5!)
habuit. Î meridie reditum est ad templum ad medium
quintae, exitum sub horam septimam. Habitus tune erat
pallium ex bijsso albo et pileus porphijriacus sicuti prima
die. Quarta die reditum est ad sacram aedem, mox post
horam nonam eodem ordine et vestitu quo pridie vesperi.
Sacrum est de Domina nestra Deipara liabituin, cuius
officium Episcopus Nissenensis ex Sabaudia peregit. Ad
offertorium euntem Caesarem praecessere, primum heroes,
deinde officianj ordinis, post, ipsi ordinis domini, postre-
mum Imperator solus oblationem offerens, quam de manu
eius iunior Princeps Ferdinandus Archidux Austriae ad
altare excipiejis altaris ministro porrexit. Inter eundum
vero et redeundum tubicines supernè lituis et tubis modu-
lantur. Peracto tandem sacro producti ab heroibus et of-
fieiarys ordinis ante Caesarem quatuordecim viri nobiles,
quos ense stricto ante ipsum procumbentes leniter in cer-
uicem feriens milites seu equites auratos creauit, inter
quos primus Franciscus Valesius, vnus officiariorum, erat,
atq; hie postremus dies fuit, qui festo huic ordinis Aurei
Velleris finem imposuit.
De conuiuio aurei velleris heroibus a Caesare
postridie facto.
Ad haee epulum magnificum et persumptuosum ordinis
dominis Caesarea Maiestas facit Januari] in suo hos-
pitio, quod habuit in coenobio Dominorum Teuthonico-
rum, in quo apparando omues totius aulae coqui distenti
fuere. In culinis centum assatorum verua feruebant ollis
elixorum, omnium coquinarum latera circumquaq; ad prunas
obsepta ac referta. Nullum non ibi lauticiarum ac delitia-
rum genus visum. Consessum simul in ampla et admodum
spaciosa aula ad mensam quadraginta convivarum capacem,
singulis interuallo decem pedum seiunetis, ex vno eodemq;
in rectum omnibus latere, singulisq; sua fercula, cuiusq·,