-ocr page 1-
Vak 2            •■*«*■***
1
•
,
UB-ZUID
MEG
2-229
r
-ocr page 2-
-ocr page 3-
i
(
Litterae Encyclicae Sanctissimi D. IS.
Xjeonis Papae XIII
/ DE PRAECIPόfS CIVIUM CHRISTIANORUM OFFICIIS.
LEO PP. XIII.
Venerabiles Fratres, Salutem et Apostohcam
Benedictionem.
Sapientiae christianac revoeari praecepta, eisque vitam,
mores, instituta populoriitn penitus conformari, quotidie ma-
gis apparet oportere. Illis enim postkabitis, tanta vis est ma-
lorum consecuta, ut neruo sapiens nee ferre sine ancipiti
cura praesentia queat, nee in posterum sine metu prospicere.
— Facta quidem non mediocris est ad ea bona, quae sunt
corporis et externa, progressio: sed omnis natnra, quae ho-
minis percellit sensus, opumque et virium et copiaram pos-
sessio, si commoditates gignere suavitatesque augere vivendi
potest, natum ad maiora ac magnificentiora auimum explere
non potest. Deuiu spectare, atque ad ipsum contendere, su-
prema lex est vitae hominum: qui ad imaginem conditi si-
militudinemque divinam, natura ipsa ad auctorera suum po-
tiundum vehementer incitantur. Atqui non motu aliquo cur-
suque corporis tenditur ad Deum, sed iis quae sunt aniroi ,
cognitione atque aifectu. Est enim Deus prima ac suprema
veritas, nee nisi mens veritate alitur: est idem perfecta sanc-"
titas summumque bonorum, quo sola voluntas aspirare et
accedere, duce virtute, potest.
Quoil autem de singulis hominibns, idem de societate tuin
doinestica tum etiam civili intelligendum. Non enim ob hanc
caussam geauit natura societatem ut ipsam homo sequerelur
tamquam finem , sed ut in ea et per eam adiumenta ad per-
fectionem sui apta reperiret. Si qua igitur civitas nihil prne-
ter commoditates externas vitaeque cultum cum elegautia et
-ocr page 4-
— 2 —
copia persequatur, si Dcam in administranda republica ne-
gligere, nee leges curare morales consueverit, deterrime aber-
rat ab instituto suo et praescriptione naturae, neque tam
est ea societas hominum et couimunitas putanda, quam fal-
lax imitatio simulatioque societalis. — Iamvero ea, quae
diximus, animi bona, quae in verae religionis cultu con-
stantique praeceptornm christianorum custodia maxime re-
perinntur, quotidie obscurari hominum oblivioue aut fasti-
dio cernimus, ita fere ut, quanto sunt earum reruni incre-
menta maiora, quae corpus attingunt, tanto earum, quae
animuin , maior videatur occasus. Imminutae plurimumque de-
bilitatae fidei chri9tianae magna significatio est in iis ipsis
iniuriis, quae catholico nomini in luce atque in oculis Iro-
minum nimis saepe inferuntur: quas quidem cultrix reli-
gionis aetas nullo pacto tulisset. — His de caussis incredi-
bilc dictu est, quanta hominum multitudo in acternae sa-
lul is discrimine versetnr: sed civitates ipsae atque imperia
diu incolumia esse non possunt, quia labeutibus institutis
inoribusque christianis , maxima socictatis humanae fundamenta
ruere necesse est. Tranquillitati publicae atque ordini tuendo
sola vis relinquitur : vis autcm valde est iiifirma , praesidio
religionis detracto: eademque servituti pariendae quam obe-
dientiae aptior, gerit in se ipsa magnarum perturbationum
inclusa semina. Graves memoratu casus saeculum tulit: nee
satis liquet uuro non sint pertimescendi pares. — Itaque
tempus ipsum monet remedia, undc oportet, quaerere: vi-
delicet christianam sentiendi agendique rationem in vita pri-
vata, in omnibus reipublicac parlibus, restituere: quod est
unum ad pellenda mala, quae premunt, ad prohibenda peri-
cula, quae impendent, aptissimum. In id nos, Venerabiles
Fratres, incumbere opus est, id maxima qua possumus con-
tentione industriaque conari: einsque rei caitssa, quamquam
aliis locis, ut sese dedit opportunitas, similia tradidimus,
utile tameu arbitramur esse in his litteris magis enucleate
officia describere catholicorum : quae officia, si accurate ser-
-ocr page 5-
Vehiur, mirabiliter ad rerum communiura salutem valeut.
Incidimus in vehementem eamque prope quotidianam de rebus
maximis dimicationem : in qua difficillimum est non decipi
aliquando, non errare, non animo innltos succumbere. Nos-
trum est, Venerabiles Fraties, admonere quenique, docere,
adhortari convenienter tempori , ut viam veritatis nemo de-
serat.
Esse in usu vitae plura ao maiora catholicorom officia,
quam eorum qui sint fidei eatholicae aut perperam compotes,
aut omnino expertes, dubitari non potest. Cum, parta iam
hominum generi salute , Iesus Christus praedicare Evangelium
Apostolos iussit mimi creaturae, hoc pariter officium homini-
bus universis imposuit, ut perdiscerent et crederent, quae
docerentur: cui quidem officio sempiternae salutis omuino
est adeptio coniuncta. Qui crediderit et baptizatua fuerit,
salvus erit: qui ver» non crediderit, condemnabiiur
(1). Sed
christianain fidcui homo, ut debet, complexus, hoc ipso Ec-
clesiae ut ex ea natus subiicitur, eiusque fit societatis ina-
ximae sanctissimaeque particeps, quam summa cum potestate
regere, sub invisibili capite Christo Iesu, romani Pontificis
proprinm est munus. — Nunc vero si civitatem , in qua
editi susceptique in hanc lucem sumus, praecipne diligere
tuerique iubemur lege naturae usque eo, ut civis bonus vel
mortem pro patria oppetere non dubiiet, officium est chris-
tianorum longe maius simili modo esse in Ecclesiam sem-
per affect09. Est enim Ecclesia civitas sancta Dei viventis,
Deo ipso nata, eodemque auctore constituta: quae peregri-
natur quidem in terris, sed vocans homines et erudiens at-
que deducens ad sempiternam in caelis felicitatem. Adamanda
igitur patria est, unde vitae mortalis usuram accepimus: sed
necesse est caritate Ecclesiam praestare, cui vitain animae
debemus perpetuo roansnraiti : quia bona animi norporis bo-
nis rectum est anteponere, iiiultoque, quam ergu homines,
(1) Mare. XVI, 16.
-ocr page 6-
_ 4 —
sunt erga Deum officia sanctiora. — Ceternm, vere si iu-
dicare voluraus, supernaturalis amor Ecclesiae patriaeque ca-
ritas naturalis , geminae sunt ab eodcm sempiterno principio
profectae caritates, cura ipse sit utriusque auctor et caussa
Deus: ex quo consequitur, non posse alterum officium png-
nare cum altero. Utiquts utrumque possumus et dcbemus,
diligere nosmetipsos, benevolentes esse cum proximis, amare
rempublicam potestatemque quae reipublicae praesit : eodem-
que tempore Ecclesiam colere nti paren tem, et maxima, qua
fieri potest, caritate complecti Deum. — Nihilominus boni in
ofBciorum ordo, vel calamitate temporum vel iniquiore ho-
minum voluntate, aliquando pervertitur. Nimirum incidunt
caussae, cum aliud videtnr a eivibus respublica, aliud a
christianis religio postulare : idquc non alia sane de caussa,
quam quod rectores reipublicae sacrara Ecclesiae potestatem
nut nihil pensi habent, aut sibi voluut esse subicctam. Hinc
et certamen existit, et periclitandae virtuti in certaminc lo-
cus. Urget cnim potestas duplex : quibus contraria iubentibiis
obtemperari simul utrisque non potest : Nemo polest duobus
dominis servire
(1), ita ut omnino , si mos geritur alteri,
alterum posthaberi nccessc sit. Uter vcro sit auteponcndus,
dnbitare nemo debet. — Videlicet scelus est ab obsequio
Dei, satisfaciendi hominibiis caussa, discedere : nefas Iesu
Christi leges , ut parcatur magistralibus, perrumpere, aut,
per speciem civilis conservandi iuris , iura Ecclesiae migrare.
Obedire oporlel Deo magis, quam hominibu» (2). Quodque olim
magistratibus non honesta iniperantibiis Petrus ceterique Apos-
toli respondere consueverunt, idem semper est in caussa si-
tnili sine liaesitatione respondendum. Nemo civis pace bel-
love melior, quam cliristianus sui memor officii: sed perpeti
orania potins, et ipsam malle mortem debet, quam Dei Ec-
clesiaeve caussam deserere. — Quapropter non habent vim
naturamque legum probe perspectam, qui istam in dclectu
(1)  Matta. VI , 24.
(2)  Act V, 29.
-ocr page 7-
— 5 —
officii coustantiam reprehendunt, et ad seditionem aiunt per-
tinere. Vulgo cognita et a Nobis ipsis aliquoties explicatH
loquimur. Non est lex, uisi iussio rectae rationis a potestate
legitiina in honum commune perlata. Sed vera ac legitima
potcstas nulla est, nisi a Deo sumrao principe dominoque
omnium proficiscatur, qui mandare liomini in homines im-
pcrium solus ipse potest: neque est recta ratio putanda,
quac cum vcritate dissentiat et ratione divina : neque verum
bonum, quod summo atque incommutabili bono repugnet,
vel a caritate Dei torqueat hominum atque abducat volun-
tates. — Sanctum igitur cliristianis est publicae potestatis
nomen, in qua divinae maiestatis speciem et imaginem quam-
dam tum etiam aguoscunt, cum geritur ab indigno: iusta
et debita legum verecundia, non propter vim et minas, sed
propter conscientiam officii : non enim dedit nobis Deus &2>i-
rilum tintoris
(1). Verum si rcipublicae leges aperte discre-
pent cum iure divino, si quam Ecclesiae imponant iniuriam,
aut iis, quae sunt de religioue, officiis contradicant, vel
auctoritatem lesu Christi in 1\'ontifice maximo violent, tum
vero resistere officium est, parere sceliis: idque cum ipsius
reipublicae iniuria coniunctum, quia peccatur in rempubli-
cam quidquid in religioue delinquitur. — Rursus autem ap-
paret quam sit illa seditionis iniusta criminatio: non enim
abiicitur principi legumque latoribus obedientia debita: sed
ab eorum voluntate in iis dumtaxat praeceptis disceditur,
quorum ferendorum nulla potestas est, quia cum Dei iniuria
feruntur, ideoque vacant iustitia, et quidvis potius sunt
quam leges. — Nostis, Venerabiles Fratres , hanc esse ip-
sissimam beati Pauli Apostoli doctrinam: qui cum scripsisset
ad Tituin, moneudos christianos principibus et poteatatibus
subditos esse, diclo obedire,
illud statim adiungit, ad omne
opus bonum paratos esse
(2): quo palam fieret, si leges ho-
minum contra sempiternam legem Dei quicquam statuant,
(1)  II Timoth. I, 7.
(2)  Tit. III, 1.
-ocr page 8-
— 6 —
rectum esse non parere. Siruilique ratione princeps Aposto-
lorum iis, qui libertatem praedicandi Evangelii sibi vellent
eripere, forti atque excelso animo respondebat, si iustum est
in conspectu Dei
, vos potius audire, quant Deunt, iudicate :
non enim possumm quae vidimus et amlivimus non loqui
(1).
Ambas itaque patrias unumquemque diligere, alteram na-
turae, alteram eivitatis caelestis, ita tarnen ut huius , quam
illius babeatur caritas antiquior, nee unqnam Dei iuribus
iura kumana antepouantur, maximum est christianorum of-
ficium, itemqne velut fons quidam , unde alia officia nas-
cuutur. Sane libcrator generis humani de se ipse Ego, in-
quit, in hoc natu» sum et ad hoc veni in mundum, ut tes-
timonium perhibeam veritati
(2). Similiter, igucm veni wit-
tere in terram , el quid volo nisi ut accendatur ?
(3) In hu-
ius cognitione veritatis, quae mentis est summa perfectio,
in caritate divina, quae perficit pari modo voluntatem, om-
nis cbristianorum est vita ac libertas posita. Quarum rei-urn ,
veritatis scilicet et caritatis, nobilissimum patrimonium, sibi
a lesu Christo commendatum, perpetuo studio vigilautiaque
conservat ac tuetur Ecclesia
Sed quam acre adversus Kcclesiam bellum deflagraverit
quamque multiplex, vix attinet hoc loco dicere. Quod enim ra-
tioni contigit complures res occultas et a natura involutas
scientiae pervestigatione reperire, easque in vitae usus apte
non vertere, tantos sibi spiritus sumpsere homines, ut iam
se putent mimen posse imperiuraque divinum e communi
vita depellere. — Quo errore decepti, transferunt in na-
turam humanam ereptum Ueo principatum : a natura peten-
dum omnis veri principiiim et normam praedicant: ab ea
manare, ad eamque esse cuncta religionis officia referenda.
Quocirca nihil esse divinitus traditum : non disciplinae mo-
rum christianae, non Ecclesiae parendura : nullam huic esse
(1) Act. IV, 19, 20.
(8) lo. XVIII, 37.
(3) Luc. XII, 49.
-ocr page 9-
legum ferendarum potestaten, nulla iura; imo nee ullum
Ecclesiae dari in reipublicae institutis locum oportere. Expe-
111 nt vero atque oiimi ope contendunt capessere res publicas
et ad gubernacula sedere civitatum, quo sibi facilins liceat ad
has doctrinas dirigere leges moresque fingere populorum. Ita
passim catholicum nomen vel aperte petitur, vel occulte op-
pugnatur : magnaque cuilibet errorum perversitati permissa
licentia, mnltis saepe vinciilis puhlica veritatis cbristianae
professio constringitur.
His igitur tam iniquis rebus, priinum omnium respicere
se quisque debet, vehementerque curare, ut alte compre-
hensam animo fidem intenta custodia tueatur, cavendo peri-
cula, nominatimque contra varias sophismatum fallacias sem-
per armatus. Ad ouius incolumitatem virtutis illud etiam
perutile, et magnopere consen tanen tri temporibus iudicamus,
studium diligens, ut est factiltas et captus singulorum , in
christiana doctrina ponere, earumque rerum, quae religionem
continent, quasque assequi ratione licet, maiore qua potest
notitia mentem imbuere. Cumque fidem non modo vigere iu
animis incorrnptam, aed assiduis etiam incrementis oporteat
augescere, iteranda persaepe ad Deum est supplex atque
humilis Apostolorum flagitatio, adauge nobό fidem (1).
Vernm in hoc eodem genere, quod fidem christianam at-
tingit, alia sunt officia, quae observari accurate religioseque
si salutis semper interfuit, hac tempestate nostra interest
maxime. — Nimirum in bac, quam diximus, tanta ac tam
late fusa opinionum insania , profecto patrocinium suscipere
veritatis, erroresque ex animis evellere, Ecclesiae munus est,
idque omni tempore saucteque servandum, quia honor Dei,
ac salus bomiuum in eius sunt tutela, At vero, cum neces-
sitas cogit, incolumitatem fidei tueri non ii solum debenl
qui praesunt, sed qidlibet tenelur fidem mam alii* propala-
re
, vel ad initrvctionem aliorum fidelium sive confirmationem,
(1) Luc. XVIII, 5.
-ocr page 10-
/
— 8 —
vel ad reprimendum infidelium inmltationem (1). Cedere hosti,
vel vocem premere, cum tantus undique opprimendae veri-
tati tollitiir clamor, aut inertis hominis est, aut de iis, quae
profitetur, utrum vera sint, duhitantis. Utrumqne turpe, at-
que iniuriosum Deo: utranique cum singulorum tuin com-
miini saluti repugnans: solis fidei inimicis fructuosum, quia
valde auget remissioi proborum opera audaciam imptoborutn.
— Eoque magis ehristianorum vituperanda segnities, quia
falsa crimina ililni, opinionesque pravae confulari levi ne-
gotio, ut plurimum , possunt: uiaiore aliquo cum labore
sein per possunt. Ad extremum , nemo unus prohibetur eam
adbibere ac prae se ferre fortitudinem, quae propria est
cbristianorum: qua ipsa non raro animi adversariorum et
consilia frauguntur. Simt praeterea christiani ad dimicationem
nati: cuius quo maior est vis, eo certior, Deo opitulante,
victoria. Confidite: ego vici mundum (2). Neque est quod op-
ponat quisquam , Ecclesiae conservatoren) ac vindicem Iesum
Christum nequaquam opera hominum indigere. Non enim
inopia viriura, sed magnitudine bonitatis vult ille ut aliquid
a nobis conferatur operae ad salutis, quarn ipse peperit, ob-
tinendos adipiscendosque fructus.
Huiusce pait.es oflieii primac sunt, catholicam doctrinam
profiteri aperte et constanter, eamque, quoad quisque po-
test , propagare. Nam, quod saepius est verissimeque dictum,
christianae quidem sapientiae nihil tam obest, quarn non esse
cognitam. Valet enim per se ipsa ad depellendos errores
probe percepta: quarn si mens arripuerit simplex praeiudi-
catisque non adstricta opiniouibus, assentiendum esse ratio
pronuntiat. Nunc vero fldei virtus grande munus est gratiae
bonitatisque divinae : res tarnen ipsae quibus adhibenda fi-
des, non alio fere modo quarn audiendo noscuntur, Quomodo
credent ei, quem non audierunt ? Quomodo autem audient sine
praedicante ? . .. . Ergo fides ex auditu, audUua autem per
(1) S. Thom. Uil, Quaest. III, art. II, ad %.
(3) Io. XVI, 83.
-ocr page 11-
— 9 —
verbum Christi (1). Quoniaro igitur fides est ad salutem ne-
cessaria, omnino praetlicari verbum Christi consequitur opor-
tere. Profecto praedicandi, hoc est doceudi, muiius iure di-
vino penes magistros est, quos Spiritus Sanctus posuil Epis-
copos regere Ecclesiam Dei (2), maximeque penes 1\'ontificem
romanum, Iesu Christi vicarium , Ecclesiae universae summa
cum potestate praepositum , credendorum , agendorum magis-
triim. Nihilomiuus iiemo putet , iudustriam nonnullam ea-
dem in re ponere privatos prohiberi, eos noniinatim, quibus
ingenii facultatem Deus cum studio bene meruudi dedit:
qui, quoties res exigat, commode possuut nou sane doctoris
sibi partes assumtre, sed ea, quac ipsi acceperint, iraper-
tire ceteris, magistrorum voci resonantes tamquam imago.
Quin imo privatorum opera visa est Patribus Concilii Vali-
cani usque adeo oppoTtuna ac frugifera, ut prorsus depos-
cendam iudicarint. Omnes christifideles, maxime vere eos, qui
praesunt, vel docendi munere funguntur, per viscera Iesu Christi
obtestamur, nee non eiusdem Bei et Salvatoris nostri auctori-
tate iubemus, ut ad hos errores a sancta Ecclesia arcendos el
eliminandos, atque purissimae f dei lucem pandendam studium
et operam conferant (3). — Ceterum screre fidem catholicam
auctoritate exempli, professionisque constantia praedicare,
quisque se posse ac debere metninerit. — In ofticiis igilur
quae nos iungunt Deo atque Ecclesiae, hoc est numeranduai
maxime, ut in veritatc christiaua propaganda propulsandis-
que erroribus elaboret singulorum , quoad potest, industria.
Quibus tarnen ofriciis non ita, ut oportet, cuinulate et
ut\'iliter satisfacturi sunt, si alii seorsum ab aliis in certamen
descenderint. — Futurum sane Iesus Christus significavit,
ut quam ipse offensionem hominum invidiamque prior ex-
cepit, in eanidem pari modo opus a se institutum incurre-
ret; ita plane ut ad salutem pervenire, ipsius beneficio par-
(1) Kom. X, 1*, 17.
(3) Act. XX, 28.
(3) Gonst. Dei t\'ilius, sub fin.
-ocr page 12-
— 10 —
tam, multi reapse prohiberentur. Quare voluit non alnmnos
dumtaxat instituere disciplinae suae, sed bos ipsos societate
coniungere, et in ununi corpus, quod est Ecclesia (1), cu-
ius esset ipse caput, apte coagmentare. Permeat itaque vita
Christi lesu per totam compagem corporis, alit ac susten tut
singula membra , eaquc copulata tenet inter se et ad eum-
dem composita fiuem, quamvis non eadem sit actio singulo-
rum (2). Ilis de caussis non modo perfecta socktas Ecclesia
est, et alia qualibet societate longe praestaniior , sed hoc ei
est inditum ab Auctore suo ut debeat pro s;ilute generis
buinaiii contendere ut castrorum acitis ordinata (3). Ista rei
chrislianae coinpositio conforinatioque mutari nullo modo po-
test: nee magis vivere arbitratu suo cuipiam licet, aut eam,
quae sibi libeat, decertandi rationem consectari: propterea
quod dissipat, nou colligit, ([iii cum Ecclesia et lesu Christo
non colligit, verissimeque contra Deum contendunt, quicum-
que non cum ipso Ecclesiaque contendunt (4).
Ad hanc ver o couiunctionem animorum similitudinemque
agendi, inimicis catholici nominis non sine caussa fbrmido-
losam, primum omnium concordia est necessaria sententia-
ruro: ad quain ipsam videmus Paulum Apostoluin Corin-
thios coliortantem vehementi studio et singulari gravitate
verboruui : Obsecro uit tem vos, fralres, per nomen Domini
nostri lesu Christi, ui idipsum dicatis omnes , et non sint in
oobis schismata: sitis autem per/ecti in eodem sensu et in eadem
sententia
(5). — Cuius praecepti facile sapientia perspicitur.
Est enim principium agendi mens : ideoqne nee congruere vo-
luntates, nee similes esse actioncs queunt, si meutes diversa
opiuentur. Qui solam rationem sequuntur ducem, vix in eis
(1)   CoIoks. I, 34.
(2)  Sicul enim in uno corpore multa membra kabemue, omitia autem mem-
bra non eumdem artum habent
• ita multi unum corpus sumue in Chriilo,
singuli autem alter alteritte membra. Kom. XII, 4, 5.
(8) Cantic. VI, 9.
(4) Qui non eet mecum, contra me est: et qui non colligil mecum, dit-
pergit.
Luc. XI, 23.
(6) I Corinth. I , 10.
-ocr page 13-
— 11 —
aiit ne vix quidem una esse doctrinfl potest : est enim ars
rerum cognoscendarum perdifficilis : mens vcro et infiniiό est
natura, et viirietate distrahitur opinionuin , et impulsione re-
rum oblata extrinsecus non raro fallitur; ncoedunt cnpidita-
tes, qoae vcri videndi nimium saepe tollunt aut cerle mi-
nuunt facultatem. Hac de caussa in raoderandis eivitatibns
saepe datur opera ut coniuncti teneantur vi , quorum animi
discordant. — Longe aliter christiani: quid credere oportcat ,
ab Ecclesia nccipiunt, cuius auctoritate ducttique se certo
sciunt verum attingere. 1\'ropterea sicut una est Eccle.sia,
quia unus lesus Christus, ita ciinctorum toto orbe christin-
uorum una est atque esse debet doctriua. Unus Dominvs,
una fides
(1). Habentet aulem eumdetn spiritum fidei (3), sa-
liltare principium obtinent, unde eadem in omnibus voluntas
eademque in agendo ratio sponte gignuntur.
Sed, quod Paulus Apostolus iubet, unanimitatcm oportet
esse perfectam. — Cum christiana fides non humanae , sed
divinae rationis auctoritate nitatur , quae enim a Deo aece-
pimus, vera esse credimns non prop/er inlrinsecam rerum ve-
rilatem naturali rationis lumiue perspeclam
, sed propter aucto-
ritatem ipsins Dei revelanlis
, qui nee falli nee fallere po-
test
(3), consequens est ut , quascumque res constet esse a
Deo traditas, omnino excipere singulas pari similique assensu
necesse sit: quarum rerum abnuere fidem uni buc ferme re-
cidit, repudiare universas. Evertunt enim ipsum fundamen-
turn fidei, qui aut elocutum hominibus Deum negent, aut
de infinita eius veritate sapientiave dubitenl. — Statuere
vero quae sint doctrinae divinitus traditae , Ecclesiae docen-
tia est , cui custodiam interpretationemque Deus eloquiorum
suorum commisit. Snmraus autem est magister in Ecclesia
Pontifex romanus. Concordia igitur animorurn sicut perfectum
in una fide consensum requirit, ita voluntates postulat Ec-
(1)  Ephes. IV, 5.
(2)  11 Corinth. IV, 13.
(3)   Conc. Vat. Cunst. Vet Filiui, cap. 3.
-ocr page 14-
— 12 —
clesiae romanoque Pontifici perfecte subiectas atque obtem-
perantes, ut Ueo. — 1\'erfecta auteni esse obedientia debet,
quia ab ipsa fide praecipitur, et habet hoc commune cum
fide, ut dividua esse non possit: imo vero si absoluta nou
fuerit et numeros onines habens, obedientiae quidem simula-
crum relinquitur, natura tollitur. Cuiusmodi perfectioni tan-
tum christiann consuetudo tribuit, ut illa tainquam nota in-
ternoscendi catholicos et habita sempor sit, et liabeatur. Mire
explicatur hic locus a Thoma Aquinate iis verbis : Formule....
obieclum Jidei est veritas prima secundum quod manifeslatur
in Scripluris sacris, et doct.rina Ecclesiae
, quae procedit ex
veritale prima. Vnde quicumque non inhaeret
, sicut infallibili
et divinae regulae, doctrinae Ecclesiae, quae procedit ex ve-
ritale prima in Scripluris sacris manifestata , Me non habet
habitnm Jidei: sed ea , quae sunt Jidei, alio modo tenel quam
per fidem..... Manifeslum est autem , quod Me, qni inhaeret
doctrinis Ecclesiae tamquam infallibili regulae, omnibus as-
sentit, quae Ecclesia docet: alioquin si de kis, quae Ecclesia
docet, quae vult, tenet, et quae non vuil, non lenet, non iam
inhaeret Ecclesiae doctrinae sicut infallibili regulae, sed pro-
priae voluntati
(1). Una Jides debet esse lolius Ecclesiae, se-
cundum Mud
(1 Oorinth. I): Idipsum dicalis omnes el non
sint in vobis sc/iismata: quod servari non posset nisi quaestio
Jidei exorta determinetur per eum , qui toti Ecclesiae praeest
,
ut sic eius senlenlia a tota Ecclesia firmiter teneatur. Et ideo
ad so\'aui aucloritatem Summi Pontijicis pertinet nova edilio
Symboli, sicut et omnia alia, quae pertinent ad totam Eccle-
siam
(2).
In constituendis obedientiae fiuibus, uemo arbitretur, sa-
crorum Pastorum maximeque romani Pontificis auctoritati pa-
rendum in eo dumtaxat esse, quod ad dogmata pertinet,
quorum repudiatio pertiuax diinngi ab haereseos flagitio non
potest. Quin etiam neque satis est sincere et firmiter assen-
(1)  tl-II, auaest. V, art. III.
(2)  Ib. Quaest. I, art. X.
-ocr page 15-
18 —
tiri doctrinis, quae ab Ecclesia , etsi soleumi bon definitae
iudicio, ordinario tarnen et universali magisterio tamquam
divinitus revelatae credendae proponuntur: quas fide catholica
et divina
credendas Concilium Vaticanum decrevit. Sed hoc
est praeterea in officiis ckristianoruin ponendum, ut potestate
ductuque Episcoporum imprimisque Sedis apostolicae regi
se gubernarique patiantur. Quod quidem qnam sit consen-
taneum, perfacile apparet. Nam quae divinis oraculis con-
tiuentur, ea Deuua partim attingunt, partim ipsum homi-
nem itemque res ad sempiternam hominis salutem necessa-
rias. Iamvero de utroque genere, nimirum et quid credere
oporteat et quid agere, ab Ecclesia iure divino praecipitur,
uti diximus, atque in Ecclesia a Pontifice maximo. Quamob-
rem iudicare posse Pontifex pro auctoritate debet quid
eloquia divina contineant, quae cum eis doctrinae concor-
dent, quae discrepent: eademque rationo ostendere quae
honesta sint, quae turpia: quid agere , quid fugere, salutis
adipiscendae caussa, necesse sit: aliter enim nee eloquiorum
Dei certus interpres, nee dux ad vivendum tutus ille esse
horoini posset.
Altius praeterea intrandum in Ecclesiae naturam: quippe
quae non est ehristianorum, ut fors tulit, nexa communio,
sed excellenti temperatione divinitus constituta societas, quae
illue recta proximeque spectat, ut pacem animi9 ac sanctita-
tem nfferat : cumque res ad id necessarias divino munere sola
possideat, certas habet leges, certa officia, atque in populis
christianis moderandis rationem viamque sequitur naturae
suae consentaneam. — Sed istiusmodi regiminis difficilis est
et cum frequenti offensione cursus. Gentes enim Ecclesia re-
git per cunctos terrarum tractus ilissemiualas, genere dirl\'e-
rentes moribnsque, quas, cum in sua quaeque republica suis
legibus vivant, civili sim ui ac sacrae potestati officium est
subesse. Quae officia in eisden] personis coniuncta reperiun-
tur, non vero pugnantia, uti diximus, neque confusa.quia
alterum genus ad prosperitatem pertinet civitatis, alterum ad
-ocr page 16-
— 14 —
commune Ecclesiae bonum, utrumque pariendae hominam
perfoctioni imtiiiii.
Qua posita iurium et ofricioium lerminatioiie, ouinino liquet
esse libcros ad res suas gerendas rectores civitatura: idque
nou modo umi iuvita, sed plane adiuvante Ecclesia: quae
quoniam maxime praecipit ut colatur pietas, quae est iustitia
adversus Deum , hoc ipso ad iustitiam vocat erga principes.
Verum longe nobiliore instituto potestas sacra eo spectat, ut
regat hominum anirnos tuendo regnum Bei et iustitiam eius (1),
atque in hoc tota versatur. Dubitari vero salva fide nou po-
test, istiusmodi regimen animorum Ecclesiae esse assignatum
uni, nihil ut in eo sit politicac potestati loei: non cnim
Caesari, sed Petro claves regni caelorum Iesus Christus coin-
mendavit. — Cum hac de rebus politicis deque religiosis
doctrina quaedam alia coniunguntur non exigui momenti, de
quibus silere hoc loco nolumus.
Ab omni politico genere imperii distat christiana respu-
blica plurimum. Quod si similitudiriem liabet conformationem-
que regni, profecto originem , caussam, naturam uiortalibus
reguis habet longe disparem. — lus est igitur, vivere Ec-
clesiam tuerique se consentaneis naturae suae institutis ac
legibus. Eademque cum nou modo societas perfecta sit, sed
etiam humana quavis societate superior, sectari partium stu-
dia et mutabilibus rerum civilium flexibus servire iure olli-
cioque suo valde rccusat. Similique ratione custos iuris sui,
observantissima alieni, non ad se putat Ecclesia pertinere,
quae maxime forma civitatis placeat, quibu-. institutis res
christianarum gentium pivilis geratur: ex variisque reipubli-
cae generibus nullum non probat, dum religio morumque
disciplina salva sit. — Ad hoc exemplum cogitationeg actio-
nesque dirigi singulorum christianorum oportet. Non dubium
est, quin quaedam sit in genere politico honesta contentio,
cum scilicet incolumi veritate iustitiaque certatur, ut opinio-
(1) Matth. VI, 33.
-ocr page 17-
— 16 —
nes re nsuque valennt, quae ad commune bonum prae ce-
teris conducibiles videantiir. Sed Ecclesiam trahere ad par-
tes, aut otnnino adiutrinem veile ad cos, quibuscum conten-
dilur, superandos, hominum est religione intemperanter abn-
tcntiuiii. Kx adverso sancta atque inviolata apud oinnes de-
bet esse religio: imo in ipsa disciplina civitatum, quae a
legibus moTiim officiisque religionis separari non potest, hoe
est potissimum perpetuoque spectandnm, quid maxime ex-
pediat christiano nomini: quod ipsum sicubi in periculo esse
adversariorum opera videatur, cessandum ab omni dissidio,
et eonoordibus animis et consiliis propugnatio ac defensio
suscipienda religionis, quod est commune bonnm maximum,
quo simt omnia referenda. — Idque opus esse ducimus ali-
quanto exponere accuratius.
Profecto et Ecclesia et. civitas snum habet utraque prin-
cipatum : proptereaqne in gerendis rebus suis neutra pnret
alteri, utiqne intra terminos a proxima cuiusque caussa con-
stitutos. Ex quo tarnen nulla ratione disiunctas esse sequi-
tur, multoque minus pngnantes. — Sane non tantum nobis
ut essemus natura dedit, sed ut raorati essemus. Quare a
tranquillitate ordinis publici, quam proxime habet civilis con-
iunctio propositam , hoc petit homo , ut bene sibi esse liceat,
ac multo magis ut satis pracsidii ad perficiendos mores sup-
peditet: quae perfectio nusquam nisi in cognitione consistit
atque exercitatione virtutis. Simul vero vult, id quod debet,
ndiumenta in Ecclesia reperire, quorum ope pietatis perfectae
perfecto fungatur munere: quod in cognitione usuque posi-
tum est verae religionis, quae princeps est virtutum, prop-
terea quod, revocando ad Deum, explet et cumulat uni-
versas. — In institutis igitur legibusque sanciendis spectanda
bominis indoles est moralis eadem ac religiosa, eiusdemqne
curanda perfectio, sed recte atque ordine : nee imperandum
vetandiimvo quidquam nisi ratione habita quid civili hominum
societati sit, quid religiosae propositum. Hac ipsa de caussa
non potest Ecclesiae non interesse quales in civitatibus va-
-ocr page 18-
— ie —
leant leges, non quatenus ad rempublicam pertinent, sed
quia fines debitos aliquando praetergressae in ius Ecclesiae
iiivailuiit. Quin imo resistere, si quando oόiciat religioni dis-
ciplina reipublicae, studioseque counri, ut in leges et insti-
tuta populorum virtus pervadat Evangelii, muuus est Eccle-
siae assignatum a Deo. Quoniamque fortuna reipublicae po-
tissimum ex eorum peudet ingenio qui populo praesunt, id-
circo Ecclesia patrocinium iis hominibus gratiamve praebere
non potest, a quibus oppugnari sese intelligat, qui iura ip-
sius veren aperte recusent, qui rem sacram remque civilem
natura consociatas divellere contendant. Contra fautrix , uti
debet, eorum est qui, cum de civili deque cbristiana repu-
blica quod sentire rectum est, ipsi sentiant, ambas in com-
muni bono concordes elaborare volunt. — His praeceptis
norma continetur, quam in publica actione vitae catholicum
quemque necesse est sequi. Nimirum , ubicumque in nego-
tiis publicis versari per Ecclesiam licet, favendum viris est
spectntae probitatis, eisdemque de christiuno nomine meri-
turis: neque caussa esse ulla potest cur male erga religio-
nem animatos liceat anteponere.
Ex quo apparet quam sit magnum officium tueri consen-
sum animorum, praesertim cum per hoc tempus tanta consi-
liorum calliditate christianum oppugnetur nomen. Quotquot
diligenter studuerint Ecclesiae adhacrescere, quae est eolum-
na et firmamentum veritatis
(1), faeile cavebunt magistros
mendace»... libertatem. illia promittentes, cum ipsi servi sint
corruptionis (2): quin imo ipsius Ecclesiae virtutis partici-
pes futuri, insidias sapientia vincent, vim fortitudine. —
Non est huius loei exquirere, num quid, et quantum ad
novas res contulerit opera segnior atque intestina discordia
catbolicorum: sed certe erant homines nequara minus habituri
audaciae, nee tantas edituri ruinas, si robustior in plurimo-
rum animis vignisset fides, quae per caritatem operatur (3),
(1)  i Timoth. III, 15.
(2)  II Petr. II, 1, 19.
(8) Galst. V, 6.
-ocr page 19-
— 17 —
neque tam late morum christianorum tradita nobis divinitόs
disciplina concidisset. Utinam praeteritae res hoc pariant,
recordando, commodi, rectius sapere in poslerum.
Verum ad negotia publiea accessuris duo sunt magnopere
vitia fugienda, quorum alterum prudentiae nomen usurpat,
alterum in temeritate versatur. Quidam enim potenti pollen-
tique improbitati aperte resistere negant oportere, ne forte
hostiles animos certamen exasperet. lsti quideuo pro Ecclesia
stent, au contra, incerturn: quandoquidem profiteri se doctri-
nam catbolicam affirmant, sed tarnen vellent, certas ab e&
discrepantes opiuiones impune propagari posse Ecclesia sine-
ret. Ferunt dolenter interitum fidei demutationemque mo-
rum: nihil tarnen de remedio laborant, vel etiam nimia in-
dulgentia aut perniciosa quadam simulatione non raro malum
augent. Iidem de sua in apostolicam Sedem voluntate ne-
niiui volunt esse dubium : sed babent semper aliquid, quod
Fontifici succenseant. Istiusmodi hominum prudentia ex eo
est geuere, quod a Paulo Apostolo sapientia carnό et mors
aniiui appellatur, quia nee subest legi divinae, uec potest
subesse (1). Nihil autem minus est ad roala minuenda pro-
viduin. Inimicis euim , quod praedicarc et in quo gloriari
miilti eorum non dubitant, hoc est omnino propositum , re-
ligionem catbolicam, quae vern sola est, funditus, si fieri
posset, extinguere. Tali autem consilio nihil non audent:
sentiunt enim, quo magis fnerit aliorum tremefacta virtus,
eo sibi expeditiorem fore malarum rernm facultatem. Itaque
qui adamant prudentiam carnis, ac nescire se simulant, cbris-
tianum quemque debere bonnm militem Christi esse: qui
debita victoribus praemia consequi mollissimfi via atque in-
tacti a certamine volunt, ii tantum abest ut il er roalorum
intercipiant, ut potius expediant.
Contra non pauci fallaci studio permoti, aut, quod magis
(1) Sapientia carnό inimica est Deo: legi enim Dei non est tuiiecta: nee
enim potest.
Rom. VIII, 6, 7.
2
-ocr page 20-
— 18 —
esset vitio, aliud agentes, aliud simulantes, non suas sibi
partes assumunt. Kcs in Ecclesia geri suo ipsorum iudicio
atque arbitratu vellent usque eo, ut omne quod secus agi-
tur, moleste ferant, aut repugnanter accipiant. Hi quidem
inani contentione laborant, nihilo minus, quam alten\', reprc-
hendendi. Hoc enim est non sequi potestatem legitimam, sed
praevertere, simulque magistratuum munia ad privatos rape-
re, magna cum perturbatione ordinis, quem Deus in Eccle-
sia sua perpetuo servandum constituit, nee sinit a quoquam
inipune violari. — Illi optime, qui descendere in certamen,
quotiescumque est opus, non recusant, hoc rato persuaso-
que, interituram vim iniustam, sanctitatique iuris et religio-
nis aliquando cessuram. Qui videntur sane dignum aliqnid
antiqua virtute suscipere, cum tueri religionem connituntur
maxime adversus factionem audacissimam, christiano nomini
exagitando natara, quae Poutificem maximum in suam redac-
tum potestatem consectari hostiliter non desistit: sed obe-
dientiae studium diligeuter retinent, nihil aggredi iniussu
soliti. lamvero quoniatn similis obtemperandi voluntas, ro-
bnsto animo constantiaeque coniuncta, christianis universis
est necessaria, ut, quoscunique casus tempus invexerit, in
nullo
sint deficientes (1), magnopere velimus in singulorum
animis alte insidere eam, quam Paulus (2) prudentiam spiri-
tus
noroinat. Haec enim in moderandis actionibus humanis
sequitur optimam mediocritatis regulam, illud in homine ef-
ficiens, ne aut timide desperet propter ignaviam, aut nimis
confidat propter temeritatem. — Est autem quod diffcrat in-
ter prudentiam politicam, quae ad bonum commune, et eam
quae ad bonum cuiusquo privatim pertinet. Haec enim cer-
nitur in hominibus privatis, qui consilio rectaeque rationi
obediunt in gubernatioue sui: illa vero in praepositis, maxi-
meque in principibus, quorum muneris est cum potestate
praeesse: ita quidem ut politica privatorum prudentia in hoc
(1)  Iac. I, 4.
(2)  Rom. VIII, 6.
-ocr page 21-
— 19 —
videatur totsi consistere, legitimae potestatis iussa fideliter
exeqai (1). Haec dispositio atque hic ordo tanto magis va-
lere in christiana republica debet, quanto Pontificis politica
prudentia plura complectitur : eins enim est non solum re-
gere Ecclesiam, sed generatim civium christianorum actiones
ita ordinare, ut cum spe adipiscendae salutis aeternae apte
congruant. Ex quo apparet, praeter summam sententiarum
concordiam et factorum , necesse esse politicam potestatis eccle-
siasticae observare in ageudo sapientiam. Iamvero christianae
rei administratio proxime et secundum Pontificem roraanum
ad Episcopos pertinet: qui scilicet, quaroquam pontificalis
fastigium potestatis non attingunl, sunt tarnen in eccle-
siastica hiλrarch ia veri principes; cumque singulas Ecclesias
singuli administrent, sunt quasi principale» artifices. . . in
aedificio spirituali
(2), atque habent muueruni adiutores , ac
ininistros consiliorum Clericos. Ad hanc Ecclesiae constitutio-
οiem, quam ncnio mortalium mutare potest, actio est accom-
modanda vitae. Fropterea quemadmodum Episcopis necessaria
est cum apostolica Sede in gerendo episcopatu coniunctio, ita
clericos laicosque oportet cum Episcopis suis coniunctissime
vivere , agere. — Ipsorum quidem Antistitum utique potest
esse aliquid aut minus laudabile in moribus, aut in senten-
tiis non probabile: sed nemo privatus arroget sibi personam
iudicis, quam Christus Dominus illi imposuit uni, quem agnis
atque ovibus praefecit. Memoria quisque teneat sapientissi-
mam Gregorii magni sententiam : Admonendi sunt subditi,
ne praepositorum suorum vitam temere iudicent, si quid eos
(1)  Prudentia in ratione est ; regere autem el gubernare proprie rationu f si;
el ideo unusquisque inquantum parliripal de regimine et \'jubernatione, iutanlum
coHveuit sibi habere ralionem et prudtntiam. Manifestum est autem quodsubditi,
inquantum est subditus, et scrvi, inquantum est seroua, non est regere et
gubernare
, sed magis regi el gubernari. Ft ideo prudentia non est virtus servi,
inquantum est servus, nee subditi, inquantum est subditus. Sed quia quilibet
homo inquantum est rationatis
, participat aliquid de regimine secundum arbi-
trium rationis, intantum coneenit ei prudentiam habere. Unde manifestum est
quod prudentia quidem in principe est ad modum arlis architectonicae, ut
dicitur in VI
Ethicorum; in subditis autem ad modum arlis manu operan-
Ut.
S. Thom. 11-11, Quaest. XLVII, art. XII.
(2)  S. Thom. Quodtib. 1, art. XIV.
-ocr page 22-
— 20 —
fortasse agere reprehentibiliter vident, ne unde mala rede red-
arguunl, inde per elationis impuhum in projundiora mer-
gantnr. Admonendi >uni, ne cum cidpas praeposilorum con-
siderant
, contra eos audaciores Jiant, sed »ic , si qua vulde
κuni eorum prava, apnd semetipsos diiudicent, ui tarnen divino
timure constricti ferre sub eis iugum reverentiae non recu-
tent
.... Facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non
sunt
, etiam cum recie reprehendenda iudicantur (1).
Verumtamen parum sunt conata profutura, nisi ad virtu-
tura christianarum disciplinam vita instituatur. — lila est
sacrarum Litterarum de Iudaeorum genere sententia: Usque
dniti non peecarenl in compedu Dei sui, eranl cum Mis bona :
Deus enim illorum, odit iniquitatem ... Cum recessissent a via,
quam dederat Mis Deus, ut ambularent in ea, exterminati
sunt praeliis a mullis nationibus
(2). Atqui inchoatam formam
populi christiani gerebat Iudaeorum natio : atque in veteri-
bus eorum casibus saepe imago inerat veritatis futurae: nisi
quod longe maioribus benefοciis auxit nos atque ornavit di-
vina benignitas, ob eamque rem ingrati animi crimen multo
efficit christianorum graviora delicta.
Ecclesia quidem mi Mo tempore tiulloque modo deseritur a
Deo: quac nihil est, quod sibi ab hominum scelere metuat:
at vero degenerantibus a christiana virtute nationibus non
eadem potest esse secnritns, Miseros enim facit populos pec-
catum
(3). — Cuius vim veritatemque sententiae si omnis
retro experta est aetas, quid est caussae quamobrem nostra
non experiatur? Imo debitas iam instare poenas, permulta
declarant, idemque status ipse confirmat civitatum; quarum
plures videlicet intestinis malis attritas, nullam ab omni parte
tutam videmus. Quod si improborum factiones institutum
iter audacter perrexerint: si evenerit iis ut, quemadmodum
grassantur malis artibus et peiore proposito, sic opibus po-
(1)  Reg. Pastor. P. lil, cap. IV.
(2)  ludith V, 21, 22.
(3)  Proverb. XIV, 34.
-ocr page 23-
— 81 —
tentiaqne invalescant, meluendtim sane ne totas civitat.es a
fnndamentis, quae posuit natura, couvellant.— Neque vero
probiberi tantae formidines sola hominum ope possunt, prae-
scrtini (juia multitudo ingens, fiile christiana reiecta, iustas
superbiae poenas in boe luit, quod veritatem obcaecata cn-
piditatibus frustra conquirit, falsa pro veris amplexatnr, si-
biqm: videtur sapere cum vocat malum bonum, et bonum ma-
lum
, poiiens tenebras lucem, et lucem tenebras (1). Igitur
Deus intersit, ac benignitatis suae memur civilem liornitiuni
societatem respiciat necesse est. Quamobrem , quod vebemen-
ter alias hortati sumus, singulari studio constantiaque eni-
tendum, ut dementia divina obsecratione humili exoretur,
virtutesque, quibus efficitur vita christiana, revocentur. —
Imprimis autem excitanda ac tuenda caritas est, quae prae.
cipuum vitae cbristianae firmamentum continet , et sine qua
aut nullne omnino sunt, ant fructu vacuae virtutes. Idcirco
beatns Paulus Colossenses adhortatas, ut vitium ontne dei\'u-
gerent, variamque virtutum laudein consectarentur , illud
subiicit, super onuua autem haec caritalem habete, quod est
vinculum perfectionis {%).
Vere vinculwn est perfectionis ca-
ritas, quia quos complexa est, cum Deo ipso intime con-
iungit, perfifitque ut vitam animae ban riant, a Deo, cum
Deo agant, ad Deum referant. Debet vero caritas Dei cum
caritate proximornm consociari, quia infinitain Dei bonitatem
homines participant, eiusque gerunt in se expressam imagi-
nein atque forniam. Hoc mandatum habemus a Deo, ut qui
diligit Deum
, diligat et fratrem situm (3). Si quis dixerit,
quoniam diligo Deum, et fratrem mum oderit, tnendax est (4).
Atque boe de caritate mandatum divinus eius lator novum
nominavit, non quod diligere bomines inter se non aliqua
iam lex, aut ipsa natura iussisset, sed quia christianum hoc
diligendi plane novum erat atque in onini memoria itiaurό-
(1)  I». V, 20.
(2)  Coloss. III, 14.
(3)  1 Io. IV, 21,
(4)  Ib. 20.
-ocr page 24-
82 —
turn genus. Qua enim caritate Iesus Christus ei diligitur a
Patre suo et homines ipse diligit, eamdem impetravit aluin-
nis ac sectatoribus suis, ut cor unum et anima una esse in
ipso possent, sicut ipse et Pater unum natura sunt. Huius
vis praecepti nemo ignorat quam alte in christianoruin pectus
a principio descendent, et quales quantosque concordiae,
benevolentiae mutuae, pietatis, patientiae, fortitudinis fructus
attulerit. Quidni opera detur exemplis maioruu imitandis ?
Tempora ipsa non exiguos admovent ad cantaten stimulos.
Renovantibus impiis adversus Iusum Chrislum odia , instau-
randa christianis pietas est, magnuruinque rurum effectrix
renovanda caritas. Quiescant igitur, si qua sunt, dissidia:
sileant certationes illae quidem , quae vires dimicantium dis-
sipant, nee ullo modo religioni prosunt: colligatisque fide
mentibus, caritate voluntatibus, in Dei atque hominum amo-
re, ut aequum est, vita degatur.
Locus admonet hortari nominatim patresfarailias, ut bis
praeceptis et domos gubernare studeant, et liberos mature
instituere. I uil ia reipublicae familia complectitur, magnam-
que partem alitur intra domesticos parietes fortuna civita-
turn. Idcirco qui has divellere ab institutis christianis voluut,
consilia a stirpe exorsi, corrumpere societatem domesticam
maturaut. A quo eos scelere nee cogitatio deterret, id qui-
dem nequaquam fieri sine summa paren turn iuiuria posse:
natura enim parentes habent ius suuni instituendi , quos
procrearint, hoc adiuncto officio, ut rum fine, cuius gratia
sobolem Dei beneficio susceperunt, ipsa educatio conveniat
et doctrina puerilis. Igitur parentibus est necessarium eniti
et contendere, ut omnem in hoc genere propulsent iniuriam,
omninoque pervincant ut sua in potestate sit educere liberos,
uti par est, more christiano, maximeque prohibere scholis
iis, a quibus periculum est ne malum venenum imbibant
impictatis. Cum de ftngenda probe adolescentia agitur, nulla
opera potest nee labor suscipi tantus, quin etiam sint sus-
cipienda maiora. In quo sane digni omnium admiratione
-ocr page 25-
— 88 —
simt catfaolici ex variis gentibus coraplures, qui suas eru-
diendis pueris scholas magno sumptu , maiore constantia pa-
raverc. Aemulari salutare exemplum , ubicumque postulare
videantur tempora, decet; sed positum sit imprimis, omnino
in puerorum animis plurimum institutionem domesticam pos-
se. Si adolescens aetas disciplinam vitae probam, virtutum-
que christianarum tamquam palaestram domi repererit, mag-
iiuiii praesidium faabitura salus est civitatum.
Attigisse iam videmur, quas maxime res hoc tempore se-
qui, quas fugere catholici homines debeaut. — Reliquum
est, idque vestrarum est partium , Venerabiles Fratres, cu-
rare ut vox Nostra quacumque pervadat, omnesque intelli-
gant quanli referat ea, quae his litteris persecuti sumus,
reipsa efficere. Horum officiorum non potest molesta et gravis
esse custodia, quia iugum Iesu Cbristi suave est, et onus eius
leve. — Si quid tarnen difficilius factu videatur, dabitis
auctoritate exemploque operam, ut acrius quisque intendat
invictumque praestet a difncultatibus animum. Ostendite,
quod saepius ipsi monuimus , in periculo esse praestantissi-
ma, ac summe expetenda bona: pro quorum conservatione
omnes esse patibiles labores putandos; ipsisque laboribus
tantam remunerationem tb re, quantam cbristiane acta vita
maximam parit. Alioqui propugnare pro Cbristo nolle, op-
pugnare est; ipse au tem testatur (1), negaturum se coram
Patre suo in caelis, quotquot ipsum coram hominibus pro-
fiteri in terris recusarint. — Ad Nos quod attinet, vosque
universos, numquam profecto, dum vita suppetat, commis-
suri sumus, ut auctoritas, consilium, opera Nostra quoquo
modo in certamine desideretur. Neque est dubium, cum
gregi, turn pastoribus singularem Dei opem , quoad debella-
tum crit, adfuturam.
Qua erecti fiducia, caelestium munerum auspicem, bene-
volentiaeque Nostrae tamquam pignus Vobis, Venerabiles
(1) Lhc. IX, 86.
-ocr page 26-
— 24
Fratres, et Clero populoqtie universo, quibus singuli prae-
estis, apostolicam benedictionein peramanter in Domino im-
pertimus.
Datum Roraae npud S Petruin die 10 lanuarii Au. 1890.
Pontificatus Nostri Duodecimo.
LEO PP. XIII.
CONOORDAT CUM ORIGINALI.
Episcopua Bmcoducemis,
f A. Godschalk.