-ocr page 1-
wv* f*?è?&
,j9fy^z-&ap
UB-ZUID
MEG
2-237
-ocr page 2-
-ocr page 3-
Vak 2
SANCTISS1MI DOMINI NOSTRI
LEONIS
divina providentia
PAPAE XIII
/                      EPISTOLA ENCYCLICA
ad Patriarch Ppimates ^PGliiepiscopos EjpiSGopos
gliosque loGOpqnq Opdingpios
PACKM KT COMMl\'MONEM CL\'M Al\'OSTOLICA SEUE HAUKNTES.
HARLBMI,
Ex typographia Hospitii S. Jacohi.
1897.
m
-ocr page 4-
-ocr page 5-
VENERABILIBUS FRATRIBÜS
PATRIARCHIS PRIMATIBUS ARCHffiPISCOPIS
ALIISQÜE LOCORUM ORDINAR1IS
PACEH ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SF.DK HABENTIBUS
LEO PP. XIII
VkistkflabiivKS Fratres
SAI.UTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIOKEM.
ivikum ilhul munus quod liumani generis causa a
Patre acceptum Iesus Christus sanctissime obiit,
sicut eo tamquara ad ultimum spoctat, ut homines vitae
compotes fiant in sempiterna gloria beatae, ila huc proxime
attinet per saeculi cursum, ut divinae gratiae habeant co-
lantque vitam, quae tandem in vitam tlo\'reat caelestem.
Quamobrem omnes ad unum bornines cuiusvis nationis et
linguae Redemptor ipse invitare ad sinum Ecclesiae suae
summa benignitate non cessat : Venite ad me omnes; Ego
.mm vita; Ego sum pastor bonus.
Hic tarnen, secundum al-
tissima quaedam consilia, eiusmodi munus noluit quidern
per se in terris usquequaque conficere et explere; verum
quod ipse traditum a Patre babuerat, idem Spiritui Sancto
tradidit periiciendiun. Atque iucunda memoratu ea sunt
quae Christus, paulo ante quam leiTas relinqueret, in
-ocr page 6-
_ 4 -
discipulorum coetu aflirmavil: Expedil vobis ut ego vadam :
si enim non abiero ParadUus non veniel ad vos; si aulem
abiero, mitlam eum ad vos
J). Haec enim affirmans, causam
diseessus sui reditusque ad Patrem eam potissimum attu-
lit, ulilitatem ipsis alumnis suis profecto accessuram ab
adventu Spiritus Sancti: quem quidem una monstra vit, a
se aeque mitti atque adeo procedere sicut a Patre, eum-
demque fore qui opus a semetipso in mortali vita exactum,
deprecator, consolator , praeceptor , absolveret. Multiplici
nempe virtuti huiusce Spiritus, qui in procreatione mundi
ornavit caelos 3) et replevit orbem terrarum 3), in eiusdem
redemptione perfectio operis erat providentissime reser-
vata. — Iamvero Ghristi Servatoris, qui princeps pastorum
est et episcopus animarum nostrarum, exempla Nos imitari,
ipso opitulante, coniinenter studuimus: religiose insistentes
idem ipsius munus, Apostolis creditum in primisque Petro,
cuius etiam dignitas in indigno herede non deficit *). Hoc ad-
ducti consilio, quaecumque in perfunctione iam diuturna
summi pontifieatus agyressi sumus instandoque persequi-
mur, ea conspirare voluimus ad duo praecipue. Primum >
ad rationem vitae christianae in societate civili et dome-
stica, in principibus et in populis instaurandam; propterea
quod nequaquam nisi a Christo vera in omnes profluat
vita. Tum ad eorum fovendarn reconcilialionem qui ab
Ecclesia catholica vel fide vel obsequio dissident; quum
haec eiusdem Ghristi certissima sit voluntas, ut ii omnes
in unico Ovili suo sub Pastore uno censeantur. Nunc au-
tem, quum humani exitus adventantem diem conspicimus,
omnino permovemur animo ut Apostolatus Nostri opei\'am,
1)  Ioann. xvi, 7.
2)  lob xxvi, 13.
3)  Sap. i, 7.
4)  S. Leo M. sa: II. in anniv. ass. suae.
-ocr page 7-
- 5 -
qualemcumque adhuc deduximus, Spiritui Saneto, qui Amor
vivificans est, ad mnturitatem fecunditalemque commende-
mus. Proposilum Nostrum quo tnelius uberiusque eveniat,
deliberatum habemus alloqui vos per sollemnia proxima
sacrae Pentecostes de praesentia et virtute mirifica eius-
dem Spiritus; quantopere nimirum et in tota Ecclesia et
in singulorum animis ipse agat efiiciatque praeclara copia
charismatum supernorum. Inde fiat, quod vehementer opta-
mus, ut Odes excitetur vigeatque in animis de mysterio
Trinitatis augustae, ac praesertim pietas augeatur et caleat
erga divinum Spiritum, cui plurimum omnes acceptum
referre debent quotquot vias veritatis et iustitiae sectantur.
nam, quemadmodum Basilius praedicavit, Dispensaliones
circa hominem
, quae factae sant a magno Deo et Servatore
nostro Iesu Christo iaxta bonitatem Dei
, quis neget per Spiri-
tus gratiam esse adimptetas
*)?
Antequam rem aggredimur institutam, nonnulla de
Triadis sacrosanctae mysterio placet atque utile erit attin-
gere. Hoc namque substantia novi testamenti a sacris docto-
ribus appellatur, mysterium videlicet unum omnium maxi-
mum, quippe omnium veluti fons et caput; cuius cogno-
scendi contemplandique causa, in caelo angeli, in terris
homines procreati sunt, quod, in testamento veteri adum-
bratum, ut manifestius doceret, ab angelis ad homines Deus
ipse descendit: Deum nemo vidit unquam: Unigenitas FUius
qai est in sinu Patris
, ipse enarravit 2). Quisquis igitur de
Trinitate scribit aut dicit, illud ob oculos teneat oportet
quod prudenter monet Angelicus: Qaum de Trinitate loqui-
mur cum cautela et modestia est agendum, quia, ut Augusti-
1)  De Spiritu Saneto c. xvi, n. 39.
2)  Ioann. i, 18.
-ocr page 8-
— o —
mis dicit, nee periculosius aliculri errahir, nee laboriosius a/i-
quid quaeritur, nee frucluosim aliquid invenitur l).
Periculum
autem ex eo lit, ne in fide aut in cultu vel divinae inter
se Personae confundantur vel unica in ipsis natura sepa-
retur; nam, fldes catMica haec esl, al unum Deum in Trini-
tale cl TrinUcUem in unitate veneremw.
Quare Innocenlius
XII, decessor No-ster, sollemnia quaedam honori Patris
propria postulantibus omnino negavit. Quod si singula ln-
carnati Verbi mysteria certis diebus feslis celebrantur, non
tarnen proprio ullo festo celebratur Verbum, secundum
divinam tantum naturam : atque ipsa etiam Pentecostes
sollemnia non kleo inducta antiquitus sunt, ut Spiritus
Sanctus per se sirnpliciter honoraretur, sed ut eiusdem
recoleretur adventus sive externa missio. Quae quidem
omnia sapienti consilio sancita sunt, ne quis forte a distin-
guendis Personis ad divinam essentiam distinguendam pi*o-
laberetur. Quin etiam Ecclesia ut in fidei integritate filios
contineret, sanctissimae Trinitatis festum instituit, quod
Ioannes XXII deinde iussit ubique agendum; tum altaria
et templa eidem dicari permisit; atque Ordinem religioso-
rum captivis redimendis, qui Trinitati devotus omnino est
eiusque titulo gaudet, non sine caelesti nutu rite compro-
bavit. Multaque rein conlirmant. Cultus enim qui sanctis
Caelitibus atque Angelis, qui Yirgini Deiparae, qui Christo
tribuitur, is demum in ïiinitatem ipsam redundat et desi-
nit. In precationibns quae uni Personae adhibentur, item
de ceteris menlio est; in forma supplicationum, singulis
quidem Personis seorsum invocatis, communis earum in-
vocalio subiicitur; psalmis hymnisque idem omnibus prae-
conium accedit in Patrem et Filium et Spiritum Sanclum;
benedictiones, ritus, sacramenta comitatur aut conficit
1) Summ. tli. In, q. xxxi, a. \'2. — Ik Trin. /., I, c. X
-ocr page 9-
— 7 —
sanctae imploratio Trinitatis. Atque haec ipsa jampridem
Apostolus praemonuerat in ea sententia: Qtioniam ex ipso
et per ipsum el in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula
*):
inde significans Personarum trinitatem, binc unitatern
ai\'firmans naturae, quae quum una eademque singulis sit
Personis, ideo singulis, tamquam uni eidemque Deo, aeterna
aeque maiestatis gloria debetur. Quod testimonium edisse-
rens Augustinus, Non confuse, inquit, accipiendum est quod
ait Apostolus, ex ipso et per ipsum el in ipso; ex ipso dicens
propler Patrem, per ipsum propler Filium
, in ipso propler
Spiritum Sanclum
2). — Aptissimeque Ecclesia, ea Divini-
tatis opera in quibus potentia excellit, tribuere Palri, ea
in quibus excellit sapientia, tribuere Filio, ea in quibus
excellit amor, Spiritui Sancto tribuere consuevit. Non quod
perfecliones cunctae atque opera extrinsecus edita Personis
divinis communia non sint; simt enim indivisa opera Tri-
nitatis, sicut el indivisa est Trinitatis essentia
3), quia, uti
tres Personae divinae inseparabiles simt, ila inseparabiliter
operantur *):
vcrum quod ex comparaüone quadatn et pro-
pemodum aflinitate quae inter opera ipsa et Personarum
proprietates intercedit, ea alteri potius quam alteris addi-
cuntur sive, ut aiunt, appropriantur: Sicut simililudine ve-
sliijii vel imarjinis in crealuris inventa, ulimur ad manifesla-
tionem divinarum Personarum, üa el essentialibus atlributis;
et haec manifestatio Personarum per essentialia allributa ap-
proprialio dicitur
5). Hoc modo Pater qui est principium
totius Dcilatis
6), idem causa est ellectrix universitatis rerum
1)  Rom. xi, 36.
2)  De Trin. 1. VI, c. 10. - 1. I, c. 6.
3)  S. Aug. de Trin. 1. I, c. 4 et 5.
4)  S. Aug. ib.
5)  S. Th. 1», q. xxxix, a. 7.
6)  S. Aug. de Trin. 1. iv, c. 20.
-ocr page 10-
— 8 —
et Incarnalionis Verbi et saneiifieationis animorum, ex ipso
sunt omnia;
ex ipso, propter Patrem. Filius autem, Verbum,
Imago Dei,
idem est causa exemplaris unde res omnes for-
mam et pulchritudinera, ordinem et coneentum imitantur;
qui extitit nobis via, veritas, vila, hominis cum Deo recon-
ciliator, per ipsum .sunt omnia; per ipsum, propter Filium.
Spiritus vero Sanclus idem est omnium rerum causa ulti-
ma, eo quia sicut in fine suo voluntas lateque omnia con-
quiescunt, non aliter ille, qui divina bonitas est ac Patris
ipsa Filiique inter se caritas, arcana ea opera de salute
bominum sempiterna, impulsione quadam valida suavique
complet et perficit, in ipso sunt omnia; in ipso, propter
Spiritum Sanctum.
Rite igitur inviolateque custodito religionis studio, toti
debito Trinilati beaüssimae, quod magis magisque in ebti-
stiano populo aequum est inculcari, ad virtutem Spiritus
Sancti exponendam oratio Nostra convertitur. — Ac prin-
cipio respici oportet ad Glnistum, conditorem Ecclesiae et
nostri generis Redemptorem. Sane in operibus Dei exter-
nis illud eximie praestat Incarnati Verbi mysterium , in
quo divinarum perfectionum sic enitet lux ut quidquam
supra ne cogitari quidem possit, et quo aliud nullum
bumanae naturae esse poterat salutarius. Hoc igitur tantum
opus, etsi totius Trinitatis fuit, attamen Spriritui Sancto
tamquam proprium adscribitur: ita ut de Virgine sic Evan-
gelia commemorent: Inventa est in ulero habens de Spiritu
Sancto,
et: Quod in ea nalum est, de Spiritu Sancto est 1). Jdque
merito adscribitur ei qui Patris et Filii est caritas; quum
hoc magnum pietalis Sacramentum 2) sit a summa Dei erga
1)  Matth. i, 18, 20.
2)  I Tim. in, 16.
-ocr page 11-
— 9 —
homines cantate profeetum, prout Ioanncs commonet: Sic
Deus dilexil mundum ut Filium suum unigenitum daret
]).
Aecedit quod natura humana evecta inde sit ad coniun-
ctionem personalem cum Verbo: quae dignitas non ullis qui-
dem data est eius promerilis, sed ex integra plane gralia,
proptereaque ex munere veluti proprio Spiritus Sancti.
Ad rem apposite Augustinus: Isle modus , inquit, quo est
nalus Christus de Spiritu Sanclo, insinuat nobis graliam Dei>
qua homo nuttis praecedentibus meritis
, in ipso primo cxor-
dio nalurae suae quo esse coepit
, Verbo Dei eopularetur in
tantam personae unitatem, ui idem ipse esset Filius Dei qui
Filius hominis, el Filius hominis qui Filius Dei
2). Divini au-
tem Spiritus opera non solum conceptio Christi eITecta
est, sed eius quoque sanctificatio animae, quae unclio in
sacris libris nominatur 3): atque adeo omnis eius actio prae-
senle Spiritu peragebalur *),
praecipueque sacriiicium sui: Per
Spirilum Sanctum semelipsum obtutil immaculatum Deo
5). —
Ista qui perpenderit, nihil erit ei mirurn quod chari-
smata omnia almi Spiritus in anirnam Cbristi affluxerint.
Namque in ipso copia insedit gratiae singulariter plena,
quanto maximo videlicet modo atque eflicacitate haberi pos-
sit; in ipso omnes sapientiae scientiaeque tbesauri, gratiae
gratis datae, virtutis , dona<pie omnino omnia quae tum
Isaiae oraculis nuneiata 6), tum significata sunt admira-
bili ea columba ad Iordanem, quum ens aquas suo Chri-
stus baptismate ad sacramentum novum consecravit. Quo
loco illa eiusdem Augustini recte conveniunt: Absurdis-
1)  in, 16.
2)  Enchir. c. xxxx. — S. Th. 3a, q. xxxn, a. 1.
3)  Actor. x, 38.
4)  S. liasil. de Sp. S. e. xvi.
5)  Hebr. ix, 14.
6)  iv, 1; xi, 2, 3.
-ocr page 12-
— 10 —
simtim exl dicere qtiod Christus, quum iam tr\'ujinla csset
annoi\'um, accepil SpirUu\'m Sanctum, sed venit ad baptismum,
sicut sine peccato. ita non sine Spiritu Sancto. Tune erejo,
seilicet in baptistnate, corpus suum, idest Ecclesiam, prae-
figurari dignatus est, in qua praecipue baptkati accipiunl
Spirilum Sanclum
]). Itaque Spiritus Sancü et praesentia
eonspieua super Christum et virtute intima in anima eius,
duplex eiusdem Spiritus praesignificatur missio, ea nimi-
ïuin quae in Ecclesia manii\'esto patet, et ea quae in
animis iustorum secreto illapsu exercetur.
Ecclesia, quae iam concepta, ex latere ipso sceun-
di Adami, velut in cruce dormienlis , orta erat, seso
in lucem bominum insigni modo primitus dedit die ce-
leberrima Penteeostes. Ipsaque die beneficia sua Spiri-
tus Sanctus in mystico Ghristi corpore prodere coepit, ea
twira ell\'usione quam loei propheta iampridem viderat3):
nam Paraclitus sedil super Aposlolos ut novae eoronae spi-
riluales per linguas igneas imponerenlur capUi illorum
;i).
Tuin vero Apostoli de monle descenderunt, ut Clirysosto-
mus scribit. non labulas lapideas in manibus portanles,
simt Moyses, sed Spiritum in menie circumferenles, el the-
saurum quetndam ac fontein dogmalum et charismutum effnn-
dentes
\'*). — Ita plane eveniebat illud extremum Cbristi ad
Apostolos suos promissum de Spiritu Sancto miltendo, qui
doctrinae, ipso al\'llante, tradilae completurus ipse esset et
quodammodo obsignalurus deposilum : Adhuc mnlla habeo
vobis dicere
, sed non polcstis portare modo; quum autem ve-
neril Me Spiritus veiüatis, docebil vos omnem veritatem
B). llic
1)  De Tri». I. xv, c. \'20.
2)  n, 28, 29.
3)  Cyr. hierosol. catcch. 17.
4)  In Matth. hom. i, — II Cor. m, 3.
5)  Ioann. xvi, 12, 13.
-ocr page 13-
— 11 —
enim qui Spiritus est veritatis, utpote simul a Patre, qui
verum aeternum est, simul a Filio, qui veritas est sub-
stantialis. procedens, haurit ah utroque una cum essentia
omriem veritatis quanta est amplitudiuem: quam quidem
veritatem imperlit ac largitur Ecclesiae, auxilio praesen-
tissimo providens ut ipsa ne ulli unquam errori obnoxia sit,
utque divinae doctrinae germina alere copiosius in dies
posset et fru gifera praestare ad populorum salntem. Et
<[uoniam populorum salus, ad quam nata est Ecclesia, plane
postulat ut haec munus idem in perpetuitatem temporum
persequatur, perennis idcirco vita atque virtus a Spiritu
Sancto suppetit, quae Ecclesiam conservat augetque: Ego
rogabo Patrem
, et alium Paruclltum dabit vobls, ut ma-
neat vobiscum In aeternum, Spiritum veritatis
*). Ab ipso
namque episcopi constituuntur, quorum ministerio non
modo filü generantur, sed etiam patres, sacerdotes videli-
cet, ad eam regendam enutiïendamque eodem sanguine
quo est a Christo redempta: Spiritus Sanctus posuit episco-
pos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo
2).
Utrique autem, episcopi et sacerdotes, insigni Spiritus
munere id habent ut peccata pro potestate deleant, secun-
dum illud Christi ad Apostolos: Accipite Spiritum Sanctum;
quorum remiserltls peccata, remittuntur eis, et quorum retinue-
ritis, retenta sunt
3). Porro Ecclesiam opus esse plane divi-
num, alio nullo argumento praeclarius constat quam cha-
rismatum (juibus undiipie illa ornatur splendore et gloria;
auctore nimirum et datore Spiritu Sancto. Atque hoc affir-
mare sufficiat, quod quum Cliristus caput sit Ecclesiae,
Spiritus Sanctus sit eius anima: Quod est in corpore nostro
anima, id est Spiritus Sanctus in corpore Christi, quod est
1)   Ioann. xiv, 1G, 17.
2)  Act. xx, 28.
3)  Ioann. xx, 22, 23.
-ocr page 14-
— 12 —
Ecclesia l). — Quae ita quum sint, nequaquam comminisci
et expectare Heet aliam ullam ampliorem uberioremque
divini Spiritus matüfestalionem et ostensionern: <|uae enim
nunc in Ecclesia habetur, maxima sane est, eaque tamdiu
manebit quoad Ecclesiae contingat ut, militiae emensa
stadium, ad triumphantium in caelesti societate laetitiam
educatur.
Quantum vero et quo modo Spiritus Sanctus in ani-
mis singulorum agat, id non minus admirabile est, quam-
quam intellectu paulo est difïicilius, eo etiam quia omnem
intuitum fugiat oculorum. — Haec panter Spiritus elïïisio
tanlae est copiae, ut Christus ipse, cuius de munere pro-
ficiscitur, abundantissimo amni similem dixerit, prout est
apud Joannem : Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, jlu-
mina de ventre eins fluetit aquae vivae:
cui testimonio idem
Evangelista explanationem subiicit: Hoc autem dixit de Spi-
ritu, quem accepluri erant credentes in eum
2). Certum qui-
dem est, in ipsis etiam hominibus iustis qui ante Christum
fuerunt, insedisse per gratiam Spiritum Sanctum, quem-
admodum de prophetis, de Zacbaria, de Ioanne Baptista,
de Simeone et Anna scriptum accepimus ; quippe in Pente-
coste non ita se Spiritus Sanctus tribuit, ut tune primum
esse sanctorum inliabitcUor mciperet, sed ut copiosius inundarel,
cumulam sna dona. non inchoam, nee ideo novus opere, <piia
ditior largilale
3). Verum, si et illi in fdiis Dei numeraban-
tur, conditione tarnen perinde erant ac servi, quia etiam
lilius nihil differl <i servo, quousque est .mb tutoribus et aelo-
rUtus
4) : ac, praeter quam quod iustitia in illis non ei\'at
nisi ex Christi meritis adventuri, communicatio Spiritus
1)  S. Au-f. ncrm. clxxxvii de temp.
2)  vu, 38, 39.
3)  S. Leo M. hom. ni de Pe.ntec.
4)  Gal. iv, 1, 2.
-ocr page 15-
— 13 —
Sancti post Christum facta multo est eopiosior, propemo-
dum ut arram pretio vincit res paeta , atque ut imagini
longe praestat veritas. Hoc propterea allirmavit Ioannes:
Nondum eral Spiritus datiis, quia Iesus nondum eral glorifi-
catus l).
Stalim igitur ut Christus, ascendens in atium, regni
sui gloria tam laboriose parta potitus est, divitias Spiritus
Sancti munifice reclusit, dedit dona hominibus ~) : Nam.
certa Ma Spiritus Sancti datio rel missio post clarificationem
Chrisli fnlura end qualis nunquam antea fuerat, nequc enim
antea nulla fuerat. sed talis non fuerat
8). Siquidem natura
humana necessario serva est Dei: Creatura serva est, servi
nos Dei sumtis secundum nalurani
4): quin etiam ob com-
munem noxam natura nostra omnis in id vitium derlecus-
que prolapsa est, ut praeteiea infensi Deo extiterimus:
Eramus natura /Mi irae 6). Tali nos a mina exitioque sempi-
terno nulla usquam vis tanta erat quae posset erigere et
vindicare. Id vero Deus. humanae naturae conditor, summe
misericors praestitit per Unigenam suum : cuius beneficio
factum, ut homo in gradum nobilitatemque, unde excide-
rat, cum donorum locupletiore ornatu sit restitutus. Eloqui
nemo potest quale sit opus istud divinae gratiae in animis
hominum; qui propterea luculenter turn in sacris litteris
tum opud Ecclesiae patres, et regenerati et creaturae novae
et consortes divinae naturae et lilii Dei et deifici similibus-
que laudibus appellantur. — lamvero tam ampla bona non
sine causa debentur quasi propria Spiritui Sancto. Ipse
enim est Spiritus adoplionis filiorum, in quo clamamus: Abba,
Pater;
idemque paterni amoris suavitate corda perfundit:
1)  vu, 39.
2)  Eph. iv, 8.
3)  S. Aug. de Trin. 1. iv, e. 20.
4)  S. Cyr. alex. Thesaur. I. v, c. 5.
5)  Eph." H, 3.
-ocr page 16-
— 14 —
Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus
filü Dei 1).
Cui rei declarandae opportune cadit ea, quam
Angelicus perspexit , similitudo inter utramque Spiritus
Sancli operam; quippe per eum ipsum et Christus est in
sanclitate conceptus ut esset Filius Dei naturalis,
et alii sancti-
ficantur ut sint filii Dei adoptivi
3). Ita, multo quidem nobi-
lius (iuam in rerum natura fiat, ab amore oritur spiritualis
vegeneratio, ab Amore scilicet increato.
Huius regenerationis et renovationis initia sunt homini
per baptisma: in quo sacramento, spiritu immunclo ab
anima depulso, illabitur primum Spiritus Sanctus, eamque
similem sibi facit: Quod natum est ex Spiritu, spiritus est 3).
Ubeiïusque per sacram eonlirmationem, ad constantiam et
robur christianae vitae, sese dono dat idem Spiritus; a quo
nimirum fuit victoria martyrum et virginum de illecebris
corruptelarum triumphus. Sese, inquimus, dono dat Spiritus
Sanctus: Caritas Dei diffusa est in cordilms nostris per
Spiritum Sanctum qui datns est nobis *).
Ipse enimvero non
modo alïert noliis divina munera, sed eornmdem est
auctor, atque etiarn munus ipse est supremum; qui a
mutuo Patris Filiique amore procedens, iure habetur et
nuncupatur (ütissimi donum Dei. — Cuius doni natura et vis
ipio illustiius pateat, revocare oportet ea quae in divinis lit-
teris tradita sacri doctores explicaverunt. Deum videlicet
adesse rel)us omnibus in eiusque esse, per polenliam, in
quantum omnia eius poteslati subduntur; per praesenliam,
in quantum omnia nuda sunt et aperta oru/is ejus; per
essentiam
, in quantum adest omnibus ut causa essendi5).
1)  ltoin. vin, 15, 1G.
2)  S. Th. 3», q. xxxii, a. 1.
3)  Ioann. m, 7.
4)  Roui. v, 5.
5)  S. Th. 1», q. vin, a. 3.
-ocr page 17-
— 15 —
At. vero in homine est Dons non tantummudo ut in
rebus, sed eo amplius cognoscitur ab ipso et diligitur;
quum vel duce natura bonum sponte amenius, cupiamus,
conquiramus. Praeterea Deus ex gratia insidet animae
iustae tamquam in templo, modo penitns intimo et sin-
gulari; ex quo etiam sequitur ea necessitudo caritatis,
qua Deo adbaeret anima coniunctissime, plus quam amieo
amicus possit benevolenti maxime et dileeto, eoque plene
suaviterque fruitur. — Haec autem mira coniunctio, quae
suo nomine inhabHaiio dicitur, conditione tantum seu
statu ab ea discrepans qua caelites Deus beando eomple-
etitur, tametsi verissime eiïtcitur praesenti totius ïrinitatis
numine, ad eum veniemus cl mamionem apud eum faciemus *),
attamen de Spiritu Sancto tamquam peculiaris praedicatur.
Siquidem divinae et potentiae et sapientiae vel in homine
improbo apparent vestigia; caritatis, (juae propria Spiritus
veluti nota est, alius nemo nisi iustus estparticeps. Atque
illud cum re cohaeret, eumdem Spiritum nominari San-
cturn, ideo etiam quod ipse, primus summusque Amor,
animos moveat agatque ad sanctitatem, quae demiun amo-
re in Deum eonlinetur. Quapropter Apostolus (juum iu-
stos appellat templum Dei, tales non expresse Patris aut
Filii appellat, sed Spiritus Sancti: Au ncscilis quoniam
membra vestra lemplum sunt Spiritus Sancti
, qui in vobis
est, quem habelis a Deo
2) ? — Inhabitantem in animis
piis Spiritum Sanctum ubertas munerum caelestium multis
modis consequitur. Nam, quae est Aquinatis doctrinae,
Quum Spiritus Sanctus procedat ut amor, procedU in ra-
lione doni primi; unde dicit Augustinus , quod per donum
quod est Spiritus Sanctus
, malta propria dona dividunlur
1)  loann. xiv, 23.
2)  I Cor. vi, 19.
-ocr page 18-
— 16 —
membris Chrisli \'). In bis autem muneribus simt arcanae
illae admonitiones invitationesque, quae instinctu Sancti
Spiritus identidem in mentibus animisque exeitantur; quae
si desint, neque initium viae bonae habetur, neque pro-
gressiones, neque exitus salulis aeternae. Et quoniam
huiusmodi voces et motiones occulte admodum in ani-
mis fiant, apte in sacris paginis similes nonnunquam
babentur venientis aurae sibilo; easque Doctor Angelicus
scitc confert motibus cordis, cuius tota vis est in animante
perabdila: Cor habel quamdam influentiam occullam, el ideo
rordi comparatur Spiritus Sanclu.s , qui invisibililer Ecdesiam
vivifkat el unit"). — Hoc amplius, homini iusto , vitam
scilicet vivenli divinae gratiae et per congruas virtutes
tamquam facultates agenti, opus plane est septenis illis
quae proprie dicuntur Spiritus Sancli donis. Horum enim
beneficio instruitur animus et munitur ut eius vocilms at-
que impulsioni facilius promptiusque obsequatur; haec
propterea dona tantae sunt efficacitatis ut eum ad fastigium
sanctirnoniae adducant, tantaeque excellentiae ut in caelesti
regno eadem, quamquam perfec-lius, perseverent. Jjtsorumque
ope cbarismatum provocatur animus et efi\'ertur ad appe-
tendas adipiscendasque ljeatiludines evangelicas quae, pe-
linde ac tlores verno tempore erumpentes, indices ac
nunciae sunt beatitalis perpetuo mansurae. Felices denique
sunt fructus ii, ab Apostolo enumerati 3) , quos bominibus
iustis in hac etiam caduca vita Spiritus parit et exhibet,
omni refertos dulcedine et gaudio ; cuiusmodi esse debent
a Spiritu, qui est in Trinilate genitoris genitique suavilas,
ingenli largitate atque ubertale perfundens omnes creaturas *). —
1)  Summ. th. 1", q. xxxviu, o. 2. - S. Aug. de Trin. 1. xv, c. 19.
2)  Summ. th. 3», q, vin, a. 1 ad 3.
3)  Gal. v. 22.
4)  S. Aug. de Trin. 1. vi, c. 9.
-ocr page 19-
— 17 —
Itaque divinus Spiritus in aeterno sanctitatis lumine a Patre
et a Verbo procedens, amor idem et donum, postquam se
per velamen imaginum in testamento veteri exhibuit, ple-
nam sui copiam effudit in Christum in eiusque corpus
mysticum, quae est Ecclesia; atque homines in pravitatem
et corruptelara abeuntes praesenlia et gratia sua tam salu-
tariter revocavit, ut iam non de terra terreni, longe alia
saperent et vellent, quasi de caelo caelestes.
Haec omnia quum tanta sint, quumque Spiritus Sancti
bonitatem in nos immensam luculenter declarent, omnino
postulant a nobis, ut obsequii pietatisque studium in eum
quam maxime intendamus. ld autem christiani homines
recte optimeque efficiënt, si eumdem certaverint inaiore
quotidie cura et noscere et amare et exorare: cuius rei
gratia sit haec ad ipsos, prout sponte fluit paterno ex animo,
cohortatio. — Forlasse ne hodie quidem in eis desunt, qui
similiter rogati ut quidam olim a Paulo apostolo, accepe-
rintne Spiritum Sanctum, respondeant similiter : Serf neque
si Spiritus Sanclus est, audivimus
x). Sin minus, multi certe
in eius cognitione valde deficiunt; cuius quidem crebro
usurpant nomen in religiosis actibus exercendis, sed ea
fide quae crassis tenebris circumfusa est. Quapropter quot-
quot sunt sacri concionatores curatoresque animarum hoc
memineiint esse suum, ut quae ad Spiritum Sanctum per-
tinent diligentius atque uberius populo tradant; sic tarnen
ut difficiles subtilesque absint controversiae, et prava eorum
stultitia devitetur qui omnia etiam arcana divina temere
conantur perscrutari. lllud potius commemorandum enu-
cleateque explanandum est, quam multa et magna beneficia
ab hoc largitore divino et manaverint ad nos et manare
l) Act. xix, 2.
-ocr page 20-
— 18 —
non dcsinant; ut vel error vel ignoratio tantarum rerum ,
hui» filiis indigna, prorsus depellatur. Hoc autem propterea
urgemus, non modo quia id attingit mysterium quo ad
vitam aeternam proxime dirigimur, ob eamque rem firme
credendum; verum etiam quia bonum quo clarius plenius-
que habetur cognitum, eo impensius diligitur et amatur. —
Nempe Spiritui Sanelo, quod alterum praestandum esse
monuimus, debetur amor, quia Deus est: DUiges Dominum
Drum lunm ex toto corde tuo, ex lota anima lua el. ex tota
fortidudine tua l).
Amandusque idem est, quippe substan-
tialis, aeternus, primus amor; amore autem nihil est ama-
bilius: multoque id magis quia summis ipse nos cumulavit
beneticiis, quae ut largientis benevolontiam testantur, ita
grntum animum aecipientis reposcunt. Qui amor duplicem
habet utilitatem neque eam exiguam. Nam turn ad illu-
striorem in dies notitiam de Spiritu Sancto capiendam nos
cxacuet; Amans enim, ut Angelicus ait, non est conlenlus
superficiall apprehensione amati
, sed nititur singula quae ad
arnatum pertinent intrinsecus disquirere, et sic ml interim<t
eins ingreditur, xicut de Spiritu Sanelo, qui est amor Dei, di-
citur quod srrutalur etiam profunda Dei
3) : turn caelestium
donorum copiam nobis conciliabit largiorein, eo quod do-
nantis manum ut angustus animus contrabit, ita gratus et
memor dilatat. Gurandnm iamen magnopere ut iste amor
eiusmodi sit qui non in cogitatione arida externoque ob-
sequio subsistat, sed ad agendum prosiliat, refugiat maxime
a culpa; quutn haec Spiritui Sancto, peculiari quodam
nomine, accidat iniuriosior. Quanticumque enim sumus,
tanti sumus ex bonitate divina, quae eidem Spiritui prae-
sertim adscribitur: hunc benigne sibi facicntem is olTendit
qui peccat, (juicpue ipsis eius abusus muneribus et bonitati
1)  Deut. vi, 5.
2)  I Cor. n, 10. — Summ. th. 1* "2", q. xxvui, a.-2.
-ocr page 21-
— 10 —
confïsus, quotidie magïs insolescit. — Ad haec, quum veri-
tatis ille sit Spiritus, si quis ex infirmitate aut inscilia
deliquerit, forsitan excusationis aliquid apud Deum habeat;
at qui per malitiam veritati repugnet ab eaque se avertat,
in Spiritum Sanctum peccat gravissime. Quod quidem
aetate nostra increbruit adeo, ut deterrima ea tempora ad-
venisse videantur a Paulo praenunciata, quibus honïines
iustissimo Dei iudicio obcaecati, falsa pro veris habituri
sint, et huius mundi principi, qui mendax est et mendacii
pater, tamquam veritatis mngïstro credituri: Uittel Mis Deus
operationem erroris ut credant mmdacio l)
: in novissimis tem-
poribus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris
et doclrinis daemoniorum
3). — Quoniam vero Spiritus San-
ctus in nobis, ut supra monuimus , quasi suo quodam in
templo habitat, suadendum est illud Apostoli: Nolite con-
tristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signatis eslis
8). Idque
ipsuin non saus est, indigna omnia defugere, sed omni
virtutum laude cbristianus homo nitere debet, ut hospiti
tam magno tamque benigno plaeeat, eastimonia in primis
et sanctitudine; casta enim et sancta addecent templum.
Hinc idem Apostolus : Nescitis quia templum Dei eslis, el
Spiritus Dei habitat in eobis? Si quis autem templum Dei
violaverit, disperdel Mum Deus; templum enim Dei sanctum
est, quod eslis vos *) :
formidolosae eae quidem, sed perquam
iustae minae. — Postremo , Spiritum Sanctum exorari et
obseerari oportet , quippe cuius praesidio adiumentisque
nemo unus non egeat maxime. Ut enim quisque est inops
consilii, viribus infirmus, aerumnis pressus, pronus in ve-
titum, ita ad eum confugere debet qui luminis, forlitudinis,
1)  II Thess. ii, 10.
2)  I Tim. iv, 1.
3)  Eph. ïv, 30.
4)  I Cor. lil, 10, 17.
-ocr page 22-
— 20 —
consolationis, sanctitalis fons patet perennis. Atque illa
homini in primis necessaria, admissorum venia, ah eo po-
tissimum expetenda est: Spiritus Sancli proprium est quod
sit donum Palris et Filii; remissio autem peccatorum fit per
Spiritum Sanclum, tamquam per donum Dei l) :
de quo Spi-
ritu aperlius habetur in ordine rituali: Ipse est remissio
omnium peccatorum
2). — Quanam vero ratione sit exoran-
dus, perapte doeet Ecclesia, quae supplex eum compellat
et obtestalur suavissimis quibusque nominibus: Veni pater
pauperum, veni dator munerum, veni lumen cordium: conso-
lalor optime, dulcis hospes animue, dulce refrigerium:
eum-
demque enixe implorat ut eluat, ut sanet, ut irriget men-
tes atque corda, detque confidentibus et virtutis meritum
et salutis exilum et perenne gaudium. Nee dubitare ullo
pacto licet an huiusinodi preces auditurus ille sit, quo
auctore scriptum legimus : Ipse Spiritus poslulat pro nolris
gemilibus incnarrabilibus
3). Demum hoc est fidenter assi-
dueque supplicandum, ut nos quotidie magis et luce sua
illustret et caiïlatis suae quasi facibus incendat; sic enim
fide et amore freti acriter enitamur ad praemia sempiterna,
quoniarn ipse est pignus hereditatis nostrae 4).
Habetis, Venerabilis Fratres, quae ad fovendum Spi-
ritus Sancti cultum monendo liortandoque placuit edicere:
nnnimeque dubitamus, quin ope praesertim navitatis sol-
lertiaeque vestrae praeclaros in christano populo sint fru-
ctus latura. Nostra quidem tantae huic rei persequendae
nulla unquam defulura est opera, atque etiam consilium
est ut, quibus subinde modis videbitur opportunius, idem
1)  Summ. th. 3a, q. m a. 8 ad 3™.
2)  In Miss. mm. f er. in post Pent.
3)  Rora. vin, 2ö.
4)  Eph. i, 14.
-ocr page 23-
— 21 —
pietatis studium tam praestabile alamus et provehamus.
Interea, quoniam biennio ante, datis litteris Provida ma-
Iris,
peculiares preces, easque ad maturandum christia-
nae unitatis bonum, in sollemnibus Pentecostes catholi-
cis commendavimus, libet de boe ipso capite ampliora
quaedam decernere. Decernimus igitur et mandamus ut
per orbem catholicum universum, hoc anno itemque
annis in perpetuum consequentibus, supplicatio noven-
diales ante Pentecosten, in omnibus cuiïalibus tempus
et, si Ordinarii locorum utile iudicarint, in aliis etiam tem-
plis sacrariisve fiat. Omnibus autem qui eidem novendiali
supplicationi interfuerint, et ad mentem Nostram, rite
oraverint, eis annorum septem septemque quadragenarum
apud Dcum indulgentiam in singulos dies concedimus;
turn plenariam in uno quolibet eorumdem dierum vel
festo ipso die Pentecostes, vel etiam quolibet ex octo
subsequentibus, modo rite confessione abluti sacraque
communione refecti ad eamdem mentem Nostram pie
supplicaverint. Quibus beneficiis frui pariter eos posse
volumus quos publicis illis precibus legitima causa pro-
hibeat, vel ubi non ita commode, secundum Ordinarii
prudentiam, in templo res fieri possit; dum tarnen suppli-
cationi novendiali privatim detur opera ceteraeque conditio-
nes expleantur. Hoc praeterea placet de thesauro Ecclesiae
in perpetuum tribuere, ut si qui vel publice vel privatim
preces aliquas ad Spiritum Sanctum pro pietate sua ite-
rum praestent quotidie per octavam Pentecostes ad fe-
stum inclusive sanctae Trinitatis, ceterisque ut supra con-
ditionibus rite satisfecerint, ipsis liceat utramque iterum
conseipii indulgentiam. Quae omnia indulgentiae munera
etiam animabus piis igni purgatorio addictis converti in
sufi\'ragium posse, misericorditer in Domino concedimus.
lam Nobis mens animusque ad ea revolat vota quae
initio aperuimus; quorum eventum summis precibus a
-ocr page 24-
— 22 —
divino Spiritu tlagitamus , tlagitabimus. Agite, Venera-
biles Fratres, Nostris cutn precibus vestras consoeietis,
vobisque hortatoribus universae cbristianae gentes coniun-
gant suas, adbibita conciliatrice potenti et peraccepta Vir-
gine Beatissima. Quae ipsi rationes cura Spiritu Sancto
intercedant intimae admirabilesque, probe noslis; ut
Sponsa oius immaeulata merito nominetur. Ipsius de-
precatio "Virginis mullum profecto valuit et ad myste-
rium lncarnationis et ad eiusdem Paracliti in Apostolorum
coronam adventum. Communes igitur preces pergat ipsa
sulTragio suo benignissima roborare, ut in universitate na-
tionum tam misere laborantium divina rerum prodigia per
almum Spiritum felieiter instaurentur, quae vaticinatione
Davidica sunt celebrata: Emittes Spiritum tuutn et creabun-
tur el renovabis faciem lerrae
J). — Caelestium vero dono-
rum auspicem et benevolentiae Nostrae testem vobis. Ve-
nerabiles Fratres, Clero populoque vestro Apostolicam be-
nedicüonem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die ix Maii anno
MncccLXXxxvn, Pontificatus Nostri vigesimo.
LEO PP. XIII.
1) Ps. cm, 30.