-ocr page 1-
^*i*v^ I
/77ep JL^2&
UB-ZUID
MEG
2-239
-ocr page 2-
-ocr page 3-
\'Vak ?
Vak 2
&4> /II/
INDICTIO
/^<?
VNIVERSALIS IVBILAEI
ANNI SANCTI
M1LLES1M1 NON1NGENTESJM1
CO NV. MSGENSuT^v.
*fc
y
HARLEMI,
Ex TYPOfiRAPHIA JIOSPITII S. JACOBI.
1899.
W-
-ocr page 4-
-ocr page 5-
LEO EPISCOPVS
SERYYS SERYORYM DEI
VNIVERSIS CHRISTIFIDELIBVS PRAESENTRS MTTF.RAS INSPE-
CTVRIS SALVTEM ET APOSTOUCAM BENEDICTXONEM.
EHJgjl RQPERANTE ad jixitum saeculo, quod annuenle Deo
eJSaf Nos ipsi prope totum eraensi vivendo sumus, ani-
mum volentes induximus rem exinstituto maiorum decernere,
quae saluti populo christiano sit, ac simul curarum Nostra-
rum, qualescumque in gerendo Pontificatu raaximo fuerint,
extremum velut vestigium ostendat. Iviulaeum magnvm
dicimus, iam inde antiquitus in ehristianos mores inductum,
decessorumque Nostrorum providentia sancitum: quem
tradita a patribus consuetudo Annum sanclum appellat, turn
quod solet esse caeremoniis sanctissimis eomitatior, turn
maxime quod castigandis moribus renovandisque ad san-
ctitatem animis adiumenta uberiora suppeditat. Testes Ipsi
sumus quanto opere is ad salutem valuit qui postremo
actus est ritu solemni, Nobis videlicet adolescentibus,
Leone XII pontifice maximo: quo tempore magnum tutis-
simumque religioni publicae theatrum Roma praebuit. Me-
moria tenemus ac videre propemodum etiam nunc videmur
peregrinorum fi\'equentiam: circumeuntem templa augustis-
-ocr page 6-
_ 4 -
sima, disposito agmine, multitudinem: viros apostolicos
concionantes in publico: celeberrima Urbis loca divinis
laudibus personantia : pietatis earitatisque exempla edentem
in ocnlis omnium, magno Cardinalium comitatu, pontilicem.
Cuius recordatione memoriae ex temporibus iis ad ea, quae
nunc sunt, mens acerbius revocatur. Earum quippe rerum
quas diximus, quaeque si in luce civitatis, nulla re impe-
diente, peragantur, mire alere atque ineitare pietatem po-
pularem solent, nunc quidetn, mutato Url)is statu, aut nulla
facultas est, aut in alieno posita arbitrio.
IHcumque sit, fore confidimus ut salubiium eonsilio-
rum adiutor Deus voluntati huic Nostrae, quam in eius
gratiarn gloriamque suscepimus, cursum prosperum ac sine
ofl\'ensione largiatur. Quo enim spectamus, aut quid volumus?
Hoc nempe unice, efficere bomines, quanto plures nitendo
possumus, salutis aeternao compotes, buiusque rei gratia
morbis animorum ea ipsa, quae lesus Cbristus in potestate
Nostra esse voluit, adbibere remedia. Atque id a Nobis
non modo munus apostolicum, sed ipsa ratio temporis plane
videtur postulare. Non quod recte factorum laudumque
cbristianarum sit sterile saeculum: quin imo abundant,
adiuvante Deo, exempla optima, nee virtutum genus est
ullum tam excelsum tamque arduum, in quo non excellere
magnum numerum videamus: vim namque procreandi
alendique virtutes babet christiana religio divinitus insitam.
eamque inexbaustam ac perpetuam. Verum si circumspi-
ciendo quis intuetur in partem alteram, quae tenebrae,
quantus error, quam ingens multitudo in interitum ruen-
tium sempiternum! Angimur praecipuo quodam dolore,
quotiescumque venit in mentem quanta pars christianorurn,
sentiendi cogitandique licentia deliniti, malarum doctrina-
rum veneno sitienter hausto, fidei divinae in se ipsi grande
munus quotidie coirumpant. Ilinc chrislianae taedium vitae,
et late fusa morum labes: binc illa rerum, quae sensibus
-ocr page 7-
— 5 —
percipiantur, acerrima atque inexplebilis appetentia, curac-
que et cogitationes omnes aversae a Deo, humi defixae.
Ex quo fonte teterrimo dici vix potest quanta iam in ea
ipsa, quae sunt civitatum fundamenta, pernicies inlluxit.
Nam contumaces vulgo spiritus, motus turbidi popularium
cupiditatum, eaeca pericula, tragica scelera, nihil denique
sunt aliiul, si libet caussam introspieere, nisi quaedam de
adipiscendis fruendisque rebus mortalibus exlex atque ef-
frenata decerlatio.
Ergo interest privatim et publice, admoneri homines
officii sui, excitari consopita voterno pectora, atque ad stu-
dium salutis revocari quotquot in singulas prope horas di-
scrimen ternere adeunt pereundi, perdendique per socordiam
aut superbiam caelestia atque immutabilia bona, ad quae sola
nati sumiis. Atqui hue omnino pertinet annus sacer: etenim
per id tempus totum Ecclesia parens, non nisi lenitatis et
misericordiae memor, omni qua potest ope studioque con-
lendit ut in melius bumana consilia referantur, et quod
quisque deliquit, luat emendatrix vitae poenitentia. Hoe
illa proposito, multiplicata obseeratione auelaque instan-
lia, placaic nititur violatum Dei mimen, arcessere e eaelo
munerum divinorum eopiam: lateque reelusis gratiae the-
sauris, qui sibi sunt ad dispensandum commissi, vocat ad
spem veniae universitatem christianorum, tota in eo ut
reluctantes eliam voluntates abundantia quadam amoris
indulgentiaeque pervincat. Quibus ex rebus quid ni ex-
pectemus fructus uberes, si Deo placet, ac tempori ac-
eomodatos\'?
Augent opportunitatem rei extraordinaria quaedam sol-
lemnia de quibus iam, opinamur, satis notitia percrebuit:
quae quidem sollemnia excessum undevieesimi saeculi vi-
cesimique ortum quodam modo consecraverint. Intelligi
de honoribus volumus Iesu Ghristo Servatori medio eo
tempore ubique terrarum habendis. Hac de re excogita-
-ocr page 8-
— O —
tum piivatorum pielato consilium liiudavimus libentes ac
probavimus: quid enim fieri sanctius aut salutarius queat?
Quae genus humanum appetat, quac diligat, quae speret,
ad quae tendat, in unigenito Dei Filio sunt omnia: is enim
est salus, vila, resurrectio nostra: quem veile deserere, est
veile funditus interire. Quamobrem etsi nurnquam silet,
imo perpetua viget omnibus locis ea, t|uae Domino nostro
Iesu Gluisto debetur. adoratio, laus, honos, gratiarum octio,
tarnen nullae gratiae nullique honores possunt esse tanti,
quin longe plures ei debeantur longeque maiores. Praeterea
nura paucos saeculum tulit immemori ingratoque animo,
(jui divino servatori suo pro pietate contemptum, pro be-
neficiis iniurias referre consueveiinf? Certe ipsa ab eius
legibus praeceptisque vita discrepans plurimorum argumento
est ilagitiosae ingratissimaeque voluntalis. Quid quod de
ipsa Tesu divinitate Arianum scelus non semel renovatum
nostra vidit aetas\'? Macti itaque animo, quotquot populari
incitamentum pietati consilio isto novo pulcberrimoque
praebuistis; quod tarnen ita efficere oportet, nihil ut Iu-
bilaei curriculum, nihil statula solemnia impediat. In
proxima ista catholicorum hominum significatione religionis
ac fidei id quoque pi\'opositum inerit, detestari quaecumque
impie dicta patratave memoria nostra sint, deque iniuriis,
augustissimo Iesu Chrisli numini praeserlim publice illatis,
publice satisfacere. Nunc autern, si vera »iuaerimus, genus
satisfactionis maxime optabile et solidum et expressum et
inustum notis veiitatis illud omnino est, deliquisse poeni-
tere, et pace a Deo veniaque implorata, virtutum officia
aut impensius colere aut intermissa repetere. Cui quidem
rei cura tantas habeat annus sacei\' opportunitates, quantas
initio attigimus, rursus apparet oportere atque opus esse
ut populus christianus accingat se plenus animi ac spei.
Quapropter sublatis in caelum oculis, divitem in mi-
sericordia Deum enixe adprecati, ut votis inceptisque No-
-ocr page 9-
— 7 —
stris benigne annuere, nc virtute sua illuslrare horninum
mentes itemque permovere animos pro bonitate sua velit;
romanorum Pontificum decessorum Nostrorum vestigia
sequuti, de venerabilium frati \'um Nostrorum S. R. E. Car-
dinalium assensu, universale maximumque Jubilaeum in
hac sacra Urbe a prima vespera Natalis Domini anno mil-
lesimo octingentesimo nonagesimo nono ineohandum, et
ad primam vesperam Natalis Domini anno millesimo
noningentesimo finiendum, auctoritate oinnipotentis Dei,
beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, quod
gloriae divinae, animarum saluti, Exelesiae incrernento bene
vertat, indicimus per has litteras et promulgamus, ac pro
indicto promulgatoque haberi volumus.
Quo quidem lubilaei anno duiante, omnibus utriusque
sexus Ghristiridelibus vere poenitenübus et confessis sacra-
que Communione refeetis, qui beatorum Petri et Pauli,
item Sancti Ioannis Lateranensis et Sanctae Mariae Maioris
de Urbe Basilieas semel saltem in die per viginti continuos
aut interpolatos dies sive nalurales sive ecclesiasticos, ni-
mirum a primis vesperis unius diei ad integrum subse-
quentis diei vespertinum crepusculum eomputandos, si
Romae degant cives aut incolae: si vero peregre venerint»
per decem saltem oiusmodi dies, devote visitaverint, et
pro Ecclesiae exaltatione, haeresum eNlirpatione, catholico-
rum Principum concordia, et christiani populi salute pias
ad Deum preces efluderint, plenissimam peccatorum suorum
indulgenliam, remissionem et veniam misericorditer in
Domino concedimus et impertimus.
Quoniamque potest usuvenire nonnullis ut ea, quae
supra praescripta sunt, exequi, etsi maxime velint, tarnen
aut nullo modo aut tantummodo ex parte queant, morbo
scilicet aliaque caussa legitima in Urbe aut ipso in itinere
probibili; idcirco Nos piae eorum voluntati, quantum in
Domino possumus, tribuimus ut vere poenilentes et con-
-ocr page 10-
— 8 —
fessione rite abluti et sacra communione refecti, indulgen-
tiae et remissionis supra dictae participes perinde fiant, ac
si Basilicas, quas memoravimus, diebus per Nos definitis
reipsa visitassent.
Quotquot igitur ubique estis, dilecti filii, quibus com-
inodum est adesse, ad sinum Roma suum vos amanter
invital. Sed tempore sacro deeet catbolicum hominem, si
consentaneus sibi esse velit, non aliter versari Romae, nisi
fide christiana comité. Propterea posthabere nominatim
oportet leviorum profanarumve rerum intempestiva specta-
cula, ad ea converso potius animo quae religionem pietatem-
que suadeant. Suadet autem imprimis, si alte consideretur,
nativum ingenium Urbis, alque eins impressa divinitus
ei\'tigies, nullo morlalium consilio, nulla vi mutabilis. Unam
enini ex omnibus romanam urbern ad munera excelsiora
atque alliora liumanis delegit, sibique sacravit servator
humani generis Iesus Christus. Hic domicilium imperii sui
non sine diuturna atque arcana praeparatione eonstituit:
Ine sedem Vicarii sui stare iussit in perpetuilate teinporum:
hic caelestis doctrinae lurnen sancte inviolateque custodiii,
atque liinc tamquam a capite augustissimoque fonte in
omnes late terras propagari voluit, ila quidem ut a Cluïsto
ipso dissentiat quicumcpiea fide romana dissenserit. Augent
sanctiludinem avita religionis monumenta, singularis tem-
plorum maieslas, principum Apostolorum sepulcra, hypogea
martyrum fnrtissimorum. Quarum rerum omnium qui probe
sciat excipere voces, sentiet profecto non tam peregrinari
se in eivitate aliena, quam versari in sua, ac melior, ad-
iuvante Deo, discessurus est quam venerit.
Ut autem praesentes Litterae ad omnium fidelium
notitiam facilius perveniant, volumusearum exemplis etiam
impressis, manu tarnen alicuius notarü publici subscriptis
ac sigillo personae ju ecclesiastica dignitate conslitutae
-ocr page 11-
— 9 -
munitis, eamdem prorsus adhiberi (idem, quae ipsis prae-
sentibus haberetur, si forent exhibitae vel ostensae. Nulli
ergo hominum liceat hanc pagïnam Noslrae irulietionis,
promulgationis, concessionis et voluntatis infïingere, vel
ei ausu temerario contraire. Si cpiis autem hoc attentare
praesumpserit, indignationem onmipotentis Dei, ac beato-
rum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnatio-
nis Dominicae millesimo octingentesimo nonagesimo nono,
Quinto IdusMaü, Pontificatus Noslri anno vicesitno secundo.
G. Card. ALOIS1 MASELLA Pro-Dat. —
A. Card. MACCHI
VISA
De Gvria I. De Aqvila e Vicecomitibvs
Loco >j« Plumbi
lieg. in Secret. Brevium
1. CVGNONIVS
Anno a Nativitate Domini Millesimo octingentesimo
nonagesimo nono, die undecimo Maii, festo Ascensionis
Domini nostri Iesu Christi, Pontificatus Sanctissimi in
Ghristo Patris et Domini nostri Leonis divina providentia
Papae XIII anno vicesimo secundo, praesentes lilteras apo-
stolicas in atrio sacrosanctae Basilicae Vaticanae de Urbe,
adstante populo, legi et solemniter publicavi.
Ego Ioseph De Aquila e Vicecomitibus
Abbreviator de Guria.