AD C0BET1 MEMORIAM.
AD COBETIMEMORIAM.
Verba quibus academiae cives littDrariim antiquarum studiosos a il, V Ka!, Nov. a. MÜCCCLXXX1X
ALLOCUTUS EST
J. J. CORNELISSEN.
LUGDUNI BATAVORUM
apud E. J. BRILL.
MDCCCLXXXIX.
TYPIS E. J. JiKILL.
Maestitia afH ictus hodie vos alloquor, coramilitones.
E vivis sublatus est C o b e t u s!
Lugct mortem cius haec Academia, cuius decus ct columen fuit.
Luget patria, cuius gloriam auxit et propagavit.
Luget denique quisquis mortalium artes et litteras\' amat.
Et vos, amici, lugetc!
Vir euim inter vivos esse desiit, de quo si dico litte-rarum quas colitis eo peritiorem hanc aetatem vidisse neminem, parum me dicere sentio. Hoe praedico vobis, hoc contendo, post renata antiquarum litterarum studia, neminem exstitisse mortalium, qui Graecorum mores et indolem tam penitus mente essct complexus, neminem qui linguam eorum litterasque tara bene intellegeret.
Perfectain absolutamque huius viri imaginem si vobis exprimere vellem, deesset mihi oratio viresque defice-rent. Erat enim rarissimum eorum hominum exernplum, qui modum et normam, quibus ceteri aestimari solent.
6
tantopere excedunt, ut cos colere ct venerari facilius sit, quam quales sint recte intellegere et cogitatione comprehendere.
Quam multa habcbat, quibus inter omnes ionge emineret!
Quo diutius animus eins recordationi immoratur, eo plura se offerunt, quibus summa admirationo teneatur, at quae perspicere minime valeat.
Neminem umquam vidi, nee eerte posthac videbo, qui immensas, quibus polleret, mentis ingeniique vires tantopere in hoe unum intendisset ut litterarum stu-diis totum se dederet. Litterarum amore ita abripieba-tur, ut multa, quae reliquis hominibus cordi esse so-leant, vix eum movere viderentur. Quo erat al to animo et exeelso vulgaria infra se putabat.
Nemo erat omnium, qui eum coram adirent, quin simul auctoritatis pondere se quodam modo oppressum, simul comi affabilitate se quasi delenitum sentiret.
Multa, quae in ceteris hominibus segregata cerni solent, in singulari illo viro coniuncta reperiebantur.
Splendorem ingenii aequabat industriae persevcrantia.
Percipiendi celeritati intellegendique prudentiae par erat memoriae tenacitas,
7
Iinmensa doctrinae copia nemini cedebat ex Batavis illis, qui litteras antiquas colendo immortalem sibi apud posteros gloriam pepererunt. At nolite putare eum um-quam gravem et austemm magistruin egisse, qui tristi et seveva fronte disciplinae praeceptaauditoribus inculcaret.
Urbana suavitate illa nitidaque elegantia audientium animos capiebat, quibus Francorum natio, in iocum et risum prona, insignis est.
Serino laetus et iucundus numquam eum deficiebat.
Quod omnibus mortalibus accidat, ut tristitiae nebu-,, lis interdum animus obvolvatur, quin Co be to quoque accident ecquis dubitabit?
At animi molestias ore et sermone prodere indecorum et indignum habebat.
Serena fronte et hilari pectore ad docendnm prodire consueverat.
Cuicunque contingebut summum virum audire ex cathedra de Graecorum lingua litterisque disserentem, is exquisita et aurium et animi voluptate fruebatur.
Sonora vocis suavitas, cita verborum volubilitas om-nes devinctos tenebat. Inventa acuminis et sagacitatis plena tam lucida et lepida oratione auditoribus tradebat, ut Latina lingua in eius ore revixisse nativumque
8
colorem recuperasse videretur. Quae in aliquo scriptore obscura et impedita visa erant, subito elara fiebant et perspicua. Ut numquam ipse dubitare, numquam hae-rere videbatur, sic onines dubitationis scrupulos audien-tium animis eximere solebat.
Persuadendi ei vis incredibilis inerat.
At, quod maiorem adinirationem movebat, si Cobe-tum avidires, vix tibi incidebat, eum vel quidquam studii impendisse ad ingentem illain doctrinae copiam sibi comparandam. Omnia, quae tradebat, exipsiusin-genio sua sponte nata divinoque quodam afflatu excita videbantur.
Verüm qui sic existimabant, falsa specie decipiebantur.
Quo tempore enini litteras docendi munus suscepit, immensum iam laborem superaverat ad largas illas eruditionis opes comparandas, quas tam benigna libe-ralitate erat dispensaturus. Sic factum est, ut cum primum se in hac Academia efferret, summa iam magnitudine conspicuus esset.
Quod plerisque hominum proprium est, ut ingcnii vires magis ac magis deinceps per aetatis gradus augean-tur et corroborentur, id num in Co be to deprehendi possit dubitare licet.
9
Ita autem Graecarum litterarum studia aggressus est, ut vias aperiret a nemine antea tritas.
Cum in Italia laetissimos iuventutis annos degeret, ingentem codicum manu scriptorum multitudinem se-dula cura atque industria perlnstra,verat, excusserat, excerpserat.
Ex vetustis glossis et lexicis thesauros eruerat, qui-bus saeculorum situ deterso pristinum reddiderat splen-dorem.
Sic instructus limpidos fontes adire maluit quam ri-.. vulos tui\'bidos sectari. Molesto comraentariorum acer-vo abiecto, quem recentiorum doctorura industria congesserat, ipsos antiques scriptores legere et relegerc instituit.
Assidua lectione in tam intimam notitiam Graecorum indolis atque ingenii pervenit, ut raente cum illis vivere, inter illos versari videretur. Cotidiano usu et consuetudine Graecorum cogitandi loquendique ratio-nem tam al te penetra vit totoque animo concepit, ut puri et incorrupti sermonis leges suo iure dictare posset.
Graecos cum dico, ante omnes Athcnienses intellegi volo, florentissimis rei publicae rebus viventns, quorum vitam moresque apud comicos poetas expressa videmus.
10
Cum his potissimum arta familiaritate coniunctus erat. Horum elegantiam et urbanitatem amabat, horum li-mato et subtili sermone in primis delectabatur.
Abstrusas sententias obscuris verbis involutas aeque contemnere solebat atque severae doctrinae commenta ieiuna oratione prolata. Neque Pindarum neque Ari-stotelem umquam in deliciis habuit.
locari solebat in inanem doctrinae iactationem philo-logorum illorum, qui Graecorum et Romanorum indolem ac naturam deprehendere sibi videntur pluribus disci-plinis variisque eruditionibus incumbendo, vix ullo necessitatis vinculo inter se cohaerentibus.
Deridebat doctos illos homines, qui, litterarum mo-numenta nihil curantes, in verbis quasi dissecandis et verborum partibus minute examinandis unice occupati, singularum vocum originem mutuamque cognationem indagare conantur.
Is verus ei philologus erat, qui cum praestantissimos ex scriptoribus antiquis diligenti lectione penetraret, interpretandi munere ita fungeretur ut criticae artis subsidia caute et prudenter adhiberet ubicunque tradita lectio sanae menti orationisque elegantiae repugnaret.
Ab imperitorum hominum temoritate, qui illotis
11
mnnibus litterarum monumenta inquinare haud vercn-tur, aeque remotus crat atque ab argutiis eorum, qui traditam lectionem vel absurdissimam summa obstina-tione et superstitione defendere solent.
Neminem inter vos esse existimo, amici, qui igno-ret, quantum lucis litterarum monumentis ex summi viri studiis affulserit.
Sordes et maculae, quae multorum saeculorum so-cordia atque ignorantia conceperant, tollebantur ubi divini ingenii eius lumine collustrata erant.
Praeclara inventa proferendo novitate insignia contigit ei ut Graecarum Jitterarum studia ex torpore susci-taret iisque quasi vitam et spiritum infunderet.
Vere contendi potest, ex quo Cobetus ad litteras docendiis surrexerit, novum his studiis illuxisse diem.
Ob niulta autem et magna ilia, quae antiquitatis studia Cobeto accepta referunt, laudes ei et grates agit quicunque artes ac litteras diligit, nomenque eins cum honore refertur in magnorum virorum numero qui de politioris bumanitatis cultu optime meriti sunt.
12
In primis nostra patria egregii viri meraoriam pio gratoque animo perpetuo prosequetur.
Hie enim philologiae disciplinam instituit, cuius alumni vestigia eius premere summae laudi sibi et glo-riae ducunt, ctiamsi optime sibi conscii sunt, oinnes principem suum et auctorem aemulandi conatus irritos semper futures.
At unum est, in quo exemplum Co bet us dedit, quod omnes imitari valent, etsi minus felicibus ingenii dotibus praediti.
Laborem indefessum volo et assiduam industriam.
Neque prius quidquam, neque antiquius habebat, quam omnes corporis ingeniique vires ac nervos inten-dere pro litterarura studiis, quorum amore flagrabat, pro discipulis suis, quos summo magnanimi pectoris calore diligebat.
Et diu sane viribus integris et iliibatis usus est, iuvenili ardore quodam et fcrvens ipse et alios accendens.
At subito ictu vigor ille concidit.
Vitae diem laetum ac serenum vespera clausit tristis et nebulosa.
Misericordia commovebantur omnes qui oculos ingenii luce antehac splendcntes exstinctos viderent voccmque
13
plenara olim et sonoram obtusam audirent et im-peditam.
Ex viro robusto, vegeto, viribus freto senex repente factus erat fractus et debilis, aliena ope indigens, vitae taedio confectus.
Quanta vero admiratione digna erat summa animi corstantia, qua tot mala perferebat. Nemo eum um-quam audivit tristem fortunae vicem querentem.
Tandem tantarum miseriarum requies ei concessa est. Quamquam autem ncque inexspectata neque inoptata morte occubuit, tarnen triste sui desiderium reliquit.
Nunc demum, cum e vivis sublatus est, persentiscit animus quantum lumen sit exstinctum.
Patria civein desiderat mascula virtute praeditum.
Academia nostra decore et ornamento se orbatam agnoscit.
Propinqui et necessarii virum simplioem, candidum, benignum, generosum amissum plorant.
In magno numero denique eorum, qui se Cobeti alumnos gloriantur, nemo est quin magno d\'uce et auspice suo se destitutum intellegat.
At memoria eius vivet vigebitquc et pio gratoque animo usque coletur.
14
Donee aliquis litteris antiquis honos manet, Cobet nomen intaminato splendore fulgebit.
Vos autem, commilitones, quibus tanto viro magi-stro uti non contigit, vos nihil magis decet, quam in-genii et doctrinae monumenta, quae posteritati reliquit, summa pietate venerari.
Hoe rogo vos et oro, ut exemplum a Cobeto datum perpetuo ante oculos habeatis, utque studiorum viam ab eo monstratam munitamque et alacres ingre-diamini et firmiter teneatis.
Sic enim fiet ut optime aliquando mereamini tam de litteris, quas colitis et amatis, quam de Academiae huius honore, cuius alumnos vos esse gloriamini.