ocr page 1

ill

i

IS»

ocr page 2
ocr page 3
ocr page 4
ocr page 5
ocr page 6
ocr page 7

MfïPIAS ErKilMION

STVLTITIAE LAVS

ocr page 8

Prostant huius libri:

II exemplaria exscripta in Carta Pergamena. XL „ „ „ „ Japonica.

DCCL „ „ „ „ Anglica optimae notae.

ocr page 9

MnPIAS ErKÜMION

STVLTITIAE LAVS

DES. ERASMI ROT.

DECLAMATIO

RECOGNOVIT ET ADNOTAVIT

L B. KAN

ERASM. GYMN. RECT. EMER.

INSERTAE SVNT FIGVRAE HOLBEINIANAE

BIBLIOTHEEK DER Pt,)KSl IN^^f^SITFIT UTRECHT

ODU. THOMAASSE

HAGAE-COM. apud MARTINUM NIJHOFF CIDIDCCCXCVIII

RIJKSUNIVERSITEIT utrfpht

■llliiilillilili 1598 7963

ocr page 10

AD ERASMUM,

cum Mupltm; êyxufiiov denuo typis describeretur.

Stultitiae Laus, laus tua, Erasme, ingens, feret aevum: Donee stulti adsunt, tu perge lacessere prelum!

Nee generis nostri sors sit metuenda profecto,

Moria dum sanet numerum exiguum usque recusa.

At spes destituet, vere ut sapiens ait olim,

„Quis tandem poterit stultas numerare catervas?quot;

K.

Ex off. typogr. (Hagana), quae dicitur Zuid-Hollandsche Boek- en Handelsdrukkerij.

ocr page 11

L. S.

Novam opusculi, quod olim permultum in manibus erat, editionem in manus sumpturos praemoneam oportet, quid et quomodo egerim. Neque tarnen has officii partes explere potero nisi pauca de uno huius libelli qui, paene dixi sescentiens prelum subiit, exemplari praemisero.

Est enim in Museo Basileensi exemplar toD Mcoplxg êyxMftlou anno 1514 a lo. Frobenio una cum Listrii com-mentariis typis descripti, cuius iuxta libri verba in margine lato LXXXIII icunculas calamo scriptorio delineavit Hans Holbein, qui arte sua non minus quam doctrina commentator Stultitiae orationem illustravit.

Tam longe autem abest ut operi manum admoverit quod Erasmus ei mandasset, ut quo erat animo hilaro atque ad iocandum prompto, in modum scriptoris amici, cuius ad exemplum tot egregias effigies expressit, illas lepidas ac venustas imagunculas hie illic, ubicunque ei videbatur, modo crebriores modo rariores, modo tenuiores modo cras-siores adumbrans sibi ingenioque suo indulserit, non solum orationis argumento verum etiam figuris, locutionibus, flosculis picturae decus afferens 1).

Qua in re non amplius X dierum tempus posuit. Cum enim in libri Basileensis titulo, quem vocant, generali scriptum sit „Est Osualdi Molitoris Lucerniquot;, eadem manu

1

Vid. A. Woltmann, Holbein und seine Zeit, ed. II. Lips. 1874—76.

ocr page 12

in special! exaratum invenitur „Hanc Moriam pictain decern diebus ut oblectaretur in ea Erasmus habuit.quot;

Colligitur ex his adnotatiunculis hunc librum primum Erasmi fuisse, turn Lucerni, Theologiae et Paedagogices laude clari, cui cum Roterodamo et Holbenio et Zwinglio familiaritas intercedebat.

Nomen ei erat Geiszhtlsler vel Myconius, cognomen Molitor(is), cum patre molitore uteretur.

Anno 14S8 natus, Luceriae et Turici ludi magistri mu-nere functus est: Basileam (1532) reversus, Oecolampadii aedium sacrarum antistitis successor electus, anno 1552 diem obiit supremum 1).

Extat in Erasmi epistulis una perbrevis ad Osualdum data, in qua eum „Amice candidissimequot; appellat2).

Hoc munusculum ex dono Bonifacii Amerbachii, Erasmi ex asse heredis, qui cuivis defuncti amico [tvyfióeuvov imper-tiverit, in Myconii bibliothecam migrasse, probabilis est coniectura. Paucissima, quae scriptor ipse libro adscripsit, suis quaeque locis commemorabo; laborum vero Molitoris emolumenta parvi mihi pretii esse videntur.

Unum ante alia animadversione dignum arbitror quod venationi Holbenianae (p. 73) ad verba „statim ut haec picta suntquot; diem, 29 Dec. 1515, notavit, qua re nobis aetatem et pictoris et picturae constituere licet.

Librum autem, de quo agimus, sua fata habuisse constat.

Etenim per pictorem lacobum Clauser a scriba quodam

1

Cf. Herzog, Real-Encyclopadie für Prot. Theol. und Kirche, 2te Aufl. s. v. Myconius (Oswald).

2

332gt; P- 349 Ubicunque sciiptorem sui ipsius optimum esse interpretem ratus, alium quendam locum ex Erasmi scriptis aflfero, legentes, ut moris est, delego ad „Opera omniaquot;, quae, Tom. X constantia, Lugduni-Batavorum ab anno 1703—1706 apud Petrum van der Aa in lucem prodierunt. Tomo II continentur Adagia, T. Ill p. I el 2 Epistolae, T. IV Stultitiae laus.

ocr page 13

Senatus Mulhusini etni curavit Basilius Amerbachius, Boni-facii filius, cuius ex hereditate anno 1661 sibi comparavit Civitas Basileensis.

Ut de Gerarda Listrio (Lijster i. q. turdus) quaedam in medium proferam, qui unus, quantum mihi quidem inno-tuit, latine Erasmi opusculum commei^tatus est, erat hic quoque ex popularibus nostris 1), Oriundus ex oppido Rhe-nen medio fere saeculo XV, Alexandri Hegii discipulus, non solum Graece et Latine et Hebraice doctus verum etiam medicinae peritus, adeo in Roterodami mentem pene-traverat, ut non deessent qui crederent hunc notas a se profectas sub illius nomine edidisse, quo facilius invidiam operis a scriptore ipso illustrati effugeret 2).

Nihil autem verius quam huic docto viro, „Alteri Cap-nioniquot;, hoe commentarium acceptum nos referre, cui tantum tribuit Erasmus ut scripserit: Primum (Moria) a paucis intelligebatur donec Listrius adderet commentaria 3). De longa aliorum operum serie dicere omitto 4) vel ea de causa, „quod eius animi recessum solae in Moriam Erasmi lucubratiunculae ostenduntquot; 5), id tantum subiciens, tali viro scholis Zwollanis et Amisfurtanis praefecto, loannis Murmellii incluti doctoris, quocum Hegii disciplina adu-lescentulus usus erat, anno 1517 Daventriae propterlaudis obtrectationem veneno interemti — iure an iniuria iam non quaero — mortem esse exprobratam.

1

Nuperrime de Listrio egit V. cl. H. C. Rogge in „Archief voor Nederlandsche Kerkgeschiedenisquot;, T. VII. f. 2, (Hagae Com. 1898) p. 203—220.

2

Ut Petrus Opmeer in Opere Chronograph, p. 454.

3

Epist. 264 (29 Aug. 1517) P. 261 C.

4

De quibus vid. Van der Aa, Biographisch Woordenboek der Nederlanden s. v.

5

Fr. Irenicus, Germaniae Exegesis, II. 41.

ocr page 14

Licet de principe editione commentarii Listriani non minus quatn libelli ipsius! alii alia sentiant 1), iam exemplar Basileense satis probare opinor, annc 1513 in lucem esse emissam atque contineri libro in quo haec: In hoe opere contenta, Ludus L. Annaei Senecae de morte Claudii Caesaris, nuper in Germania repertus cum scholiis Beati Rhenani.— Synesius Cyrenensis de laudibus Calvitii cum scholiis B. Rh. — Erasmi Rot. Moriae Encomium cum comm. Gerh. Listrii trium linguarum periti. Bas. 1513 in 40. 2).

At ea natura est et is temporum scientiam promoventium cursus, ut adnotationes Listrianae paullatim ad usum bonae esse desierint, quo accedit quod cum legen tas saepius ad opus quoddam ex antiquitate Graeca Romanaque vel ad Biblia sacra sint delegandi, loci, illius aetatis more, tam parum diligenter et accurate indicari solent, ut nonnunquam nonnisi multa opera consumpta reperiantur. Cui malo medici pro viribus mederi conatus sum atque rerum his diebus in tenebris iacentium, alchymiae, doctrinae doctorum scholasticorum, aliarum ex medii aevi temporum memoria notitiam repetivi, Listrium ratus proxime ad verum acces-sise, cum diceret „Magis placebit, si magis fuerit intel-lactaquot;. Legere enim — affero ex Dictis Catonis — et non intellegere neglegere est.

Atqui quod de Platone Heerenius quondam affirmavit,

1

Cf. Conr. Gesner, Bibliotheca Univers. 1545, p. 274; Burman, Trajectum erud. 1738, p. 191; Brunet, Manuel du Libraire, Suppl. 1878, Tom. I. p. 456, qui perperam editionem, quae Graeca inscriptione carens cum notis Lysterii anno 1515 Bas. apud Frob. prodiit, princi-pem esse ait.

2

I. G. Th. Graesse, Trésor des livres rares et precieux, 1861, Tom. II. p. 495.

De libelli ipsius primum editi anno vid. net. 41 p. VII et Bibliotheca Erasmiana, Gandavi, 1893, I série p. 122, ubi nonnulla emendanda et supplenda sunt.

ocr page 15

a nullo nisi ab altero Platone intellegi posse, id de Erasmo quoque asseverare ausim.

Qui fieri potuerit ut, librorum expers 1!), totam fere supellectilem litterariam, philosophicam, theologicam in promptu haberet unde sua caperet, frustra quaereremus, nisi Adagiorum vastum opus adesset et moneret de huius hominis summo vertice quasi omnes doctrinae fontes sca-turire.

Textum, quem dicere solent, constitui talem, qualem ex libro Musei Basileensis in eadem urbe denuo exscribendum curaverunt Typis Genathianis Carolus Patinus, anno 1676 et 104 annis post Guil. Gottl. Beckerus, Typis G. Haas 12), quorum ille primus figurarum „Stettleri Bernensis perita et Holbenio non indigna manu apographumquot; exhibuit, hie notis Listrii, „quotquot servandas duxit, nam plerasque recidere religioni non duxitquot;, commentarium Oswaldi Mo-litoris ineditum addidit.

Mihi novam rod Mapix? iyxco^lov editionem 18) eamque notis instructam paranti difficillimum erat constituere qui-busnam paraturus essem, doctisne an iis qui latine quidem satis scirent at multarum, quas Erasmus ex antiquitate mediove aevo attigissetrerumignari,brevemexadnotatione explicationem peterent.

Quamquam multum laboris operi impendens nonnihil,

11) „Lusimus et nos ante complures annos Map/a; iyxatitov, cui non plus septem dierum operam impendimus idque nullis librorum adminiculis adjuti. Nam nostra sarcina nondum advecta tum eratquot; cet. Ad. II. 2, 40 P. 460 D. Originem et historiam libelli enarrat in Ep. ad Mart. Dorpium T. IX. 3. — De quaestionibus hue pertinentibus disputare huius loci non est. Praeter multos alios qui de Erasmi vita exposuerunt, consulendus P. de Nolhac, Erasme en Italie p. 92.

12) Editionem, quae prodiit Argentorati in aedibus Matthiae Schu-rerii anno 1511, ex Bibliotheca Roterodamensi inspicere mihi licuit.

13) Posteriorum emblemata et emendationes afferendi labore supersedi.

ocr page 16

quod operae pretium esset, vel illis me facturum sperabam , his tamen providere mihi visum est: ex Listrianis animad-versionibus (quas littera L. significo mihi) sumpsi quae usui esse poterant et reliquis omissis notas meas undecunque depromptas adscripsi.

Nihil inane, nihil sine causa, nihil supervacaneurn inesse equidem sane non contenderim, nam sunt certi denique fines — quos constituere hoc opus, hie labor est — neque tamen nimia in eiusmodi re nocere, modo brevis sitquic-quid praecipiat notularum scriptor, mihi persuasum est.

Capitum divisione, quam A. G. de Meusnier de Querlon iam anno 1765 instituit, usus sum, quo minus taedii con-tinuam declamationem legenti aut molestiae hunc illumve locum alleganti esset; eiusdem indicem emendatum adieci.

Bibliopolae nostri Hagani nulli sumptuiparcentes optime, si quid video, redditas Holbenianas imagunculas opusculo ornamento esse voluerunt atque virum doctissimum Guil. G. van der Weerd exempla typographica mecum emen-dantem bene de libro meruisse grato animo lestor.

Iam id tantum restat ut hanc Laelio sapientiorem Stul-titiam proficiscentem, de qua Erasmus ipse „Neminem audivi tam morosum ut diceret quemquam opera Moriae factum pilo deteriorem. Multorum judicia correcta sunt, plurimorum discussa tristitiaquot; 14), votis ominibusque pro-sequar.

K.

Scripsi Hagae-Com.,

m. Maio CIDIOCCCXCVIII.

14) Responsio ad Alb. Piura (Tom. IX p. 1110).

ocr page 17

PR AEFATIO.

ERASMUS ROTERODAMUS

THOMAE MORO SUO

S. D.

Superioribus diebus cum me ex Italia in Angliam reciperem, ne totum hoc tempus, quo equo fuit insi-dendum, uftoutTCHt; 1) et illiteratis fabulis tereretur, malui mecum aliquoties vel de communibus studiis nostris aliquid agitare, vel amicorum, quos hie ut doctissimos, ita et suavissimos reliqueram, recorda-tione frui. Inter hos tu, mi More, vel in primis oc-currebas: cuius equidem absentis absens memoria non aliter frui solebam, quam praesentis praesens consuetudine consueveram, qua, dispeream ï), si quid unquam in vita contigit mellitius 2). Ergo quoniam omnino aliquid agendum duxi, et id tempus ad se-riam commentationem parum videbatur accommoda-tum, visum est Moriae encomium ludere Quae

I

1

Ad. II, 6, 18 (p. 588 D).

2

Vox sermonis cottidiani et Catulliana.

ocr page 18

PRAEFATIO.

Pallas istud tibi misit in mentem s ? inquies. Primum admonuit me Mori cognomen tibi gentile, quod tam ad Moriae vocabulum accedit, quam es ipse a re alienus. Es autem vel omnium suffragiis alienissimus. Deinde suspicabar hunc ingenii nostri lusum tibi praecipue probatum iri, propterea quod soleas huius generis jocis, hoc est, nec indoctis, ni fallor, nec usquequaque 1) insulsis, impendio 2) delectari, et omnino in communi mortalium vita Democritum quendam agere 3). Quanquam tu quidem, ut pro singulari quadam ingenii tui perspicacitate, longelate-que a vulgo dissentire soles, ita pro incredibili mo-rum suavitate facilitateque cum omnibus omnium horarum hominem 4) agere, et potes et gaudes. Hanc igitur declamatiunculam non solum lubens accipies, ceu (tvyfidirvvov 5) tui sodalis, verum etiam tuendam suscipies, utpote tibi dicatam, jamque tuam, non

II

1

Cic. (ad Fam. VII, 16) ex vetere poeta: Usquequaque sapere oportet.

2

lungitur fere comparativis; apud posteriores verbis (i. q. impense, summo opere).

3

Democritus, atomorum doctrinae post Leucippum auctor, anno fere 480 a. C. Abderae natus, cuius fontibus Epicurus hortulos suos irrigavit, evövnïav et aDapfh'av, animum tranquillum et terrore liberum summum esse bonum affirmavit. Qui vir magnus in primis perpetuo risu, ut fletu Heraclitus, res humanas persecutus esse dicitur. Cf. Juv. X, 28—30 et Sen. de Ira II, 10, 5.

4

Qui seriis pariter ac jocis esset accommodatus et qui quum (Leg. quicum) assidue libeat convivere (Ad. I, 3, 86 p. 144 A).

5

„Verum est mnemosynum mei sodalisquot; hodie apud Catuilum c. 12, 13, editur. Latino sermoni non est vox quae Graecae respondeat (souvenir).

ocr page 19

PRAEFATIO.

meam. Etenim non deerunt fortasse vitilitigatores quot;), qui calumnientur, partim leviores esse nugas, quam ut theologum deceant, partim mordaciores, quam ut Christianae conveniant modestiae, nosque clamita-bunt veterem comoediam 12) aut Lucianum 13) quem-piam referre, atque omnia mordicus arripere. Verum quos argumenti levitas et ludicrum offendit, cogitent velim, non meum hoc exemplum esse, sed idem iam olim a magnis auctoribus factitatum. Cum ante tot saecula BxTpxxopvopxxixv u) luserit Homerus, Maro culicem et moretum 15), nucem Ovidius 10). Cum

11) Vitilitigatores M. Cato vocabat litium avidos et alienorum ope-rum calumniatores. Ad. II, 6, 19 (p. 589 B).

12) Cf. Horat. Sat. II, 10, 14—17 et Ars poet. 281—284.

13) Erasmo exemplo fuit „ille Rhetor et sophista celeberrimusquot; Sa-mosatae ad annum fere 125 p. C. natus „qui et superciliosis abstinens Philosophorum praeceptis et solutioribus Poetarum lusibus, honestissi-mis simul et facetissim;s salibus vitia ubique notat atque insectatur mortalium; idque facit tam scite tantaque cum fruge, ut cum nemo altius pungat, nemo tarnen sit qui non aequo animo eius aculeos admittatquot; (Epist. 475 App. p. 1862 B). Aliquot dialogos a nostro latine redditos vide Op. omn. Tom. I p. 185—340.

14) Hoe poematium non Homeri, quicunque tandem fuit, sed quarto demum a. C. saeculo ortum et BecTfec%cnee%fov inscribendum esse hodie affirmatur.

15) Sunt carmina ex Appendice, quae dicitur, Vergiliana. Illius argumentum cognoscitur ex Elogio in fine:

Parve culex, pecudiivi custos tibi tale merenti Funeris officium vitae pro munere reddit;

hoe (Moretum est edulii rustici genus) describitur prima diei pars vitae rusticae.

16) Quamquam Erasmus in editione huius Elegiae, Joanni, Th. Mori filio dicata „et in nuce Nasor.em essequot; asseverat (Op. omn. Tom. I, p. 1190 sqq.) hodie tamen hoc carmen tali poeta indignum habetur. Argumentum sumptum ex Anthol. Palat. IX, 3.

Ill

ocr page 20

PRAEFATIO,

Busiridem laudarit Polycrates et huius castigator Iso-crates 17), iniustitiam Glauco 18), Thersiten et quar-tanam febrim Favorinus 19), calvitiuni Synesius 20), muscam et parasiticam Lucianus21). Cum Seneca Clau-dii luserit xTroösuuiv 22), Plutarchus Grylli cum Ulysse dialogum S3), Lucianus et Apuléius asinum 24) et nes-cio quis Grunnii Corocottae porcelli testamentum 25))

17) Extat „Busirisquot; Isocratis oratio, qua Polycratem sophistam, Pha-laridem crudelissimum Aegyptiorum tyrannum laudantem reprehendit.

18) In Plat. de Rep. II, c. 2 ait: TreQvicévxi yap Sj tpxri to f-ièv aSixüv uyaèóv.

19) Hic pliilosophus Arelate oriundus et imperatoris Hadriani aequalis, eiusmodi infames materias üiroöéreis) quales Thersites (II. II, 212 sqq.) et quartana febris erant, libentissime tractabat. Cf. Aul. Gelli, N. A. XVII. 12, i.

20) Synesius, anno fere 370 Cyrenis natus, anno 410 factus est Ptolemaidis episcopus. Scripsit tfaAaxp/ac iyKai/xiov.

21) Memorantur libelli Mui'as tyxajij-iov et xspi nxpavtrou, qui tarnen in Latinum ab Erasmo versorura numero non continentur. Ulo musea festive laudator, hoc parasitorum artem aliis artibus disciplinisque ante-ponendam esse iocose satis demonstratur.

22) Ut 'AtoSeWj; inter deos, sic 'AxoxoAoxyvrao-;; inter cucurbitas est relatio, quo nomine Seneca, Neronis praeeeptor, edidit Satiram Menippeam in contumeliam imperatoris Claudii a se scriptam.

23) In opusculo, quo vifl rov t« 'akoya ï.óyogt; xpytrQcci agitur, Plutarchus, anno fere 50 Chaeroneae natus, Gryllum inducit Ulixi probantem animalium vitam humanae anteponendam esse.

24') L. Appulei, ex Madaura Africae urbe ad annum fere 125 oriundi habemus Metamorphoseon libros XI, quorum praecipuus fons extitit Luciani Aovmcc ïj 'óvoi;. De adulescente ob malos mores in asinum mutato posteaque mysteriis purgato agitur, cui narration! (L. IV—VI) inseritur praeclara illa de Amore et Psyche fabula.

25) Testamentum ioculare Grunni (a grun(n)iendo) Corocottae (xfcxÓTTdf est hyaena quatdam , Vaivcc ab 5{), Porcelli, „quod in scholis decantabant puerorum agmina cachinnantiumquot; saeculo tertio quartove fictum esse videtur.

IV

ocr page 21

PRAEFATIO.

cuius et divus meminit Hieronymus '20). Proinde si videbitur, fingant isti, me latrunculis interim animi causa lusisse, aut si malint, equitasse in arundine longa 27). Nam quae tandem est iniquitas, cum omni vitae institute suos lusus concedamus, studiis nullum omnino lusum permittere, maxime si nugae seria ducant, atque ita tractentur ludicra, ut ex his aliquanto plus frugis referat lector non omnino naris obesae ^), quam ex quorundam tetricis 29) ac splen-didis argumentis ? veluti cum alius diu consarcinata30) oratione, rhetoricen aut philosophiam laudat, alius principis alicuius laudes describit, alius ad bellum ad versus Turcas movendum adhortatur. Alius futura praedicit, alius novas de lana caprina31) comminiscitur quaestiunculas. Ut enim nihil nugacius, quam seria nugatorie tractare, ita nihil festivius, quam ita trac-

26) Huius Divi Ecclesiae Doctoris, nati anno 340 Stridone in op-pido Dalmatiae, cuius scripta se ab ipsa pueritia iam admiratum esse testatur, omnia opera cum argumentis et scholiis Erasmus anno 1516 Basileae edidit, quae editio repetita est anno 1553.

I.ocus noster invenitur in Prooem. in XII comm. Esaiae, Tom. V, p. 154, Sanctae Litterae ab Hieronymo conversae meliorem partem efficiunt Bibliorum Latinorum, quae Vulgata appellata ex decreto Con-cilii Tridentini sola in Ecclesiis Catholicis usurpantur.

27) Hor. Sat. II, 3, 248.

28) Hor. Epod. 12, 2.

29) i. q. putidis (pedant).

30) Sumpsit ex Gellio suo (quod eius fuit exemplar, iam est in Bibliotlieca Roterodamensi), apud quem (XIII, 25, 19 et II, 23, 21) consarcinare (consarcire) sibi vult consuere, conflare, coagmentare. Dicitur Mc de iis qui hinc atque hinc emendicatis verbis et sententiolis componunt orationem.

31) Hor. Epist. I, 18, 15.

V

ocr page 22

PRAEFATIO.

tare nugas, ut nihil minus quatn nugatus fuisse vi-dearis. De me quidem aliorum erit judicium; tametsi, nisi plane me fallit (piXxurlx32), stultitiam laudavimus, sed non omnino stulte. Jam vero ut de mordacitatis cavillatione 3:1) respondeam, semper haec ingeniis li-bertas permissa fuit, ut in communem hominum vitam salibus s') luderent impune, modo ne licentia exiret in rabiem. Quo magis admiror hujus temporis aurium delicias, quae nihil iam fere nisi solennes S5) titulos ferre possunt. Porro nonnullos adeo praepos-tere religiosos videas, ut vel gravissima in Christum convitia ferant citius, quam pontificem aut principem levissimo joco aspergi, praesertim si quid Trpog tx xXCpiTOL S6) attinet. At enim qui vitas hominum ita taxat37), ut neminem omnino perstringat nominatim, quaeso, utrum is mordere videtur, an docere potius, ac monere? Alioqui quot obsecro nominibus ipse me taxo? Praeterea qui nullum hominum genus praeter-mittit, is nulli homini, vitiis omnibus iratus videtur. Ergo si quis extiterit, qui sese laesum clamabit, is aut conscientiam prodet suam, aut certe metum. Lusit hoc in genere multo liberius ac mordacius

32) nsfi (ptAavr/tte, quae apud Hor. c. I, 18, 14 audit „caecus amor suiquot; agit Joan. Stobaeus (Flor. Tit. 23) et Plutarchus (Mor. 48 F.), cui ea est Si' tjv avrot; uvrov xoAaJ 'éxxTTOi Trpüroi xa) /iéyurrot; ou xaAeraf irpor/irai tov 'é¦sv eet. Cf. c. IX.

33) i. q. inutilis quaestiimcula.

34) At vestri proavi Plautinos ... laudavere sales (Hor. A. P. v. 270).

35) Consuetudine receptos, qua reges vocantur invictissimi et sere-nissimi, Pontifices sanctissimi eet. (L.).

36) Ad parandas facultates. Ad. Ill, 6, 3 (p. 855 F.).

37) Notat, reprehendit.

VI

ocr page 23

PRAEFATIO.

divus Hieronymus, ne nominibus quidem aliquoties parcens. Nos, praeterquam quod a nominibus in totum abstinemus, ita praeterea stilum temperavimus, ut cordatus lector facile sit intellecturus, nos volup-tatem magis, quam morsum quaesisse. Neque enim ad Juvenalis S8) exemplum, occultam illam scelerum sentinam usquam movimus, et ridenda magis quam foeda recensere studuimus. Tum si quis est, quem nee ista placare possunt, is saltem illud meminerit, pulchrum esse a stultitia vituperari, quam cum lo-quentem fecerimus, decoro S9) personae serviendum fuit. Sed quid ego haec tibi, patrono tam singu-lari, ut causas etiam non optimas optime tamen tueri possis? Vale, disertissime More, et Moriam tuam gnaviter defende. Ex Rure, quinto Iduslunias. An. M.D.VIII ^).

38) D. lunius luvenalis, natus Aquini in urbe Volscorum, imperan-tibus Traiano et Hadriano 16 Satiras scripsit, quibus in turpissiraos aequalium mores asperrime inveliitur.

39) Ut in vita, sic in oratione nihil est difficilius, quam quid deceat videre. rifévov appellant hoe Graeci: nos dicamus sane decorum (Cic.).

40) M. erat catisarum p. Vid. J. H. Lupton, The Utopia of Sir Thomas More. Oxonii 1895 p. XXI.

41) Et mensem et annum huic Praefationi subscriptos genuinos esse summo iure negarunt, praeter alios, Brunet (Manuel du Libraire II, 1037) et Max Reich (Erganzungshefte der W.-Deutschen Zeitschrift für Geschichte und Kunst, 1896, IX, p. 132). Potior lectio videtur, auctore P. Nolhac (Erasme en Italië, p. 93), quinto Idus Julias 1509; potissima, 1510. Minus placet 1511, quam quoque commendat J. H. Lupton, in opere memorato, p. XXVI not. 2. Vid. Reich 1. 1.

In ed. Schureriana (151 l^i nulla fit anni mentio.

VII

ocr page 24
ocr page 25

MaPIAS EFKflMION

ID EST :

STULTITIAE LAUS,

ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO ').

STULTITIA LOQUITUR.

CAPUT I.

T_Jtcunque de me vulgo mortales loquuntur, neque enim sum nescia, quam male audiat stultitia etiam apud stultissimos, tarnen hanc esse, hanc inquam esse unam, quae meo nu-mine deos atque homines exhilaro, vel illud abunde magnum est argumentum,

quod simulatque in hunc coetum frequentissimum dictura prodii, sic repente omnium vultus nova qua-dam atque insolita hilaritate enituerunt, sic subito fron-tem exporrexistis 1), sic laeto quodam et amabili ap-

1

Ex Terent. Ad. V. 3, 53 (839).

ocr page 26

2

plausistis risu, ut mihi profecto quotquot undique praesentes intueor, pariter deorum Homericorum Hectare, non sine nepenthe 1) temulenti esse videamini, cum antehac tristes ac solliciti sederitis, perinde quasi nuper e Trophonii specu 4) reversi. Caeterum quemadmodum fieri consuevit, ut cum primum sol formosum illud et aureum os terris ostenderit, aut ubi post asperam hyemem, novum ver blandis aspi-rarit Favoniis 5), protinus nova rebus omnibus facies, novus color ac plane juventa quaedam redeat, ita vobis me conspecta, mox alius accessit vultus. Itaque quod magni alioqui Rhetores vix longa diuque medi-tata oratione possunt efficere, nempe ut molestas animi curas discutiant, id ego solo statim aspectu praestiti.

3) . . . (pdf/iaxoy . . .

vil*cvié( t'üxoMv re, xxxav ünivrm. (Od. IV, 220).

4) De hominibus vehementer tristibus tetricisque (Ad. I. 7, 77, p. 292 F.).

5) Cf. Hor. C. I. 4- 1, Hl. 7, 2, IV. 5, 6.

CAPUT II.

Quamobrem autem hoe insolito cultu prodierim hodie, iam audietis, si modo non gravabimini dicenti praebere aures, non eas sane quas sacris concionato-ribus, sed quas fori circulatoribus, scurris ac morioni-bus !) consuevistis arrigere, quasque olim Midas ille

1

Morus morionem suum, ut ceteri proceres, habebat.

ocr page 27

noster exhibuit Pani J). Lubitum est enim paulisper apud vos Sophistam agere non quidem hujus generis, quod hodie nugas quasdam anxias inculcat pueris, ac plusquam muliebrem rixandi pertinaciam tradit, sed veteres illos imita-bor, qui, quo infamem 1) So-phorum appellationem vitarent,

Sophistae vocari maluerunt. Ho-rum studium erat, Deorum ac fortium virorum laudes enco-miis celebrare. Encomium igi-tur audietis, non Herculis 4),

neque Solonis, sed meum ipsius, hoc est, STULTITIAE.

2) Ad. I. 3, 67 (p. 138 C.).

3) Apud Moriam sapientem vocari contumelia est.

4) Herculis encomium scripsit Matris (Athen. p. 412 B) et sophistae cuidam suum recitare volenti respondit Antalcidas T/{ yuf aurov ipéyei; (Plut. mor. p. 217).

CAPUT III.

lam vero non hujus facio sapientes istos qui stul-tissimum et insolentissimum esse praedicant, si quis ipse laudibus se ferat. Sit sane, quam volent stultum, modo decorum esse fateantur. Quid enim magis quadrat, quam ut ipsa Moria suarum laudum sit bucci-natrix 2) et aurv exvryv xuKy 3)? Quis enim me melius

1

ónoioi tllt;riv (Suidas).

2

Quod polliceris, te buccinatorem fore existimationis meae... id facias... licet (Cic. ad fam. XVI. 21, 2),

3

At/ro^ xvtov xvKe'i) stti tcov éxvrovQ heiwvóvruv iv to7c trpuyfzocfftv

ocr page 28

4

expritnat, quam ipsa me ? Nisi si cui forte notior sim, quam egomet sum mihi. Quanquam ego hoc alioqui, non paulo etiam modestius arbitror, quam id quod optimatum ac sapientum vulgus factitat, qui perverso quodam pudore vel rhetorem quempiam palponem 1), vel poëtam vaniloquum, subornare so-lent, eumque mercede conductum, a quo suas laudes audiant, hoc est, mera mendacia, et tamen vere-cundus interim ille, pavonis in morem pennas tollit, cristas erigit, cum impudens assentator nihili hominem diis aequiparat, cum absolutum omnium vir-tutum exemplar proponit, a quo sciat ille se plus quam Sw hx 7rxlt;7Üv 2) abesse: cum corniculam alie-nis convestit plumis: cum rh AÏQiottx Xev/.xivsi s), denique cum èx imixg tov êhé^xvrx ttoisï 3). Postremo sequor tritum illud vulgi proverbium, quo dicitur is recte laudare sese, cui nemo alius contigit laudator. Quamquam hie interim demiror mortalium, ingratitu-dinem dicam, an segnitiem, quorum cum omnes me studiose colant, meamque libenter sentiant bene-ficentiam, nemo tamen tot jam saeculis exstitit, qui grata oratione SXULTITIAE laudes celebrarit, cum non defuerint, qui Busirides, Phalarides 4), febres quartanas, muscas, calvitia, atque id genus pestes,

1

Ex Persio (V. 176); Jus habet ille sui palpo, quemducithiantem Cretata ambitio?

2

Hoc proverbio discritnen ingens ac longissimum intcrvallum sig-nificatur (Ad. I. 2, 63. P. 94 F.).

3

Ad. I. 9, 69 (P. 359 A.).

4

Phalaridis, crudelissimi Agrigentmorum tyranni apologiam scripsit Lucianus.

ocr page 29

accuratis magnaque et olei et somni jactura elucubratis laudibus vexerint 8). A me extemporariam quidem illam et illaboratam, sed tanto veriorem audietis orationem.

8) Neque postea defuisse testatur libellus „Dissertatïonum ludicrarum et amoenitatum scriptores variosquot; continens, qui prodiit Lugd.-Bat. apud Fr. Hegerum et Hackium, Anno 1638.

CAPUT IV.

Id quod nolim existimetis ad ingenii ostentationem esse confictum, quemadmodum vulgus Oratorum facit. Nam ii, sicuti nostis, cum orationem totis triginta annis elaboratam, nonnunquam et alienam proferunt, tamen triduo sibi quasi per lusum scriptam, aut etiam dictatam esse dejerant. Mihi porro semper gratissimum fuit, otti ksv sir) yxuttav sxèoi t), dicere. At ne quis jam a nobis exspectet, ut juxta vul-garium istorum Rhetorum consuetudinem me ipsam finitione 1) explicem; porro ut dividam, multo minus. Nam utrumque ominis est inauspicati, vel fine circumscribere eam, cuius numen tam late pateat, vel secare, in cuius cultum omne rerum genus ita consentiat. Tametsi quorsum tandem attinet mei velut umbram atque imaginem finitione repraesentare, cum ipsam me coram praesentes praesentem oculis intue-

1

Quicquid verbi temere in linguam, ut aiunt, venerit. Ad. I. 5, 73 (P. 210 A.).

ocr page 30

6

amini? Sum etenim uti videtis, vera ilia largitrix èxuv 3) quam Latini Stultitiam, Graeci Mxip'ian appellant.

3) SaJTïipet éuav, Od. VIII. 325.

caput v.

Quanquam quid vel hoe opus erat dicere, quasi non ipso ex vultu fronteque, quod ajunt !), satis quae sim prae me feram, aut quasi si quis me Mi-nervam aut Sophiam esse contendat, non statim solo possit obtutu coargui, etiam si nulla accedat oratio, minime mendax animi speculum. Nullus apud me fucis locus, nee aliud fronte simulo, aliud in pectore premo. Sumque mei undique simillima, adeo ut nee

ii me dissimulare possint, qui maxime Sapientiae personam ac titulum sibi vendicant, kk) iv ry TropCpvpx

1) Non enim solum ex oratione, sed etiam ex vultu et oculis et fronte, ut aiunt... (Cic. Ep. ad Att. XIV. 13, B. in.).

ocr page 31

7

TiQwoi *) k») sv ry Xsovry ovoi 4) obambulant. Quam-vis aiitem sedulo fingant, tamen alicunde prominen-tes auriculae Midatn produnt. Ingratum mehercle et hoc hominum genus, qui cum maxime sint nostrae factionis, tamen apud vulgum cognominis nostri sic pudet, ut id passim aliis magni probri vice objiciant. Proinde istos, cum sint [twpÓTxroi re, caeterum Sophi ac Thaletes 4) videri velint, nonne jure optimo ptu-poirócpovs 5) illos appellabimus ?

2) Ad. I. 7, 10 (p. 264 E).

3) Ad. I. 3, 66 (p. 137 D).

4) Homo Thales, Ironia proverbialis in stultnm qui sapiens haberi studeat (Ad. III. 7, 26, p. 889 E).

5) Apud Lucianum (Alex. 40) est pro eo qui sapienter desipit i. e. stultum se simulat; hie fere: stulte, insulse sapiens, inter stultum et sapientem anceps.

Visum est enim hac quoque parte nostri temporis rhetores imitari, qui plane Deos esse sese credunt, si hirudinum 1) ritu bilingues appareant, ac prae-

1

Ad. II. 4, 84 (p. 548 A) ubi haec:.. linguam habet bisulcam ac

ocr page 32

8

clarum facinus esse ducunt, latinis orationibus subinde graeculas aliquot voculas, velut emblemata intertexere, etiamsi nunc non erat his locus. Porro si desunt exotica 1)) e putribus chartis quatuor aut quinque prisca verba eruunt, quibus tenebras offundant lectori, videlicet, ut qui intelligunt, magis ac magis sibi pla-ceant: qui non intelligunt, hoc ipso magis admiren-tur quo minus intelligunt. Quandoquidem est sane et hoe nostratium 3) voluptatum genus non inelegans, quam maxime peregrina maxime suspicere. Quodsi qui paulo sunt ambitiosiores, arrideant tamen et ap-plaudant, atque asini exemplo wra. xivuti 4), quo caeteris probe intelligere videantur. Kx) tooitx Vv\ psv txütx 5). Nunc ad institutum recurro.

fistulatam eet. Erasmus erravit hoc Plinio (H. N. 1. XI c. 34) tribuens Tu eonferas Ov. Met. IV. 586: Lingua repente in partes est fissa duas.

2) Linguae, puta, graecae aut hebraicae.

3) Nostrae i. e. stultitiae gentis.

4) „Est autem asino naturale, subinde movere aurieulas, velut sig-nifieanti, se jam intelligere, eum nihil etiam audierit.quot; (Ad. I. 1, 35, p. 164 B).

5) Atque haec quidem hactenus (Aristoph. Flut. 8).

caput vii.

Nomen igitur habetis: Viri, Quid addam epitheti? Quid nisi stultissimi gt;)? Nam quo alio honestiore cognomine Mystas suos compellet Dea Stultitia? Sed quoniam non perinde multis notum est, quo genere

1

Nomen meum lam tenetis (nostis), viri stultissimi.

ocr page 33

9

prognata sim ») id jam Musis bene juvantibus expo-nere conabor. Mihi vero neque Chaos, nequeOrcus, neque Saturnus, neque Japetus 1)) aut alius id genus obsoletorum ac putrium Deorum quisquam pater fuit, sed IIAoDto?, ipse unus, vel invitis Hesiodo et Homero, atque ipso adeo Jove, Trxryp xvèpüv re ósüv ts *). Cuins unius nutu, ut olim, ita nunc quoque sacra profana-que omnia sursum ac deorsum miscentur. Cuius ar-bitrio bella, paces, imperia, consilia, judicia, comitia, connubia, pacta, foedera, leges, artes, ludicra, seria, jam spiritus me deficit, breviter publica privataque omnia mortalium negotia administrantur. Citra cujus opem, totus ille poeticorum numinum populus, dicam audacius, ipsi quoque DiL selecti 2), aut omnino non essent, aut certe oïxótTiroi e) sane quam frigide victi-tarent. Quem quisquis iratum habuerit, huicne Pallas quidem satis auxilii tulerit. Contra, quisquis propi-tium, is vel summo Jovi, cum suo fulmine mandare laqueum possit 3). Toótou TrxTpo? siixopxi slvxi s). At-

2

1

TlfunirTa xiot; yévcrc, Hes. Theog. 116 (Ov. Metam. I. 5); Juppiter dicitur filius esse Kpóvou xai Xpdvov, Arist. de mundo, 7 (Hes. Theog. 19, 73, Ov. Met. I. 113); de lapeto conferantur II. VIII. 479; Hes. Theog. 507; Verg. Georg. I. 278.

2

De his, qui secundum Varronem XX numero sint, disputat Augustinus in libro De civit. Dei VII. c. 2, 3, 33.

3

i. q. iubere se ipsum laqueo suspendere, ex luv. Sat. X. v. 53.

ocr page 34

10

que hie quidem me progenuit non e cerebro suo, quemadmodum tetricam ac torvam Palladem Jupiter, varum ex Neotete 9) nympha multo omnium venus-tissima, pariter ac festivissima. Neque rursum id tristi illi alligatus conjugio, quomodo faber ille claudus natus est, verum, quod non paulo suavius, èv QiKó-ryjTi pixósii; 10), quemadmodum noster ait Homerus. Genuit autém, ne quid erretis, non Aristophanicus ille Plutus, jam capularis 11), jam oculis captus, sed quondam integer adhuc calidusque juventa 12), neque juventa solum, verum multo magis nectare, quod tum forte in deorum convivio largius ac meracius hauserat.

9) Finxit noster hanc nympham Graecis ignotam, quia luventas (-tus) quot;H/3i) est (Cic. Tusc. Disp. I. 26, 65).

10) Apparet illud Homericum hie significare furtivum concubitum. Ceterum de Deo claudo videatur Cic. de N. D. I. 30, 83.

11) Quid ais tu? Tam tibi ego videor oppido Acherunticus? Tam capularis? Plaut. mil. glor. III. I, 33 (627).

12) Hor. Carm. III. 14, 27.

CAPUT VIII.

Quod si locum quoque natalem requiritis, quan-doquidem id hodie vel inprimis ad nobilitatem interesse putant, quo loco primos edideris vagitus, ego nec in erratica Delo !), nec in undoso mari 1), nec h (77rs(T(Ti yXxtyvpolci 2) sum edita, sed in ipsis insulis

1

Ut 'AQpoSi'rti avaSwofiéwj.

2

Od. IV. 403.

ocr page 35

II

fortunatis, ubi amp;lt;77rxpTx xx) avyporoi 1) omnia prove-niunt. In quibus neque labor, neque senium, neque morbus est ullus, nee usquam in agris asphodelus, malva, squilla, lupinumve, aut faba, aut aliud hoe genus nugarum 2) conspicitur. Sed passim oculis, si-mulque naribus adblandiuntur moly, panaee, nepenthes, amaracus, ambrosia, lotus, rosa, viola, hya-cinthus, Adonidis hortuli 3). Atque in his quidem nata delitiis, nequaquam a fletu sum auspicata vitam, sed protinus blande arrisi matri. Jam vero non invi-deo ry vTnxTC;) Kpoviuvi capram altricem 17), cum me duae lepidissimae nymphae suis aluerint mammis, Methe Baccho progenita, et Apaedia Panos filia 4). Quas hic quoque iri caeterarum comitum ac pedisequa-rum mearum consortio videtis. Quarum mehercle nomina, si voletis cognoscere, ex me quidem non nisi Graece audietis,

1

Od. IX. 109. Cf. Plaut. Trin. II. 4, 148 (549) et Hor. Epod. 16,42.

2

s) 'Atrlt;pciïeMgt;i et sunt apud Hes. (O. et D. 42); malva,

faba, lupinum apud Hor. (C. I. 31, 16, Sat. II. 3,182); idem memorat squillas (Sat. II. 4, 58 et 8, 42), sed sunt ei cancelli maris, cum hic herbae significentur, quibus pauperes vescebantur, ut nugis, rebus nullius pretii.

3

Od. X. 305; Panaces ipso nomine omnium morborum remedia promittit, Plin. H. N. XXV. ii; /mto'; est 'dvdivov s7Sap, Od. IX. 84; Ad. h. designant res leviculas parumque frugiferas et ad bre-vem praesentemque modo voluptatem idoneas, quales vel in testis alebantur. Cf. Ad. I. 1, 4 (p. 26 C).

4

'AtuiSix est orbitas, aireeihia nusquam invenitur, anuiltvelu inscitia est, quam vult. MsQy 1. q. temulentia. Omnia haec anostro ficta.

ocr page 36

12

CAPUT IX.

Haec nimirum, quam sublatis superciliis ') conspi-camini, QiXxutIo. est. Huic, quam velut arridentibus oculis ac plaudentem manibus videtis, Kohxxlx 4) no-men. Haec semisomnis ac dormitanti similis Ayêy vocatur. Haec, cubito utroque innitens, consertisque manibus, yiKroTrovlx 1) dicitur. Haec, roseo revincta serto, et undique delibuta unguentis, HSci/j?. Haec lubricis et hue atque illuc errantibus luminibus, quot;Avoix dicitur. Haec, nitida cute, probequesaginatocorpore, TpuCpv nomen habet. Videtis et deos duos, puellis admixtos, quorum alterum Ku/tov vocant, alteram vJtypsTov quot;Tttvov 4). Hujus, inquam, famulitii fidelibus auxiliis genus omne rerum meae subjicio ditioni, ipsis etiam imperans imperatoribus.

1

Tantum invenitur in Lucianeo libello de Astrol. c. 2.

4^ Kftifto; est comissatio; vijyp. Vttvov reperies Od. XIII. 79.

ocr page 37

CAPUT X.

Genus, educationem et comités audistis. Nunc, ne cui sine causa videar mihi Deae nomen usurpare, quantis commoditatibus Deos simul et homines adfi-ciam, quamque late meum pateat numen, arrectis auribus accipite. Etenim si non inscite scripsit quidam, hoc demum esse Deum, juvare mortales '), et si merito in Deorum senatum asciti sunt, quivinum, aut frumentum, aut unam aliquam hujusmodi com-moditatem mortalibus ostenderunt, cur non ego jure, Deorum omnium xXCpx 1) dicar, habearque, quae una omnibus largior omnia?

1) Plinius, H. N. II. 5. Deus est mortali iuvare mortalem et haec ad aetemam gloriam via.

2) Legitur in Bibl. Sacr, Vn/g. Ed. (usus sum Ed. Ratisbon. 1849) Apocal. I. 8: Ego sum Alpha et Omega, principium et finis, dicit Dominus Deus ...

CAPUT XI.

Principio quid esse potest vita ipsa vel dulcius, vel preciosius? At hujus exordium cui tandem acceptum ferri convenit, nisi mihi ? Neque enim aut ofipipoTrixTpviq2) hasta Palladis, aut vetpsXyfyspsrou Jovis aegis 1) homi-num genus vel progignit, vel propagat. Verum ipse Deüm pater atque hominum rex 3), qui totum nutu

1

Aegis apud Homerum solum est ó'tAov A/04 veQeAttycferieo.

2

II. V. 747.

3

Ex Hom. II. I. 125 expressit Verg. IX. 106 (tremefecit).

ocr page 38

tremefactat Olympum, fulmen illud trisulcum 1) po-nat oportet, et vultum ilium Titanicum 2), quo, cum lubet, Deos omneis territat, planeque histrionum more aliena sumenda misero persona, si quando velit id facere, quod nunquam non facit, hoc est, Tra/SmxfTv. Jam vero Stoici se Diis proximos autumant. At date mihi terque quaterque, aut si libet, sexcenties Stoi-cum, tamen huic quoque, si non barba, insigne sa-

pientiae, etiamsi cum hircis commune 3), certe super-cilium erit ponendum, ex-plicanda frons, abjicienda dogmata illa adamantina, ineptiendum ac delirandum aliquantisper. In summa, me, me, inquam, sapiens ille accersat oportet, si mo-do pater esse velit. Et cur non apertius meo more vo-biscum fabuler? Quaeso num caput, num facies, num pectus, num manus, num auris, quae partes ho-nestae putantur, progene-

rant deos aut homines? Non opinor, imo ea pars, adeo stulta, adeoque ridicula, ut nee nominari citra risum

1

Cui dextra trisulcis ignibus armata est (Ov. Met. II. 848).

2

i. q. torvum (more Titanum). Sumpsit hanc vocem, Romanis ignotam, ex Lucianeo re x«; TiravaZes piéveiv (Cf. Tim. 54, Icarom. 23, Philops. 22).

3

Sapientem pascere barbam, Hor. Sat. II. 3, 35.

ocr page 39

IS

possit, humani generis est propagatrix. Is est sacer ille fons, unde vitam hauriunt omnia verius, quam ille Pythagoricus quaternio 7). Age vero, qui vir, obsecro, matrimonii capistro velit praebere os 8), si, quemadmodum isti sapientes facere consueverunt, prius eius vitae incommoda secum perpenderit: aut quae tandem mulier virum admissura sit, si partus periculosos labores, si educationis molestiam vel norit, vel cogitarit? Porro si conjugiis debetis vitam, con-jugium autem debetis quot;Kvoiq. pedissequae, mihi nimirum quid debeatis, intelligitis. Turn quae semel haec ex-perta, denuo repetere velit, nisi pcaesens numen adfuerit? Neque vero id Venus ipsa, vel reclamante Lucretio 9), unquam inficias iverit, sine nostri numinis accessione suam vim mancam atque irritam esse. Ita-que ex nostro illo temulento ridiculoque lusu prove-niunt et superciliosi philosophi, in quorum locum nunc successere, quos vulgus 10) Monachos appellat, et purpurei quot;) Reges, et pii Sacerdotes, et ter sanc-tissimi Pontifices. Postremo totus etiam ille Deorum poëticorum coetus, adeo frequens, ut turbam vix jam ipse capiat Olympus, tametsi spatiosissimus.

7) TetpxKTvql numerus quaternarius, per quern utpote sacrum iura-bant Pythagoraei. Hunc ■rnnyxv ievaou tyua-ioi; re ducebant, ut patet ex Porph. Vit. Pyth. 20. Cf. Lucian. Vit. auct. c. 4.

8) Stulta maritali iam porriget ora capistro, luv. VI. 43.

9) Incipit poeta (96—53 a. Chr.) opus „De Rerum naturaquot; ab in-vocatione Almae Veneris.

10) Nam „Monachismus nee pietas est nec a Christo institutusquot; (Epist. 882 p. 1006 A).

11) Cf. Hor. C. I. 35, 12 et Ov. Met. VII. 102.

ocr page 40

i6

CAPUT XII.

At sane parum sit, mihi vitae seminarium, ac fon-tem deberi, nisi, quicquid in omni vita commodi est, id quoque totum ostendero mei muneris esse. Quid autem vita haec, num omnino vita videtur appel-landa, si voluptatem detraxeris? Applausistis. Equi-dem sciebam, neminem vestrum ita sapere, vel desi-pere magis, imo sapere potius 1), ut in hac esset sententia. Quanquam ne Stoici quidem isti voluptatem aspernantur, tametsi sedulo dissimulant, milleque con-vitiis eam apud vulgus dilacerant 2), nimirum ut de-territis aliis, ipsi prolixius fruantur. Sed dicant mihi per Jovem: quae tandem vitae pars est non tristis, non infestiva, non invenusta, non insipida 3), non molesta, nisi voluptatem, id est, stultitiae condimen-tum adiunxeris? Cuius rei cum satis idoneus testis esse possit, ille nunquam satis laudatus Sophocles, cuius extat pulcherrimum illud de nobis Elogium

'Ev Tip (ppovsTv yap (tyVsv, if'S/trrfl? $ioq 4),

tamen age, rem omnem sigillatim 5) aperiamus.

1

Quod aliis est desipere, est stultis i. q. sapere.

2

Conviciis verberare, froscindere invenitur, dilacerare primus E. scripsit.

3

Ex Gellio VII. I, 2, ubi hodie Hertzius insubidius.

4

In Aiace, v. 554-

5

Sic semper E. pro singulatim vel singillatim, at formulam rati-onemque scribendi E. eiusque aequales scientia non comprelienderant, apud quos aeditor, eqnus (aequus), qitum (praep.), alia monstra in-veniuntur.

ocr page 41

17

CAPUT XIII.

Principio quis nescit primatn hominis aetatem multo laetissimam, multoque omnibus gratissimam esse? Quid est enim illud in infantibus, quod sic exosculamur, sic amplectimur, sic fovemus '), ut ho-stis etiam huic aetati ferat opem, nisi stultitiae leno-cinium, quod data opera prudens natura recens natis adjunxit, ut aliquo voluptatis velut auctoramento 1) et educantium labores delinire queant, et tuentium favores eblandiantur ? Deinde quae succedit huic adolescentia, quam est apud omnes gratiosa, quam candide favent omnes, quam studiose provehunt, quam officiose porrigunt auxiliares manus! At unde quaeso ista juventae gratia? unde nisi ex me? cujus

beneficio quam minimum sapit, atque ob id quam minime ringitur 2). Mentior, nisi mox ubi grandiores facti, per rerum usum, ac disciplinas virile quiddam sapere coeperint, continuo deflorescit formae nitor, lan-guescit alacritas, frigescit lepos, labascit vigor. Quoque longius a me subducitur, hoc minus minusque vivit, donee succedat tc ynpx?, id est, molesta senectus, non jam aliis modo,

1

Amplexu molli fovet, Verg. Aen. VIII, 388.

2

Coniungit Horatianum „sapere et ringiquot; ex Epist. II, 2, 128.

ocr page 42

i8

verum etiam sibimet invisa *). Quae quidem prorsum nulli mortalium foret tolerabilis, nisi rursum tantorum miserta laborutn dextra adessem, et, quemadmodum Dii poëtarum solent pereuntibus aliqua metamorphosi succurrere, itidem ego quoque jam capulo proximos denuo quoad licet, ad pueritiam revocarem. Unde non abs re vulgus eos Trxxlp-rrxilixs s) appellare con-suevit. Porro si quis transformandi rationem requi-rat, ne id quidem celarim. Ad Lethes nostrae fon-tem, nam insulis fortunatis oritur (siquidem apud inferos tenuis modo rivulus labitur,) eos produco, ut simul atque illic longa potarint oblivia1) paulatim dilutis animi curis repubescant. At isti jam delirant, inquiunt, jam desipiunt. Esto sane. Sed istuc ipsum est repuerascere. An vero aliud est puerum esse, quam delirare, quam desipere ? An non hoe vel maxime in ea delectat aetate, quod nihil sapit? Quis enim non ceu portentum oderit atque execretur puerum virili sapientia? Astipulatur et vulgo jactatum pro-verbium, Odi puerulmn praecoci sapientia 2). Quis autem sustineret habere commercium aut consuetudi-nem cum eo sene, qui ad tantam rerum experientiam, parem animi vigorem judiciique acrimoniam adjunxis-set. Itaque delirat senex meo munere. Sed tamen delirus iste meus interim miseris illis curis vacat, quibus sapiens ille distorquetur. Interim non illepidus est compotor. Non sentit vitae taedium, quod robus-

1

Verg. Aen. VI. 715.

2

De hoc senario cf. Ad. IV. 2, 100 (p. 991 E).

ocr page 43

19

tior aetas vix tolerat. Nonnunquatn cum sene Plau-tino ad tres illas litteras 8) revertitur, infelicissimus si sapiat. At interim meo beneficio felix, interim amicis gratus, ne congerro 9) quidem infestivus. Quandoquidem et apud Homerum e Nestoris ore fluit oratio melle dulcior ]0), cum Achillis sit amarulenta, et apud eundem senes in moenibus considentes, r/jv teipiÓ£lt;rlt;rxi/ vocem edunt quot;). Quo quidem calculo ipsam etiam superant pueritiam, suavem quidem illam, sed infantem, ac praecipuo vitae oblectamento, putagar-rulitate carentem. Addite hue quod pueris quoque gaudeant impensius senes, ac pueri vicissim senibus delectantur,

an; oas) rev o[/,otcv xysi Qsot ag tov Sftoiov 12).

Quid enim inter illos non convenit, nisi quod hie rugosior, et plures numerat natales? Alioqui capillo-rum albor, os edentulum, corporis modus minor, lac-tis appetentia, balbuties, garrulitas, ineptia, oblivio, incogitantia, breviter omnia caetera congruunt. Quoque magis accedunt ad senectam, hoc propius ad pueritiae similitudinem redeunt, donee puerorum ritu, citra vitae taedium, citra mortis sensum emigrant e vita.

8) A. M. O. Cf. Plaut. Merc. II. 2, 33 (304).

9) Saepius est apud Plautum (Most. III. 3, 27, v. 931 et Pers. I. 3, 9 v. 89). Gerro, iners, fraus, helluo, ganeo, damnosus dicitur de homine male morato in Ter. Heaut. V. 5, 10 (v. 1033).

10) II. I. 249.

11) H. III. 152. Fortasse leviter significat Mifov.

12) Od. XVII. 218.

ocr page 44

20

CAPUT XIV.

Eat nunc qui volet, et hoc meutn beneficium cum reliquorum deorum metamorphosi comparet. Qui quid irati faciant, non libet commemorare: sed quibus quam maxime propitii sunt, eos solent in arborem 1), in avem, in cicadam aut etiam in serpentem trans-formare: quasi vero non istud ipsum sit perire, aliud fieri. Ego vero hominem eundem optimae ac felicis-simae vitae parti restituo. Quod si mortales prorsus ab omni sapientiae commercio temperarent, ac per-petuo mecum aetatem agerent, ne esset quidem ullum senium, verum perpetua juventa fruerentur felices.

An non videtis tetricos istos et vel philosophiae studiis, vel seriis et arduis addictos ne-gotiis plerumque priusquam plane juvenes sint, jam con-senuisse, videlicet curis, etas-sidua acrique cogitationum agi-tatione sensim spiritus et suc-cum ilium vitalem exhauriente? Cum contra Moriones 5) mei pinguiculi sint, et nitidi, et bene curata cute 2), plane quod ajunt.

1

Daphne in arborem (Ov. Met. I, 452-567), Ceyx in avem (Met. XI. 410—742), Tithonus in cicadam, Cadmus in serpentem (Met. III. 98 et IV. 571—603) mutati esse dicuntur.

2

Me pinguem et nitidum bene c. c. vises (Hor. Ep. I. 4, 15).

ocr page 45

21

'Akxpvkvioi 1), nunquam profecto senectutis incommo-dum ullum sensuri, nisi nonnihil, ut fit, sapientum contagio inficerentur. Adeo nihil patitur hominum vita, omni ex parte beatum esse. Accedit ad haec vulgati proverbii non leve testimonium, quo dictitant, SXULTITIAM unam esse rem, quae et juventam alioqui fugacissimam remoretur, et improbam senectam procul arceat 2). Ut non temere de Brabantis populari ser-mone jactatum sit. Cum caeteris hominibus aetas pru-dentiam adferre soleat, hos quo propius ad senectam accedunt, hoe magis atque magis stultescere G). Atqui hac gente non est alia, vel ad communem vi-tae consuetudinem festivior, vel quae minus sentiat senectutis tristitiam. His quidem ut loco, ita et vitae institute confines sunt Hollandi mei 3), cur enim non meos appellem, usque adeo studiosos mei cultores, ut inde vulgo cognomen emeruerint 4)? cujus illos adeo non pudet, ut hinc vel praecipue sese jactitent. Eant nunc stultissimi mortales, et Medeas, Circes fl).

1

Ad. II. 3, 59 (p. 508 C).

2

Quamvis te longae remorentur fata senectae (Prop. I. 19, 17).

3

Quippe qui stultitiae addicti sint.

4

Apud nostrates in usu est proverbium:

Hoe ouder, hoe zotter Brabander Hoe ouder, hoe botter Hollander.

(i. e. Quo grandior natu, eo stultior Brabantus;

„ „ „ eo hebetior Hollandus). Cf. P. J. Harre-bomée, Spreekwoordenboek der Nedl. taal, 1858, Tom. I. p. 86.

ocr page 46

22

Veneres, Auroras, et fontem nescio quern requirant, quo sibi juventam restituant, cum id sola praestare et possim et soleam. Apud me succus est ille mirifi-cus, quo Memnonis filia Tithoni avi sui juventam prorogavit 10). Ego sum Venus ilia, cujus favore Phaon ille repubuit, ita ut a Sapphone tantopere deamaretur quot;). Meae sunt herbae, si quae sunt, mea precamina, meus ille fons, qui non solum revocat elapsam adolescentiam, sed quod est optabilius, per-petuam servat. Quod si omnes huic sententiae sub-scribitis, adolescentia nihil esse melius, senectute nihil detestabilius, quantum mihi debeatis videtis opinor, quae tantum bonum retineam, tanto excluso malo.

10) Ex Memnonis Tithoni filii, Aurorae (Hes. Theog. 984) matris precibus in avem mutati favilla alias quoque aves ortas esse narrat Ov. Met. XIII. 576—622.

11) In Ov. Epist. est (numero XV) „Sappho Phaoniquot;. Cf. Luc. Dial. mort. 9, 2.

CAPUT XV.

Sed quid adhuc de mortalibus loquor ? Coelum omne lustrate, et mihi meum nomen opprobret lice-bit, quicunque volet, si quem omnino Deorum repe-rerit non insuavem et aspernabilem gt;), nisi meo numine commendetur. Etenim cur semper ephebus et comatus Bacchus? Nempe quia vecors ac temulentus, convi-viis, saltationibus, choreis, lusibus vitam omnem transigens, ne tantulum quidem habet cum Pallade

I) Verba ex GeU. N. A. XVI. 8, 16.

ocr page 47

23

commercii. Denique tantum abest, ut sapiens haberi postulet, ut ludibriis ac jocis coli gaudeat 1). Neque proverbio offenditur, quod illi faUii cognomentum

attribuit, id est hujusmodi, Mopvxcu [Aupórspoi;. Porro Morycho nomen verterunt, quod ilium pro templi fori-bus sedentem, musto ficis-que recentibus agricolarum lascivia consueverit obline-re 1). Turn autem quid non scommatum in hunc vetus jacit comoedia 2)? O insul-sum, inquiunt, Deum et dig-num qui ex inguine nascere-tur 3). At quis non malit hic fatuus et insulsus esse, semper festivus, semper pubescens, semper omnibus lusus ac voluptatem adfe-rens, quam vel xyxuXowric ille e) Jupiter, omnibus for-midabilis, vel Pan suis tumultibus omnia senio vitians 4),

1

Siculonim proverbium in eos qui ridicule stulteve quippiam face-rent. Mófv%os Bacchi cognomen fuisse dieitur, Athenaeo teste, «to tob iiopv%ai, contaminare, oblinere. Vid. Ad. II. 9, 1 (p. 662 F).

2

Ut Aristophanes in Ranis.

3

Satis nota est fabula eum, Semele fulmine icta, ex lovis femore, in quo abditus fuerit, natum esse. (Ov. met. III. 310 et IV. 12).

Mihi in mentem venit Erasmum hoe loco pro „ignigenamquot; legisse „inguigenamquot;.

4

Repentinos (Panicos) enim terrores hunc deum immittere veteres fabulabantur (Polyaen. Strateg. I. 2).

ocr page 48

24

vel favillis oppletus Vulcanus ac semper officinae la-boribus squalidus, aut Pallas etiam ipsa sua Gorgone et hasta terribilis kxi ccs) èvopüirx Spiftj 8). Cur semper puer Cupido? cur? nisi quia nugator est, kx)

vyist; 9) neque facit, neque cogitat? Cur aureae Veneri semper vernat sua forma? Nimirum, quia mecum habet affinitatem, unde et patris mei colorem vultu refert, atque hac de causa est apud Homerum xpvvvi 'A^po-S/tjj. Deinde perpetuo ridet, si quid modo Poëtis credimus, aut horum aemulis Statuariis. Quod numen unquam religiosius coluere Romani, quam Florae omnium voluptatum parentis? 10) Quanquam si quis etiam tetricorum Deorum vitam diligentius requirat ab Homero, reliquisque poëtis, reperiet stultitiae plena omnia. Quid enim attinet reliquorum facta comme-morare, cum Jovis ipsius fulminatoris amores ac lusus probe noritis? cum severa ilia Diana oblita sexus, nihil aliud quam venetur, Endymionem interim deper-iens quot;)? Varum illi sua facinora a Momo 12) audiant malim, a quo saepius quondam audire solebant. Sed

8) yopyam? Soph. Aiax 452; Contra Venus apud Hom. audit xfiia-cif et 4gt;i*.o(n)neiSit(. — Ka/ aei... Luc. Pseud. 32.

9) Ut latxne quoque mens sana pro prudenti. Cf. II. VIII. 524.

10) Floralia tam lascive agebantur ut a meretrice, quae populum Romanum haeredem scripsisset, originem ducere dicerentur. Longe alia Ov. Fast. V. 195.

11) Tourov xaAAf; Sisvsyxóvros itpae-Qq ItAijv»). Apoll. I. 7. Cf. Cic. Tusc. Disp. I. 38, 92.

12) Huic deo (Noctis filio, Hes. Theog. 214) mos est ipsum quidem nihil operis edere sed aliorum Deorum opera curiosis oculis contem-plari et si quid est omissum aut perperam factum, id summa cum li-bertate carpere. Ad. I. 5. 74 (p. 210 B).

ocr page 49

25

hunc nuper irati una cum Ate ,s) in terras praecipitem dederunt, quod sapientia sua felicitati De-orum importunus obstreperet. Neque mortalium ullus exulem dignatur hospitio, tantum abest ut ulli in principum aulis sit locus, in quibus tamen mea KoXxkIx primas tenet, cui cum Momo non magis convenit, quam cum agno lupis. Itaque sublato illo, jam multo licentius ac suavius nugantur Dii, vera pyov xyovTsg u), ut inquit Homerus, nullo videlicet censore. Quos enim non prae-bet jocos ficulnus ille Priapus 15)? Quos non ludos exhibet furtis ac praestigiis suis Mercurius16)? Quin et Vulcanus ipse in Deorum con-viviis •yshwTOTTOibv agere consue-vit, ac modo claudicatione, modo cavillis, modo ridiculis dictis ex-hilarare compotationem17). Turn et Silenus ille senex amator Tjjy xópèixxx 18) saltare solitus, una

13) II- XÏX. 91.

14) Suam ducem secutus erravit noster cum feta ^movte; tantum audiant.

15) Hor. Sat. I. 8.

16) Hor. C. I. 10.

17) II. I. S68, cl. II. XVIII. 397.

18) Saltationis genus in vetere comoedia.

3

ocr page 50

26

cum Polyphemo tvji/ épsTTxvsï.ó 19), Nymphis rijv yu[u,-voiröhixv 20) saltantibus. Satyri semicapri Atellanas 21) agitant, Pan insulsa quapiam cantiuncula risum omnibus movet, quem ita malunt, quam ipsas audire Musas, praecipue cum jam nectare coeperint madere. Porro quid ego nunc commemorem, quae probe poti Dii post convivium agitent? adeo me-hercle stulta, ut ipsa nonnunquam a risu temperare nequeam. At satius est in his Harpocratis 22) meminisse, ne forte nos quoque Corycaeus aliquis Deus auscultet, ea narrantes, quae ne Momus quidem impune prolo-quutus est.

19) Est Tij? Ai/jia? uKyxmiX. Cf. Arist. Plutus, 290.

20) Ex Luc. de Saltatione 12, ubi hodie rectius legitur: al yv^o-TraiS/eti Si airoT; (Lacedaemoniis) ipoüis £lt;rriv.

21) Ov. Fast. V. 101 et Met. XIV. 515. — De Atellanarum origine agitur Liv. VII. 2. Abierunt in exodia et pantomimos, quales fabuhid saltabantur.

22) Harpocrates digito significat ut taceas, Varro de L. L. 5. 57-Cf. Catull. 74, 4 et 102, 4 (Ad. IV. 1, 52 P. 981 E).

23) yxpox^ETO. Ubi quis id quod agit, conatus dissimulare, tarnen a curiosis deprehenditur. Ad. I. 2. 44 (p. S7 A).

CAPUT XVI.

Sed jam tempus est, ut ad Homericum exemplar relictis Coelitibus vicissim in terram demigremus, quamque ibi nihil laetum aut felix, nisi meo mu-nere, dispiciamus. In primis videtis, quanta provi-dentia Natura parens et humani generis opifex '), illud

I) In suum usum convertit Cic. de Nat. D. I. 8.

ocr page 51

27

caverit, ne usquam deesset stultitiae condimentum. Etenim cum Stoicis definitoribus 1) nihil aliud sit sa-pientia, quam duci ratione; contra stultitia, affectuum arbitrio moveri 3), ne plane tristis ac tetrica esset hominum vita, Jupiter quanto plus indidit affectuum, quam rationis ? quasi semiunciam compares ad assem. Praeterea rationem in angustum capitis angulum re-legavit, reliquum omne corpus perturbationibus reli-quit. Deinde duos quasi tyrannos violentissimos uni opposuit, iram, quae praecordiorum arcem obtinet, atque adeo ipsum vitae fontem, cor; et concupiscen-tiam, quae ad imam usque pubem latissime imperium occupat 4). Adversus has geminas copias quantum valeat ratio, communis hominum vita satis declarat, cum ilia, quod unum licet, vel usque ad ravim R) reclamat, et honesti dictat formulas: verum hi laqueum regi suo remittunt 6), multoque odiosius obstrepunt, donee jam his quoque fessus ultro cedit, ac manus dat.

2) Vox veterum Eccl. Scriptorum.

3) Audi Damasippum Horatio (Sat. II. 3) enarrantem excepto Stoico, qui solus sapiens sit, insanire omnes.

4) Graece sunt Aoyianxóv (vot;), (iv(i6c (Plato de Rep. IV. 435 B et alibi. Cf. Cic. Tusc. Disp. I. 10, 20 et IV. 5, 10).

5) Ex Plaut. Aul. II. 5, 10 (356).

6) Idem fere ac mandare laqueum (Ad. II. 4. 67 p. 544 D).

CAPUT XVII.

Caeterum quoniam viro, administrandis rebus nato, plusculum de rationis unciola gt;) erat aspergendum, ut huic quoque pro virili consuleret, me sicut in

1

Tantum apud luv. I. 40 Opponitur deunci.

ocr page 52

28

caeteris in consilium adhibuit, moxqde consilium dedi me dignum: nempe uti mulierem adjungeret, animal videlicet stultum quidem illud atque ineptum, verum ridiculum et suave, quo convictu domestico, virilis ingenii tristitiam, sua stultitia condiret atque edulca-ret ,). Nam quod Plato dubitare videtur, utro in genera ponat mulierem, rationalium animantium, an brutorum nihil aliud voluit, quam insignem ejus sexus stultitiam indicare 1). Quodsi qua forte mulier sapiens haberi voluit, ea nihil aliud agit quam ut bis stulta sit, perinde quasi bovem aliquis ducat ad ce-roma 2), invita reluctanteque, ut ajunt, Minerva 3), Conduplicat enim vitium, quisquis contra naturam virtutis fucum inducit, atque alio deflectit ingenium. Quemadmodum, juxta Graecorum proverbium, semper est simia, etiam si purpura vestiatur e): ita mulier semper mulier est, hoc est stulta, quamcunque personam induxerit. Neque vero mulierum genus usque adeo stultum arbitror, ut eam ob rem mihi succen-seant, quod illis et ipsa mulier et STULTITIA stultitiam attribuam. Etenim si rem recta reputent via,

1

Veriora sentiemus, quod sciam, si stultitiam divino pliilosopho haec tribuentem rem exasperasse statuerimus. Ne Plato index durior de mulieribus habeatur cf. De Rep. 1. V, ubi (p. 452 E—455 D) haec quoque: ■yuvaTxe; ... voWcci tto/.?.£v xvSpüv /SeAr/ow; eh ToAAa, quamquam ...'stï xSt/ Si x^ssvéa-tsfov yuvij avSfóg et tüv yevonévuv dvSpüv ÓV01 SsiAoi xxi tov fScov «J/xw; J^AÖov... ynvecixei; petetpuovto Iv Ty iïsvTÉpx yevéret (Tim. 9° E).

2

D. Hieronymi adagium, i. q. docere indocilem, Ad. I. 4, 62 (p. 172 B).

3

Ad. I. 1. 42 (p. 44 B).

ocr page 53

29

hoc ipsum Stultitiae debent acceptum ferre, quod sint viris multis calculis 1) fortunatiores. Primum for-mae gratiam, quatn illae merito rebus omnibus ante-ponunt, cujusque praesidio in tyrannos etiam ipsos tyrannidem exercent. Alioqui undenam horror ille formae, hispida cutis, et barbae sylva 2), plane senile quiddam in viro, nisi a prudentiae vitio, cum foe-minarum semper laeves malae, vox semper exilis, cutis mollicula, quasi perpetuam quandam adolescen-tiam imitentur? Deinde quid aliud optant in hac vita, quam ut viris quam maxime placeant? Nonne hue spectant tot cultus, tot fuci, tot balnea, tot compturae 3), tot unguenta, tot odores, tot compo-nendi, pingendi, fingendique vultus, oculos et cutem, artes? Jam, num alio nomine viris magis commen-datae sunt,*quam stultitiae? Quid enim est, quod illi mulieribus non permittunt? At quo tandem auctora-mento, nisi voluptatis ? De-lectant autem non alia re,

quam stultitia. Id esse ve-rum non ibit inficias, quis-quis secum reputarit, quas vir cum mulieie dicatinep-tias, quas agat nugas quo-ties foeminea voluptate de-creverit uti. Habetis igitur,

primum et praecipuum vitae oblectamentum quo fonte proficiscatur.

1

Ad. I. 5, 55 ct 6o (p. 205 E).

2

Ex luv. IX. 12.

3

Vocem finxisse vidctur E.

ocr page 54

3°

CAPUT XVIII.

Sed sunt nonnulli, cum primis autem senes, bi-baces quidem illi magis quam mulierosi '), qui sum-mam voluptatem in compotationibus constituunt. Equi-dem an sit ullum lautum convivium, ubi muiier non adsit, viderint alii. Illud certe constat, citra stultitiae condimentum, nullum omnino suave esse. Adeo utsi desit, qui seu vera, seu simulata stultitia risum mo-veat, yeXaroTTOih quempiam vel mercede conductum accersant, aut ridiculum aliquem parasitum adhibeant, qui ridendis, hoc est, stultis dicteriis, silentium ac tristitiam compotationis discutiat. Quorsum enim attine-bat tot bellariis, tot lautitiis 1), tot cupediis onerare ventrem, nisi et oculi pariter et aures, nisi totus animus, risu, jocis, leporibus pasceretur? At istius-modi tragematum ego sum architectrix 2) unica. Ouan-quam ilia ipsa jam in conviviis solennia, Regem sortiri talis 3), lusitare tesseris, philotesiis invitare, certare (ru/MrspiCpopxTi; 4), ad myrtum canere e), saltare, gesticulari, non a septem Graeciae Sophis, verum a nobis, ad humani generis salutem reperta sunt. At-qui omnium hujusmodi rerum ea natura est, ut, quo

1

Plur., praeter Suet. Caes. 46, tantum apud Petronium est.

2

Quae Graeci aut rpxy/u-Lara dixerunt, ea veteres nostri bellaria appellaverunt (Geil. XIII. II, 7). Architectrix vereor ne parum latine dicatur.

3

Cf. Hor. C. I. 4, 18; alea 1. apud Gellium XVIII. 13, I.

4

$i\OTViirlx Latine est propinatio, invitatiuncula ad bibendum; S. autem it Iv xvnAm (popic tou xi/A(Ko; kui kótrif,

ocr page 55

31

plus habeant stultitiae, hoc plus conferant vitae mor-talium, quae si tristis sit, ne vita quidetn appellanda videatur. Tristis autem evadat oportet, nisicognatum taedium hoc genus oblectamentis absterseris.

CAPUT XIX.

Sed erunt fortassis, qui hoc quoque voluptatis genus negligant, et in amicorum charitate et consuetudine acquiescant, amicitiam dictitantes unam rebus omnibus anteponendam, quippe rem usque adeo necessa-riam, ut nec aer, nec ignis, nec aquae magis. Rursum adeo jucundam ut, qui banc de medio sustulerit1), Solem sustulerit: adeo denique honestam, si quid tamen hoc ad rem pertinet, ut nec ipsi philosophi vereantur earn inter praecipua ') bona commemorare. Sed quid, si doceo me hujus quoque tanti boni, et puppim esse et pro-ram 2)? Docebo autem non Crocodilitis, aut Soritis, Ceratinis 3), aut aliis id genus dialecticorum argutiis,

1

Multa ex Cic. Laelio (velut ex c. XIII. 47). Cf. Ad. II. 2, 75 (p. 474 A).

2

TTftifx (I. Tfiïpx) xxi 7rpfi!/gt;f, Proverbium Graecum. Vid Cic. ad fam XVI. 24, I et Ad. I. 1, 8 (p. 28 E).

3

Syllogismorum captionumque dialecticarum laqueos Gellius (I. 2, 4), Ceratinas aut crocodolinas ambiguitates Quintilianus (I. 10, 5) memorat.

Crocodilus matrl filiolum ereptum se redditurum spondet, si vere quid ipse sentiat respondent. Quae cum sibi redditum iri negasset atque ea de causa sibi restituendum esse puerulum affirmasset, negavit belua (Cf. Lucian. Vit. auct. 22). Appellatur hoc sophisma (reciprocum)

ocr page 56

32

sed pingui, quod ajunt Minerva5), rem digito prope-modum ostendam. Age, connivere, labi, caecutire, hallucinari in amicorutn vitiis, quaedam etiam insignia vitia pro virtutibus amare mirarique, an non stultitiae videtur affine? Quid cum alius exosculatur naevum in amica, alium delectat polypus Agnae, cum filium strabonem appellat pactum pater: quid, inquam, hoc est, nisi mera stultitia 6)? Clament ter-que quaterque, stultitiam esse: atqui haec una stultitia, et jungit, junctos et servat amicos. De mortali-bus loquor, quorum nemo sine vitiis nascitur, optimus ille est, qui minimis urgetur: cum interim inter sa-pientes istos Deos aut omnino non coalescit amicitia, aut tetrica quaedam et insuavis intercedit, nee ea nisi cum paucissimis, nam cum nullis dicere religio est, proptera quod maxima pars hominum desipit, imo nullus est, qui non multis modis deliret, et non nisi inter similes cohaeret necessitudo. Quod si quando inter severos istos coierit mutua benevolentia, ea certe haudquaquam stabilis est, nee admodum duratura, nimirum inter morösos et plus satis oculatos, ut qui

KpoxóStiMf sive KfOxoJffAiVij?. De Ceratina, Kspxrivy (KifXTivav no-minat Luc. Conv. 23) Gellius XVIII. 2, 9 haec:

Quod non perdidisti habes, cornua non perdidisti: habes igitur cornua. Est exemplum sophismatis quaestionis duplicis.

Soritem (a-upehtfi, Luc. Conv. 23), satis Latino sermone tritum (Cic. De Divin. II. 4, II) et captiosissimum interrogationis genus esse, quod minime in philosophia probari soleat „cum aliquid minutatim et gradatim additur aut demiturquot; et rco/itTUt hos vocare qui acervum efficiant uno addito grano. Cicero nobis auctor est (Acad, post. II. 16, 49). Sophisma quaestionis multiplicis.

5) Ad. I. I, 27 (P. 42 A).

6) Multa ab Horatio (Sat. I. 3, 44, 54 et 68) mutuatus est.

ocr page 57

33

in amicorutn vitiis tarn cernunt acutum, quam aut aquila, aut serpens Epidaurius 7). At ipsi in propriis vitiis quam lippiunt, et quam non vident manticam in tergo 8) pendentem. Itaque cum ea sit hominum natura, ut nullum ingenium reperiatur non magnis obnoxium vitiis. Adde tantam annorum ac studiorum dissimilitudinem, tot lapsus, tot errata, tot casus vitae mortalis, quo pacto vel horam constabit inter Argos 9) istos amicitiae jucunditas, nisi accesserit ea, quam mire Graeci djósixv 10) appellant, banc seu stultitiam, seu morum facilitatem vertas licebit. Quid autem ? an non Cupido ille omnis necessitudinis auctor et parens, prorsum oculis captus est, cui quemadmodum rx xx?m ttsQxvtxi u), itidem inter vos quoque effi-

cit, ut suum cuique pulchrum videatur, ut cascus cascam ^2), perinde ut pupus pupam deamet. -Haec passim et fiunt et ridentur, sed tamen haec ridicula jucundam vitae glutinant copulantque societatcm.

7) Hor. Sat. I, 3, 27; Cf. Ad. I, 9, 96 (P; 366 C).

8) Cf. Cat. 22, 18, Pers. IV. 24, Phaedr. IV. 9 (10).

9) 'O a-avoVrifc. Plura Ov. Met. I. 624.

10) ijv xvoicev ohax-j ÓTroxopi^óixevoi KxAoü/itv ü; euijSeicev (Plat. Kep. III. 401 E).

11) Theocr. VI. 19.

12) Ad. I. 2, 62 (P. 94 D).

CAPUT XX.

Porro quod de amicitia dictum est, id multo ma-gis de conjugio sentiendum, quod quidem nihil est

ocr page 58

34

aliud, quam individua vitae conjunctio Deum im-mortalem, quae non divortia, aut etiam divortiis deteriora passim acciderent, nisi viri foeminaeque domestica consuetudo, per adulationem, per jocum, per facilitatem, errorem, dissimulationem meum utique satellitium i) fulciretur alereturque? Papae, quam pauca coirent matrimonia, si sponsus prudenter exquireret, quos lusus delicata ilia sicuti videtur, ac pudens vir-guncula jam multo ante nuptias luserit? Turn quanto pauciora cohaererent inita, nisi plurima uxorum facta per viri vel negligentiam vel stuporem laterent? Atque haec quidem merito stultitiae tribuuntur, verum ea interim praestat, ut marito jucunda sit uxor, uxori jucundus fmaritus, ut tranquilla domus, ut maneat affinitas. Ridetur, cuculus 3), curruca 4) et quid non vocatur, cum moechae lachrymas labellis exorbet. At quanto felicius, sic errare, quam zelotypiae diligentia cum sese conficere, turn omnia miscere tragaediis?

1) Vid. lust. Instit. I. 9, 1.

2) Ex Augustino haec vox.

3) Ad. IV. J. 84 (P. 1072 D).

4) Ex Inv. VI. 276, ubi multi Uruca.

CAPUT XXI.

In summa usque adeo nulla societas, nulla vitae conjunctio sine me vel jucunda, vel stabi-lis esse potest, ut nec populus principem, nec servum herus,

nec heram pedissequa, nec dis-cipulum praeceptor, nec amicus

\

ocr page 59

35

amicum, nee maritum uxor, nee loeator eondueto-rem, nee eontubernalis eontubernalem, nee eonvictor eonvietorem diutius ferat, nisi vieissim inter sese nune errent, nunc adulentur, nunc prudentes eonniveant, nunc aliquo stultitiae melle sese deliniant. Jam haec scio videri maxima, sed audietis majora.

CAPUT XXII.

Quaeso num quenquam amabit, qui ipse semet oderit? Num cum alio concordabit, qui seeum ipse dissidet? Num ulli voluptatem adferet, qui sibimet ipsi sit gravis ac molestus? Illud opinor nemo dixerit, nisi qui sit ipsa stultior Stultitia. Atqui si me exclu-seris, adeo nemo poterit alterum ferre, ut ipseetiam sibi quisque puteat '), sua cuique sordeant, sibi quis-que sit invisus. Quandoquidem id mali natura, non paueis in rebus noverea magis quam parens, morta-lium ingeniis insevit, praecipue paulo cordatiorum *), ut sui quemque poeniteat, admiretur aliena. Quo fit ut omnes dotes, omnis elegantia decorque vitae vitie-tur, pereatque. Quid enim proderit forma, praecipuum Deorum immortalium munus, si putiditatis 1) vitio eon-taminetur? Quid juventa, si senilis tristitiae fermento corrumpatur? Denique quid in omni vitae munere vel tecum, vel apud alios aeturus es cum decoro (est enim non artis modo, verum etiam omnis aetionis caput,

1

Hoc subst. non reperitur.

ocr page 60

36

decere quod agas 1) nisi adsit dextra haec Philautia, quae mihi merito germanae est vice? Adeo strenue meas ubique partes agit. Quid autem aeque stultum, atque tibi ipsi placere 2) te ip-sum admirari? At rursum, quid venustum, quid gratiosum, quid non indecorum erit, quod agas, ipse tibi displicens? Tolle hoe vitae condimentum, et protinus frigebit cum sua actione orator, ==— nulli placebit cum suis numeris musicus, explodetur cum sua gesticulatione histrio, ridebitur una suis cum Musis poëta, sordebit cum arte pictor, esuriet cum pharmacis Medicus. Postremo pro Nireo G) Thersites, pro Phaone Nestor, pro Minerva 3) sus, pro facundo infans, pro urbano rusticus videberis. In tantum necesse est, ut sibi quoque quisque blandiatur, et assentatiuncula quapi-am 4) sibi prius commendetur, quam aliis possit esse commendatus. Denique cum praecipua felicitatis pars sit, ut, quod sis esse velis 5), nimirum totum hoe praestat compendio mea Philautia, ut neminem suae formae, neminem sui ingenii, neminem generis, neminem loei, neminem instituti, neminem patriae poe-niteat, adeo, ut nee Hirlandus cum Italo, nee Thrax

1

Cic. Or. 21, 70; Off. I, 27, 11.

2

Smim cuique pulchrum. Ad. I. 2, 15 (P. 74 E).

3

Ad. I, I, 40 (P. 43 A).

4

Ass. quadam, Cic. ad fam. V. 12.

5

— nihilque malis. Mart. X. 47, 12.

ocr page 61

37

cum Atheniensi, nec Scytha cum insulis fortunatis cupiat permutare. Et o singularem naturae solicitudi-nem, ut in tanta rerum varietate paria fecit omnia. Ubi dotibus suis nonnihil detraxit, ibi plusculum Phil-autiae solet addere, quanquam hoc ipsum stulte pro-fecto dixi, cum haec ipsa dos sit vel maxima. Ut ne dicam interim, nullum egregium facinus adiri, nisi meo impulsu, nullas egregias artes, nisi me autore fuisse repertas.

CAPUT XXIII.

An non omnium laudatorum facinorum seges ac fons est bellum? Porro quid stultius, quam ob cau-sas, nescio quas, certamen ejusmodi suscipere, unde pars utraque semper plus aufert incommodi, quam boni? Nam eorum qui cadunt, velutiMegarensium '), öuSf}? Aa/a? »). Dein cum jam utrinque constitere fer-ratae acies 1 j et rauco crepuerunt cornua cantu 2), quis oro Sapientum istorum usus, qui studiis exhausti, vix tenui frigidoque sanguine spiritum ducunt, cras-sis ac pinguibus opus est, quibus quam plurimum adsit audaciae, mentis quam minimum. Nisi si quis Demosthenem militem malit, qui, Archilochi secutus consilium, vix conspectis hostibus, abjecto clypeo fugit 3) tam ignavus miles, quam orator sapiens, Sed

1

Agmina ferrata, Hor. C. IV. 14, 29.

2

Verg. Aen. VIII. 2.

3

Ad. II. 2, 97 (P. 482 C).

ocr page 62

3«

consilium, inquiunt, in bellis plurimum habet mo-menti. Equidem fateor in duce, verum id quidem militare, non philosophicum; alioqui parasitis, lenoni-bus, latronibus, sicariis, agricolis, stupidis, obaeratis, et huiusmodi mortalium fece res tarn praeclara geri-tur, non philosophis lucernariis 5).

5) Quid E. hac voce sibi velit, satis patet ex Ad. I. 7, 71 (P. 290 D).

CAPUT XXIV.

Qui quidem quam sint ad omnem vitae usum inu-tiles, vel Socrates ipse unus Apollinis oraculo sapiens, sed minime sapienter judicatus, documento esse potest, qui nescio quid publice conatus agere, summo cum omnium risu discessit. Quanquam vir is in hoc non usquequaque desipit, quod sapientis cognomen non agnoscit, atque ipsi deo rescribit, quodque cen-set sapienti a Republica tractanda abstinendum esse, nisi quod potius monere debuerat, a sapientia tem-perandum ei, qui velit in hominum haberi numero. Deinde quid eundem accusatum ad cicutam bibendam adegit, nisi sapientia ')? Nam dum nubes et ideas philosophatur, dum pulicis pedes metitur, dum culi-

1) Socratis vitam exitumque nemo est qui ignoret. Cf. de Oraculo Plat. Apol. p. 20 D; de abstinentia p. 31 C, Gorg. 521 D, Xen. Mem. I. 6, 15; de morte Apol. p. 21 et Phaedo in fin.; de rebus domesticis Zeiler, Die Philosophic der Griechen, Tom. II. p. S1 not- 2gt; qui non minus quam Ritter et Preller, Histor. Phil. Graec. ex fontium locis concinnata, de „ideisquot; quoque consulendus est.

ocr page 63

39

cum vocem miratur i), quae ad vitam communem attinent, non didicit. Sed adest praeceptori de capite periclitanti discipulus Plato, egregius scil. Patronus, qui turbae strepitu ofifensus, vix dimidiatam illam periodum pronuntiare potuit 1). Jam quid dicam de Theophrasto ? qui progressus in concionem, repente obmutuit, perinde quasi lupo conspecto 2). Qui mili-tem animasset in hello, Isocrates ob ingenii timidita-tem nec hiscere unquam est ausus 3). M. Tullius eloquentiae Romanae parens, semper indecora trepi-datione, quasi puer singultiens exordiri consuevit idque Fabius interpretatur cordati oratoris et pericu-lum intelligentis argumentum 4). Verum cum hoc dicit, an non palam fatetur, sapientiam obstare ad rem probe gerendam? Quid isti facient, cum res ferro geritur, qui tum metu exanimantur, cum nudis verbis est decertandum ? Et post haec celebratur, si Diis placet, praeclara ilia Platonis sententia, beatas fore Respublicas, si aut imp event philosophi, aut philoso-

1

lot/a-ro; Ttfisfici't, teste Diog. Laert II. 41, auctor erat narratiun-culae Platonem, iudicibus inclamantibxis Kccrccflct, a consilio destitisse. (Vid. Zeiler I. 1. p. 348 N. 2).

2

Ad. III. 8, 56 (P. 916 A) et IV. 5, Jo (P. 1065 B). Ceterum de Theophrasto, cuius „divinitas loquendiquot; saepius laudatur (Cic. Or. XIX. 62, Quint. X. I, 83) nihil eiusmodi memoratum reppen, quare vereor ne Erasmus Cic. (Tusc. Disp. V. 9, 24) haec „Non est ausus elate et ample loquiquot; male intellexerit.

3

Cf. Cic. de Or. II. 3, 10.

4

Ut pro Rose. Amer. IV. 9, Summus timor, quem mihi natura pudorque meus attribuit (Cf. Pro Mil. in.).

M. Fabius Quintilianus, quem dicit, hac de re agit et alibi et XI. 1,43.

ocr page 64

4°

phentur Imperatores 1). Imo si consules historicos, reperies nimirum nullos Reipublicae pestilentiores fuisse Principes, quam si quando in philosophastrum 2) ali-quem aut litteris addictum inciderit imperium. Cuius rei satis, opinor, faciunt fidem Catones, quorum alter insanis delationibus Reipublicae tranquillitatem vexa-vit, alter libertatem P. R., dum nimium sapienter vindicat funditus subvertit 3). Adde his Brutos, Cas-sios, Gracchos, ac Ciceronem etiam ipsum qui non minus pestilens fuit Romanorum Reipub., quam Demosthenes Atheniensium. Porro M. Antoninus, ut donemus bonum imperatorem fuisse, jam id ipsum extorquere possim, fuit enim hoc ipso nomine gravis atque invisus civibus, quod tam philosophus esset. Sed tamen ut donemus fuisse bonum, at certe pes-tilentior fuit Reipublicae tali relicto filio 4), quam fuerat sua administratione salutaris. Quandoquidem solet hoc hominum genus, qui se sapientiae studio dediderunt, cum caeteris in rebus, tum praecipue in liberis propagandis infelicissimum esse, providente opinior natura, ne malum hoc sapientiae inter mor-tales latius serpat. Itaque Ciceroni degenerum fuisse

1

De rep. V. P. 473 C.

2

Ex August, de civ. Dei II. 27 in.

3

M. Cato (Censorius) de Carthaginiensibus (teste Gellio, III. 14, 19), ita seripsit; Homines defoderunt in terram dimidiatos ignemque circumposuerunt: ita interfecerunt. Plin. H. N. VII. 28 tradit eum quater et quadragies causam dixisse nec quemquam saepius absolutum. De Uticensi omnia alia Cic. sescentis locis. Vid. Orell. et Baiter in Onom. Tull. s. v. De genere atque nom. fam. Pore. Gellius XIII. 20.

4

M. Aurelio Antonino Philosopho, qui seripsit -rk ik êavrév, filius erat flagitiosissimus, Commodus (180—192).

ocr page 65

41

filium constat quot;), et sapiens ille Socrates liberos habuit matri similiores quam patri, ut non omnino pessime scripsit quidam, id est, stultos.

Sed utcunque ferendum, si tantum ad publica mu-nia forent ovoi Trpog Kupav *), nisi ad omnem prorsus vitae functionem nihilo essent dexteriores. Ad convi-vium adhibe sapientem, aut tristi silentio, aut molestis quaestiunculis obturbabit. Ad choream advoca, ca-melum saltare dices 1). Ad publicos ludos trahe, ipso vultu populi voluptatibus obstabit, et cogetur ethea-

4

1

Ad. II. 7, 66 (P. 630; vitiose 638 in Indice).

ocr page 66

42

tro migrare sapiens Cato s), quandoquidem super-cilium non potest ponere. In colloquium inciderit, repente lupus in fabula 4). Si quid emendum, si contrahendum, breviter si quid eorum agendum, sine quibus haec quotidiana vita transigi non potest, stipitem s) dicas sapientem istum, non hominem. Usque adeo neque sibi neque patriae, neque suis usquam usui esse potest, propterea quod communium rerum sit imperitus et a populari opinione, vulgaribusque institutis longe lateque discrepet. Qua quidem ex re odium quoque consequatur necessum est, nimirum ob tantam vitae atque animorum dissimilitudinem. Quid enim omnino geritur inter mortales non stul-titiae plenum, idque a stultis, et apud stultosPQuod si quis unus universis velit obstrepere, huic ego sua-serim, ut Timonem imitatus G), in solitudinem aliquam demigret, atque ibi solus sua fruatur sapientia.

3) Mart. Praef. L. I. v. l6: Non intret Cato theatrum meum, aut si intravert, spectet.

4) Ad. 3, 8, 56 (p. 916 A).

5) Ter. Hautont. V. 1, 3,(876). In me quidvis harum rerum conve-nit, quae sunt dicta in stulto, caiidex, stipes, asinus, plumbeus.

6) Luciani Timon, ab Erasmo Latine redditus, invenitur in Op. Omn. T. I. p. 255.

CAPUT XXVI.

Verum ut ad id quod institueram, revertar: quae vis saxeos, quernos ») et agrestes illos homines in

1) O saxis nimirum et robore nati. Stat. Theb. IV. 340.

ocr page 67

43

civitatem coegit, nisi adu-latio? Nihil enitn aliud sig-nificat ilia Amphionis et Orphei *) cithara. Quae res plebem Romanam jam ex-trema molientem, in con-cordiam civitatis revocavit ? Num oratio philosophica ? Minime. Imo ridiculus ac puerilis apologus de ventre reliquisque corporis mem-bris confictus 1). Idem va-luit Themistoclis apologus consimilis de vulpe et eri-do 2). Quae Sapientis oratio tantundem potuisset, quantum commentitia ilia cerva Sertorii potuit 3), quantum

1

Plura de Menen. Agrippae fa-bula, ex Liv. II. 32 satis cognita, habet Dion. Hal. VI, 49.

2

Vulpecula in luto haerens erina-ceo ricinos (x/iorava?) abigenti „noli, inquit, istuc facere. In horum enim, quae iam sanguinis saturae sunt, locum alii famelici succedentquot;. (Plut. an seni resp. sit gerenda c. 12. Mor. P. 790 D).

3

De huius utendi regendi-que exercitus peritissimi duels dolo agit, praeter Plut.

in vit. c. 11 et 20, Gell.

XV. 22.

ocr page 68

44

Laconis illius de duobus canibus e), deque vellendis equinae caudae pilis ridendum commentum 1)? Ut ne quid dicam de Minoe 2)) deque Nurna 3), quorum uterque fabulosis inventis stultam multitudinem rexit, Hujusmodi nugis commovetur ingens ac potens illa belua 4), populus.

1

Val. Max. VII. 3, 6.

2

Locum Od. XIX. 178, Minui svvéupoe patr/Aeve A/is ftsyaAou iuficTvis, veteras ita explicabant ut nono quoque anno hunc regem in lovis speluncam ventitasse atque ab hoe edoctum revertisse narrarent.

3

Liv. I. 19, 21.

4

Belua multorum es capitum. Hor. Ep. I. I, ^(gt;■

ocr page 69

45

CAPUT XXVII.

At rursum, quae civitas unquam Platonis aut Aris-totelis leges, aut Socratis dogmata recepit? Turn au-tem quae res Deciis ') persuasit, ut ultro sese Diis Manibus devoverent? Quid Q. Curtium in specum traxit1), nisi inanis gloria, dulcissima quaedam Siren, sed mirum quam a Sapientibus istis damnata? Quid enim stultius, inquiunt, quam supplicem candidatum blandiri populo, congiariis 2) favorem emere, venari tot stultorum applausus, acclamationibus sibi placere, in triumpho veluti signum aliquod populo spectandum circunferri, aeneum in foro stare 3)? Adde his nomi-num et cognominum adoptiones 4). Adde divinos honores, homuncioni exhibitos, adde publicis cere-moniis in Deos relates etiam sceleratissimos tyran-nos 5). Stultissima sunt haec, et ad quae ridenda non unus sufficiat Democritus. Quis negat? Atqui hoc fonte nata sunt fortium Heroum facinora, quae tot eloquentium virorum litteris in coelum tolluntur. Haec stultitia parit civitates, hac constant imperia, magi-

1

Tres ex ea familia se devovisse perliibentur: pater ad Veserim 340, filius apud Sentinum 295, nepos apnd Asculum 279 a. C. N. Cf. Cic. de fin. bon. et mal. II. 19, 61.

2

Vulgo dicitur de donis populi, cum donaiivum ad milites pertineat.

3

Hor. Sat. II. 3, 183.

4

Quantos tumultus imperatorum aetate adoptiones civitati iniece-rint, videre licet ex Aelio Spartian. in Vit. Hadr. c. 22 et Veri c. 3.

5

Irridct Consecrationem, qua aquila emissa anima demortui Impc-ratoris ad Deos evolare credebatur.

ocr page 70

46

stratus, religio, consilia, judicia, nec aliud omnino est vita humana, quam stultitiae lusus quidam.

CAPUT XXVIII.

Jam vero ut de artibus dicam, quid tandem mor-talium ingenia ad excogitandas prodendasque posteris tot egregias, ut putant, disciplinas excitavit, nisi gloriae sitis ')? Tantis vigiliis, tantis sudoribus, famam, nescio quam, qua nihil esse potest inanius, redimen-dam putarunt homines vere stultissimi. Sed interim Stultitiae tot jam egregia vitae commoda debetis quod-que est longe dulcissimum, aliena fruimini insania.

l) Apud luv. X. 140: Tanto maior famae sitis est quam virtutis, quem locum praeclarum, inde a versu 133 de laude bellica praecipue agentem, ante oculos habuisse videtur Erasmus.

CAPUT XXIX.

Ergo posteaquam mihi fortitudinis et industriae laudem vindicavi, quid si prudentiae quoque vindi-cem? Sed dixerit aliquis eadem opera ignem aquae misceas, licebit '). Verum hoc quoque successurum arbitror, si vos modo quod antehac fecistis, auribus atque animis favebitis. Principio si rerum usu constat prudentia, in utrum magis competet eius cognominis honos, in sapientem, qui partim ob pudorem, par-tim ob animi timiditatem nihil aggreditur, an in stul-

1) Ad. IV. 4, 94 (P. 1023 D).

ocr page 71

47

turn, quern neque pudor quo vacat, neque periculum, quod non perpendit, ab ulla re deterret? Sapiens ad libros Veterum confugit, atque hinc meras vocum argutias ediscit. Stultus adeundis cominusque pericli-tandis rebus, veram, ni fallor, prudentiam colligit. Id quod vidisse videtur Homerus, etiamsi caecus, cum ait 'pexéh Sé ts v^Triog syva i). Sunt enim duo praeci-pua ad cognitionem rerum parandam obstacula, pudor qui fumum ofïundit 1) animo, et metus, qui ostenso periculo, dehortatur ab adeundis facinoribus. At his magnifice liberat Stultitia. Pauci mortales intelligunt ad quam multas alias quoque commoditates conducat, nunquam pudescere 2), et nihil non andere. Quod si prudentiam accipere malunt eam quae rerum judicio constat, audite obsecro, quam procul absint ab hac, qui hoc nomine sese venditant. Principio constat, res omneis humanas, velut Alcibiadis Silenos, binas habere facies nimium inter sese dissimiles. Adeo ut quod prima, ut ajunt, fronte mors est, si interius inspicias, vita sit: contra quod vita, mors; quod for-mosum, deforme; quod opulentum, id pauperrimum: quod infame, gloriosum: quod doctum, indoctum; quod robustum, imbecille: quod generosum, ignobile; quod laetum, triste: quod prosperum, adversum;

1

Ad. IV. 8, 83 (P. !I41 D), ubi fumoj- vendere, offundere.

2

Piidescit tantum apud Christianos scriptores, Min. Fel. Octav., 28 extr. et Aurel. Prud. Lib. Cathemer. (Hymn. II. 26) invenitur.

ocr page 72

48

quod amicum, inimicum: quod salutare, noxium: brcviter omnia repente versa reperies, si Silenum aperueris 5). Id si cui forte nitnis philosophice dictum videtur, age pinguiore 6)) quemadmodum did solet, Minerva, planius faciam. Quis Regem non et opulen-tum, et dominum fatetur? Atqui nullis animi bonis instructus est, atqui nihil illi satis est, jam videlicet pauperrimus est. Turn animum habet plurimis addic-tum vitiis, jam turpiter servus est. Ad eundem mo-dum in caeteris quoque philosophari liceret. Sed hoc exempli vice posuisse satis sit. At quorsum haec? inquiet aliquis. Audita quo rem deducamus 7). Si quis histrionibus in scena fabulam agentibus personas de-trahere conetur, ac spectatoribus veras nativasque fades ostendere 8), nonne is fabulam omnem perverte-rit, dignusque habeatur, quem omnes e theatro velut lymphatum saxis ejiciant? Exorietur autem repente nova rerum species, ut qui modo mulier, nunc vir; qui modo juvenis, mox senex: qui paulo ante Rex, subito Dama 9): qui modo Deus, repente homunculus appareat10). Verum eum errorem tollere, est fabulam omnem perturbare. Illud ipsum figmentum quot;) et fucus est, quod spectatorum oculos detinet. Porro mortalium

5) Multa de his ex Plat. Symp. (215 A) notis habet in Ad. III. 3, 1 (P. 770 C), ubi fuse de Silenis Alcihiadis actum est.

6) Ad. I. i, 37 (P. 42).

7) Hor. Sat. I. I, 15.

8) Ad. I. 5, 52 (P. 201 E) cl. Mart. III. 43, 4.

9) Spurcus et turpis. Hor. Sat. II. 5, 18 et 7, 54.

10) Hor. Sat. I. 1, 15. — Homunculi quanti sunt! (Plant. Prol. Capt. 155, ex Rud. 155).

11) A Gellio inde in usu est.

ocr page 73

49

vita omnis quid aliud est, quam fabula quaepiam, in qua alii aliis obtecti personis procedunt, aguntque suas quisque partes, donee choragus educat e pro-scenio? Qui saepe tamen eundem diverse cultu pro-dire jubet, ut qui modo regem purpuratum egerat, nunc servulum pannosum gerat. Adumbrata 12) qui-dem omnia, sed haec fabula non aliter agitur. Hie si mihi sapiens aliquis coelo delapsus subito exoria-tur, clamitetque hune quern omnes ut Deum ac dominum 13) suspieiunt, nee hominem esse, quod peeudum ritu dueatur afifectibus, servum esse infi-

mum, quod tam multis, tam-que foedis dominis sponte ser-viat 14). Rursum alium, qui parentem extinetum luget, ri-dere jubeat, quod jam demum ille vivere eoeperit, eum alio-qui vita haec nihil aliud sit, quam mors quaedam. Porro alium15) stemmatis gloriantem, ignobilem ac nothum appellet, quod a virtute longe absit,

quae sola nobilitatis sit fons, adque eundem modum de cae-

teris omnibus loquatur, quaeso quid is aliud egerit, nisi ut demens ae furiosus omnibus esse videatur? Ut nihil est stultius praepostera sapientia, ita per-

12) Opponuntur expressa Cic. pro Cael. V. 12.

13) Deus ac Dorainus noster de Domitiano. Vid. Suet, in vit. 13.

14) Conferri potest Pers. Sat, V; Hor. Sat. 11. 2, et 7, et Ep. I. 1.

15) luv. VIII. I.

ocr page 74

5°

versa 16) prudentia nihil imprudentius. Siquidem perverse facit, qui sese non accommodet rebus praesen-tibus, foroque nolit uti 17), nec saltern legis illius convivialis meminerit, ^ ttTói, vj «tt/ö; 18), postuletque, ut fabula jam non sit fabula. Contra, vere prudentis est, cum sis mortalis, nihil ultra sortem saperevelle, cumque universa hominum multitudine vel connivere libenter, vel comiter errare 19). At istud ipsum, in-quiunt, stultitiae est. Haud equidem inficias iverim, modo fateantur illi vicissim hoc esse, vitae fabulam agere.

16) Quid... tam' pervcrsum praeposterumve dici... potest? Cic. pro Rab. Post. XIII. 37.

17) Ad. I. I, 92 (P. 62 D).

18) Ad. I. 10, 47 (P. 381 C).

19) Scite Ennianum illud (Cic. de Off. I. 16, 51) de homine erranti comiter viam monstrante in suum usum convertit.

CAPUT XXX.

Caeterum illud, o Dii immortales, cloquarne, an sileam? Cur autem sileam, cum sit vero verius? Sod praestiterit fortassis in re tanta, Musas ex Helicone accersere '), quas poëtae saepius ob meras nugas ad-vocare solent. Adeste igitur paulisper, Jo vis filiae, dum ostendo nec ad egregiam illam sapientiam ac felicitatis, ut ipsi vocant arcem, aditum esse cui-quam, nisi STULTITIA duce. Jam primum illud in confesso est, affectus omnes ad Stultitiam pertinere.

1) Verg. Aen. IX. 641.

ocr page 75

SI

Quandoquidetn hac nota a stulto sapientem discer-nunt, quod ilium afifectus, hunc ratio 1) temperat. Eoque Stoici perturbationes omnes ceu morbos a sa-

* piente semovent 1), verum affectus isti non solum paedagogorum 2) vice funguntur ad sapientiae portum properantibus, verum etiam in omni virtutis func-tione, ceu calcaria stimulique quidam, adesse solent, velut ad bene agendum exhortatores 3). Quanquam hie fortiter reclamat bis stoicus Seneca, qui prorsum omnem affectum adimit sapientiG). Verum cum id facit, jam ne hominem quidem relinquit, sed novum potius Deum quendam Sy^ioupysT 4), qui nusquam nec exstitit unquam, nec exstabit: imo ut apertius dicam, marmoreum hominis simulacrum constituit, stupidum,

• et ab omni prorsus humano sensu alienum. Proinde si libet, ipsi suo sapiente fruantur, citraque rivalem ament licet, cumque eo vel in civitate Platonis 5),

1

Morbi sunt inveterata vitia et dura; adfectus (graece TaJif) sunt motus animi improbabiies, qui frequentes neglectique fecere morbum. Sen. Ep. IV. 11.

2

Tanquam quicquam aliud sit sapiens quam generis humani pae--dagogus. Sen. Ep. LXXXIX. 13.

3

Ex Tertulliano pro aii/i. vel hort.

4

Hie sapiens, quern Platonis de Timaeo deum opificem aedifica-toremque (i. e. Stiniovfyóv) mundi Cic. (de Nat. D. I. 8, 18) appellat, creare dicitur. Cf. Plat. Tim. 29 A et 31 A, et Xen. Mem. I. 4, 7.

5

In Luciani Vera Hist. 115 Plato solus dicitur in urbe a se ficta

ocr page 76

52

vel, si malint in idearutn regione, vel in Tantalüs inhabitent hortis 9). Quis enim non istiusmodi hominem ceu portentum ac spectrum fugitet horreatque, qui ad omnes naturae sensus obsurduerit, qui nullis sit afifectibus, nee amore, nee miserieordia magis commoveatur,

quam si dura silex, aut stet Marpesia cautes 10), quem nihil fugiat, qui nihil erret, sed ceu Lynceus quispiam nihil non perspiciat quot;), nihil non ad amus-sim perpendat, nihil ignöscat, qui solus se ipso sit contentus, solus dives, solus sanus, solus Rex, solus liber, breviter omnia solus 12), sed suo solius judicio, qui nullum moretur amicum, ipse amicus nemini, qui Düs quoque ipsis non dubitet mandare laqueum, qui quicquid in omni vita geritur, velut insanum damnet rideatque? Atqui hujusmodi animal est absolutus ille sapiens. Quaeso, si res agatur suffragiis, quae civitas istiusmodi magistratum sibi velit, aut quis exercitus talem optet ducem? imo quae mulier id genus mari-tum, quis convivator ejusmodi convivam, quis servus talibus moribus dominum vel optet, vel ferat? Quis autem non malit vel unum quemvis de media stultis-simorum hominum plebe, qui stultus stultis vel im-perare possit, vel parere, qui sui similibus placeat,

habitare, utens eo rei publicae statu Usque legibus quae conscripserat.

9) Qui nusquam sunt. Ad. II. I, 46 (P. 424 B).

10) Verg. Aen. I. 471.

11) Lynceo perspicacior, Ad. II. I, 54 (P- 427 E) cl. Hor. Ep. I. I, 28.

12) Hor. Ep. I. I, 106 et Sat. I, 3, 124, ubi Porph. ex Lucilio:In mundo haec sapiens omnia habebit, formosus, dives, liber, rex solu' vocetur.

ocr page 77

53

sed quam plurimis, qui comis sit in uxorem 1S), ju-cundus amicis, bellus conviva, con victor facilis, pos-tremo qui nihil humani a se alienum putet? Sed me quidem jamdudum istius sapientis piget. Quare ad reliqua commoda sese recipiat oratio.

13) Hor. Ep. II. 2, 133.

CAPUT XXXI.

Agedum, si quia velut e sublimi specula circunspiciat, ita ut Jovem ') Poëtae facere praedicant, quot calami-tatibus hominum vita sit obnoxia, quam misera quam-que sordida nativitas 1), quam laboriosa educatio, quot injuriis exposita pueritia, quot sudoribus adacta juven-tus, quam gravis senectus, quam dura mortis necessi-tas, quot morborum agmina infestent, quot immineant casus, quot ingruant incommoda, quam nihil usquam non plurimo felle2) tinctum, ut ne commemorem ista, quae homini ab homine inferuntur mala, quod genus sunt, paupertas, carcer, infamia, pudor, tormenta, in-sidiae, proditio, convitia, lites, fraudes. Sed ego jam plane tou x^i^ov dvxpstpeh3) aggredior. Porro quibus ad-missis ista commeruerint homines, aut quis Deus iratus eos in has miserias nasci coegerit, non est mihi fas in praesentia proloqui. Verum ista qui secum perpendat,

1

Propria haec vox Ictomm et Script. Eccles. pro ortus.

2

In Plaut. Trucul. I. 2, 70 (178) sibi opponunter mei et fel.

3

Sic scripsit: iure corrigenti debetur, quod saepissime legitur, a. Apud Paroemiographos: quot;Afi/uo» fierfslt. Tu cf. Hor. c. I. 28.

ocr page 78

54

nonne Milesiarum 1) virginum probabit exemplum) etiamsi miserandum ? At quinam potissimum sibi vitae taedio fatum accersivere? Nonne sapientiae confines? Inter quos, ut interim Diogenes, Xenocrates 2), Cato-nes, Cassios, ac Brutos sileam, Chiron3) ille, cum immortalem esse liceret, ultro mortem praeoptavit. Videtis, opinor, quid futurum sit, si passim sapiant homines; nempe altero luto, altero figulo Prometheo opus fore4). Verum ego partim per ignorantiam, partim per incogitantiam, nonnunquam per oblivionem malo-rum, aliquando spem bonorum, aliquoties nonnihil meilis voluptatibus aspergens, ita tantis in malis succurro, ut ne tum quidem libeat vitam relinquere, cum exacto Parcarum stamine, ipsa jamdudum eos relinqult vita; quoque minus sit causae, cur in vita maneredebeant, hoc magis juvet vivere, tantum abest, ut ullo vitae taedio tangantur. Mei nimirum muneris est, quod passim Nestorea senecta 5) senes videtis, quibus jam ne species quidem hominis superest, balbos, deliros, edentulos, canos, calvos, vel ut magis Aristophanicis

1

Quas furor quidam incesserat suspendio se necandi, decreto ut nudae cum laqueo efferrentur, deterritas esse A. Gellius (XV. io) auctore Plutarcho, memoriae tradidit.

2

Diogenem Cynicum quidem vulgo coniciebant spiritum continendo (alii crudo polypo comeso, Athen. VIII. p. 341 E) mortuum esse; Xenocrates autem, qui Speusippo mortuo Academicae scholae praefuit, diem obiit cum noctu in pelvim incidisset (Diog. Laert. II. 2, 11 et IV. 2, 12).

3

Chironis, cui mors immortalitate potior fuerat, cum Menippo colloquium reperies in Luc. Dial. mort. 26.

4

Cf. Lucian. in Prometheo.

5

Mart. IX. 29, I.

ocr page 79

55

eos describam verbis, puTruvrxc, xutpou?, xö'/Jous, pvaoug, [txèüvTXi;, vudovg ax) ^puXouq 1()), usque adeo vita delec-tari, adeoque vsxvlamp;iv n), ut alius tingat canos, alius apposititia,2) coma calvitium dissi-mulet, alius dentibus utatur mutuo fortassis a sue 13) quopiam sumptis, hie in puellam aliquam misere de-pereat, et amatoriis ineptiis quern vis etiam superet adolescentulum. Nam ut capulares jam, meraque silicer-nia quot;), teneram aliquam juvenculam ducant uxorem, eamque et indota tam, et aliis usui futuram id adeo frequens, ut pro pemodum et laudi detur Sed multo etiam suavius, si longo jam senio mortuas ut ab inferis redisse videri possint, tamen illud semper in ore habere, (pug xyx-dov 16), adhuc catullire, atque, ut Graeci dicere solent,

10) Qualis Plutus ab Aristophane in fabula (v. 266 et 267) describitur.

11) Hoc verbo cum Plut. (in vit. Flam. c. 20) pro vulgari veavuviaSai utitur quod, Horatio auctore (A. P. 246), in Latinum vertit iuvenari. Cf. Ad. IV. i, 83 (P. 988 A).

12) Vox Erasmiana pro galericulo (Suet. Oth. 12).

13) Antiquissimae aditiones praebent se, sed cum iam L. adnotaverit „Quidam edentuli, dentes arte gingivis insertos habent, nonsuos, sed forte porci cuiuspiamquot; — quod tamen fieri non posse dentium medicus mihi firmissime asseveravit — sue legendum videtur.

14) Ter. Ad. IV. 2, 48 (587).

15) „Cadaverosa faciequot; est apud Ter. Hec. III. 4, 27 (441); de ho-minibus tantum apud Ambrosium, Scriptorem Eccles.

16) Tribuitur a L. anui cuidam morienti, vitae nondum pertaesae.

quis animadvertat anus adeoque cadaverosas 15),

ocr page 80

56

xxTrpovv 17) et magna mercede conductum aliquem Phaonem inducere, fucis assidue vultum oblinere, nusquam a speculo discedere, infimae pubis sylvam vellere 18), vietas ac putres 19) ostentare mammas,

tremuloque gannitu languen-tem sollicitare cupidinem 20), potitare, misceri puellarum choris, litterulas amatorias scribere. Ridentur haec ab omnibus, tanquam uti sunt, stultissima: at ipsae sibi pla-cent, et in summis interim ver-santur delitiis, totasque sese

melle perungunt J1), J.'/y- meo videlicet be-neficio felices. Por

illud secum expendant velim, utrum satius ducant hujusmodi stultitia vitam plane mellitam exigere, an trabem, ut ajunt, suspendio quaerere 22). Porro quod haec vulgo putantur infamiae obnoxia, istud nihil ad stultos meos, qui malum hoc aut non sentiunt, aut si quid sentiunt, facile negligunt. Si saxum in caput

17) Immo xxirpZv. Vid. Arist. Plut. v. 1024, ubi xceirfütra yfaSf, „anus hircissansquot; in Ad. I. 9, 9 (P. 336 B).

18) Mart. X. 90.

19) Hor. Epod. VIII. 7.

20) Hor. Carm. IV. 13, 5.

21) Ad. II. io, 9 (P. 687 B).

22) Suspendio deligenda arbor (Ad. I. 10, 21. P. 373 C).

ocr page 81

57

incidat, id vere malum sit. Caeterum pudor, infamia, probrum, maledicta, tantum adferunt noxae, quantum sentiuntur. Si sensus absit, ne mala quidem sunt. Quid laedit, si totus populus in te sibilet, modo tute tibi plaudas 23)? Atque ut id liceat, sola Stultitia praestat.

23) Hor. Sat. I. I, 66.

CAPUT XXXII.

Sed mihi videor audire redamantes Philosophos. Atqui hoc ipsum est, inquiunt, miserum, Stultitia teneri, errare, falli,-ignorare. Imo hoc est hominem esse. Porro miserum cur vocent, non video, quando-quidem sic nati estis, sic instituti, sic conditi, eaest communis omnium sors. Nihil autem miserum, quod in suo genere constat '), nisi forte quis hominem deplorandum existimet, qui neque volare possit cum avibus, neque quaternis ingredi pedibus cum reliquo pecudum genere, neque cornibus sit obarmatus s), quemadmodum tauri. Verum is eadem opera equum etiam bellissimum infelicem vocabit, quod neque gram-maticam didicerit, neque placentis vescatur: taurum miserum, quod ad palaestricam sit inutilis. Igitur ut equus imperitus grammaticae, miser non est, itanec

1) Loci ex Cic. Tusc. Disp. animo obversati esse videntur, ut I. 5, III. 5) II „Stultitiam enim censuerunt constantia, id est sanitate vacan-temquot;, alii id genus.

2) Primus Hor. (C. IV. 4, 21) hac voce usus est; post eum Apu-leius, alii.

5

ocr page 82

58

homo stultus, infelix, propterea quod haec cum illius natura cohaerent. Verum rursus urgent logodaedali 1). Est, inquiunt, homini peculiariter addita disciplinarum cognitio, quarum adminiculis id quod natura dimi-nutum est, ingenio penset. Quasi vero ullam veri faciem habeat, naturam, quae in culicibus, atque adeo in herbis ac flosculis tam solicite vigilaverit, in uno homine dormitasse 2), ut disciplinis opus esset, quas Theutus ille humano generi infensus genius, in summam perniciem excogitavit, adeo non utiles ad felicitatem, ut illi quoque ipsi officiant, ad quod pro-prie repertae dicuntur, ut eleganter arguit apud Pla-tonem, Rex ille prudentissimus de litterarum invento3). Igitur disciplinae cum reliquis humanae vitae pestibus irrepserunt, iisdem autoribus, a quibus omnia flagitia proficiscuntur, puta daemonibus, quibus hinc nomen etiam inventum, quasi quot;Sxtifiovxi;, hoc est, scientes appelles 4). Siquidem simplex ilia aurei seculi gens, nullis armata disciplinis, solo naturae ductu instinc-tuque vivebat. Quorsum enim opus erat grammatica, cum eadem esset omnibus lingua, nec aliud sermone petebatur, nisi ut alius alium intelligeret ? Quis usus dialectices, ubi nulla erat pugnantium inter se sen-tentiarum dimicatio? Quis rhetoricae locus, cum nullus alteri negotium facesseret ? Quorsum requireretur

1

Ex Plat. Phaedro 266 C.

2

Hor. A. P. 359.

3

®fC3 (®wS) invenisse fertur numerum, Humeri computationem, geometriam, astronomiam, talos, tesseras, litteras. Rex ille Bxi/oSt appellatur. Plat. Phaed. 274 C et D.

4

Plato, Cratylus 396B.

ocr page 83

59

legum prudentia, cum abessent mali mores, ex qui-bus haud dubie bonae leges prognatae sunt ')?Porro religiosiores erant, quam ut impia curiositate arcana naturae, siderum mensuras, motus, effectus, abditas rerum causas scrutarentur, nefas esse rati, si homo mortalis ultra sortem suam sapere conaretur 8). Jam quid extra coelum esset, inquirendi dementia ne in mentem quidem veniebat. At labente paulatim aetatis aureae puritate, primum a malis, ut dixi, geniis 9) inventae sunt artes, sed paucae, atque hae quidem a paucis receptae. Postea sexcentas addidit Chaldae-orum 10) superstitio, et Graecorum otiosa levitas, meras fngeniorum cruces, adeo ut vel una grammatica abunde satis sit ad perpetuam vitae carnificinam.

7) Vetus verbum Leges, inquit, bonae ex malis moribus procreantiir. Macrob. Sat. III. 17, io.

8) Hor. Ep. I. 12, 15.

9) Ad. I. 1, 72 (P. 55 F).

10) Audi Favorinum de his apud Gellium (XIV. 1) disputantem.

CAPUT XXXIII.

Quanquam inter has ipsas disciplinas hae potissi-mum in pretio sunt, quae ad sensum communem '), hoc est, ad stultitiam quam proxime accedunt. Esu-riunt Theologi, frigent 1) Physici, ridentur Astrologi, negliguntur Dialectici. Solus 'ixTpog txvyp tto/J.cÓv ocvrx^ioc; xv'èfwv 2). Atque in hoc ipso genere, quo quisque indoc-

1

i. e. parum gratia valent. Cf. Ter. Eun. II. 2, 37 (268).

2

'Itirpot x. t. A. in II. XI. 514.

ocr page 84

6o

tior, audacior, incogitantiorque 1), hoe pluris fit etiam apud torquatos istos principes. Atqui medicina, prae-

sertim ut nunc a com pluribus exercetur, nihil aliud est quam assenta-tionis particula2), non minus profecto, quam rhe-torica. Secundum hos proximus datur locus leguleiis G): et haud scio, an primus, quorum pro-fessionem, ne quid ipsa pronuntiem, velut asini-nam philosophi magno consensu ridere solent.

Sed tamen horum

asinorum arbi: , - trio maxima mi-

^ ' nimaque nego-

tia transiguntur.

His latifundia crescunt, cum Theologus interim ex-cussis totius divinitatis scriniis, lupinum 3) arrodit, cum cimicibus ac pediculis assidue bellum gerens. Ut igitur feliciores sunt artes, quae majorem habent cum

1

Positivum tantum habet Terent. Phorm. I. 3, 3 (.155) et III. 2, 14 (499)-

2

In Plat. Gorg. 463 A Socrates ad xoXaxei'as studium et alia refert et artem coquinariam. Hunc locum respexit noster et 464 D, ubi le-gitur: rijv Jarf/xijv v; c^oToiiKij uToSéiuxcv,

3

Cum cicere atque faba apud Hor. Sat. II. 3, 182.

ocr page 85

6i

Stultitia affinitatem, ita longe felicissimi sunt hi, qui'

bus prorsus licuit ab omnium disciplinarum com-mercio abstinere solamque naturam ducetn 8) sequi, quae nulla sui parte man-ca est 9) nisi forte mortalis sortis pomeria 10) transi-lire velimus. Odit natura fucos11), muitoque felieius provenit, quod nulla sit arte violatum.

8) Cic. Lael. V. ig.

9) De cognitione contemplationeque naturae Cic. de Off. I. 43, 153.

10) Macrob. Sat. I. 24, 12.

11) Prop. I. 2.

CAPUT XXXIV.

Agcdum, annon videtis ex unoquoque reliquorum animantium genere ea felicissime degere, quae sunt a disciplinis alienissima, nee ullius magisterio nisi naturae ducuntur? Quid apibus aut felieius aut mira-bilius gt;)? At his ne corporis quidem omnes sensus adsunt. Quid simile in extruendis aedificiis reperiat architectura? Quis unquam philosophus similem in-stituit rempublicam ? Rursum equus, quoniam huma-

1) Ut e permultis paucos scriptores afferam: Cf. Verg. (Georg. IV. 153), Ovid. (Met. XV. 382), Plin. (H. N. XI. 4).

ocr page 86

62

nis sensibus affinis *) est et in hominum contuber-nium demigravit, humanarum item calamitatum est particeps. Quippe qui non raro dum vinei pudet in certaminibus ducit ilia 1), et in bellis dum ambit triumphum, confoditur, simulque cum sessore terram ore momordit 2). Ut ne commemorem interim lupata frena 3), aculeata calcaria, stabuli carcerem, scuticas, fustes, vincula, sessorem, breviter omnem illam ser-vitutis tragoediam, cui se ultro addixit, dum fortes viros imitatus, impensius hostem ulcisci studet. Quanto optabilior muscarum et avicularum vita ex tempore soloque naturae sensu degentium, modo per hominum insidias liceat. Quae si quando caveis inclusae, assue-scant humanas sonare linguas, mirum quam a nativo illo nitore degenerent. Adeo modis omnibus laetius est, quod natura condidit, quam quod fucavit ars. Proinde nunquam satis laudarim gallum illum Pytha-goram 4), qui cum unus omnia fuisset, philosophus, vir, mulier, rex, privatus, piscis, equus, rana, opinor etiam spongia 5), tamen nullum animal judicavit cala-mitosius homine, propterea quod caetera omnia naturae finibus essent contenta, solus homo sortis suae limites egredi conaretur.

1

Hor. Ep. I. I, 9; 10, 34.

2

Verg. Aen. XI. 418.

3

Hor. C. I. 8, 6 et Verg. Georg. III. 208.

4

Luciani dialogus, quem respicit, Galli s. somnii nomine ab eo Latine redditus, invenitur p. 245 Tom. I. Op. omn.

5

Spongias animalia esse post alios credidit Plinius (H. N. IX. 69).

ocr page 87

63

CAPUT XXXV.

Rursum inter homines, idiotas multis partibus ante-ponit doctis ac magnis, et Gryllus ille !) non paulo plus sapuit, quam irot.vftijrii; 'OSuTfrai?, qui maluerit in hara grunnire, quam cum illo tot miseris objici casibus. Ab his mihi non dissentire videtur Homerus , nugarum pater, qui cum mortales omneis subinde i) nx) (toxQypovi; appellat, turn Ulyssem ilium suum sapientis exemplar saepenumero Syarsjiw vocat 1), Paridem nusquam, nec Ajacem, nec Achillem. Quam-obrem id tandem ? Nisi quod ille vafer et artifex nihil non Palladis consilio agebat, nimiumque sapiebat, a naturae ductu quam longissime recedens? Ut igitur inter mortales ii longissime absunt a felicitate, qui sapientiae student, nimirum hoc ipso bis stulti, quod homines nati cum sint, tamen obliti conditionis suae Deorum immortalium vitam affectant, et gigantum exemplo 2), disciplinarum machinis, naturae bellum inferunt, ita quam minime miseri videntur ii, qui ad brutorum ingenium stultitiamque quam proxime acce-dunt, neque quicquam ultra hominem 3) molkmtur. Age experiamur, num hoc quoque non Stoicis en-

1

Ut Od. V. 436.

2

Quid est enim allud Gigantum modo bellare cum dis nisi naturae repugnare? Cic. de Sen. II. 5. Cf. Ad. III. 10, 93 (P. 948 D).

3

Vellei Patere. II. 118., 2, ultra barbarum promptus ingenio, cl. 88, 2 mollitiis ultra feminam fluens.

ocr page 88

64

thymematis 6) sed crasso 7) quopiam exemplo quea-mus ostendere. Ac per Deos immortales, estne quic-quam felicius isto hominum genere, quos vulgo mo-riones, stultos, fatuos, ac bliteos 8) appellant, pul-cherrimis, ut equidem opinor, cognominibus ? Rem dicam prima fronte stultam fortassis atque absurdam, sed tamen unam multo verissimam. Principio vacant mortis metu 9), non mediocri, per lovem, malo. Vacant conscientiae carnificina10). Non territantur Manium fa-bulamentis Non expavescunt spectris ac lemuribus, non torquentur metu impendentium malorum, non spe futurorum bonorum distenduntur 12). In summa non dilacerantur miliibus curarum, quibus haec vita ob-noxia est. Non pudescunt, non verentur, non ambiunt, non invident, non amant. Denique si propius etiam

6) Quint. V. to, I, Enthymema unum intellectum habet, quo omnia mente concepta significat...; alterum, quo sententiam cum ratione; tertium, quo certam quandam argumenti conclusionem vel ex conse-quentibus vel ex repugnantibus. .. Cf. § 2 et 5 et c. XIV. 1; Cic. Top. XIII et XIV. Aristoteli est (JvKhoytaiiac, IJ ehórm !} ayntmv. Vide Kappes, Aristoteles-lexicon, 1894, i. v.

7) Ut hoc bene dictum sit vereor. Pro vulgari ping ui Minerva (Cic. Lael. V. 19), Horatius posuit eras sa, neque eiusmodi Oxymoron ad exemplum transferri posse videtur.

8) Blitum (PAi'tov) est olus quoddam insipidi gustus (Plaut. Pseud.

III. 2, 26, v. 815), unde bliteus i. q. insulsus, de meretrice, Plaut. Truc.

IV. 4, 1 (854). Alia quaedam Ad. II. 4, 72 (P. 546 B).

9) Ridet Stultitia sapientes qui se solos mortis, lemurum eet. metu vacare iactent. (Cic. Tusc. I. 40).

10) Omnis perturbatio miseria est, tum carnificina est acgritudo. Cic. Tusc. III. 13, 27.

11) I.atine non dicitur.

12) Pro cruciantur, ex Suet. Tib. 62.

ocr page 89

65

ad brutorum animantium insipientiam 13) accesserint, ne peccant quidem autoribus theologis. Hie mihi jam expendas velim, stultissime sapiens, quot undique solicitudinibus noctes diesque discrutietur animus tuus, congeras in unum acervum universa vitae tuae incom-moda, atque ita demum intelliges, quantis malis meos fatuos subduxerim. Adde hue, quod non solum ipsi perpetuo gaudent, ludunt, cantillantu), rident, verum etiam caeteris omnibus quocunque sese verterint, vo-luptatem, jocum, lusum, risumque adferunt, velut in hoc ipsum a Deorum indulgentia dati, uthumanae vitae tristitiam exhilararent. Unde fit, ut cum aliis in alios varius sit affectus, hoc omnes ex aequo tan-quam suos agnoscant, expetant, pascant, foveant, complectantur, succürrant, si quid accident; impune permittant, quicquid vel dixerint, vel fecerint. Adeo-que nemo illis nocere cupit, ut ferae quoque beluae ab illorum injuria temperent, sensu quodam innocentiae naturali. Sunt enim vere sacri Diis praecipue mihi, ideoque non injuria hune honorem omnes illis habent.

13) Quasi insanitas quaedam, quae est insania eademque dementia (Cic. Tusc. III. 5, 10).

14) Hoe verbo unus Apuleius utitur.

ocr page 90

66

CAPUT XXXVI.

Quid quod summis etiam regibus adeo sunt in delitiis, ut nonnulli sine his neque prandere, nec in-gredi, nec omnino vel horam durare possint. Neque vero paulo intervallo hos bliteos suis illis tetricis sophis anteponunt, quos tamen ipsos aliquot honoris gratia solent alere. Cur autem anteponant, nec ob-scurum arbitror nec mirum videri debet, cum sapien-tes illi nil nisi triste soleant adferre Principibus, sua-que doctrina freti, non vereantur aliquoties auriculas teneras mordaci radere vero moriones autem id praestent, quod unum undecunque principes modis omnibus aucupantur, jocos, risus, cachinnos, delitias. Jam accipite et hanc non aspernandam stultorum dotem, quod soli simplices ac veridici sunt. Quid autem veritate laudatius? Quanquam enim Alcibiadeum apud Platonem ') proverbium, veritatem vino pueri-tiaeque tribuit, tamen omnis ea laus mihi peculiariter debetur, vel Euripide teste, cuius exstat illud celebre de nobis dictum, pupx yap pccpo? hsyei *). Fatuus quicquid habet in pectore, id et vultu prae se fert, et oratione promit. At sapientum sunt duae illae

1) Set quid opus teneras mordaci radere vero Auriculas (Pers. Sat. I. 107). Cf. Obsequiura amicos, Veritas odium parit', Ad. II. 9, 53 (P. 675 A).

2) Vid. In vino Veritas, Ad. I. 7, 17 (P. 267), ubi tamen Alcibiadis illud ex Symposio (217 E):

Olvo; tcvev re iraiSav Koti fiBTci vaiSav xfyQfa,

Marsiliam Ficinum secutus, noster male interpretatus est, quod H. Stephanus iam animadverterat.

3) In Bacchis v. 369.

ocr page 91

6/

linguae, ut idem meminit Euripides, quarum altera verum dicunt, altera, quae pro tempore judicarint oportuna 1). Horum est nigrum in Candida vertere 2), et eodem ex ore frigidum pariter et calidum efflare 3), longeque aliud conditum habere in pectore, aliud sermone fingere. Porro in tanta felicitate tamen hoc nomine Principes mihi videntur infelicissimi, quod deest, a quo verum audiant et assentatores pro amicis habere coguntur. Sed abhorrent a vero Principum aures, dixerit aliquis et hac ipsa de causa, sapientes istos fugitant, quod vereantur ne quis forte liberior existat, qui vera magis, quam jucunda loqui audeat. Ita quidem res habet, invisa Regibus Veritas. Sed tamen hoc ipsum mire in fatuis meis usu venit, ut non vera modo, verum etiam aperta convitia cum voluptate audiantur, adeo ut idem dictum, quod si a sapientis ore proficiscatur, capitale fuerat futurum: a morione profectum, incredibilem voluptatem pariat. Habet enim genuinam quandam delectandi vim Veritas , si nihil accedat quod offendat: verum id quidem solis fatuis Dii dederunt. lisdem ferme de causis hoc hominum genere mulieres gaudere solent impensius,

1

Respicit fortasse Rhesi, fabulae Pseudo-Euripideae, v. 394,

A.éyeiv Txfyüit uisi xoii SirAoug vétpvie' avyp, „Duplices virosquot; ipse tractat in Ad. III. 1, 12 (P. 719 B).

2

luv. III. 30.

3

Satyrus quidam, cum rusticum hospitem eodem ore in manus inflantem ut halitus tepore calefaceret, et pultem nimis fervidam refri-gerantem vidisset, abiisse dicitur, unde hoc proverbio bilingues eundem hominem modo laudantes, modo vituperantes significantur. Plura Aesop, fab. 64 (Nauck) et Ad. I. 8, 30 (P. 309 E; vitiose in Ind.).

ocr page 92

68

utpote ad voluptatem et nugas natura propensiores 7). Proinde quicquid cum hujusmodi factitarint, etiamsi nonnunquam serium nimis, illae tarnen jocum ac lu-sum interpretantur, ut est ingeniosus, praesertim ad praetexenda 8) commissa sua, sexus ille.

Igitur ut ad fatuorum felicitatem redeam, multa cum jucunditate peracta vita, nullo mortis vel metu vel sensu, recta in campos Elysios demigrant, et illic pias atque otiosas animas lusibus suis delecta-turi '). Eamus nunc, et quemvis etiam sapientem cum hujus morionis sorte conferamus. Finge quod

I) Cf. Tib. I. 3, 58-

ocr page 93

69

hiric opponas exemplar sapientiae, hominem qui to-tam pueritiam atque adolescentiam in perdiscendis disciplinis contriverit, et suavissimam vitae partem perpetuis vigiliis, curis, sudoribus perdiderit, ne in reliqua quidem omni vita vel tantilium voluptatis degustarit, semper pareus, pauper, tristis, tetricus, sibi ipsi iniquus ac durus, aliis gravis et invisus, pal-lore, made, valetudine, lippitudine, confectus senio canitieque multo ante diem contracta, ante diem fu-giens e vita quot;*). Quanquam quid refert quando moriatur istiusmodi, qui nunquam vixerit? Habetis egregiam illam sapientis imaginem.

2) Nam „mala senium accelerantquot;, ut scripsit Ad. III. 10, 62 (P. 943 A), memor Odysseae 'XIX. 360, ectyoc yap Iv kukót^ti pporoï Karacyypxa-KOva-iv.

CAPUT XXXVIII.

At hic rursus obganniunt ') mihi cl èx rijs vtwxs fixTpxx01 2)- Nihil, inquiunt, mis er in s insania. Sed insignis stultitia vel insaniae proxima est, vel ipsa potius insania. Quid enim aliud est insanire, quam errare animo 1)? Sed isti tota errant via. Age, hunc

1

Festiva ilia Satira Horatiana (II. 3), in qua Damasippus Stoicum agit — ut de Cicerone (Parad. IV. ttSc alt;pfuv ncci'vsTeci) et Seneca sileam — Stultitiae uberrimam disserendi copiam praebuit Cf. „Tnsania non omnibus eademquot; in Ad. III. 10, 97 (p. 949 D).

ocr page 94

7°

quoque syllogismum dissipemus, Musis bene fortu-nantibus 4). Argute quidem isti, verum quemadmodum apud Platonem docet Socrates, ex una Venere secta duas, et ex uno Cupidine dissecto duos faciens 5), itidem et istos dialecticos decebat insaniam ab insania distinguere, si modo ipsi sani videri vellent. Neque enim protinus omnis insania calamitosa est. Alioqui non dixisset Horatius,

An vie ludit amabilis insania 6):

neque Plato poëtarum, vatum et amantium furorem inter praecipua vitae bona collocasset 7): nee vates illa laborem Aeneae vocasset insanum 8). Verum est duplex insaniae genus: alterum quod ab inferis dirae ultrices submittunt, quoties immissis anguibus, vel ardorem belli, vel inexplebilem auri sitim, vel dede-corosum ac nefarium amorem, vel parricidium, inces-tum, sacrilegium, aut aliam id genus pestem aliquam in pectora mortalium invehunt, sive cum nocentem et conscium animum Furiis ac terriculorum facibus agunt 9). Est alterum huic longe dissimile, quod videlicet a me proficiscitur, omnium maxime exoptandum. Id accidit quoties jucundus quidam mentis error si-mul et anxiis illis curis animum liberat, et multi-

4) Ad. III. 6, 89 (p. 865 F).

5) Pausanias in Plat. Symp. 180 D, navre? yxp ïa-f«v, ó't/ ovx 'évriv ccvev quot;EfWTo; 'Aippoiirii. piSg niv oZv oi/Vif;, elf ctv quot;Ept»;- ê?relt;

Jij iv' èrrov, $u' uviyxq xctï quot;Efurs thai,

6) c. m. 4,5-

7) Phaedr. 244 A.

8) Verg. Aen. VI. 135.

9) Aen. IV. 473, VI. 555.

ocr page 95

7i

juga ,0) voluptate delibutum reddit. Atqui hunc mentis errorem ceu magnum quoddam Deorum munus, ad Atticum scribens, optat Cicero1), nimirum quo tan-torum malorum sensu carere posset. Neque perperam sensit Argivus ille, qui hactenus insaniebat, ut totos dies solus desideret in theatro ridens, plaudens, gau-dens, quod crederet illic miras agi tragoedias, cum nihil omnino ageretur, cum in caeteris vitae officiis probe sese gereret,

jucundus amicis,

Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis, Et signo laesae non insanire lagenae.

Hunc ubi cognatorum opera datis pharmacis morbo levasset, sibique jam totus esset redditus, hunc in modum cum amicis expostulans,

Pol, me occidistis amici,

Non servastis, ait, eui sic extorta voluptas.

Et demptus per vim mentis gratissimus error12). Et merito quidem: errabant enim ipsi, atque elleboro magis opus habebant, qui tam felicem ac jucundam insaniam, ceu malum aliquod, existimarent potioni-bus expellendam. Quanquam illud equidem nondum statui, num quivis sensus aut mentis error insaniae nomine sit appellandus. Neque enim si cui lippienti mulus asinus 13) esse videatur: aut si quis indoctum

1

Verbis rem auxit Stultitia si sua hausit, quod suspicor, ex Ep. III. 13. 2.

12) Hor. Ep. II. 2, 133 et 138.

13) Ex Theognide, 996. Vid. Ad. III. I, 55 (P. 729 E), Quanto asinis praestantiores muli.

ocr page 96

72

carmen veluti doctissimum admiretur, is continuo vide-bitur insanire. Verum si quis non sensu tantum, sed animi judicio fallatur, idque praeter usitatum morem ac perpetuo, is demum insaniae censebitur affinis esse, veluti si quis, quoties asinum audierit ruden-tem, arbitretur sese miros symphoniscos quot;) audire, aut si quis pauperculus, infimo loco natus, Croesum Lydorum regem ,5) esse se credat. Sed hoc insaniae genus, si, quemadmodum fere fit, vergat ad volup-tatem, non mediocrem delectationem adfert, turn iis qui eo tenentur, turn illis, quibus est hoc animad-versum, nee tamen eodem insaniunt. Nam haec insaniae species multo latius patet, quam vulgus ho-minum intelligit. Sed vicissim insanus insanum ridet, ac mutuam sibi voluptatem invicem ministrant. Neque raro fieri videbitis, ut major insanus vehementius rideat minorem 16).

14) Nec Latinum nec Graecum vocabulum est.

15) Ad. I. 6, 74b (P. 251 D).

16) Hor. Sat. II. 3, 326.

CAPUT XXXIX.

Verum hoc quisque felicior, quo pluribus desipit modis, Stultitia judice, modo in eo genere insaniae maneat, quod nobis est peculiare, quod quidem usque adeo late patet, ut haud sciam, an ex universa mortalium summa quempiam liceat reperire, qui omnibus horis sapiat»), quique non aliquo insaniae ge-

1) Nemo mortalium omnibus horis sapit. Plin. H. N. VII. 41. CI. Ad. II. 3, 29 (P. 532 B).

ocr page 97

2) Ratio, cur cucurbitam me-moret, ea esse videtur quod id nomen quoque instru-menti erat, quo medici insaniae mederentur, (Vid. luv. Sat. XIV.

58) ita ut cucur-bitae caput apud Apuleium sit i. q.

stolidum c.

ocr page 98

74

rantur, illis cinnamomum videri. Deinde quae suavi-tas, quoties fera lanianda est? Tauros et verveces humili plebi laniare licet, feram nisi a generoso secari nefas. Is nudo capite, inflexis genibus, gladio ad id destinato, neque enim quovis idem facere fas est, certis gestibus, certa membra, certo ordine religiose secat. Miratur interim perinde ut in re nova, cir-cumstans tacita turba, tametsi spectaculum hoc plus millies viderit. Porro cui contigerit e bellua non-nihil gustare, is vero existimat, sibi non parum nobi-litatis accedere. Itaque cum isti assidua ferarum in-sectatione atque esu nihil aliud assequantur, nisi ut ipsi propemodum in feras degenerent, tamen interea regiam vitam agere se putant. Et his simillimum genus eorum, qui insatiabili aedificandi studio flagrant nunc rotunda quadratis, nunc quadrata rotundis 1) permutantes. Neque vero finis ullus, neque modus, donec ad extremam redactis inopiam, nee ubi habi-tent, nee quid edant, supersit. Quid tum postea? Interim annos aliquot summa cum voluptate perege-runt. Ad quos mihi quidem proxime videntur accedere, qui novis et arcanis artibus, rerum species vertere moliuntur, ac terra marique quintam quandam essen-tiam venantur 2). Hos adeo lactat mellita spes, ut

1

Mart. IX. 46 et Hor. Ep. I. I, 100.

2

Tijv irénvniv oualav Pythagoreorum respicit. Vid. Interpretes ad Hor. C. I. 13, 16. De vocabulo „essentiaquot;, cuius iam Ciceronem locupletem auctorem putat, consulendus Seneca in Ep. LVIII. 6. Al-cumisticae artis, in quam multi insaniebant, imposturam lepidissime irrisit in Colloquiis inter Philecoum et Lalum (Tom. I. p. 752 F) atque inter Iriden et Misoponum (p. 758 D) habitis, unde omnia ad banc rem pertinentia petere Ucet.

ocr page 99

75

neque laborum, neque impensarum unquam pigeat, miroque ingenio semper aliquid excogitant, quo sese denuo fallant, sibique ipsis gratam faciant impostu-ram, donec absumptis omnibus, non sit quo jam fornaculam instruant. Non desinunt tarnen jucunda somniare somnia, caeteros pro viribus ad eandem felicitatem animantes. Cumque jam prorsus omni spe destituuntur, superest tarnen una sententia, abunde magnum solatium,

In magnis et voluisse sat est1).

Ac tum vitae brevitatem incusant, ut quae magnitu-dini negotii non suffecerit 2). Porro aleatores non-

nihil addubito num in nostrum collegium sint admittendi. Sed tamen stultum omnino ridicu-lumque spectaculum est, quoties videmus nonnullos usque adeo addictos, ut simul atque strepitum talorum audierint, proti-nus illis cor saliat, palpi-tetque. Deinde cum semper illiciente vincendi spe omnium facultatum nau-fragium fecerint, in aleae scopulum illisa nave, non paulo formidabiliorem Malea '), vixque nudi emerse-

1

Prop. II. io, 6.

2

Sen. de brev. vit. I. 3. Satis longa vita et in maximarum rerum consummationem large data est, si tota bene collocaretur.

ocr page 100

76

rint, quosvis potius fraudant quam victorem, ne scilicet viri parum graves habeantur. Quid cum senes jam et caecutientes, vitreis etiam oculis lusitant8)? Postremo cum jam justa chiragra contudit articulos, vicarium etiam mercede conducunt, qui pro se talos in pyrgum mittat9)? Suavis quidem res, nisi quod hie ludus plerumque solet in rabiem evadere, jamque ad Farias, non ad me, pertinere.

plurimorum infamis exitiis, Latine dicitur aleaquot;. Cf. Ad. II 3, 46 (P. 537 F) Maleam legens quae sunt domi, obliviscere.

8) Coll. 1. 1. p. 732F, Quid tibi vis cum tuis vitreis oculis, fascinator?— Ocnli, quod sciam, vitrei apud veteres nusquam memorantur.

9) Omnia haec ex Hor. Sat. II. 7, 15, pyrgtim substituit rffl phi-mum. Latine dicuntur tnrricula et fritillus.

CAPUT XL.

Caeterum illud hominum genus baud dubie totum est nostrae farinae ') qui miraculis ac prodigiosis gau-dent mendaciis, vel audiendis vel narrandis, nec ulla satietas talium fabularum, cum portentosa quaedam, de spectris, de lemuribus, de larvis, de inferis, de id genus milibus miraculorum commemorantur: quae quo longius absunt a vero, hoc et creduntur luben-tius, et jucundiore pruritu titillant aures ï). Atque haec quidem non modo ad levandum horarum tae-

1) Pers. Sat. V. 115 cl. Ad. III. 5, 44 (P. 839 C).

2) Philopseudes s. Incredulus respicitur, qui est in quattuor Luciani dialogis a Thoma Moro, cui hie libellus dedicatus est, in Latinum versis. Vid. Opera omnia, Francof. ad M. et Lipsiae 1689, p. 266.

ocr page 101

77

dium mire conducunt, verum etiam ad quaes-tum pertinent, praeci-pue sacrificis et con-cionatoribus. His rur-sum adfines sunt ii, qui sibi stultam qui-dem, sed tamen ju-cundam persuasionem induerunt, futurum, ut, si ligneum aut pic-tum aliquem Polyphe-mum Christophorum1) aspexerint, eo die non sint perituri, aut qui sculptam Barbaram 2) praescriptis verbis sa-

1

Paucissima de singulis sanctis adnotare in animo est. Uberrimus fons — ut de Bollandistarum Actis Sanctorum, quod opus improbi laboris anno 1643 coeptum necdum absolutum est, sileam — ex quo haurias, est liber Augusti Potthast, Wegweiser durch die Gescliichtwerke des Europ. Mittelalters bis 1500. Ed. II. 1895—96, p. 1131—1750.

Christophorus in Lydia vixisse et sub imperatore Decio pro re Christiana vitam profudisse fertur. Secundum Passionem quandam me-dii aevi erat homo immanis magnitudinis, qualem pictores sculptores-que eum pingere fingereque solebant, quo factum est ut ei nomen Polyphemo dederit noster, memor Vergilii Aen. III. 656.

Cf. Enchir. Mil. Christ. Tom. V. p 26 E. Alius Christophorum singulis salutat diebus sed non nisi conspecta eius imagine, quo tandem spectans? Nempe hue quod sibi persuaserit, sese eo die a mala morte tutum fore. — Listrius Christophorum ad n au tas, Barbaram ad milites, Erasmum ad avaros refert.

2

Barbarae sive anno 240 Nicomediae, in urbe Bithyniae, sive anno

ocr page 102

78

lutarit, sit incolumis e praelio rediturus, aut si quis Erasmum 1) certis diebus, certis cereolis, certisque preculis convenerit, brevi sit dives evasurus. Jam vero Georgium etiam Herculem B) invenerunt, quemad-modum et Hippolytum 2) alterum. Hujus equum

1

Diocletiano imperante in Syria episcopum fuisse et Formiis, in urbe Campaniae, mortuum esse volunt, qua urbe a Sarracenis capta ossa Caietam translata sint. Auxilium eius imploratur in quibusdam morbis et doloribus: idem invocatur a nautis Neapolitanis, Formianis, Caietanis, aliis, facula super navim apparente, quam prisci Helenam nuncupabant, ipsi vero Sant-Elmum vocare didicerunt (Act. S. I. p. 219). — Ab hoe Sancto et alio, Desiderio, praenomina Erasmus accepit — nomen ei fuit Rogerii — neque fides habenda fabulae a D. Baudio fictae, nostro sermone eum Geert Geertsz (Gerardum Gerardi) appellatum fuisse. Vide quae hac de re disputavi in „Rotterd. Jaarboekjequot; II. p. 43, Francogallice versa a L. Paul Delinotte in „Bulletin du Bibliophilequot;, 1878, p. 105, et Germanice a L. Sieber in „Bibliographic und Literarische Chronik der Schweizquot;, 1878, N0. 3 et 4. Cf. Progr. litt. Gymn. Erasm., 1881, p. 7.

2

Presbyter Ostiensis vel Portuensis, qui post varios errores ad Christianam fidem redierat, sub Decio, vel Valeriano, sicut alter Hippolytus — adnotasse satis sit inveniri proverbium „Hippolytum imitaborquot;, Ad. IIT. 6, 65 (P. 861 B) de iis adulescentibus, qui statuissent pure casteque vivere — ab exterritis equis discerptus est. Ceterum in ipsis „Actis Sctorumquot; Id. Aug. duo tresve memorantur. '

ocr page 103

79

phaleris ac bullis religiosissime adornatum tantum non adorant ac subinde novo quopiam munusculo demerentur, per hujus aereatn galeam dejerare plane regium habetur. Nam quid dicam de iis, qui sibi fictis scelerum condonationibus 1), suavissime blandi-untur, ac purgatorii spatia veluti clepsydris metiuntur, saecula, annos, menses, dies, horas, tanquam e tabula mathematica, citra ullum errorem dimetientes 2). Aut de iis qui magicis quibusdam notulis ac preculis, quas pius aliquis impostor, vel animi causa, vel ad quaestum excogitavit, freti nihil sibi non pollicentur, opes, honores, voluptates, saturitates, valetudinem perpetuo prosperam, vitam longaevam, senectam viri-dem, denique proximum Christo apud superos con-sessum, quem tamen nolint, nisi admodum sero contingere, hoc est, cum hujus vitae voluptates invi-tos eos ac mordicus retinentes, tamen deseruerint, tum succedant illae coelitum delitiae. Hic mihi puta

1

Animadvertendum lüc agi de Indulgentiis, quas vocabant, iisque fictis, quales bullis ad quaestum factis circumlatae agrestibus et im-peritis venibant. De quibus quid sentiret E. omnium maxime patet ex Exomologesi (Tom. V. p. 167 E) „Ego ut nolim in totum damnare Pontificias relaxationes, ita tutius arbitror, plenam delictorum remissi-onem a caritate et a Christi misericordia sperare, quam a diplomatibus humanisquot;.

2

„Quidam emptitiis diplomatibus promittunt securitatem ab Igni Purgatorio sed vereor ne hoc sit non sublevare aegrotum sed os subli-nere morituroquot; eet. De Praep. ad mortem Tom. V. p. 1316 E.

Nonnihil fidei E. his tribuit, modo non a pio impostore (oxymoron haud inficetum) proficiscantur.

.. . „In precaminibus magicis voces quaedam ne ab iis quidem qui eas pronunciant intellectae, efficaces tamen esse credunturquot; eet. Mil. Chr. Enchir. Tom. V. p. 9 B.

ocr page 104

8o

negociator aliquis, aut miles, aut judex, abjecto ex tot rapinis unico nummulo, universam vitae Lernam 10) semel expurgatam putat, totque perjuria, tot libidi-nes, tot ebrietates, tot rixas, tot caedes, tot impos-turas, tot perfidias, tot proditiones existimat velut ex pacto redimi, et ita redimi, ut jam liceat ad novum scelerum orbem de integro reverti. Quid autem

stultius iis, imo quid felicius, qui septem illis sa-crorum psalmo-rum versiculis cotidie recitatis, plusquam sum-mam felicitatem sibi promittunt? Atque hos ma-gicos versiculos daemon quispi-

tilis magis quam callidus, Divo

Bernardo creditur indicasse, sed arte circumventus miser 1). Et haec tam stulta, ut meipsam propemo-

gpr-y' am ^ facetus quj.

dem ille,sedfu-

1

Apud Bernardum, Claraevallensium abbatem primum, patrem ac doctorem Ecclesiae (f 1153), Daemon iactasse fertur se scire septem versiculos ex Psalmis Davidicis, quibus cottidie recitatis non posset non ire in caelum. Enuntiare cum noliet, „Nihil agisquot;, inquit Bernardus, „cottidie enim totum Psalterium legam, in quo tui quoque versus insint necesse estquot;.

ocr page 105

8i

dutn pudeat, tarnen approbantur, idque non a vulgo modo, verum etiam a religionis professoribus. Quid jam, nonne eodem fere pertinet, cum singulae regiones suum aliquem peculiarem vindicant divum , cum-que in singulos singula quaedam partiuntur, singulis suos quosdam culturae ritus attribuunt, ut hic in dentium cruciatu succurrat, ille parturientibus dextcr adsit, alius rem furto sublatam restituat, hic in nau-fragio prosper affulgeat, ille gregem tueatur; atque item de caeteris. Nam omnia percensere longissimum fuerit. Sunt qui singuli pluribus in rebus valeant, praecipue Deipara 12) virgo, cui vulgus hominum plus prope tribuit quam filio.

12) Sic Imperator Justinianus latine reddidit Oeoróitif in Cod. 1. I, 6. De veneratione Viryinis Deiparae pluribus egit E. in Responsi-one ad Albertum Pium, Tom. IX. p. iiój.

CAPUT X L I.

Verum ab his Divis quid tandem petunt homines nisi quod ad stultitiam attinet? Agedum inter tot anathemata quibus templorum quorundam parietes omnes, ac testudinem ipsam refertam conspicitis, vidistisne unquam, qui stultitiam effugerit, qui vel pilo sit factus sapientior? Alius enatavit incolumis. Alius ab hoste perfossus, vixit. Alius e praelio, pugnantibus caeteris, non minus feliciter quam fortiter aufugit. Alius in crucem subactus, favore Divi cujus-

l) 'AvxSttna est Deo (Diis) dicatum donarium, 'Avamp;öeux apud Ec-clesiasticos scriptores excommunicatio sive sacrorum interdictio.

ocr page 106

82

piam furibus amici, decidit ut nonnullos etiam male divitiis onustos pergeret exonerare. Alius perfracto carcerc fugit. Alius irato medico 1) a febre revaluit. Alii potum venenum, alvo soluta, remedio, non exitio fuit, idque non admodum laeta uxore, quae operam et impensam luserit 2). Alius everso plaustro, equos incolumes domum abegit. Alius oppressus ruina vixit. Alius a marito deprehensus elusit. Nullus pro depulsa stultitia gratias agit. Adeo suavis quaedam res est nihil sapere, ut omnia potius deprecentur mortales, quam Moriam. Sed quid ego hoc superstitionum pe-lagus ingredior?

JVon mihi si linguae centum sint, oraque centum,

Ferrea vox, o inn eis fatuorum evolvere for mas,

Omnes stultitiae percurrere nomina possim 3). Usque adeo omnis omnium Christianorum vitaistius-modi delirationibus undique scatet; quas ipsas tamen Sacrifici non gravatim et admittunt et alunt, non ignari quantum hinc lucelli soleat accrescere. Inter haec, si quis odiosus sapiens exoriatur, succinatque id, quod res est, non male peribis, si bene vixens: peccata redimis, si nummulo addideris odium male-factorum, turn lacrymas, vigilias, precationes, jejunia, ac to tarn vitae ration em commutans: Divus hie tibi favebit, si vit am illius aemulaberis. Haec, inquam,

1

Quaestus enim sui causa morbum diuturnioreTn maluerat. Ipse Aesculapius propter auri sacram famem fulmine ictus periisse dicitur apud Plat, de Rep. 408 C.

2

Mutuatus est lianc narratiunculam ab Ausonio in Epigr. 10.

3

Ex Verg. Aen. VI. 625—627, nisi quod fatuorum evolvere pro scelerutn comprendere et otnnes stultitiae pro oviniapoenarum scripsit.

ocr page 107

83

atque id genus alia, si sapiens ille obganniat, vide a quanta felicitate repente mortalium animos in qucm tumultum retraxerit! Ad hoe collegium pertinent, qui vivi, qua funeris pompa velint efferri s), tam dili-genter statuunt, ut nominatim etiam praescribant, quot taedas, quot pullatos, quot cantores, quot lu-ctus histriones velint adesse, perinde, quasi futurum sit, ut aliquis hujus spectaculi sensus ad ipsos sit rediturus, aut ut pudescant defuncti, nisi cadaver magnifice defodiatur, haud alio studio, quam si aediles creati, ludos aut epulum edere studeant.

5) Cf. Sen. de brev. vit. c. XX extr. et Hor. A. P. 431.

CAPUT X L 11.

1) Cf. luv. Sat. VIII. 182.

2) Erasmo, cum genus ad hunc referri iocatur, obversatus esse videtur locus Cic. de N. D. II. 42, 110, ubi memoratur:

Stella micans radiis, Arctums [nomine claro.

ocr page 108

84

Ostendunt undique sculptas et pictas Majorum imagines. Numerant proavos atque atavos, et antiqua cognomina commemorant, cum ipsi non multum absint a muta statua, pene iis ipsis, quae ostentant, signis deteriores. Et tamen hac tam suavi Philautia fe-licem prorsum vitam agunt. Neque desunt aeque stulti, qui hoc belluarum genus perinde ut Deos suspiciunt. Sed quid ego de uno aut altero genere loquor, quasi vero non passim haec Philautia plurimos ubique miris

modis felicissimos efficiat. Cum hie quavis simia de-formior, sibi plane Nireus1) videtur? Alius simulatque treis lineas circino duxerit, prorsum Euclidem 2) sese putat: hic eva? Trpo? Xvpxv, et quo deterius, nee ille sonat, quo mordetur gal-lina marito 3), tamen alterum Hermogenem esse se credit 4). Est autem illud longe suavissimum insa-niae genus, quo nonnulli, quicquid ulli suorum dotis adest, eo non aliter, atque suo gloriantur. Qualis

1

3quot;) Praeter II. II. 671, cf. Luc. dial. mort. 25.

2

Ad annum fere 300 Alexandriae Ptoloraaeo Sotere regnante disciplinas mathematicas docere cocpit.

3

Gallus gallinaceus nimirum significatur a luven. Sat. III. 91.

4

Quem egregium cantorem vocat Hor. Sat. I. 3, 129 (Cf. I. 2, 3 et alibi).

ocr page 109

85

erat ille bis beatus apud Senecam dives 1), qui narra-turus historiolam quampiam, servos ad manum ha-bebat, qui nomina suggererent, non dubitaturus, vel in pugilum certamen descendere, homo alioqui adeo imbecillus, ut vix viveret, hac re fretus, quod muitos haberet domi servos egregie robustos. Porro de ar-tium professoribus, quid attinet commemorare? quando peculiaris est horum omnium Philautia, adeo ut re-perias citius, qui velit agello paterno, quam ingenio cedere, verum praecipue histrionum, cantorum, ora-torum, ac poëtarum, quorum quo quisque est in-doctior, hoe sibi placet insolentius, hoe sese magis jactat, ac dilatat. Et inveniunt similes labra lactu-cas 2), imo quo quicque est ineptius, hoe plures admiratores nanciscitur, ut pessima quaeque semper plurimis arrident, propterea quod maxima pars ho-minum, ut diximus, Stultitiae obnoxia est. Proinde si quis est imperitior, et sibi ipsi multo jucundior est, et pluribus admirationi, quid est quod is veram eruditionem malit, primum magno constaturam, deinde reddituram et putidiorem et timidiorem, postremo multo paueioribus placituram?

1

Appellabatur Calvisius Sabinus, cui pessima erat memoria, ut videre licet ex Sen. Epist. XXVII. 5.

2

„Similes habent labra lactucasquot;, quod dicitur, ubi similia similibus contingunt, ex Hieronymo habet in Ad. I. 10, 71 (P. 386 D).

CAPUT XLIII.

Jam vero video naturam, ut singulis mortalibus suam, ita singulis nationibus ac pene civitatibus com-

ocr page 110

86

munem quandam insevisse Philautiam; Atque hinc fieri, ut Britanni praeter alia formam, musicam, et lautas mensas ') proprie sibi vindicent. Scoti, nobili-tate et regiae affinitatis titulo, neque non dialecticis argutiis sibi blandiantur; Galli morum civilitatem sibi

sumant: Parisiensestheo-

1) In Ad. „Syracusana mensaquot; (II. 2, 68 p. 471 B) de multorum populorum opiparis mensis aut frugalitate agens,Fausti Andrelini illud „Mensa Britanna placetquot; et Gallorum de homine cibo distento prover-bium „Tam satur est quam Anglusquot; memorat. Laudantur autem Britanni in not. 8 ad c. 2 Epist. Paul, ad Thessal. Tom. VI. p. 903 et in Epist. passim.

2) Quid autem posthac non sperandum, posteaquam Sorbona spretis leptologiis, solidam ac veram Theologiam amplectitur? Ep. 611 p. 688 E. Cf. L. Vivis Ep. 610 (P. 685 B).

3) Irridet Italos, qui „absolute doctiquot; sibi videantur, Ep. 611 (p. 688 F).

4) Romae laudes in Ep. 167 (P. 141 F) et alibi.

5) Ep. 466 (P. 506 D).

ocr page 111

87

sunt felices. Graeci 1) tanquam disciplinarum autores, veteribus illis laudatorum heroum titulis sese vendi-tant: Turcae 2) totaque ilia vere barbarorum colluvies

etiam religionis laudem sibi vindicat, Christianos perinde uti superstitiosos irridens. At multo etiam suavius Judaei 3) etiamdum Messiam suum constanter exspectant, ac Mosen suum, hodieque mordicus tenent: Hispani 4) bel-licam gloriam nulli concedunt: Germani corporum proceritate, et magiae cognitione 5) sibi placent.

1

Graecia praedicatur (Ep. 376 _P, 399 D). At cf. „Pergraecariquot; Ad. IV. 1, 64 (P. 984 D).

2

„Turcae dimidiatum habent Christiamsmumquot;. Consult, de bello Turc. Tom. V. p. 358 A et passim.

3

Saepissime E. iniquissimum de hac gente fert iudicium, sicut in Enarr. Psalm. „Quare fremueruntquot; V. p. 208 E.

4

Fuse de Hispanis, ut res ipsa fert, in Panegyr. ad Phil. Burg. IV. P. S11B.

5

Alia quaeque in „De amab. Eccles. concordia, V. p. 506 A, ubi haec: Germani semper caeleris nationibus fortitudinis et constantiae laude praecelluerunt. Cf. Ep. 317 (P. 322 E).

CAPUT X L IV.

Ac ne singula persequar, videtis opinor, quantum ubique voluptatis pariat singulis et universis morta-libus Philautia, cui prope par est Assentatio soror. Nihil enim aliud Philautia, quam cum quis ipse sibi palpatur. Idem si alteri facias, xohaxlx fuerit. At hodie

ocr page 112

88

res quaedam infamis est adulatio, sed apud eos, qui rerum vocabulis magis, quam rebus ipsis commoven-tur. Existimant cum adulatione fidem male cohaerere: quod multo secus sese habere, vel brutorum animan-tium exemplis poterant admoneri. Quid enim cane adulantius? At rursum quid fidelius? Quid sciuro blandius ? At hoc quid est homini magis amicum? Nisi forte vel asperi leones, vel immites tigres, vel irritabiles pardi *) magis ad vitam hominum conducere videntur. Quanquam est omnino perniciosa quaedam adulatio, qua nonnulli perfidiosi et irrisores, miseros in perniciem adigunt. Verum haec mea ab ingenii benignitate candoreque quodam proficiscitur, multo-que virtuti vicinior est, quam ea quae huic opponitur, asperitas, ac morositas inconcinna, ut ait Horatius ,)) gravisque. Haec dejectiores animos erigit, demulcet tristes, exstimulat languentes, expergefacit stupidos, aegrotos levat, feroces mollit, amores conciliat, con-

ciliatos retinet. Pueritiam ad capessenda studia lite-rarum allicit, senes exhila-rat, principes citra ofifen-sam sub imagine laudis et admonet et docet. In summa facit, ut quisque sibi ipse sit iucundior et charior, quae quidem felicitatis pars est vel praecipua. Quid autem officiosius, quam cum

1) Solo sexu a panthera, cum mas sit, differre narrat Plin. H. N. VIII. 23.

2) Hor. Ep. I. 18, 6.

ocr page 113

89

mutuum muli scabunt3)? Ut ne dicam interim hanc esse magnam illius laudatae eloquentiae partem, ma-jorem medicinae, maximam poëticae: denique hanc esse totius humanae consuetudinis mei et condi-mentum 4).

3) Dicitur de improbis atque illaudatis, qui se vicissim mirantur ac praedicant. Ad. I. 7, 96 (P. 300 A).

4) Ut demonstrat Socrates in Plat. Gorg. P. 463 A.

CAPUT X L V.

Sed falli, inquiunt, miserum est, imo non falli, miserrimum. Nimium enim desipiunt, qui in rebus ipsis felicitatem hominis sitam esse existimant. Ex opinionibus ea pendet1): Nam rerum humanarum tanta est obscuritas varietasque, ut nihil dilucidesciri possit, quemadmodum recte dictum est ab Academicis meis, inter philosophos quam minimum insolentibus *). Aut si quid sciri potest, id non raro officit etiam vi-tae jucunditati. Postremo sic sculptus est hominis animus, ut longe magis fucis, quam veris capiatur. Cujus rei si quis experimentum expositum et obvium quaerat, conciones ac templa petat, in quibus si quid serium narratur, dormitant, oscitant, nauseant omnes. Quodsi clamator ille (lapsa sum, declamator dicere volebam) ita ut saepe faciunt, anilem aliquam fabel-lam exordiatur, expergiscuntur, eriguntur, inhiant

7

1

Aol-arrov aura «AA' ov yvuTrov Se7v AsyerSai. Plato de Rep. V. 479D.

ocr page 114

90

omnes. Item si quis sit Divus fabulosior s) et poëti-cus, quod si exemplum requiris, finge hujus generis Georgium aut Christophorum, aut Barbaram, videbi-tis hunc longe religiosius coli, quam Petrum aut Paulum aut ipsum etiam Christum. Verum haec non hujus sunt loci. Jam quanto minoris constat haec felicitatis accessio! Quandoquidem res ipsas aliquoties magno negotio pares oportet, vel levissimas, uti grammaticen. At opinio facillime sumitur. Quae tarnen tantundem, aut amplius etiam ad felicitatem condu-cat. Age si quis putribus vescatur salsamentis, quorum alius nee odorem ferre possit, et tamen huic ambrosiam sapiant *), quaeso, quid interest ad felici-

tatem ? Contra, si acipenser alicui nauseam sapiat, quid referet ad vitae beatitudi-nem? Si cui sit uxor egre-gie deformis, quae tamen marito, vel cum ipsa Ve-nere certare posse videatur, nonne perinde fuerit, ac si vere formosa foret ? Si quis tabulam minio lutoque male oblitam, suspectet, ac de-miretur, persuasum habens,

Apellis aut Zeuxidis 1) esse picturam, nonne felicior

1

Verum omnes prius genitos futurosque postea superavit Apelles

ocr page 115

9i

etiam fuerit eo, qui eorum artificum manum magno emerit, fortassis minus ex eo spectaculo voluptatis percepturus? Novi ego quendam mei nominis 1), qui novae nuptae gemmas aliquot adulterinas dono dedit, persuadens, ut erat facundus nugator, eas non modo veras ac nativas esse, verum etiam singulari atque inaestimabili pretio. Quaeso, quid intererat puellae, cum vitro non minus jucunde pasceret et oculos et animum, nugas, perinde ut eximium aliquem thesau-rum, conditas apud sese servaret? Maritus interim et sumptum effugiebat, et uxoris errore fruebatur, nec eam tamen sibi minus habebat devinctam, quam si magno empta donasset. Num quid interesse cense-tis inter eos, qui in specu illo Platonico variarum rerum umbras ac simulacra demirantur, modo nihil desiderent, neque minus sibi placeant? et sapientem ilium, qui specum egressus, veras res aspicit 2)? Quod si Mycillo Lucianico dives illud et aureum somnium perpetuo somniare licuisset, nihil erat, cur aliam optaret felicitatem 3). Aut nihil igitur interest, aut si

1

L. affirmat eum loqui de quopiam, cui nomen fuerit Mora.

2

Socratis ilia una in paucis clarissima narratio de hominibus in specu cervices et crura vinctis, neque quicquam praeter umbras viden-tibus, extat in L. VII init. Plat, de Rep. — Saepius ad hunc locum respicit E. et infra et in Enarr. in Psalm. 38 (Tom. V. p. 453 A) et in Mil. Christ. Enchir. (Tom. V. 40 B) ubi haec:

„Vulgus sunt quicunque in specu illo Platonico vincti suis affecti-bus inanes rerum imagines pro verissimis rebus admirantur.quot;

3

lam initio Dialogi qui Somnium sive Gallus inscribitur, Micyllus

ocr page 116

92

quid interest, potior etiam stultorum conditio. Primum quod iis sua felicitas minimo constat, id est, sola persuasiuncula 9). Deinde, quod ea fruuntur cum plurimis communiter.

gallo exprobrat, quod se divitem et iucundissimo in somnio versantem et mira felicitate beatum excitaverit, ita ut ne nocte quidem pauper-tatem effugere possit.

9) Est hoc deminutivum iocantis.

CAPUT XLVI.

Porro nullius boni jucunda sine socio possessio.

Quis enim nescit quanta sapientum paucitas, si modo quisquam inveniatur ? quanquam ex tot saeculis Graeci septem omnino numerant, quos me hercle, si quis accuratius excutiat, dispeream 1) si vel semisapientem inveniet, imo si vel trientem viri sapientis Proinde cum inter multas Bacchi laudes illud habeatur, ut est, primarium, quod animi curas eluat 2), idque ad exiguum modo tempus, nam simulatque villum 4)

edormieris, protinus albis, ut ajunt, quadrigis 3) re-

1

Hor. Sat. I. 9, 47.

2

Inter sescenta alia cognomina Baccbum ActSiKtiisa et Avrinspinvov appellavit poeta anonymus in Anth. Pal. IX. 544gt; 12- Cf. Hor. Ep.

I. 5, 16.

3

Plaut. Asin. II. 2, 14 (279) i. q. apud Hor. Ep. I. II, 28 Navi-bus atque quadrigis. Cf. Equis albis praecedere Ad. I. 4, 21 p. 1S9C.

4

Triens et semis. Hor. A. P. 328. Semisap, ad exemplum Plautini loci, nondum emendati, (Mil. Glor. III. 1, S3 v. 649), ubi semisenem

olim legebatur. f

ocr page 117

93

currunt animi molestiae: quanto meum beneficium cum plenius, tum praesentius, quae perpetua quadam ebrietate mentem gaudüs, delitiis, tripudiis expleo, idque nullo negotio? Neque quenquam omnino mor-talem mei muneris expertem esse sino, cum reliquae numinum dotes aliae ad alios perveniant. Non ubivis

nascitur generosum et lene merum, quod curas abigat, quod cum spe divite 6) ma-net. Paucis contigit formae gratia, Veneris munus 7), paucioribus eloquentia, Mercurii donum 8). Non ita multis obtigerunt opes, dextro Hercule 9). Imperium non cuivis concedit Jupiter Homericus 10). Sae-penumero Mavors neutris favet copiis quot;). Complures ab Apollinis tripode tristes discedunt12). Saepe fulminat Saturnius, Phoebus aliquando jaculis pestem immit-tit 13). Neptunus plures exstinguit, quam servat 14).

6) Suppleatur ex Hor. Ep. I. 15, 19 in venas animumque meum.

7) Alia quaeque Hor. Ep. I. 6, 37.

8) Hor. C. I. 10, 1.

9) Pers. Sat. II. II.

10) H. II. 204.

11) Ad. IV. 7, 49 (P. 1108B) et I. 7, 63 (P. 286 A).

12) Ad. II. 8, 16 (P. 642 E).

13) II. I. 10 et 51.

14) Hor. C. I. 28, 18.

ocr page 118

94

Ut interim Vejoves 15) istos, Plutones, Atas 16), Poenas,

Febres 17), atque id genus, non Deos, sed carnifices commemorem 18). Ego sum una ilia Stultitia, quae omneis ex aequo tam parata beneficentia complector. 11

15) A. Geil. V. 12.

16) n. IX. 504.

17) Plin. H. N. II. 5, 1 en 2.

18) Kst quaedam difficultas, quam nequaquam tolles si cum nonnullis editoribus non ante commemorem inserueris. Omnia mihi rite procedere videntur, modo seiuncta enuntiata coniungantur, ita ut „commemorem, egoquot; eet. legatur.

CAPUT XLVII.

Nee vota moror, nee irascor, exposcens piamina '), si quid ceremoniarum fuerit praetermissum. Nee coe-lum terrae misceo i), si quis, reliquis invitatis Diis, me domi relinquat 2), nee admittat ad nidorem illum victimarum 3). Nam caeterorum Deorum tanta in his est morositas, ut prope majus sit operae pretium atque adeo tutius, illos negligere, quam colere. Quem-admodum sunt et homines nonnulli, tam difficiles et ad laedendum irritabiles, ut praestiterit eos prorsum alienissimos habere, quam familiares. At nemo, in-quiunt, Stultitiae sacrificat, neque templum statuit. Equidem demiror 4), ut dixi, nonnihil hanc ingratitu-

1

Ex Ov. Fast. II. 19.

2

Quid molita sit Discordia, ad nuptias Pelei et Thetidos non ad-missa, nemo est qui nesciat.

3

Ut Diana. Vide Metamorph. Ovid. VIII. 276.

4

Admirationem ignorantia facit. Donatus ad Ter. Phorm. II. I, 5 (v. 235).

ocr page 119

95

dinem. Verum hoc quoque pro mea facilitate boni consulo: quanquam ne haec quidem desiderare possum. Quid enim est cur tusculum e) aut molam, aut hircum, aut suem requiram, cum mihi mortales om-nes ubique gentium eum cultum persolvant, qui vel a Theologis maxime probari solet? Nisi forte Dianae debeam invidere, quod illi humano sanguine litatur 1). Ego me tum religiosissime coli puto, cum passim, ut faciunt omnes, animo complectuntur, moribus expri-munt, vita repraesentant. Qui quidem Divorum cultus, nee apud Christianos admodum frequens est.

Quanta turba eorum, (qui)

Deiparae Virgini cereolum affigunt, idque in meridie,

cum nihil est opus? Rur-sum quam pauci qui ean-dem, vitae castimonia, mo-destia, coelestium rerum amore studeant aemulari ?

Nam is demum verus est cultus longeque coelitibus gratissimus. Praeterea cur templum desiderem, cum orbis hic universus templum mihi sit, ni fallor,

pulcherrimum? Neque vero desunt mystae, nisi ubi de-

1

Dianae sacra fiebant cruenta et in Tauride, Ovid. Ep. ex P. III. 2) S3) Trist. IV. 4, 63, et in Italia, Met. XV. 489.

ocr page 120

96

sunt homines. Nec jam usque adeo stulta sum, ut saxeas ac coloribus fucatas imagines requiram, quae cultui nostro nonnunquam officiunt, cum a stupidis, et pinguibus istis, signa pro Divis ipsis adorantur 8). Nobis interim usu venit, quod solet iis, quiavicariis suis extruduntur. Mihi tot statuas erectas puto, quot sunt mortales, vivam mei imaginem prae seferentes, etiamsi nolint. Itaque nihil est quod reliquis Diis invideam, si aliis in angulis terrarum alii colantur, idque statis diebus: quemadmodum Rhodi Phoebus 9) in Cypro Venus10), Argis Juno quot;), Athenis Minerva12), in Olympo1S) Jupiter, Tarenti Neptunus u), Lampsaci Priapus15), modo mihi communiter orbis omnis longe potiores victimas assidue praebeat.

8) Erasmi de his sententiam expositam invenies in Mil. Christ. Ench. Tom. V. 32 F, Symb. Catech. V. 1187 B et C, Mod. orandi V. 1120F.

9) Cur Phoebus? Respondebit Plinius (H. N. II. 62) „Rhodi et Syracusis ait, nunquam tanta nubila obduci, ut non aliqua hora sol cematurquot;, atque ita recte explicabimus „Claram R.quot; in Hor. C. I. 7, 1.

10) Hor. C. I. 3, I.

11) Hor. 0. I. 7, 8.

12) Hor. C. I. 7, 5.

13) Strabone auctore (VIII. C. 3, p. 356) in Elide sunt montes Olympus et Ossa, eodem nomine quo Thessalici.

14) Hor. C. I. 28, 29.

15) Verg. Georg. IV. in.

CAPUT XLVIII.

Atque si cui videor haec audacius quam verius di-cere, agedum paulisper ipsas hominum vitas inspicia-mus, quo palam fiat, et quantum mihi debeant, et

ocr page 121

97

quanti me faciant, maximi pariter ac minimi. At non quorumlibet vitam recensebimus, nam id quidem per-Iongum, verum insignium tantum, unde reliquos facile sit aestimare. Quid enim attinet, de vulgo plebecu-laque commemorare, quae citra controversiam tota mea est? tot enim undique Stultitiae formis abundat, tot in dies novas comminiscitur, ut nee mille Demo-criti ad tantos risus sufifecerint: quanquam illis ipsis Democritis rursum alio Democrito foret opus. Quin etiam incredibile sit dictu, quos risus, quos ludos, quas delitias homunculi quotidie praebeant superis. Nam hi quidem horas illas sobrias et antemeridianas jurgiosis consultationibus, ac votis audiendis imparti-unt. Caeterum ubi jam nectare madent, neque lubet quicquam serium agere, turn qua parte coelum quam maxime prominet, ibi consident ac pronis frontibus, quid agitent homines speculantur. Nec est aliud specta-culum illis suavius. Deum immortalem, quod theatrum est illud, quam varius stultorum tumultus ')? Nam ipsa nonnunquam in Deorum poëticorum ordinibus consi-dere soleo. Hie deperit in mulierculam, et quo minus adamatur, hoc amat impotentius. Hie dotem ducit, non uxorem. Ille sponsam suam prostituit. Alius zelotypus velut Argus observat. Hie in luctu, papae, quam stulta dicit facitque? conductis etiam velut histrionibus, qui lu-ctus fabulam peragant. Ille flet ad novercae tumulum ^).

1) Multa in hoc capite hausit E. ex Luciani Icaromenippo, in quo dialogo — ab eo Latine reddito — Menippus narrat, quomodo rerum terrestrium pertaesus in caelum contendere ausus sit quaeque divina et humana in illis regionibus superioribus viderit. Cf. Pers. Sat. V. 52.

2) Ad. I. 9, 10 (P. 336 C).

ocr page 122

98

Hie, quicquid undecunque potest corradere, id totum ventriculo donat 1), paulo post fortiter esuriturus. Hie somno et otio nihil putat felicius. Sunt qui alie-nis obeundis negotiis sedulo tumultuantur, sua negli-

gunt. Est qui versuris, at-que acre alieno divitem se esse putat, mox decoctu-rus 2). Alius nihil arbitratur felicius, quam si ipse pauper haeredem locupletet. Hie ob exiguum, idque in-certum lucellum, per omnia maria volitat, undis ac ven-tis vitam committens, nulla pecunia reparabilem. Ille mavult bello divitias, quae-

rere, quam tutum otium exigere domi. Sunt qui cap-tandis orbis senibus putant quam commodissime ad opes perveniri 3). Neque desunt, qui idem malint deamandis beatis e) aniculis aucupari. Quorum utrique tum demum egregiam de se voluptatem Diis specta-toribus praebent, cum ab iis ipsis, quos captant, arte deluduntur ?). Est omnium stultissimum ac sordidissimum negotiatorum genus, quippe qui rem omnium sordidissimam tractent, idque sordidissi-

1

Hor. Ep. I, is, 32.

2

De eo qui patrimonio per luxum absumpto ad inopiam redigitur, Cic. Phil. II. 18, 44.

3

Hor. Sat. II. 5, 23.

ocr page 123

99

mis rationibus, qui cum passim mentiantur, pejerent, furentur, fraudent, imponant, tamen omnium primos sese faciunt, propterea quod digitos habeant auro revinctos. Nee desunt adulatores Fraterculi, qui mi-rentur istos, ac venerabiles 9) palam appellant, nimi-rum, ut ad ipsos aliqua male partorum portiuncula redeat. Alibi videas Pythagoricos quosdam, quibus usque adeo omnia videntur esse communia10), ut quic-quid usquam incustoditum nacti fuerint, id, velut haereditate obvenerit, aequo animo tollant. Sunt qui votis quot;) tantum divites sunt, et jucunda quaedam sibi fingunt somnia, idque ad felicitatem satis esse putant. Nonnulli foris divites haberi gaudent, domi gnaviter esuriunt 12). Hic festinat quicquid habet profundere, ille per fas nefasqiie congerit. Hic candidatus ambit populates honores, ille ad focum semet oblectat. Bona pars lites nunquam finiendas agitat, et hinc atque hinc certatim contendunt, ut prorogatorem judicem, et collusorem ditent advocatum 13). Hic rebus novandis studet, ille magnum quiddam molitur. Est qui Hiero-

8) Mercatura temporibus liberae reipublicae non satis digna honesto cive Romano putabatur, nedum equite, sed a faece plebis, libertinis exercebatur. Cf. Cic. de off. I. 42. Plura praebet Ernesti in Clav. Cic. s. v. negotiator. — Augustinum in libro de poenitentia scripsisse „mercatores et milites poenitentiam agere non possequot; Listrius nobis auctor est.

9) Vocant venerabili mercadanti, quod hi largius dent.

10) Ad. I. 1, 1 (P. 13 F).

11) Ut apud Lucianum in Dialogo, qui inscribitur; Navigia sive Vota.

12) „Aiunt Venetiis muitos huius modi patricios essequot; (L.). Nee tamen soli id peccant urbis Adriaticis in undis cives!

13) ludex prorogat, differt sententiam, ut quaestum ex lite faciat; colludere sive praevaricari dicitur causae patronus, qui clam stet ac sentiat cum adversario.

ocr page 124

IOO

solymam, Romam, aut divum Jacobuinu) adeat, ubi

nihil est illi negotii, domi relictis cum uxore liberis. In summa si mortali-um innumerabiles tumultus, e Luna,

quemadmodum Menippus olim, de-spicias, putes te muscarum, aut cu-licum videre tur-bam inter se rixan-

nascentium, cadentium, morientium. Neque satis credi potest, quos motus, quas tragoedias ciat tantulum animalculum 15), tamque mox periturum. Nam aliquo-ties vel levis belli, seu pestilentiae procella multa simul millia rapit ac dissipat.

14) Divi lacobi, Zebedaei filii, Apostoli, anno 44 ab Herode Agrippa occisi corpus Compostellam in urbem Galliciae tranasse fertur, cui Hispaniae patrono magni honores habentur.

15) Deminutivum Erasmianum.

CAPUT XLIX.

Sed ipsa stultissima sim, planeque digna, quam multis cachinnis rideat Democritus, si pergam popu-

ocr page 125

IOI

larium stultitiarum et insaniarum formas enumerare. Ad eos accingar, qui sapientiae speciem inter morta-les tenent, et aureum illum ramum '), utajunt, aucu-pantur, inter quos Grammatici primas tenent, genus hominum profecto, quo nihil calamitosius, nihil afflic-tius, nihil aeque Diis invisum foret, nisi ego miser-rimae professionis incommoda dulci quodam insaniae genere mitigarem 1). Neque enim tvsvte KXTiipucic, id est, quinque tantum diris obnoxii sunt isti, quemad-modum indicat epigramma graecum 2), verum sexcen-tis, ut qui semper famelici, sordidique in ludis illis suis, in ludis dixi, imo in Cppoi/TitTTyploi? 3) vel pistrinis potius, ac carnificinis inter puerorum greges, conse-

1

Errare qui putent Erasmum hic cogitare de ramo aureoexl. VI. v. 137 Aen. Verg., vel ex verbis „ut aiuntquot;, quibus proverbium signi-ficatur, patet. Virgulam quandam divinam sceptigeros scliolarum reges gestare iocatur. Cf. Ad. I. 1, 97 (P. 66 B).

2

Respicit Palladae Epigramma ad vv, 1—5 Iliad, confictum, quod invenitur in Anth. Pal. 1. IX. 173, ubi haec:

'Afxlj ypamj.aTiKys %$VTilt;rrix^ t'T' Kccrcifce.

Tlfüros Mïjviv 'éxf Sevrefof OuAofiévifv.

Km hctcc i'Ovtopéviiv, Axvaiïv 7raX.1v quot;Atysu hoWÓl. 'O rftruTOi £lt;? 'AfSyv xarxyei.

Toü Si TCTUfTUiou rit 'EAiüf/a xu) kvvc( apyoi'.

lïépKrov S'Otavcf, nu) llt;rTlt; Atóq.

oZv yfutinuriKos Suvarxt ftera ttevtï Kaï Trévrt imireit ut) ftéyce irévéos £%E;v;

3

Si ad Erasmi exemplum vocabulum fingere licet, Socratis ex Aristoph. Nubibus fypovriTrtfiov per Sollicitudinarium reddi possit.

ocr page 126

102

nescant laboribus, obsurdescant clamoribus, foetore paedoreque contabescant, tarnen meo beneficio fit, ut sibi primi mortalium esse videantur. Adeo sibi placent, dum pavidam turbam minaci vultu voceque territant: dum ferulis, virgis, lorisque conscindunt miseros, dumque modis omnibus suo arbitratu sae-viunt, asinum illum Cumanum 1) imitantes. Interim sordes illae, merae munditiae videntur, paedor amari-

cinum e) olet, miserrima ilia servitus regnum esse putatur, adeo ut tyran-nidem suam nolint cum Phalaridis aut Dionysii imperio commutare. Sed longe etiam feliciores sunt, nova quadam doc-trinae persuasione. Si-quidem cum mera deli-ramenta pueris incul-cent, tarnen Dii boni, quem non illi Palaemo-nem, quem non Dona-tum prae sese contem-nunt 2) ? idque nescio quibus praestigiis mire efficiunt, ut stultis materculis et idiotis patribus tales videantur, quales ipsi se faci-

1

Ad. I. 7, 12 (P. 265 C) et I. 3, 66 (P. 137 D).

2

Remmius Palaemon, libertinus, imperantibus Tiberio et Claudio litteras docuit Romae, ubi, quamquam omnibus vitiis infamis, princi-

ocr page 127

103

unt. Jam adde et hoc voluptatis genus, quoties isto-rum aliquis Anchisae matrem 8) aut voculam vulgo incognitam, in putri quapiam charta deprehenderit, puta bubsequam, bovinatorem aut manticulatorem 9), aut si quis vetusti saxi fragmentum, mutilis notatum litteris, alicubi efifoderit: o Jupiter, quae tum exulta-tio, qui triumphi, quae encomia, perinde quasi vel Africam devicerint, vel Babylonas 10) caeperint. Quid autem cum frigidissimos et insulsissimos versiculos suos passim ostentant, neque desunt qui mirentur, jam plane Maronis animam in suum pectus demi-grasse credunt quot;). At nihil omnium suavius, quam cum ipsi inter sese mutua talione laudant ac miran-tur, vicissimque scabunt12). Quod si quis alius verbulo

pem locum inter Grammaticos tenuit. Arrogantia fuit tanta utM. Var-ronem porcum appellaret et secum natas et morituras litteras iactaret. Plura praebet Sueton. de ill. Gramm. c. 23. Aelius Donatus, grammaticus et rhetor medio saec. IV Romae docuit eiusque discipulorum in numero D. Hieronymus fuisse fertur. Praeter Commentarios in Terentium et Vergilium scripsit grammaticam, medio aevo adeo omnium manibus tritam, ut Donati nomine ipsa grammatica insigiiiretur eiusque libelli in ligno exarati librorum aeneis typis excusorum quasi duces extiterint.

8) Sic quoque de Priami matre ignota quaerentium grammaticorum stultitia exagitabatur.

9) Bubs. i. q. bubulcus apud Apul. Metam. VIII in.

Lucilius tergiversatorem „bovinatoremquot; dicit Geil. XI. 7, 9. Mant. —, quod teste Festo, debetur Pacuvio, Ennii ex sorore nepoti — i. q. fSaKmTiOTÓnm, qui manticas, cmmenas scrutatur ut nummos auferat. (Manticulator v. 376 Ribbeek, Trag. lat. rel.)

10) De rebus arduis saepius apud Lucianum, ut Nav. sive Vota c. 39.

11) Quemadmodum Ennius credebat Homeri animam in suum pectus demigrasse.

12) „Mutuum muli scabuntquot;, ubi improbi atque illaudati se vicissim mirantur ac praedicant. Ad. I. 7, 96 (P. 300 A).

ocr page 128

I04

lapsus sit, idque forte-fortuna hie oculatior deprehen-derit, 'Hpxxteig I3), quae protinus tragoediae, quae digladiationes, quae convitia, quae invectivae? Male propitios habeam omnes Grammaticos, si quid men-tior, Novi quendam toXut(xvigt;txtov' graecum, latinum, mathematicum, philosophum, medicum, xx) rxurx (3xlt;TiXiKov, jam sexagenarium, qui caeteris rebus omis-sis, annis plus viginti se torquet ac discrutiat in grammatica, prorsus felicem se fore ratus, si tam-diu liceat vivere, donee certo statuat, quomodo dis-tinguendae sint octo partes orationis, quod hactenus nemo Graecorum aut Latinorum ad plenum praestare valuit. Perinde quasi res sit bello quoque vindicanda, si quis conjunctionem faciat dictionem ad adverbiorum jus pertinentem. Et hac gratia, cum totidem sint grammaticae quot grammatici, imo plures, quando-quidem Aldus meus u) unus, plus quinquies gram-maticam dedit, hie nullam omnino quantumvis barbare aut moleste scriptam praetermittit, quam non evolvat,

13) Hercules est deus avemmcus.

14) Aldus Manutius familiae unius in paucis arte typographica cla-rae, anno fere 1448 haud procul ab urbe Roma natus, unde ei Romano quoque cognomen inditum est, post studia Latina Romae et Graeca Ferrarae exacta Venetiis anno 1485 officinam condidit. Erasmi anno 1508 hospitio except! et alia opera et Adagia edidit. Hie locus, cui „Opulentia sordidaquot; ex colloquiis addi possit, adversariis J. C. Sca-ligero et Alberto Pio, Carporum comiti, causa extitit cur beneficiorum hospitalium immemorem Erasmum fuisse arguerent. Cf. omnino, ne.lon-gus sim, P. de Nolhac, Erasme en Italië, nova-non altera-editio p. 31—52 et additamenta p. 133, ubi fontium quoque summa est ubertas. Operae pretium est exscribere, iam (p. 134) omni dubio maius esse Erasmum Venetiis habitasse „A Sancto Paterniano over appresso del Ponte di Rialtoquot;.

ocr page 129

IDS

excutiatque: nemini non invidens, si quid quantumlibet inepte moliatur in hoc genere, misere timens, ne quis forte gloriam hanc praeripiat, et pereant tot annorum labores. Utrum insaniam hanc vocare mavultis, an stultitiam ? Nam mea quidem haud magni refert, modo fateamini meo beneficio fieri, ut animal omnium alioqui longe miserrimum, eo felicitatis evehatur, ut sortem suam neque cum Persarum regibus cupiat permutare.

CAPUT L.

Minus mihi debent Poëtae, tametsi vel ex professo meae sunt factionis, quippe liberum genus, ut habet proverbium 1), quorum omne studium non alio perti-net, quam ad demulcendas stultorum aures, idque meris nugamentis J), ac ridiculis fabulis. Et tamen his freti dictu mirum, ut cum sibi polliceantur immor-talitatem, et Diis parem vitam, turn aliis eandem pro-mittant 2). Huic ordini prae caeteris familiares QOmutIx xx) VLoXomix, nec ab ullo mortalium genere color neque simplicius, neque constantius. Porro Rhetores, quan-quam nonnihil illi quidem praevaricantur, colludunt-que cum philosophis, tamen hos quoque nostrae factionis esse, cum alia multa, turn illud in primis arguit, quod praeter alias nugas, tam accurate, tam multa de jocandi ratione conscripserunt 3). Atque adeo stul-

8

1

Proverbium ex Lucian. ünif eiKÓvuv c. 18: ?raAa/o; o5ro(ó kóyos 'Av£i/0t/voi/5 slvui kotyrctq kou ypaQécef. Ad. III. I, 48 (P. 727 D).

2

Ut Horat. C. IV. 8, 28 et 9, 23 et III. 30.

3

De ioco et facetiis Cic. de Or. II. c. 54.

ocr page 130

io6

titiam ipsam inter facetiarum species numerat, quisquis is fuit, qui ad Herennium dicendi artem scripsit1): Quodque apud Quintilianum 2), hujus ordinis longe

principem, caput est de risu vel iliade prolixius: tantumque stul-titiae tribuunt, ut saepenumero, quod nullis argumentis dilui possit, risu tamen eludatur. Nisi si quis hoc arbitretur ad Stulti-tiam non pertinere, ridiculis di-ctis excitare cachinnos, idque arte. Hujus farinae sunt et isti, qui libris edendis famam im-

mortalem aucupantur. Hi cum

omnes mihi plurimum de-bent , turn praecipue qui me-ras nugas chartis illinunt3).

Nam qui erudite ad paucorum doctorum judicium scribunt, quique nec Persium nec Laelium 4)judicem recusant, mihi quidem miserandi magis, quatn beati videntur, ut qui sese perpetuo torqueant: addunt,

1

Auctor ad Herennium I. 6, 10: Si (auditores) defessi erunt au-diendo, ab aliqua re quae risum movere possit exordiemur cet.

2

Est 1. VI. Inst. Or. c. 3, ubi multa quoque Ciceroniana.

3

Hor. Sat. I. 4, 36.

4

Cic. de orat. II. 6, 25: Nam ut C. Lucilius homo doctus et per-urbanus dicere solebat ea, quae scriberet, neque se ab indoctissimis neque a doctissimis legi velle, quod alteri nihil intellegerent, alteri plus fortasse, quam ipse; de quo etiam scripsit: Persium non euro legere; hie enim fuit, ut noramus, omnium fere nostrorum hominum doctis-simus; Laelium Decumum volo, quem cognovimus virum bonum et non illiteratum, sed nihil ad Persium cet.

ocr page 131

ió7

mutant, adimunt, reponunt, repetunt, recudunt, os-tendunt, nonum in annum premunt, nec unquam sibi satisfaciunt, ac futile praemium, nempe laudem, eamque perpaucorum, tanti emunt, tot vigiliis, som-nique rerum omnium dulcissimi 1) tanta jactura, tot sudoribus, tot crucibus. Adde nunc valetudinis dis-pendium, formae perniciem, lippitudinem 2), aut etiam caecitatem, paupertatem, invidiam, voluptatum ab-stinentiam, senectutem praeproperam, mortem prae-maturam, et si qua sunt alia ejusmodi, Tantis malis sapiens ille redimendum existimat, ut ab uno aut altero lippo probetur. At meus ille scriptor, quanto delirat felicius, dum nulla lucubratione, verum ut-cunque visum est animo, quicquid in calamum inci-dit, vel somnia sua, statim litteris prodit levi dun-taxat chartarum jactura, non ignarus futurum, ut quo nugaciores nugas scripserit, hoc a pluribus, id est, stultis et indoctis omnibus probetur. Quid enim est negotii, treis illos doctos, si tamen ea legerint, contemnere? Aut quid valebit, tam paucorum sapi-entum calculus, in tam immensa reclamantium turba? Sed magis etiam sapiunt, qui aliena pro suis edunt, et alieno magnoque partam labore gloriam, verbis in se transmovent, hoc videlicet freti, quod arbi-trentur futurum, ut etiamsi maxime coarguantur plagii, tamen aliquanti temporis usuram sint interim

1

Ex MoscM reliq. I (Evpcómi) 3:

(Irvos 'ón yKvxmv [iéMrot {ÏKefyafOiaiv êcpi^av x. r. A.

2

Ab Horatio inde, timente ne Maecenas putaret se lippi Crispini scrinia compilasse (Sat. I. I, 120), omnes fere qui scribendi studio fla-grabant, lippi habiti sunt.

ocr page 132

io8

lucrifacturi. Videre est operae pretium, quam hi sibi placent, cum vulgo laudantur, cum digito ostenduntur in turba, outos svtiv ó Ssivh? èy.eTvog 1), cum apud bi-bliopolas prostant, cum in omnium paginarum fron-tibus leguntur tria nomina 12), praesertim peregrina, ac magicis illis similia. Quae, per Deum immortalem, quid aliud sunt quam nomina? Deinde quam a paucis cognoscenda, si mundi vastitatem respicias: tum a quanto paucioribus laudanda, ut sunt etiam indocto-rum diversa palata13). Quid quod ea ipsa nomina non raro confinguntur, aut e priscorum libris adoptantur? Cum alius sese Telemachum, alius Stelenum 14) aut Laertem: hic Polycratem, ille Thrasymachum15) sese nominari gaudet; ut nihil jam referat, etiam si cha-maeleonti aut cucurbitae 16), sive, quemadmodum so-

1

De Demosthene, gloriae cupidissimo,

in quem II. XI. v. 654 lorquebant:

Ssivot avyp raxquot; xev xa' xvatnov ccïnócfto,

Cf. Hor. C. IV. 3, 22 et Pérs. Sat. I. 28.

12) Tria nomina nobiliorum, Auson. Id. XI. 80. Cf. luv. S. v. 127, ubi „tanquam habeas tr. n.quot; de homine libero.

13) Hor. Ep. II. 2, 61.

14) Videtur Erasmiani calami lapsus: putat Sthenelum, Diomedis sodalem, ex II. II. 564 et XXIII. 511.

15) Non Samiorum regem sedAtheniensem sophistam, quem propter Busiridem laudatum reprehendit Isocrates, significat E., quandoquidem una cum Thrasymacho Calchedonio, sophista Gorgiae aequali, me-morat.

16) In Ad. III. 4, 1 (P. 805 F) haec: Compedt adagium („Chamae-leonte mutabiliorquot;) in hominem versipellem, sive inconstantem acpro tempore se vertentem in omnem habitum. Invenitur „Cucurbitas lippisquot; Ad. 11. 1, 76 (P. 436 C), sed malim legen tem delegatum ad „Cucurbitae caput habetquot; quod proverbium Apuleius habet in Met. I. 15, Erasmus vero non recepit.

ocr page 133

log

lent philosophi loqui, alpha aut beta17) librum inscribas. Illud autem lepidissimum, cum mutuis epistolis, car-minibus , encomiis sese vicissim laudant, stulti stultos, indoctos indocti. Hie illius suffragio discedit Alcaeus, ille hujus Callimachus18): ille huic est M. Tullio superior, hie illi Platone doetior. Nonnunquam etiam antagonis-tam quaerunt, euius aemulatione famam augeant. Hinc

Scinditur incertum studia in contraria vulgus10), donee uterque dux re bene gesta victor discedit, uter-que triumphum agit. Rident haec sapientes, ut, veluti sunt, stultissima. Quis enim negat? Sed interim meo beneficio suavem vitam agunt, ne cum Scipionibus quidem suos triumphos commutaturi. Quanquam docti quoque interim, dum haec magna cum animi volup-tate rident et aliena fruuntur insania, non paulum mihi debent et ipsi, quod inficiari non possunt, nisi sint omnium ingratissimi.

17) Morem Aristotelis et mathematicorum secutus qui litteris pro numeris signisve utuntur. Cf. „Litteris velut in acie dispositisquot; in Cap. LII.

18) Hor. Ep. II. 2, 99.

19) Ex Aen. Verg. II. 39.

CAPUT LI.

Inter eruditos Jureconsulti sibi vel primum vindi-cant locum !) neque quisquam alius aeque sibi placet, dum Sisyphi 1) saxum assidue volvunt, ac sexcentas

1

„Haudquaquam in postremis habenda est lurisprudentia. Vemm hinc quoque multos deterret.. . interpretum non tantum loquacitas sed inexplicabilis etiam opinionum turba.quot; Eccles. Tom. V. p. 854 A.

ocr page 134

I 10

leges eodem spiritu contexunt, nihil refert quam ad rem pertinentes, dumque glossematis glossemata 1),

opiniones opinionibus cumulan-tes, efficiunt ut studium illud omnium difficillimum esse vide-atur. Quicquid enim laboriosum, idem protinus et praeclarum existimant. Adjungamus his dia-lecticos ac sophistas, hominum

genus quovis aere Dodonaeo 2) loquacius, ut quorum unusqui-vis 3) cum vicenis dilectis mu-

lieribus garrulitate decer-

É.

tare possit, feliciores tamen futuri, si tantum linguaces 4) essent, non

etiam rixosi, adeo ut de

lanapaprina 5) pertinacissime digladientur 6), et nimium

1

Quid apud veteres essent, docuit Quintilianus (Inst. Or. I. 8, 15): Circa glossemata etiam, id est voces minus usitatas, non ultima eius (grammatici) professionis diligentia est. — Apud Ictos tamen Glossa-tores ii sunt qui adnotationibus inter lineas vel in margine scriptis ab ineunte saeculo XIIquot;10, auctore Irenaeo Icto Bononiensi, Corpus luris lustinianei illustrabant, quorum glossae saec. XIV vel vim legis habe-bant, ita ut quas partes iuris Romani non tractassent, apud iudices non valerent, unde illud „Quicquid non agnoscitglossa, nec agnoscit curiaquot;.

2

In hominem dici consuevit improbae atque importunae loquaci-tatis. Ad. I. i, 7 (P. 28 B).

3

Cicero scribit quivis unus. Vid. Brutus, 93. 320.

4

Tantum apud Geil. I. 15 extr.

5

Ad. I. 3, 53 (P. 133 D).

6

Verbum Ciceronianum, quo haud scio an Platonis irxiaixux^v

ocr page 135

Ill

altercando plerumque veritatem amittant. Hos tamen sua philautia beatos reddit, dum tribus 9) instructi syllogismis, incunctanter audent quavis de re, cum quovis manum conserere. Caeterum pertinacia reddit invictos, etlamsi Stentorem 10) opponas.

9) Tres i. q. perpauci, ut saepius apud poetas Latinos. 10) H. V. 785 et luv. XIII. 112.

1) Barbara (sapientem Hor. Sat. II. 3, 35) et pallium invenies in festiva de Herode Attico narratiuncula apud Gellium IX. 2.

2) Ex Od. X. 494 colligitur, Tiresiae vel mortuo Proserpinam mentem dedisse, solus uti saperet reliquis umbris volitantibus, unde Ad. „Solus sapitquot; II. 3, 53 (P. 506 E).

ocr page 136

112

interim Natura cum suis conjecturis, magnifice ridet. Nam nihil apud illos esse comperti, vel illud satis magnum est argumentum, quod singulis de rebus inexplicabilis inter ipsos est digladiatio. li, cum nihil omnino sciant, tamen omnia se scire profitentur: cumque se ipsos ignorent, neque fossam aliquoties, aut saxum obvium videant 3), vel quia lippiunt pleri-que, vel quia peregrinantur animi 4), tamen ideas, universalia, formas separatas, primas materias, quid-ditates, ecceitates s) videre se praedicant, res adeo tenues, ut neque Lynceus, opinor, possit perspicere.

3) Hor. Sat. 11. 3, 59.

4) Dum peregre est animus sine corpore velox. Hor. Ep. I.

12, 13.

5) Haec continentur doctorum qui dicuntur scliolasticorum doctrina, de qua agere longum est et me hanc medii aevi sapientiam dialecti-carum captionum plenissimam non satis callere libens fateor.

Quamobrem pauca tantum adnotabo quotiens incidero in portenta verborum — Listrius mihi auctor est — a recentioribus Theologis excogitata. Ad hunc locum hoc satis esto. Ex quo tempore Cynici et Stoici Platonis de ideis doctrinam impugnaverunt, eaedem res identi-dem in quaestionem vocabantur a Neo-Platonicis et Ecclesiae Chris-tianae doctoribus, unde saec. fere XI Philosopbia quaedam Christiana, Scholastica quae dicitur, est exorta, cuius quasi tessera erat „Credo ut intelligamquot;, quibus verbis Anselmus usus est. Occupati in spinis partiendi et definiendi et plane non dubitantes, quin nulla controversia esset inter Ecclesiae dogmata et Aristotelis philosophiam, qualis un-decunque ad eorum notitiam pervenerat, in duas scholas Realium et Nominalium discesserunt.

Ex his fuit Roscellinus, qui universalia nomina tantum rerum et flatum vocis esse pronuntiavit, cum illis duce Platone universalia ante rem esse constaret. Forma est cTJos, opposita i/Ap, quae Tfciry (materia prima) opponitur t/A{) (materiae secundae). Quidditas, i. q. (ÏTrtf) róSe ri et forma substantialis, ut barbaram vocem barbare explicem, significat qualitatem essentialem et distinctivam rei cuiusdam;

ocr page 137

II3

Turn vero praecipue prophanum vulgus aspernantur,

quoties triquetris et te-tragonis, circulis, atque hujusmodi picturis ma-thematicis, aliis super alias inductis, et in la-byrinthi speciem confu-sis, praeterea literis velut in acie dispositis, ac subinde alio atque alio repe-titis ordine, tenebras 1) offundunt imperitioribus. Neque desunt ex hoe genere qui futura quoque praedicant consultis astris 2), ac miracula plus quam magica pollicean-tur, et inveniunt homines fortunati, qui haec quoque credant.

1

Melius scripsisset caliginem. Cf. Cic. Tusc. Disp. V. 2, 6 cum III. 34. 82.

2

Astrologes saepius irridet E.: velut se aliquot huius artis profes-sione claros consuluisse de pugna inter melioris literaturae professores Lovanienses et veteris inscitiae patronos, eosque mali causam in annl superioris eclipsim retulisse, P. Mosellano narrat in Ep. 380, P. 405 B.

ocr page 138

114

1) Ad. I. i, 64 (P. 51 D) de iis qui sibi ipsi malum accersunt.

2) Ad. I. i, 65 (P. 52 A) superiori neutiquam dissimile. Hoc «putoi/ SvrüSet, cuius semen snenxov sit, memoratur quoque in Arist. Lysistr. v. 68.

3) Scite iunxit genus irritabile vatum (Hor. Ep. II. 2, 102) et superciliosos alienae vitae censores (Sen. Epist. 123, II).

4) Epist. Paul, ad Cor. II. 12, 3.

CAPUT LUI.

ocr page 139

5) Graecorum 7rópilt;rnx, cum demonstratis quae proposita sunt, ali-quid consectarium infertur.

6) De propositione agitur in Eccles. s. de rat. Condon. Tom. V. p. 873 C, 895 C, 904 D.

7) Ab Herodoto inde in usu est, saepius apud Lucianum, saepis-sime apud medii aevi scriptores. Dictum fuisse de refugio Minoem tov Kpijra fugientium vulgo fabulabantur.

8) AérpaTx ex Od. VIII. 278.

9) Ad. I. 9, 29 (P. 345 F), perstringit eos qui celeriter expediunt controversias et litium ambiguitates. Mirum apud nostrum Desiderium desiderari Cic. Ep. ad Quint, fratr. II. II, 2.

10) Vide eiusmodi disputationem in Apol. adv. Monachos, Tom. IX. p. 1037D.

ocr page 140

ii6

posteritatem derivata sit11): quibus modis, qua men-sura, quantulo tempore in virginis utero sit absolutus Christus 12), quemadmodum in synaxi accidentia sub-sistant sine domicilio 13). Sed haec protrita 14). Illa demum magnis et illuminatis 15), ut vocant, theologis djgna putant; ad haec si quando incidunt, exper-giscuntur. Num quod instans 16) in generatione divina ? Num plures in Christo filiationes 17)? Num possibilis propositie Pater Deus edit filium ? Num Deus potu-erit suppositare 18) mulierem, num diabolum, num asinum, num cucurbitam, num silicem? Tum quemadmodum curcurbita fuerit concionatura, editura mira-cula, figenda cruci? Et, quid consecrasset 19) Petrus

11) Qua de re disserit in Adn. ad Ep. Paul, ad Rom. V. 14. Tom. VI. p. 585-

12) Hanc quaestionem strictim tangit in Adn. ad v. 24 cap. II. Ev. Lucae. Tom. VI. p. 234, N. 28.

13) est conventus ad celebrandum cenam Domini, deinde cena ipsa i. q. Evxafifria. Hie locus porro illustratur Ep. 1095 (p. 1275), ubi agitur de modo quo fiat transsubstantiatie et subsistant accidentia absque subjecto (i. q. hic domicilio). Cf. Ep. 1092 (p. 1255 B) et Apol. adv. Mon. IX. p. 1064 B.

Accidens, to rvn^c^nói;, opponitur Tji ohiriu..

14) Gellius, cui vocem debet, iungit „a vulgo p.quot;, „vulgari et p.quot; V. 21, 4 et XII. 2, 1.

15) Veteribus haec significatio ignota.

16) Momentum horae, temporis punctum. — Id quod in lineis punctum , in motu mutatum esse, id in tempore, instans, dicunt (Scotistae) esse (L.).

17) Hanc vocem medii aevi hic fere qualitates filii indicare opinor. De filiis Dei agit in Eccl. Tom. V. p. 771 E.

18) Et illud unum est è verbis illorum factitiis pro eo quod est, suppositum sive personam assumere, quam Graeci nonnunquam vocant VTÓrraa-iv (L.).

19) „Peractis omnibus quae solent in consecratione, quam illi

ocr page 141

ii7

si consecrasset eo tempore, quo corpus Christi pendebat in cruce? Et, num eodem tempore Christus homo dici potuerit: et num post resurrectionem edere aut bibere fas sit futurum, jam nunc famem sitimque prae-caventes. Sunt innumerabiles XsKToXevxiKiao), his quo-que multo subtiliores, de notionibus, de relationibus, de formalitatibus, de quidditatibus, ecceitatibus21), quas nemo possit oculis assequi, nisi tam Lynceus, ut ea quoque per altissimas tenebras videat, quae nusquam sunt. Adde nunc his yvüftxi; illas, adeo Trxpxhi^ovg, ut ilia Stoicorum oracula, quae paradoxa vocant, crassissima prae his videantur, et circumforanea, velut levius esse crimen, homines mille jugulare, quam semel in die dominico calceum pauperi consuere 22). Et potius esse committendum, ut universus orbis pereat una cum victu et vestitu, quod ajunt, suo, quam unicum quantumlibet leve mendaciolum dicere23). Jam has subtilissimas subtilitates subtiliores etiam red-dunt tot scholasticorum viae, ut citius e labyrinthis temet explices, quam ex involucris Realium, Nomina-

(veteres), ni fallor, benedictionem appellabant, fieri, certum erat esse corpus et sanguinem Domini.quot; Apol. adv. mon., Tom. IX. p. 1065 E.

20) Copulavit, si quid video, ex temot.oyelv et (rTivoA.cir%e'!v in v. 319 Nub. Aristoph.

21) Ad haec Listrius: „Formalitates eas vocant, quaerecipiunturin subiecto, quidditates autem quae recipiunt et somniant etiam teVTOhóyat nostri quasdam differentias individuals et individuationes ... Has diffe-rentias quidam ecceitates, quidam sorteitates vocant, portentainaudita monstrosis et inauditis vocibus appellantes.quot;

22) „Sic enim dicunt, propterea quod alterum inmediatè est contra Deum, alterum immediatè contra proximum.quot; (L.).

23) Pro temporali vita alicuius perfectus mentiri non debet. Corp. lur. Canon. (Friedberg) Deer. Grat. P. II, caus. 22, quaest. 2, c. 14.

ocr page 142

118

lium, Thomistarum, Albertistarum, Occanistarum, Scotistarum 24), et nondum oraneis dixi (sectas), sed praecipuas duntaxat. In quibus omnibus tantum est eruditionis, tantum difficultatis, ut existimem ipsis apostolis alio spiritu opus fore, si cogantur hisce de rebus cum hoc novo theologorum genere conserere manus. Paulus fidem praestare potuit, at idem cum ait: Fides est substantia rerum sperandarum, argn-mentum non apparentium25): parum magistraliter de-

24) Sectatores sunt 111111 Thomae Aquinatis (1225—1274), qui anno 1323 a loanne XXII inter Divos est receptus. Inter scriptores Eccle-siasticos (reales) adeo principem tenet locum doctor ille universalis vel angelicus, ut non solum multa ex eius scriptis a concilio Tridentino Ecclesiae dogmatis sint inserta, verum etiam a PP. MM. Pio IX et Leone XIII eius Philosophia et Theologia fundamenta sint declarata in quibus omnia eruditorum Romano-Catholicorum studia posita esse oporteret.

2°. Alberti Magni, in pago Sueviae nati (1193—1280) qui,Thomae magister, ob variam eruditionem ab aequalibus summo iure Doctor universalis appellatus est. Cuius ut de Theologicis operibus sileam, Ari-stotelis studia libris interpretandis promovit; tam peritus erat Physices, Alchymiae (Chemiae), Historiae naturalis, ut Saec. XIII more vel artis magicae suspicionem excitaret.

30. Guilielmi, cui nomen a pago Surregiae (Surrey) Occam, (t 1347) et magister Scotus erat, Venerabilis inceptoris cognominati, quod Nominales suam doctrinam instauratam et restitutam ei debebant. Primus artum inter Theologiam et Philosophiam vinculum solvere coepit. Laudantur eius Summa totius logices et Traciatus logic at in III partes divisus.

4°. loannis Duns (quod nomen ex pago Hiberniae Dun oriundum videtur), Scoti (1265 vel 1274—1308), qui Realia Castra a Thomae Aquinatis impetu tam argutis dialecticis armis tutatus est, ut Doctoris suhtilis nomine dignus censeretur. Praeter alia opera Commentarios ad Biblia Sacra et Aristotelis opera conscripsit.

25) Ep. ad Hebraeos XL 1.

ocr page 143

119

definivit 26). Idem ut charitatem optime praestitit, ita parum dialectica vel dividit, vel finit, in priore ad Corinthios epistola, cap. 13. Ac pie quidem illi con-secrabant synaxim, et tarnen rogati de termino a quo, et termino ad quem; de transsubstantiatione: de modo quo corpus idem sit in diversis locis: de differentia, qua corpus Christi est in coelo, qua fuit in cruce, qua in sacramento synaxeos: quo puncto fiat trans-substantiatio, cum oratio per quam ea fit.utquanti-tas discreta sit in fluxu 27), non pari, sicut opinor, respondissent acumine, quo Scotidae28) disserunt haec, ac definiunt. Noverant illi Jesu matrem; sed quis eorum tam philosophice demonstravit, quomodo fue-rit ab Adae macula praeservata, quam nostri theo-logi 29)? Petrus accepit claves 30), et accepit ab eo, qui non committat indigno et tamen an intellexerit, nescio, certe nusquam attigit subtilitatem, quomodo scientiae clavem habeat is quoque, qui scientiam non habeatS1). Baptizabant illi passim, et tamen nusquam

26) Reiecta Pauli definitione, magistraliler finem dijfiniebant: Fides est voluntaria certitudo absentium infra scientiam et supra opinionem constituta (L.).

27) Quaeritur quo temporis puncto tandem transsubstantiatio fiat, cum oratio consecrationis multis verbis constet, quae sibi succedant ut quantitas discreta.

28) Hoe patronymico de Scotistis usus est, secutus luv. (II. 65) Stoicidas pro Stoicis.

29) Adversus Thomistas pro immaculata Mariae conceptione pro-pugnabant Scotistae. — Gen. Adae saepius invenitur (Gen. II. 20).

30) Ev. Matth. XVI. 19.

31) Sufficere auctoritatem et potestatem discernendi, quae in eo quoque esse possint qui omni scientla et discretione vacet, Scotistae docebant.

ocr page 144

120

docuerunt, quae sit causa formalis, materialis, effi-ciens, et finalis 32) baptismi nec characteris delebilis, et indelebilis apud hos ulla mentio. Adorabant qui-dem illi, sed in spiritu, nihil aliud sequentes, quam illud evangelicnm: spiritus est Deus, et eos, qui ado-rant eutn, in spiritu et veritate oportet adorare ^).

Verum haud apparet eis turn fuisse revelatum, una eademque adorati-one adorandam imagun-culam carbone delinea-tam in pariete, ut Christum ipsum, si modo duobus sit porrectis digi-tis, intonsa coma et in umbone qui adhaeret occipitio, treis habeat notas34). Quis enim haec percipiat, nisi triginta sex annos totos in phy-sicis, et ultramundanis3o) Aristotelis et Scoticis

contriverit? Identidem inculcant Apostoli gratiam,at iidem nusquam distinguunt, quid intersit inter gratiam gratis datam, et gratiam gratificantem s,!). Hortantur

32) Cf. Eccles. s. de rat. conc. V. p. 930 C.

33) Ev. loan. IV. 24.

34) In umbone, hemicyclio caput circumdante tres ordines radiorum delineabantur, unus in vertice et in temporibus reliqui duo. (L.).

35) i. q. metaphysicis.

36) In multis gratiae distinctionibus est quoque in „gratum facien-tem et gratis datamquot;.

ocr page 145

121

ad bona opera, nee discernunt opus, opus operans et opus operatum 37). Passim inculcant charitatem, nee secernunt infusam :18) ab acquisita, nee explicant, accidensne sit, an substantia, areata res an increata. Detestantur peccatum, at emoriar, si potuerunt scien-tifice definire, quid sit illud, quod peccatum vocamus, nisi forte Scotistarum spiritu fuerunt edocti. Nec enim adduci possum, ut eredam Paulum, e cujus unius eruditione licet omneis aestimare, toties damnaturum fuisse quaestiones 39), disceptationes ^), genealogias41), et, ut ipse vocat, hoyofuxxltag i2), si eas percalluisset argutias, praesertim cum omnes illius temporis con-tentiones, pugnaeque rusticanae fuerint, et crassae, si cum magistrorum nostrorum plusquam Chrysippeis subtilitatibus conferahtur. Quanquam homines modes-tissimi, si quid forte scriptum sit ab apostolis indo-latius parumque magistraliter, non damnant quidem, sed commode interpretantur. Hoc videlicet honoris,

37) Eccl. p. 783 D de bonis oper. agit. — „Opus autem operatum intelligunt ipsum opus aut rem ipsam in se et valere aliquid exopere operato dicitur cum ex re ipsa applicata aliquis effectus utilis sequitur et non solum ex opere operantó (erravitne E. ?), hoc est propter sanc-titatem aut eius qui applicat vel recipit aut utitur.quot; I. Viguerii Institut. Theol. Parisiis, 1550 P. 170 F.

38) Idem videtur ac innaiam.

39) Epist. ad. Timoth. II. 2, 23 et ad Tit. III. 9.

40) Epist. ad Tim. I. 6, 20 et II. 2, 16.

41) Epist. ad Tit. III. 9 et ad Tim. I. I, 4.

42) Tim. I. 6, 4.

43) Chrysippus, Solis in urbe Ciliciae natus (282—208), ingenii acumine et disserendi subtilitate Stoicae scholae magno praesidio erat, ita ut omnium in ore esset illud: Elt; (kj) ykf Xfviwriroi;, oix uv ijv 2to«.

9

ocr page 146

122

partim antiquitati, partim apostolico nomini deferen-tes. Et, hercle, parum aequum erat, res tantas ab illis requirere, de quibus ex praeceptore suo ne verbum quidem unquam audissent. Idem si eveniat in Chrysostomo u), Basilio ^), Hieronymo, tum sat habent adscribere: non tenetur. Et illi quidem con-futarunt ethnicos 40) philosophos ac Judaeos, suapte natura pertinacissimos 47), sed vita magis ac miraculis quam syllogismis, tum eos quorum nemo fuerit ido-neus, vel unicum Scoti Quodlibetumtó) ingenio con-sequi. Nunc quis ethnicus, quis haereticus non continuo cedat tot tenuissimis subtilitatibus, nisi tam crassus, ut non assequatur, aut tam impudens, ut exibilet, aut iisdem instructus laqueis, ut jam par sit pugna, perinde quasi magum cum mago 49) com-mittas, aut si gladio fortunato pugnet aliquis cum

1 44) Dio Cocceianus, Prusae in urbe Bithyniae natus (50—117), elo-, quentiae laude clarus Chrysostomus appellatur, cuius 80 orationes aetatem tulerunt.

45) Sanctus Basilïus, natus Caesareae in urbe Cappadociae, cuius postea Episcopus fuit (330—379), clarissimis maioribus, Ecclesiae grae-cae adnumeratus, arte contionandi et Theologiae peritia non minus ihclaruit quam contentionibus cum Arianis habitis. Laudantur eius Homiliae, Liturgiae, Regulae breviores, monacliis (quibus favebat) scriptae.

46) quot;ESvii iam dicuntur in Act. Apost. XIII. 46, qui extra ecclesiam vel synagogam sunt.

47) In Enarr. Psalm, quare fretn. (V. p. 208 E) „Hebraeos gentem rebellem ac durae cervicisquot; appellat.

48) i. e. de quo in utramque disseritur partem, ex eo dictum quia quod libet defenditur.

49) Noli legere magnum cum magna, nam hie de maleficarum sive magicarum artium peritis vel incantatoribus cogitandum, de quibus somniare vetat in Adn. ad Evang. Matth. II. 7 (VI. p. 15).

ocr page 147

123

eo cui gladius sit fortunatus 60); turn enim nihil aliud quam tela Penelopes retexeretur 51). Ac meo quidem judicio saperent Christiani, si pro pinguibus istis mili-

tum cohortibus, per quas jam olim ancipite Marte belligerantur, clamosissi-mos Scotistas, et pertina-cissimos Occanistas, et in-victos Albertistas una cum tota sophistarum manu, mitterent in Turcas el Sa-racenos : spectarent, opi-nor, et conflictum omnium lepidissimum, et victoriam non ante visam. Quis enim usque adeo frigidus, quem istorum non inflamment acumina? Quis tam stupidus, ut tales non excitent aculei? Quis tam oculatus, ut haec illi non maximas offundant tenebras? Verum haec omnia videor vobis propemodum joco dicere, Nee mirum sane, cum sint et inter ipsos theologos melioribus instituti litteris, qui ad has frivolas, ut putant, Theologorum argutias nauseent. Sunt qui velut sacrilegii genus execrentur, summamque du-cant impietatem, de rebus tam arcanis et adorandis magis quam explicandis, tam illoto ore loqui, tam prophanis Ethnicorum argutiis disputare, tam arroganter definire, ac divinae theologiae majestatem tam

50) Qualem qui haberet nullo nisi simili gladio vulnerari posse credebatur.

51) i. e. inanem operam sumeret. Ad. I. 4, 42 (P. 168 B).

ocr page 148

124

frigidis, imo sordidis verbis simul et sententiis con-spurcare B2). At interim ipsi felicissime sibi placent, imo plaudunt, adeo ut his suavissimis naeniis, nocte dieque occupatis, ne tantulum quidem otii supersit, ut evangelium aut Paulinas epistolas vel semel liceat evolvere. Atque interim dum haec nugantur in scho-lis, existimant sese universam ecclesiam, alioqui rui-turam, non aliter syllogismorum fulcire tibicinibus,

quam Atlas coelum hume-ris sustinet apud Poëtas, Jam illud quantae felicitatis esse putatis, dum arcanas litteras, perinde quasi cereae sint, pro libidine formant ac reformant, dum conclu-siones suas, quibus jam aliquot scholastici subscrip-serunt, plusquam Solonis leges videri postulant, et vel pontificiis decretis ante-ponendas , dumque veluti censores orbis ad palino-diam trahunt, si quid us-quam cum explicitis et im-plicitis illorum conclusionibus non ad amussim qua-

52) Lectu dignissima sunt quae iam anno 1499 scripsit ad Thom. Greium in Ep. 85 (P. 77): Nolim haec interpreteris in ipsam dicta Theologiam, quam, ut seis, unice semper colui: sed in nostrae tem-pestatis Theologastros quosdam jocari libuit, quorum cerebellis nihil putidius, lingua nihil barbarius, ingenio nihil stupidius, doctrina nihil spi-nosius, vita nihil fucatius, oratione nihil virulentius, pectore nihil nigrius.

ocr page 149

125

drarit, ac non secus atque ex oraculo pronuntiant: haec propositio scandalosa est: haec parum reveren-tialis: haec haeresim olet: haec male tinnit: ut jam nee baptismus, nee evangelium, nee Paulus aut Petrus, nee sanetus Hieronymus aut Augustinus, imo nee ipse Thomas ccpisTOTsXixaTxroi; Christianum efficiat, nisi Baccalauriorum 5l) calculus accesserit, tanta est in judicando subtilitas. Quis enim sensurus erat, eum christianum non esse, qui diceret has duas orationes, matula putes, et matula putet, Item ollae fervere, et ollam fervere55), pariter esse congruas, nisi sapientes illi docuissent? Quis tantis errorum tenebris liberasset ecclesiam, quos ne lecturus quidem unquam quisquam fuerat, nisi magnis sigillis isti prodidissent? Verum, an non felicissimi dum haec agunt? Praeterea dum inferorum res omneis sic examussim depingunt, tan-quam in ea Republica complureis annos sint versati? Praeterea dum pro arbitrio novos orbes 57) fabricantur,

53) SxavJaAov in adn. ad. Matth. XV. 23, (VI P. 90) per obsta-culum vel impedimentum (pedum) interpretatur.

54) Hoc nomine veniunt ab saeculo usque XIII ii, quibus eum omnia iusta examinum et disputationum facta essent, in Universitatibus praelegendi facultas data erat.

55) Huius quaestionis, de qua Oxonienses rixabantur, cardinem non eapio. lam apud Quint. I. 6, 8 de verbo fervere et fervere agitur, quae causa extitit cur hie ederetur ollam fervere et ollam fervêre. At patet, ut verbum in priore oratione quam, L. auctore, eodem iure quo Fratris cuiusdam „Socrates enrris et S. curriiquot; perfectam ac congruam esse iocatur, ita mox substantivum variatum esse. Num forte ita acci-pienda ut „ollae ferverequot; sit 3 ps. ind. pf. ab inchoat. fervesco et ollam f. praes. inf.?

56) i. e. sigillis Universitatis applicatis.

57) Septem veterum sphaeras varias ob causas tribus auxerunt,

ocr page 150

126

I f

ocr page 151

127

non assequatur. Negant enim e dignitate sacrarum litterarum esse, si grammaticorum legibus parere co-gantur. Mira vero majestas theologorum, si solis illis fas est mendose loqui, quanquam hoe ipsum habent cum multis cerdonibus commune. Postremo jam Diis proximos sese ducunt, quoties quasi religiose magistri nostri salutantur, in quo quidem nomine, tale quiddam subesse putant, quale est apud Judaeos tov 59). Itaque nefas ajunt esse Magister noster secus quam majusculis scribere litteris. Quod si quis praepostere Noster magister dixerit, is semel omnem Theologici nominis perverterit majestatem 60).

59) (Tetragrammaton) quatuor elementis scribitur sed quae sonari non possint. Eas Judaei sic dedicarant ineffabili naturae Dei (Jehovae), ut nefas esset quidquam aliud iisdem litteris describere. Eccles. V. p. 1088 C.

60) „Quo magis admiror, nee pudere Theologos non minus indocte quam ambitiose Magistros vulgo Nostros appellitari cum utrumque Christus interdixerit suis, ne vel Dominos vel Magistros vocari se sinerent: unum enim esse turn Magistrura, turn Dominum, qui et caput omnium nostrum Christus Jesusquot;. Mil. Christ. Ench. V. P. 49 A. Cf. Epist. Obsc. Vir. i.

caput liv.

Ad horum felicitatem proxime accedunt ii, qui se vulgo Religiosos ac Momchos appellant, utroque fal-sissimo cognomine, cum et bona pars istorum lon-gissime absit a religione, et nulli magis omnibus locis sint obvii '). lis non video quid possit esse miserius.

1) Monaco/' enim sunt solitarii, vel solitarie viveutes. Saepissime

ocr page 152

128

nisi ego multis modis succurrerem. Etenim cum hoc hominum genus omnes sic exsecrentur, ut fortuitum

etiam occursum omino-sum esse persuasum sit, tamen ipsi sibi magnifice blandiuntur. Primum summam existimant pie-tatem, si usque adeo nihil attigerint Httera-rum, ut ne legere quidem possint. Deinde cum psalmos suos, numerates quidem illos, at non in-tellectos, asininis vocibus in templis derudunt, tum vero se putant divorum aures multa voluptate demul-cere. Et sunt ex his nonnulli, qui sordes ac mendi-citatem magno vendunt 1), proque foribus magno mugitu panem efflagitant, imo in nullis diversoriis, vehiculis, navibus non obturbant, non mediocri pro-fecto reliquorum mendicorum jactura. Atque ad eum modum homines suavissimi, sordibus, inscitia, rusti-citate, impudentia, apostolos, ut ajunt, nobis referunt. Quid autem jucundius, quam quod omnia faciunt ex praescripto, quasi mathematicis utentes rationibus, quas praeterire piaculum sit. Quot nodos habeat cal-ceus, quo colore cingula, vestis quot discriminibus varieganda, qua materia, quotque culmis latum cin-

autem E. monachos malos vel superstitiosos carpit, ut in Apol. ad blasph. Stun. IX. P. 366 F. Eorum origines enarrat in De amab. Eccl. concordia V. p. 484 A; genera, Eccl. V. p. 816D.

2) i. q. venditant, ostentant.

ocr page 153

129

gulum, qua specie, et quot modiorum capax cucullus, quot digitis latum capillitium, quot dormiendum ho-ras. Atque haec quidem aequali-tas in tanta corporum et inge-niorum varietate, quam sitinae-qualis, quis non perspicit? Et tarnen his nugis non alios modo prae se nauci faciunt, verum invicem alii alios contemnunt, atque homines apostolicam cha-ritatem professi, ob aliter cin-ctam vestem, ob colorem paulo fusciorem, omnia miris tragoe-diis miscent. Ex his videas quos-dam adeo rigide réligiosos, ut summa veste, non nisi Cilicina utantur, intima Milesia 1), alios contra, qui superne linei sint,

intime lanei. Rursum alios qui pecuniae con-tactum ceu aconitum horreant, nee a vino interim, nee a mulierum contactu temperantes.

Denique mirum omnibus studium, ne quid in ra-tione vitae conveniat.

Nee illud studio est, ut Christo similes sint, sed ut inter se dissimiles. Porro magna felicitatis pars est in

1

Milesia (vellera, Verg. Georg. III. 306 cl. Hor. Ep. I. 17, 30) opponuntur Cilicinis, ex pilis caprarum et hircorum in usum tenuiorum contextis.

ocr page 154

130

cognomentis, dum hi funigeros 1) appellari se gau-dent, et inter hos alii Coletas s), alii Minor es, alii Minim os e), alii Bullistas 2). Rursum hi Benedic-tinos 3), illi Bernardinos 4); hi Brigidenses 5), illi Augustinen-ses quot;); hi Guilhelmitas6), illi Ja-cobit as13), quasi vero parum sit, dici Christianos. Horutn magna pars in tantum suis nititur cere-moniis et hominum tradi-tiunculis, ut putet unum coelum parum dignum esse tantis meritis praemium, haud cogitantes futurum, ut Christus contemptis his omnibus, suum illud sit

1

i. e. qui fune cincti sunt, unde *pud Francogallos Fratribus mi-noribus regularis observantiae nomen „Cordeliersquot; inditum est. Nus-quatn alibi apud E. nisi in 1. De Conscr. Epist. (I. 467 A) repperi, ubi „Funigerorum institutum professus estquot;. Num acutius quam verius dictum, si quis contenderit, respicere Erasmum Ad. III. S, 19 (P. 832 D) ibique „Ad restim funiculumquot;, cui cognatum „Linum annectis linoquot;, velut si quis mendacium attexat mendacio, dolum dolo, nugamentum nugamento?

2

Umbriae nato (1182—1226), biennio post mortem iam in Sanctorum

3

numerum relato.

4

Huic accessit ordo Minimorum a Francisco Paulano (Paula est

5

oppidum Calabriae) institutus, qui ea fuit liumilitate ut cum S. Fran-

6

Vixit ab anno 1416—1507 et Sanctis est additus 1519.

ocr page 155

I3i

exacturus praeceptum, nempe charitatis. Alius osten-tabit aqualiculum, omni piscium genere distentum u). Alius psaltnorum centum effundet modios. Alius je-juniorum myriadas annumerabit, et toties unico pran-dio pene disruptam imputabit aivum. Alius tantum

7) Quod nomen subinde Scti Francisci Congregationis socüs datur, qui vulgo „Observantesquot; appellantur.

8) Benedictus, Nursiae, quod oppidum est Umbriae, natus (480—543) in raonte Cassino agri Neapolitani, anno 529 coenobium condidit, cuius regulam qui sequebantur, Ordines ac Congregationes sub regula S. Benedicti militantium appellabantur.

9) Robertus Abbas ex ordine Benedictinorum, haud procul a Divi-one (Dijon) Cistertium monasterium 1098 instituerat, cui cum Sanctus Bernardus 1119 alter conditor extitisset, Cisterciensibus Bernardinorum nomen accessit.

10) Animadversione dignum E. Brigk/enses scripsisse. Novimus enim Brigirfam, sanctam in Hibernia natam (f 523), complura monasteria ad educandas puellas condidisse, at ordinem ab ea appellatum saepe confundi cum Brigirtae (1302—1373), quae e Norvegia oriunda hoe in coenobiis peculiare habuit ut ibi non solum moniales verum etiam monachi vivere solerent — sed muris ac cancellis a se invicera divisi (Miraeus, Orig. monast. 1. IV. 1620, p. 57).

11) Originem repetunt a Scto Augustino, quamquam variae Congregationes anno demum 1244 a P. M. Innocentio IV in unum con-iunctae, Augustini regulis uti iussae sunt. Cum Dominicanis, Francis-canis, Carmelitis efficiunt IV primarios ordines mendicantium.

12) Auctor fuit Guilielmus Aquitaniae dux et Pictavorum comes, qui postquam schisma adversus Innocentium II P. M. fovit, a Scto Bernardo conversus est. Multis peregrinationibus peractis in dicione Senensi solitarius vitam confecit. Dubii haerent scriptores, utrum eius ordo sub regulis Sti Augustini an Benedicti militet.

13) lacobitae, dicti Dominicani, seu religiosi Ordinis S. Dominici, quod eis Hospitale Peregrinorum S. yacobi Parisiis ad mansionem assignatum primitus fuerit (Du Cange).

14) Aqualiculus pro ventriculo, Pers. S. I. 57. — „Omni p, g.quot; sibi vult „quamquam ab esu carnium abstinetquot;.

ocr page 156

132

ceremoniarum acervum proferet, quantus vix septem onerariis navibus vehi possit. Alius gloriabitur sexa-ginta annos nunquatn attactam pecuniam, nisi digitis duplici chirotheca munitis. Alius cucullam ingeret, adeo sordidam et crassam, ut nullus nauta suo dig-netur corpore. Commemorabit alius se plusquam un-decim lustris spongiae vitam egisse, semper eidem affixum loco 15): Alius raucarn assiduo cantu vocem adducet, alius lethargum 16) solitudine contractum: alius linguam jugi silentio torpentem. At Christus interpellatis, nunquam alioqui finiendis gloriis, unde-nam hoe, inquiet, novum Judaeorum genus?Unicam ego legem vere meam agnosco, de qua sola nihil audio. Et olim palam nulloque parabolarum utens involucro, paternam haereditatem pollicitus sum, non cucullis, preculis, aut inediis, sed charitatis officiis. Nee eos agnosco, qui sua facta nimis agnoscunt, isti qui me quoque sanctiores videri volunt, Abraxasi-orum 17) coelos, si libet, occupent, aut ab his sibi novum extrui coelum jubeant, quorum traditiunculas meis praeceptis anteposuerunt. Cum haec audient,

15) Exemplo sit Simeon Stylites, qui ab anno 422 per XXX annos prope ab Antiochia summa in columna vitam degit.

16) De hoc morbo, Romanorum veterno, Listrius, qui medicus erat, haec adnotavit: Apostema est in posteriori ventriculo cerebri, som-num, oblivionem, et motus paucitatem inducens, quod oritur ex pituita crassissima eet.

17) Basilides, qui Hadriani temporibus Alexandriae docuit, ut 365 caelos, ita totidem Spirituum ordines ex sancta Ogdoade gradatim ortos esse statuit, quos significavit verbo, ut putant, Persico, Abrasax vel Abraxas hunc numerum Graeco more indicante.

Valet enim A. I: B. II: P. C: A. I: S LX: A. I: £. CC.

ocr page 157

133

et videbunt nautas et aurigas sibi praeferri, quibus putatis vultibus sese mutuo contuebuntur ? Sed interim spe sua felices sunt, non absque meo beneficio. At-que hos quidem, quanquam a republica semotos, nemo tarnen audet contemnere, praecipue mendican-tes, propterea quod omnia omnium arcana teneant, ex confessionibus, quas vocant. Quae tamen prodere nefas habent, nisi si quando poti, fabulis amoenio-ribus delectare se volunt, sed conjecturis modo rem indicant, tacitis interim nominibus. Quod si quis hos crabrones18) irritarit, tum in popularibus concionibus probe ulciscuntur sese, et obliquis dictis hostem no-tant, adeo tecte, ut nemo non intelligat, nisi qui nihil intelligit. Nee prius oblatrandi finem faciunt, quam in os ofifam objeceris I9). Age vero quem tu mihi comoedum, quem circulatorem spectare malis, quam istos in concionibus suis rhetoricantes omnino ridicule, sed tamen suavissime imitantes ea, quae rhetores de dicendi rati-one tradiderunt? Deum immortalem ut gesticu-lantur, ut apte commu-tant vocem, ut cantillant,

ut jactant sese, ut subinde alios atque alios vul-tus induunt, ut omnia clamoribus miscent. Atque hanc orandi artem

18) Ad. I. i, 60 (P. 50 D).

19) Cf. Verg. Aen. VI. 419.

ocr page 158

134

ceu rem arcanam Fraterculus Fraterculo per manus tradit: earn tametsi mihi non est fas scire, tarnen utcunque conjecturis sequar. Primo loco invocant, id quod a poetis mutuo sumpserunt: deinde dicturi de charitate, a Nilo Aegypti fluvio sumunt exordium, aut crucis mysterium enarraturi, a Babylonio dracone Bel20) feliciter auspicantur; aut de jejunio disputaturi, a duodecim zodiaci signis 21) principium faciunt, aut de fide verba facturi, diu de quadratura circuli 22) praeloquuntur. Audivi ipsa quendam eximie stultum, erravi, doctum volebam dicere, qui, in concione cele-berrima, divinae triadis mysterium explicaturus, quo et doctrinam suam non vulgarem ostentaret, et theologicis satisfaceret auribus, nova prorsus ingressus est via, nimirum a litteris, syllabis, et oratione, tum a concordia nominis et verbi, adjectivi nominis et substantivi, mirantibus jam plerisque, ac nonnullis Horatianum illud apud se mussitantibus; Quorsum haec tam putida tenduntf 21) Tandem hue rem de-duxit, ut in grammaticorum rudimentis sic expressum

20) In cap. XIV (apocrypho) Proph. Daniel narratur draconi a Ba-bylonüs culto, massam ex pice et adipe et pilis coctam in os dedisse, qua diruptus sit.

21) Quamvis aliae res sint alienissimae, haec quodam modo cum contionantis argumento cohaerere videtur, quod ita demonstrari possit ieiunia valetudinis causa instituta esse verno tempore, cum sol in arietis signum ingrediatur.

22) Ex quo tempore Aristoteles (Categor. P. 7) scripsit: 0 toCxi/xAou tctfayavia-nit el yé irnv iiriaTyTÓv, ivia-rviiiy piv xvtoO ovk 'éa-nv oiSéru, xurds Sè stifriiróv sctiv, hac de re semper quaesitum est.

23) Tfi£s graeco vocabulo dixit, nam Trinitas... non satis est La-tinum (L.).

24) Hor. Sat. II. 7, 21.

ocr page 159

135

ostenderet totius triadis simulacrum, ut nemo mathe-maticorum in pulvere 25) posset evidentius depingere. Atque in hac oratione êeoXoyuTOiToi; ille totos octo menses ita desudarat, ut hodie quoque magis caecu-tiat quam talpae 26), nimirum tota luminum acie ad ingenii cuspidem 27) avocata. Verum haud poenitet hominem caecitatis, ac parvo quoque putat emptam earn gloriam. Auditus est a nobis alius quidam octo-genarius, adeo theologus, ut in hoe Scotum ipsum renatum putes. Is explicaturus mysterium nominis Jesu, mira subtilitate demonstravit in ipsis litteris latere, quicquid de illo dici possit. Etenim quod tribus duntaxat inflectitur casibus, id manifestum esse simulacrum divini ternionis. Deinde quod prima vox Jesus desinat in s, secunda Je sum in m, tertia Jesu in u, in hoe xpfarov subesse mysterium: nempe tribus litterulis indicantibus, eum esse summum, medium, et ultimum. Restabat mysterium his quoque retrusius, mathematica ratione. Jeszis sic in duas aequales diffi-dit portiones, ut scilicet penthemimeres 28) in medio resideret. Deinde docuit eam litteram apud Hebraeos esse, c, quam illi 6^« appellent; porro 5/« Scotorum, opinor lingua 29), peccatum sonat: atque hinc palam declarari, Jesum esse, qui peccata tolleret mundi. Hoe tam novum exordium sic inhiantes admirati sunt

25) Cogitandum de pulvere (vitreo), in quo mathematici veteresfor-mas suas discribere solebant.

26) Cf. Ad. I. 3, 55 (P. 133 F).

27) Vocis usus, qualis nusquam apud veteres.

28) A pentametro versu ad vocabulum V elementis constans trans-latum indicat litteram s.

29) Britannorum sin.

ocr page 160

I36

ocr page 161

137

commentus est Demosthenes ille grajus, aut Cicero latinus? Illis vitiosum habebatur prooemium, quod a re foret alienius: quasi vero non ad istum modum exordiantur et subulci, natura videlicet magistra. At hi docti praeambulutn suum ^), sic enim vocant, ita demum eximie rhetoricum fore ducunt, si nusquam quicquam habeat cum reliquo argumento confine, ut auditor interim admirans, illud secum murmuret: nunc se proripit ille 3l)? Tertio loco ceu narrationis vice nonnihil ex evangelio, sed cursim ac velut obiter interpretantur, cum id solum fuerit agendum. Quarto loco jam nova sumpta persona, quaestionem movent theologalem 83), aliquoties ciVf yij?, outs ovpxvov xttto-(ikvvp ^). Atque id quoque ad artem arbitrantur per-tinere. Hie demum theologicum attollunt supercilium, doctores solennes, doctores subtiles, doctores subti-lissimos, doctores seraphicos 37), doctores sanctos, doctores irrefragabiles, magnifica nomina auribus in-culcantes, Tum syllogismos majores, minores, con-clusiones, corollaria, suppositiones frigidissimas, ac

attentum aut docilem faciamus auditorem: at insinuatio eiusmodi debet esse, ut occulte per dissimulationem eadem omnia conficiamus ut ad eandem commoditatem in dicendi opere pervenire possimus. Ad Herenn. IV et VII in. Cf. Cic. de Inv. I. 15 et Quint. IV. 1. 42.

33) Barbare, ut mox „irrefragabilesquot;.

34) Ex Verg. Bucol. III. 19.

35) Imitatur eorum vocabulum parum latinum. Cf. Theologaliter, magistraliter, alia.

36) Lucian. Alex. s. Philopseud. c. 54: xpyrnovg oilre 71)? lt;pxlt;7iv oi/Ve ol/pavov azronévovf ,..

37) lam Sctus Franciscus a suis Pater Seraphicus (Proph. Isaiae c. 6) appellatus est.

IO

ocr page 162

138

plusquam scholasticas nugas apud imperitum vulgus jactitant. Superest jam quintus actus, in quo summum artificem praestare convenit38). Hic mihi stultam ali-quam et indoctam fabulam, ex speculo opinor histo-riali, aut gestis Romanorum 39) in medium adferunt, et eandem interpretantur allegorice, tropologice, et anagogice40). Atque ad hunc quidem modum Chimae-ram suam 41) absolvunt, qualem nee Horatius unquam assequi potuit, cum scriberet: Humano capiti 42) etc. Sed audierunt a nescio quibus, ingressum orationis sedatum minimeque clamosum esse oportere: Itaque principio sic exordiuntur, ut nee ipsi vocem propriam

38) Cf. Cic. de Sen. II. 5.

39) Vincentius Bellovacensis, Ordinis Praedicatorum (f 1264) com-pilavit Speculum, quod dicitur quadruplex, i.e. Naturale, Doctrinale, Historiale (ad annum usque 1244), quibus aliena manu additum est Morale. Editio princeps prodiit 1473—1476, Argentorati.

„Gesta Romanorumquot;, quibus continentur „Historiae notabiles atque magis principales collectae ex Gestis Romanorum et quibusdam aliis notabilibus Gestis cum moralisationibus eorundemquot; saec. XIII vel in-eunte XIV in Britannia exorta esse videntur. Crevit opus eundo. Editio princeps prodiit Coloniae Agrippinae, 1472.

40) 'AMyyoflx — quam Inversionem, Quint. (VIII. 6, 44) inquit, interpretamur, aliud verbis aliud sensu ostendit — a Theologis tam ludaeis quam Christianis ita usurpatur ut a Spiritu sancto alium quen-dam sensum S. S. orationis verbis subiectum esse statuant. Distin-guuntur interpretationis allegoricae IV genera: mystica et typica, quae nihil ad nos; anagogica, ad res caelestes, moralis sive tropologica ad mores pertin ens. Proverbii locum obtinet: Littera gesta docet; quid credas, allegoria; moralis, quid agas; quid speres, anagogia.

41) Triplex hoe monstrum (II. VI. 181, Lucr. V. 903) indicat orati-onem ex tribus diversissimis constantem, nisi forte universas Rhetoricae partes, iudicialem, deliberativam, demonstrativam, exhaustas esse aiat.

42) Hor. Ars poet. v. I.

ocr page 163

139

exaudiant, quasi referat did, quod nullus intelligat. Audierunt nonnunquam ad concitandos afifectus ex-clamationibus utendum esse.

Proinde presse alioqui lo-quentes, subinde repente vocetn tollunt furioso plane clamore, etiam cum nihil opus. Jures elleboro homini opus esse, perinde quasi nihil referat, ut clames.

Praeterea quoniam audierunt oportere sermonem in progressu fervescere, in singulis partibus principiis utcunque sane recitatis, mox mira vocis contentione utuntur, etiamsi res sit frigi-dissima, atque ita denique desinunt, ut spiritu de-fectos credas. Postremo didicerunt, apud Rhetores de risu fieri mentionem, eoque student et ipsi jocos quosdam aspergere, w (pity «), quam plenos

gratiarum, quamque in loco, ut plane cvcv Trpog ryv hvpxv esse dicas. Mordent quoque nonnunquam, sed ita, ut titillent magis quam vulne-rent. Nee unquam verius adulantur, quam cum maxime Troipfatrix^evóai videri student. Denique tota actio est eiusmodi, ut jures eos a fori circulatoribus didicisse

43) lurat per Venerem, gratiarum deam.

ocr page 164

I40

a quibus longe vincuntur. Quanquam utrique alteris usque adeo sunt similes, ut nemo dubitet, quin aut hi ab illis, aut illi ab his rhetoricen suam didicerint. Et tamen inveniunt hi quoque, mea nimirum opera, qui cum hos audiunt, Demosthenes meros, ac Cicerones audire se putant. Quod genus sunt praecipue mercatores ac mulierculae; quorum auribus unice pla-cere student, quod illi nonnullam praedae portiuncu-lam de rebus male partis soleant impertiri ^1), si commode fuerint palpati. Illae cum aliis multis de causis huic ordini fa vent, tum praecipue, quod in horum sinus soleant effundere, si quid in maritos stomachan-tur, Videtis opinor, quantopere mihi debeat hoc ho-minum genus, cum ceremoniolis, et nugis deridiculis, clamoribusque tyrannidem quandam inter mortales exerceant, et Paulos atque Antonios 45) sese credant.

44) Deponentis forma rara.

45) Ex duobus Sanctis Antoniis, altero Aegyptio, Monachorum quasi patre, qui CV annos natus, anno 356 diem obierit supremum, altero Patavino, Franciscano', in patria anno 1231 mortno ,hunclaude eloquentiae clarissimum, sibi velle videtur.

CAPUT LV.

Verum ego istos histriones tam ingratos benefici-orum meorum dissimulatores, quam improbos simu-latores pietatis libenter relinquo. Jamdudum enim juvat de Regibus ac principibus aulicis a quibus simplicis-sime ') color, et, ut dignum est ingenuis, ingenue,

1

Sine fuco, aperte.

ocr page 165

141

nonnihil attingere. Qui quidem si vel semunciam sani cordis haberent, quid esset horum vita tristius aut aeque fugiendum? Neque enim existimabit vel per-jurio parricidioque parandum imperium, quisquis se-cum perpenderit, quam ingens onus sustineat humeris, qui vere principem agere velit. Eum qui rerum guber-nacula susceperit, publicum non privatum negotium gerere, nihil nisi de commodis publicis oportere cogi-tare: a legibus, quarum ipse et autor et exactor est, nee latum digitum i) discedere: officialium omnium et magistratuum integritatem sibi praestandam esse: sese esse unum omnium oculis expositum, qui vel ceu sidus salutare, morum innocentia, maximam rebus humanis salutem possit adferre, vel veluti cometa lethalis, summam perniciem invehere. Aliorum vitia neque perinde sentiri, neque tam late manare. Principem eo loco esse, ut, si quid vel leviter ab honesto deflexerit, gravis protinus ad quam plurimos homines vitae pestis serpat. Tum quod multa secum adferat principum fortuna, quae soleant a recto deducere, quod genus 1) delitiae, libertas, adulatio, luxus, hoe acrius enitendum ac sollicitius advigilandum, necubi vel deceptus cesset in officio. Postremo, ut insidias, odia, caeteraque vel pericula, vel metus omittam, capiti imminere verum ilium regem, qui paulo post ab eo sit etiam de minimo quoque commisso ratio-nem exacturus, idque tanto severius, quanto prae-stantius gessit imperium. Haec, inquam, atque hujus-

1

Huius dictionis exemplum vide apud Cic. de Inv. II. 54, 162.

ocr page 166

142

modi plurima, si'princeps secum perpenderet, per-penderet autem si saperet, is nec somnum, nec cibum opinor jucunde capere posset. At nunc, meo munere, has omneis curas Diis permittunt 4), ipsi sese molliter curant, neque quenquam ad aurem admit-tunt, nisi qui jucunda loqui norit, ne quid animo sollicitudinis oboriatur. Se probe principis partes omneis implesse credunt, si venentur assidue, si bellos alant caballos, si suo commodo vendiderint magistra-tus ac praefecturas, si quotidie ijovae rationes ex-cogitentur, quibus civium opes attenuent et in suum converrant fiscum: Verum id apposite 5), repertis titulis, ut etiam si sit iniquissimum, aliquam tamen aequitatis speciem prae se ferat. Addunt data opera nonnihil adulationis, quo populares animos, utcunque sibi devinciant. Fingite mihi nunc quales sunt non-nunquam, hominem le-gum ignarum, publico-rum commodorum pene hostem, privatis intentum commoditatibus, addic-turn voluptatibus, osorem eruditionis, osorem liber-tatis ac veri, nihil minus quam de reipublicae salute cogitantem, sed omnia sua libidine, suisque utilitatibus metientem. Deinde

4) Hor. C. I. 9, 9.

5) i. q. ixtTyiclat.

ocr page 167

143

addite huic torquem auream, omnmm virtutum cohae-rentium consensum indicantém, turn coronam gem-mis insignitam, quae quidetn admoneat eum heroicis omnibus virtutibus oportere caeteris antecellere. Prae-terea sceptrum, justitiae et undecunque incorrupt! pectoris symbolum. Postremo purpuram, eximiae cujusdam in rempublicam charitatis indicium. Haec gestamina si Princeps cum sua vita conferret, equidem futurum arbitror, ut plane pudescat o-rnatus sui, vereaturque, ne quis nasutus 1) interpres, totum hunc tragicum cultum, in risum, jocumque vertat.

gemmas, purpuram, reli-■ quaque virtutum ac sa-pientiae insignia corpore circumferre, rerum ip-

Jam quid de proceribus aulicis commemorem ? quorum plerisque cum nihil sit addictius, servilius, insulsius, abjectius, tamen omnium rerum primos sese videri volunt.

Hac una in re tamen modestis-simi, quod contenti, aurum,

sarum studium omne concedunt aliis. Hoe abunde felices sibi videntur, quod Regem herum vocare liceat,

1

De irrisore, dicace, saepius apud Mart., ubi I. 4, 6 „Et pueri nasum rhinocerotis habentquot;.

ocr page 168

144

quod tribus verbis salutare didicerint, quod norint civiles titulos subinde inculcare 1) serenitatem, domi-nationem, et magnificentiam. Quod egregie perfricu-erint facietn 1), quod festiviter adulentur. Nam hae sunt artes, quae vere nobilem et aulicum deceant. Caeterum si vitae rationem omnem propius inspicias, nimirum meros Phaeacas invenies, sponsos Penelopes, reliquum carmen 2) agnoscitis, quod Echo vobis melius referet quam ego 3). Dormitur in medios dies, ibi sacrificulus mercenarius ad lectum paratus, qui propemodum cubantibus adhuc sacrum expedite per-agat. Mox ad jentaculum, quo vix peracto, jam in-terpellat prandium. Sub id alea, laterunculi 4), sortes, scurrae, moriones, scorta, lusus, inficetiae. Interim una aut altera merenda. Rursum coena, post banc repotia 5)) non una per Jovem. Atque ad hunc mo-dum citra ullum vitae taedium elabuntur horae.dies, menses, anni, saecula. Ipsa nonnunquam saginatior abeo, si quando viderim illos peyccXoppouvTtxg 6), dum

1

i. q. infercire orationem titulis.

2

Hor. Ep. I. 2, 28.

3

Nam huius est extrema sonare (L.). Ceterum extat in Colloquiis quod inscribitur „Echoquot;.

4

Sic E. pro vulgari latrunculi, a latere, ut puto. Cf. Calculus.

5

Hie, cum Apuleio, de cena conviviove; vulgo de nuptiis.

6

Etiamsi L. asseveret „Id est: ostentantes sese. Utitur hoc verbo Lucianus de Diis loquens, quod fastu quodam vivant,quot; fisycthopftlv neque apud Samosatensem neque apud alium quemquam scriptorem invenitur. Listrii animo fortasse obversabantur litycekyyófoi; (lup. Trag. 14) et neyuKyyoftiv (de Sacrif. 9). Quamobrem hoe'verbum E. finxisse videtur ex ftsya? et iïffOS, ut aulici quoque longam caudam trahere

ocr page 169

I4S

inter nymphas una quaeque hoc sibi videtur diis pro-pior, quo caudam longiorem trahit, dum procerum alius alium cubito protrudit, quo Jovi vicinior esse videatur, dum sibi quisque hoc magis placet, quo graviorem catenam collo bajulat, ut robur etiam, non opes tantum ostentent.

dicantur et viri, hand secus ac mulieres éAKerfaevAot (II. VI. 442), (II. XIII. 685) sint. Aliud tarnen sibi vult „caudam tra-herequot; apud Hor. Sat. II. 3, 53.

CAPUT L V I I.

ocr page 170

146

nem. Quid pedum, nimirum crediti gregis vigilantis-simam curam. Quid praelata crux, videlicet omnium humanorum affectuum victoriam. Haec, inquam, at-que id genus multa, si quis perpendat, nonne tristem ac sollicitam vitam egerit? At nunc belle fa-ciunt, cum sese pascunt. Caeterum ovium curam aut ipsi Christo mandant, aut in Fraires, quos vocant, ac vicarios rejici-unt. Neque vel nominis sui recordantur, quid sonet Episcopi vocabulum, nempe laborem, curam, sollicitudinem. Ve-rum in irretiendis pecuniis plane epis-copos agunt, ohV xXmumkiv 1).

Ad eundem modum Cardinales si cogitent sese in Apostolorum locum successisse, eadem ab ipsis requiri, quae illi praestiterunt. Deinde non dominos esse, sed administra-tores spiritalium dotium 1), de quibus omnibus sint paulo post exactissime reddituri ra-tionem. Imo si vel in cultu paulisper philosophentur, at-

1

Apud Homerum (II. X. 515, XIII. 10 et alibi) ol/S'

Acuminis lusus est inter sTrtTKÓftovs et hanc dictionem,

ocr page 171

147

que ita secum cogitent, quid sibi vult hie vestitus candor? Nonne summam at eximiam vitae innoeen-tiam? Quid interior purpura? Nonne flagrantissimum in Deutn amorem? Quid rursus exterior, sinuosa capacitate diffluens, ac totam etiam Reverendissimi1) complectens mulam, quanquam una vel camelo con-tegendo suffecerit? Nonne charitatem latissime sese pandentem ad subveniendum omnibus, hoc est, ad docendum, exhortandum, consolandum, increpandum, admonendum, componenda bella, resistendum impro-bis principibus, et vel sanguinem libenter impenden-dum gregi christiano, non solum opes. Quanquam quorsum omnino opes, pauperum 4) Apostolorum vicem gerentibus ? Haec si perpenderent, inquam, nec eum locum ambirent et libenter relinquerent, aut certe vitam plane laboriosam atque sollicitam agerent, cujusmodi veteres illi vixerunt Apostoli.

3) Eiusmodi regio vestimento uti Cardinalibus concessit Bonifacius VIII ineunte saeculo XIV, qui ab anno inde 1630 Eminentissimi appellantur.

4) Cf. Ev. Matth. X. 9 et Luc. IX. 3.

CAPUT LIX.

Jam Summi Pontifices, qui Christi vices gerunt, si conentur ejusdem vitam aemulari, nempe pauper-tatem, labores, doctrinam, crucem, vitae contem-ptum, si vel Papae '), id est, patris nomen, vel

1

Chr. Enchir. V. p. 49 B.

ocr page 172

148

Sanctissimi cognomen cogitent, quid erit in terris afflictius? aut quis eum locum omnibus etnat facul-tatibus: emptum, gla-dio, veneno, omnique vi tueatur 1) ? Quantum his abstulerit commoditatum, si semel incessiverit sapientia ? Sapientia dixi? Imo vel mica salis illius, cujus me-minit Christus2).Tan-tum opum, tantum honorum, tantum di-tionis, tantum victo-riarum, tot officia, tot dispensationes, tot vectigalia, totin-dulgentias, tantum equorum, mulorum, satellitum, tantum voluptatum. Videtis

1

Multa nefanda quamquam Romae E. viderat atque audierat Vid. Ep. 1175 (P. 1382 C) et 653 (P. 766 D) et Apol. ad Blasph. I. Stun. IX. p. 358 E — tarnen de potestate P. M. constantissime et magnificentissime sensit. Vid. ibid. p. 388 C. De urbe Roma meliora in Ep ad Card. Grimanum, praemissa Ep. Paul, ad Rom. VII p. 773.

2

Ev. Matth. V. 13.

ocr page 173

149

quantas nundinas, quantam messem, quantum bo-norum pelagus 1) paucis sim complexa. In quorum locum inducet vigilias, jejunia, lacrymas, orationes, condones, studia, suspiria, milleque id genus miseros labores. Neque vero negligendum, illud futurum, ut tot scriptores, tot copistae 2), tot notarii, tot advo-cati, tot promotores 3), tot secretarii, tot mulotribae 4), tot equisones, tot mensarii, tot lenones, pene mollius quiddam addideram, sed vereor ne durius sit auribus. In summa 5), tam ingens hominum turba, quae Ro-manam sedem onerat, lapsa sum, honorat sentiebam, ad famem adigetur. Inhumanum quidem hoe, et abo-minandum facinus, at multo magis detestandum, ip-sos etiam summos ecclesiae principes ac vera mundi lumina ad peram et baculum revocari. At nunc fere, gt; si quid laboris est, id Petro et Paulo relinquitur, quibus abunde satis est otii. Porro si quid splendoris, aut voluptatis, id sibi sumunt. Atque ita fit mea quidem opera, ut nullum paene homimum genus vivat mollius, minusque sollicitum, ut qui abunde Christo satisfactum existiment, si mystico ac paene scenico

1

„Mare bonorumquot; in Ad. I. 3, 29 (P. 123 B).

2

Du Cange: „Librarius qui chartas et alia id genus transcribitquot;. Veteribus ignotum fuit vocabulum.

3

A iure promovendo dicti, distinguuntur in fiscales, quorum erat in delicta inquirere, ut reprimerentur vel punirentur, et fidei qui, quo-tiescunque de quodam beato sanctove praedicando quaestio erat, ad-versus postulatorem causae proferebant quaecunque impedimento esse poterant atque idcirco Avvocati del diavolo (Advocati diaboli) vulgo appellabantur.

4

Latine: muliones.

5

Ciceronianum: ad summam.

ocr page 174

i5o

ornatu, ceremoniis, beatitudinum, reverentiarum, sanc-titatum titulis, et benedictionibus, ac maledictionibus Episcopos agant. Priscum et obsoletum, nec horum omnino temporum, miracula edere; docere populum, laboriosum: sacras interpretari litteras, scholasticum: orare, otiosum; lacrymas fundere, miserum ac mu-liebre: egere, sordidum: vinci, turpe, parumque dig-num eo, qui vix reges etiam summos ad pedum bea-torum admittit oscula: denique mori, inamabile: tolli in crucem, infame. Restant sola haec arma ac bene-

dictiones dulces, quarum meminit Paulus 9), atque harum quidem sunt sane quam benigni, interdictio-nes, suspensiones, aggra-vationes10), anathematizati-ones, ultrices picturae1), ac fulmen illud terrificum, quo solo nutu mortalium animas vel ultra tartara mittunt. Quod ipsum tamen sanctis-simi in Christo patres, et Christi vicarii, in nullos tor-quent acrius, quam in eos

qui instigante diabolo, patrimonia Petri minuere atque

1

Proponuntur enim Romae picti in linteis, quam maxime odiosa specie, quos excommunicatos ostendunt. Ipse sedet furioso vultu, utrin-que cacodaemones flammeam imponunt coronam, ignis sub pedibus, inscriptiones horrendae eet. (L.).

ocr page 175

i5i

arrodere conantur. Cujus cum haec vox sit in Evan-gelio, Reliquimus omnia, et sequuti sumus te 12), tarnen hujus patrimonium appellant agros, oppida, vectiga-lia, portoria, ditiones. Pro quibus dum zelo Christi accensi, ferro ignique dimicant, non absque plurimo Christiani sanguinis dispendio, turn demum ecclesiam Christi sponsam sese credunt apostolice defendere, fortiter profligatis, ut vocant, hostibus. Quasi vero ulli sint hostes ecclesiae perniciosiores, quam impii pontifices, qui et silentio Christum sinunt abolescere, et quaestuariis 13) legibus alligant, et coactis inter-pretationibus adulterant, et pestilente vita jugulant. Porro cum Christiana ecclesia sanguine sit condita, sanguine confirmata, sanguine aucta, nunc perinde quasi Christus perierit, qui more suo tueatur suos, ita ferro rem gerunt. Cumque bellum res sit adeo immanis, ut feras non homines deceat, adeo insana, ut poetae quoque fingant a Furiis immitti u), adeo pestilens, ut universam morum luem simul invehat, adeo injusta, ut a pessimis latronibus optime soleat administrari, adeo impia, ut nihil cohaereat cum Christo, tamen omnibus omissis, hoe tantum agunt. Hie videas etiam decrepitos senes 15), juvenilis animi robur praestare, nee offendi sumptibus, nee fatigari

12) Ev. Matth. XIX. 27.

13) Usurpatur nonnisi de mulieribus corpore quaestum facientibus et lenocinio.

14) Verg. Acn. VII. 323.

15) Julius II, cum 60 annos natus P. M. factus esset, per decennium bella gerere fere non desiit, tam parum Christianus ut ne Tur-carum quidem auxilium adversus Francogallos spemeret.

ocr page 176

152

laboribus, nee deterreri quicquam si leges, si religi-onem, si pacem, si res humanas omneis sursum ac deorsum misceant. Neque desunt adulatores eruditi, qui istam manifestariam insaniam zelum, pietatem, fortitudinem appellent, excogitata via, qua fieri po-test, ut quis lethale ferrum stringat, adigatque in fratris sui viscera, manente nihilominus charitate illa summa, quam ex Christi praecepto debet proximo Christianus.

CAPUT LX.

Equidem incerta sum adhuc, utrum his rebus ex-emplum dederint, an potius hinc sumpserint episcopi quidam Germanorum, qui simplicius, etiam omisso cultu, omissis benedictionibus, aliisque id genus cere-moniis, plane satrapas agunt, adeo, ut propemodum ignavum, parumque decorum Episcopo putent, alibi, quam in acie, fortem animam Deo reddere. Jam vero vulgus sacerdotum, nefas esse ducens, a praesulum ') suorum sanctimonia degenerare, euge quam militanter pro jure decimarum, ensibus, jaculis, saxis, omnique armorum vi belligerantur; quam hic oculati, si quid ex veterum litteris possint elicere, quoplebe-culam territent, et plusquam decimas deberi convin-cant. At interim non venit in mentem, quam multa passim legantur de officio, quod illi vicissim praestare

l) Cadente latinitate de iis qui rei cuidam praesunt usurpari solitum, mox antistitem quoque sacrorum sive episcopum significavit. Cf. Ep. 1084 (P. 1246 A).

ocr page 177

153

2) Sic enim interpretabantur illud, propter officium datur beneficium eet. (L.).

3) Ut, qui altari servit, de altari vivat.

II

ocr page 178

154

siasticos vocant, perinde quasi ipsis cum ecclesia nihil omnino sit commercii, quasi baptismi votis nihil pror-sus sit actum. Rursum sacerdotes, qui sese vocant secular es, quasi mundo initiati, non Christo, in regu-lares 1) onus hoc devolvunt: Regulares in monachos: Monachi laxiores in arctiores; Omnes simul in men-dicantes: Mendicantes in Carthusienses 2), apud quos solos sepulta latet pietas, et adeo latet, ut vix un-quam liceat conspicere. Itidem pontifices, in messe pecuniaria diligentissimi, labores illos nimium aposto-licos, in episcopos relegant, episcopi in pastores, pastores in vicarios, vicarii in fratres mendicantes. Hi rursum in eos retrudunt, a quibus ovium lana tondetur. Verum non est hujus instituti, pontificum ac sacerdotum vitam excutere, ne cui videar satyram texere, non encomium recitare, neve quis existimet bonos principes a me taxari, dum malos laudo. Sed haec ideo paucis attigi, quo palam fieret, nullum esse mortalem, qui suaviter vivere possit, nisi meis initiatus sit sacris, meque propitiam habeat.

1

Regulares sive Religiosi dicuntur Clerici et Laici, qui religionibus se ita obstrinxerunt ut ex certa quadam regula vivant, OrdinumCon-gregationumque socii.

2

Conditus est hic ordo anno 1084 a Brunone, Coloniae Agrippi-nae claris parentibus orto, qui horrendo prodigio ad religionem con-versus et a Leone X in Divorum numerum relatus est. Locum obti-nuere nomine Cartusiam (Chartreuse), prope Gratianopolim (Grenoble) intra altissimos montes situm, ibique vitam sub Brunonis disciplina angelicam duxerunt (Miraeus 1. 1. p. 202). „Statuta sive Consuetudines Cartusiaequot; debentur Priori quinto, Guigoni (1134). Quid Erasmus de iis sentiat, vide in Apol. adv. debacch. Sutoris IX p. 803 C.

ocr page 179

I5S

CAPUT LX I.

Nam id quo pacto fieri queat, cum ipsa etiam

Rhamnusia, rerum humanarum fortuna-trix J), mecum adeo consentiat, ut sapien-tibus istis semper fuerit inimicissima ? contra stultis etiam dormientibus omnia commoda adduxerit? Agnoscitis Timothe-um ilium, cui hinc etiam cognomen, et proverbium »5 fuSwra? Kuprog xipsT1). Rursum aliud yXocvt; 'Itttxtxi 2). Contra in sapientes quadrant ilia, sv rsrpxSi

ysvwiükvTtc; 3), et equum habet Sejanum 4)) et aurum Tolosanum 5). Sed desino irxpoi/Aix^seixi, ne videar

1

Aliam quandam provinciam hoc vocabulo a se ficto dedit atque in Ad. II. 6, 38 (P. 595 E).

2

Ad. I. x, 76 (P. 57 F).

3

Ad. I. i, 77 (P. 58 A) „quarta luna natiquot; de infeliciter natis, sic-ut Hercules.

4

Ad. I. 10, 97 (P. 395 F) cl. Geil. III. 9, 6.

5

Ad. I. 10, 98 (P. 396 B) cl. Geil. III. 9, 7. — A latere Erasmi sedentis et scribentis, docti cuiusdam viri haec manu scripta sunt: Quum ad hunc locum perveniebat E. se pictum sic videns exclamavit,

ocr page 180

156

Erasmi mei commentaria suppilasse. Ergo ut ad

rem 7), Amat Fortuna pa-rum cordatos, amat auda-ciores, et quibus illud placet: tS? êppityöu xvfioc 8). At Sapientia timidulos red-dit, ideoque vulgo videtis sapientibus istis cum pau-pertate, cum fame, cum fumo rem esse, neglectos, inglorios, invisos vivere: Stultos affluere nummis, admoveri Reipublicae gu-bernaculis, breviter florere modis omnibus. Etenim si quis beatum existimet Principibus placuisse viris 9), et inter meos illos ac gem-meos 10) Decs versari, quid inutilius sapientia, imo quid apud hoc hominum genus damnatius? Si divitiae pa-randae sunt, quid tandem lucri facturus est negotiator,

si sapientiam secutus: per-

Ohe! Ohe! si Erasmus adhuc talis es-set, duceret profectó uxorem (Patinus).

7) Inserendum videtur „redeamquot;.

8) Ad. I. 4, 32 (P. 162 C).

9) Hor. Epist. I. 17,35.

10) Gemmis splenden-tes. Cf. Gemmei pavones Mart. LVIII. 13. ^

ocr page 181

157

jurio offendetur, si in mendacio deprehensus eru bescet, si anxios illos de furtis atque usuris sapientum scrupulos, vel tantuli faciet. Porro si quis honores atque opes ambiat ecclesiasticas, ad eas vel asinus, vel bubalus quot;) citius penetrabit quam sapiens. Si voluptate ducaris, puellae, maxima hujus fabulae pars, stultis toto pectore sunt addictae, sapientem baud secus ac scorpium horrent fugiuntque. Denique qui-cunque paulo festivius ac laetius vivere parant, sapientem inprimis excludunt, ac quodvis animal12) potius admittunt. Breviter quoquo te vertas, apud pontifices, principes, judices, magistratus, amicos, hostes, maxi-mos, minimos, omnia praesentibus nummis parantur: quos uti contemnit sapiens, ita illum sedulo fugere consueverunt. Sed cum laudum mearum nullus sit modus neque finis, tamen oratio aliquando finem habeat necesse est. Itaque desinam dicere, sed si prius ostendero paucis, non deesse magnos autores, qui me litteris suis pariter ac factis illustrarint, ne cui forte stulte mihi soli videar placere, neve legulei calumnientur, me nihil allegare 13). Ad ipsorum igitur exemplum allegabimus, hoc est, süStv irpog sTroq u).

11) Bubalus atque bison, Mart. Speet. XXIII. 4.

12) De homine, ut Cic. de leg. I. 7, 22 a. hoe providum.

13) Probandi excusandive causa aliquid afferre apud Ictos.

14) Vid. Arist, Eccles. 751 et „Nihil ad versumquot; Ad. I. 5. 45 (P-199 C).

CAPUT L X II.

Principio illud omnibus vel notissimo proverbio persuasum est, Ubi res abest, ibi simulationem esse

ocr page 182

158

optimam 1). Eoque recte statim traditur hic versus pueris: Stultitiam simulare loco, sapientia summa est1). Vos jam ipsi conjicite, quam ingens sit bonum Stul-

titia, cujus etiam fallax umbra et imitatio sola tantum laudis meretur a doctis. Sed multo candidius pinguis ille ac nitidus Epicuri de grege poreus 2) miseere stultitiam consiliis jubet 3), tametsi bre-vem, non admodum scite ad-didit 4). Item alibi, Dulee est desipere in loco, Rursum alio in loco, mavult delirus iners-que videri, quam sapere, et ringi 5). Jam apud Homerum Telemachus, quem modis omnibus laudat Poëta, subinde

1

„Tn his plane lusit ingenio et partim jocosis argumentis, partim detortis, quod vult colligitquot; ita L. at vide n. 2.

2

Hor. Ep. I. 4, 16. — Epicuri de grege porcum cemens E. uno verbo rem totam declaraturus et in amicum lusurus, adscripsit Holbein, quo scilicet pictoris illius mores indicaret (Patin us).

3

Hor. Carm. IIII. 12, 27,

4

Ibidem v. 28.

5

Hor. Ep. II. 2, 126.

ocr page 183

159

vyjirtoi; appellatur '), atque eodem praenotnine tanquam felicis ominis libenter pueros et adolescentes vocare solent tragici. Quid autem sacrum Iliadis carmen, nisi stultorum regum et populorum continet iras 8)?Porro quam absoluta laus illa Ciceronis ? Stultorum sunt plena omnia9). Quis enim ignorat, unumquodque bonum quo latius patet hoc esse praestantius ?

7) Tantum de Telemacho infante Od. XI. 449, cum I. 397 hue pertinere non arbitrer.

8) „Aestusquot; in Hor. Epist. I. 2, 8.

9) Epist. ad Fam. IX. 22, 4. Cf. Ep. 329 (P. 345 B), ubi: „Ingens ubique stultorum ac simplieium est numerusquot;, et Simonid. Cei fragm. in Plat. Prot. 346 C. t«v ycip ijAid/oJ» Snrtifm ytvéSAx.

CAPUT LXIII.

Atqui fortassis apud Christianos horum levis est auctoritas: Proinde sacrarum quoque litterarum te-stimoniis, si videtur, laudes nostras fulciamus, sive, ut docti solent, fundemus '), principio veniamatheo-logis praefatae, ut nobis fas esse velint, deinde quo-niam arduam rem aggredimur, et fortassis improbum fuerit, denuo Musas ex Helicone, ad tantum itineris revocare 1), praesertim cum res sit alienior 2), fortasse magis conveniet optare, ut interim dum theologum ago, perque has spinas ingredior, Scoti anima pau-lisper ex sua Sorbona 3) in meum pectus demigret,

1

Quo verbo parum latine utebantur Theologi.

2

Quippe quae magis ad Theologos pertineat.

3

Condita anno 1257, ubi XVI pauperes magistri, duce Sti Ludovici

ocr page 184

i6o

quovis hystrice atque erinaceo s) spinosior, moxque remigret quo lubebit, vel s? xópxxxg 1). Utinam et

vultum alium liceat sumere, et ornatus adsit theologicus. Ve-rum illud interim ve-reor, ne quis me fur-ti ream agat, quasi clanculum Magisiro-rum nostrorum scrinia compilaverim, quae tantum rei theologicae teneam. Sed non adeo

mirum videri debet, si tam diutina, quae mihi arctissima est, cum theologis consuetudine, non-nihil arripui, cum ficulnus etiam ille deus Priapus

1

Ad. II. 1, 96 (P. 446 B).

ocr page 185

i6i

nonnullas graecas voces, legente domino, subnotarit tenueritque 7). Et gallus Lucianicus longo hominum convictu sermonem humanum expedite calluerit. Sed jam ad rem bonis avibus 8). Scripsit Ecclesiastes capite primo; Stultorum infinitus est numerus 9).

Cum numerum praedicat infinitum, nonne morta-leis universos complecti videtur, praeter pauculos aliquot, quos haud scio,

an cuiquam videre conti-gerit ? Sed magis ingenue confitetur hoc Hieremias, cap. 10. Stultus, inquiens, factus est omnis homo a sapientia sua10). Soli Deo tribuit sapientiam quot;) universis hominibus stultitiam relinquens. Ac rursum paulo superius: Ne glorietur homo in sapientia sua 12). Cur non vis hominem in sua sapientia gloriari, optime Hieremia? Nimirum, inquiet, ob id, quia non habet sapientiam. Sed ad Ecclesiasten redeo. Hunc, cum exclamat: vanitas vanitatum, et omnia vanitas 13), quid aliud sensisse

7) Respicit ad carmen ex Priapeis, quod invenitur et alibi et in Burmanniana Anthol. lat. Tom. II. p. 536, Epigr. num. LXIX, ubi Priapus: Sed rudis hic dominum toties audire legentem

Constiti, Homeriacas edidicique notas.

8) Ad. I. i, 75 (P. 57 C).

9) Vs. 15#.

10) Vs. 14, ubi in Vuig. est a scientia.

11) X. 7 et 12.

12) IX. 23.

13) I. 2 et XII. 8. Mox de calculo albo vid. Ad. I. J, 53 (P. 202 B).

ocr page 186

102

creditis, nisi quemadmodum diximus, vitam humanam nihil aliud quam Stultitiae ludicrum esse? nimirum Ciceronianae laudi album addentem calculum, cuius optimo jure celebratur illud: quod modo retulimus: Stultorum plena sunt omnia. Rursutn sapiens ille Ec-clesiasticus, qui dixit: Siultus mutatur ut Luna, sapiens permanet ut Sol™), quid aliud innuit, nisi mor-tale genus omne stultum esse, soli Deo, sapientis nomen competere? Siquidem Lunam humanam natu-ram interpretantur, Solem omnis luminis fontem,

Deum. Huic astipula-tur, quod ipse Christus in evangelio negat, quenquam appellan-dum bonum, nisi Deum unum15). Porro si stultus est, quisquis sapiens non est, et quisquis bonus, idem sapiens, autoribus Stoicis, nimirum mortales omneis Stultitia complectatur necessum est. Iterum Salomon cap. 15. Stultitia, inquit, gaudium stulto 16), videlicet manifeste confitens, sine stultitia nihil in vita suave esse.

14) Ecclesiast. XXVII. 12: Homo sanctus in sapientia manet sicut sol; nam stultus sicut luna mutatur.

15) Ev. Matth. XIX. 17.

16) Vs. 2la.

ocr page 187

163

Eodetn pertinet illud quoque: Qui apponit scientiam, apponit dolorem, et in multo sensu, multa indignatio 17). An non idem palam confitetur egregius ille concio-nator cap. 7. Cor sapientum, ubi tristitia est: et car stultorum, ubi laetitia 18). Eoque non satis habuit sapientiam perdiscere, nisi nostri quoque cognitionem addidisset. Quod si mihi parum habetur fidei, ipsius accipite verba, quae scripsit cap. 1. Dedique car nieunt, ut scirern prudentiam atque doctrinam, errores-que et stultitiam 19). Quo quidem loco illud animad-vertendum, ad stultitiae laudem pertinere, quod earn posteriore posuit loco. Ecclesiastes scripsit, et hunc scitis esse ordinem ecclesiasticum, ut qui dignitate primus sit, is locum obtineat extremum vel hiccerte memor evangelici praecepti 20). Sed Stultitiam prae-stantiorem esse Sapientia, et Ecclesiasticus ille, quis-quis fuit, liquido testatur, cap. 44 'n) cujus me-hercle verba non prius proferam, quam shayutyv meam commoda responsione adjuveritis, ut faciunt apud Platonem hi, qui cum Socrate disputant22). Utra ma-gis convenit recondere, quae rara sunt et pretiosa.

17) Eccles. I. 18: eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam, addit et laborem.

18) Vs. 5.

19) Vs. 17.

20) Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi, Ev. Matth. XIX. 30 et alibi.

21) Hand facile sane id ex Cap. XLIV Ecclesiastici effeceris.

22) Immo 'Erzyayij (inductie), qua plurimum Socrates est usus, hanc habuit viam: cum plura interrogasset, quae fateri adversario necesse esset, novissime id, de quo quaerebatur, inferebat, cui simile concessisset. Quint. V. 11, 3. Cl. Cic. de Inv. I. 31, 51.

ocr page 188

164

an quae vulgaria viliaque? Quid tacetis? Etiam si vos dissimuletis, proverbium illud Graecorum pro vobis respondet, ryv sir] óupxig vüpixv, quod ne quis impie rejiciat, refert Aristoteles Magistrorum nostro-rum Deus23). An quisquam vestrum tam stultus est, ut gemmas et aurum in via relinquat? non hercle opinor. In abditissimis penetralibus, nec id satis, in munitissimorum scriniorum secretissimis angulis ista reponitis, coenum in propatulo relinquitis. Ergo si quod pretiosius est reconditur, quod vilius exponitur, nonne palam est, sapientiam quam vetat abscondi, viliorem esse stultitia quam recondi iubet? Jam ipsius testimonii verba accipite. Melior est homo, qui abscon-dit stultitiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam 24). Quid quod animi quoque candorem divinae litterae stulto tribuunt, cum sapiens interim neminem sui similem putet. Sic enim intelligo id, quod scribit Ecclesiastes, cap. 10. Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omneis stultos exis-timat^). An non istud eximii cujusdam candoris est, omnes aequare tibi ipsi, cumque nemo non magnifice de se sentiat, omnibus tamen tuas communicare lau-des? Proinde nec puduit tantum Regem hujus cog-nominis, cum ait, cap. 30. Stultissimus sum viro-rum26) Neque Paulus ille gentium doctor, Corinthiis

23) De re contempta ac vili. Vide „In foribus urceumquot; Ad. II. I, (P- 431 A). Arist. verba Iti 0. xijv lt;/. inveniuntur in Rhetor. I. 6.

24) Ecclesiastic! XX. 33, ubi in Vulg.: Melior est, qui celatinsipien-tiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.

2O „Aestimatquot; Vulg. v.

26) Prov. XXX. 20.

ocr page 189

lós

scribens, stulti cognomen illibenter agnoscit: Ut in-sipiens, inquit, dico: plus ego ■1), perinde quasi turpe sit vinei stultitia. Sed interim obstrepunt mihi Grae-culi28) quidam, qui tot hujus temporis theologorum, ceu cornicum oculos student configere2!)), dum anno-tationes suas, veluti fumos quosdam aliis offundunt, cujus gregis si non Alpha, certe Beta meus est Erasmus, quem ego saepius honoris causa nomino. O vere stultam inquiunt, et ipsa dignam Moria citati-onem. Longe diversa mens Apostoli, quam tu som-nias! Nee enim hoc agit his verbis, ut caeteris stultior haberetur, verum cum dixisset: ministri Christi sunt; et ego: seque veluti jactabundus in hac quoque parte aequasset caeteris, per correctionem adjecit,plus ego, sentiens se non modo parem reliquis Apostolis in Evangelii ministerio, verum etiam aliquanto superio-rem. Idque cum ita verum videri vellet, ne tamen ut arrogantius dictum ofïenderet aures, praemuniit, stul-titiae praetextu. Ut minus sapiens dtco, propterea quod sciret esse stultorum privilegium, ut soli verum citra offensam proloquantur. Verum quid Paulus sen-serit cum haec scriberet, ipsis disputandum relinquo. Ego magnos, pingues, crassos, et vulgo probatis-

27) Ep. ad Cor. II. n, 23: ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico) plus ego in laboribus plurimis, in carceribus abundantius eet.

28) In deminutivo eontemptum inesse patet, at nostrum verborum lusu iam graculos (vid. sqq.) significasse efficio ex Ad. I. 7, 22 (P. 270 B). Explicatio Prov. „Graculus inter Musasquot; omnino cum hoe loco conferri meretur.

29') Ad. I. 3, 75 (p. 140 A) interpretatur: Novo quodam invento veterum eruditionem obscurare, efficereque ut superiores nihil scisse, nihil vidisse videantur. Cf. Cic. pro Mur. 11 et pro Flacco 20.

ocr page 190

166

30) Linguae sunt Graeca, Latina, Hebraica.

31) Ambigue dictum, cum ét 'évSofyf ét «Aafwv sit.

32) Sub nomine, quod supprimit et paene effutiverat (c. 64% latere volunt Nicolaum Lyranum, Ordinis Franciscanorum, qui Lyrae in Nor-mandia natus, Lutetiae Parisiorum, ubi Theologiam docebat, anno 1340 decessit. Propter opus, quod inscripserat „Postillae perpetuae in V. et N. Testamentumquot; (5 vol., Rom. 1472) doctor planus et utilis cognominatus est. Multa Lutherus ei debuit, unde illud „Si Lyra non lyrasset, Luthe-rus non saltassetquot;. E. saepius de eo agit, ut in Ep. C1II. p. 98 C.

ocr page 191

167

solum in forma, verum etiam in materia. Ut minus sapiens dico, id est, si videor vobis insipiens, me pseud-apostolis adaequando, adhuc videbor vobis minus sapiens me eis praeferendo33). Quanquam idem paulo post, velut oblitus sui alio delabitur.

33) Cf. Ep. ad Cor. II. II, 5 et 13.

CAPUT L X I V.

Sed cur anxie me unius exemplo tueor? cum hoc publicum jus sit Theologorum, coelum, hoc est, divinam scripturam, ceu pellem extendere: cum apud divum Paulum pugnent divinae scripturae verba, quae suo loco non pugnant, si qua üdes i\\i vrevrxy^cliTTcp 1) Hieronymo, cum Athenis forte conspectum arae titu-lum torqueret in argumentum fidei christianae, ac cae-teris omissis, quae causae fuerant offectura, duo tantum extrema verba decerpserit, nempe haec,lgnoto Deo, atque haec quoque nonnihilimmutata, siquidem integer titulus sic habebat, DliS Asiae, Europae, et africae, dus 1gnotis et peregrinis *). Ad hujus, opinor, exemplum passim jam 01 ruv isokoyuv

1

Nam constat H. scivisse graece, latine, hebraice, chaldaice, et dalmatice (L.).

ocr page 192

168

3), hinc atque hinc revulsa, quatuor aut quin-que verbula, et si quid opus est, etiam depravata, ad suam accommodant utilitatem, licet ea quae prae-

cedunt et consequuntur, aut nihil omnino faciant ad rem, aut reclament quo-que. Quod quidem faciunt tam felici impudentia, ut saepenumero Theologis in-videant Jureconsulti1). Quid enim illis jam non succe-dat, posteaquam magnus ille, paene nomen efifuti-veram, sed rursus metuo graecum proverbium s)) ex

^ Lucae verbis sententiam ? expresserit, tam consenta-^ neam animo Christi, quam igni cum aqua convenit 2).

1

Quod turpe est Jurisperitis ac Medicis, quorum utrique de in-dustria suam artem reddiderunt difficillimam, quo simul et quaestus sit uberior, et gloria major apud imperitos; id longe turpius fuerit fecisse in Philosophia Christi. (Ep. 329 p. 338 B).

2

Ad. IV. 4, 94 (P. 1023 D).

ocr page 193

169

Etenim cum immineret extremum periculum, quo tempore solent boni clientes maxime suis adesse patronis, et quanta valent ope (Tv^i^xxelv, Christus hoe agens, ut omnem hujusmodi praesidiorum fiduciam eximeret ex animis suorum, percontatus est eos 1), numquid rei defuisset usquam, cum illos emisisset, adeo non in-structos viatico, ut nee calceis muniret ad versus spina-rum et saxorum injuriam, nee peram adderet adversus famem. Ubi negassent defuisse quicquam, adjecit: Sed nunc, inquit, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram: et qui non habet, vendat tunic am suam, et emat gladium. Cum tota Christi doctrina nihil aliud inculcet, quatn mansuetudinem, tolerantiam, vitae contemptum, cui non perspicuum sit, quid hoc loco sentiat? nempe ut magis etiam exarmet suos legatos, ut non tantum calceos negligant et peram, verum et tunicam insuper abjiciant, nudique et prorsus expediti, munus evangelicum aggrediantur, nihil sibi parent, nisi gladium, non istum quo grassantur latrones et parricidae, sed gladium spiritus, in intimos quoque pectoris sinus penetrantem, qui semel afifectus omneis sic amputat, ut nihil jam illis cordi sit, praeter pie-tatem. At videte, quaeso, quorsum haec torqueat Celebris ille theologus; Gladium interpretatur defen-sionem adversus persecutionem, sacculum sufficientem commeatus provisionem, perinde quasi Christus, com-mutata in diversum sententia, quod oratores suos parum fixirihtxws 2) instructos emisisse videretur, su-

12

1

Ev. Luc. XXII. 35 et 36.

2

Graeci (Sao-iAocw; pro magnifice, proverbiali figura dicunt, Ad. II. 8, 86 (P. 660 B).

ocr page 194

170

9) Ev. Matth. V. 3, X. 17, 22, 23, 29 (Cf. Luc. XII. 4).

10) Matth. VI. 28 (Cf. Luc. XII. 27).

11) Tormenta saec. XIV vel XV, quibus saxei globi globulive iacie-bautur.

12) Vidulus (corbula corio tecta) tantum apud Plautum memoratur, ex quo Vidularia, fabula eius deperdita, dicta fuit.

ocr page 195

i7i

illud commovit hominem, quod ensem, quem tan-topere jusserat emi, mox idem objurgans jubeat recondi 1S), quodque nunquam fando sit auditum, Apostolos ensibus aut clypeis usos adversus vim ethnicorum, utique usuros, si Christus hoe sensisset, quod hie interpretator. Est alius, quem honoris causa non nomino w), haud quaquam postremi no-minis, qui e tentoriis, quorum meminit Habacuc, Turbabuntur pelles terrae Madian 15), pellem fecerit Bartholomaei excoriati 1G). Ipsa nuper interfui disser-tationi 17) theologicae, nam id facio frequenter: Ibi cum quispiam exigeret, quae tandem esset divinarum litterarum autoritas, quae juberet haereticos incendio vinei magis quam disputatione revinci: Senex quidam severus, et vel supércilio teste theologus, magno stomacho respondit, hanc legem tulisse Paulum apo-

13) Ev. Matth. XXVI. 52 et Joan. XVIII. 11.

14) Quantum memini, est inter sermones dictos lordani. Nam ille deceptus vocabulo pellium, quo historici pro castrensibus tentoriis utuntur... pro cute humana interpretatur (L.). — Si quid video, hoe nomine notatur lordanes de Saxonia ex ordine Eremitarum S. Augus-tini, qui anno 1380 ordinis sui in Germania Provincialis mortuus est. Inter multa eius scripta memorantur XXII (spurii) Sermones S. Aug. ad Fratres in Eremo.

15) III. 7.

16) Est Sanctus ille, unus e XII Apostolis, cuius diei, 24 Aug., fama nefariis flagitiis in Nuptiis Cruentis anno 1572 commissis per-crebuit. Ex Passione B., quae Graece et Latine scripta extat, in India pro fide Christiana vitam profudit; eius reliquiae anno 983 Romam pervenisse creduntur.

17) i. q. disputatio, ut semper apud Gellium, cui hoe vocabulum debet (X. 4. 1 et alibi). Salse iocatur addens: id facio frequenter et mox vel supércilio teste.

ocr page 196

172

ocr page 197

173

quam venit in mentem, legem earn ad sortilegos et incantatores, ac tnagos attinere, quos Hebraei sua lingua vocant j'Stton 22J, alioqui fornicationem et ebrie-tatem capite punire oportuit.

22) Ipse non triUnguis a linguae Hebraicae peritis dldici banc vo-cem, occurrentem Ier. XXVII. 9, Deuter. XVUI. 10, Mal. III. 5, pronuntiandam esse Mekaschephivi.

CAPUT L X V.

Verum haec stulte persequor, tam innumera, ut nec Chrysippi, nec Didymi ') voluminibus omnia comprehendi possint. Illud duntaxat admonitos vole-bam, cum haec divinis illis magistris licuerint, mihi quoque plane trvKivy 'ótohóyv *) par est dare veniam, si minus omnia ad amussim citavero. Nunc tandem ad Paulum redeo; Libenter, m(\mt, fertis insipienies 1), de sese loquens. Et rursum Velut insipientem acci-pite me. Et, non loquor secundum Demn, sed quasi in insipientia 2). Rursum alibi: Nos, inquit, stulti propter Christum 3). Audistis a quanto autore quanta stultitiae praeconia. Quid, quod idem palam Stultitiam praecipit, ut rem imprimis necessariam et oppido salutarem. Qui videtur esse sapiens inter vos, stultus

1

Ep. ad Cor. 11. 11, 19.

2

Ibidem 16, 17.

3

Ep. ad. Cor. I. 4, 10.

ocr page 198

174

fiat, ut sit sapiens 6). Et apud Lucam, duos discipu-los, quibus se junxerat in via, Jesus stulios appellat 7). Illud haud scio, an mirum videatur, cum Deo quoque nonnihil stultitiae tribuit divinus ille Paulus: Quod stultum est, inquit, Dei, sapientius est hominibus 8). Porro Origenes 9) interpres obsistit, quo minus hanc stultitiam ad hominum opinionem possis referre: quod genus est illud: Verbum crucis pereuntibus quidem stultitiam™). Sed quid ego frustra anxia, tot testimo-niis haec docere pergo, cum in psalmis mysticis palam ipse Christus loquatur Patri, Tu seis insipientiam meant? quot;) Neque vero temere est, quod Deo stulti tam impense placuerunt: opinor propterea quod quemadmodum summi principes nimium cordatos su-spectos habent, et invisos, ut Julius Brutum et Cas-sium, cum ebrium Antonium nihil metueret12), utque

6) Ibidem III. 18 ubi: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo cet.

7) XXIV. 23.

8) Ep. ad Cor. I. I, 25.

9) Origenes, Adamantius cognomine, anno 185 Alexandriae natus, multis locis, imprimis Caesareae docuit et imperante Decio cruciatibus confectus anno 254 Tyri mortuus est. Sunt qui vitio tribuant quod Ecclesiae dogmata ad philosophiae I'latonicae praecepta accommodare conatus sit, quo factum est lit anno 544 damnaretur. Opera eius exe-getica ad omnia Biblia Sacra pertinent. Data opera de eo egit noster libello, qui est in Tom. VIII. p. 425.

10) Ep. ad Cor. I. I, 18.

11) LXVIII. 6.

12) Mense Aprili, quo natus est Shakespeare, summus ille Britan-norum poeta, scribentem transscribere iuvat versus ex eius fabula ,Julius Caesarquot; (Act. I. Sc. 2) cum utrique idem Plutarchus, in vita Caes. C. 62, auctor fuerit:

ocr page 199

Caesar. Let me have men about me that are fat:

Sleek-headed men, and such as sleep o'nights.

Yond Cassius has a lean and hungry look;

He thinks too much: such men are dangerous.

De Cassio Caesar dixisse fertur: i\ios nh y'uf oh A/'av xfétrKct A/av uxpof Mv, at de Antonio et Dolabella: cu iravv toutouq SéSoixa rout kxi noi^rxt cet.

13) Cui enim ignaram fuisse saevitiam Neronis? neque aliud super-esse post matrem fratremque interfectos quam ut educatoris praecep-torlsque necem adiceret. Tac. Ann. XV. 62 extr. — Virum unum totius Graeciae facile doctissimum, Platonem iniquitate Dionysii, Siciliae ty-ranni, cui se ille commiserat, in maximis periculis insidiisque esse versatum, accepimus. Cic. pro Rabirio Postumo IX. 23.

14) Ep. ad Cor. I. 27a.

15) Ibidem v. 21, ubi: Nam quia in Dei sapientia non cognovit

I7S

ocr page 200

176

ipse idem satis indicat, damans per os prophetae: Per dam sapientiam sapientium, et prudentiam pruden-tium reprohabo 16). Rursum cum agit gratias, quod salutis mysterium celasset sapientes, parvulis autem, hoc est, stultis aperuisset. Nam graece pro parvulis, est v^TTtoiq, quos opposuit (roCpoTg 17). Hue pertinet quod passim in Evangelio, Pharisaeos et Scribas ac legum doctores incessit, vulgus indoctum sedulo tuetur. Quid enim aliud est, vqe vobis Scribae et Pharisaei18), quam vae vobis sapientes ? At parvulis, mulieribus, ac pisca-toribus potissimum delectatus esse videtur. Quin et ex animantium brutorum genere ea potissimum pla-cent Christo, quae a vulpina prudentia quam lon-gissime absunt. Eoque asino10) maluit insidere, cum ille, si libuisset, vel leonis tergum impune potuisset premere. Ac spiritus ille sacer in columbae20) specie delapsus est, non aquilae aut milvii. Praeterea cer-vorum hinnulorum, agnorum crebra passim in divinis litteris mentio. Adde quod suos ad immortalem vitam destinatos, ovesïl) appellat. Quo quidem animante non est aliud insipientius, vel Aristotelico proverbio

mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicati-onis salvos facere credentes.

16) Sic legitur in Ep. ad Cor. I. I, 19 sed in Isaiae c. XXIX v. 14 „peribit enim sapientia a sapientibus eius, et intellectus prudentium eius abscondetur.quot;

17) Matth. XI. 25 et Luc. X. 21.

18) Matth. XXIII. 13—15, 23, 25, 27. Luc. XI. 42, 43.

19) Matth. XXI. 2.

20) Matth. III. 16.

21) Ev. loann. X. 1 —27.

ocr page 201

177

teste, TrpofixTsiov Jjóog*quot;-): quod quidem admonet, ab ejus pecudis stoliditate sumptum in stupidos et bardos, convitii loco did solera. Atqui hujus gregis Christus sese pastorem profitetur, quin etiam ipse agni nomine delectatus est, indicante eum Joanne, Ecce agnus Dei: cujus multa fit et in Apocalypsi, mentio ^). Haec quid aliud clamitant, nisi mortaleis omneis stultos esse, etiam pios? ipsum quoque Christum, quo stul-titiae mortalium subveniret,

cum esset sapientiaPatris24),

tamen quodammodo, stul-tum-esse factum, cum ho-minis assumpta na-tura, habitu inventus est ut homo25) ? quem-admodum et peccatum factus est, ut pecca-

tis 26) mederetur. Neque alia ratione mederi voluit quam per stultitiam crucis 27), per Apostolos idiotas, ac pingues: quibus sedulo stultitiam praecipit, a sapientia

22) trf te yaf töjv rpoPecTm i/Sog, üu-tcf Asyerxi, lUijhi xai ivótfrov. Hist. Anim. IX. 4. Cf. Ad. III. I, 95 (p. 742 B), ubi cum Aristotele TpoficCTUV.

23) Ev. loan. I. 29 et 36. Apocal. V—VII passim,

24) Ep. ad Cor. I. 1, 18 et 24.

25) Ep. ad Philipp. II. 7.

26) Ep. ad Cor. II. S, 21.

27) Ep. ad Cor. I. 1, zi, ubi tamen per stultitiam pracdicationis.

ocr page 202

178

ocr page 203

179

35) Ep. ad. Cor. I. 8, i.

36) Cf. Isaiae XIV. 12.

37) Num. XII. 11.

38) Reg. I. 26, 21 (I Sam. 26, 21).

ocr page 204

i8o

Rursum ipse David ita blanditur Domino; Sedprecor, Dotnine, ut transfer as iniquitatem servi tui, quia stulte eginms39): perinde quasi non impetraturus ve-niam, nisi stultitiam et inscitiam obtenderet. Sed illud acrius urget, quod Christus in cruce, cumoraretpro suis inimicis, Pater ignosce illis: non aliam prae-texuit excusationem, quam imprudentiae; Quia ne-sciunt, inquit, quid faciunt40). Ad eundem modum, Paulus scribens ad Timotheum, Sed ideo tnisericor-diam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incre-dulitate41). Quid est, ignorans feci, nisi per stultitiam feci, non malitiam? Quid est, ideo misericordiam consecutus sum, nisi non consecuturus, ni stultitiae pa-trocinio commendatus? Pro nobis facit et mysticus ille psalmographus, qui suo loco non veniebat in mentem: Delicta juventutis meae, et ignorantias me as ne memineris i2). Audistis quae duo praetexat, nimi-rum aetatem, cui semper comes esse soleo, et ignorantias, idque numero multitudinis, ut ingentem Stultitiae vim intelligeremus.

39) Reg. II. 24, 10 ubi „stulte egi nimisquot; (II Sam. 24, 10).

40) Ev. Luc. XXIII. 34.

41) Ep. ad Tim. I. 1, 13 (ideo deest).

42) Ps. XXIV (XXV). 7.

CAPUT L X V I.

Ac ne quae sunt infinita persequar, utque summa-tim dicam, videtur omnino Christiana religio quandam habere cum aliqua stultitia cognationem, minimeque

ocr page 205

i8i

cum sapientia convenire. Cujus rei si desideratis ar-gumenta primum illud animadvertite pueros, senes, mulieres ac fatuos sacris ac religiosis rebus praeter caeteros gaudere, eoque semper altaribus esse proxi-mos, solo nimirum naturae impulsu. Praeterea videtis primos illos religionis autores, mire simplicitatem amplexos, acerrimos litterarum hostes fuisse. Postremo nulli moriones magis desipere videntur, quam hi, quos Christianae pietatis ardor semel totos arripuit: adeo sua profundunt, injurias negligunt, falli sese

patiuntur, inter ami-cos et inimicos nullum discrimen, volupta-tem horrent, inedia, vigilia, lacrymis, la-boribus, contumeliis saginantur, vitam fas-tidiunt, mortem unice optant, breviter ad omnem sensum com-munem prorsus ob-stupuisse videntur, perinde quasi alibi vivat animus, non in

suo corpore. Quod quidem quid aliud est, quam in-sanire? quo minus mirum videri debet, si Apostoli musto temulenti sunt visi '), si Paulus judici Festo visus est insanire 1). Sed posteaquam semel ryv hsov-

1

Act. II. 13.

ocr page 206

182

■rijv 1) induimus, age doceamus et illud, felicitatem Christianorum, quam tot laboribus expetunt, nihil aliud esse, quam insaniae stultitiaeque genus quoddam, absit invidia verbis, rem ipsam potius expendite. Jam primum illud propemodum Christianis convenit cum Platonicis, animum immersum illigatumque esse cor-poreis vinculis, hujusque crassitudine praepediri, quo minus ea, quae vera sunt, contemplari, fruique pos-sit 2). Proinde philosophiam definit 3) esse mortis meditationem, quod ea mentem a rebus visibilibus, ac corporeis abducat, quod idem utique mors facit. Itaque quam diu animus corporis organis probe utitur, tam diu sanus appeliatur, verum ubi ruptis jam vinculis, conatur in libertatem asserere sese, quasi-que fugam ex eo carcere meditatur, turn insaniam vocant. Id si forte contingit morbo, vitioque organo-rum, prorsus omnium consensu, insania est. Et tamen hoc quoque genus hominum videmus futura praedi-cere, scire linguas ac litteras, quas ante nunquam didicerant, et omnino divinum quiddam praeseferre. Neque dubium est id inde accidere, quod mens a contagio corporis paulo liberior incipit nativam sui vim exerere. Idem arbitror esse in causa, cur labo-rantibus vicina morte simile quiddam soleat accidere, ut tanquam afflati prodigiosa quaedam loquantur e).

1

Leg. Aesvrifv. In eos dici solitum qui suscipiunt negotium majus facultate, quique se magnificendus gerunt quam pro sua conditione. Ad. I. 3, 66 (pag. 137 D).

2

To liiv a-clizcc irnv ijfiTv a-ijfja. Plat. Gorg. 493 A.

3

.. 'óvti rsSvcévai neterüa-a (*i 'puxJ) fafSut Plat. Phaed. p. 80 E.

ocr page 207

183

Rursum si id eveniat studio pietatis, fortasse non est idem insaniae genus, sed tarnen adeo confine, ut magna pars hominum meram insaniam esse judicet, praesertim cum pauculi homunciones ab universo mortalium coetu tota vita dissentiant. Itaque solet iis usu venire, quod juxta Platonicum figmentum, opi-nor accidere iis, qui in specu vincti rerum umbras mirantur, et fugitivo illi, qui reversus in antrum, veras res vidisse se praedicat, illos longe falli, qui praeter miseras umbras nihil aliud esse credant. Ete-nim sapiens hie commiseratur, ac deplorat illorum insaniam, qui tanto errore teneantur: Illi vicissim illum veluti delirantem rident, atque ejiciunt. Itidem vulgus hominum ea quae maxime corporea sunt, maxime miratur, ea-que prope sola putat esse. Contra pii, quo quidque propius acce-dit ad corpus, hoe ma-gis negligunt, totique ad invisibilium rerum contemplationem rapi-untur. Nam isti primas partes tribuunt divi-tiis, proximas corporis commodis, postremas

animo relinquunt 7):

_ •-

fd^Aio-T' iévöpwTTOt xwlt;rnif$ovrn (Urm néAAunv iiroiavt'iaéai). Mox de Platonis figmento vid. supra et Ep. 510 P. 556 A.

7) Ne illud quidem est consentaneum, ut, si, quom tria genera bonorum sint, quae sententia est Peripateticorum, eo beatior quisque

ocr page 208

184

quem tarnen plerique nec esse credunt, quia non cernatur oculis. E diverso illi primum in ipsum Deum, rerum omnium simplicissimum, toti nituntur: secundum hunc, et tamen in hoc, quod ad ilium quam proxime accedit, nempe animum: corporis curam negligunt, pecunias ceu putamina8) prorsus asper-nantur, ac fugitant. Aut si quid hujusmodi rerum tractare coguntur, gravatim ac fastidienter id faciunt, habent tanquam non habentes, possident tanquam non possidentes 9). Sunt et in singulis rebus gradus multum intet istos diversi. Principio sensus tametsi omnes cum corpore cognationem habeant, tamen quidam sunt ex his crassiores, ut tactus, auditus, visus, olfactus, gustus. Quidam magis a corpore semoti, veluti memoria, intellectus, voluntas. Igitur ubi se intenderit animus, ibi valet. Pii quoniam omnis animi vis ad ea contendit, quae sunt a crassioribus sensibus alienissima10), in his velut obbrutescunt, atque obstu-pescunt. Contra vulgus in his plurimum valet, in illis quam minimum. Inde est, quod audimus nonnullis divinis viris accidisse, ut oleum vini loco biberint

sit, quo sit corporis aut externis bonis pienior. .. (Cic. de Fin. B. et M. III. 13, 43).

Plura apud Aristotelem Polit. VII. 1 et alibi.

8) Cf. Ad. I. 8, 8 (P. 305 B).

9) Cf. Ep. ad Cor. I. 7, 29 et 30.

10) Plura de his Arist. in 1. de Anima, ubi III. 4, 7 to ph ycep altrSynxov ovk xveu a-uixxrof, c Si vovt xaipierds.

11) Hoc accidit divo Bernardo. Nam cum quodam tempore inten-tissime in divinis Scripturis, ut ei mos erat, meditaretur, sitiensque, cantharum plenum olei, forte-fortuna astantem, vidisset, ex eo bibit, non sentiens oleum esse eet. (L.).

ocr page 209

I85

Rursum in affectibus animi, quidam plus habent cum pingui corpore commercii, veluti libido, cibi somnique appetentia, iracundia, su-perbia, invidia: cum his ''S,,

irreconciliabile bellum piis,

contra vulgus sine his vi-tam esse non putat. Deinde sunt quidam afifectus medii,

quasique naturales, ut amor patris, charitas in liberos,

in parentes, in amicos; His vulgus nonnihil tribuit. At illi hos quoque student ex animo revellere, nisi qua,

tenus ad summam illam animi partem assurgant,

ut jam parentem ament,

non tanquam parentem, quid enim ille genuit, nisi corpus? quanquam hoe ipsum Deo parenti debetur, sed tanquam virum bonum, et in quo luceat imago summae illius mentis, quam unam summum bonum vocant, et extra quam nihil nee amandum, nee ex-petendum esse praedicant12). Hac eadem regula reliqua item omnia vitae officia metiuntur, ut ubique id quod visibile est, si non est omnino contemnendum, tamen longe minoris faciant, quam ea quae videri nequeunt.

12) ... Paulus et hujus interpres Origenes, tres hominum ponunt partes, summam qua Deo divinisque virtutibus adhaeremus, hancque Spiritum vocant. Mediam, quae vocant, amplexatur, hancque

animam vocant. Tertiam brutam, illam quae voluptates et totam vi-tiorum sentinam admittit, quam carnem vocant (L.).

13

ocr page 210

186

Ajunt autem et in sacramentis atque ipsis pietatis officiis corpus et spiritum inveniri. Velut in jejunio non magni ducunt, si quis tantum a carnibus, coena-que abstineat, id quod vulgus absolutum esse jejunium existimat, nisi simul et affectibus aliquid adimat, ut minus permittat irae quam soleat, minus superbiae: utque ceu minus jam onustus mole corporea, spiritus ad coelestium bonorum gustum fruitionemque enitatur. Similiter et in synaxi, tametsi non est aspernandum inquiunt, quod ceremoniis geritur, tamen id per se aut parum est conducibile, aut etiam perniciosum, nisi id quod est spiritale 1S) accesserit, nempe hoc quod signis illis visibilibus repraesentatur. Repraesen-tatur autem mors Christi, quam domitis, extinctis, quasique sepultis corporis affectibus, exprimere Mor-tales oportet, ut in novitatem vitae resurgant, utque unum cum illo, unum item inter sese fieri queant. Haec igitur agit, haec meditator ille pius. Contra, vulgus sacrificium nihil aliud esse credit, quam adesse altaribus, idque proxime, audire vocum strepitum, aliasque id genus ceremoniolas spectare. Nec in his tantum, quae duntaxat exempli gratia proposuimus, sed simpliciter in omni vita refugit pius ab his quae corpori cognata sunt, ad aeterna, ad invisibilia, ad spiritalia rapitur. Proinde cum summa sit inter hos et illos omnibus de rebus dissensio, fit ut utrique alteris insanire videantur. Quanquam id vocabuli rectius in pios competit, quam in vulgus, mea quidem sententia.

13) Alibi scripsit spinaal—, ut in latine reddita Ep. adCor. 1. 3, 13. (VI. p. 668, not. 16).

ocr page 211

18;

CAPUT L X V11.

l) ...«5 l?r' svrvx'f- TS HtylvTy ifUfU Seav y roiuvrti navia Si'Sorai, Plat. Phaedr. P. 245 B.

ocr page 212

i88

quam piae mentes tanto studio suspirant? Nempe spiritus absorbebit corpus, utpote victor ac fortior: Idque hoc faciet facilius, partim quod jam olim in vita corpus ad hujusmodi transformationem repurgarit atque extenuarit. Deinde spiritus a mente illa summa mire absorbebitur, quippe infinitis partibus potentiore. Ita ut jam totus homo extra se futurus sit, nee alia ratione felix futurus, nisi quod extra sese positus, patietur quiddam ineffabile a summo illo bono, omnia in se rapiente. Jam haec felicitas quanquam tum demum perfecta contingit, cum animi receptis pristinis corporibus, immortalitate donabuntur: Tamen quon-iam piorum vita nihil aliud est, quam illius vitae meditatio, ac velut umbra quaedam, fit ut praemii quoque illius aliquando gustum aut odorem aliquem sentiant. Id tametsi minutissima quaedam stillula 1) est, ad fontem illum aeternae felicitatis, tamen longe superat universas corporis voluptates, etiamsi omnes omnium mortalium deliciae in unum conferantur: Usque adeo praestant spiritalia corporalibus, invisi-bilia visibilibus. Hoc nimirum est quod pollicetur Propheta: O cuius non vidit, nee auris audivit, nee in eor ho minis aseenderunt, quae praeparavit Deus dili-gentibus se 2). Atque haec est Moriae pars, quae non aufertur commutatione vitae sed perficitur. Hoe igi-tur quibus sentire licuit, contingit autem perpaucis, ii patiuntur quoddam dementiae simillimum, loquuntur

1

Demin. ab E. fictum, ut degustatiuncula in fin. cap.

2

Ep. ad Cor. I. 2, 9 (cl. Isaiae LXIV. 4), ubi tamen legitur: ,.. ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum.

ocr page 213

189

quaedam non satis cohaerentia, nec humano more, sed dant sine mente sonum, deinde subinde totam oris speciem vertunt. Nunc alacres, nunc dejecti, nunc lacrymant, nunc rident, nunc suspirant, in summa, vere toti extra se sunt. Mox ubi ad sese redierint, negant se scire, ubi fuerint utrum in cor-pore, an extra corpus, vigilantes an dormientes, quid audierint, quid viderint, quid dixerint, quid fecerint, non meminerunt, nisi tanquam per nebulam, ac somnium, tantum hoc sciunt, se felicissimos fuisse, dum ita desiperent. Itaque plorant sese resipuisse, nihilque omnium malint, quam hoc insaniae genus perpetuo insanire. Atque haec est futurae felicitatis tenuis quaedam degustatiuncula.

CAPUT L X V111.

Verum ego jamdudum, oblita mei vTrep rx iincxp-ftévx ttijSw 1). Quanquam si quid petulantius aut loqua-cius a me dictum videbitur, cogitate et Stultitiam, et mulierem dixisse. Sed interim tamen memineritis illius graecanici proverbii iroXXxxi toi kx) [tupos xvyp kxtxxxlpiov sJttsv j), nisi forte putatis hoc ad mulieres

1

De iis qui limites transgrediuntur Plato, Cratyl. P. 413 A (SAAca-Ja») et Luc. Gall. p. 712. Cf. Pollux, Onom. III. Segm. 151.

ocr page 214

I go

nihil attinere. Video vos epilogum expectare, sed nimium desipitis, siquidem arbitramini, me quid dixe-rim etiamdum 1) meminisse, cum tantam verborum farraginem effuderim. Vetus illud, fj-ivü fivx/tovtx lt;ru/i-ttotxv 2). Novum hoc, ftiirw [tvx^ovx dxpoxtyv. Quare valete, plaudite, vivite, bibite, Moriae celeberrimi Mystae. TiAc?.

1

Huic adv. Plautino et Terentiano iniuria substituerunt etiamnum.

2

Praeter alios memorat Martialis I. 27, 7. Cf. Ad. I. 7, 1 (P. 262 A).

ocr page 215

INDEX CAPITUM.

I. Stultitia solo aspectu audientium curas discussit. II. Declamationis argumentum.

III. Cur se ipsa laudet.

IV. Cur ex tempore verba facial.

V. Stultitia statim se ipsa prodit.

VI. Rhetorum imitatie.

VII et VIII. Stultitiae genus, locus natalis, altrices.

IX. Stultitiae comités.

X, XI, XII. Debentur Stultitiae omnis vita vitaeque omnia commoda.

XIII. Infantiae senectutisque cum Stultitia cognatio.

XIV. Stultitia vel iuventam remoratur, vel senectam

arcet.

XV. Stultitia praecipue conmendantur Dii. XVI. Nusquam deest Stultitiae condimentum,

XVII. Stultitia mulieres viris placent.

XVIII. Optimum compotationis condimentum Stultitia. XIX. Eadem amicitiae copula.

XX. Coniugii conciliatrix.

XXI. Omnis societatis humanae vinculum.

XXII. Quas partes agat Philautia Stultitiae sororis ger-

manae nomine.

XXIII. Stultitia rerum bellicarum causa.

XXIV et XXV. Sapientiae incommoda.

XXVI. Nugarum in populo vis.

XXVII. Vita humana nil nisi Stultitiae lusus quidam,. XXVIII. Inani gloriae siti artes debentur.

XXIX. Prudentiae laudem sibi vindicat.

XXX. Stultitia dux ad sapientiam.

XXXI. Vitae tolerandae causa.

XXXII et XXXIII. Disciplinae in perniciem generis hu-mani inventae, a Stultitia commendatae potis-simum in pretio sunt.

ocr page 216

192 * INDEX CAPITUM.

XXXIV. Animantium genus, quod ars non fucavit, feli-

cissimum.

XXXV, XXXVI, XXXVII. Stulti, fatui, blitei, moriones

multo feliciores sapientibus.

XXXVIIL Insania exoptanda est.

XXXIX. Tali insania tenentur uxorii, venatores, aedifi-

candi studio laborantes, aleatores.

XL et XLI. Superstitiosi.

XLII. Insani nobilitatis titulo sibi blandientes.

XLIII. Singulis mortalibus, nationibus ac paene civitati-

bus insita Philautia.

XLIV. Philautiae eiusque sororis Assentationis commoda. XLV. Ex hominum opinionibus felicitas pendet.

XLVI. Omnibus mortalibus parata Stultitiae beneficentia. XLVII. Stultitiae facilitas.

XLVIII. Varia Stultitiae genera et formae.

XLIX. Grammatici.

L. Poetae.

LI. lureconsulti.

Lil. Philosophi.

LUI. Theologi.

LIV. Religiosi ac Monachi.

LV et LVI. Reges et proceres aulici,

LVII. Episcopi.

LVIII. Cardinales.

LIX. Summi pontifices,

LX. Episcopi Germanorum.

LXI. Fortuna Stultis favet.

LXII. Testimonia veterum.

LXIII. Testimonia ex Sacris Litteris.

LXIV et LXV. Mali S. Scripturae verborum interpretes. LXVI. Christianam religionem quandam cum Stultitia

cognationem habere videri.

LXVII. Summum hominibus praemium insania quaedam. LXVIII. Epilogus.

FINIS.

ocr page 217
ocr page 218
ocr page 219
ocr page 220