(fïr. //«. Tquot; Æ
TRIFOLIUH LATINÃM.
SCRIPSIT
Dr. J. VAN DER VLIET.
ULTRAIECTI, Ex officina C. H. E. BREIJER. 1893.
TRIFOLIUM LATINUM.
TRIFOLIÃM LATIKÃM
SCRIPSIT
Dr. j. van der vliet.
i ^
ultraiecti, Ex officina C. H. E. BREIJER.
1893.
VANITAS VANITATUM
SATIRA
PERS1I IMITATORIS CUIUSDAM OPUSCULUM NOTULIS 1LLUSTRATA.
SATIRA.
Vanitas vanitatum.
âScribere difficile est, inquis, satiram: hercule miror âScrupulus unde tibi tantus: num materies te âDeficiat? nutn sunt homines stulti minus atque âAugusto moderante orbem calvove 1) Nerone? 5. âNon ab avaritia aut stulta ambitione laborant
â Saecla hominum, quae nunc auris vescuntur et arvi âConsumunt fruges? Adae 2) quodcunque coruscat ,,Nonne stupet semen? superis Astraea relictis,
âCredo, redire parat; mox aurea nascitur actas 10. âQuercus et durae manant stillantia mella!
â Agna 3) lupusque simul pascuntur; torva leaena âCum bove edit paleas â Judaei somnia vatis â âIn basilisci infans palmam infert parvulus antrum!quot;
1) cf. luv. Sat. IV. 37. Schol.; hoc convicium in Fl. Domitianum Titi fratrem, Vespasiani filium iactat.
2) Adam aut indeclinable est, aut habet Genet. Adae aut secundae declinationis est: Ad am us, mi.
3) Isaias XIII. 6.
8
â Immo, confiteor, sic nil gravatus amico 15. Ccssi scripturiens, fatuorum copia abundat,
Necdum ctiam modus est rerum inventus neque fines Certi, quos cecinit numerosus olim Venusinus,
â Laudarunt multi, quotus illos quisque tuetur? â Pastillos et adhuc Rufillus fragrat, at hircum,
20. Qui cum Rufillo frustra vitare Charybdim Uum cupit, offendit latrantia cingula Scyllae.
Divitiis nondum ac contendere nobilitate Cessant mortales; quadrigis 1) atque triremi Felicitas petitur: curru quin immo vaporis 25. Electraeque lovis scintilla scandimus aedes.
Res pretio modo censentur, quodque 2) aere paratur Spernitur; ingeniis celsis homines ut ineptum Aversantur opus, tribuit quod Jupiter, ac se Suspiciunt demum, cum quae sublimia vires 30. Transvolitant modicas, crassa Tritonide temptant.
â Lingua Bocca ferox, incerta exponerc sollers lura, clientela felix, subsellia vitat;
Quid sibi vult? quaeris: sibi vates esse videtur Inceditque novo 3) cantorum tramite, callet 35. Non prius auditam linguam ulli, qucm sacra nondum Mystcs induxit penetralia; figere verbis Tendit dum mentis nutamina lubrica, versa
1) Hor. Epist. I. 11. 29................navibus atque
Quadrigis petimus bene vivcre.
2) Aere non argento vel auro.
3) Suspicari licet de ea poetarum secta agi, quam Francia decadentes appellat.
9
Usque hue atque illuc, animive status dubii et qui Innatat in sensus pelago moderamine cassus , 40. Umbras umbrarum, magis exilesque vagasque Quam languens anima est moribundi, levia vitra Vix velans speculi, lenis vel murmura venti; Monstrifiea specieque vocabula glutine neetens Humano eapiti eerviees aptat equinas:
45. Acres pasturus critieos, mox tus et odores Carmine amicturus tineis vel edaeibus esca.
â Vieinus paries nobis quern proximus arcet,
Tondendi facile haud quern quis superaverit arte, Forfice formandi doctissimus et calamistro
50. Crispandi crines, miseris succurrere calvis Qu^ fuerat solitus, dum crescit recula laetus,
Haud pridem miro flagravit amore theatri:
Pulpita conscendit, reges agit atque tetrarchas, Nusquam felicior, quam quando satellite ficto 55. Stipatus scenae tabulatum murice verrit.
â Nuper meque meosque adii vix sole rubente Qui praestat saturos, dum sedulus aurea dona Flavae adfert Cereris: vestis splendore nitentem Comiter adgrediens âheusquot; ordior âoptime pistor,
60. âNumquid aqua pura mundas fiscos tabulasque â Quaevis pistrinae servitque ministra supellex ? âNam gliscente lue sub aqua latet 1) Orcus avarus, â Nec tetrum virus vivo nunc eautius ullum
1) Memor esse videtur poeta luis cholcricae, quae per aquae infec-tionem propagari crcdcbatur.
10
âFlumine vitandum.quot; Pistor meus, acta diurna 65. Pronus perscrutans âquidquot; clamat âgarrule, nugis âUtilitati obstas populi mihique hanc meditanti? âLegemne ignoras latam suffragia cunctis âCorpore raortali natis quae impertiat; ipse,
âQuando sodalitium nostrum convenerit, illam 70. â Suasurus tonitru eloquii facile omne ciebo.
â Panem nil neque aquam euro, tendo ad magis altaquot; Audio demissis meque auribus inde facesso,
Frigescit furnus, dum curat publica pistor.
â Alta innutritus quidam in sapientia honores 75. Fronte supercilioque truci contemnere vanos
Vanior ipse parat. Quem si respexerit alma Quae 1) dea cincta 2) rosas Praenesti praesidet alto, Si quando pluerit decoraminibus, relevant Gentis honoripetae sitim si laureus imber,
80. Captabit trux ille sinu gemmantia dona Expanso: phalerisque crucellis fasciolisque Pectus distinctus capite alto sidera tanget Coeli axis similis, stellis ardentibus 3) aptus.
â Gente humili qui sunt neque rex rescribere possit 85. Ordinis ad maiusve velit fastigium, haberi
1) Fortuna Primigcnia, quae Praeneste rcligiosissimc colebatur.
2) Plin. H. N. 1. 21. c. 4. genera eius (sc. rosae) nostri fecerc celeberrima Praenestinam et Campanam. â Praecox Campana est, sera Milesia, novissime tarnen desinit Praenestina.
3) cf. Verg. Aen. IV. 481.
Oceani finem iuxta solemque cadentem ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlas axem humero torquet stellis ardentibus aptum.
11
Ficti dum cupiunt reliquis limo potiore,
Quorum 1) Deucalion proavos post terga remisit, Ultro se donant maioribus altisonosque Adsciscunt titulos, quorum si suppudet ipsos 90. In patria quae se pueros, cunabula parva Quae norit, primos vagitus unde sonarint,
Terras longinquas peragrantes nomina libris Inscribunt â caupona patens nam nominis orbum Spernit cauta forasque eliminat â at sua libris 95. Dantes Baronis titulo illustrant Comitisve Nomen, avus plebi quo pannos vendidit olim,
Barones 2) veri naturae munere nati;
Caupo cum legit tam lautos plura reposcit. â Nimborum in patria, trans oceanum occiduus sol 100. Stinguitur acre in quo stridens ut fervida lamna Tincta lacu, terram male quam mundoque sibique Invenit, nomen cui commodat alba columba.
Nulla est nobilitas: cunctorum aequalia cuncta; Attamen antiqui mundi si forte viator 105. Pulvere de soleis 3) excusso caerula transit,
Navi descendens vasto stupet oris hiatu:
âTot ducibus parens ubinamst exercitus?quot; inquit,
1) cf. Ovid. Met. I. 399. (Deucalion et Pyrrha) et iussos lapides sua post vestigia mittunt,
2) baro = stultus. Schol, ad Pers. Sat. V. 138. barones dicun-tur servi militum, qui utique stultissimi sunt. Lege autem obligantur viatores, quando in hospitia devertuntur, nomina etpatriam inscribere in libris huic rei destinatis.
3) In mente habuisse videtur auctor verba notissima quae imperatori Germania; adtribuuntur.
12
âBellum quod geritur?quot; trivia namque urbis in omni Pacificum salvcre tribuni nomine Gaium 110. Aulus pacis amans iubet, officiosius Aulum Multo etiam Gaius legatum mox resalutat:
Militat omne animans vel miles esse videtur,
Nullus ibi spirat minor ordine centurionis 1).
Postico foribus natura expulsa redibit;
115. Omnia vana, nihil non vano vanius ipso.
Quae cum dixissem , clare mihi plausit amicus: ,,Eugequot; cachinnat âamo laudoque istud, bone, tantum
Eloquium, quantum non cortina crepuere âVirginis ora sacrae, Phoebas 2) neque mugiit antro. 120. âRex, 3) quem turiferi stupuit regina Sabaei âVerba dat ore tuo. En Aquinatis 4) redivivi âMordax ingenium. Pergis satiramne gravari?quot; Paulisper mecum meditatus tempora dextra Suffultus, subito clamo exsilioque sedili; 125. Numquam equidem faciam neque dicturus mihi legem Ipsi committam. posthac ut tonsor avarus Laudis Melpomenae, pistor vel publica eurans,
Ille avidus decoris, tituli mendaxve viator,
Denique Ameriginis civis cognomine terrae
1) Cogitavit scriptor studium nominum militarium, quod apud Americanos obtinere dicitur.
2) Sibylla.
3) Rcges. III. 10. 1. Scd ct regina Saba, audita fama Salomonis â venit tentare cum in aenigmatibus.
4) Schol, ad luven. III. 319, inde enim fuit luvenalis, de Aquino, civitate Campaniae.
13
130. Signatae, quidquid parvi deliquerit ipse
Hie homo, sub nasum folium hoc mihi trudat, et acre Exsultans laetusque meis erroribus aiat:
âEn censor bellus, caecorum en luminis expers â Ductor, virtutis iudex censorquc aliunae 135. âMorosus, dulci genio qui indulgeat nil non.quot; Scribillet satiras quem liberal alba tabella Cuncti consilii, sileat cui discolor 1) urna.
Dum pater hoc ludit graviter, puer audiit; illc Angello latitans, ut mente haee vigilat aetas 140. Ureeolique solent ut grandibus auribus esse, Exceptum calamo lectori tradidit ultro.
1) discolor, sc. rcplcta tabellis nigris ct candidis iudicum partim damnantium partim absolvcntium.
OR ATIUN CUL A
IN CIRCULO SODALIUM HABIT A DE LATINE LOQUEND1 SCRIBENDI RATIONE.
Convcnimus et d. v. saepius congrcssuri sumus, orna-tissimi sodales, ut inter nos Latine loquendo et scribendo intcriorem linguae notitiam percipiamus et in Romanorum sermonis indolem penitus nos insinuemus. Taedet iam huius rei utilitatem longis disputationibus, undique argumentis allatis, defendere: cuicunque de hac utilitate nondum firmiter persuasum erit, is procul a nostro sodalitio et a nostris consessionibus remaneat et alia omnia agat. Nobis vero tamquam placiti religiosi instar erit, quod omnem extra du-bitationem positum credamus; nos sermonem Latinum non aliquatenus et certos eitra fines, sed, quantum fieri possit, universum et notitia quam maxime absoluta eognoscere veile: neque quemquam plenam cuiusvis linguae percepti-onem assequi, qui earn modo legere non vero satis commode et scribere et loqui ealleat.
At vero unde loquendi illam et seribendi copiam et faci-litatem hauriemus? Multa quidem tempus servavit litterarum Latinarum monumenta, prae vero illis, quae perierunt, pauea sunt et exigua, ex vetustatis et oblivionis naufragio erepta, unde plenam et vividam linguae, qualis antiquitus fuerit, imaginem haurire vix possimus. Praeterea novimus quidem .sermonem urbanum et elegantem, qualem in libris homines adhibere soleant, familiarem vero et domestieam, qua ute-
2
18
bantur mediocris vitac et ordinis homines, prorsus ignoramus. Quidquid loquemur Ciccronem imitantes, loquemur non quidem cothurno digna, proeul vero aberimus a quotidiana ilia ct vulgari mediocritate, qua inter nos homines venusti et elegantes inter sese confabulantes uti solent. Quis feret in colloquio, quod lingua vernacula habetur. virum ineptum, sesquipedalia verba serentem et artifieiose struct(j verborum ambitu sententias suas explicantem? Quis non vel leniter vel acriter ridebit magistellum vano verborum tumore et ampullis rhetorieis inanem doctrinam et gravitatem putidam iactantem? Qui haec et huiusmodi nobis, usum linguae Latinae in plena luce, quam dicunt, saeculi undevi cesimi etiam nunc commendantibus, obiecerit, dieet quidem aliquid, sed non omnia dieet et in multis a vera ratione prorsus aberraverit. Primum non prorsus deficiunt monumenta linguae vulgaris. Habemus Plautum, habemus Terentium. Nemo fortasse melius quam Terentius sequester et mediator exsistet inter humiliorem linguae formam, qua quotidic utimur, et sermonem exquisitiorem et elegantiorem, quo, vesti velut festiva, scribendo vel verba ad plures faciendo sententias nostras induimus. Nam omnes, etiamsi unam modo ex multis, quas homines invenerunt, loquelam calle-mus, compluribus utimur linguis. Aliis verbis et locutionibus utimur, alia nonnumquam dialecto, quando cum eis loquimur, qui vitae statu et aetatc nobis fere aequales sunt, quam ubi scrmocinamur cum hominibus, qui ordine, annis, divitiis, auctoritate, doctrina nos vel superant vel qui a nobis supe-rantur. In convivio qui adsident non eodem ore loquuntur,
19
quamdiu cum vicinis dc nescio quibus nugis dulce confa-bulantur, atquc quando arrepto poculo replcto surgunt ct verbis sive gravibus sive iocosis huic vul illi salutcm pro-pinant et poculo hausto longam ei et prosperam vitam exoptant. Ut vert) ad Terentiuin redeamus, iam Varro eins mediocritatcm, i. e. mediocre genus dicendi, laudavit, quo medium locum teneret inter sermonis ubertatemquot; et âgra-cilitatem.quot; Qui vero medioeri genere sermonis utitur, et verbis et locutionibus mediocribus utetur: optimus igitur ille nobis exsistet dux, si ore rotundo quidem loqui voluerimus, cavere autem a loquela sut'tlata et tumida. Plautus humiliorem t'ori et platearum sermonem tradet: quamquam veri simile est servos quidem et piscatores Plautinos altius et urbanius loqui, quam re vera aetate Catonis maioris hoe hominum genus locutum sit. Quicunque enim omnes soloecismos, omnes salebras, omnes hiatus et ellipses , omnes spurcitias, omnia verba et locutiones, quae in certis modo hominum circulis ct artificiis ct audiuntur et intellcguntur, in scenam introduxerit, ingratum sibi facict opus et spectatoribus, quod nostra aetate nonnulli faccre conati sunt, theatrum liberum esse debere clamantes et vitam ârealem1quot; quam iactant,esse in pulpito repraesentandam. Sed habemus praeterea textum Plautinum non eo statu, quo Plautus ipse fabulas suas reli-quit, sed refictum ct fortasse politum ab iis, qui postc-rioribus temporibus fabulas eas agendas curarunt nee non a grammaticis qui Plauto edendo et interprctando opcram dederunt. Quocumque nunc vero statu est, nobis tabulae Plautinae uberrima vena erunt et plenissimus fons verborum
20
ad vitam potissimum vulgarcm et plebciam pertinentium.
Praeter scriptores comicos etiam satirarum auctores non-nulla ad sermonem quotidianum cognoscendum conferent, non tarnen ita multa, quod saepissime, ubi de rebus agunt vilioribus et humilioribus, per ironiam iocosc imitantur stilum grandiorem et sublimiorem poetarum tragicorum et epiccrum. Epic os praesertim, quibuscum formam earminis habeant communem, facile sequendos sibi proponunt; immo Lucilius, Varro, Horatius. Juvenalis non parum leporis seriorum imitationi poetarum debent. Omnium vero locu-pletissimus scribendi auctor, iis quidem, qui ampullis et flosculis oratoricis evitatis, omisso omni turgore et grandi-loquentia, simpliciter sed eleganter scribere velint, erit Petronius Arbiter. Misere sunt lacerata fragmenta, quae hodie operis Petroniani superant; pessimos et spurcissimos tradit mores, sed quaecunque narrat, narrat sermone puro, leniter fluenti et perquam urbano. Praeterea si quis cognos-cere velit, quo modo libertini, infimae sortis et sordium homines, sed divites facti. sive mercatura, sive per artes pciores, inter se locuti sint, Petronium adeat et audiat Habinnam et Trimalchionem, Fortunatam et Scintillam confabulantes vel adeo inter se blaterantes. Dulce rideat Gaium illum, virum hercle non nesapium, qui tam bene noverit unde primum Corinthia vasa nata sint. âCum Ilium captum estquot; inquit âHannibal, homo âvafer et magnus stelio, omnes statuas aeneas â a ure as et argenteas in unum rogum congé s-âsit et eas incendit; factae sunt in unum ae
21
âra miscellanea, ita ex hac massa fabri sustulo-ârunt et fecerunt catilla et parapsides et statun-âcula. Sic Corinthia nata sunt.quot; Idem possidibat scyphos, in quibus erat caelatum: âquem ad modum Cassandra occidit filios suosquot; et âpueriquot; inquit âmortui iaeent sic, ut vivere putes. Ha beoquot; addit âcapides M, quas reliquit patrono meo Mum-mius, ubi Daedalus Niobam in equum Troianum includit.quot; Videtis mythologiam quidem et historiam artis a Trimalchione non esse discendas, at inferioris Latinitatis luculentus erit magister.
Omnes scriptores aliquid conferent ad stilum nostrum acuendum et ad sermonis copiam augendam: si quis vero genus dicendi imprimis facile et mediocre spectat, plurimum commodum praebebunt de scriptoribus sequioris aetatis illi, qui non nimis alta et grandia affectaverint, qui Ciceronem non in omnibus sint imitati. Quicunque legerit et relegerit Dialogum de eau sis corruptae eloquentiae. Ciceronaniani cuiusdam opibus se ditaverit, sed eius, qui suorum temporum facundiae multas laetiores et acutiores sententias, magisque audax, concisum et variatum debeat genus dicendi. Nihil aequalius et faeilius fluit, quam sermo Lactantii, est vero Cicero fere alter. Contra Minucius Felix, quamquam et ipse Ciceronem suum probe novit, proprio magis loquitur ore. Omnibus his stili facilitate et iucunditate praestat Sulpicius Severus, qui genere dicendi valde lucido et puro, praesertim si meminerimus eum sub rinem IV p. Chr. n. saeculi in Aquitania scripsisse,
22
lectorcm tenet et permulcet aures, quando narrat vitam monachorum in desertis Oricntis vel historiam .St. Martini, quae fabulosis et miraculosis repleta narratiunculis, fabulae fere romanensis instar est. Etiam Augustinus in eis operis partibus ubi narrat et disputat, velut in ea parte âCivitatis deiquot; ubi ludaeorum historiam eum rebus gestis Graecorum et Romanorum comparat et, ut unum adferam exemplum, tradit Aeneam diem obiisse eodem fere tempore, quo Samson index in Israel fuerit â etiam Augustinus, in-quam, utilis erit ad nostri copiam sermonis et facundiam augendam. Id enim nune imprimis ego, ut vos quadatn ver-borum et locutionum ubertate instruam, ut divitis facun-diae linguae participes vos faciam. Veniet deinde, quam et veteres et renascentium litterarum viri docti appellant et sequuntur, eloquentia, ars sc. bene loquendi et scribendi, qua etiam versuum pangendorum continetur scientia. Facun-dos nos fieri oportet, antequam eloquentcs fieri possimus. Est autem facundia facilitas dicendi et copia: facundi sunt qui facile fantur, eloquentcs, qui facile ct bene. Quando vero plcrumque legere solemus poetas, oratores et historiarum scriptorcs, qui et ipsi poetico et rhetorico colore narratio-num ct disputationum telas inficcre student, scrmoncm gran-diorcm prius cognoscere solemus, quam humiliorem et magis mediocrem. Inde fit, ut vix animo fingcre possimus Romanos nisi altisonis et grandisonis vocabulis utentes et velut in pulpito tragico scsquipedalibus verbis declamantes ct magnis passibus hue illuc gradientes. Attamen scimus nihil humani ab eis alienum fuisse. Et Romulus et Catoct Caesar
23
edebant et dormiebanx. pituita laborabant et rainistros habs-bant cöbieularios, quibus non semper heroes esse visi sim.
Quod dicebam omnes scriptores aliquid eonferre ad facul-tatem loquendi et scribendi ampliandam: erit eonfitendum esse complures, qui fere sola verborum eopia nosadiuvent, ut eorum dieendi genus potius vitandam sit quam sequendum. Nemo quisquam in animum induxerit imitari Apulei tumorem et vanum verborum undique decerptorum tinnitum. Qui ita fiores collegerit, non eoronam sed opus eonficiet musivum, sine iudicio vel artis intellegentia confeetum, nulla neque eolorum pulchrae mixturae neque iraaginis accurate dcli-neandae habita ratione. Neque quisquam Plinii maioris ob-scurum et parum diligens scribendi genus admirator, neque ridiculum Frontonis archaismum vel barbariam scriptorum historiae Augustae. Duos adhuc fontes stili elegantis quidem, non tarnen nimis supra soccum adsurgentis, tacui, E p i -stoias Ciceronis et opera pedestria Senecae philosophi. Legimus in vita M u r e t i, eum unum et viginti annos Romae docuisse , quorum consumpserit octo in docenda philosophia Aristotelica, reliquos vero impenderit interpretationi eorum librorum, âquinon solum acueresed alere 1) etiam ingeniumquot; soleant, Platonis, Senecae, Horatii, Taciti, Ciceronis. Habemus servatam oratiunculam, qua auspicatus est interpretationem Epistolarum ad Atticum. In ca se defendit ab iniqua cavillatione eorum, qui omnem epistolarum lectio-nem leve quiddam et prope nugatorium esse contendant. ad quas percipiendas et intellegendas doctore vix opus sit.
1) Cf. Tac. Dial 14.
24
Bene quod nobis nemo tarn absurda obicit, neque quisquam negat epistolas magis adhuc ceteris Ciceronis operibus intcr-pretationem, eamque accuratam, desiderare. Ideo vero viri eloquentissimi sententiam invocavi, ut meam inde flrmarem. Facile concedimus Mureto cum Caesare sentienti, delectum verborum originem esse eloquentiae eisque, qui latina lingua eloquentes esse meditentur, hoc imprimis esse elaborandum, ut latine, pure et quam maxime ex veterum Ro-manorum usu ac consuetudine loquantur. Neque sum immeror, nos tam alta nunc non spectare, neque iam ad eloquentiam tendere, sed contentos fore, si, etsi oratorcs Latini fieri nondum possimus, at locutores probabiles linguae Latinae fiamus. Qui vero cuiusvis viae dimidiam partem emetiri velit, ei eadem regio erit tenenda, atque illi, qui ad ultimam itineris metam pervenire voluerit. Ad banc puram et emendatam loquelam percipiendam, omnis eloquentiae fundamentum, Muretus censet, nullius libri fore lectionem utiliorem, quam epistolarum ad Atticum datarum, quippe quae de rebus fere domesticis ac familiaribus scriptae sint, ad hominem usu domestico et intima familiaritate coniunc-tum, idque genere dicendi simplici et sponte fuso. Ea sim-plicitas, ilia nativa et spontanea levitas, ilia desultoria loquacitas, quae tamen elcgantiam et urbanitatcm numquam desideret, ad finem, quem nos nunc cum maxime perse-quimur, cgregie facit. Simplicitas autem et nativus lepor virtutes sunt, quas vix agnoseit Seneca, immo quaecunque scribit, rhetorico colore sunt fucata et saepius maculata, nimis acutam et dicacem cogitatorum suorum enuntiationcm
25
affectat: scd excellit hominum et rerum cxpericntia, mores aequalium suorum acute perspexit et multo saepe sale ex-pressit: frequenter etiamsi de rebus sublimioribus agat, mentionem facit rerum vulgarium et ad vitam quae pertincant quotidianam. Si quis vero Senecae genus dieendi imitari velit, evitato sententiolarum crebrarum nimiam brevitatem, qua oratio, incisionum nimia abundantia dilaccrata et in multas frustulas minutas velut discerpta esse videtur.
Iniecimodo mentionem Mureti, Marei Antonii Mureti, quem testatur ille, qui vitam eius enarravit, tanto ingenio fuisse, vix ut ullam desideraverit diseiplinam et paene prius discipulos habere eoeperit, quam magistros. Aginni, in urbe Aquitaniae, duee et adiutore studiorum usus est Julio Caesare Scaligero, ut mirum illud saeeulum speetaeulum vi-derit, Julium scilicet Caesarem M. Antonium litteras docentem. Nevus ille Demosthenes, ad quem Lutetiae tot auditores confluebant, ut ne spatium quidem relinqueretur, ubi pedem doctor ipse ponere posset atque ut per audien-tium humeros, quasi per undas ad suggestum graderctur. quem rex quidem Franeiae et regina verba facientem audirc voluerunt â ille. inquam, Muretus queritur sua aetate omnem prope usum eloquentiae, praeterquam in scribe n d i s e p i s t o 1 i s, ita de medio esse sublatum, ut eius nee vestigium appareat. Judicia, inquit, Romae saltern, ita excercentur, ut in eis nullus plane locus eloquentiae sit. Putaveris Taciti aequalem de causis corruptae eloquentiae disserentem audire. âIn delibera-tionibus de magnis et seriis rebus, quid quisque
26
dicat, non quam ornate dicat, attenditur.quot; Eisdcm fcre verbis utuntur, qui intcritum et contemptum eloquen-tiae apud huius saeeuli homines deplorare soleant. Muretus autem suis discipulis auctor est, ut eloquentiam quidem colant, non vero illam, in oratore quae splendeat, sed earn, qua ad artem perveniatur diserte, prudenter et ad res, ad personas, ad tempora accommodate scribendi epistolas. Illa facilitate testatur Muretus facillime ad intimam principum familiaritatem perveniri eosque qui hanc tcneant artem ad maximarum rerum tractationem admitti.
Audiebamus Muretum deperditam lugentem eloquentiam, praeterquam in epistulis scribendi s. Sicut veteribus poësis eloquentiae flnibus continebatur, ita hominibus doctis, post renatas litteras qui florebant, ars epistolaria eloquentiam requirere videbatur. Inde factum est ut eorum litterae pulcherrime saepe et elegantissime scriptae, nihil prope habeant earum rerum, quae in lit-tcris familiaribus contineri cxpectamus. Miramur hominum illorum elegantem verbositatem; verborum eanoro sonitu velut ebrii, politi et ornati sermonis venustate satiari non possunt. Plurimi esse solent in laudandis illis, ad quos litteras mittunt; protectores suos et Maecenates disertissimis laudibus ad coelum ferunt; de litterarum excellentia et scientiae declamant, at vero de suis ipsorum rebus deque temporibus suis pauca modo et levia tradunt. Scribunt ut scribant et ut legantur, non ut alios de rebus suis faciant certiores. Velut in poculo, in quo multo latice cibus quidam solidus et ad hominem alendum idoneus mixtus est et dilu-
27
tus, multum lectori hauriendutn est liquoris, antequam ad solidiora perveniat. Est vero confitendum liquorem illum multa arte et studio esse tempera turn. Evolvamus litteras Petrarcae. Prima, in quam ineidunt oculi pagina, hoe praebet initium epistolae: âA n i m i c u r a philosophum q u a e-rit; eruditio linguae oratoris est propri a.quot; Deinde per quatuor grandes paginas declamat poeta de bonis eloquentiae, quibus mores, cum nostros, turn alienos, ad meliora semper excitemus. Proxima cpistolacontinctur lepidis-sima descriptio scnis avari cuiusdam , quem propter frugalita-tem optime scriptor valere affirmat. âHunc, nisi fame con-âficitur, immortalem scito: ita nihil loei febri-bus, aut podagrae.quot; Incultum corpus pannosa vestimenta induunt. âAccedit in cothurni morem subduct us calceus, et attritum scnio palliolum. Modo litteras nosset, philosophum aut poet am diceres; philosophicum enim tergum, tragicos pedes habet.quot; Tertia epistola delineat parasitum famelicum; quarta invehit in senem quondam artis dialecticae nimis amantem. Simt quidem haec omnia vel pulcherrima vel festivissima, sed titulo, quem prae se ferunt, de rebus familiaribusquot; sunt hercle indigna.
Ex i mi a huius epistolariae artis gloria tlorebat Paul us Manutius, clarus ille Venetus, èt philologus èt librorum typis impressorum excusor, Mureti tere aequalis. Optime de Manutii scribendi gencre indicat, qui ultimus eius episto-larum edidit fiorilegium. âQuae licet,'quot; inquit âad eloquen-âtiam Ciceronianam proxime accedant, tamen, quae illius
28
â aetatis crat consuetudo, tantam verborum copiam vel salu-â tandi vcl laudandi gratia in eos, ad quos epistolae dabantur, â pleno quasi cornu effundunt, ut in summa verborum uber-â tate, ex exilitate reruni taedium nonnumquam obrepat âlegentibus.quot;
Manutius autem ad amicum quondam scribens, necesse habct Latinae linguae studium eontra obtrectatores et repre-hensores defendere, qui tria fere in eam intentarent crimina, 1° Latinum sermonem obselevisse iam et extinctum paene totum esse, quod nusquam terrarum eum loquerentur homines, 2° quod monumenta eius linguae nimis exigua essent, quam ex quibus absolute eognosci posset, neque sciri posse, qua ratione quondam esset pronuntiata, 3° operae pretium non esse per tot annos haerere in studio rei, in qua dignitas tanta non inesset, neque diutius esse necessarium, dare operam linguae, cuius locum iam dudum alia occupasset. Non sequemur Manutium, quod ex animo diligeret studium mordicus defendentem, sed erit nobis solatio nobisque ani-mum eriget, si meminerimus, studium, quod iam a. 1557 in Italia a multis impugnaretur, adhue per totum orbem terrarum florere et vigere, quamquam id neque Manutii aetate necessarium fuerit, neque nunc necessarium sit.
Nomina virorum, qui litteras antiquas velut de sepulcro erucrint et luci plenae reddiderint, imprimis ideo attuli. ut vos admonerem Petra ream, Mu return, Manutium. ceteros recentiorcs, qui Latino scripserint, utilissimum vin culum esse, quod nobis cum antiquis Romanis copulet. Genere et ratione sentiendi et cogitandi. vitae totius institutione
29
homines XVImi saeculi nobis multo sunt propiores antiquis et similiores. Qui eorum fuerunt Itali co fruebantur commodo, ut lingua uterentur ex ipsa lingua Latina orta, ut Latins loquentes et scribentes quodammodo traetent sermonem patrium. Medii igitur inter antiques et saeculum nostrum positi, velut pontem nobis sternent, quo facilius ac tutius transgra-diamur abyssum, qui nos a ueteribus illis magno hiatu separat.
His de rebus cum agimus vüc h sttsit quot;epxtr^oio syu Srsioto 'AxSrolf^yjv; Quamvis ad tinem festinem, hoe unum nomen adhuc venerandum citari oportet, omniscientis illius popularis nostri, qui elegantia stili et urbanitate sermonis non minus quam doctrinae copia, dignus erat, quern omnes desiderarent et amarent. Si quis ad Latine scribendum se accingat, antea Ciceronem pervolutet, si ad loquendum prius legat Desiderium Erasmum.
Multa habebam, H. A., quae his adderem, sed nimia nocent et nemo facilius taedium excitabit, quam qui omnia dixsise voluerit. De una tantum re adhuc sententiam aperire licuerit.
Qui hodie Latine scripturus est vel locuturus, necesse habebit innumeras res memorare, quae veteribus ne in mentem venire quidem potuerint. Confugiemus igitur ad vocabula recens ficta, dummodo ne sint Latini sermonis indoli con-traria, neque compendii et laboris vitandi causa vel barba-rismos vel ridiculas circumscriptionum longarum ambages adhibebimus. In novis vocabulis procudendis neque erimus nimis religiosi, ut Ciceroniani illi, quos iam Muretus exagi-tavit et ludificavit, neque temere quidquid in buccam venerit,
30
efferemus, contenti. dummndo intelligamur. Si vivit adhuc lingua Latina et mihi quidcm numquam mortua esse videtur, quamquam non plenam illam vitam vivit et viribus exuberantem, qua vigent linguae, quae multorum milium hominum sunt in ore si vivit adhuc sermo Latinus, nobis quoque seripta sunt ilia Horatiana;
Dixeris egregie, notum si ca 11 ida verbum Reddiderit iunetura novum
dabitur licentia sumpta pudenter Et nova fic taqu e n u per habebunt verba fidem;
ego cur, acquirere p a u c a Si possum, i n v i d e o r ?
licuit semperque licebit Sign at um praesente nota procudere nummum.
ita sententiae nostrae, quamvis antiquo ornatu et cultu indutae:
luvenum ritu florebunt et vigebunt. m. Febr. 1893.
PETRARCAE STUDIA LATIN A
ORATIO
HABIT A IK AUSPICANDIS LKCTIONIBUS H1EMALIBUS
ANNI 1893.
H. A. Ne statim in mcdias res velut incidamus neve continuo magis austcra agamus per unam hanc horulam tamquam ludibundi in scientiae vestibulo immoremur, ante-quam reverendum veritatis palatium ingrcssi Musis severi-oribus inserviamus.
Patavii, in urbe amoenitate et tranquillitate studiis nata, vivit vigetque ubique memoria viri omnibus antiquitatis fauto-ribus merito carissimi, Francisci Petrarcae. Intrantibus urbem per portam Codalungam mox a sinistra manu in area, quae patet ante ecclesiam I c a r m i n i, ostenditur statua marmorea poetae, quam posuerunt eius cultores, cum ante hos fere viginti annos memoriam celebrarent quingentesimam diei, quo in finibus Patavinis resuscitator ille Latinitatis grandis natu diem obiit ultimum. In Universitatis bibliotheca , quae olim fuit domus principum Carrariorum, amplissimi conclavis parietes picturis ornati viros illustrissimos veteris historiac referunt Romanae. In his imaginibus eligendis et componendis artifices Petrarcae consiliis obsecuti sunt, in angulo autem ipsius simulacrum delineaverunt, libris cir-cumdati et studiis vacantis. Tertio denique monumento in eadem urbe idem poeta honoratur : in P r a t o d e 11 a V a 11 e, in loco patulo et perflabili arboribus consito et rivo irrigato, inter octoginta a u d i t o r u m Patavinorum statuas, quibus » 3
34
mcmoria virorum de civitate bene meritorum et clarorum Universitatis Patavinae alumnorum renovatur, etiam Petrarca lapideus est constitutus. Quatuor autem vel eivibus vel incolis Patavium praeeipue gloriatur: Livio, Dan te, Petrarca, Galileo.
Tota quae Patavium eireumdat regio quanquam prorsus plana est neque ulla variatur soli asperitate, curioso via-toris obtutui a parte meridionali urbis collium series se offert: montes autem Euganei ut antiquitus hodieque appellantur. Clivo satis arduo e media planitie, ubi minime expeetaveris, attolluntur omnes separatim vix ullo vallium vel minorum altitudinum vinculo cohaerentes, ab imis radi-cibus usque ad summa cacumina virctis obtecti. In his montibus Petrarca ultimos degit vitae annos in pago A r q u a, ibique septuagenarius longiorem et irrequietam vitam finivit. Osor enim urbium amabat praeter omnia naturae amoeni-tatem et horto colendo delectabatur: qua vero erat animi liber-tate nolebat cum aequalibus in omnibus iurare in verba Aristotelis. Habitaverat autem antea Venetiam, urbem quidem pulcherrimam, sed propter aquarum copiam horticulturae parum aptam et quae nimis abundaret Averroistis, i. e. clari illius philosophi Arabici, Aristotelis interpretis, sectatoribus.
Quanquam iam saepius poetae nomine Petraream indica-vimus, nunc quidem non imprimis carminum scriptorem sumus quaesituri. Non hercle aspernamur Canzonarium illud, in quo dominam Lauram, amieam omnibus mulieribus forma moribusque praestantem, tot tantisque laudibus effen, neque in ca re ipsum auctorem imitabimur. Parvi enim
35
faciebat nu gas suas, quas appellabat, vulgari sermonc con-scriptas, ex Latinis vcro operibus immortalitatem sperabat, ex ipsis illis libris, quos hodie nemo fere legit mortalium. Eodem opinioniserrore laborabatatque Boccaccius, quocum Fetrarca intima iunctus erat amicitia. Ne aequalium quidem suorum Italiea scripta valde admirabatur. Eiusdem amici opus apud posteros clarissimum, fabulas scilicet, quae, dum Florentiac grassaretur tetra pestilentia, in villa urbi vicina, in circulo familiarium per decern dies continuos habitae esse finguntur, Petrarca sub finem demum vitae Icgit. Ne tune quidem librum accurata lectione persecutus est, sed quod ipse scribit, initium modo et finem ,. curiosius perspexitquot;, ultimam vero narratiunculam liberiore stilo Latine vertit, ut Italici quoque sermonis ignaros tam dulcis historia delectaret. Neque banc suam neglegentiam amicum celare studet, sed in epistula, qua versionem illam ipsi narratori dedicat, ingenue fatetur. Immo in altera epistula et ipsa ad Boccacium missa, qui amico pauio ante D i v i n a e Comoediae exemplar sua manu scriptum dono miserat, non dissimulat se juvenem divinum illud carmen neque legisse, neque emptione comparasse, quamvis magna alioqui librorum arderet cupidine. Atqui Petrarcae pater quondam cum In f e r o-r um vate familiariter vixerat simulque cum ipso ex urbe patria, Florentia scilicet, pulsus fuerat in exsilium. Defendere quidem se dignatur a criminibus eorum, qui eum aequalis poetae gloriae invidisse iactarent, et ingenii ab ipso diver-sissimi summam profitetur admirationem, ita vero ut, quanquam facile credamus eum ab invidiae vitio prorsus
36
alienum fuisse, celsum et austerum poema magis suspexisse quam amassc perspiciatur. Laudat stilum 1) .,in suo genercquot; optimum; ipse se quoque olim vulgari eloquio excercuisse confitetur ingenium, antequam elegantius quid esse invenisset et altius spirare didicisset. Facile aemulo âvulgaris eloquentiaequot; palmam cedit neque tamen illi propter vulgi illitterati favorem invidet, qui eius carmina in ipsa pronuntiatione eorrum-pant et quorum laudibus se cum Vergilio et Homero carere sibi gratuletur. Mirum dictu, dedita opera in longiore epistula nomen celeberrimum paterni amici prorsus reticet.
Nobilem poetam Florentinum quod in vulgari eloquio, quam in carminibus aut prosa clarior et altior assurgeret. ipsum sibi fuisse imparem opinabatur Petrarca. Carmina autem et p r o s a m dicebat opera Latina, ut vernaculae linguae scriptores poetarum nomine vix dignos habuisse videatur. A prima inventute intima cum antiquis vixit coniunctione, ut sibi non magis Italus quam Romanus esse videatur. Leo pontifex maximus, decimus sui nominis, cum Erasmum ad se Romam evocarct, scripsit: aliis alia patria, Roma communis litteratorum omnium patria est. Petrarca non modo Romam sibi propter litterarum amorem patriam sed veteres Romanos suos credit esse maiores: ubi Ciceronis vestigiis insis-tcns Romanorum et Craecorum ingenia et facultates inter se confert, ita scribit: Graecos et ingenio et stilo frequenter vicimus et frequenter aequavimus. In annotatiuncula in libro manu scripto, qui olim fuit Petrarcae, servata haec habemus Carthaginem cum exercitu
1) Kp. F am. XXI. 13 cdid. Kracassctti.
37
nullus omnino nostrorum ducum intra vit, nisi Africanus minor. Noster Scipio alibi legitur. Codices quibus est ipse Petrarca usus, post obitum ipsius per totius Europae bibliothecas sparsos investigavit vir doctus et elegans, de Xolhac, multosque ad lucem retraxit. Hos libros non modo diligenter perlegit poeta sed multis an-notationibus illustravit, ita ut diverso scripturae gcnere recognosei possit, quotics et qua ferc aetate ad eandem lecti-onem recurrent. In bibliotheea Laurentiana servatur Horatii exemplar olim Petrarcae, Vaticana eiusdem continetur liber, quo Apuleius cum Palladio, rerum rusticarum scriptore, colligatus est, Parisiis Livius, Mediolani in Ambrosiana Vergilius sunt depositi, quos libros Petrarcae manus triverunt et illustrarunt. Neque tantum quidquid pertinet ad scriptores elucidandos in haec volumina contulit: cum scriptoribus, veluti cum vivis hominibus colloquitur, cos laudat atque vituperat. Cave, male dicis: hunc in modum carpit Ciceronem, quando in libris de natura dcorum (111,87) Cottam facit docentem bona quidem externa homines a deis habere, virtutem vero sibi ipsis merito acceptam referre. Quando sibi non constant philosophi, quos inter se colloquentis fingit Tullius, erroris. eos coarguit; Paulo ante diccbas, Balbe, ipsum mundum esse deum, nunc a diis adminis-trari affirmas. In libris de ignorantia: Heu, mi Cicero, quid ais? tam cito dei unius et tui ipsius oblivisceris? Disputat autem cum Cicerone de philo-sophorum placitis, quae paganismum olere videantur, quan-quam alibi de codem testatur: interdum non pa ga-
38
num philosophum, sed apostolum loqui putes.
Petrarca cum antiquis suis nonmodo familiariter colloquitur, scd quidquid laetivel mali cxperiatur, tamquam amicis confidit. Vergilio suo narravit, id est in pagina vacua libri Ambrosiani notavit, annum, mensem, horam et locum , ubi Lauram suam primum vidisset addiditque uno et vicesimo anno post eodem mense, eodem die, eadem hora lucem illam luci esse subtractam animamque eius in caelum, unde esset, rediisse. Hoe praecipuo novimus testimonio Lauram illam non fuisse, quod iam sodalis ipsius ridens erat suspicatus, vanam umbram atque imaginem, qualcs sibi fingere poetae soleant, sed aliquando solido corpore inter res humanas obambulasse.
In eodem codice complurium Petrarcae amicorum obitus memoriae mandantur, nee non unici filii loannis, quem scribit ad dolorem suum natum, viventem se gravibus atque perpetuis exercuisse curis, et acri dolore morientem vulnerasse. Videtur autem inter patrem et filium nunquam bene convenisse, neque immerito dubitari, num poeta studiis semper implicitus vagoque vitae genere nunc bic nunc illic consistens liberis educandis satis fuerit aptus. Cum multis parentibus et educatoribus etiam Petrarca immeror fuit simplicissimae veritatis, pueros non statim ab ineunte aetate nasci senes.
Scribit alicubi Petrarca se in confinio duorum populorum esse p o si tum. Hoc dicere videtur: in mentem suam veterum Romanorum et aequalium suorum, vel adec hominum generum , quae mox essent futura, cogitandi rationem et sentiendi in unum confluxisse. Nunc enim inter omnes constat, sicut poeta Florentinus ultimam et optimam medii
39
aevi imaginem praebuerit, Petrarcam primum hominis fuisse m o d e r n i exemplum atque in multis rebus magis nobiscum. quam cum saeculi decimi quarti scnsisse aequalibus. Ab illo novus saeculorum natus est ordo. Oderat et ludibrio habebat artes, quas tunc alii omnes reverebantur et suspiciebant: scholasticam scientiam et dialecticam, iurisprudontiam ct medicinam non veram quidem illam sed vanam, neque ullis rerum naturae scientiae adminiculis innitentem, quam suae aetatis medici profitebantur. Magnum virum putabat Aristo-telem, magni vero philosophi doctrinam ab interpretibus eius et sectatoribus misere corrumpi et vitiari credebat.
Ad opiniones tam novas tamque sanas antiquis ducibus pervenerat, sed ipsos antiquos alia ratione intellegebat atque illi qui tempore eum praegressi erant. Et medium aevum noverat antiquitatem, eosdem fere scriptores legebat ac Petrarca, sed externa modo intellegentia, quia carcbat facultate, sua ipsius cogitandi ct sentiendi ratione dimissa, in mentem et sensus alienos immigrandi; antiquitatem velut induendi. Quamvis igitur copiosam ad res antiquas pcrtincntem scientiam mcdii aevi doctores complexi essent, memoria magis quam animo has copias comprehendebant, sicut adolcs-centes qui in scholis verba quidem et figuras verborum condiscant, ad intcriorem vero linguae et antiquitatis notitiam nondum perveniant. Quis Homerum intellexerit, cui Priamus et Agamemnon reges erunt feudales multis vassallis et equi-tibus stipati; cui Calchas erit episeopus; et Troia supxyutx urbs multis monasteriis et ecclesiis ornata. Primus Petrarca, relictis suorum temporum praeiudiciis et praesumptionibus,
40
scriptores antiquos per se ipsos et ex se ipsis interpctrari studuit, vitam antiquam animo vivere, redire in veterum sententias, notiones, pereeptiones, animo fieri antiquo. Sic amici, sodales illi liebant scriptores Latini, quibuscum colloqueretur, ad quos daret epistulas, quos castigaret et laudaret. Anterioribus fodina fuerat antiquitas, ex cuius uberrimis venis gemmas et aurum sententiarum et rerum gestarum effodiebant: Fetrarcae erant horti, in quibus vitae domum posuerat, quorum amoenitate semper vividiore sensu t'ruebatur.
Omnium scriptorum Latinorum, Graecos enim vix novit, maxime admirabatur Vergilium et Ciceronem, duos quos praedicabat nostrae linguae oculos. Alterum carmi-nibus, soluta alterum oratione imitatur. imitatur quidem, ita uero ut similitudinem sequatur, non identitatem. Omnis ve'stis, inquit, histrionemdecet, sednon omnis scribentem stilus, suus cuique formandus ser-vandusque est. Frudentius igitur de stili imitatione quam de vita censuit: si quidem verum est, poetam iussisse post mortem suam poema epicum, cui titulus ,, Africaquot;, ignc comburi, ad tinem usque Vergilium imitatus. Quodsi vere traditur, suspicamur in magna fuisse spe, fore ut alter existeret Augustus sospitator carminis, quod multum ipse admirabatur et in quo gloriae suae ad posteros propagandae expectationem praecipue fundabat.
Amat noster duorum Romanae eloquentiae parentum. Ciceronis etVergilii, memoriam coniungere. ideoque libenter renovat veterem fabellam, cuius mentio extat apud Servium.
41
In epistula cnim altera ad Ciceroncm data hunc admonet quondam cum Eclogam sextam in theatro cantari audissct operis pulchritudine obstupefactum rogasse cuius esset quod cum cognovisset, sua cum Vcrgilii laude permixta, dixissc; magnac spes altera Komae. Hanc voccm adeo placuisse Vergilio, ut post annos viginti, Cicerone iam pridem rebus humanis exempto, cadem verba Aeneidi suae inseruerit, ex se ipso ad Ascanium translata. Petrarca vero leviter immutata eadem ipsi Vergilio adaptat in epistula versibus conscripta, qua his verbis infit:
Eloquii splendor, Latiae spes altera linguae. 1)
Sicut dei Romanorum et Graecorum per medium aevum ad daemonum ordinem descenderant, vates quoquc antiqui propter magicam, qua praediti credebantur, artem male audiebant. Praesertim Vcrgilius magiae invidia flagrabat, immo ipse Petrarca olim in aula Avenionensi propter assi-duam Vergilii lectionem in suspicionem venerat necromantiae. Ea quoque re longe praestabat aequalibus, quod huiusmodi superstitiones aspernabatur. Neapoli iam antiquitus per mon-tem Pausilypon via excavata est, quae ad hunc usque diem extat, nisi quod nunc, vetere occluso meatu, novum iter effossum est, per quod via ferrea plaustra vapore mota vehuntur. Huius cryptae iam memor est Petronius: credebatur vero Vergilius magicis artibus montem perforasse. Petrarca, cum Robertum regem Neapolitanum viseret, a quo, antequam Romae in Capitolio ornaretur laurea poetarum corona,
1) Ep. Fam. XXIV, 11.
42
per triduum de poesi et scientiis interrogatus est et finite colloquio ipsius regis chlamyde araictus, quondam multis hominibus astantibus ex illo rex percontatus est, quid de hae vulgi opinione sentiret. Libere respondit se nunquam magiae quidquam in Vergilio repperisse. Rex graviter huic response assensus, confessus est excavationem potius ferri quam magiae prodere vestigia. Est memoria dignum Erasmum quoque eundem hunc locum 1) vidisse et in libris memo-rasse, de quo Petrarca in Itinere Syriaco ita refert: Sunt autem fauces excavati montis angustaesedlon-gissimae atque atrae; tenebrosa inter horrifica semper nox; publicum iter in medio â mirum et religioni proximum â belli quoque inviolatum tcmporibus, â sic vero populi vox est â et nullis unquam latrociniis attentatum patet. Sus-picatur Petrarca famam popularem inde fluxisse, quod non procul ab exitu faucium in aggere edito Vergilii busta visuntur. Nee minore, immo maiore animi libertate quartam illam Eel ogam Vergilianam, quam tunc omnes Christi adventum significare interpretabantur â et hercle mirum in modum tali interpretationi apta est â ad Augustum retulit, quanquam poetam praesagia Salvatorem augurantia perperam ad prin-cipcm mundanum traxisse confitetur. Ceterum in Vergilio explicando non expers est aequalium suorum erroris, qui omnibus rebus et scriptis mysticum quendam et interiorem sensum subiciebant. Vergilium triplici ratione, historica, physica ct allcgorica explicandum esse credebat: in singulis 1) Opera. Hasilcac. p. 3_6(i.
43
verbis lumen aliquod latere sub nube poëtica. Venti, quibus rex Aeolus imperitat, illi sunt irarum impetus et coneupi-scentiae, motusque animi in pectore: Aeolus ipse ratio, regens frenansque appetitum animae; spelunca, qua Aeolus abdit ventos, sunt cavae ct latebrosae partes corporis humani, pectus et ilia, passionum sedes. Aeneas vir fortis et perfcctus: Achates cura, sollicitudo et industria virorum illustrium comes: silva quam oberrat Aeneas, vita humana; Venus media silva obvia est voluptas; succincta est, quia voluptas velociter fugit. Eadem ratione cetera. In marginalibus et interlinearibus notis excmplaris Ambrosiani mirum huiusmodi interpretationis reliquit specimen. Pastor Tityrus, qui in Ecloga prima inducitur rusticae vitae felicitate Iruens est Vergilius, qui sub aliena persona Augusto beneficiorum in se collatorum gratias agat. In versibus:
Fortunate senex! hie, inter flumina nota
Et fontes sacros, frigus captabis opacum,
adverbio h i c Romam designari opinatur commentator; flumina nota, sunt discipuli, qui cum Vergilio versaren-tur, fontes sacros sunt magistri ex quibus flumina, i. e. discipuli sunt: frigus opacum erit umbrosum et repositum studium. In sequentibus frondator, qui sub alta rupe canet ad auras explicatur Augustus, qui in aperto iura dabit: r u p e s autem est saxum Tarpeium; p a 1 u m-bae, Tityri deliciae, sunt Maecenas et uxor, propter ca-stitatem, et turtur ab aeria ulmo gemens Pollionem crcditur significarc, qui amissam dolcat coniugem. Si quis
44
quacsiverit, quid lateat sub ulmo, rcspondebitur proccra arborc indicari Pollionis cminentem fortunam. Talia sequuntur complura, omnia absurdo absurdiora. In suis quoque ipsius B u c o 1 i c i s Petrarca multa huiusmodi aenig-mata abscondit ad vitam suam vel ad rcrum publicarum dtatum pcrtinentia. Nimirum persuasum habcbat, officium esse poetac rerum veritatem pulchris vclaminibus adornarc, quibus obducta vulgus insulsum laterct, ingeniosis contra lectoribus quo difficilior quaesitu, co dulcior fieret intcllectu.
O Romani cloquii summc parens, nee solus ego, sed omnes tibi gratias agimus, quicunque Latinae linguae floribus ornamur: tuis enim prata de fontibus irrigamus, tuo ductu directos, tuis suffragiis adiutos, tuo nos lumine illustrates ingenue confitemur, tuis denique auspiciis ad hanc, quantulacunque est, scribendi facul-tatem pervenisse. His verbis magnificis et colorem Ciceronianum prac se ferentibus Petrarca Ciceronem allo-quitur, poeta oratorem, quamquam ne oratoria quidem laude prorsus ipse caret, ut qui saepius ad reges et principes legatus missus oratoris publici officio functus sit. Leguntur in altera epistolarum duarum, quas ad Tullium dedit: in hac enim laudat ingenium et linguam, in ilia satis amare carpit inconstantiam eins et ambitionem, quas tune demum penitus cognoverat, cum epistolas ad Attieum, nuper ab ipso Veronac inventos, perlegisset. Cicerone iam a pueritia fuerat delee-
45
tatus: qua actatc alii pucri F r o s p e r o aut A e s o p o inhia-bant, ipse incubuit Tullio; cum vix quidquam rerum intc-l-legere posset, iam verborum dulcedine atquc sonoritate detinebatur, ut quidquid aliud vel audiret vel lege ret, rancum illi videretur et dissonum. Tanto quidem studio Ciceroni deditus erat, ut iurisprudentiam, cui a parentibus destina-retur, neglegeret, donec pater, ceteroquin et ipse Ciceronis fervidus admirator, maiorem partem tilii librorum, quasi continerent haeretica, in ignem coniceret, consolationis instar Rhetoricis modo et Vergilio iuveni relictis. Xum-quam Ciceronis in illo admiratio defecit. quem tanti facit, ut Christo fere exaequet neque veretur, ne parum Christianus sit, si Ciceronianus t'uerit, memor procul dubio Sancti Hieronymi illius somnii. Xihil contra Christum Ciceronem loqui meminit, neque sunt nomina inter se con-traria; Christus quidem deus noster: Cicero au tem nostri princeps eloquii. Christus verbum est et virtus et sapientia dei patris: Cicero multa de verborum arte, de virtute et humana sapientia locutus est, vera utique et idcirco deo veritatis absque ulla dubita-tione gratissima. Deplorat, quod Cicero verba Christi audire non potuerit; incomparabilis enim fidei praeco fuisset. Sed licet suspicari Christum humana sapientia et eloquentia ideo uti noluisse ne veritas divina humanum artificium videretur, neve, ut ait apostolus, in sapientia verbi eva-cuaretur crux Christi. Erat autem Petrarca fidelis-simus ecclesiae filius, neque suspicabatur, unquam inter
46
doctrinam Ecclesiae Romanac et Romanorum litterarum scientiam rimam aliquam hiare posse. Quamvis vero pius et religiosus, plane expers fuit scrupuli, qui ecclesiae patres muitos male habuerat, ne Christiano indignum esset veterum exemplorum studium. Cum relieta Valleclausa Medio-lanum habitaret, incidit in Augustini Confessiones. Ex eo tempore colligit lectitatque libros ecclesiasticos: ma-gisque animi salutem quam eloquentiam curaturus est. Legerat quae delectarent, leget quae prosint. Oratores illi futuri sunt Ambrosius, Augustinus, Hieronymus; philosophus Paulus; poeta David. Neque tamen, quia sacros praetulerit scriptores, veteres abiecturus est, hos in verborum consilium, in rerum adhibiturus illos. Ad orationem utetur Marone vel Tullio, ad vitam consultatoribus et ducibus ad salutem eos, quorum fidei ac doctrinae nulla suspicio sit erroris. Alios ad necessitatcm, ad ornatum alios deputabit. Revera in po-steriore quoque vita multus fuit in studio scriptorum Latinorum, et quod vix ante illum quisquam, scientiam classicorum cum patrum ecclesiae notitia coniunxit. Vanis scrupulis, quibus Petrarca vacabat, laborabat amicus Boc-caccius: qui quondam visionibus cuiusdam monachi con-sternatus poeseos et litterarum relinquendarum consilium agitavit. Cuius animum inquietum sedans amicus admonet ne vel exhortatione virtutis, neve vicinae mortis obtentu, a litteris deterreatur, quae si in bonam animam sint receptae, et virtutis excitent amorem et tollant, minuant quidem, mortis metum. Sin vero in coepto perstet et libris quoque venditis, omnia litterarum instrumenta proicere velit, rogat
47
ne qucm alium emptorem sibi praeferat. Habere cnim in animo, in perpctuam suae eum Boccaccio amicitiae mcmoriam, studiorum supellectilem, libros scilicet, in unum et securum locum comportatos posteritati relinquere. lllud saluberrimum consilium suo tempori incognitum. sed exemplum veterum renovans, postquam amicus de litterarum fuga destiterat, Petrarca solus ita perficere studuit, ut bibliotheeam suam Ecclesiae S. Marei Venetae, quam tum urbem ineolebat, testamento relinqueret. Extat honorificum decretum C o n s i 1 i i maioris Venetorum, quo pretitiosum donum grato animo aditur. Postquam vero Petrarca cum libris denuo Patavium migraverat, ipso mortuo et bello interVenetos et Carrarios flagrante, bibliotheca maiore ex parte ad hos principes per-venisse videtur, quibus bello devictis libri partim divenditi sunt, partim in victorum , Viscontiorum scilicet, manus tran-siere et Paviam, ubi Mediolani Academia erat, translati sunt, unde aliis Neapolin, aliis in Franciam transportatis, bona pars sine vestigio periit.
Summus Ciceronis amator noluit tamen genus dicendi Cieeronis nimis urguere imitando Petrarca, quanquam, ut res ipsa fert, Ciceroniana multa se sponte eius stilo offerunt. Cieeronis dictio, etsi nonnunquam laxior et ornatior, prae Petrarca pressa est et constricta, robustior quidem multo quam lenissime fluens Itali oratio. In epistulis praesertim, ubi Cicero brevitatem et salsissimam verborum parsimoniam affectat, admirator eius verbosissimus est et saepe sententiarum paupertas magno sermonis fiuvio mergitur. Maiore iure Senecae imitator appellabitur: nulla re magis delectatur,
48
quam meditationibus et observationibus moralibus, nec stilus cius Senecae scriptionis genus nnn rcdolet. Haud iniuria posterior quidam Italus, vitam Petrarcae describens hane tulit sententiam: interdum iocatur salibus, sed ubique restrict us, (restrictius ?) ut ille qui magis Senecae den sit a tem, quam Ciceronis amplitu-dinem imitatur, unde persaepe ex hoc recen-tiorem Senccam ipsum appellaverim. Leniter ridemus Senecae densitatem et pauco solutiore risu excipimus densitatem Petrarcae, reliquo vero iudicio prorsus assentimur. Iocatur quidem saepius Petrarca, rarius vero Cicerone, qui ei longe praestat urbanitate, cuiusquc dicta acutiores aculeos habent, maligniora sunt et mordaciora. Petrarca in iocis obtusior est velut ubi medicum quendam oppug-nans, qui poetas omnia quae scriberent fingere opinaretur. observat eos, qui omnia fingant, mendaces esse, qui si poetae sint, omnium poetarum summum esse adversarium suum. Neque breves illas Senecae sentcntiolas imitatur, in quibus, evitatis plerumque coniunctionibus , notionibus omnibus aliae ex diverso notiones respondeant. Est vero elegans scriptor, leniter et varie iungens periodes, quem nunquam iustum verbum Latinum deficiat. Atqui sibi ipse in epistulis potius Ciceronis quam Senecae morem sequi videtur. Senecam enim quidquid moralitatis in suis libris sit, in epistulis con-gessisse, Ciceronem vero philosophica in libris agere, fami-liaria et res novas ac varios illius saeculi rumores epistulis inclusisse. Nobis secus uidetur et multas mcditationes libenter desideraremus, modo de suis rebus temporibusque plura
49
littcris inseruisset. Rcrum vero paupertas, quam querimur, partim ex eo nascitur, quod communia illa de familiaribus rebus, negotia domestiea, indigna existimans, quae litteris commendarentur, viva potius voce nuntinda curabat, partim inde, quod eum cpistulae ediiioni pararentur scriptor omnia sustulit quae tunc, cum scriberentur, cognitu non indigna, postea lectori gravia fore vereretur. Sic fieri solet: quae nobis gravia videntur, spernent et ridebunt posteri, magno labore inquisituri, quae nos humilia et indigna memoria existimamus.
Romam Petrarcha per totam vitam quater modo visit. Intentis animis commentaries eius interrogamus, quanam mente veteris magnificentiae rudera ac rcliquias contemplatus sit. Hie quoque non modo acqualibus sed posteriorum quoque saeculorum hominibus latius altiusque spectat, qui litteras quidem antiquas impense diligebant, monumenta neglegebant. Amici verebantur, propter ruinosum urbis statum, veritate famae et opinioni ex libris conccptae non respondente, ne falleret expectationem ipsarum rerum conspectus, ncque huius metus ipse fuerat expers. Confitetur contra sibi accidisse, maiorem adhuc quam ratus esset se Romam invenisse. Urbcm perambulans in universam temporis cum fabulosi tum certioris memoriam redit, imperatorum enumerat una cum apostolorum et martyrum monumentis. H i c, inquit Euandri regia, hic Caci spclunca, mox Pantheon designans, hoe opus Agrippae, quod falsorum dcorum matri veri dei mater eri-puit et paulo post hinc, ut fama est, monstrante
4
50
Sibylla, senex Augustus Christum vidit infant cm. Difficillimum est discerncre, quid veris oculis, quid mentis tantum aspexerit: quae rhetori, quae religioso debeantur viatori. Hoc constat cum quidquid viderit curioso obtutu studiosaque cura vidissc, ct aeque longe afuisse a supcrstitione medii aevi, quod vetusta aedificiorum fragmina ut daemonum et larvarum opera horrerct, atque a postcriorum humanistarum neglcgentia, qui, toti in libris, monumenta mentione vix digncntur. Erasmus, qui uno fere anno ante Lutherum Romae fuit, obiter modo ruinas attingit âpriscac Romac calamitatis cicatrices ac vestigiaquot;. Poemati epico, cui Africa titulus, Scipionis imprimis laudibus celebrandis cestinato , inseruit Pctrarca accuratiorem urbis descriptionem, qualem illam Carthageniensium legati cum multo stupore vidissent. Sic conspiciunt Poeni in monte Quirinali
nudo â duos adstare gig antes
corpore â
Praxitelis opus Phidiaeque insigne supremi,
sunt autem domitorcs duo illi equorum, qui hodiequc ante palatium Quirinale excubias agunt. Recentiore inscriptione Phidiae et Praxiteli attribuuntur: re vera aetatis imperatoriae sunt monumenta, Gracca sectatorum Lysippi exempla imi-tantia. Medio aevo has statuas populus Romanus a Tiberio erectas esse credebat in honorem duorum philosophorum Praxitelis et Phidiae, qui quae imperator cogitasset ultro divinare soliti essent.
Haud sine invidia quadam nostrae aetatis viatores legunt
51
Petrarcam cum duce itincrissacpius Thcrmarum Diocletiana-rum testudincm conscendisse, quod aer salutaris ct prospectus liber ct silentium et votiva solitudo nusquam magis essen;. Hodie harum Thcrmarum rudera cincta sunt vicis populosis ct in proxima vicinitatc statio ferrcarum viarum acdificata est, ut locus semper machinarum stridore et sibilis perstrepat.
Quanquam Petrarcam interiore artis intcllcgcntia caruisse manifestum est, sculpturam non neglcgit, immo nimius esse in statuis antiquis pracdicat. Gemmas et nummos anti-quos, quos ei Romae moranti saepius vinearum fossorcs emendos offerrent, studiosc colligebat. Operae pretium est memorare, Petrarca Patavium incolcnte ibi primos cum eftigie principum Carrariorum nummos esse signatos, quae veterum in hac quoque arte absolutissimas manus imitaren-tur. Non diu post obitum poetae, primam maiorem statuam cqucstrem, quae recentiore aevo ex acre conflata est, absolvit Donatcllo, cuius ingens forma, cqui fere Troiani instar, nunc etiam Patavii visitur.
Fuit Petrarca ipso profitente velut in confinio duor um populorum constitutus ac si mu 1 ante retro que prospiciens. Quod quia multo latiore sensu quam suspicari poterat ipse verum est, ideo quasi in introitu nostrarum lectionum huius viri studiorum quamvis levem et imperfcctam imaginem propositam volui.
48
quam meditationibus et nbservationibus moralibus, nec stilus eius Senecae scriptionis genus non rcdolet. Haud iniuria posterior quidam Italus, vitam Petrarcae describens banc tulit sententiam; interdum iocatur salibus, sed ubique restrict us, (restrictius?) ut ille qui magis Senecae den sit a tem, quam Ciceronis amplitu-dinem imitatur, unde persaepe ex hoc recen-tiorem Senccam ipsum appellaverim. Leniter ridemus Senecae densitatem et pauco solutiore risu excipimus densitatem Petrarcae, reliquo vero iudicio prorsus assentimur. Iocatur quidem saepius Petrarca, rarius vero Cicerone, qui ei longe praestat urbanitate, cuiusque dicta acutiores aculeos habent, maligniora sunt et mordaciora. Petrarca in iocis obtusior est velut ubi medicum quendam oppug-nans, qui poetas omnia quae scriberent fingere opinaretur, observat eos, qui omnia fingant, mendaces esse, qui si poetae sint, omnium poetarum summum esse adversarium suum. Neque breves illas Senecae sententiolas imitatur, in quibus, evitatis plerumque coniunctionibus , notionibus omnibus aliae ex diverso notiones respondeant. Est vero elegans scriptor, leniter et varie iungens periodos, quem nunquam iustum verbum Latinum deficiat. Atqui sibi ipse in epistulis potius Ciceronis quam Senecae morem sequi videtur. Senccam enim quidquid moralitatis in suis libris sit, in epistulis con-gcssisse, Ciceronem vero philosophica in libris agere, fami-liaria et res novas ac varies illius saeculi rumores epistulis inclusisse. Nobis secus uidetur et multas meditationes libenter desideraremus, modo de suis rebus temporibusque plura
49
littcris inseruisset. Rerum vero paupertas, quam querimur, partim ex co nascitur, quod communia illa de familiaribus rebus, negotia domestica, indigna existimans, quae litteris commendarentur, viva potius voce nuntinda curabat, partim inde, quod cum cpistulac editioni pararentur scriptor omnia sustulit quae tunc, cum scribercntur, cognitu non indigna, postea lectori gravia fore vereretur. Sic fieri solet: quae nobis gravia videntur, spernent et ridebunt posteri, magno labore inquisituri, quae nos humilia ct indigna memoria existimamus.
Romam Petrarcha per totam vitam quater mode visit.
Intentis animis commentarios eius interrogamus, quanam mentc
veteris magnificentiae rudera ac reliquias contemplatus sit.
Hie quoque non modo aequalibus sed posteriorum quoque
saeculorum hominibus latius altiusque spectat, qui litteras
quidem antiquas impense diligebant, monumenta neglegebant.
Amici verebantur, propter ruinosum urbis statum, veritate
famae et opinioni ex libris conceptae non respondente, ne
falleret expectationem ipsarum rerum conspectus, neque huius
metus ipse fuerat expers. Confitetur contra sibi accidisse,
maiorem adhuc quam ratus esset se Romam invenisse.
Urbcm pcrambulans in universam temporis cum fabulosi
tum certioris memoriam rcdit, imperatorum enumerat una
cum apostolorum et martyrum monumentis. Hie, inquit
Euandri regia, hie Caci spelunca, mox P a n-
t h e o n designans, hoc opus Agrippae, quod
f also rum deorum matri veri dei mater er i-
puit et paulo post hinc, ut fama est, monstrante
4
50
Sibylla, scnex Augustus Christum vidit infantem. Difficillimum est disccrncrc, quid veris oculis, quid mentis tantum aspexerit: quae rhetori, quae religioso debeantur viatori. Hoe constat eum quidquid viderit eurioso obtutu studiosaque cura vidisse, et aeque longe afuisse a superstitione medii aevi, quod vctusta aedificiorum fragmina ut daemonum et larvarum opera horreret, atque a posteriorum humanistarum neglegentia, qui, toti in libris, monumenta mentione vix dignentur. Erasmus, qui uno fere anno ante Lutherum Romae fuit, obiter modo ruinas attingit âpriscae Romae calamitatis eieatrices ac vestigiaquot;. Poemati epico, eui Africa titulus, Scipionis imprimis laudibus celebrandis destinato, inseruit Petrarca aecuratiorem urbis deseriptionem, qualem illam Carthageniensium legati cum multo stupore vidissent. Sic conspiciunt Poeni in monte Quirinali
nudo â duos adstare gig antes
corpore â
Praxitelis opus Phidiaeque insigne supremi,
sunt autem domitores duo illi equorum, qui hodieque ante palatium Quirinale excubias agunt. Recentiore inscriptione Phidiae et Praxiteli attribuuntur: re vera aetatis imperatoriae sunt monumenta, Graeca sectatorum Lysippi cxempla imi-tantia. Medio aevo has statuas populus Romanus a Tiberio erectas esse credebat in honorem duorum philosophorum Praxitelis et Phidiae, qui quae imperator cogitasset ultro divinare soliti essent.
Haud sine invidia quadam nostrae aetatis viatores legunt
51
Petrarcam cum duce itincrissaepius Thermarum Diocletiana-rum testudincm conscendisse, quod aer salutaris ct prospectus liber et silentium et votiva solitudo nusquam magis esscnt. Hodie harum Thermarum rudera cincta sunt vicis populosis et in proxima vicinitate statio ferrearum viarum aedificata est, ut locus semper machinarum stridore et sibilis perstrepat.
Quanquam Petrarcam interiore artis intellegentia caruisse manifestum est, sculpturam non neglegit, immo nimius esse in statuis antiquis praedicat. Gemmas et nummos anti-quos, quos ei Romae moranti saepius vinearum fossores emendos offerrent, studiose colligebat. Operae pretium est memorare, Petrarca Patavium incolente ibi primos cum effigie principum Carrariorum nummos esse signatos, quae vetcrum in hac quoque arte absolutissimas manus imitaren-tur. Xon diu post obitum poetae, primam maiorem statuam equestrem, quae reccntiore aevo e.\ acre conflata est, absolvit Donatello, cuius ingens forma, equi fere Troiani instar, nunc etiam Patavii visitur.
Fuit Petrarca ipso profitente velut in confinio duorum populorum constitutus ac si mu 1 ante retroque prospieiens. Quod quia multo latiore sensu quam suspicari poterat ipse verum est, ideo quasi in introitu nostrarum lectionum huius viri studiorum quamvis levem et imperfectam imaginem propositam volui.
A N N 0 T A T I O.
p. 44. Prosper. Ep. Sen. XII. 2. (Opera. Basileac 15S1. p. 946). Ab ipsa pucritia, quando cctcri om nes a ut Prospero inhiant a ut Aesopi ego libris Ciceronis incubui. Prosperi Aquitani temporibus Petrarcae non modo chronicon sed carmina ctiam leeti-tasse tirones apparet ctiam ex loco libri de otio religiosorum, ubi duo eiusdem citat disticha his verbis praemissis: equidem ut pueris novitiisque vestris (alloquitur monachos) placeat ista lecturis, non inelcganter illud ait Prosper. Haec verba proeul dubio corrupta sunt; fortasse legcndum: Equidem â ut placeam. Ceterum in antiquis editionibus Petrarcae textus corrup-telis scatet et intcrpunctione ubique absurdissima inquinatur.
Pauca quaedam mihi emendanda venerunt obviam:
Res memor, II. 2. Opera. p. 410, agitur de Ciceronis eloquentia: haec est ilia facundia â quae ad ultimum Archiam prae-torem quondam suum in civitate retinuit. L. praeceptorem.
Res memor. IV. 7. p. 488, sed cur, quaeso, Valeri Maxime, quod sequitur siluisti? â An quia Ciceronis libros, unde ista sumebas, in manus posterorum nequequam p erven-turos credidisti? Ncque non lecturos, quibus verbis hic Dciotari auspicium a Cicerone refellitur. L. neque nos lecturos.
Ep. Pam. XXIV. 5, (ad Senecam data est epistula). Fracassetti. III. p. 270.
53
Veneras, o miserabilis scncx, in hominis manus, qui quidquid vellet posset, nil nisi pessimum veile posset. L. qui [cum] quidquid vellet posset.
Locus memorabilis est in libro de Ignorantia. p. 1053, unum incidenter hic d;xcrim, ut errorum mcorum iudicum (respon-ditenim in libro: de ignorantia sua et multorum quatuor iuvenum, qui quondam in Petrarcae domo familiariter versati crant, iudicio, quo ipsi Averroistarum placitis faventes, poctam bonum quidem virum esse sed ignarum sollemni inquisitione habita decreverant) hisque similium refellam, qui vulgi vestigiis insistentes opinari solent et insolenter nee minus ignoranter obicere, multa scripsisse Aristotelem. Neque hie errant. Multa enim scrip-sit proeul dubio, plura etiam quam cogitent, quorum aliqua nondum habeat lingua Latina. At Platonem prorsus illis et incognitum et invisum, nil scripsisse asserunt, praeter unum atque alterum libellum, quod non dicerent, si tam docti essent, quam me praedicant indoctum. Nee literatus (sic optime de Nolhac ex ms. Vaticano 3359 f. 28 pro vulgato: literas) ego, nee Graecus sedecim vel eo amplius Platonis libros domi habeo, quorum nescio an ullum isti unquam nomen audierint. Stupebunt ergo si haec audiant. Si non credunt, veniant et videant. Pibliotheca nostra tuis in manibus re-licta (loquitur de libris, quos cum Patavium migraret, Venetiae reliquerat et commiserat curae Donati dcgli Albanzani), non illi-terata quidem illa, quamvis illiterati hominis, neque illis ignota est, quam totiens me tentante.s ingressi sunt. Semel ingrediantur et Platonem tentaturi (ita et vetus editio et. v. d. de Nolhac in libro egregio: Pétrarque et Phumanisme, p. 324, hunc locum distinguunt. Mihi praestare videtur verba ita dividere: non illiterata quidem illa â neque illis ignota est. Quam totiens me tentantes ingressi sunt, semel ingrediantur et Platonem tentaturi, an et ipse sine Uteris sit famosus: in-venient sic esse ut dico mcque licet ignarum, non mendacem tamen, ut arbitror, fatebuntur. Neque Graecos tantum, sed (et?) in Latinum versos aliquot ilibros?) nunquam alias visos aspicient. Literatissimi homines de qualitate quidem ope-rum iure illi suo iudicent (nimis abundat haec sententia subiectis, praeterea ironia augebitur scribendo: nunquam alias visos as pi-
54
cicnt litcratissimi 1) homines. De qualitate quidcm opcrum iurc illi suo iudiccnt (de numero autcm noc iudicare alitcr quam dico, nee litigare litigiosissimi homines audebunt) et quota ea pars librorum est Platonis. Quorum ego his oeulis multos vidi, praecipue Barlaam Calabrum Graiae specimen sophiae, qui me Latinarum inseium docere Graecas literas adortus, forsitan profecisset, nisi mihi invidisset mors cet.
Haec verba de Nolhae ita interpretatur: (p. 328, ann. 3). lis ne trouveront pas seulement, dans ma bibiiothcque des ouvia-ges en gree, in ais encore plusieurs traduit s en latin qu ils n'ont jamais vus ailleurs. Que les gens trés lettres jugent scion leur droit de la qualité des ouvrages (car pour la quantité, les plus ergoteurs ne pourront ni ergoter, ni en juger autremcnt que je dis) et qu ils constatent quelle paitic de ces ouvrages est de Platon. 2) De ces gens trés lettrés, j'cn ai vu de mes yeux beaucoup et tout d abord Barlaam Ie Calabrais etc. Non, opinor, multos viros litteratos per totam vitam suis oculis vidit Petrarcae, qui de Platonis libris rectc iudicare possent. Xeque hoe dieet poeta si eius verba rectc legentur, ita sc.: asp i ei ent litcratissimi homines. De qualitate quidem operum iure illi suo iudicent, de numero autem noc iudicare alitcr quam dico, nee litigare litigiosissimi homines audebunt. Et quota 3) ea pars librorum est Platonis! quorum ego his oculis multos vidi, praecipue [apud] Barlaam Calabrum, mo-dernum Graiae specimen sophiae, qui me Latinarum inscius doccre iitcras Graecos adortus cet. Anno 1342, anno actatis tri-gesimo octavo Petrarca a puero litteris Latinis innutritus harum non fuit inscius, habuit vcro praeeeptorem de quo ipse (Nolhae p. 236, ann. 2. Fam. XVIII. 2.) sed erat ille vir ut locuplctissimus Graccae, sic Romanae facundiae pauperrimus et qui ingenio
1) Ironice adversarios suos literatissimos homines, se ipsum vero ticta humilitate illi tor a turn appellat.
2) Petrarca affirmat se sedccim libros Platonis habere, neque de spuriis uila mentio.
3) I. e. sedccim illi libri exiguam tantum universorum Platonis operum partem efficiunt.
55
agilis, cnunciandis tamcn cffcctibus (1. affcctibus ut rcitc Fracassetti) laborarct.
Rem. I. 69. 1'lato dc amoribus suis etiam turpibus, quan-quam vcro philosopho nulla libido non turpi.s et inconccssa sit (pace tanti viri dixerim) multo licentius scripsit, quam quibus Platonicum nomen [subj scribcndum csset.
Her. mem. I. 2, op. p. 405 (agiturde Isocrate) hie est ille Graecus orator, de quo in Saturnalibus, quod primum omnia verba soluta et vaga sub numcros arctavit. Quod si accepimus ut carminis inventorem aestimemus ratio temporum obsta-tit. Ita de Nolhac p. 319. Editio 1581; quod sic accepimus. L. quod si sic accipimus.
De ignor. p. 1051, illud quoque possibile est, ut id licet aliter dixerim, atque iis omnia iudicantibus, sed non omnia intelligentibus dicerc, aliud visus .sim. L. ut idem licct aliter dixerim, atque â dicere aliud visus sim.
Ib. (cf. Nolhac p. 335) nonnumquam sed non qua decuit melior factus ad me redii, et saepe mccum et quandoque cum aliis questus sum, illud rebus non impleri, quod in primo Ethi-corum philosophus idem ipse praefatus, earn scilicet philo-sophiae partem dixi (Nolhac: dixit), non ut sciamus, sed ut boni fiamus. Antea sibi Aristotelcm ex rudibus versionibus Latinis intellegere visus erat, nunc postquam adversariorum arrogantia coactus est rem denuo perpendere inon qua decuit, i. e. non ab illis neque ea ratione qua erroris convinci debui) sententiam mutavit. Nonnumquam est corruptum: fortasse alia quoque sed procul dubio adverbium nunc in hocvocabulo latet: nunc sed non qua decuit melior factus â earn scilicct philosophiac partem disci, non ut sciamus cet. Pro: melior factus expectaveris: meliora doctus.
Ep. Sen. XV. 1, p. 946. Seu propter respectum famae tuae, longe etiam te dolentis. L. longe etiam a te redolentis.
In observationibus dc horticultura, quas I'alladii exemplari intulit Petrarca (Nolhac p. 390) scribcndum erit: per eosdem dies roris
56
marini [viv]aci.ssimam ut apparct plantam cum radicc infodi in orto culti ore.
De Nolhac p. 389 complures citat annotationes quas Pctrarca in foliis exemplaris Horatiani, quod nunc Florentiae est, exaravit. Sic Epist. I, 5, 28, umbras vocat ignavos convivas qui, cum habcant virorum spcciem, nihil nisi umbrae sunt. Sic de militantibus in Africa bello punico tertio dicit Catoi. Ad haec editor ascribit; Je ne retrouve ce mot ni dans les discours que prête Tite Live a Caton, ni dans le âDe re rusticaquot; ni dans âM. Catonis quae extantquot; ed. Jordan. Res ipsa narratur Plutarch, vita Catonis maioris c. 27, quomodo vero huius loci notitia ad Petrarcam, qui nullum Plutarchi librum novisse dicitur (Nolhac p. 314) pcrvenire potuerit, viderint viri Petrarcani.