^ c9
EX MNEMOSYNES BIBLIOTHECAE PHILOLOGICAE BATAVA
VOLÜMTNE X///.. A
DE NONNULLIS DEMOSTHEN1S ET AESCÏÏINIS CONTROVERSIIS.
SCRIPSIT
MATTHAEUS VALETON.
I.
DE PACE PHILOCRATBA.
Post pacem Philocrateam mox apparuit qua re inductus Phi-lippus faciles praebuisset aures Atheniensium legation! pacem rogaturae. Verum antequam pax facta esset, mirationem aliquam id movere poterat, ei dumtaxat qui externam modo rerum speciem cognitam haberet. Vix enim dubium erat, quin rex, si in bello perseverasset, intra breve tempus Chersonesum, quae sola possessio in litore Thracio Atbeniensibus superesset, potuisset expugnare. At molestae erant eorum classes, quae commeatum intercludebant et portus obsidebant, quibus par esse non potuit. Sed banc molestiara iam per decern annos toleraverat, et tolerare poterat dum in terra debellaretur. Verum Pbilippus ardebat ad opprimendos Phocenses, cuius rei occasionem honorificentissi-mam cum maxime ei praebebant preces quibus adibatur ab Ampbictyonum parte maiore, i.e. a Thessalis et Tbebanis. Nihil ei optatius contingere poterat, quam ut ultra Tbermopylas in ipsis Graeciae finibus auctoritatem suam conderet, et viam sibi muniret imminendi, si videretur, ipsis finibus Atticae. Expeditie
DE PACE PHILOCRATEA..
[76
2
autem anni a Chr. natum 352 eum docuerat\') bac de re ne cogitandum quidem esse, quamdiu bellum cum Atheniensibus teneret, posse enim hos, dum Phocenses starent et a Tbebanis sibi tergum tegerent, copiis suis navalibus ct terrestribus iter ipsi intercludere; hos igitur conciliandos esse ut pacis legibus eos obstringeret.
lamvero baec cum Atheniensium viros ttoXitikous fugere non deberent, expectandum erat eos cautissime cum rege acturos esse. Regis non intererat statim ab initio enuutiare se Phocenses utique a pace exclusos veile. Athenienses satis cognovisse potuit hello esse defessos et pacis cupidissimos, neque tarnen non metuendum erat ei, si aperte illud declararet, ne pax in-fecta maneret et Thermopylae sibi clauderentur. Magis expedie-bat, cum cetera omnia convenissent, Athenienses pacis spe adsuevissent, increvisset eorum belli taedium, tum demum du-rissimam eis conditionem foederis ostendere. At Atheniensium legati rem negligere non debebaut. Hoc quisque secum, hoe communi consilio reputare debebant, quid responderent cum Philippus postularet ut Phocensium causam Athenienses dese-rerent; hoe iis constare debebat utrum pacem, Ohersonesum, civium suorum Olynthi captorum libertatem periclitari vellent, dummodo Thermopylas vindicarent, an conarentur Philippo per-suadere ut si Thermopylas ei aperirent Athenienses, eos ascis-ceret socios in Phocensium rebus constituendis. Perquam erat res difficilis et periculosa. Quid si Philippo persuaderi non posset? Quid, etiamsi specie Athenienses in societatem victoriae acciperet, si tarnen ei semel Thermopylis potito nulla in re resistere valerent? Ab altera parte, si Thermopylas sibi vindi-caturi cetera omnia omitterent —, ecquis ignorabat Phocensium vires decrescere? Quid si Thebanis victoribus et ad Thermopylas appropinquantibus recedendum tarnen inde, omnisquelabor irritus futurus esset? Nihilominus non expectandum erat dum Philippo placeret de Phocensibus agere, res occupanda erat, suo, non Philippi tempore quid ille vellet, quid ipsi possent, legati tentare debebant.
1) Diodor. XVI. 37. 38 lustin. VIII. 2. Dera. Phil. I. 17 de falsa leg. 84, de corona 32, Argum. Dem. Or. de pace 1.
DE PACE PHILOCRATEA.
3
77]
Verum misere videntur impares fuisse suo rauneri. Fieri potest ut iam turn inter eos fuerint, qui Philippi largitione adducti, eius iussu conati sint collegas suos in legatione docere non opus esse de Phocensibus agere. Verum hos, inter quos saltern Demosthenes et Aeschines \') corruptela intacti erant, ita falli non oportebat. Sed ne animadvertisse quidem videntur quanti momenti esset Philippo ut Amphictyonum mandata perficeret. Pluris fecisse videntur quam in re erat in-commoda quae ei ex bello orerentur, et praecipue, ut vanum erat Atheniensium ingeuium, suam apud eum gratiam , quam rex callidissimus officiosissime ostentabat. Pacem cum Philippo si facerent non Athenienses modo sed, quod vix aliter posset, etiam socii eorum, non dubitasse videntur quin res, sua sponte, eo reditura esset, ut Phocenses quoque in pacis societatem re-ciperentur. Non attigisse videntur negotium huic rei prospiciendi et consulendi. Aeschines, qui solus nobis auctor est1) eorum, quae ipse et collegae cum Philippo egerunt, de Amphipoli se iactat, quam tarnen redditum iri ne iusta quidem spes erat; at de Phocensibus ouSs ypv.
Beloch v. cl. in opera cui titulus Gnechische Geschichte, hoe inquit2) convenisse inter Philippum et legatos ut communi consilio rex et Athenienses de Phocensium causa disceptarent. Belle coniecta! At nescio an fallatur vir doctus. Non ignoro praeter Amphipoliu de multis aliis disseruisse et se et collegas testari Aeschinem, neque negare velim in sermones quoque de Phocensibus eos incidisse et fieri posse ut Philippus significa-verit se, simulac pax facta esset cum Atheniensibus de ea re consulere veile; sed certi nihil convenit, neque Philippus — id quod rite interrogatus celare non potuit — utrum armis utique Phocenses petitnrus an vi abstenturus esset, declaravit. Quod èt apparet ex iis quae acta sunt in conciliis de pace Athenis habitis èt unice, si tenetur, controversias quae de pace inter Demosthenem at Aeschinem ortae sunt perspicere penitus licet; quod demonstrare conabor.
1
Aesch. de fals. leg. 25—39.
2
II p. 510 «Die Phokische Frage sollte ira Einverstiindnisse beider Machte ge-ordnet werdenquot;.
DE PACE PHILOCRATBA.
4
[78
Paulo postquam legati domum redierunt, Demosthenes qui turn senator erat auctor fuit populo ut iuberet duobus deinceps diebus mensis Elaphebolionis, XVIII et XIX, concilia haberi de pace idque ita, ut priore die sententiae dicerentur, altero die in suffragiuni iretur\'). Interea Athenas advenerant Phi-lippi legati ainoxpxTÓpss Antipater et Parmenio1), sicubi de conditionibus pacis convenisset et popiilus pacem iussisset, Athenieasium praetores sociorumque legatos in iusiurandum adacturi. Schaefer v. cl. putat2) eos statim in priore con-cilio de Philippi retulisse postulatis. Sed testis nobis est Demosthenes eos cum in eo deliberaret populus non interfuisse. Dicit enim (de fals. leg. 144) „tcx) xpxToüvTos ipov ryv TrpoTspav {ipspocv kx) trsireixitai; u/jlxi; to tüv au/a/jidixuv xupiftxi
kx) jc«Af(7«( t ov ? tt p s lt;r (3 e 11; t ou $ toü lt;P i ?. / tt v o u, sk-
xpoüvxi; outoi; (i. e. Aeschines) t\'is ryv \'jnepxlxv.....eireKrc
x.T.X., legatos autem non opus fuit vocare, si adessent. At potuerunt Philippi mandatis espositis recessisse. Potuerunt, sed non ita res se habet, quod apparet si comparamus ea quae in priore et quae in altero concilio acta sunt.
Conventus civitatum quae iniquo foedere cum republica Athe-niensium iunctae erant, populum Atheniensem certiorem fecerat sibi placere ut, si ille cum Philippo pacem faceret, cuivis ci-vitati Graecae liceret, intra trium mensum spatium in pacis societatem ascisci3), quod Say/za si perferretur manifesto Pho-censibus quoque liceret pacis participibus fieri. Contra Philo-crates Atheniensis apud populum verba faciens suaserat ut Phocenses et Halenses nominatim a pace cum Philippo exclu-derentur 4). lamvero prioris concilii die omnes qui praeter Phi-
1
Tres legatos fuisse: Antipatrura, Parmenionem, Eurylochura tradit Argura. alte-rum Dem. orat. de fals. leg. 4, de qua re vide Schaefer Dem. u. s. Z. IP p. 220 in ann. (1).
2
1.1. p. 225.
3
Aesch. in or. contra Ctes. 69: *6v ry Trporépa rcov eKKAytrtamp;v xvsyvuvQvj
èóyizoc rcav rv(z[zcc%uv.....70.....è%s7vai tm fiovAofzévcü ruiv \'EAAjjvwv Iv rpirt
(zytriv €iq tjJv ccutviv a-Tyhyv oivccytypx^oli [zst* \'AQyvec/cov xaï //gre^e/v rwv opxuv kxi ruiv (rvvfyxüv Hoc $óy[zcc quia Aeschines recitandum curavit, de veritate non dubitandura est.
4
Dem. de fals. leg. 159 tjjv re yxp sipyvw ouy) SwyQevruv ult;; STrexe/piiiTocv ovtoi mtrhyv \'AAewv axi fpcokecavquot; ypccipxi ^AA\' xvxyKOKrQévTot; vq* vizüv tov lt;Igt;/Ao-
DE PACE PHILOCRATEA.
79]
5
locratem contionabantur, communi consensu Philocratis dissua-serunt sententiam, sociorum decretum suaserunt altero autem populus nulla ratione habita decreti sociorum, rogante Pbilo-crate1), pacem, simulque foedus 2) iussit inter Athenienses eo-rumque socios 3) et Pbilippum eiusque socios 4) nihil amplius ü). ünde haec orta est rerum commutatio, et qui factum est, ut in altero concilio Eubulus Atheniensis cives suos pervicerit, id quod testatur Demosthenes \'), metu iis incusso nisi banc pacis conditionem probarent, ne cogerentur naves conscendere et tri-butum e censu pendere et pecunias rebus divinis destinatis in
1
Aesch. contra Ctes. 72 xcci txvt\'\' \\viy.ee. i. e. ne ratio haberetnr decreti sociorum cf. 70 sq. Populi clamoribus adductum Philocratem ea de Phocensibus et Halensibus in rogatione sua omisisse docet locus Dera. de fals. leg. 159 quem lau-davimus supra. Beloch, 11. p. 11 »L)er Eütwurf. des Philokrates ging im Rate ohne Widerstand durchquot;. Rogationem Philocratis non dissuasisse senatum verisimile puto. Tamen teneri velim neque de] ea re [quidquara tradi et tam licuisse populo id iubere quod senatus dissuasisset quam quod suasisset, vide Gilbert, Handbuch der Griechischen Staatsalterth. 1 p. 278. Verura cum Beloch dicit #der Entwurf des Phil.quot; vult sententiam (id quod apparet ex eis quae proxime praecedunt verbis laudatis) quam Philocrates dixerat de excludendis Halensibus et Phocensibus. De ea autem senatus praeiudicium non tulerat, ferebat enim de rogationibus, non de sententiis oratorum. Erravil; Beloch, quoniara sententiam a Philocrate in priore concilio dictara non distinxit ab eiusdera rogatione in altero lata.
2
Aesch. contra Ctes. 72 kou rihoc, tccvt\'\' evUot (i. e. èt ne decreti sociorum ratio haberetur èt ut non pax solum, sed etiam foedus cum Philippo fieret cf. 70sq.) t5j ij.Iv aoyw Trposfiicca-ccizévov AyizorQévovQ to $è Mtyrfza yparpxvTOS QiAoxpaTOVt;,
3
Dem. de fals. leg. 159.
4
Hegesippus de Halonn. 31. Exposuit ibi orator quae se iudice praeter ea quae revera pace Philocratea statuta essent par fuisset statui et dicit inter alia: (jij póvov VltSés xxi tovs (rvizix.x%ovlt;; tovq yjizeTepov^ kx) fPthiKTrov xxi tovq lt;rv(z[zx%0vlt;; tovq exetvov \'xyetv Tijv sipyvyv.....xXKx x.t.A. cf. etiam Dem. de fals. leg. 36.158.
TE PACE PHILOCRATEA.
6
[80
re militari cousumere, aliis verbis ne cogerentur in bello cum Philippo perseverare \'), cum in priore coucilio ueque is neque aliis quisquam hac de re verbum iactasset?
Responsum in promtu est. Quoniam tum cum haberetur prius concilium nondum cognitum erat Philippum utique Phocenses a pace exclusos veile, id autem eius legati in altero concilio adhibiti declaraverunt. Apparet igitur eos in priore concilio Pbilippi mandata nondum exposuisse, et hunc rerum agendarum ordinem constitutum fuisse ut primum Atbenienses inter se compararent de pacis ratione quid videretur, deinde autem Pbilippi legati ostenderent utrum regi quoque hoc placeret an mutatum quid vellet. Huuc ordinem facile credas ab ipso Philippo propositum non tantum, quod supra deinonstravi (p. 76) cum eius interesset quam diutissime duci Atbenienses, sed etiam quia non extra omnem spem positum erat — quod infra ostendam — eos ultro id ipsum, quod ille vellet iussuros. Atbenienses ab altera parte veri simile est, cum praesertim Pbilip-pus per litteras quas eorum legatis mandaverat, quem admodum coram, summam in eos significasset voluntatem et promisisset se eos, si foedus secum inirent magnis beneficiis affecturum 1), id ipsum accepisse pro documento eius benevolentiae, quod sibi permitteret libere de pace consulere, boe tantum praemonito Amphipolin cetera oppida Tbraciae, quae iure belli possideret se non redditurum 2). Sed hoe mitto. Illud autem auimadversum velim potuisse Philippum satis habere, sicut satis habuit, banc prohibuisse pacis conditionem ut intra trium mensum spatium
1
Aesch. de fals. leg. 45, 50. Dem. de fals. leg. 40, 316. Heges. de Ualonn. 33.
2
Dem. Phil. II 17 si yup kxï Horihxiooi TrpoeiTO, ov^ ocv oikoi fzévBiv peficctuQ ViyiiTO. Verisimile est haec desumta esse Philippi litteris. cf. Philostr. L, de Sophocl. 2. 1 holksivoc ij.Iv (Dem.) yxcav tihocq npoqiflret xai lt;tt€-(pxvovt; xttoXuXvixc; quod nonnisi de prima Demosthenis legatione recte dici potuit. cf. Aesch. de fals. leg. 45, Dem. de fals. leg. 234 Accedit quod, cum constet Philippo pacis legibus Amphipolin cetera, decreta esse (Heges. d. iïalonn. 24 sqq, et schol, ad h. 1. Dem. dc fals. leg. 22, 253, de Pace 25) nusquam tarnen apparet in conciliis de pace habitis hac de re ullam controversiam ortam esse.
DE PACE PHILOCRATEA.
81]
7
cuique civitati Graecae liceret in pacem ascribi. Hoe impetrato non prorsus necesse ei erat nominatim Phocenses excludi, nullus enim iam metus erat na cum in eo esset ut scripto mandaren-tur nomina eorum ad quos pax pertineret, Athenienses, nisi Phocenses ascriberentur, pacem irritam facerent. Neque tamen res nullius momenti erat, ut ipse eventus docuit uefas non visum esse Demostheni, aliis, post pacem factam, Phocensibus non ascriptis, tamen propterea quod ah Atheniensilms Phocenses non exclusi essent, urmorum vi eos a Philippo defendere. Eex vero, quem credibile puto tale quid praevidisse — callidissime enim mox illorum consilis occurrit —, tamen cum satis cogni-tos haberet Atheniensium spiritus ad intellegendum gravius eos laturos si cogerentur aperte profiteri Phocenses a se desertos quam reapse eos deserere, illud eis remisit non tanti rem faciens ut propterea pacem et foedus in discrimeu adduceret.
At Philocratem rogare licet, quid induxerit ut ultra molire-tur rem patriae commodo adversissimam, eamque perferendi quid spei habuerit. Nimirum simultates aliquas cum Phocensibus tune temporis excercebant Athenienses, quorum auxilia praetor Phocensium Phalaecus, cum arcessivisset factio ei inimïca et paulisper superior facta, mox summa imperii recuperata, non sine contumelia domum remiserat \'). Hoc ipso prioris concilii die Athenas allatum erat, et propter hanc causam in spem Phi-locrates venire poterat, mobiles eivium suorum animos se per-traeturum ut irae potius quam utilitati suae consulerent. Quam tamen spem eum fefellisse vidimus. Philocrates autem vix du-bitandum quin Philippi auro corruptns ea tentaverit. Nam nèque ea quae statim post pacem egit mox nobis apparebit omnino intellegi posse nisi Philppi mandatu suscepta credas, èt pecuniarum a Philippo captarum ab Hyperide reus factus, ne ausus quidem causam dicere, sponte solum vertit. üt omit-tam eum, si Demostheni fides est aperte aliquamdiu Philippi donis gloriatum esse1). Philippo autem magni momenti res
1
De fals. leg. 114 sq.
DE VAGE PH1L0CRATEA.
8
[82
erat, ut Athenieuses suis ipsorum verbis Phocensium causam destituerent, sic hercle securo ab omni metu ne mutata mente tarnen suis consiliis officerent.
lamvero post ea quae demonstravi ne verbo quidem amplius opus est ad arguendum Atheniensium legatos de pace missos non egisse cum Philippo de rebus Phocensium. Relinquitur ut ostendam, quid lucis ilia afferant ad intellegenda ea quae post pacem factam Demosthenes et Aeschines sibi invicem crimini dederunt.
Et primum quidem uterque orator alterum iusimulat in Phi-locratis sententiam pro pace locutum esse, se ipse contendit decretum suasissse sociorum. Haec repugnare videutur ut quae mtixime, sed ex eo quod addit uterque, in altero concilio alterum id fecisse quod ei obicit, apparet vera esse. Cur enim addidit „in altero concilioquot; nisi propterea quod sciebat hoe verum esse? nam ceteroquin nulla erat causa addendi hoe. In altero autem concilio, quod supra vidimus, rex per legatos suos declaravit Phocenses a pace excludendos esse, neque mirum erat , etiamsi quis in priore concilio perstrinxisset Philocratem, nolle tamen committere ut paci officeret. Quod autem neque Demosthenes neque Aeschines, cum alteri obiciens quod Philo-crati assensus esset, de se ipso contrarium iactaret, m iudi-cavit sibi expedire ut adderet hoc unice ad concilium prius pertinere, prorsus consentaneum est. At vero cur uterque orator alteri id obiecit, quod neutri dedecori esset? Res aliquanto intricatior, tentandum tamen est eam expedire.
Criminandi initium fecit Demosthenes. In oratione inscripta „de falsa legationequot;, qua adversarium accusat unum e legatis quibus curae esset ut Philippus in pacem iuraret, auro cor-ruptum patriae commoda prodidisse, aliqua de pacis ratione praefatus: „Aeschinesquot; inquit (14 sqq.) „in priore concilio dixit, si Philocrates diu cogitasset quo potissimum modo pacem im-pediret, nihil melius invenisset quam ut eaquot; (de Phocensibus) „suaderet, ego autem hanc pacem quamdiu unus ex Athenien-bus relinquitur, numquam populo faciendam censebo, pacem tamen faciendam censeo. Et eiusmodi alia breviter et honeste locutus est. Is vera qui pridie coram vobis omnibus haec dixis-set, postridie eum pax conficienda esset, me sociorum decreto
DE PACE PHIIiOCRiïEA.
83]
9
assentiente, vobisque haec cupientibus ac ne vocem quidem nefarii illius Philocratis audire volentibus, surrexit, contionatus est, per deos immortales, quae multis suppliciis digna sunt, non oportere vos maiorum vestrorum meminisse neque eos sustinere, qui tropaea et pugnas navales loquerentur; se legem rogaturum ne cuiquam Qraecorum auxilio veniretis, nisi qui prior vobis subvenisset Quam coutumeliam defensurus a se Aeschines (de falsa leg. 63—65) in altero concilio verba se oranino nou fecisse ait, neque facere potuisse cum populus ipso Demosthene rogante statuisset, ut in priore concilio sententiae dicereutur, in altero contionandi copia non daretur, iretur in suffragium 1). Ut vera se dicere prcbet populiscitum hue perti-nens recitandum curat. At tamen mentitur. Nam in oratione sua contra Ctesiphoutem testatur (71) disseruisse in altero concilio Demosthenem ea quae pridie contra Philocratem allata essent, nullius pretii esse, nisi Philippi legatis probari possent. IIoc autem vera enuntiasse Aeschinem supra ostendimus (p. 82),
1
Vide supra p. 78.
DE PACE PHILOCRATEA.
10
[84
Accedit qxiod in ipsa oratione de fals. leg. Aeschines non obscure designans Demosthenis dicta adversus se, fuisse inquit (74 sqq.) qui salutis patriae parum memores, unice suaderent civibus suis ut spectarent arcis propylaea, et proelium apud Salaminem et maiorum sepulchra et tropaea, se vero couten-disse haec quoque memoria tenenda esse, sed ab altera parte cavenda esse ea quae minus considerate a maioribus acta essent, praecipue quotiens paeem respuissent ut saepius sub finem belli Peloponnesii, quam tarnen deinde multo molestiorem conciliare cogerentur. Quando autem haec contendit Aeschines? Fieri non potest quin in concilio a 11 e r o, manifesto enim eius oratio eo spectat ut pacis invidiam tollat, quae nulla erat antequam Philippi legati regis condiciones nuntiassent. Neque alienum Tidetur hue referre quod in oratione contra Timarchum (174), quae brevi post pacem factam habita est, cum Philocrates non-dum reus factus, auctoritate floreret, se ait cum Philocrate pacis auctorem fuisse quibus quoque verbis suis mendacii arguitur Aeschines, in orat. de fals. leg. iis, quae attulit ad refellendum Demosthenem de altero concilio, haec praemittens (56) „invenietis cives non me et Philocratem, sed Demosthenem et Philocratem paci operam de dis se.quot; At quid de populiscito illo Demosthenis, quod attulit Aeschines ad probandum se in altero concilio verba facere non potuisse? Dis-solvuntur tenebrae loco illo Demosthenis (de fals. leg. 144) quem supra laudavi (p. 78) ubi hic memorat se voluisse in priore iam concilio advocari Philippi legates, sed Aeschinem pertulisse ut hoc ad posterum diem differretur. Inde apparet Aeschine auctore illud populiscitum sublatum esse, nam si in altero demum concilio Philippi legatorum verba audi-rentur, necesse erat etiam in altero concilio liceret verba facere, neque enim in suffragium iri poterat, antequam legatis auditis, rursus sententiae dictae essent. Pertulit igitur Aeschines ut e populiscito quod rogaverat Demosthenes derogaretur id quod de altero concilio vetitum esset, et in eo quoque iuberet populus copiam dari suadendi et dissuadendi. Cum autem tribus annis post orationem suam de falsa leg. haberet Aeschines re-citare iussit Demosthenis populiscitum, suum, quo id sublatum erat tacuit.
DE PACE PHILOCUATEA.
11
85]
lamvero tu rogas cur Aeschines maluerit mentiri, quam respondere adversario: „id feci, quod aliter fieri non potuit, quod ne tu quidem Demosthenes fecisti aliterquot;. Si accurate comparamus ea quae in oratione de fals. leg. Demosthenes Aeschini et ea quae in oratione contra Otesiphontem Aeschines Demostheni iniungit, videmus ea tarnen non prorsus similia esse. Nam Aesch. (in or. c. Ot. 71) Demosthenem ait in priore concilio cum ceteris omnibus locutum in sententiam sociorum, ut trium mensum spatium omnibus Grraecis daretur in societa-tem pacis veniendi quo futurum esset ut Phocensibus liceret arma tutari Philippi, nocte intermissa contendisse nullius usus esse quae pridie dicta essent nisi ea legatis Philippi persuaderentur. Hoe autem quam vis obiurget Aeschines, vere et honeste dici poterat, nisi forte id ipsum crimini esset nolle pacem irritam facere. Addidit Aeschines (contra Ctes. 60, 65, 71 sq.) etiam de foedere praeter pacem cum Philippo ineundo consensisse cum illius legatis Demosthenem , quo tamen res non alia fit, si quidem hoc quoque Philippo recusari non poterat Postremo affert Amyntorem quemdam testem (de fals. leg. 64, 67), quem Demosthenes in altero concilio ostenta rogatione scripta quam secum habuisset a Philo-cratis rogatione non diversa, ferretne ad populum consuluisset. Testimonium sane leve videtur, neque tamen quidquam vetat credere, nam revera in Philocratis rogatione exemtis eis de Phocensibus et Halensibus nihil erat cui Demosthenes si pacem faciendam non negaret, assentiri nollet\'). At vero Aeschines,
1) Una cum eis quae attuli etiam Aeschines adversario exprobrat 1° eo ipso quod conciliis de pace habendis dixisset dies mensis Elaph. XVIII et XIX impedivisse quorainus. secundum decretum sociorum, legati expectarentur circura ceteras civitates Graeciae missi. (Hoc eliam in or. de fals. leg. iam iactaverat Aesch. GO sqq., repetivit in or. contra Ctes. 64, 67, 68. Quod autem in hac addit, 67, iam die VIII mensis Elaphebolionis voluisse haberi concilium coniecerunt vv. d. Grote 11. p. 191, Schaefer 11. p. 211 id propterea non habitum esse cum Philippi legati tunc nondum advenis-sent. Potius eredam diem a populo reiectum esse cum dies festus esset Aesculapio sacer). 2° turpiter eum assentatura esse Philippi legatis (contra Ctes 61, 76), 3° eum auctorem fuisse ut Cersobleptes rex Thraciae Atheniensium socio excluderetur a pace — De Cersoblepte infra agam; assentationis autem crimen merae nugae sunt (cf. Dem. de eor. 28). Quod autem Aeschines dicit impedisse Demosthenem quominus expectarentur Atheniensium legati peregrenantes, utrum hoc verum sit necne sciri non potest (cf. supra p. 83, [in ann. (I) sub fin.) sed fac verum esse. Omitto
DE PACE PHILOCRATEA.
12
[86
quod testatur Demostheues neque negat ille, quamquam verba Demosthenis desig-nans ea refellere couatur (in orat. de fals. leg. 74 vide supra p. 14), in altero concilio disisse apparet nulli Qraecorum civitati auxilium esse ferendum quae non ante ipsis auxilium tulisset, quibus verbis, quid aliud spectare poterat, quam ut persuaderet civibus suis aequum et bonuin esse Phocenses deserere? propter hoc autem eum perstrinxit Demosthenes. Vides discrimen; Demosthenes agnoverat a Philippo cogi Athenienses Phocensium causam destituere, Aeschines conatus erat huius rei invidia Philippum liberare. Id autem cur fecerat? Pbilippi adductns largitione. Our enim aliter? Quid? in altera legatione quae erat de adigendo Philippo in iusiurandum procul dubio est, id quod mox demonstrabo, eum una cum Philocrate Pbilippi inservisse commodis. Adde quod in or. contra Timarchum (174) ipse gloriatur se eum Philocrate pacis auctorem fuisse, qua re imprudens confitetur se prorsus alia ratione atque Demostheuem Philocrati adfuisse; quem auro corrnptum et supra iam argui, et arguam infra etiam amplius. Adde quod in eadem oratione contra Timarchum (169) Philippum laudat propter xéycav fOcpjj.a/iti/ neque dubitare se dicit, quin si promissis suis stet xvQaXvi xx) pföiov rbv xaó\' avTov Troifasi STTxivov. Aeschines autem si iam constat tentatum esse donis Philippi eisque succubuisse, quid credibilius, quam hoc factum esse cum inter prius et alterum concilium audisset a Philippi legatis quid is de Phocensibus statuisset? Tunc dicere sibi poterat Aeschines resisti Philippo tamen posse irallo modo; pace careri non posse; utique cedendum esse; rem eodem loco manere sive pacem ut necessariam ita mi-seram et turpem, a Philippo coactam profiteretur, sive cona-
quod ex Aeschine ipso discimus (de fals leg. 79) hoc tamen iam apparuisse eas, quae aucloritate plurimum valerent civitates Graecas Atheniensium legatis morera non gessisse. Verura, id quod iara vidit Grote (1.1. p. 196sq.) differre non licebat contiones de pace nisi frustra venturi erant legati Philippi qui iara erant in itinere. Quoti autera Aeschines ait tum quod Demosthenes legatorum Atheniensium reditum expec-tari prohibuisset, tum quod per eum stetisset quorainus intra trium mensum spatiura ceterae quae vellent civitates Graecae paci ascriberentur, factum esse ne pax communis totius Graeciae cum Philippo fieret (contra Ctes. 61, 68, 70) nihil id est. Nam nulla civitas praeter Athenienses ipsos Phocensesque eis teraporibus cum Philippo helium gerebat. Cur autem ei qui pacem iam agebant, pacem facerent?
DE PACE 1\'HILOCRATEA.
retur civibus suis persuadere nihil aequius esse quam ut ultro excluderent Phocenses \'). Philippi autem plurimum intererat, postquam conatus decipiendi per Philocratem Athenienses male cecidit, eiusque legati iam non potuerunt quin aperte profite-rentur pacem regem non daturum nisi excluderentur Phocenses, etiam sic sibi conciliare quempiam oratorem facundum, civibus suis minime suspectum, qui eorum animos placaret et deliniret. Num sciebat Philippus an Hyperides, Hegesippus eius generis oratores postremo tarnen populnm perducerent ut pacem recu-saret? Num praevidere poterat, id quod eventus docuit, De-mosthenem et Eubulum, non cum illis facturos? pacem eos etiamsi iugrata et gravis esset tarnen bello praelaturos? Si quidquam veri inest Aeschinis gloriationi se cum Philocrate pacis auctorem fuisse, credere licet magni momenti fuisse eius orationem ad populum perducendum ut sociorum decreti ratio-nem ue haberet.
Itaque rogantes cur Aeschines maluerit mentiri quam agnos-cere se civibus suis suasisse ut Philippi conditiones acciperent, facile iam invenimus responsum hoe: quoniam utique ei necesse erat mentiri. Non illud ei obiecit Demosthenes quod necessarium esse censuisset deserere Phocenses, sed hoc quod praedicasset honestum et laudabile id esse. Si hoc se fecisse negaret illud confessus se fecisse, mentiebatur tamen. Maluit ita mentiri ut omuino negaret se in altero concilio verba fecisse. Alterum nihil habebat quo probaret, et ipsa mendacii conscientia eum prohibebat confidere cuiquam id credibile fore; alterum quo pro-baret habebat Demosthenis illud populiscitum, cuius specie falsa levissimis auditoribus etiam videretur adversarium mendacii improbi coarguisse; eo audacius hoe tentare poterat, quoniam accusatori in eadem causa plus semel verba facere non lieer et.
87]
At Demosthenes quoque mentitus est, vel quod eodem redit.
1) Absonum fuisse contendit Aesch. (de fals leg. 66) si, una nocte intermissa, Philo-crati assensus esset apud eos qui pridie audissent eum contra Philocratem loquentem; nihil enim profecturum fuisse, nisi ut omnibus oilio esset. Speciosius hoc est quam verius. Etenim si eius verba auditorum animos delinire valerent, rogaturi non erant num sibi constaret. Sin minus, eum donis pollicitationibusque Philippi eorum odium compensabat.
DE PACE PHILOCltATEA.
14
[88
dissimulavit. Tacuit se in altero concilio professum Philippo cedendum esse, speciem movit quasi in eo quoque locutus esset in sociorum sententiam (de fals. leg. 15); contendit suas partes quaerendi pacem nullas fuisse (de corona 20—22). Me-tuisse videtur ne si ea quae dixisset, referret ut dixisset, non satis post tres pluresve annos dispicerent homines quid inter-fuisset inter ipsum et Aescbinem Philocratemque, quorum hunc populus lupoloKix? damnaverat, ilium ipse eodem crimine po-stulabat. Vi veritatis, quamvis semper eam in ore ferret, con-fidere iamdiu dedidicerat eorum temporum ars oratoria \').
Sed de his iam satis. Altera autem, quae hue pertinet inter Demosthenem et Aeschinem controversia est de altera illa le-gatione, cuius in superioribus iam saepius mentionem fecimus, suscepta statim postquam Atbenienses in pacem iuraverunt, ut Philippum in iusiurandam adigeret, deque Aeschinis apnd po-pulum verbis post reditum. Eevera, si utrique et Athenienses et Philippus sincere staturi erant legibus pacis, nullius momenti erat ea legatio. In concilio habito die mensis Elaphebolionis XXIII quo statueretur quae civitates sociorum nomine cum Athenienses in pacem iurarent, PMlocrates pertulit populiscitum ut iuraret conventus legatorum e civitatibus quibus foedus ini-quum cum Atheniensibus esset (Aesch. contra Ohes. 74); quo sequebatur ut Phocenses ut qui in harum civitatum numero non essent a pace excluderentur. Hi igitur in pila cui inci-debantur nomina Atheniensium eorumque sociorum qui cum Philippo eiusque sociis pacem et societatem inierant non ascribebantur, iisque, pristinis hostibus quos iam ante muitos annos in Thessalia victos frustra conatus erat rex in ipsorum finibus aggredi, nullae eum probibebant pacis leges denuo arma inferre praesertim arcessitum a sacro Amphictyonum conventu. Alterum bellum rex gerebat contra Cersobleptem Thraciae regulum; huic Athenienses auxilia miserant quibus nonnulla eius tuebantur oppida Hieron Oros, Doriscum, Ser-rium, alia. Sed ne Cersobleptes quidem in pacis societatem
1) Sic etiam si mentitus est Demosthenes quod tarnen non constat (cf. snpra p. 83 in ann. (1) sub ün. p. 85 in ann.) nullos legatos Atheniensium nondum redisse quibus diebus concilia de pace haberentur, propterea mentitus est quod satius putabat crimen inane infitiando reicere, quam dissolvere explicando.
DB PACE PHILOCRATEA.
15
89]
receptns erat, quod cum sponte iam sequitur e populiscito Philocratis modo laudato praeterea ostendit Philippi epistola quam aliquot annis post ad Athenienses misit qua discimus eius nomen in pila propter pacem instructa incisum non fuisse Neque repugnant ea, quae nobis tradidit Aeschines (de fals. leg. 82—85) in concilie illo diei XXIII mensis Elaphebolio-nis cui Demosthenes praesideret, postquam iussisset populus Philocratis rogationem, prodisse Critobulum Lampsacenum di-centem se a Oersoblepta missum, et petivisse ut sibi li-ceret illius nomine iurare inter Atheniensium socios, Alexi-machuni autem Atheniensem censuisse ut illi hoe liceret, sed Demosthenem noluisse hanc sententiam pronuntiare (neque li-cebat per Philocratis populiscitum modo iussum), obstrepente tamen populo invitum rogasse. Non addit Aeschines utrum rogatio iussa sit an antiquata, sed ex epistola regis sequitur ut antiquata sit 1); id autem si propterea mirationem facit,
1
Quod autem in sua epistola addit rex (1.1) Kspa-ophéTryiv èè roT? Trap\' spov trperfisvrcete t$/tz fxèv roi/s opxove opócrxi 7rpoSv[xov[u.evjv y.uhvqévtoc 3\' vtto rugt;v vfzerépoov arpxTyyüv xirotyocivóvruv avrov \'Afyvoiiuv é%Qpóvt hoe non ab oraoi parte recte se habere potest, nam quomodo Atheniensium praetores potuerunt contendere Cersoblepten Atheniensium hostem essef Sed illud eredibile Critobulum postquam Aleximachi rogatio antiquata est tamen a praetoribus Atheniensium, qui huie rei praesedisse videntur, petivisse ut siminus inter Atheniensium socios tamen «privatimquot; Cersobleptes (vel potius ipse Cersobleptae nomine) iuraret idque eos recusasse quoniam Philocratis populiscito modo iusso statutum esset ut solus legatorum conventus socio-rum Atheniensium iuraret. Simul autem inde apparet Aleximachi rogationem esse antiquatam, qua si iussa esset Philocratis populiscitum esset abrogatum. — Aeschines (de fals. 86; Demosthenem ait contendisse ipsum Aeschinem proturbasse Critobulum ne iuraret Trapóvrojv riïiv (tv(zux%ü}v, è Tp y lt;p i lt;7 [/, é v o v tov èypov, Trccpcc-}cx9yij,évcov tmv (ttpxrviysiv proturbasse igitur Critobulum quamvis populus iussisset eum iurare. Sed in nulla Demosthenis oratione, qualem nunc eam ha-bemus, tale quid invenitur. Si tamen tale quid dixit Demosthenes meotitus est, idque satis innepte, quomodo enim, quod vere addit Aeschines (1.1. 86) id facere potuit quod dicit Demosthenem sibi imputare? Veri similius autem videtur Aeschinem ipsum mentitum esse ut illi iniungeret, mendacium inepte. Fortasse ob oculos habebat hunc locnm Dem. de fals. leg. 174 Trpurov (zlv toivvv (PaxéaQ éxrTróvèove y.oiï \'AKsocc, xiré-Qyveev (Philocrates et Aeschines) xoct KepropAsTrTyv Trocpx to rpijcp/r/zaf xxï rx Trpos
DE PACE PHITiOCRATEA.
16
[90
quod tamen postulavit populus ut rogaretur, tenendum est, quamvis dicat Aesehines „populumquot; obstrepuisse et rogari vo-luisse dicit ad indices conversus, vult igitur cives) mi-
uime inde sequi ut omnes vel etiam plerique, qui in concilio adessent obstrepuerint et rogari voluerint, sed satis est credere ab amicis Critobuli et Aleximachi tumultuatum esse; maior tamen pars populi potuit intellexisse quam turpe et ridiculum esset id iubere quo everteretur id quod modo iussissent auctore Philocrate, rogati quinam iurarent sociorum Atheuiensium nomine, iurare conventum legatorum civitatum foederatarum. Oeteram Philippi legatos non apparet ullo modo conatos esse populum compellere ut Philocratis rogationem inherent vel ut antiquarent Aleximachi. Nimirum probe scire poterant contra Cersoblepten tantum non debellatum esse, ut paulo post Oha-retis in Thracia praetoris litteris allatum est (Aesch. de fals. leg. 90) eum iam pridie concilii de quo nunc agimus in deditio-nem venisse \'). Parum igitur eorum intererat quid de eo statuerent
vizccs eipvizsvae. Sed quod ibi dicit orator Philocratem et Aeschinem a pace exclusisse Phocenses, Halenses, Cersoblepten, contextus orationis docet haec pertinere ad lega-tionem raissam ad adigendum Philippum iureinrando. Nihilorninus hoc loco omnia contnrbat Demosthenes. Quod enira vult Mtptrfzae? Nam populiscito Philocratis priore (diei mensis Elapheb. XIX) non magis admissi ad pacem erant Phocenses, Halenses, Cersobleptes quam exclusi. Exclusi autem erant altero Philocratis populiscito (die XXIII mens. Elapheb.). Sin autem vult populiscitum Aleximachi èt mentitur, vidimus enim antiquatum id esse èt ad Phocenses et Halenses id non pertinet. — Superest Demosthenis locus (de fals. leg. 81) ubi significat populum Atheniensium iussisse pacem fiieri inter Philippum et Cersobleptem. Reprehendit enim Athenienses quod negligerent quidquid eos non praesenti dolore afticeret et ita pergit elra rijv cchhuc kvTrocïiïoc „aiTrodovvaci êè y.cci KeptrofihsTrTy (PiAittttov tovq optcovQ. lain vero
eo quod dicit Kepro(3A67rry non vero Keparo7r(3hs7rTiiv et magis
etiam quod addit tovtuv ovdsvos xv tuv ^(Pktixxtcüv \'édet ei ttAsiv ovtoc, (i. e. Aesehines) ijQeAs xoctx trpotryy.ovtcc ttoisIv quibus verbis spectat legationem missam ad adigendum Philippum in iusiurandum, apparet agere eum de quopiam populiscito ceteroquin nobis ignoto, aliquanto post pacem facto, quo statutum sit Philippum propter pacem cum Atheniensibus initam pacisci oportere etiam cum Cersoblepta.
1) \'AxoórxTe $gt;1 rijs Xapyroc; STrirrohys yv ccTrsrreit.s rórs rw on Ksp-
(TOphéirrvic; xTOAuhexs ryv apxyv xoci quot;lepov quot;Opoc KOCTSi\'Aytpe 0/A/ttoc \'EAoclt;pii(3oAico-voc [zyvbc; ê(2Bó[u,y (pQ/vovroQ\' Ayi/.oa\'Qsvyq sv rü dtj/za Trpoydpeve rovrov rov [zy-voc, uv tSjv 7rpslt;r(2écüv sary (pQ/vovros In libris legitur; quot;lepov quot;Opos xccret^^e
tpiAiTTTroc; \'EAa^/SoA/wvo? (z^voq ex r y QQi\'vovtos et AvHzoa-QévviG Trporfdpeve......
s(3$ófzy lt;P${vovtos quod Spengler v. d. vidit mutandum esse. Cf. Schaef. 1.1. p. 245 in ann. (i).
DE PACE PHILOCEATEA.
17
91]
Athenienses, quos tarnen ab altera parte verisimile est iam ex legatis suis de pace missis, qui etiam Oersobleptae filium obsidem apud Philippum viderant \'), certiores factos esse regem non magis quam Amphipolin vel Potidaeam redditurus esset, a Cersoblepta qui rebellasse videtur (quamquam de ea re nihil compertum est) arma abstenturum. Sed quoquomodo hoc se babet, illud constat Athenienses, nisi praesidia sua e Oersobleptae castellis retraherent contra pacem facturos, Philippum si ea inde depelleret suo iure uti. Itaque cum pactum esset utrosque, Athenienses et regem, per pacem id habituros, quod haberent cum pax iniretur, fac Philippum eum fuisse, qui non vereretur quantum posset alteri parti praeripere ante quam ipse in pacem iuraret, revera nihil erat quod praeriperet nisi forte Chersonesum, a qua tamen, ut promiserat se abstenturum, abstinuit. Hac omissa omne babebat quod habere se velle po-terat; pacem adeptus qualem adeptus erat, libere in Phocenses, libera in Halenses, libere in Cersoblepten grassari licebat, quid autem cupere poterat amplius? Summo iure Aeschines contendere potuit (Dem. de fals. leg. 211, cf. etiam Aesch. de fals. leg. 123 s. fin.) ne opus quidem esse ut alterius illius lega-tionis, quae Philippum adigeret in msiurandum redderentur rationes, dummodo appareret, cuius rei testimonium afferebant legati epistolam Philippi, regem eiusque socios iuravisse in pacem, regemque — id quod ante oculos erat — Chersonesum reliquisse intactam. Quid vero attinebat utrum aliquot mensibus prius an posterius, utrum in Thracia an Pellae iurasset? Nihil alterutra ratione impetravit, quod non habebat cnm ipsa pace.
Verum enim vero Demostheni aliter visum est. Hie enim sibi pereuasisse videtur Atheniensibus, cum Phocenses et Halenses non nominatim exclusissent, etiam post pacem integrum manere ut eos vi atque armis a Philippo defenderent, huic contra, sicubi in pacem cum Atheniensibus iurasset, non amplius licere eos aggredi quippe cum illi tamen eos pro sociis haberent, Cersoblepten quoque ipsum, quantum eius regni quo die Phi-lippus iuraret nondum in eius potestate esset — quod vix quidquam esse primum nescivit, deinde dissimulavit Demosthe-
1) Aesch. de fals. leg. 81.
DE PACE PHILOCKATBA.
18
[92
nes — tutum esse a Philippo quoniam eius castella Atlienien-sium praesidiis defenderentur, quae regi in pacem iurato, adoriri non liceret. Oogitatione hac, tanquam fundamento, nituntur quaecunque orationibus suis de pace, de falsa legatione, Philippicis altera et tertia, ac priore parte orationis suae de corona disse-ruit Demosthenes. Hanc autem cogitationem patet non ei occur-rere potuisse ante concilium Athenis habitum mensis Elaphe-bolionis die XIX. Nam ante quam Antipater et Parmenio indicassent quid Philippo Yideretur de pacis conditionibus nemo Atheniensis, nisi qui a rege empti erant, pacem cum rege sine Phocensibus factum iri cogitavit. Sed quattuor diebus post Demosthenes senatui auctor fuit (Dem. de fals. leg. 154, Aesch. de fals. leg. 91) ut iuberet legatos electos ad Philippum adi-gendum iureiurando — erant autem eidem qui priorem obierant legationem — quam celerrime ad eum proficisci, nullo alio consilio, ut ipse profitetur, quam ut caveretur ne Philippus quidquam praeriperet. Verisimile autem est, statim cum appa-ruisset si pax futura esset, Philippi conditionibus cedendum esse, cogitalionem ei subisse id non eiusmodi esse quo quidquam prodere cogeretur sua civitas quod retinere vellet. Sic intelligimus cur hoc solum contenderit ne nominatim Phocenses et Halenses excluderentur, in ceteris Philocrati et Aeschini praesto fuerit paci expediendae. Si restitisset paci operam per didisset, nam pacem coëgit Eubulus quot;) monendo cives suos nisi concederent, naves ipsis esse conscendendas et tributum e censu pendendum et pecunias rebus divinis destinatas in re militari consumendas, atque ipse Demosthenes ait (de cor. 234) Athe-nienses non ex quo pacem iurassent, sed ex quo in pacis spem venissent omnes omisisse apparatus bellicos. Sed sibi videbatur Demosthenes si Philippus post pacem factam aggrederetur Ther-mopylas vel Halenses, vel Atheniensium praesidia Cersobleptae, posse facundia sua civibus suis persuadere hoc nefas esse, in-dignatione eos replere, incitare ut omnes vires intenderent ad regi resistendum.
Nullo modo neque velim, neque ausim contendere hac in re fraudis sibi conscium fuisse Demosthenem, non revera eum
1) Vide snpra p. 79 sq.
DE PACE PHILOCRATEA.
93]
19
putasse Athenienses per pacis conditiones tarnen non cogi Pho-censes, Halenses, Cersoblepten non amplius pro sociis habere, et Philippum contra, eliamsi cum his pacem non fecisset, tarnen foedere cum Atheniensibus inito cogi ut arma ab eis abstineret; forsitan sibi placuerit, ut erat vanus, quod cavendo ne ab Atheniensibus ipsis pronuntiaretur Phocenses et Halenses a pace excludi callidum regem astu superavisset. Sed qui aequis oculis rem aspicit fugere neminem potest, hoc fictum et falsum esse. Rex fecit pacem cum Atheniensibus, atque eorum sociis, ita enim inter eos convenerat, ei igitur quibuscum ille antea helium gerens, pacem turn non faceret, quorum nomina non inciderentur in pila pro documento pacis extructa, non habendi erant pro Atheniensium sociis, eos si qui antea socii fuerant, tum deseruit populus Athenienses; quos si tarnen armis a Phi-lippo defensurus erat, pacem erat rupturus. Neglexerunt hoe Grote, Schaefer ceteri plerique inter recentiores qui ante Belo-chium de hac re egerunt frustra Demosthenem laudantes, Philippum periurii accusan tes.
Ergone assentimus Belochio delirasse Demosthenem cum Aeschinem ceterosque in altera legatione collegas corruptos fuisse iterum iterumque accusat? Contra hos cum fide et ho-nestate munus suum obisse? Minime gentium equidem. Quod in oratione sua de hac legatione Demosthenes ita rem proponit quasi Phocenses et Cersobleptes per Aeschinem et Philocratem contra pacis iura a pace exclusi essent, fucus et fallacia hoc est quippe qui exclusi essent ipsis pacis legibus. Sed ob-stitisse Aeschinem et Philocratem, largitione Philippi adductos, quominus tarnen Phocenses servarentur, verissimum id. Nam ita perversae erant omnes aequi bonique rationes ut Phi-lippus sive innata quadam suspiciosa circumspectione, quippe qui hominum magis vitiorum quam virtutum rationem haberet, sive monitus per satellites suos Philocratem ceteros, quos facile credimus non fugisse Demosthenis consilia, neque enim is erat qui in pectus abderet quae agitaret, non sine causa metuens ne si palam ageret conaturi essent Athenienses a iure suo ipsum impedire, maluerit eos decipere. Procul omni dubio est e legatione reversum de consiliis Philippi Aeschinem falsa retulisse neque id invitum et inscium sed scientem et volentem, quod
DE PACE PHILOCRATEA.
[94
20
cum constet, etiam in ipsa legatione ab eo eisque e collegis qui cum eo facerent esse interpositas moras nou casu vel de-sidia sed e composito, veri simillimum est.
Demosthenes nobis auctor est \'), die decimo sexto mensis Scirophorionis contione advocata in qua referrent legati de eis, quae cum Philippo egissent, ita fere disseruisse Aeschinem: se Philippo persuasisse omnia quae Atheniensibus prodessent, et intra duorum vel trium dierum spatium eos audituros Thebas a Philippo obsideri, Thespias et Plataeas refici, opes dec ereptas repeti non a Phocensibus sed a Thebanis (qui olim aedem occupaturi fuerant), eamque ob rem Thebanos praemium de-crevisse qui se interimeret. Praeterea audivisse nonnullos Eu-boeos perterritos ac perturbatos propter familiaritatem Atheniensibus cum Philippo exortam in hunc modum locutos esse „non fugit nos, legati, qua ratione pacem cum Philippo feceritis, neque ignoramus vos Amphipolin ei tradidisse, vobis autem Pbilippum Euboeam se largiturum promisissequot;, tum etiam aliud aliquid se impetravisse quod tamen enuutiare nolle, cum inter collegas in legatione essent, qui sibi inviderent. Designasse autem his verbis ait Demosthenes spem Oropi per Philippum recuperandi.
Omnibus his dictis nihil inesse quod vere praedictum esset docuit rerum eventus. Philippus — quod notissimum est — Pho-censes perdidit non Thebanos, Thespias et Plataeas non restituit, Euboeam sibi subiecit non Atheniensibus, Oropum hi numquam recuperaverunt. Nostra autem interest scire utrum vere Demosthenes necne perhibuerit apud Athenienses ilia contionatum esse Aeschinem. Verissime scilicet. Nam reponit quidem hie in de-fensione sua (de fals. leg. 119, 120) se non praedixisse et promisisse Philippum Thebanos in ordinem coacturum, sed tan-tummodo se de legatione referentem cum civibus suis commu-nicasse quid in banc sententiam regi suasisset. At de Phocensibus quid retulerit factürum Philippum silet, manifesto contra dicere non ausus, cur enim aliter? deque Euboea confitetur se retulisse ex Euboeis nonnullis audita. Cur vero retulit nisi vel-
1) Dc falsa legat. 16—22 cf. de pace 9sq., Phil. II. 30, de fals. leg. 74, 112, 220 de cor. 35.
DK PACE PHILOCRATBA.
95]
21
let Athenienses eis credere? Nequc non mentitnr contendens (121), quod Demosthenes dixisset ipsum fallacibus suis verbis se impedivisse vera referre volentem, fieri nou posse ut hoe verum sit, nam Demosthenem statim post legatorum reditum senatui auctorem fuisse ut eos laudaret, cum e contrario seua-tum non laudavisse legatos appareat e senatus decreto quod Demosthenes Aeschinetn accusans recitandum curavit (Dem. de fals. leg. 31). Additque Aeschines se apud populum contionan-tem èt ceteros collegas èt Demosthenem rogasse verene referret ea quae cum Philippo egisset, atque respondisse illum multo etiam melius egisse quam referret. Sed hoe nihil ad rem. Nam non contendit Demosthenes falsa esse quae retulisset se cum Philippo egisse — haec rogatus cum aliqua ironia laudavit — sed falsa esse quae praedixisset futura esse. Imprudens autem confessus est Aeschines se ea praedixisse cum de eis quodam-modo se excuset dicens (de fals. leg. 130 sq.); , An solus Pha-laecus futura ignorabat?quot; (Vult Phalaecum Phocensium ducem, si cogitasset eversum iri Phocensium urbes se Philippo non dediturum fuisse. Sed Demosthenes contendit de fals. leg. 53 sq. ipsa Aeschinis apud Athenienses oratione deceptum se dedisse Phalaecum.) „Vos ipsiquot; (Athenienses) „quomodo publice affecti eratis? Nonne omnes exspectavistis Philippum Thebanos fracturum èt conspecta eorum ferocitate èt cum nollet hominum infidorum potestatem augeri.quot; (Hie rursus dissimulat Aeschines responderi ei posse, ipsius verbis in eam exspectationem venisse Athenienses.) „Nonne Lacedaemonii nobiscum in legatione adversabantur, postremo rixabantur, minabantur?quot; (Haec ad rem minime faciunt.) „Ipsi Thebanorum legati nonne haesitabant, timebant?quot; (Ne hoc quidem, quod ipsi Thebani metuerint ne contra se proficisceretur Philippus probatur e bona fide locutus esse Aeschines.) „Thessali vero nonne ceteris irridebant, sibi dicebant hanc expeditionem suscipi?quot; (Significat Thessalos sibi solis non Thebanis Philippi expeditionem censuisse profuturam. Sed alio loco, de fals. leg. 140, idem Thessalos ante omnes Phocensium exitio studuisse ait.) „Atque e Philippi amicis nonne fuerunt qui disertis verbis nobis dicerent, regem Thespias atque Plataeas refecturum ? Thebani nonne omnibus copiis egressi erant rebus diffidentes?quot;
Neque sic tantum agnovit Aeschines vere reddidisse Demo-
DE PACE PHILOCRATEA.
[96
22
sthenem quae ille coutionatus esset, sed praesertim eo quod per adversarium stetisse arguit quominus Pliocenses servarentur (Aesch. de fals. leg. 138—141). Tarnen quae in hanc senten-tiam affert merae nugae sunt, et miror, ut qui maxime, his quidquam tribuisse Beloclrium censentem \') revera inter Philip-pum et Aeschinem convenisse ea quae hie in concilio die XVI mensis Scirophorionis habito se Philippo persuasisse gloriatur. „Tua proditione tuoque cum Thebanis hospitioquot; inquit in causae dictione (de fals. leg. 141) „omnia interieruntquot;. Quid igi-tur? Paucis diebus post concilium quod supra dixi Philippus, qni interea proxime Thermopylas constiterat, deinceps misit duas epistolas ad Athenienses quibus ab iis petivit ut omnibus copiis ad se venirent „adiutnri iustam causamquot; (cf. Dem. de fals. leg. 51 sq.). Hoc prohibuisse ait Aeschines (de fals. leg. 141) eos „qui nunc nonnisi bellum crepent et pacem ignomi-niam vocent, dicentes se vereri ne milites obsidum loco reti-nerenturquot; ; tum tecte significat (1.1. 141) regem auxilio Atha-niensium destitutum invitum concessisse Thebanis et Thessalis. Scholiasta ad Demosthenis orationem de falsa legatione 115, 118 tradit Hegesippum populo Atheniensi auctorem fuisse recusancü auxilium \'), sed inde quod Aeschines contendit Demostbenis proditione omnia interisse apparet eum inter eos, qui „pacem ignominiam vocentquot; huic eius rei principes tribuere partes. Quod nihil vetat credere recte se habere. Ecquis autem credet ea simulatione eaqne perfidia fuisse Demosthenem ut habuerit orationes de pace, de falsa legatione, Philippicas alteram et tertiam, idemque largitione Thebanorum corruptus Phocenses ultro prodiderit? At stoliditate et odio adductus regis consilia amicissima erga Athenienses perfregit. Nugae! inquam. Facile do re per se spectata, Philippum dummodo Thermopylas intraret, ibique reguaret aeque libenter Thebanos oppressisse ac evertisse Phocenses, Athenienses offendisse; pluris forsitan quam Thebanorum horum fecerit amicitiam , ut qui tamen classe sua plus ei nocere possent, quam Thebani exercitu suo. Sed illud con-tendo ne liberum quidem fuisse regi Thebanos petere, Phocen-sibus parcere; qui sex annis ante, post victoriam in Groei
1) Cf. etiara Dem. de fals leg. 73—74 et Sehaef. 11. p. 276 in ann. (1)
DE PACE PH1L0CRATEA.
97]
23
Campo ex eis roportatam, tria milia captivorum, sacrilegorum numero, in mare demersisset \'); qui rursus ut ulcisceretur sacri-legium eorum invocatus ab Amphictyonibus i. e. a Thebanis et Thessalis, inde ipsum quod Dei et sancti instituti vindex ex-siateret honorem sibi quaereret et dignitatem. Isne ergo sacri-legis parceret, Thebanos, qui eum invocassent peteret? Quam rationem professurus ? Risum teneas; quod aliquando Thebani consilium inisse dicerentur occupandi aedem! Multa aiunt saepe dolose et fraudulenter clam a Philippo acta esse, sed numquam publice et palam omnem bonesti speciem obtrivit. Adde quod non Thebanos solos sed Thessalos qnoque, Phocen-sibus (ipso Aeschine teste de fals. leg. 143) etiam infensiores, quos nuper demum necdum prorsus sibi devinxisset, adeo irri-taturus erat ut vix dubium esset quin arma contra ipsum ver-terent. Num forte Pbilippus exercitu Atbeniensium fretus, con-iunctas Tbebanorum Thessalorumque copias despecturus erat? Num is erat, qui ea quae sine ullo certamine consequi posset, in aciei periculum adduceret? Ab altera parte par erat Hegesip-pum, Demostbenem alios qui regis amicitiae difEderent, dempta iam facultate succurrendi Phocensibus saltem probibere velle cives suos cladis eorum invitos esse spectatores et velut adiu-tores, ne dum baberi loco obsidum; atque eo facilius impetrasse videntur, cum omnes crederent ea futura esse quae Aescbines affirmasset neque opus esse censerent coram eis adesse, nullius rei cupidiores quam quietem agendi. Pbilippum autem veri simile est, ut animadvertit Demosthenes (de fals. leg. 51, 52) ne optasse quidem ut Athenienses venirent1) — neque id eis
7
1
Pro dccumento eius rei hoc quoque affert Demosthenes (de fals. leg. 51) ovh. oiv ttots tovq %póvovQ oivs^mv hv oi$ av ryvmoLvr kaxtei. Hoc verum esse non potest, nihil enira obstabat quoroinus venirent Athenienses cum eos vocaret Philippus. Sed manifesto hoc spectat Athenienses si egressi essent tamen ad Theiraopylas pervenire non potuisse antequam iam de Phocensium sorte decrevisset Philippus. Neque tamen sic recte se habent quae dicit. Nam cum audiret Philippus Athenienses in itinere esse potuit omnia distulisse dum advenissent. Quae autem ad-dit orator ovd\' civ k[z yjvtxcc $evp* «ToxAeTv sfSouAófmv xarexcvAvev (cum in Macedonia esset cum ceteris legatis qui Philippum in iusiurandum adigerent) ov$è roiotvrx, téyeiv rovria (i. e. Aeschini) Tposérarrsv e| üv tfxia-P vfzeti; l/zgAAer\' sfyévai prorsus falsa sunt. Nam iis quae hie commemorantur manifesto illud agebat Philippus
Da PACE PHILOCRATEA.
24
[98
suaserunt Philocrates vel Aeschines — sed rogasse tantum quo etiam magis sibi persuaderent vera esse quae Aeschines eos docuisset neque non ut, si demi manerent, postea dicere sibi liceret per ipsos factum esse ut ïhebauis ïhessalisque mos sibi gerendus esset.
Maximo autem regi emolumento fuit ratio quam sequebantur Aeschines et Philocrates e legatione reversi. Nam tune temporis appropinquabat Thermopylis, ad servandos Phocenses nondum sero erat, si quis poterat Athenienses permovere ut classem in sinu Maliaco collocareut, copiis terrestribus Phalaeco subvenirent. Sed Aeschinis oratio animos praeoccupavit; laetissima spe pro-posita fore ut Thebani invisi plecterentur, Plataeae Thespiae reficerentur, praevertit levissinxos omnium hominum ab omni suspicione, omni dubitatione, ita ut Demostheni contra dicere incipienti obstreperent, neque sinerent eum sententiam suam exponere „Adstantesquot; ait Demosthenes (d. fals. leg. 23, 44, 45 Phil. II 30) ab altera parte Aeschines ab altera Philocrates, clamabant, loco me trudebant, mihi insultabant, vos autem o cives mei ridebatisquot;, et rursus „postremo Philocrates, nihil mirum inquit Athenienses Demostheni mihique diversa placere, hic enim aquam, ego vero vinum bibo, vos autem ridebatis!quot; \') Deinde Philocrates duplicem pertulit rogationem (de fals. leg. 48 sq.) alteram ut foedus et societas cum Philippo cum eius posteris quoque futura esset et laudaretur Philippus quod pro-mitteret omnia iusta se facturum, alteram populum Athenien-sium nisi Phocenses facerent quod deceret, et aedem Am-phictyonibus traderent, auxilio venturum contra eos qui hoe prohiberent. Ita Athenienses ipsi se obstringebant neque boe
ne sibi Thermoiiylas claudereat Athenienses, non hoe ne seeum se coniungerent in Thermopylis.
I) Beloch 11. p. 515 .Einen Antragquot; ait »auf Besetzung der Thermopylen zu stellen war er (Demosthenes) treilich sehr weit entfernt, er wusste nur zu wohl dass Phokis doch nicht mehr zu retten war, noch abgesehen davon das Phalaekos gar keine lust hatte sich retten zu lassenquot;. Faene scripsi; quot verba tot commenta. Nam priinum quidem, nnde certior factus est vir doctus quid «non in animo habuerit Demosthenesquot; quem vix os aperire sinerent adversarii? tum; unde apparet Demo-sthenenem .optime scivisse iam servari non posse Phocensesquot;? Nam quod in anno-tatione affert Beloch ad rem prohandam minime hue facit. Ibi enim dicit: .Sehon drei Jahre früher (01. I 26, III 8) halte er aasgesprochen das (Phocis) keine wirksame
DE PACE PHIIjOCEATEA.
25
99]
tantum, sed Phalaecus cuius legati iVtlienis aderant intellegens nihil auxilii iam sibi inde expectantandum esse et propter in-opiam pecuniae vix railites suoa continens, fortasse credens ea quae legati Atlieniensium coram declarassent vera esse, Philippo se tradidit, atque hic omni certamine Thermopylis potiendi causa levabatur (de fals. leg. 59—61). Haec omnia de Demo-sthene solo discimus, sed eo ipso quod ne verbo quidem Ae-schines ausus est ea infitiari apparet vera esse.
Neque tarnen, inquit, ex his apparet corruptos fuisse Aeschi-nem et Philocratem. Our non possunt falsa specie decepti esse quam eis aut praebuerit, aut praebendam curaverit Philippus? Hic censeo rem acu tetigisse Demosthenem ita dissereutem (de fals. leg. 102): \'AvayK-j nou tcutov: tovs xóycvt;
Trps? •j.uxi s\'nreTv .... e\'iTTsp (jt-q TTSTrpxxa: xvtov sxïiv SuoTv êxtspcv $ dixppijdliv xxcuïxt/ö\' v7rclt;t%0péll0l/ qlhltntcu , otl Trpx^si txütx xx) kcijfei, vj s\'i tcïito, yovTsutiévTx Kx) Qt-vxicivêii/TX Ty Trep) txXXx (pihxvQpciiirlx xx) txvt\' shirtirxvira nxp\'
xvtov.....sx. toiyuv xfidorépciiv ftx^kttx ttxvtav x\'jöpcilttccv /41-
psTv xvt^ trpofjxsi Qihnnrcv .... sïtiv c:vv optic vftiLv Qavijv xxyjxoev Alrx/vou xxTqyopoüvToc fyiximróv, ri §\' fl;fhs,yx0VT\' V xsyovtx ti tovtuv sópxxsv\', OilSs e\'c • .... fyi) S\' èxsivovs t0us Ao\'yout S^TOVV xxpx TOUTOV f/Vf/J ftV) VfTTpxXW: X\'JTOV ijv „XV^pSC \'ASyvxToi, ifto) psv xpyvxviï oti (ioóxsiamp;e\' ittIttsup\' i^irxtti^v, yipapTov, óitoï.o\'ySi, tov S\' xvöpanrov xvèpsc \'AQvvxïoi Qv^xttcvÓs • XXKTTOC , yóvc , TTOVVipÓi;quot; .... TOUTüiV oóSst/\' xxcva TüJV xiyav,
oul\' vfAsTc. Non tantum quod Philippi hospes adfuit festo Ae-
Schutzwehr gegen Philipp ab zu geben irn Stande warequot;. Legimus 01. I 26:
lt;pugt;ce7(; {y.uxva-ovnv ccvttov i.e. Philippura, èsvpo (3zè/%ovrz); 01 riju olasixv ov% oïot ts (pvAarreiv, xv (zy vfzeït; ïj oihxoc, nc,, et lil 8 xyrsipyy.ÓTuv $s xpqizxm
tpcoxéuv izydévos d\' eiztroèuv qvtoq tx Trxpóvrx hxtxerpe^xpévea trpós txvt\'\'
k-Triiitóvxt. Quod hic Demosthenes cives suos monet, Phooensium potestatem non sufficere ut ab hac parte securi sint tarnen non prorsus idem est atque id quod inde derivat B, Phocenses iam ab iis non defendi posse contra Philippura. Postremo Pha-laeco inquit in mentem non venire ab Atheniensibus servari veile. Sane ante mensem cum Philippus etiam procul esset, Phalaecus Atheniensium auxilia ab adversariis in-vocata spreverat (vide supra p. 81). Sed e computatione dierura quam proponit Demosthenes (de fals. leg. 59) apparet siraul ac Phocensiura legati Athenis redissent Phalaecura se dedisse; haud temere ergo statuemus hos a Phalaeco missos esse anxio quid decernerent Atbenienses.
D3 PACE PHILOCRATEA.
26
[100
schines convivio quo rex victoriam suam de Phocensibus cele-bravit (Dem, de fals. leg. 128—130. Aesch. de fals. 162 sq.); sed in oratione contra Timarchum — ut iam memoraYinius (supra p. 84 p. 86) — gloriatur sibi cum Philocrate pacem deberi, laudat Pbilippum propter eius verborum bonestatem et suavi-tatem, noa dubitat quia si suis promissis stet, tutam sibi et facilem laudem paret. Turn demum cum Pbilocrates in exsilio asset pecuniarum captarum damnatus, Aescbines (de fals. leg. 118) pacem non earn fuisse ait quam speravisset; tum demutn quoque suam causam a Pbilocratis seiungere conatus est. Sed ue tum quidem se a Pbilippo et Philocrate deceptum esse con-tendit, Pbocensium cladis odium in Demostbenem reicere conatus. Ab altera parte Demostbenis contra Aeschinem dicta quae supra laudavi, non carent vi aequa contra Pbilocratem. Hie quoque si a Pbilippo deceptus ex animi sententia Atheniensibus ea praedixisset quae eventus docuit falsa esse, non potuit non vebementer regi irasci idque civibus suis significare; quo facto opinor neque paulo post reus factus esset pecuniarum captarum, neque tamen reus factus, de causa sua desperavisset, vertissetque solum ea deserta. Accedunt ea quae in altera con-cilio mensis Elapbebolionis cum pacis ratio constituenda esset praecipue a Philocrate neque tamen non ab Aeschine agebantur et dicebantur ita ut Philippi commodis inserviretur, de quibus egimus supra \'); accedit utriusque ipsa ratio in altera legatione obeunda, de qua nobis superest ut pauca moneamus.
Quo tempore Athenienses in pacem iurabant Philippus in Thracia bellum gerebat cum Cersoblepta, magni autem eius intererat, ab altera parte ibi debellari èt antequam ad Ther-mopylas contenderet, ne relinqueretur bellum in tergo èt antequam eum convenirent legati Atheniensium missi ad adigendum euin in iusiurandum, si qui forte ex his ei negotia exhibituri essent offendentes eum Atheniensium praesidia oppugnantem 1), ab altera parte ipsum in Thermopylarum vicinia esse antequam legati Athenas revertissent, quippe cum satis confidere posset, nihil ante Athenienses molituros. Optatius igitur nihil ei esse
1
Vide supra p. 88 p. 91.
DE PACE PniLOCRATEA.
27
101]
poterat quam ut legati in itinere quam maxime morarentur. Hi autem ad hoe ei praebendum nihi reliqui fecerunt. Qui cum iam electi assent die XXV mensis Elaphebolionis non prius profeeti sunt quam Demosthenes die III mensis sequentis Munyehionis, i. e. quattuordecim diebus post, senatus de-cretum pertulisset ut quam celerrime proficiscerentur (Dem. de fals. leg. 154). lussi vero nave vein ad ea loca, ubi Philippus tunc esset, quod qaatuor diebus fieri poterat, hoc neglecto pe-destri ab inde Thessalia itinere viginti tribus diebus Pellam se contulerunt, ibique per viginti septem dies eius adventum ex-pectaverunt (de fals leg. 155), ubi tandem in pacem iuratus rex eos perduxit (de cor. 32) ut non ante in Thessaliam proficiscerentur quam ipse eos comitaretur, videlicet se expedivisset ad contendendum contra Phocenses. Pheris in urbe Thessaliae ceterarum huius regionis civitatum legatos in iusiurandum ad; egerunt ^ exceptis Halensibus quorum urbem tunc cum Phar-saliis coniunctus obsidebat Parmenio et paulo post evertit (Dem. de fals. leg. 31 cf. 163). Tum per Euboeam Athenas redierunt prope tres menses peregrinati (1.1. 57.) Itaque confirmat, opinor, hoc iter sententiae nostrae fidem. iam ob alias ut vidimus rationes satis perspicuam, pecunia sua Philippum emisse officium legatorum. Vix dubitandum quin rex iam antequam legati proficiscerentur curaverit donis additis eos certiores faciendos,
1) Hoc non totidera verbis traditur, sed apparet e verbis Deraosthenis (de fals. leg. 150) STeidvi yxp v (xlv Eipyvy réAo$ aeVrif y tov lt;bihoxpxTovc^ of xpéerfiett; x7rvipy.slt;rocv of rov O/A/Vtow Aoifióvrec; tovq opaovQ .. ., fë/ovv eyco kou Tovrois (i. e. collegis in altera legalione) eteyov tAcTv r^v rx%t(rryv kty \'EAA^o-xov-rov. (cf. p. 154 IxBidv] yap ExxAytr/a /zsv ovxén yv vttóAoitos ouèsiuoc Six to irpo-xxTaTSXpya-Qoii — i. e. cum profectis Philippi legatis, nullum concilium amplius in mense Elaphebolione haberi liceret quoniam dies comitiales consurati erant in conciliis habitis diebus XVIII. XIX, XXV — ovtoi ovk xtryrocv x.r.A.)
2) Demosthenes (de fals. leg. 158) collegis suis in legatione crimini dat, quod non statim cum in itinere in Macedoniara essent Thessalicas civitates in iusiurandum ad-egerint. Sed manifestum est hoc non potuisse fieri antequam Philippus iurasset. Prae-terea banc ob causam collegas perstringit Demosthenes, quod iussi Philippi sociorum urbes ipsi circumire legatos eorum Pheras convenire sivissent, de qua re Philippus in epistola ad Athenienses eos excusavit: se eos ab eo consilio avertisse (de fals. leg. 36, 37). Res nullius momenti videtur; nam quod dicit Dem. (1.1. 158,159) propterea ita Philippum rem institnisse quod nollet socios suos iurare in verba Atheniensium eorumque sociorum tov yocp rvirrpxTSvaeiv èQf x vov £%£* rcov vfzerépoov e/xeAAov, aAA\' e%eiv vrpótyxa-tv rovg tipxovsquot; perspicuum est eum fucum facere suis civibus.
BE PACE PH1L0CRATBA.
[102
28
gratum sibi fore, si Pellae suum e Thracia reditum expectarent, unde factum esse ut iter suum procrastinarent et in eo mora-rentur. Quod deinde Pellae ait Aeschines (de fals. leg. 115 sq.) se Philippum monuisse ut, potius quam vi, iuris certamine uteretur, porro ne negligeret Thebanos contra Amphictyonum iura nonnullas Boeotiae urbes evertisse, minime opus est su-spicari haec aut non aut simulate protulisse Aeschinem. Verutn lioc constare videtur palam nihil certi ad haec respondisse regem, ministros autem eius et amicos iussu eius èt divulgasse se non dubitare quin Thebani non Phocenses peterentur èt Demosthene excepto a legatis impetrasse, donis a rege additis, ut promit-terent se civibus suis persuasuros ne ipsis obsisterent. Neque ergo fides deneganda videtur Demostheni referenti regem cum sibi domum navigaturo et nave conducta iter obstrueret (de fals. leg. 51, 323), cunctis legatis hospitalium nomine magnam Tim auri misisse, cuius partem cum ipse recusasset, ceteros totam inter se divisisse (1.1. 167, 168). An credemus tamen, propterea quod Aeschines pecuniarum captarum a Demosthene reus factus absolutus est, non licere de eius innocentia dubitare? Verum illud potuerunt iudices reputare nihil Philippo eum vendidisse quod huic non ipsis pacis legibus obvenisset. Neque tamen Aeschines ipse id defendere ausus est; non magis ille quam Demosthenes aguoscit ipsa pace Phocenses regi esse pro-ditos \'), procul dubio intellexit frustra se temptaturum persua-dere id iudicibus. Malim igitur credere non propter illiusmodi ratiocinationem quamvis unice recte se habeat eum absolutum esse, sed propterea quod reliquorum legatorum causa, Demo-sthenis excepta, ab eius seiungi non poterat. Illis eorumque propinquis et amicis metuendum erat ne, si Aeschines dam-naretur, sibi quoque accusatio impenderet. Veri simile ergo est eos omnes summa vi contendisse ut liberaretur, quam rem etiam Demosthenes ipse in exordio accusationis (de fals. leg. 1) haud obscure significat. Adde quod potens Eubuli auxilium amico non defuisse videtur (1.1. 290—294) neque
1) Neque tamen huius rei inconscius sibi fuit nam obscure earn significat cum dicat (de fals. leg. 123) xuï fyiKwxoc, el rijv ttóMv s^ttcctoc $toc rovro ey^ev$ero OTTug rijg eipyvyg, tjVgp rvvécpspev ccvru tv%oi.
DE PACE PHILOCRATEA.
29
103]
Phocionis defuit\'), quem utrumque, quantum scire licet, De-mosthenem potius quam Aeschinem malitiae obnoxium habuisse constat.
Neque sane negandum est malitiae documenta non deesse in Demosthenis accusatione Aeschinis. Quorum nullum est insignius quam quod contendit (de fals. leg. 174, 180 sq. 1), 334 cf. 156, 161, de rebus in Obers. 64, Phil. Ill 15, de cor. 27, 33, 32). Cersoblepten illius culpa, ne dum a pace exclusum esse sed perisse. Sed tradidit Cersobleptes caput regni sui Hieron Oros inque eo se ipsum ■pridie concilii Atbenis babiti quo iuraverunt Atbeniensium socii in verba Pbilippi legatorum (Aesch. de fals. leg. 90 vide supra p. 90). At hoc nondüm adlatum erat Athe-nas cum legati legerentur qui Philippum in iusiurandum adi-gerent, itaque cum bi cessarent, ut illi potestatem facerent in Tbracia debellandi antequam in pacem iuraret, tamen pro vi-rili parte operam dabant ut Cersobleptes periret, neque eo quod baec ne requirebatur quidem quidquam de eorum culpa detra-hitur; minus accurate dixerit Demosthenes xvuXiuon; A/V^/Vjj K(pac(3}.s7rTyv, recte dicere potuit to crèv pi pos x-niiXtrsx^ K., non alia fit res quod non addidit to gov-népo?, praeterea super-erant aliqua Thraciae oppida, Doriscus, Serrium, Myrtenum
1
De locis his vide etiam supra p. 89 in ann. (2).
I)E PACK PHILOCRATBA.
[104
30
alia, unde proximis demum mensibus Atheniensium praesidia pepulisse videtur Philippus \'), quae igitur ab eo tueri potuissent legati, si in tempore advenissent. Brrat qui ita ratiocinatur neque vera dicit; „ov yap xv tjipxr\' xvtüv, inquit Demosthenes (de cor. 30) irzpóvrav vtuüv, y ovu ccv üpxifyittv kutov, Shttc t%c e\'iptivtjc xv quot;SiynxpTviKsi kx) oük xv aftQÓTip\' , Kx) rijv eiptjvyv xx) tx xaptx. Fac verum esse legatos, si in Thracia superve-nissent Philippo toti in expugnanda regione et Atheniensium praesidiis proturbandis, nisi ab armis cederet recusaturos fuisse ne in iusiurandum eum adigerent, quod nullo iure fecissent eum Cersobleptes non in societatem pacis venisset1), sed fac recusaturos fuisse, fac Demosthenem ceterosque persuasum ha-buisse propter foedus Atheniense Philippum oportere Cerso-bleptem dimittere — ecquis censet eos etiam speravisse ab armis cessurum Philippum? Nou pacem quoque habuisset. Sane sed tamen Cersobleptes perisset. Sic au tem Demosthenes sscum meditatus fuisse videtur, si rex Thraeiam mittere noliet, siye sui collegae quiescerent, sive, pace irrita facta secum re-dlrent, Athenas reverso sibi regisque perfidiam accusauti, non-nihil id momenti praebiturum ad excitandos cives suos ut Thermopylas defenderent. Quod ipsum rex praevidens a legatis emit ne se in Thracia convenireut. Graviter ld tulisse Demosthenem nihil mirum, sed Cersobleptae salus, quam in ore fert, in ea re nullo loco est.
Porro ut malitiose ita inepte Demosthenes epistolam, quam Philippus, iuratus in pacem, populo Atheniensi per huius legatos tradendam curavit, ab Aeschine conscriptam voluit (de fals. leg. 36—40 cf. 175, 176). Cui rite et bene respondit Aeschines (de fals. leg. 124—128) permirum esse non ipsum Philippum eam scribere potuisse, aut si ille non posset, exules qui apud
1
Simnlare Demosthenem (de fals. leg. 174) Cersoblepten in pacis societatem asci-tum esse vide supra p. 88 s. f. sq. ibique in ann. (1). Impudentissime autem mentitur noster postquam narravit (Phil. Ill 12) cepisse Philippum Serrium Doriscum, Hieron Oros et milites Athenienses inde pepulisse haec addens (1.1. 16): Kottroi tocvtoc Trpccrruv t/ ènoieii elpyvyv /zèv yap ü[/.u póxst. Notissimum est Philippum Pellae iuravisse postquam in Thracia debellavit teste ipso Demosthene de fals. leg. 155 de cor. 30. Hieron Oros autem iam cepit Philippus ante quam legati in quorum verba iuraturus erat Athenis essent profecti cf supra p. 103.
DE PACE PHILOCRATEA.
105]
31
eum degerent sive Leosthenem Atheniensem, quem nonaulli non dubitarent post Callistratum Aphidnaeum, facundissimum eis temporibus oratorem dicere, sive Pythonem Byzantinum propter artem scribendi se iactantem; cur se requiri ad hoe officium ? In hac autem epistola Aeschinem Philippo auctorem fuisse ait Demosthenes (de fals. leg. 39, 40) ut diceret se nondum cogi-tasse de captivis redimendis \'), idque eo consilio fecisse Aeschinem ut suis laudibus, cum in ea re talentum consumpsisset (de fals. leg. 169, 170) obtrectaret. At consentaneum erat Phi-lippum ante quam helium Phocense confecisset captivos Athe-nienses nolle liberatos; in Panathenaeorum festum remissionem reiecit.
Postremo adversarium insiniulat Demosthenes (de fals. leg. 96, 98) quod cum in Macedonia legati morarentur, in convivio parato a Xenophrone quodam, censors fuisset inter pocula mul-candi mulierem ingenuam e captivis Olynthiis. Quod cum ad rem publicam non pertineat mitto. Omnino autem statuendum videtur, quamvis satis appareat Aeschinem in legatione sua Phi-lippi consiliis praesto fuisse, quod sine largitione non credibile est, dubitari autem nequeat quin persuasüm habuerit Demosthenes patriae suae interesse poenas comparari istiusmodi hominibus, praecipue tamen in accusando Aeschinem eum irae indulsisse quod sua consilia illius inprimis, secundum Philocratem, usus opera rex irrita fecisset, idque eo tulisse aegrius quo minus perspiceret quam impar ipse regi esset non tam calliditate quam prudentia et consilio 1).
1
Merito Beloch 11. p. 485. vin diplomatlscher Begabung that es ihm niemand zuvor; wer dann in den Verhandlungen mit ihm dem kürzeren gezogen hatte schrie natürlich iiber die Trenlosigkeit des Königs, statt die eigene Ungeschicklichkeit anzuklagen; und doch hat Philipp überall da, wo er bindende Verplichtungen einge-gangen ist sie redlich gehalten.quot;
DE BELLO AMPHISBAEO.
[106
32
II.
DE BELLO AMPHIBSAEO.
Optime meritum esse Aeschinem de patria sua apud Am-phictyones in crimen adducta, cum Amphissaeos, qui earn sacrilegii accusassent \'), mutue sacrilegii reos ageret1), sic enim civitatem suam avertisse ab infamia multae ei dictae et, nisi banc pendere vellent, ab Amphictyonum belli periculo insigni, Beloch v.. clssms primus rite perspesit2). Negat quidem Demosthenes Amphissaeos accusationem in Athenienses intulisse, at manifesto mentitur, ceteroquin causam suam probasset. Affert quidem3) Atheniensibus ab Amphictyonibus diem non dictam esse, idque procul dubio vere, sed nullo modo inde sequitur ut non Amphissaei, quod ait Aeschines, quinquaginta talento-rum multam iis irrogaverint, quam certari Aeschines prohi-buerit 4). Hoc Demosthenes, dum praetermittit silentio, fatetur se negare non posse.
Quod autem Grote v. d. contendit0) pessime fecisse Aeschinem, quod Amphictyones incitaret contra Amphissaeos, perni-ciossimum secutus exemplnm quo quindecim annis ante Thebani nsi essent, ut plecterentur Phocenses, ofFensiones proprias in religionem trahendi, eaque re non Amphissaeis tantum, sed etiam patriae suae gravissimam cladem intulisse, non possumus diiudicare licueritne Aeschini alind comparare praesidium quo praesens periculum repelleret, utque concedamus civitatibus Graecis, si rem universe spectes, magno delrimento fuisse iura deorum suis praetenta inimicitiis, neque negemus bellum Am-phissaeum ansam dedisse Philippo Atheniensium reipublicae sibi subiciendae, hoc tamen constat bellum cum Amphictyonibus, quo qui peterentur sacrilegorum haberentur numero, multo
1
1) Aesch. nontra Ctes. 116. 2) 1.1. 118.
2
Griech. Geach. II p. 556 sqq.
3
de cor. 150.
4
*ei(é!pepov Soypaquot; inquit Aesch. i. e, agebant hoe.
DE BBLLO AMPniBBAEO.
33
107]
magis Atlieniensibus horreudum fuisse quam cetera omnia, illud autem si multa statim soluta effugerent, non modo futuram fuisse ut eorum opes extenuarentur, sed etiam èt ipso quod damuati essent ab Amphictyonibus èt quod resistere uon audere viderentur, ut sociorum quos ad bellum biennium iam cum Plnlippo gestum sibi comparassent, existimatione diminuta, fides labefieret, ita ut ab omni parte debilitarentur bellique oneri sustinendo impares fierent.
Ecquis autem censet, si bellum indixissent Amphictyones Atheniensibus, fieri potuisse quin Philippus in eius partem veniret et sibi vindicaret victoriae praemium ? Quamobrem haud cunctanter statuimus iterum mentiri Demostbenem, ubi dicat \') a Philippo corruptum Amphictyonum adversus Ampbissam belli auctorem fuisse Aescbinem. Quid, quaeso, regem permo-vere potuit ut Aesohinem tunc ad finem corrumperet? An bellum Amplnctyonum adversus Athenieiises ei minus gratum erat, quam adversus Amphissam ? An minus sperare poterat se prae-futurum illius summae quam buius? Illius autem Tbebanos quoque socios sibi habuisset, quos hoc a se alienavit, AmpMssa enim iis iuncta erat veteris amicitiae vinculis. Ita solum ab-surdum uon esset regem corrupisse Aescbinem, si Ampbissaei non ante accusassent Atbenienses. Fac autem ne id quidem egisse Ampbissaeos ut suam delationem reciperent Ampbictyones, certaretur multa, damnarentur Atbenienses, sed tantummodo voluisse contumeliam in Atbenienses iacere, boc quoque sufiicit ad ostendendum ineptam esse corruptelae suspicionem. Scivitne Pbilippus Ampbissaeos dicturos contra Atbenienses, an nescivit? Si nesciit, non potuit corrumpere Aescbinem, buius enim accu-satio continuo illorum successit. Sin vero scivit, multo magis eius intererat eorum inceptis subscribere quam pecunia sua ad-ducere Aescbinem ut iis occurreret, quem praeterea quo sub-veniret suae patriae uon opus erat permoveri regis auro. Ab altera parte quid causae erat cur Ampbissaei tam infensos se praeberent Atheniensibus? Bellum enim Phocense quo illi cum Thebanis, hi cum Phocensibus steterant iam diu horum exitio finitum erat; sed Macedoniae portus navibus suis obsidebant
1) de cor. 149.
DE BELLO AMPHISBAEO.
34
[108
Athenienses, atque eorum ope factum erat ut Philippus repel-leretur a Perintho et Byzantio \'). Quid igitur magis consentaneum erat, quam ut vellet domi eis exhiberi negotia? Quamobrem facile crediraus Belocbio suspicanti Ampbissaeos a Philippe in-citatos esse, sive ab ipso pecunia, sive per eius mercenarios quos Tbebis magno habebat numero. Ceterum Schaefero r. d. dari potest2), non tam ex tempore et subito Aescbinem — quod ipse perhibet3) — quam meditatum accusationem suam protu-lisse. Quod Demostbenes conttendit1) „verba speciosa et narra-tiones eum composuissequot; bac in re nullius momenti est. Sed ipse Aescbines memorat2), se recitanda curavisse documenta pertinentia ad Oirrbaei agri consecrationem, quae quam vis in Apollinis aede adessent, non credibile est in ipso bieromnemo-num consilio apud quos verba fecit in promptu fuisse, neque omnino eum memoriter tenuisse bistoriam belli Cirrhaei, nisi orationem suam praeparavisset. Itaque cum dicat sibi exorso verba facere ad Ampbissaeorum accusationem defendendam et inierpellato ab iis conviciis et criminationibus, tum demum subisse ut ipsos sacrilegii reos faceret quod agrum Cirrbaeum occupassent, potius credas eum iam accusandi eos initium fe-cisse cum interpellaretur.
Xamvero ex eis quae demonstravi utiliter civibus suis egisse Aescbinem minima sequitur ut bi reprebendendi sint quod a bello adversus Ampbissam abstinuerunt. Huius rei ait Aescbines 0) eis auctorem fuisse Demostbenem. Atque bic quidem neminem sibi aures praebuisse dicit 7) in contione clamitanti „bellum Ampbictyonum in Atticam infers Aescbines!quot; Verum id nihil aliud sibi veile potest nisi hoc, noluisse populum per-stringi Aescbinem; sane aliud erat nolle ipsos bello praeesse, quod Amphictyones inferrent Ampbissae, aliud nolle Aescbinem laudari quod prohibuisset Amphictyones bellum inferre Atticae. Illud Aescbines studuerat et vix aliter poterat quam moleste ferre, quod recusarent cives sibi morem genere, verum tamen
1) 1.1. p. 55G. 3) contra Ctes. 118. 5) contra Ctes. 119. 7) de cor . 145.
1
2) üemosth. u. seine Zeit II1 p. 536.
2
4) de cor. 149.
BE BELLO AMPHISBAEO.
109]
35
male eos si gessissent, consulturos fuiase suae saluti, minirae obscurum est. „Deiquot; inquit Aeschines \') „pii bellii ductum nobis dederantquot; et tecte in sequentibus significat, eo, quod Demo-sthene auctore Athenienses donum illud divinum sprevissent, factum esse ut belli summa Pbilippo mandaretur, unde notum est cladem Cbaeronensem consecutam esse. Sed rogare licet, num Pbilippus probiberi potnisset se interponere si Athenienses ductum suscepisseat. Tbebani etiamsi Ampbictyonum metu non auderent palam Ampbissaeis succurrere, saltern cunctati non es-sent Athenienses impedire quominus copias suas per Boeotiam transducerent, ita ut forsitan futurum fuisset ut cogerentur eas totam Peloponnesum circumvehere. Fac autem cladem quamvis exiguam ab iis acceptam, nonne amici et mercenarii Pbilippi praetendissent eos muneri suscepto impares esse coelumque ac terras miscuissent ad invocandum regem? Non aliter fecerunt cum Cottypbus Larisaeus non valeret Ampbissaeos statim de-Yincere. At melius sane erat rem non suscepisse quam post ir-ritos sumptus atque labores contumeliose inde depelli. Sed fac etiam potuisse debellari cum Ampbissaeis nulla Pbilippo facul-tate data interponendi se; tamen nihil inde nisi malum oriturum fuit. Iratos enim habere Thebanos Atbeniensibus adversus Ampbissaeos bellantibus molestum, adversus Philippum periculosis-sitnum erat, eorum auxilium contra regem optatissmum. Per triginta iam annos discordes erant Athenienses et Thebani, sed decem annis proximis viri principes Atheniensium Eubulus, Aristophon, Demosthenes identidem privatim conati erant con-troversias dirimere. Eiusmodi incepta perfringere studebant qui-cunque Thebis Philippi inserviebant commodis, sed non omnia poterant, neque desperaudum erat, id quod docuit foedus initum post Elateam a Pbilippo occupatam, Thebanorum animos con-ciliari posse dum appareret regis in eos officia non tam benevole collata esse quam quo ipse augeretur, ut obsederat iam Echinum et Mcaeam colonias Thebanorum prope Tbermopylas sitas 1). Itaque viam non intercludi detrabendi Thebanos a Philippo res summi momenti erat, quos tamen Athenienses si Ampbissaeos
1
L)cm. Phil. 3. 34 et scholia, Kpos rijv It. et schol.
DE BELLO AMPHISBABO,
[110
36
pristinos amicos et socios Thebanorum ulciscerentur, ita ut Philippus in ea re nullas partes ageret neque igitur inde dis-cordia inter Philippura et Thebanos oreretur, prorsus adigerent ut uno animo Philippi partes amplecterentur, eique concederent — id quod adhuc numquam ne poscere quidem ansus erat — ut per suos fines exercitum in Atticam duceret, nedum ut foedus cum eo facerent et suas copias ei iungerent,
At, inquit Beloch, ipsum bellum Ampbissaeum si Athenienses id susciperent, simul autem de eo cum rege agerent ansam iis dare poterat cum illo in gratiam redeundi \'). Haec pertinent ad Belocbii sententiain, Pbilippum semper optasse ut cum Atbe-aiensibus gratia atque amicitia sibi foret, idque unice impedi-visse Demostbenis et Hyperidis macbinationes. Sed res ei non addicunt. Varum est Pbilippo numquam in animo fuisse Atbe-niensium rem publicam funditns perdere, quod satis apparuit post pugnam Chaeronensem, et facile credo eum omnia fausta iis precari voluisse, dumne suis consiliis obsisterent. Sed con-silia eius, quem alium tinem babebant, quam ut in Graecia regnaret, nedum Atbeniensibus quamvis auctoritatem ullo orae Macedoniae vel Tbraciae loco inde a sinu Pagasaeo usque ad Bosporum relinqueret. Ne Belocb quidem negaverit aliam Pbilippum pacis rationem initurum non fuisse, nisi qua Athenienses sibi cederent Perintbo et Byzantio. At inquit, frustra vires suas consumebant in resistendo eiua consiliis, quibus resistere non valebant; praeterea autem pro beneficio habere oportebat Graecas civitates, quod imperio suo Philippus perpetuis ipsarum discordiis et turbis fiuem impositurus, vires contra Persas coniuncturus erat, quod unus omnium rectissime vidit Isocrates. At qui ita loquitur confundere videtur nonnulla, quae distinguenda sunt. Quamvis magno beneficio Graecos affecerint Philippus filiusque eius Alexander, quoniam suo imperio eis libertatem ademerunt qua uterentur ad se invicem lacerandos et coegerunt suas vires
1) 11. p. 558 Addit vir doctus: „Dann mochten beide, Athener und Makedonen, ihre Waffen gegen Theben wenden, jene Burg des Perserkönigs in Hellas, die l\'hilipp zu seinen Füssen sehen musste ehe er an die Verwirklichung seiner Nationalen Plane gingquot;. Haec omitto. Sed nullam video causam car Philippus turn temporis adversns Thebas proflcisceretur; ne praetextum quidem invenire licebat, nisi forte Thebani ad eam amenliam devenirent ut coram Amphissaeorum causam susciperent.
DE BELLO AMPHISSAEO.
37
Ill]
intendere in acquirendas novas terras, novasqua facilitates flo-rescendi at crescendi, hoc tarnen beneficium in eorum numero habendum est quae res publica, qualis erat Atbaniensium li-bertate olim potens, non sine dedecore accipare possit nisi coacta et invita. Itaque non hoc reprehendendum est quod non sua sponte Philippo Athaniansas se addixerunt cum praesertim rex, quo conditor pacis atque concordiae fiaret viam sibi muniret praecipue ubicunqua potarat, turbis, rixis, inimicitiis efficiendis et incitandis. .Sad illud confitendum nullos tum temporis tulisse viros Atticam, qui Philippum sollartia aequaerent, nullos qui in resistendo regi aas rationes sequi scirent, quibus opes civi-tatis quantaecunqua erant, utilissime adhiberantur, nullos, qui irae contra hostem externum non admiscuerint vile odium in adversaries inter cives suos et vanae gloriae cupiditatem, nullos qui in suadendo magis niterentur eo quod verum et bonum essat quam spinosa spaciosaque arte dicendi, nullos qui in ar-duissimus rebus simul prudentia, peritia, innocantia eminerent. Facile damus Balochio multa, quae Demosthenes in republica egit, agisse eum praepostere; hoc negamus utique Philippo resisti neque potuisse neque dabuisse. Neque Video causam cur credamus alitar de hac ra sansisse Isocratam: sad pro tempore et re iu-iicans Philippi dominationem cansuit — idqua recte — saluti esse Graeciae. Ab altera parte non in omnibus saltern peccavit Demosthenes, non cum post bellum Phocanse cives suos retinaret na copias suas cum Philippi in Tharmopylis coniungerent, non cum iis dissuaderet ne belli Amphissaai duces existerent.
Porro Beloch contendit tum cum Gottyphus bellum adversus Amphissaeos conficere non potuisset et Amphictyones eius duc-tum Philippo mandassent hanc rem regi molestissimam fuisse. Parum id credibile. Procul dubio ballum Amphictyonum contra Athenianses multo optatius ei fuit, multoque potius hoc, invo-catus, suis auspiciis geri voluisset. Sed aa spa daiecto quid ai magis prodesse potuit semper cupienti in res Graecorum se iutrudere quam occasio belli Amphissaei? At sic compulit atque paene coagit Thebanos ut intra Attica praesidia migrarent. Ex avantu iudicat Beloch. Sed nonue Philippi occupatio Elateae fuit quae unice neiQxviyx.viv addiderit Demosthenis verbis foedus cum Thebauis suadentis? Quae tamen non necessaria fuit ad bellum
DB BBIiLO AMPHIBSAEO.
[112
38
contra Amphissam. Fieri sane potest ut existimaverit Philippus id ipsum, quod contra A.mphissam proficisceretur, satis causae fore Thebanis ut cum Athenieusibus se coniungerent, et propterea necesse ei visum esse ut bellum praeciperet Elataea potiendo. Sed cur non credas ei Elateae possessionem tanti fuisse ut prae ea metum foederis inter Thebanos et Athenienses sperneret? Quod omnium verisimilliraum esse censebit, qui reputaverit regi si re vera bellum Amphissaeum gerere noluisset, non de-fuisse potestatem eius componendi. Ecquid adversus eum vale-bat „umbra Delphicaquot; cum populorum Thessaliae suffragiis pro arbitrio suo ei uti liceret, neque non strenua Thebanorum opera liac in re potuit confidere? At in religionem vertebat Amphictyonem mandatum. Tu crede mihi, nimis tribuit Beloch regis erga deum Delphicum pietati; non is fuit quem unquam Deorum metus a commodis suis persequendis averterit. Ab altera parte ne lioc quidem ei constitisse credibile est Elataeam occu-patam utique Thebanos ad bellum contra se incitaturum esse. Nonne foedus Atheniense e pilo pependit? Nonne omni Demo-sthenis eloquentiae vi opus fuit ad id perficiendum? Nonne tamen res irrita fuisset nisi amplissima proposuisset Thebanis praemia: principatum Boeotiae agnilum, belli terrestris auspi-cium totum, maritimi pro altera parte, belli sumptus modo tertiam partem illatam \'). Sed quoquomodo hoe se habet, Elateae occupatio maximi regi momenti fuit ad bellum adversus Athenienses, quod iam tres annos magno cum incommodo suo ges-serat, in rem suam convertendum; eo enim potestas ei fiebat invadendi eorum fines, quo aut eos cogeret proelio terrestri dimicare aut eorum urbem a terra includeret, Atticamque de-vastaret; idque Thebanorum ira, si aliter non pssset, operae pretium erat emere. Procul dubio, callide cum Atheniensibus pacisci maluit quam periculosam experiri armorum aleam, sad ad illud ipsum exercitus in viciniam adductus ei usui esse poterat; omnino autem si in bello perseverandum esset, quanto melius erat, coniunctis etiam cum Atheniensibus et Thebanis terrestribus copiis decernere, quam illorum lacessi classe et ar-ceri moenibus Perinthi et Byzantii!
1) contra Ctes. 142 sq.
DE BELLO AMPHIS8AEO.
39
113]
lamvero si constat Philippo, cum spes eum fefellisset Am-phictyonum bello Athenienses implicandi, nihil exoptatius fieri potuisse, quam ut bellum quod contra Amphissam moverat Aeschines, gerendum sibi traderetur, ne dubitandum quidem est quin ipse operarn per satellites suos dederit, ut hoe sibi cou-tingeret. Qua in re non alienum est rogare quas partes egerit Aeschines. „\'Cl; 5\' inquit Demosthenes \') „sk tovtuvquot;
(i. e. ex Aeschinis apud Amphictyones oratione) „èyxX^xrx kx) TtiXsi^oi; irpbc Tovq \'AfttpiaTexs fb ftw k/iutov b Kc\'ttu-
(Ja? xiiTÜv tüv \'AutpiKTiióviiv yiyxyi trrpxTixv, ca? 5\' cl ijlsv ovk vtXdov, c! S\' èMóvrct oóSs-j STroiovv el; ryv iTTioÜTxv nvhxixv ix) rbv lt;biXnrirov suQh; yyiftóv\' yyov si kxtc(7ksi)x(rf/,évci kx) ttxKxi KOVVpc] TÜV @sttx\\üv Ka) TÜV iv Txls kxxxlq Ttixevl, kxl irpc-Cpxreig evhóyoui; e\\}.gt;i$s(7ctv • ij yxp xütou; slsQépeiv xx) !;ivov;
TpsCpdV sQxVKOV iïtïv kx) fyfalovv touij hv) txutx ttoioijvtxc, 3 \'xgjvov
xlpsTvQxiquot;. Aeschinem autem passim accusat2), quod eo ipso consilio Amphictyones contra Amphissam incitasset ut Philippo ansam administraret una cum Thessalis et Thebanis contra At-ticam proficiscendi. Habet igitur Aeschinem in numero quoque eorum qui „èx) tov lt;blgt;.nrnov yye^évx yjyivquot;. Verum mentitur Demosthenes, idque turpissime, quod supra vidimus3), cum contendit tetnere neque ulla necessitate adductum, nulla patriae commodi ratione habita a Philippo emtum Amphissaeos sacri-legii accusasse Aeschinem. mentitur, idque audacissime, cum contendit hoe egisse Aeschinem ut Philippo „una cum Thebanisquot;. Atticam invadendi occasiouem daret, luce enim clarius est fieri non potuisse quin nihil Thebanis ingratius esset quam ut op-primerentur Amphissaei, veteres amici atqjie socii, neque ullam rem magis aptam fuisse ad abalienandos eos a Philippo si bic illos bello afficeret; neque profecto talia ausus esset Demosthenes palam proferre nisi confideret propter res deinde inseculas, lon-gumque temporis spatium, cives suos quid in re esset prorsus oblitos esse. Nonne igitur hoe quoque, quod belli Amphissaei ductum ad Philippum deferre studuerit Aeschines pro fuco atque fallaciis habendum est? An credibile eundem Philippo obstitisse cum hie Amphictyonum bellum adversus Athenienses movere
1) de cor. 151. 2) 1.1. 145—154, 156, 158 sq. 3) p. 1. p. 106 sq.
DE BELTjO amphissaeo.
[114
40
temptaret, eundem belli Amphissaei ductum patriae suae prae-bere conatum esse, eundem deinceps Philippi commodis inser-visse huius belli auspicium cupienli? Repugnantia in oculos incurrere videtur, at tarnen specie non re consistit. Nihil est cur credamus eum fuisse Aeschinem, qui operam suam polli-eeretur ut Amphictyonum bellum, nnum omnium miserrimum, contra patriam suam moveretur, neque tale quid 1\'hilippus qui, si quis alius, penitus in homines introspiceret ab eo exacturus erat, quin imo ne in malam quidem partem rex ei verterit, quod sibi obstiterit- hoc molienti. Verum cum periculum immi-nens avertisset Aeschines, cum ab adversariis, quos domi ha-bebat, civitatis tum temporis principibus, non tantum ductus belli Amphissaei sperneretur, sed ipse gratia merita privaretur et oneraretur conviciis, num censeas tum magno momento opus fuisse ad eum perducendum ut adiuvaret. Philippum in summa huius belli impetranda? Ecquid aliud erat quo acrius adversarios suos ulcisceretur? Nonne illecebra huius rei eiusmodi erat ut vix in ea opus esset praemiis et pollicitationibus, quibus tamen vix dubium est, quin uti rex non omiserit? Contra afferas bellum quia illis temporibus rex cum Atheniensibus gerebat, eius opes Aeschines si augere contenderit, vix perduellionis crimine eum absolvendum esse. Sed non deerant quae praetenderet huic in-famiae; ut dicere sibi potuit tamen regi resisti non posse belli Amphissaei auspicium sibi cupienti, neque praeterea hanc rem pertinere ad bellum cum Atheniensibus, potius Thebanis eam molestam esse \').
Si fuit Aeschines vir iustus ac integer neque talia excogita-vit, neque omnino existimandus est in eis quae ad bellum Amphissaeum pertineant ullius culpae fuisse obnosius. Sed quia historia pacis Philocrateae nos docet non eum fuisse Aeschinem, qui a recta conscientia numquam transversum unguem discesserit. suspicio in promptu est non prorsus a vero aberrasse Demosthenem, cum eum in numero eorum habeat, quorum officio usus sit Philippus in hello cuius exitu patriae libertas interiit.
Arnhemiae.
I) Cf. contra Ctes. 141.