r
2'fr
fii
JL»
SVSPENSIO
IimmMM ET FACÃLTATÃM
VERTENTE
ANNO VNIVERSALIS 1VB1LAEI
MILL ESI MO NONINGENTESIMO
â¢r35
Jslt;^CO ^
i
HARLEMI, Ex TYPOCiRAPHIA Hospitii S. Jacoih. 1899.
LEO EPISCOPVS
SER.VVS SERVORVM EEI
AD PEIU'ETVAM REI MEMORIAM.
jCran^ron Ponlificum maximorum sanxit auctorilas, ut Anni sacri solemnia Romae potissimum agerentur, id quidem cum provisa divinilus diynitate et grandioribus muneribus almae Urbis est admodum congruens. Haec enim omnium, quotquot ubique sunt, christianorum patria communis: haec sedes saciae potestatis princeps, eademque traditae a Doo doctrinae custos sempiterna: binc ut ab unico augustissimoque capita in omnes cliristianae reipu-blicae venas perenni communicatione vita propagatur. Nihil ergo tam consentaneum, quam catholicos homines vocatu Sedis Apostolicae luie cerla per intervalla temporum con-vcnire, ut scilicet una simul et remedia expiandis animis in Urbe reperiant et romanam auctoritatem praesentes agnoscant. Quod cum tam salutare ac frugiferum appareat, sane cupimus ut urbs Roma toto anno proximo maiore qua fieri potest frequentia mortalium celebretur; ob eam-que i'em peregrinationis romanae cupidis velut stimulos addituri, admissorum expiandorum privilegia, quae libera-litate indulgentiaque Ecclesiae passim concessa sunt, inter-mitti volumus: videlicet, quod plures decessores Nostri in caussis similibus consuevere, Indulgentias usitatas apostolica
auctoritate ad totuin Annum sacnirn-suspeiidimus: vcrum-tamon prudenti ([uadam temperalione modoque adliibito, ut infra scriptum est.
Integras atijue immulatas permanere volumus ot decer-nimus.
I. Indulgentias in articulo mortis concessas:
II. Earn, qua fruuntur ex auctoritate Benedict! XIII decessoris Nostri, quotquot ad sacri aeris pulsum de gerur vel stantes Salulalionem anjelicam, aliamve pro temporis ratione precationem recitaverint:
III. Indulgentiam deeem annorum totidemque quadrage-narum Pii IX auctoritate an. mdccclxxvi iis tributam qui pie templa visitent in quibus Sacramentum augustum qua-draginta horarum spatio adorandurn proponitur:
IV. lilas item Innocentii XI et Innocentii XII decessorum Nostrorum decreto iis constitutas, qui Sacramentum augustum, cum ad aegrotos defertur, comitentur, vel cereum aut facem per alios deferendam ea occasione mittant:
V. Indulgentiam alias concessam adeuntibus pietatis causa templum sanctae Marine Angelorum Ordinis Fratrum Mi-norum extra Assisii moenia a vesperis Calendarum Augusti ad solis occasum diei insequentis;
VI. Indulgentias, quas S. R. E. Gardinales Legati a latere, apostolicae Sedis Nuntii, item Episcopi in usu 1'onüficalium aut impertienda benedictione aliave forma consueta largiri solent;
VII. Indulgentias Altariurn Privilegiatorum pro fidelibus defunctis, aliasque eodem modo pro solis defunctis concessas ; item quaecumque vivis quidem concessae sint, sed hac dumtaxat causa ut defunctis per modum sulfragii directe applicari valeant. Quas omnes et singulas volumus non prodesse vivis, prodesse defunctis.
De facultatibus vero haec constituimus et sancimus, quae sequuntur.
I. Rata lirmaque sil facullas Episcopis nliisque locorum Ordinariis impertiendi indulgenlias in arliculo mortis eam-demque communicandi secundum Litteras a Benedicto XIV decessore Nostro datas Nonis Aprilis An. mdccxi.vii:
II. Item ratae firmaeque sint facilitates Tribunalis Oillcii Inquisitionis adversus haereticam pravitatem, eiusque Ofli-cialium: Missionariorum quoque et Minislrorum qui vel ab endem Trlbunali, vel a Congregatione S. R. E. Cardinalium negotiis propagandae Fidei praeposita, vol alias ab apostolica Sede ad id deputati fuerint: nominatim facultas absolvendi ab haeresi eos, qui, eiurato errore, ad (idem redierint:
III. Ralae firmaeque sint facilitates, quas Officium Poe-nitentiariae Nostrae apostolicao Missionariis, in locis Mis-sionum earumque occasione oxercendas, concessorit:
IV. Item facilitates Episcoporum aliorumque sacrorum Antistiturn circa dispensationes et absolutiones suorum subditorum in casibus occultis etiam Sedi aposlolicae reser-vatis, quemadmodum ipsis a sacra Tridcntina Synodo, sou alias, etiam in publicis casibus, a iure communi ecclesiastico et ab apostolica Sode pro certis personis et casibus permis-sae dignoscuntur. Idem staluimus do facultatibus Antisti-tum Ordinum religiosorum, (iiiaecumque ipsis in Regulares sibi subicclos ab apostolica Sede tributae sint.
lis exceptis, de quibus supra memoravimus, ceteras omnes et singulas Indutgentias tam plenarias, etiam ad instar lubilaei concessas, quam non plenarias, suspendi-mus ac nullas lubemus esse. Similique ratione facilitates et indulta absolvendi etiam a casibus Nobis et apostolicae Sedi reservatis, relaxandi ccnsuras, commutandi vota, dispensandi etiam super irregularitatibus et impedimentis cuilibet quoquo mode concessa, suspendimus ac nulli suf-fragari volumus ac decernimus. Quocirca praesentium au-ctoritate Litterarum praecipimus ac mandamus, ut, praeter Indulgentias lubilaei, easque, quas supra nominatim ex-
â G â
cepitnus, nullae praeterea aliae uspiam, sub poena excom-municationis eo ipso incurrendac aliisque poenis arbitrio Ordinariorum inQigendis, publicentur, indicantur, vel in usum demandentur.
Quaecumque autem his Litlens decreta continentur, omnia ea stabilia, rata, valida esse volumus et iubemus, contrariis non obstantibus quibuscumque.
Earum vero exemplis aut transuraptis, etiam impressis, Notarii publici manu el sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eamdem volumus haberi lidem, quae haberetur praesentibus si essent exhibitae vel ostensae.
Nulli ergo hominum liceat banc paginam Noslrae sus-pensionis, decreti, declarationis, voluntatis infringere, vel ei ausu teinerario contra ire: si quis autem hoe attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noveiit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo nonagesimo nono Pridie Cal. Octobris, Pontificatus Nostri anno vicesimo secundo.
C. CArto. AL01S1 MASELIA Pro-Dat. â A. GARD. MACCHI
VISA
De Cvria I. De Aqvila e Vicecomitibvs
Loco ^ Plurnbi
Iteij. in Secret. Breviurn
I. Cvgnonivs.
SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI
LEONIS
divina providentia
PAPAE XIII
CONSTITVTIO
QYA
INDVLGENT1AE IVBILAEI
ANNI MDCCCC
CONCEDYNTYR Monialibvs, Oblatis, Tertiariis aliisqve sive pvellis sive tnvlieribvs in monasteriis piisve commvnitatibvs degentibvs
Eremitis, infirmis, carcere avt captivitate detentis cvm opportvnis facvltatibvs circa absolvtiones et votorvm oommvtationes.
LEO EP1SCOPVS
SER.WS SEH-vorvm: EEI
All FVTVRAM REI MEMORIAW.
eterki Pgsloris infinitam caritatem animo reputan-tes, qui proprias oves vocal nominalim1), ut vilam habeanl el ahmdanlius haheanl -), quiquo ipsarum adventum ad sui grernium non modo oxpoctal, sed ipse saepe prae-vertit, consilium agilavirnus de Apostolicac liboralitatis thesauro recludendo inproximum annum Tulnlaoi iis etiam, quibus sua conditio non sinil nl praescriplam peregrina-tionem ad aimam banc Urbcm et ad beatorum Apostolorum limina suscipiant. Placuit igitur fructu vacuam non redire multorum fidem ac pietatem , qui huiusmodi iter summo cum studio essent aggressuri, nisi cos aut septa mona-sterii, aut ineluctabilis captivitas, aut corporis infirmitas impediret. Quae quidem relaxatio atque benignitas non istorum tantum necessitati aut utilitati prospiciet, sed in communem omnium salutom redundabit. Coniunctis enim tot hominum precibus et lacrimis, quosvelvitae innocentia et religionis ardor, vel poenitentia, vel calamitas segregavit a ceteris, divinae misericordiae placandae spem Ilcebit multo validiorem fovere. Quamobrem vi praesentium litte-
1
lo. x, a. 2) Ibid. 10.
â 12 â
rarum opportunas rationos desciibere decrevimus, quibus quum viri turn mulieres in eremis, monasterüs et religiosis domihus assidue vitam degentes, vel custodiis et carceri-bus detenli, vel morbis aut infirmitatibus impediti quominus veneranda Apostolorum sepulcra et Patriarchales Urbis Rasilicas adeant, permissarum absolutionura conccssique plenarii lubilaei fieri participes vaieant.
Qui autem sub bac providentia comprehenduntur, bi sunt;
I. Monirdes omnes, quotquot solemnia vota roligionis ediderunt et in monasterüs degunt sub claustri perpotui disciplina; item quae tyrocinium exercent, quaeve in monasterüs, aut educalionis aut alia de causa legitima, com-morantur. Pai iter Monasteriorum buiusmodi Moniales, quae stipis colligendae gratia sepia religiosa egrediuntur;
II. Oblutae, vitae socielate coniunctae, quarum Inslituta fuerint ab Apostolica Sede vel ratione stabili, vel ad ex-pei imentum probata, una cum suis noviliisalque educandis puellis aliisque communi cum ipsis contubernio utentibus, quamquam severiori claustri lege non adstringanUir;
lil. T 'ertiariae sub uno codemque tecto communiter vi-ventes cum suis pariter novitiis atque educandis puellis, aliisque cum ipsis una degentibus, etsi severiore claustri lege minime teneantur, earumque Institutum nee unquam ad bunc diern ab Aposlolica Sede approhatum fuerit, nee ut approbatum in posterum baberi debeat vi praesenüs concessionis:
IV. Puellae ac mulieres in gynaeceis seu Conservatoriis degentes, quamvis nee Moniales, nee Oblatae, nee Ter-tiariae, nullisque claustri ]egil)us obnoxiae sint. Has omnes, quas diximus, tam in Urbe quam extra, ubique locorum el gentium degenles, praesenüs concessionis gratia et privilegie frui posse decernimus ac declaramus.
V- Idem concedimus Anaciiorelis abpie Eremitis, non
quidem eis ipii nullis clausurae legilms adstricti vol in collegio et societute, vel solitarii sub Ordinariormn reglmine certisque legibus aul regulis obtemperantes vivunl: sed eis qui in continua licet non omnimode perpelua clausura et solitudine deditam contemplationi vitam agunt, etiamsi monasticum aut regularem Ordinem prolUeantur, ut Cister-cienses aliquot, Chartusienses, Monachi et Ereraitae sancti Romualdi solent.
VI. Ad utriusque sexus Christifideles eatndem concessio-nis gratiam extendimus, qui caplivi in hostium potestate versantur, ad eosque ubique locorum, qui ex civilibus aut criminalibus causis in carcere detinentur; item qui exilii poenarn aut deportationis luimt; qui in triremibus aut alibi ad opus damnati reperiuntur; denique ad religiosos viros qui suis in coenobiis sub cuslodia retinentur vel qui ex rectorum praecepto certain habent sedem, quasi exilii aut deportationis loco assignatarn.
Vil. Eamdem concessionera communem esse pariter vo-lumus utriusque sexus infirmis cuiusvis ordinis et condi-tionis, vel qui iam extra Urbetn in morbum aliquem inciderint, cuius causa, intra lubilaei annum, Urbem adire, medici iudicio, non possint, vel qui, licet convaluerint, non sine tamen gravi incommodo romanum iter aggredi possint, vel qui omnino dare se in iter imbecilla ex habitu valetudine prohibeantur. Horum denique numero senes haberi volumus, qui septuagesimum aetatis suae annum excesserint.
Itaque istos omnes et singulos monemus, bortamur el obsecramus in Domino, ut peccata sua in amariludine cmimae recolentes eademque intimo animi sensu detestan-tes, saluberrimo Poenitentiae sacramento et congruis sa-lisfactionibus suam quisque conscienliam expiare curenl; tum ad caelesle Convivium ea, qua par est, fide, reve-rcntia, carilate, accedant, Deumque optimum maximum,
â 14 â
per UnigeniUim Filium eius ac per'merita anguistissimae Virginis Mariae et beatorum Apostolorum Petri et Pauli omniumque Sanctorum, iuxta Nostram Ecclesiaeque tnen-tem enixis precibus orent pro sanctae Ecclesiae prosperi-tate atque incremento, pro exlirpandis erroribus, pro ca-tholicorum principum concordia, totiusque christiani populi tranqnillitate et salute; in eumque linem visitationi quatuor Urbis Basilicarum, alia religionis, pietatis, caritatis opera devote sufficiant, quum voluntaria, turn praesertim a delcctis sacri ordinis viris auctoritate Nostra iniungenda, prout infra edicitur.
Scilicet volumus ac iubemus ut venerabiles fratres Epi-scopi aliique locorum Ordinarii Monialibus, Oblalis,Tertiariis, aliisque snperius memoratis sive puellis, sive mulieribus, Anacboretis, Eremitis, in carcere detentis, aegrotantibus et septuagenario maioribus, statuant ac praescribant sive per se, sive per prudentes Gonfessarios, congrua religionis ac pietatis opera iuxta singulorum statum, conditionem et valetudinem ac loci et temporis rationes: quorum perfun-ctionem operum pro visitatione quatuor Urbis Basilicarum valere volumus ac decernitnus. Eamdem commutandorum operum facultatem concedimus Praelatis Regularibus videlicet utendam erga Instituta et personas singulas quae in ipsorum iurisdictione sint. â Eodem genore personis quae in Urbe degant, designari opera sufficienda volumus per dilectum Filium Nostrum S. R. E. Cardinalem Vicarium eiusque vices gerentem, sive per se ipsos sive per prudentes Gonfessarios.
Itaque Omnipotentis Dei miscricordia et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate contisi, iis omnibus et singulis, quos supra memoravimus, vere poenitentibus et intra praesentem lubilaei annum rite confessis ac sacra Gommunione refectis, Deumque, ut supra dictum est, oran-tilms, omnia denique implentibus alia iniungenda opera in
â 15 â
locum visilalionuin, ac, vel inclioatis lautiim iisdetn ope-ribus, si morbus periculosus oppresserit, plenissimam omnium peccatorum indulgentiam, veniam el rernissionem, eliam duplici vice intra anni sandi decursum si iniuncla opera iteraverint, baud secus ac si praescripta cornmuni-ter ceteris omnibus expleveriut, de Apostolicae liberalita-tis amplitudine largimur atque concedimus.
Monialibus earumque noviliis licere volumus, at prima dumtaxat vice, sumere sibi ex alterulro Cleri ordine Con-fessarios, qui lamen sint ad audiendas Monialium con-fessiones rite approbali. Anacboretis atque Eremitis supra dictis, iternque Oblatis, Tertiariis, puellis ac mulieribus iTi monasteriis piisque domibus vitam communem agentibus, quibus forte ordinario tempore eligendi sibi Confessarii libera facultas non sit, siiniliterque Cbristilidelibus capti-vitale, carcere aut custodia, inlirmilate aut senectute impedilis, fas esse iubemus eligere sibi prima vice dumtaxat Confessarios quoscumque, dummodo ad confessiones personarum saecularium piobati rite sint. Idem eisdem conditionibus liceat viiis religiosis ex quolibet Ordine aut Congregatione vel Instituto. â Confessariis sic electis con-ccdimus et tribuimus ut personas supra diclas, auditis earum confessionibus, absolvere possint a quibusvis pocca-tis, etiam apostolicae Sedi speciali forma reservatis, excepto casu baeresis formalis et externae, irnposita poenitentia salutari aliisquo iuxta canonicas sanctiones rectaeque disci-plinae regulas iuiungendis. Praetcrea confessariis, quos moniales sibi elcgerint, facultatem facimus dispensandi super vola quaelibet ab ipsis post solemnem professionem facta^ quae regulari observantiae minime adversentur. Siinili modo Confessarios supra memoratos etiam dispensando commularc posse volumus omnia vota, quibus Oblatae Novitiae, Tertiariae, puellae et mulieres in communibus domibus agentes sese obstrinxerint, exceplis iis, quae
â 1(5 â
Nobis et apostolicae Sedi reservata sinl; factaque com-inutatione, a votorum eliam iuratorum observantia ab-solvere.
Horlamur autem Venerabiles Fratres Episcopos aliosque locorum Ordinarios, ut, Apostolicae Nostrae benignitatis exemplo, eligendis ad praesentium effectum Confessariis impertiri ne rccusent facultatem absolvendi a casibus qui ipsis Ordinariis reservati sint.
Volumus denique ut praesentium transumptis sive exem-plis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici et sigillo viri in sacri ordinis dignitate conslituli munitis, eadem ab omnibus adiungatur fides, quae ipsis praesentibus adhibe-retur, si exliibilae forent vol ostensae. Ceterum harum dec;reta et iussa Litterarum rata, valida, firma in omnes partes esse el fore decernimus, contrariis non obstantibus quibuscumque.
Nulli ergo omnino hominum liceat paginam banc Nostrae declarationis, hortationis, concessionis, derogationis, decreti et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attenlare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctnm Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo nonagesimo nono Ca-lend. Novembris, Pontiticatus Nostri anno vicesimo secundo.
C. Card. ALOISI MASELLA Pro-Dat. â A. Card. MACCHI
visa
De Cvria I. De Aqvila e Vicecoiiitibvs Loco Plumbi
Reg. in Secret. Drcvium
1. Cvgnoxivs.