ocr page 1

PATER AD FILIUM.

ocr page 2

-

.

.

■

■

.

■

.

.,

^ ■ i

.

.

,

------

ocr page 3

// ^ t''. gt;

A, - - /y

?

PATER AD FILIUM.

ocr page 4
ocr page 5

PATER AD FILIUM.

CARMEN

JACOBI JOANNIS HARTMAN

LEIDENSIS

IN CERTAMINE POETICO HOEUFFTIANO

PRAEMIO AUREO ORNATUM.

AMSTELODAMI APUD 10. MULLERUM.

ocr page 6
ocr page 7

PATER AD FILIUM.

-Ho-

Mi fili, quoniam te mox hic adfore fama est Egregic rebus gestis et nomine claro Conspicuum, mihi non dubiinn est quin saepe requiras Carorum ante omnes tibi quae sit vita parentum. Hoc igitur primum, pellat quod pectore curam, Accipe iam laetus: materque paterque valemus, Annorum et series nobis sit quanta peracta Novimus, at non sentimus, nee taedia lucis

ocr page 8

PATER AD FILIUM.

Ilia senum quae sint nos intelleximus unquam.

Menses sunt aliquot postquam mihi digna petenti Otia donarunt leges urbisque senatus;

Sat patriae puerisque datum! turn vivere ruri

— Annine hoc faciunt an pridem innata cupido? Nescio qui nobis in votis coeperat esse.

Contigit en quod erat cordi: viridantia prata Silvarumque umbras et amoeni fluminis undas Mine illinc prospectamus, strepitumque rotarum Atque alios urbis sonitus vocesque timendas Auribus excipiunt avium cantus pecorisque Balatus placidi mugitusque armentorum.

Laetior at res hue accedit: filia namque

— Ilia o quam memor est fratris! — cum coniuge dulci, Felicem duplici fecit quem prole parentem,

Non procul hinc habitat; lux raro praeterit ulla, Dilecti qua non videam hunc illumvÉ popelli.

Aedes si dominis nimis amplas esse duobus

ocr page 9

PATER AD FILIUM.

Hasce aliquis dicit „non solis o bone! nobis Sunt conductaequot; ridentes clamamus uterque.

„Forsitan ignores pose mulca pericala belli,

Licoris Eoi devicto saepius hosce,

Filius ornatus quanto sit noster honore;

Emeritus patriae fines mox ille reviset:

Excipcre hospitio hunc volumus largo atque benigno, Ne desit spatium vel cetera commoda vitae.quot;

Haec ego; at interea mater iam mente volutat Muka, fovere quibus natum recreareque possit Militia fessum: talem nam te sibi fingit,

Nee secus ac puerum curarum matris egentem.

Quodsi scire cupis qui nobis transeat bora,

Qualibus et rebus ducantur tempora lucis,

Sat facile est de me, verum de matre molestum Respondere tibi: melius quam lingua labores Illius monstrant oculi: circumspice totae

ocr page 10

8 PATER AD FILIUM.

Aedes ut niteant, quain sint apte acque verniste Omnia disposica: haec Xcnophon si cernere posset, Cuncta recognoscens nil quod culparet haberet,

Scquc suum contemplari Scillunta putaret.

Turn perlustra oculis quam sint granaria plena,

Quam bene cella instructa apothecaque; nec tibi narro Quid sapiant cenae nostrae, quia te meminisse Istud, ni tibi mens plane facta immemor, aequum est. Praeterea sed habet tota haec vicinia multos,

Assiduas matris curas qui testificari Possint: aegros atque inopes, puerosque senesque. Tempore tam parvo matris quibus omnibus instar Dulcis saepe fuit. Sed quid matrem tibi laudo,

Ante oculos cuius quin stet tibi semper imago Qui dubitem? Nam non foret haec tibi cura videndi Altricis terrae campos patriosque penates.

Ilia nisi innueret, blande natumque vocaret.

ocr page 11

PATER AD FILIUM.

Ergo ad me venio: scriptores acque poetas Graecia quos Laciumque tulit, quos semper amavi, Nunc quoque saepe manu verso. Nee tempore nostra Quid faciant homines, agitent quid mence animoque Scire minor cura est; pcrvolvensque acta diurna Multa quidem iucunda lego sed plura molesta: Strenua gens armis opibusque instrucca Britannum Moribus Afrorum saevis imponere fincm Festinans, spatio paucarum ut miserit Oreo Horarum populi nigri non milia pauca,

Fortiter e latebris devastans grandine plumbi Agmina nudorum, hinc atque hinc indagine clausa. Fortior ut populus populum bello minus aptum Accusans sociis crudeliter imperitare Quas ditione tenet gentes sibi tradere cogat, Splendens si lapis est auri vel vena reperta.

Dulcia sed mihi turn persultant gaudia mentcm, Magnanimi fortesque viri quoties referuntLir,

ocr page 12

IO PATER AD FILIUM.

Qui, numero pauci, populi tamen aspera verba Non mecuunt, sed iustitiam legesque tueri,

Turba furat quamvis ct solis praebeat aurem Insanis ducibus, constant! pectore pergunt, Insontemque reum, damnatum crimine falso,

Nituntur lentae ac saevae subducere poenae. At muliebre genus cognosco, non sine risu.

Hand paucas iam ferre, quibus miserum videatur Indignumque nimis dulces educere natos,

Procurare penum, iucundam reddere vitam Coniugibusque sibique simul. Nam pulchrius istis Esse videtur rem populi tractare, per urbem Currere, ut inspiciant rectum quid quidque movendum Sede sua, decreta patrum legesque crepare.

Has ego militiae iubeo nomen dare: quidni Excubias agitent, durent sub pellibus atque Compescant si quas moveat plebecula turbas? Non etiam desunt, quas cum conspexerit hostis

ocr page 13

PATER AD FILIUM.

Quamlibec impavidus properabit vercere tergum.

Sic mecum ipse loquor: dein lecta auditaque saepe Materiarn praebent gratis sermonibus aptam,

Vicinus si forte venit. Nam credere noli,

Urbs quia sit nobis et vita urbana relicta.

In mediis Bessis nos vivere Sauromatisque.

Simplex est populus, ne dicam rusticus, atque Moribus antiquis; sed habet quoque mentis acumen Nativosquc sales: est unus et alter Ofellus.

Saepe gener venit hue, vir quo non sanctior alter, Nec fraudum magis ignarus; prudentia vitae Hunc docuit leges, docuic quid postulet usus,

lura magistratus quae sint, quae munera civis. Suspiciunt hunc municipes, sua commoda saepe Illi committunt: tutos se vivere credunt

Hoc monicore aut hoc rerum custode suarum.

ocr page 14

a PATER AD FILIUM.

Vix gener assedit, vix et sua verba tulerunt Congressus primi, placidi certamina belli Exoriuntur; nempe novos defendere mores Incipic hie, non quod praeclari ipsi videancur, Sed magis ut socerum instiget pugnamque lacessac. Novit enim non paueas res haec saeeula ferrc,

Quas ridere mihi lubeac stulcasque voeare Insanasque nimis, rixaeque hie exicus esse Assolet ut neuter risum eompeseere possit.

Tota domus tamen ést risus tunc denique plena,

Tunc resonant laetus clamor dulcesque cachinni,

„Haeccine sunt quaesoquot; rogites tunc „otia ruris?quot;

Uxorem prOlemque suam cum tempore festo

Adduxit gener hue: tunc alta silentia de re Est gravior quaecunque, fori iam cura recedit,

Publica res, moresque novi legesque quiescunt,

lam nemo haec praestent antiqua an tempora quaerit,

ocr page 15

PATER AD FILIUM. 13

Nee dubium est quin praesend felicior hora Nulla unquam fuerit: puerorum vivitur aetas Nerape patri iucunda et avo, matrique aviacque.

Quodsi forte roges mores faciesque nepotum Qualia sint, breviter dieam: mox ipse videbis.

Filia septennis parvam tibi saepe sororcm In mentem referet; dulei mansuetior agna Atque agna non laeta minus; cum fratre iocari Scit bene, fraternos nec ludos respuit ilia.

Mobilitate pedum licet hunc non vincere possit,

Conatur tamen; at fratri solatia ferre.

Cum dolet, opprobrium aut passum se crddit iniquum, Alloquio melius mater non noverit ipsa.

Ipse nepos anno maior: cum „patris imagoquot;

Audiat, hand valeam posthac si vincula legum Aut nodos iuris sollerter solvere discat.

Nam quoties video vultum quotiesque iocosam Vocem percipio, sua dum mihi praelia narrat.

ocr page 16

4 PATER AD FILIUM.

Vix me contineo quin clamem: „redditus ecce Filius est mihi qualis erat puerilibus annis!quot;

Ac varias cum res adducanc tempora lucis,

Sitque dies modo tranquillus, modo laetior atque Convivarum hilaris quo turba silentia rumpat,

Vespera habet gratam senibus plerumque quietem, Sed tum praecipue gratam, cum frigora brumae Concretosque imbres et saevi flabra Aquilonis Defendunt clausaeque fores clausaeque fenestrae. Cereus baud unus diffundit lumina, mensae Irapositus, crepitantque foco ramalia sicca Aridus et stipes proprio deiectus in horto.

Colloquio omnino non ulla est aptior bora.

At mihi tum matrique tuae quae copia rerum Suppeditat, vario nunquam sermone referre Quas piget! et quam saepe olim iam dicta recurrunt! Vidimus in vita quae commoda quaeque molesta

ocr page 17

PATER AD FILIUM.

Pércensemus; non etenim dedit omnia laeta Sors nobis; iucunda tarnen plerumque morantur Ante oculos, hilarant animos, adversa repellunt.

Praecipua at quae materies sermonibus istis?

Sicine te percontari, dilecte, putemus?

lamdudum nosti: de te, dulcissime rerum,

Dicere et audire, haec nobis est summa voluptas. Qualis eras iuvenis te cernimus, ingenio acrem Ardentemque animo, nos et lugere vetantem, Nee formidati sperantem praemia belli.

Sacpius at multo tua se puerilis imago Offert, ante oculos grata et spectacula ponit.

„Quam celer et quam fortis erat! Non ulla pericla Huic metuebantur, non summa cacumina tecti Arboris extremi aut rami.quot; Vix haec ego dixi. Cum mater: „Simul at quam lenis quamque paratus Debilium defensorquot; ait „meminisse sororem

ocr page 18

6 PATER AD FILIUM.

Arbitror; banc etenim fracris custodia tutam Rcddebat semper, non, hoc praesente, doloris Vim poterat sencire diu: qui tollere vellet En aderat! Meministin ut cum forte procella Huic capitis detraxisset secumque tulisset Ornatum, ille nibil dubitans de margine fossae Praecipitem dederit sese, praedamque reportans Longas emensus sit aquas?quot; Dumque baec memoramus, Plura simul nobis, o quam lepida atque iocosa In mentem veniunt suavem adducentia risum.

Tempus erat quo festa agitabant annua cives. Cum pueris aetas gravior, cum plebe senatus. lam clamosa cobors, iam cum tibicine cantor Oppidulum nostrum intrabat. Bellaria multa Hi venalia babent, alii spectacula praebent Miranti populo; funambulus artificisque Rector equi; turpis quoque adest iam simia docta

ocr page 19

PATER AD FILIUM.

Flectere colla canum, rapidum et currum moderari. Ridiculos nanos hie exhibet, ilie gigantas.

Laecitia est quanta et quanta exspcctatio vulgi! Praeripiunt pueri promissi gaudia festi Occurrentes hospitibus. Vincit tamen omnes Scdulitate puer noster gnavoque labore:

Stridula plaustra trahit secretis rebus onusta,

Fert humeris tabulam cum stipite; malleus ecce Huic agitatur quam rapide: iam pegmata ponu! Artibus aut catulos natos cum matre perita Ignotam ad sedem deportat mollibus ulnis.

Artifices norunt puerum blandeque salutant.

Discere grammaticae leges, evolvere libros Spissos, obscuris aut invigilare poetis Ingratum tibi nempe fuit; sed bellicus usus Armaque muniti recte quae militis essent Sedula iam parvo tibi erat cognoscere cura,

ocr page 20

18 PATER AD FILIUM.

Praecipuus sed navis amor: si forte iacebac In portu egregie structa atque ornata triremis, Quanto tu banc studio spectabas! Quanta voluptas E variis lignis simulacrum ponere parvum!

Consul to exemplo cui si quid deesse repertum, Frangere opus lepidum, dein instaurare laborem Malebas imperfectam quam linquere navem.

Quin etiam tandem facta est tibi cymba, natare Quae posset, remis impelli, flectere cursum Imperio clavi: non parva baec cura parentum! Nempe semel, solita quia te non vidimus bora Ire domum, ad portum propero: quid conspicio illic Altum cymba secat nati, non concita remo Sed volitans velis! Terror tamen excidit, ipsum Ut video nauta perfecto non minus apte Naviculae monstrare viam de puppe recurva.

Nuntius ad matrem redeo. Cui demptus ut omnis

ocr page 21

PATER AD FILIUM.

Est metus — hercule non facilis fuerat labor ille — Fit memor ante dies paucos sc lintea lecti Gausapaque et mappam non imam quaerere frustra.

Talibas atque aliis, memori quae mente reposta, Exigitur nobis iucunde vespera sera;

Optima nec dubium est quin sit pars ilia diei.

Tunc quia praecipue nobis adstare videris,

Nate patri et matri quo non lux carior ipsa!

Ergo, age, festina ut quam primum, non videaris, Redditus at vere sis nobis, utque parentum Grata, dies veluti, vitam quoque vespera claudat.

ocr page 22
ocr page 23
ocr page 24

TYPIS JOH. ENSCHEDÉ ET F1L - IIARLEMI.