JOANNIS a LASCO
OPERA
TAM EDITA QUAM INEDITA
RECENSUIT
VITAM AUCTORIS
B N A R It A V I T
A. KUYPER
THEOL. DOCT,
|
|||||||
TOMUS SECUNDUS.
|
|||||||
AMSTELODAII, H AG AE-COMITUM,
apud FREDERIC. MULLEK. apud MARTIN. NIJHOEF.
1866.
|
|||||||
FORMA
AC RATIO TOTA ECCLE-
siastici Ministerii, in peregrinorum, po-
tissimum vero Germanorum Ecclesia: in- stituta Londini in Anglia, per Pientissi- mum Principem Angliae etc. Regem e- dvardvm, eius nominis Sextu: An- no post Christum natuin 1550. Addito ad calcera libelli Priuilegio suae Maiestatis. AUTOEE IOANNE a LA-
sco Poloniae Barone. Cum breui etiam (in Epistola nuncupato-
ria) calumniarum quarundam refutatio-
ne: quae falso aduersus ipsum, in Marti-
niani cuiusdam apud Bremen. Pasto-
ris farragine inspersae ha-
bentur.
Psalm. 140.
Vir liuguax, non dirigetur in terra: Vi-
rttm im'quum, malum uenabitur ad
praec/piiium.
|
||||||
fPBANCOFUBTI AD M 0 E N A M
Anno MDLV.J |
||||||
8ERENXSSIM0
EIDEHQUE POTENTISSI-
mo Principi et Domino, Domino Sigisrmndo Augu-sto, Dei gratia
Regi Poloniae, Magno Lituaniae duct, Sussiae, Prussiaeque
totius, ac -Mazoviae etc. Domino: Domino meo Clemen-
tissimo. Amplissimoque illius Senatui, et omnibus
praeterea Regni Ordinibus: Dominis ac Pairo-
nis meis, pariierque et fratribus summa
cum observantia colendis.
|
||||||
MAGNA est inmpridem multorum querimonia, Kex Serenissime,
Amplissimi Proceres atque Ordines Regni totius! non extare usquam plenam ullam Ecclesiastici totius ministerii formarn seu descriptio- nem, quam praesertim certum esset, a primaeva ilia post Apostolos Ecelesia unanimiter observatam fuisse. Enimvero si quae eiusmodi extarct (inquiunt), facile sane ad illam ouivis lioeret omnino quam proxime acoedere, in ea potissimum nostri nunc tem-(a 2a)poris Ee- elesiarum restitutione, et tolli praeterea possent magnae multorum dissidiorum ac praeiudiciorum occasiones. Atque haberi quidem soiunt multa, sub veterum Ecclesiae patrum nomine, quae hue magna alio- qui ex parte pertineant, sed ea fere obiter carptimque attacta, atque ita varie etiam sparsimque tractata, adhaec pleraque supposititia esse vident, ut non facile se quisquam ex illis expediat, nedum ut certa aliqua ex iis forma aut fades Ecclesiastici totius ministerii colligi ullo modo sine contradictioue constituique possit. Ego vero banc talem querimoniam, non ineptam modo, sed plane etiam, hoc potissi- mum tempore, superstitiosam esse puto, neque temere id a nostris ita maioribus obiter carptim varieque ac sparsim literis mandatum esse statuo, sed singulari proculdubio divinae providentiae consilio, atque earn inprimis adeo ob causam, ut huius generis quaerimoniae omnes retunderentur. Ac primum, est sane hoc extra omnem cont.roversiam 1*
|
||||||
4
|
|||||||
positum, earn esse aeternam prorsusque immutabilem Dei Opt. Max.
voluntatem, ut ipsum, non equidem ullis rationis nostrae (a 2b) con- siliis lmmanisve traditionibus aut vetastatis ullius exemplis, sed sola duntaxnt verbi pactique sui divini custodia atque obedientia cola- mus '). Alium vero cultum omnem quamlibet reeeptuni speciosum plausibilera ac vetusturo, in quo modo verbi pactique divini sui cu- stodia atque obedientia rnanifeste commonstrari non queat, Apostati- cum plane2) et tarn praeterea in visum Deo, quam est invisa ipsa Ma- giae impietas, deniquc et abominationem esse in oculis Dei statuamus. Iain vero novit Dominus Satanam in hoc esse totum, ab ipso primi usque Parentis nostri tempore, inque hoc studia ac consilia sua om- nia et conatus omnes suos ponere, ut nos a divinae huius voluntatis suae obedientia modis omnibus abducat. Et novit item, ilium id potissimum inter alia multa moliri, ut, ad elevandam scripturae sanctae autoritatem verbique in ilia divini fidem, humanas persua- siones doctrinas ac traditiones omnes, quae aut sine verbo Dei aut ex detortis illius locis contextae sunt, quibus omnino modis potest, ornet provehat et commendet, sive per insignes autorum (cc 3a) titu- los et singulares praerogativas, sive per vetustatis nescio cuius fidem, sive per ementitum Ecclesiae praetextum, sive per novas quasdam revelationes novaque miraculorum genera, quae aut nullis omnino sensibus pereipiantur, aut, si ullo modo percipiuntur, iidei interim analogiae reclament. Adhaec novit quoque Dominus nostram om- nium, quicunque homines sumus, corruptelam, primi olim parentis nostri peccato in nos derivatam, qua fit, ut in rebus potissimum di- vinis humana nobis omnia, nescio quomodo, magis multo quam divi- na ipsa arrideant. Equidem si, nondum violata olim naturae nostrae integritate, ea iam fuit in Adamo, primo nostro parente, propensio, ut humanae (uxoris inquam suae) persuasioni obsequi mallet, quam Dei ipsius voci ac praecepto, quod gravissimam alioqui commina- tionem coniunctam habebat, quanto magis iam nos huic malo obnoxios esse oportet sub naturae nostrae adnata nobis corruptela, sub qua non modo non affici rebus divinis, sed ne percipere quidem ilia ex nobis ipsi ullo omnino modo possumus? nimirum, qui de (a3b) terra sumus, terrena duntaxat et sapimus et loquimur et amamus, neque, nisi tracti, ad divina nos coelestiaque erigere conamur. Quid! quod ne tracti quidem ingeniura nostrum facile mutamus? sed nobis invitis etiamnum adhaerent per omnem vitam nostram pravi affectus nostri, qui nos, iam alioqui tractos, perpetuo interim ita transversos |
|||||||
i) Deut. 4. 12. Esa. 49. Mat. 25. Eze. 20. losue. 8.
») Esa. 1. 30. 66. 1 Reg. 15. |
|||||||
8
|
|||||||
aguut, ut nos plane ad nostrum interitum abrcpturi hauddubie essent,
nisi illos Dominus per Spiritus sui potentiam pro ineffabili sua rai- sericordia in nobis cohiberet illorumque incitamenta aut sisteret ex- orta, aut, quominus exoriantur, areeret. > Haec igitur omnia cum sint Domino Dao nostro longe perspectissima atque is nolit mortem pec- catoris nedum ut sub nomine orthodoxorum Ecclesiae suae docto- rum tendiculas nobis necti voluerit unquam divinae proculdubio misericordiae nc providentiae consilium agnoscere in eo debemus, quod, quae prisci oliin atque orthodoxi Ecclesiae doctores de forma ac riti- bus Ecclesiastici ministerii monumentis suis prodita reliquerunt, ita sane carptim varieque ac sparsim tracta-(« 4a)rint, ut in unam ali- quam faciem, sine ipsorum contradictione, reduci haudquaquam pos- sint; atque ita rursum etiam tractarint, ut non praetermiserint ea, quae ad commendandam nobis Ecclesiastici ministerii dignitatem cul- tusque in illo divini puritatem, pro fidei suae mensura, intelligebant pertinere. Videmus quanta improbitate patrum autoritas passim urgea- tur in rebus dubiis pcrplexis prorsusque absurdis, quibus ipsimet Pa- tres verbis disertis repugnant, et quidem in iis ipsis monumentis suis* de quibus nulla unquam dubitatio fuit. Videmus item, quanta nobis impudentia sub ementito Patrum nomine pleraque obtrudantur, de quibus illi nunquam omnino cogitarunt, imo quae cum germanis ip- sorom libris consistere non possnnt. Eius sane rei tot sunt exempla, ut nullus fere sit classiciis Ecclesiae doctor, cuius nomen monasticis nescio quibus ineptiis non praetexatur. Atque inter alia minine sane obscurum eius rei documentura in nostro hoc etiam argumento ha- bemus, nempe in utraque ilia liturgia, quarum altera Basilii, altera vero Chrysostomi es-(ss 4b)se iactatur, in quibus voces quidem auto- rum nonnullas, e libris illorum desumptas, agnoscimus, ad quem mo- dura graculi quoque voces humanas reddere solent; caeterum ipsa autorum monumenta liturgias illas falsi manifeste convincunt. Neque dubium est, nos fuisse habituros proculdubio liturgiam sub omnium simul Patrum nomine, parum impudentia nobis obtrusam, qua nunc Basilii illae et Chrysostomi liturgiae aeditae habentur, si non ita carptim varieque ac sparsim argumentum hoc a Patribus ipsis trac- tatum fuisset. Et, si ipsa Patrum autoritas (ipsis alioqui reclamanti- bus) ita nihilominus urgetur, ut gravi servitute Ecclesiam premat progressumque verae religionis remoretur, quid futurum erat, si unanirai primaevae post Apostolos Ecclesiae consensu, in qua ta- men ceremonias iam non prorsus superstitione sua caruisse videmus, certa aliqua Ecclesiastici totius ministerii forma constituta fuisset? Certe futurum erat, ut, etsi doctrinae Apostolicae reclamasset, nulla tamen Apostolicae doctrinae autoritate, ut nunc sunt tempora atque |
|||||||
(i
|
|||||
homiuum ingenia, {a 5a) rescindi posset. Non est igitur nobis nc-
cusanda in hac parte orthodoxorum Patrum negligentia, sed agno- scendutn potius, denique et commendandum, benefioium Dei, qui id cavcre voluit, pro sua in nes misericordia, ne Patrum autoritas ve- re unquam ac merito praetexi posset ad avocandum nos ab ea aeter- nae atque immutabilis divinae suae voluntatis obedientia (quod ad cullus sui divini ritus attinet), quam nobis ipscmet et plurimis et lu- culentissimis minimcquc mendacibus vcrbi sui divini testimoniis pa- tcfecit. Gratuhirique omnino debemus Ecclesiae earn libertatem, quod nulla legitima alioqui Patrum autoritate in forma ae ritibus sui ministcrii premi possit, quodquo Patres illi, quam sibi ipsimet libertatem hac in parte permittebant, eandem post se nobis etiam relinquere voluerunt. Si placet Patrum autoritas, cur non pro sum- mis Patribus nostris agnoscimus inque doctrina illorum conquiesci- mus, quos Deus ipse omnis sanae doctrinac, toto orbc terrarum, principes sumrnos constituit, doctrinamque illorum (a 51') tot tantis- que clonis prodigiis et signis confirmavit? et quibus imprimis Chri- stus Dominus hoc tribuit, ut pro illis tantum oret, qui per ipsos in se credituri essent? Si nos fides vetustatis movere debeat, an non priores Apostoli Patribus in universum omnibus, quorum hie quidem autoritatem requiri videmus ? An non et istis rursum vetustius ver- bum Dei, cuius autor est, non homo ullus aut Angelus, sed existens Hie aeternus in coelo inquc ipso Patris adeo sui siuu, unigenitus inquam Dei filius quanquam et hominis filius Dominus et scrvator noster Christus Icsus? Si unanimis multorum consensus requiritur, cur non illius institutio atquc cxemplum nobis satis est, cui et Pro- phetae et Apostoli omnes, denique et Angeli et ipsemet Pater Deus, unanime modis omnibus testimonium perhibueruntP Hie scilicet plus valere debebunt Patrum concilia? At vero haec conciliari prius opor- teret, ut ex illis statui aliquid possit. Esto autem statuerint consen- tienter certi aliquid de observando uno dutitaxat (a 6a) aliquo mi- nisterii Ecclesiastici ritu, sive Patres privatim ipsi sive concilia, an, quod semel statuissent, vel recipi protinus sine examinatione ulla, vel, semel receptum, observari iam ita perpetuo oportebit? Equidein ut in omni doctrinae Ecclesiasticae genere inprimis esse necessariam constat fidei analogiam, ita, cum ritus omnes cultus divini in Eccle- sia (quatenus sane sunt mystici externaque ac visibili ceremonia con- stant) pars sunt quaedam doctrinae atque hoc etiam nomine verbi appendices, ipsumquc adeo visibile verbum ac visibilis quaedam xcir- ccyyeXix esse censentur, dubium sane esse non potest, tarn esse semper necessario spectandam in recipiendis observandisque mysticis omnibus divini cultus in Ecclesia ritibus iidei analogiam, quam |
|||||
7
*
illam in omn doctrinae Ecclesiasticae genere observari omnino opor-
tere videmus. Ea vero cum non aliunde etiam colligi petique possit, quam unde fidcm ipsam oriri hauririque oportere docemur nempe ex verbi divini auditu, quemadmoduin Paulus docct certe, si in restituendis vecipiendisque ac observandis (a 6b) cultus divini ritibus fidei nobis analogiam ante omnia, 'perindc atque in doctrina omni, observandam spectandamque esse fatemur, eadem sane opera fateamur neeesse est, illam non aliunde petcudam colligendamque esse, quam unde fidem ipsam peti haberique posse divino beneficio ab eodem ipso Paulo Apostolo audimus, nempe non ex. hominum placitis tradi- tionibusve ullis, multo minus ex vetustatis ullius praescriptionibus locorumve praerogativis, sed ex verbi potissimum divini audita atque observatione. Et proinde in restituendis quoque reeipiendisve aut ob- servandis ritibus fidei nobis fontes potissimum intuendos esse, hoc est, ipsum verbum Dei, ut ad illud nostra demum omnia probemus; non autem ritus veteris Ecclesiae ullos, extra verbum Dei reeeptos atque usurpatos, etiamsi unanimi et Patrnm simul et Coneiliorum omnium consensu instituti essent. Quae vero in priscis Ecclesiae ri- tibus verbo Dei consentanea habentur, in iis sane amplectendis, non tam ipsam Ecclesiae consuctudinem (quantumvis rcceptam nc specio- sam) quam potius verbum (« 7") Dei sequimur, cui ritus illos innitt videmus; et quidem hactcnus, quatcnus illos ad Ecclesiae aedifica- tionem pro temporum ratione facere constet. Ut enim in luce doc- trinae ipsa sunt gradus quidam, iuxta quos ad perfectiora semper est progrediendmn, ne aut infantibus cibum silidiorem forte, quam, ut ei transmittendo pares esse queant, aut adultioribus rursum lactis dun- taxat potionem pcrpetuo offeramus tametsi hie per omnem vitam nostram nonnisi ex parte et cognoscere et prophetare possimus ita etsi cultus divini in Ecclesia ritus nunquam sane, dum hie vivimus, puri usque adeo esse possunt, ut non semper humanum aliquid ad- ranctum habeant, non tamen est semper iminorandum receptis semel humanis ritibus, quos divinis alioqui institutionibus adiunctos proque temporum ratione usurpatos esse novimus, etiamsi illos cum publico Ecclesiae fructu observatos aliquandiu esse non ignoremus. Sed est danda opera semper, ut, quo nobis clariorem divinae cognitionis lu- cem per doctrinam Euangelii Dei beneficio affulsisse videmus, hoc etiam propius in restituendis cultus divini riti-(z 7'')bus ad purita- tem Apostolicam in dies, sine praeiudiciis interim ct cum pace Eccle- siae, accedamus. Hoc sane ab Apostolis ita factum legimus in to- lerandis aliquandiu, deinde vero abrogandis Iudaicis plerisque ritibus, ubi iam omnibus propemodum post patefactam Euangelii luccm pa- lam constarct, umbras illas Iudaicas cum luce hac ainplius consistcre |
||||
s
|
||||||
non posse. Hoc ipsum et Patres deinuui orthodoxi, ulii post alios,
faciebant, pro eo ac lucem doctrinae Euangelii magis no magis sese diffundere passim, omnemque sive Iudaicam sive Ethnicam superstitio- nera luois illius fulgore coargui propellique cernebant, donee Anti- christiana Papismi tyrannis comu suura attollere universamque religio- nem proculcare et divina pariter atque humana omnia sursum ac deor- sum pro sua libidine miscere coepisset. Porro, ad quem modum nego- cii plurimum fuit et Apostolis ipsis et primaevae post illos Ecclesiae Patribus in arcendis a vero cultu Dei abolendisque item, ubi semel receptae quoquomodo cssent, tarn Iudaicis quam Ethnicis superstitio- nibus (nimirum eius Iudaei quidem verbi divini umbram qualencunque, Gentes vero Pfailosophicas mundi huius rationes (a 8") pertinaciter obtendebant), neque in plebe tantum Ecclesiae, sed inter ipsos quoque Apostolos nonnunquam gravis incidebat disceptatio de Iudaicorum inprimis rituum abrogatione quonam videlicet modo tempore aut loco abrogandi esscnt id quod alioqui in Petri ilia, ut alia taceam, a Paulo facta reprehension© liquido apparet, ita ne nunc quidem mirum videri debet, post tantam praesertim universae religionis sub Papistica tyrannide deformationem, cultus divini omnis profanationem et ministerii totius Ecclesiastici adulterationem, si non in plebe tan- tum Ecclesiarum, quae doctrinam Euangelii sunt iam ex professo amplexae, sed inter praestantissimos quoque earum ministros non per omnia prorsus convenire possit circa notarum ac reliquiarum Papisti- carum abrogationem, cum nihilo equidem minore, ne dicam maiore multo impudentia fastu ac pertinacia obtendi Papisticae impietati videamus verbi divini fucum, vetustatis praerogativam Patrnmque item ac Conciliorum, denique et Catholicae Ecclesiae autoritatem, quam olim unquam (x 8b) a Sacerdotum Principibus Scribis et Pha- risaeis Moses ipse Propbetaeque omnes adversus Christum Dominum ac doctrinam illius obtendebantur. Guanquam autem neque sine gravissimis adversariorum clamoribus, neque item sine domesticorum offensione, cultus divini ritus facile unquam repurgari queant, non ideo tamen hie cessandum est, sed adnitendum nihilo minus, ut ali- quem progressum semper, tarn in doctrinae quam in cultus divini puritate promovenda, pro nostra virili faciamus, modo ut ab infir- miorum offendiculis (quod in nobis quidem est) caveamus. Ac fieri quidem non potest, ut nemo in nobis offendatur, etiamsi summam hie cautionem adhibeamus, cum ne Christus quidem ipse Dominus praestare id potuerit, quominus plurimi in ipso offenderentur, quem sane in mundo hoc semper avrtXiyiftevov ipsumque offendiculi lapi- dem et petram scandali esse oportet. Sed hoc nobis est cavendum ne temere nostraque ipsorum culpa infirmioribus offendiculum prae- |
||||||
«
|
||||||
9
|
|||||
beam us. Qua sane in re praeclarum etiam in Christo Domino exeui-
plura sitnul ((3 la) ac documentum habemus, nirairum ut, quatenus ipsum vitasse offontlicula legimus, hactenus ilia nobis etiam vitanda esse statuamus. Porro quemadraodum dici vere omnino non potest, per Christum Dominum ullum omnino offendiculum datum esse, nisi si vaeh quoque illud, quod offendiculis datis adiunctum audimus, ad ipsum pertinere fateamur, ita sane neque per doctrinam ipsius eiusve ministros (dum illi inhaerent) ulla etiam offendicula vere, utcunque tandem praetendantur, venire proculdubio possunt; modo ut palam constet, nihil usquam agi, quod non Christum Dominum autorem suum in verbo suo habeat, in quo nemo alioqui merito offendi aut debeat aut etiam possit. Priusquam igitur quicquam usquam nove- mus circa cultus divini in Ecclesia aliqua restitutionem, hoc nobis ante omnia est praestandum, si nulla offendiculorum culpa teneri vo- lumus: Primun, ut palam toti illi Ecclesiae ostendamus, ea, quae amoliri cupitnus, nullos omnino fontes legitimos in Christi Domini doctrina habere, quae quidem nobis sit per Prophetas ac Apostolos tradita, et proinde, ut omnem plantationem non ((3 Ib) a Domino plantatam, eradicanda plane esse, utcunque tandem autorum suorum titulis vetustatisve aut consensus perpetui dignitate exornentur. Deinde ut claros ac perspicuos in Christi doctrina fontes eorum omnium pu- blics commonstremus, quae, temporum iniuria abolita, veluti post- liminio rursum restitui atque in usum denuo revocari optamus. Ita net enim, ut nemo omnino in tota ilia Ecclesia aut ignorantiam aut infirmitatem, vere alioqui praetendere amplius possit. Frustra sane ignorantiam quis praetexat iis, quae publice docentur, et non est in- firmitatis nolle, vel reiicere quae approbare non possis, vej amplecti, quae improbare non queas. Intirmitatis est, non posse, quod velis, bonum, quemadmodum Paulus docet. Caeterum nolle amplecti, quod negare non possis esse bonum, atque, eo rciecto, velle interim retine- re, quod te a Domino plantatum non esse fateri oporteat, id vero non tarn est intirmitatis iam, quam contemptus potius, cui se alioqui Christus Dominus, non equidem medicando, sed plane excaecando atque ita demum perdendo etiam, venisse testatur; et adeo non mo- ratur talium offen-(/3 2a)dicula, ut studio plerunque occasiones quae- siisse videatur, eos potissimum offendendi, qui suo contemptui infir- mitatis excusationem Pharisaica hypocrisi sua obtendebant. Ab illorum igitur offendiculis et nos cavendum esse nobis intelligemus, quibus medicandis Christum Dominnm, prolata verbi divini sui luce, venisse audimus, hoc est, qui extra Christum Dominum doctrinaeque suae lucem nihil se omnino, quod ad divina attinet, videre ullo modo posse agnoscunt, atque, hac sola luce per Christum Dominum prolata, |
|||||
Ill
|
|||||
oculos protitms iid illam intendere pro sua infirmitate conantur, banc
unam expetunt, in hac conquiescunt, ad hano unam referunt omnia, quaecunque undecunque in causa religionis profcruntur. Caetcrum qui, exorta in Christo Domino luce non contcnti, alias illi nessio quas, sive Patvmn, sive Conciliorum peculiares luccrnulas adiungere volant, aut qui illas luci Christi Domini anteponunt, his sane cxcaecandis cum Christum Dominum venisse non ignoremus, equidem illos tanti facere non debemus, ut propter cos Christi Domini lucein ((3 2'>) tarn in doctrina, quam in pul>lico cultu ipsius, proferre infirmioribus (qui illam expetunt) ullo modo cunctemur, ne dicam dctrectemus. Haec ergo nobis etiam consilii nostri ratio fuit in restituendis
cultus divini ritibus totaquc adeo miuisterii instaurationc, posteaquam divino bencficio Ecclesiam nobis per pientissimum Principem atque aeterna dignum memoria, Eduardum, eius nominis sextum, Arrgliae etc. Regem, conccssam haberemus. Cnpiebat Rex ille Sanetissimus ita restitutam, quoad eius fieri posset, in univcrso Regno suo omnein plane religioncm, ut nulla fere alia dc re pro aetate sua sollicitus magis esset. Adhibebat in eius rci consilium, quos pietate eruditione ac iudicio aliis anteecllere intelligebat, inter quos praecipuum habebat Thomam Crannierum, Cantuariensem Archiepiscopuin, virnm praeter insignem eruditionem nc pietatem ea quoque ingenii dexteri- tate prudentia ac morum gravitate praeditum (quae interim summam comitatem ac modestiam coniunctam habebat), ut haec omnia siniul in illo sine magna profecto ((3 3a) admiratione nemo facile intueri posset. Huius igitur hortatu cum ego quoque per Kegem ilium vo- catus esscm et leges quacdam patriae obstarent, quomitms public! potissimum cultus divini ritus, sub Papismo usurpati, pro co ac Hex ipse cupiebat repurgari protinus possent ego vero pro Peregrino- rum Ecclesiis sedulo instarem ita demum placuit, ut ritus publici in Anglicis Ecclesiis per gradus quosdam, quantum per leges patriae omnino lieeret, repurgarentur: Peregrinis vero hominibus, qui patriis hac alioqui in parte legibus non usque adeo tenerentur, Eeclesiae concederentur, in quibus omnia libere et nulla rituum patriorum habita ratione, iuxta doctrinam duntaxat atque observationcm Apo- stolicam instituerentur; ita enim fore, ut Anglicae quoque Eeclesiae ad puritatem Apostolicam amplectendam unanimi omnium regni or- dinum consensu excitarentur. Eius vero consilii Kcx ipsemet pro sua pietate praecipuus non autor tantum, sed etiam propugnator fuit. Etsi enim id in Senatu Regio omnibus propemodum placeret, ipse- que Cantuariensis Archiepiscopus rem modis omnibus pro-((3 3b)mo- veret. non deerant tamen, qui id moleste ferrent adeoque et relucta- turi fuerint huic institute Regio, nisi Rex ipse, non tantum autoritatc |
|||||
11
|
|||||
sua restitis^e*, sod productis ctiain instituti huius ratio nibus conatus
eorum repressisset. Coiioessis itaque Peregrinorum Ecclesiis et quidem ea lege seu liber-
tate potius, ut in illis omnia iuxta doctrinam atque observationern Apos- tolieatn institucrentur, cura illarum mihi Regia et Senatus autoritate committebatur iubel>arque mihi collegas asciscere, quos ei ministerio aptissimos esse iudicarem, ut illorura nomina Regio Diplomati insere- rentur. Quod ubi factum esset nosque iam diploma Regium haberemus, et videremus eandem plane conditionem Diplomati ipsi disertis verbis insertam esse: cognitam ita haberemus mentem hac in parte et Maies- tatis Kegiae et Senatus ipsius: praeterea sciremus magnam esse om- nium piorum de nobis in novo hoc nostro ministerio expectationem: dcnique moncrcmur etiam, ut non tantuin propter ministerii nostri fidem (quam tamen in prospectu nostro semper et ante omnia habere debe- rcmus), sed propter adversariorum quo que dolos ((3 4") diligenter ca- vcrcmus, ne quid omnino in nostris institueremus Ecclesiis, qucd doctrinae atque observationi Apostolicae non proxime responderet, ni- wiruni si quid aliter institueremus, excidisse iam a facta nobis Eccle- siarum concessione videri possemus, qui conditionem alioqui nobis praescriptam inobedientia nostra violassemus, haec ita, inquam, cum sc haberent omnia, nostri sane esse officii existimavimus, ut praescriptam nobis conditionem, per se alioqui iustissimam, modis omnibus pro nos- tra virili sequeremur. Ne quid autem pxaecipitanter in re tanta age- rcinus, initio nihil aliud studuimus, quam ut Ecclesiae per publicas, turn Germanicas turn Gallicas, conciones colligerentur inque catalogos referrentur nomina omnium, qui sub alterutra Ecclcsia oenseri vellent. Crcseente autem indies magis ac magis utraque Ecclcsia, utrobiquc etinm Seniores sivc Prcsbyteri atque item Uiaconi constituebantur, ut illi quidem gubernandae nobiscum et cum collegis nostris alter- utrius Ecclesiae curam sustinerent: isti vero colligendis ac dispensan- dis Eleemosynis praeessent. Mox ((3 4'J) communi assensu omnium utriusquc Ecclesiae ministrorum ac Seniorum aedita est fidei publica professio, cuius potissimum nomine Ecclesiae ipsae colligcbantur, at- que haec explicabatur in publicis concionibus, ut ab omnibus intelligi posset. De instituendis vero cultus divini ritibus suspensa aliquandiu deliberatio f'uit, donee populus doceretur, rituum varietate non scindi Ecelesias; hos eniin teinporarios esse atque Ecclesiarum aedificationi pro locorum ac tempornm ratione servire oportere. Non eandem ubique Ecclesiis omnibus esse libertatem repurgandi protinus omnia, atque alicubi sine magno turbarum metu vix quidquam inutari posse. Praestare autem, aliquam Ecclesiarum restitutionem haberi, quam nul- lam, etiamsi quaedam inviti lerre cogamur. Proiudc gratulandam esse |
|||||
12
|
|||||
libertatem iis. qui illam adepti esscnt, sed et illos in omni charitate
ferendos iuvandosque esse, qui, quo vellent, per temporum iniquitatem eluctari adhuc non possent. Horum ita visum est pluries ac diligen- ter moneri Ecolesias, priusquam de ritihus ullis instituendis quidquam om-((3 5a)nino statueretur, ut illorura diversitas neque Anglicas postea Ecclesias offenderet et nostras item in servandae cum illis societatis officiis nihilominus retineret. Postea rituum forma quaedam conscri- bebatur, et, priusquam institueretur, coram Ecclesia tota per partes suas explicabatur seripturarumque testimoniis confirmabatur, facta etiam potestate omnibus, ut nos amantcr admonerent, si qua parte sibi quispiam satisfactum non esse existimaret. Ita vero iam edocta Ecclesia, ut neque scissionem aliquam fieri intelligeret propter rituum varietatem et certa esset etiam nihil sibi observandum esse, quod doctrinae atque observation! Apostolicae non proximo responderet, ventum est tandem ad rituum quoque nostris Ecclesiis peculiarium institutionem. In quibus interim aliquam etiam varietatem inter no- stras ipsorum Ecslesias retinuimus, exiguam quidein illam, et quae non cuivis esset conspicua, sed quae indicium tamen faceret. suam cuique Ecclesiae libertatem hae in parte constare. Earn porro ita parvam varietatem prosequuti hie nndequaque non sumus, nisi sicubi (|3 5'') id res ipsa visa est postulare, sed Germanicae potissimum Ec- clesiae ritibus conscribendis operam dedimus, quod et ilia a me id peculiariter peteret, et ego familiarius in ilia etiam propter maiorem linguae usum versarer. Quicquid autem huius est, humilius quidein esse agnosco, quam ut sub Tuae Maicstatis nomine in publicum exiro debuerit: videbar mihi tamen haudquaquam temere facturus esse, si hoc ipsum, quale quale est, Tuae inprimis Maiestati, deinde Amplis- simo Procerum Tuorum Senatui atque omnibus adeo Regni Tui Or- dinibus dedicarem. Primum enim debiti ipsa mei erga Te patriamque meam ratio a me id iure quodam suo flagitare iampridem vidctur. ut meum in Vos studium atque observantiam aliquo meo eiusmodi officio contester, quo palam fiat (etsi a nostris istic ventrispiritalibus indignissime sum tractatus perque illorum tyrannidem peregre vivere cogor), nihil me tamen ideo unquam de fide observantiaque in pa- triam meam remisisse, sed id semper in votis habuisse atque etiam- num habere, ut, si ullo modo queam, patriae meae obsequi prodesse et gratificari cupiam, qua-((3 6a)tenus id quidem tuta mea conscien- tia iuxta Domini Dei nostri voluntatem mihi liceat, cumque eo nunc sint loco res meae, ut praeterquam scribendo patriam a me meam iuvari aliter non posse videam, pro officio meo me fa cere puto, si quod pro mea tenuitate possum, praestare id etiam coner. Deinde hue me invitavit Tuae Maicstatis praedicata multis, et mihi ex parte |
|||||
13
cocnita etiam dementia atque erga veram religionem propensio quae-
dara, quam cquidcm in vivis praesertim Principibus non commendari inodo, sed magis ac magis indies etiam ex verbo Dei excitari con- veniat. Ad haec mihi animum quoque addiderunt, quae istinc et per literas raultorum dt per nuncios etiam adferuntur, nempe om- nium fere animos, Antichristianae iam tyrannidis alioqui pertaesos, tanto istic amplectendae doctrinae Christi studio in eius Euangelio accensos esee, ut Tuam Maiestatem in publicis regni Comitiis eo ipso nomine unanimiter ab universo Nobilium omnium virorum Or- dine appellatam esse audiamus, eoque plane, quod felix faustumque sit! spectare om-((3 6'')nia, ut spes sit brevi et istic expectandam esse per Dei gratiam Ecclesiarum restitutionem. Hue vero cum labor omnis noster in hoc libello nostro inprimis
pertineat et alicui forte usui esse etiam possit, non abs re me factu- rum iudicavi, si ilium toti meae Patriae sub Tui nominis patrocinio assignarem. Atque est res sane digna summa piorum omnium gratu- latione, sicubi Eegnum Christi Domini in doctrina sui Euangelii re- florescere audimus; sed summa turn demum etiam diligentia ac cir- sumspectione opus est, ne sub praetextu ac fuco Euangelii, aut no- vum rursus aliquod tyrannidis genus invehatur, aut sectis alioqui omnibus, atque ita demum Atheismo etiam, fenestra aperiatur, ad quern nunc maxima fere hominum pars nescio quomodo incliuare vi- detur. Haec sunt namque Satanae artes, ut, qua parte se id, quod cupit leonina, quod dicitur, efficere non posse videt, vulpinam sibi pro- tinus assumat, hoc est, si aperta vi Christo Domino repugnare non queat, sectator quoque et ipse Euangelii atque etiam praeco illius vi- deri velit, quo tandem fraudulentius nego-((3 7a)tium suum agat. Ita equidem cum Papismi impietatem magis notam esse iam videt, quam ut vel excusari revera ullo modo vel etiam dissimulari possit, aegre quidem illam patitur aboleri, atque adeo non praetermittit quidquam, quod ad earn tuendam ullo prorsus modo pertineat, sed quia intelligit diuturnam esse non posse eius defensionem, incipit et ipse Papismum per suos quosdam accusare; sed hue speetat interim, ut vel tyranni- dem tyrannide commutet proque uno illius capite multa obtrudat, vel, adducta in odium Papistica tyrannide universam simul etiam Ecclesiae ;. abernationem, inprimis vero legitimum in ilia ex verbo Dei discipli- ne usum, invisum modis omnibus reddere inque Papisticae tyranni- dis parte statuere atque ita demum malorum omnium licentiam atque impunitatem inducere conetur. Vidimus sane iam ininine obscura utriusque istius conatus initia, et quidem iis potissimum locis, quibus doctrina Euangelii iampridem insignitcr praedicata fuit. Nimirum ve- rissimum est, quod vulgo dici solet, Satanam nusquam alibi maiore |
||||
14
|
|||||
conatu sacella sua erigere, (|3 7b) quam ubi Christo Domino templuru
instrui vidct. Videmus multis iam decerni parcm cum Apostoiis ac Prophetis in doctrina religionis tradeuda autoritatem, quae sola res omnibus omnino sectis ac dissidiis occasionem dedit omnemque adeo tyrannidem in Ecclesiam invexit. Videmus e regione rursum, multos sibi pcrmittere quidquid omnino libet, atque adeo aversari omnes sive privatas sive publicas admonitiones omuiaque Ecclesiarum iudi- cia, ut libcrum plane atque impunc esse vclint, quidquid omnino do- ccant. Atque utrobique interim praetexitur Euangelium, cum non alia res magis Euangelio adversetur. Hie utrobique igitur magna opus est diligentia ac circumspcctione, ut uterquc hie Sntanae conatus circa religionis instaurationem reprimatur. Cumque non alia ratione ulla aut melius aut etiam facilius reprimi possit, quam legitima Ecclesia- rum gubcrnatiouc, quam autore spiritu sancto ab Apostoiis institutam atque observatam legimus, per ministerii Ecclesinstici diligentem ac fidelem administrationem, nosque ad illam, quantum omnino potui- mus, proxime in libcllo hoc accedere co-((3 8*)nati simus, putaviinus, operam qualerncunque hanc nostram patriae quoque nostrae non iu- utilem fore. Postremo, quoniam gravissimis, sed iisdem etiam iniquis- simis quorundam calumniis ac praeiudiciis, doctrinam ministeriumque ac no men nostrum gravari praeter meritum nostrum videmus, qui sibi vcluti novi quidam Catones e coelo nescio quo delapsi esse vi- dentur, ab istorum sane calumniis, doctrinae nobis ministeriique no- stri fidem ac noininis item existimationem apud Tuam imprimis Ma- iestatem patriamquc simul meam vindicandam esse putavi libelli lmius nostri testimonio, qui doctrinae alioqui ministeriique nostri fi- dem, quam pro nostra tenuitate praestare potuimus, non obscure, uti spero, contestabitur, et Diploma l'egium, illi ad caleem adiunc- tum, tuebitur nominis nostri existimationem. Quanquam autcm certo confidam fore, ut nostra line in parte innocentia Catonum istorum omnium praeiudicia malcdicendique impotentiam nd extrenmm pude- faciat atque infamet per gratiam Dei, visum est tamen liic obiter nostram innocentiam Tuae Ma-((3 8'')iestati ct piis omnibus apprpbarc. Duo sunt,-quorum nomine potissimura a Furraginum nescio quaruni fartoribus (si Superis placet!) et accusamur simul et condemnnmur. Altcrum quod in Ecclesiastico ministerio Dei ipsius opus proprium in ministri opus non transferamus. Alterum, quod in coenae Dominicac elementis realem, ut vocant, corporis et sanguinis Christi delitescen- tiam iuxta naturalein ipsius subsistentiam non statuamus. Hie vero clamatur: o coelum! o terra! Alioqui si hie assentiremur, protinus sanctissimi ac terque quaterque Euangelici et orthodoxi haberemur. Nos porro nullius nos hie novi dogmatis vel autores vel sectatores |
|||||
ir,
|
|||||
esse dicimus, sed tradita ab aliis nova quaedam dogmata immodera-
tamque ilia tucndi pertinaciam, cam inquissimis praeiudiciis coniunc- tam, accusare nos profitemur, et quidem id facimus ea mansuetudino -,\c modestia, ut rem quidem non dissimulemus, quemadmodum sane non dcberaus, sed nemincm proscindamus interim, nedum ut quen- quam omnino controversiae liuius nomine damnemus, imo vero hono- (7 la)rem ctiam iis, qui a nobis disscntiunt, libenter deferimus, qui in Christi Ecclessia piis omnibus deferri consuevit; et de omnibus, quae nos offeudunt, iamdudum cxpetimus pia modestu et Christiana, sive privata sive publica, eolloquia, nostraque omnia legitimis ex ver- bo Dei Ecclesiarum iudiciis ultro subiiciraus. Interim vero Catonum istorum censura a Christi Ecclesia |(si furiis placet!), denique et a focis ipsorum excludimur ac diris omnibus devovemur, nisi quod efii- cere id non possunt, ut non alium adhuc iudicem habeamus, ante cuius tribunal olim, tarn ipsos omnes qnam nos, sisti ipsorumque omnia, quibuscunque tandem Syncretismis communita, perinde nihilo- minus atque nostra, oporteat approbari. lam quorainus in Ecclesiastico ministerio Dei solius proprium opus ministri operi ullo prorsus modo adscribamus, Pauli Apostoh doctrinam obstare dicimus, qui, etsi de- nuo se Galatas parturire, Corinthios item atque Onesimum genuisse testetur ad commendandam in suo ministerio divinae virtutis effica- ciam, tamen, ne opus Dei in ministrum ullo modo transferat, (y li>) opus Dei a ministri opere diseernit, et plantationem duntaxat atque rigationem ministris attribuit (externam videlicet plantularum cultu- ram), ut ita demum Deum per ministros et plantare et rigare ad sa- lutem fideles intelligamus., ministrosque Dei hac in parte a-uvspyou? agnoscarnus. Caeterum dandi incrementi opus ita soli Deo proprium lacit, ut ab illo ministros ipsos prorsus excludat. Neque enim omnes eos, qui et rigant et plantant, prae eo qui incremcntum solus dat, nihil esse pronunciasset, si ulla omnino dandi inerementi pars in ipso ministri opere quoquomodo posita esset aut ab ipso ullo prorsus modo pondcret. Puirsum, quominus in coenae Dominicae elementis, Pane inquam et Vino, realem illam, ut vocant, corporis et sanguinis Christi delitescentiam iuxta naturalcm corum subsistentiam statuamus, eaa adferimus causas, quod doctrina haec cum mente totius scripturae pugnat neque fidei analogiae respondeat, cum catholicae item Eccle- siae consensu non consistat et citra Christi Domini contumeliam re- tineri non possit. Quae quidem omnia bona iam ex parte (y 2a) ita se habere ostendimus, et clarius adhuc, si Dominus volet, per eius gratiam ostendemus: aut, si id non possimus, cedere ultro volumus n\eliora docentibus ex verbo Dei, si modo ad legitimum aliquod col- loquium ailmittamur. Hoc vero tantum est, ut Catones nostri aqua |
|||||
It;
|
|||||
nobis et igni interdicendum esse putent. Accusant nos in suis farra-
ginum centonibus, quod Ecclesias perturbenius. Sed si accusasse nova suspectaque dogmata (et quidem sine conviciis aut praeiudiciis ullis) est perturbasse Ecclesiam, non imracrito sane Papa utrosque nos tur- barum accusabit. Si usque adeo illis intolerabile videtur, dogmata ipsorum accusari, ut nos ad nulla colloquia velint admittere, facile et nos in universum omnes ad eundem modum arcebit Papa ab omni- bus colloquiis, dum recepta iampridem magno inultorum consensu ipsius dogmata accusamus. Si vero id in parte tyrannidis Antichri- stinae ponimus, cur nobis id ipsuin usurpamus, quod in Papa omnes unanimiter damnamus? Dicunt Catones nostri, sc in Papistica tyran- nide accusanda sequi doctrinam verbi Dei. Fate-(y 2b)niur id quidem esse verum, nam et nos eandem ob causam Papism urn accusamus, sed et in accusandis ipsorum dogmatis id ipsum nos facere affinna- inus. Negant illi verbum Dei a nobis stare, et proinde indignum esse, ut ad colloquium admittamur. At vero ad eum plane modum etiam Papa a nobis utrisque verbum Dei stare negat, atque ob hoc potissirnum nos, ut seductores, a conciliis arcet. Quid vero! id sibi arrogabunt Catones nostri, quod ipsimet in Papa accusant ? Querun- tur se haereseos a Papa non auditos damnari, et interim ipsimet nos non auditos condemnant. Sed dicunt, doctrinam nostrain iamdudum multorum Conciliorum calculis damnatam esse, et proinde nulla am- plius egere examinatione. Itidem vero et adversus ipsorum doctrinam profert Papa, qui et Vercellensis et Turonensis et pliirium Romano- rum et ad extrernum Constantiensis Conciliorum deeretis transsub- stantiationem suam comprobatam, et proinde Catonum quoque nostro- rum doctrinam perinde atquc nostram, damnatam esse ostendit. Cae- terum Alexandrini contra nos Concilii autoritatem sub Cyrillo profe- runt, Cyril-(y 3a)lumque doctrinae suae propuguatorem faeiunt. Nos vero id vanissimum esse dicimus. et doctrinam ipsorum, cum ab eo- dem ipso Cyrillo infinitis locis, turn vero etiam ab omnibus ortho- doxis primaevae post Apostolos Ecclesiae Patribus, continua succes- sione unanimiter oppugnatam esse affirmamus, id quod brevi per Dei gratiam, non equidem nostris sed ipsorummet autorum verbis, neque verbis solum (ne detruncata videri possint), sed plenis illorum senten- tiis ac rationibus demonstrabimus, unde demum facile apparebit, qua fide Catones isti farragines suas Patrum testimoniis infarciant. Agnoscunt quidem veteres, Panem coenae esse corpus Christi, quatenus alioqui corporis nomen in verbis Christi Domini de pane praedicari docent. Idem vero et nos libenter una cum illis agnoscimus, imo di- serte profitemur, tam vere Panem coenae esse corpus Christi, qnam vere Christus Dominus alibi carnem suam cibum nostrum esse testa- |
|||||
17
|
||||||||
tur, quae alioqui nostra doctrina ita olim primario Bremensinm Pastori
satisfecit, ut illius nomine suam mecum societatcm Eeclesiasticam, (y 3'>) coenae Doininicae usu ipso, sit publice contestatus. Sed quid hoc interim ad earn, quam isti somniant, delitescentiam, de qua sane nullus veterum quidquam cogitavit. Agnoscunt item veteres corpora nostra, Christi Domini carne seu corpore, in spem resurrectionis ct vitae aeternae ali, id quod nos quoque cum illis indubitato credimus, scd ita se hie Patres ipsimet explicant, ut perspicuum sit, nihilo sane inagis corporum hanc nostrorum per Christi corpus alimoniam, ad lianc Catonum nostrorum delitescentiam pertinere, quam corporis de Pane in verbis Christi praedicationem pertinere constat. Si de Papae loquuntur conciliis, diximus in illis ipsorum perinde atquc nostram doctrinam damnatam esse. Quodsi ipsi decorum sibi esse putant, se ab illis conciliis damnatos esse, cur non et nos eandem ipsam condemnationem in laude nostra poneremus? Si de suis inter sese Syncretismis loquuntur, facile illis est (nemine qui dissentiat admisso, ne dicam vocato atque audito) quidquid libet statuere, atque ita de- mum encomium canere. Certe (y 4") nullum unquam de Sacramen- taria hac controversia iustum alioqui colloquium institutum esse con- stat, praeterquam Martburgi, Illustriss. Cattorum Principis auspicii3, anno post Christum 1529, in quo sane tantum abest ut sit damnata nostra doctrina, ut ab utraque parte sit consentienter recepta et ap- probata, oui et nos libenter assentimur. Quia vero Thrasones quidam in eo ipso colloquio palmarium se nescio quod adversum nos obti- nuisse, nostramque doctrinam pudefactam esse iactant, caput ipsuni conventionis Mart burgensis de coena Domini adderc hie libuit, lit vanitas atque impudentia Thrasonum istiusmodi omnibus conspicua esse possit. Est autem caput hoc numero quintumdecimum eius ipsius conventionis, quod et Germanica lingua ]{\\t est aeditum) et latine deinde versum sic habet, cui equidem maior fides, quam privatis alio- qui cuiusquatn scriptis haberi debet. Vom Sacrament des leibs und De Sacramento corporis et
bluls Christi. sanguinis Christi.
15. Glauben und halten wir 15. Credimus et (y 41') profi-
alle, vonn dem Nacktmal unsers temur omn'es, de coena Domini
Ilerrn Jesu Christi, dass man nostri Iesu Christi, usum illius
beyde gstalt (nach der innsatzung sub utraque specie iuxta Christi
Chnsti) brauchen sol. Dass auch institutionem observanduin esse.
die Messe nicht ein iverch ist, da- Quodque Missa non sit ullum
nit einer dem andern, todt oder eiusmodi opus, quo alter alteri
hbendig, gnad erlange. Dass avch quisqunm, sive mortuo sive vivo,
|
||||||||
n.
|
||||||||
t
|
||||||||
18
|
|||||||||||||
gratiam consequi possit. Quod
iterum Sacramentum altaris sit Sacramentum veri corporis et san- guinis Iesu Christi. Et quod esus spiritalis cius ipsius corporis ct sanguinis sit unicuique Cliristiano lioraini inprimis neccssarins. Ad haec quod usus huius Siicramcnti (perinde atque vcr-(y 5a)bum ip- surn) a Deo Optimo Maximo sit institutus atque ordinatus ad ex citnndas ad fidem infirmas homi- nura conscientias per spiritum sanctum. Quanquam autcm inter nos hactcnus non plane potuit convenire, num veruui corpus et verus sanguis Christi pani et vino corporalitcr insit, debebit nihilominus tanien ulraque pars altera crga alteram declarare Chri- stianam charitatem, quatenus id omnino cuiusque consoientia ferrc potest. Et ulraque pars Deum Op- timum Maximum diligenter prcca- bitur, ut is nobis per spiritum suun verum eius rei intellectual eonstabilire dignetur. Amen. (751,) |
|||||||||||||
dSbGlesgmuszhnCsbifkderA
|
|||||||||||||
Martinus Luther.
Iustus Ionas. Phil. Mclanhthon. And. Oscandcr. Stcph. Agricola. |
|||||||||||||
loan. Brentius.
loan. Occolampadius.
Huldricus Zuinglius.
Martinus Bucerus.
|
|||||||||||||
Caspar Hedio.
Haec «ne est Martburgensis conventio, sub illud ipsum tempus
2 m Tr r l f'liqUOd VellCmUS' ^ doctri-m "-'ram pude- obi? h C:t0nC:.,nOfi iaCt8nt' 1uasi v-o ipsa con ventionis verba
fiLt taTDtfS) "°n satis testentur, eos, qui a nostra turn
it co r rnt' Ct "°Strae d0Ctrie «s es.e, dum spiri-
communes pro vpro controvers.ae intdlect(| ,£*£.
|
|||||||||||||
IS
Caeterum non est. riuric instituti nostri fata persequi, tantum haco ita
attingere paucis volui, ut omnes intelligant vanissimum esse, quod fartores isti suarum farraginum de convieta erroris adeoque et dam- nata nostra doctrina, et quidem legitimis Ecelesiarum iudiciis, nugan- tnr. Iactant item et conventum Schinalcaldiensem,sedin quo tan- tundera habent, quod de doctrinae nostrae (y 6a) condemnatione pro- ferre possint. Conatus quidem est illic vir sanctae memoriae Marti- nug Bucerus, productis quibusdam dicendi formulis, conciliationem quaerere, sed, cum paucos nostrarum partium adesse videret, rem om- nem in aliud tempus suspendi curavit, facta interim conciliationis spe, si praetor Augustanae confessionis capita nihil exigeretur. Quid vero et hie est, obsecro, quod doctrinam nostram ullo modo damna- tam esse, videri possit? Et tamen istiusmodi fumis explont suas far- ragines Catones nostri, ne nihil videlicet habere videantur, quo cau- sam suam, tarn alioqui inclinantem, sustentent. Caeterum illis super- est adhuc Sacra (quod dicitur) Anchora, Augustana confessio; ad banc enim, ubi nihil aliud superest, reeurrere solent et tanti illam faciunt, ut non desint inter ipsos, et quidem non postremi, qui di- cant, se malle de Pauli ipsius Apostoli, quam vel de Lutheri, vel de confessionis Augustanae doctrina dubitare. Nos vero doctrinam Au- gustanae confessionis, ut debemus, plurimi facimus, sed cum doctrina Prophetica atque Apostolica non aequa-(y 6b)mus, neque ullo modo aequandam esse putamus. Interim tamen non videmus, quidnam in controversa hac sua delitescentia adversus nostram doctrinam ex ipsa Augustana confessione proferre possint. Verba confessionis Augusta- nae de coena Domini sic habent: // De coena Domini docent, quod »cum Pane et Vino vere exhibeantur corpus et sanguis Christi ve- » scentibus in coena Domini," Hoc ipsum vero et nos agnoscimus, sed negamus id totum quidquam omnino ad Catonum nostrorum delite- scentiam pertinere. Cum enim eadem ipsa confessio, ubi de Sacra- mentorum usu loquitur, disertis verbis testetur, nos earn gratiam, quam Sacramenta significant, fide ipsa percipere, eadem sane opera, fidei nostrae duntaxat illam offerri atque exhiberi fatetur. Porro fides earn delitescentiam, quam fartores isti propugnant, .adeo non requirit, ut ne admittere quidem possit, quematfmodum Paulus docet. Tantum abest igitur, ut nobis Augustana confessio opponi quoquomodo possit, ut illam pro nobis etiam, contra Catones nostros, facere con-(y 7a) stet. Nos enim id semper professi sttmus atque etiamnum profitemur, fideles omnes, dum coenae elementis participant iuxta Christi insti- tutionem, simul quoque vere ad salutem aeternam communicare vero etiam corpori et sanguini Christi. Quare ne in Augustana quidem confessione habent quidquam Catones nostri, quod doctrinae nostrae 2*
|
||||
20
|
|||||
raerito opponant. Noque, dubium cssot, facile induci posse doctrinae
eousensionem (qucinadmodum eius rei spem Bucerus olim in conventu Schmalealdiensi faciebat), si praeter Augustanam confessionem nihil exigeretur. At vero Catones nostri rem suis farraginibus indignam plane esse putant, si vel pilum unum ab eo discedant, quod facta inter sese conspiration tuendum sibi semel quo iure quaque iniuria sumpserunt, destitutique scripturae praesidiis causam suam calumniis et maledictis fulciunt. Venantur omnes nostra depravandi occasiones, ut populo suo (cui nostrorum omnium lectionem interdicunt) fucum faciant, nos inter nos non consentire, eo quod unam atque eandem rem varie explicemus, quasi vero non inde potissimum constet, firmis- simam (y 71') eousensionem esse, ubi, re varie exposita, eadem nihilo- minus sententia, et quidem iuxta usum ac mentem scripturae, unani- miter retinetur et comprobntur: nimirum hoc artificiose faciunt, ut, dum sua se probare non posse vident, nos nescio cuius discordiae insimulent, ne suam nobis causam approbare cogantur. Ad eundem vero modum etiam culpam, in qua ipsimet haerent, reiicere in nos conantur. Dicunt per nos violari fidem verborum Christi, quae pas- sim solcmnia coenae seu consecrationis verba vocantur, eo quod tro- pum in illis statuamus, veterum hac in parte orthodoxorum Patrum omnium doctrinam ipsamque adeo scripturae phrasim secuti. Ipsi ve- ro, cum verba ilia clarissima et proinde nude ac simpliciter expo- nanda esse, ut sonant, neque ullius tropi remedio egere perpetuo clament, aut nullam interim omnino adferunt interpretationem, aut, si quam adferunt, huic talem sane tropum adhibere coguntur, qui et in scripturis pugnas serat et fidei Analogiae repugnet et in universa scriptura, in siinili (y 8a) potissimum argumento, commonstrari nus- quam possit. Quod si ita sunt clara ac perspicua, denique et facilia verba Christi Domini, ut ea nude ac simpliciter, ut sonant, et citra ullius tropi remedium exponi oporteat, quemadmodum id plenis buc- cis iactant, cur non unam saltern aliquam illorum interpretationem ordine suo iuxta singulas eorum particulas proferunt, quae et tro- pum nullum admittat et unanimem totius scripturae consensum reti- neat et delitescentiam ipsorum simul etiam statuat aut confirmet? quemadmodum a nobis ad approbandam uostram doctrmam pluries factum esse (et quidem facta omnium simul Sacramentorum collatio- ne) negare equidem non possunt. Iamdudum sane ab illis hoc in omni charitate ac modestia Christiana petiimus, atque adeo ab eo ipso fartore peculiariter collegisque ipsius omnibus, data ad omnes simul illos ea potissimum de re nostra epistola, qui se nunc (pror- sus Euangelice scilicet) Martinianae nescio cuius Ecclesiae Pastorem esse profitetur. Sed ei religio fuit nostra vel semel inspicere, cui in- |
|||||
21
|
||||||
terim insolens non est, inter (y 8b) pocula quandoque ad temulen-
tiara u.sque versari, quo facilius ita demum suas explere farragines, inque omnes omnia expuere possit, quae illi Bacchus suggessit. Ita videlicet facile vicerint, si ne kgant quidem nostra, nedum ut- ad ilia respondeant, sed suas tantum (ne dicam alienas) farragines nobis ob- trudant. Alioqui plus negotii fore intelligunt, si suo ordine vel no- stram interpretationeni ex scripturis sibi impugnandam, vel suam ap- probandam sumant. Atque ut de nostrae interpretationis impugna- tione taceam, quae alioqui et familiari usu in scripturis et veterum Ecclesiae Patrum consensu communita est, in sua sane ipsorum nuda ilia ac simplici verborum, ut sonant, interpretatione propugnanda, rimam se habere non posse vident, qua se ullo modo ab ea Artola- tria liberent, cuius nomine Papismum refutata transsubstantiatione potissimum accusant. Satis est illis igitur, si verba Christi clara perspicuaque ac intellectu facillima esse dicant, nudam tamen illam, quam iactant, ac simplicem eorum interpretationeni nusquam profe- ferant, sed tantum argumen-(S l»)tatione quadam suam se delitescen- tiam comprobasse somniant, nempe quod, cum de pane corpus prae- dicetur, iam eadem opera etiam corpus ipsum in pane aut sub pane delitescere oporteat, ut corporaliter seu ore carnali (ita enim loquun- tur) edi possit. Hoc sane summum doetrinae ipsorum robur, quod alioqui quantum firmitudinis habeat, si res propius paulo introspicia- tur, prudens quisque facile iudicare potest, perinde atque idem sit dixisse: Panem ipsum esse corpus, aut in pane seu sub pane illo esse ac delitescere ipsum corpus. Longius me quam volebam progressum esse video, Eex clementissime!
in depellendis adversus nostram doctrinam fartorum istorum calurn- niis, sed me eorum hue improbitas plaue adegit, qui eo alioqui loco haberi volunt (utar enim hie Pauli verbis), a quibus solis videlicet prodierit et in quos item solos reciderit doctrina Euangelii Cbristi. Haereticum protinus esse oportet, qui non supplex omnia, quae ab ipsis veniunt, amplectitur neque est alibi usquam praeterquam inter ipsos quaerenda, si illis credimus, spirituura ulla dogmatumve diiu- dicatio. Christus Dominus Syn-(S l^cretismis ipsorum ita sit astric- tus necesse est, ut nusquam porro se exerere possit, nisi continuo et ipse ab istis fartoribus haereseos damnari velit. Et quanquam spiri- tus sanctus quacunque vult spirare donaque sua, pro eo ac vult et quibus vult, iuxta mensuram l%rgiri dicatur, neque dubium sit, ilium omnis veritatis in omnibus ubilibet donis suis doctorem esse, istorum tamen Syncretismos praetervolare illi non licebit scilicet, quin ab illis et ipse mendacii condemnetur. Clamabunt hie rursum: blasphe- raia, blasphemia! Ego vero et Christo Domino filio Dei vivi et spi- |
||||||
■
|
||||||
82
|
|||||
ritui saucto in heuadis diviuae triado genua mea supplex flecto, per-
inde atque ipsi, ne quid aliud dicam, sed eoruin superbatn arrogan- tiam et arrogantem superbiam, cum Christi Domini et spiritus sancti contumelia coniunctam, insector. Hoc nimirum est sustulisse ac non potius ad sc pertraxisse Papae tyrannidem, et quidem sub plausibili (si superis placet) Euangelii titulo, ut mirum non sit, si a quibus- dam Lutheropapistae vocentur, quanquam id ego in nomen Lutlieri, cuius 'mcmoriam sancte, ut debeo, veneror, redundare nolim. Iain vero, praeterquam quod doctrinam nostram ita conspu-(£ 2a)unt, no- mini etiara nostro peculiares calumnias intendunt. Producuntur in farragine (ut mutuura muli scabant) qui, me cum meis, quos ex Anglia mecum eduxi, Ecclesiarum suarum perturbatores esse contendant: qui iidem alioqui eiusmodi nos alibi" blasphemiae accusant, ut earn Ma- gistratus sceptro potius quam stylo suo vefutandam esse, clament. Producuntur item, qui me per contumeliam Erronem faciaut, et ne- scio quam Ecclesiam, quae non sit Christi, quaerere dicant. Nee dubito plura illic infarta adhuc esse, quae mibi videre non licuit, neque non visa refutare possum. Haec tamen, quae recensui, paucis mihi refellenda esse puto. Et quamvis bonae meae hac in parte conscientiae testimonio probe fultus (sit Deo gratia), adeo nihil mo- veor istorum calumniis, ut illas, coram oculis Dei, in laude mea po- nam, meque illis consoler etiam, eo quod certus sim, omnes vanissimas esse, tamen, ut mea innocentia atque istorum quoque impudentia piis omnibus, inprimis vero Tuae Maiestati Patriaeque meac perspecta esse possit, haudquaquam mihi hie praetcreunda esse iudicavi. Qui me turbarum et blasphemiae accusat, ante (2 2b) annos aliquot, cum ad urbem ipsius aliquoties venissem, atque illic aliquandiu etiam ante postremum in Angliam iter meum mansissem, pluries mihi adfuit atque societatis Christianae et amicitiac praeterea offieia mihi familia- riter deferebat, etiamsi me eandem plane, quam et nunc profiteor doctrinam, in Frisia per decennium fere tradidisse non ignorabat ac, de aliis controversis etiam dogmatibus mecum privation colloquutus, causam interim Sacramentariam nunquam omnino attigit, cuius ego tamcii brevem quandam descriptionem summo et ipsius et meo etiam amico cuidam tradideram, atque illi ostensam fuisse puto. Quodsi doctrina turn mea illi vcl iurbulenta vel blasphema esse videbatur, aut me ipsum alioqui pro Ecclesiae suae perturbatore habebat, cur vel ita familiariter mecum versabatuj, ut una cum praecipuis aliis urbis suae ministris convivam se nostrum exhiberet? et rursus cum ego a primario urbis suae Pastore, viro sanctae memoriae, Ioanne Epino, celebri convivio exciperer, adesse non recusaret mihique ami- citiac suae ofiicia insuper familiariter offerret? vcl, postcaquam sibi |
|||||
^
|
|||||
omnia haec permittere (S 3a) volebat, eur ine saltern neque turbarum
neque blasphemiarum ullarum, sive solum privatim, sive per suos turn collegas admonuit? cnin alioqui de controversis aliis dogmatibus me- '< cum, solus cum s6lo, et suo ipsius et aliorum etiam nomine semel atque iterum tractaret? Erant illi dissimulandae scilicet execrandae illae et ne a Magistrate, quidem ferendae blasphemiae, et deferenda erant amicitiae officia Ecclesiae perturbatori? Certe adeo mihi non dedit ullam omnino turn ullius plane offensionis significationem, ut mihi faustum ac felix in Atigliam iter meum precatus sit cum magna amicitiae testificatione, quam si simulabat, me quidem facile potuit fallere, qui de talis Pastoris ; hypoorisi nihil volebam suspicari. Dicet se expectasse, ut ego initium aliquod disputationis de re Sacramenta- ria fecissem. Ego vero id cavebam, ne dici possem voluisse turbas aliquas excitare, si quam ea de re disputationeih exorsus fuissem, et ipsorum partes esse potius iudicabam, indicare, si quid eiusmodi in doctrina mea deprehendissent, quod Magistrates sceptro refutandum esse censerent. llogatus tamen ab eo amico, cuius antea paulo me- mini, meam sententiam (S 3b) in scripto illi tradidi, facta ei potestate iam exhibendi scripti, quibus illi vellet, etiam ministris ipsis, modo ne postea eo nomine turbarum accusarer. Si tamen ipse putaret non ingratuin id ministris fore, ut aliquam mecum amice et sine turbis colloquendi occasionem habere possent, arbitrio ipsius permisi, ut scriptum illud meum ministris simul omnibus exhiberet. Atque affirmare quidem nolo (non enim satis meinini), sod mihi ta-
men ex amico illo audisse videor, scriptum illud meum quibusdam saltern ministris exhibitum fuisse, alioqui de fide amici illius nihil dubito, etiamsi a nostra doctrina dissentiat, quin rem omnem, ut se habuit, sit non gravatim pro suo candore (si res ita postulet) attesta- turus. Porro si turn neque turbarum, neque eiusmodi ullius etiam blasphemiae reus videbar, unde iam, quaeso, et turbarum et execran- dae blasphemiae accusor? Sed ait, nos in nostro ex Anglia pridem abitu voluisse Saxonicas Ecclesias perturbare, et in meo de Sacra- mentis libello eiusmodi blasphemias requirit, quae haudquaquam ferri debeant a Christiano Magistratu. Ego vero in Catone isto et fidem boni viri requi-(S 4a)rere et indignam homine Christiano, ne dieam Pastore Ecclcsiastico, calumniam accusare cogor. Quodque ad Saxo- nicas primum Ecclesias attinet, tantum sane abest, ut illas in nostro hoc ex Anglia abitu perturbare voluerimus quoquomodo, ut ne de visendis quidem illis quidquam cogitaremus omnino; sed, de Serenissimi Daniae Regis pietate confisj, sedes apud ilium pro nostris Ecclesiis ob mutatam in Anglia religionem quaerebamus, nunquam alioqui ad Saxonieas vcnturi Ecclesias, si, quae petebamus, impetrare a Eege illo |
|||||
24
i potuissemus. Ac de rege quidem illo nihil nunc attinet dicere, nisi
quod optimum Principem ab impudentissimis Sycophantis praeoccupa- tum esse dolemus. Ulud sane notius est, quam ut negari a quoquam possit, nos nostrosque omnes, non tain equidem nostra voluntate, quam iussu Eegio potius ad Saxonicas, ut nunc vocantur, Ecclesias delatos esse, nedum ut illas unquam in nostro ex Anglia abitu vo- luerimus perturbare. Ego certe toto meo ex Dania in Frisiam itinere, quantum potui, vitavi, ne ullarum omnino turbarum usquam autor, non essem modo, sed ne videri quidem ullo modo possem. neque quem- (S 4b) quam toto illo itinere meo controversiae ullius nomine com- pellavi, praeterquam Bremae, posteaquam Pastor illic Primarius, qui mecum alias (ut antea dictum est) coenae Dominicae participaverat, ad me pro vetere nostra amicitia venisset mensaque nostra familia- riter una cum uno e civitatis illius consulibus adesset. Sed ita in- terim colloquuti inter nos sumus, ut omnes amanter ab invicem di- grederemur sine ulla omnino utriusque nostrum offensione veterem- que adeo nostram inter nos amicitiam novis invicem gratulationibus ac mutuis comprecationibus, non sine lachrymis, contestati simus. Ita videlicet perturbare conati sumus Saxonicas Ecclesias, nisi quod no- vus Cato iste, posteaquam semel pudere desiit, omnem sibi quidvis mentiendi ac calumniandi licentiam permittit, et si quis calumnias illius suique similium pacis studio declinet, delitescere ilium- vclle iingat. qui vero colloquium expetat, turbarum protinus accuset: in- terim tamen mendacii omnes prae se suisque insimulet, ex sPse alio- qui omnes metiens, quemadmodum potores ebrietatis omnes quos- cunque vidcrint, prae se, accusant, cumque mendaciis ipsemet (I 5il) ac calumniis totus madeat sibique in hoc mire placeat, ad eundcm quoque modum alios omnes affectos esse putat. Tantundem autem frontis habet in praetexenda blasphemiarum, quas in me accusat, ca- lumnia, primumque affirmat, nos ex mendaciis corruptaeque rationis nostrae vanitate et mali cordis promptuario depromere ea, quae ipse execrandas blasphemias esse vocifuratur. Deinde vero seeum ipse niox pugnans araneis nos similes facit, qui ex optimis videlicet flo- ribus pessima venena colligamus. Hie namque aut mendacia cor- ruptaeque rationis nostrae vanitatem et malum cor inter optimos flores numerat, ut se non temere sibi in ullis placere ostendat, aut suam ipse impudentiam prodit, dum nos araneis similes facit. Quod- si optimorum florum nomine suam designat delitescentiam et proindc corporalem quoque ore carnali corporis Christi manducationera, id quidem facit suo more, ut controversa pro concessis sumat. Sed nos hosce ipsius flores a fructibus ipsorum, quos nobis protulerunt pro- ferreque adhuc non cessant, aestimamus, nempe idololatria et tyran- |
||||
86
|
|||||
niea Ecclesiarura scissione. Atque eandem plane sanctitatera (5 5b)
hisoe ipsorum floribus tribuimus, quam in illorum fructibus, iusto alioqui Dei iudidio, videmus, uedura ut, quae recensuiraus absurda omnia multoque plura adhuc per Dei gratiam proferemus, ad bosce Catonum nostrorurn flores proprie pertinere dnbitemus. Si vero sub optimorum florum nomine scripturarum testimonia intelligit, quae nos videlicet illius iudicio depravare ac demum ad causae nostrae comtnoduni cletorquere videmur,' id sane ab omnibus in universum Catonibus istis immensis iactari clamoribus audimus, sed tarn vere quam reliqua fere omnia, hoc est, ut nunquam doceri possint. Faciunt autem lioc artificiose, quemadmodum antea quoque diximus, ut quo- rum culpa se ipsimet teneri negare baudquaquam possunt, ea in nos retorquere homines ingeniosi conentur, quominus sua nobis approbare cogantur. Equidem in omnibus dogmatibus ordine suo propugnandis, id inprimis observari solet, ut, quae affirmanda suscipimus, ante omnia comprobemus, priusquam ad aliorum obiectiones refutandas veniamus. Cum igitur Catones nostri propugnandam sibi sumant eonfictam sub papatu corporalem (S 6a) in pane coenae naturalis Christi corporis praesentiam et manducationem nisi quod earn Papa per 6uam trans- substantiationem, isti vero per novum nescio quod delitescentiae ge- nus tueri volilnt haec sane illis evidenter probanda esset, priusquam descendant ad nostras (qui illam impugnamus) obiectiones. Cumque fontes eius suae praesentiae in verbis Coenae, quemadmodum et pa- pistae, commonstrare conentur, ilia nobis sane ante omnia nude ac simpliciter exponere debebant, posteaquam clarissima esse iactant, et quidem iuxta omnium particularum ordinem, ostendereque ad quern modum iuxta usum familiarem atque unanimem scripturae consen- sum pro ipsis faciant. Nos enim constantissime negamus ullos om- nino fontes corporalis ullius praesentiae in verbis illis extare, nedum ut ex illis vel papistica transsubstantiatio vel Catonum istorum de- litescentia cum corporali, quam statuunt, manducatione colligi ullo modo possit. Atque proferunt quidem aliquas verborum illorum coe- nae interpretationes, sed quae neque sunt nudae ac simplices, quales alioqui haberi oportere cla-(J 6b)mant, et sunt praeterea scripturis in- suetae planeque coactae, pugnantes praeterea cum fidei analogia, et quae unanimi scripturae consensu approbari non possunt. Hie igitur sistant paulisper gradum Catones nostri et hinc se ex-
plicent, priusquam alia attingant. Nam etsi per nos nihil obiiceretur, aut etiam nostrae obiectiones omnes refutarentur (quod tamen nus- quam videmus), nondum interim doctrina ipsorum subsistet, nisi illius fontes perspicui in verbo Dei commonstrentur. Sed hie sibi probe Catones nostri cavent et coacervatis undecunque farraginibus aliena calumniari, quam sua probare, malunt. |
|||||
26
|
|||||
Ita sane ex illis unus nostra quoque execrandas blaspheraias esse
chimat. Duo autetn ex libello meo profert. Alterura, quod gloriam corporis Christi, inm illi alioqui inseparabilem, ad impios etiam per- tinere oportere dicarnus, quateims equidem vera veri etiam corporis Christi communio, quam Paulus in coena Domini constituit, ad im- pios debeat ullo plane modo pertinere. Alterum in quaestionem voco, num, sumpta semel ore carnali ipsa corpo-(J 7a)ris Christi naturalis substantia in pane coenae, perpetuo iam deinceps in homine nianeat, nee ne, ex Christi Domini institutione. Utrumlibet enim cOncedere- tur, utrobique absurda consequi, quae satis tcstarentur, hanc, quam illi statuunt, delitescentiam, longe esse a mente Christi Domini alie- nam, quem alioqui credendum non sit aliquid instituisse, quod ullo modo aut secum pugnans aut inutile aut absutdum esset. En! quanta hie blasphemia? ac non potius quanta hoininis furiosi calumniandi impotenlia? blasphemia est scilicet, amovisse a Cliristo Domino pu- gnas et absurda ex scripturis ipsis collecta? et est piotas, si Catoni- bus istis credimus, haec omnia illi tribuisse, ue de eo, quod semel tuendum suscepimus, quidquam omnino remittamus? Sed hie similes araneis sumus scilicet, qui ex detortis scripturae loeis blasphemias contexamus? fontes igitur utriusque istius nostrae (si Deo placet) blasphcmiae intueamur. Quodque ad priorera meam de inseparabili iam a Christi corpore gloria obiectionefn attinet. Produximus locum Pauli, quo ille Christum Dominum, carne proculdubio sua in glo- (I 7b)ria assumptum, Deo iam deinceps in acternuin vivere docet, ne e mendaciis rationisvc nostrae vanitate obiectio nostra collecta videri posset. Deinde statuimus, Christum Dominum ita iam in gloriam carne sua assumptum esse, ut illain nunquam deponat, nedum ut ilia spoliari possit: ita item Deo iam vivere, ut vitae ilHus conditionibus aeternis in aeternum etiam sine interruptione ulla fruatur. Quid vero? hicne araneis similes sumus? At vero id nos docet receptus secundum scripturas a catholica Christi Ecclesia symboli articulus, quo ilium in coelcsti gloria sedere docemur, donee in eadem ipsa gloria Maiestatis suae, ad iudicium veniat. Et sedere in gloria, per- petuum sane neque amplius interrumpendum, ne dicam, separandum quoquomodo gloriAe splendorem nobis designat. Hoc si mendacium est Catoui nostro, equidem mihi id cum Paulo et Petro Apostolis commune erit, .cum quibus ego alioqui (in Catonum istorum obse- quium) mentiri malim, quam inter fartores nostros pro Propheta ha- beri. Paulus enim, ut iam (S 8a) dixi, filium Dei in carne manife- statum, in eadem ipsa etiam carne Assumptum in gloria esse atque in ea ipsa gloria ac magnificentia coelesti perpetuo iam sedere testa- tur, sine ulla illius deinceps vel desertione vol interruptione: hoc enim |
|||||
27
|
|||||
in se verba ilia t-<? to hrivay*($ eoinplectuntur, quibus Apostolum
non frustra usura esse videmus. Neque vero hie nunc aut de loco i in coelis ullo, aut de Dextrae Divinae circumscriptione loquimur, sed de gloriae duntaxat coelestis magnificentia ac splendore, quo sane iam amplius Christi Domini corpus in sua subsistentia carere non potest, quocunque loco tempore ac modo adesse revera et corpora- liter statuatur. Quod si hie Catones nostri Paulo reclamant, Petrutn Apostolum audiant, qui Christo Domino, a mortuis excitato, gloriam a Patre suo coelesti datam esse docet, in qua ilium eoelo contineri, adusque tempus restitutionis omnium oporteat, ut turn demum in eadem ipsa gloria ac Maiestate ad iudicium, iuxta Matthaei testimo- nium, veniat. An vero hie etiam Paulum, Petrum ac Matthaeum,(S8t>) mendacii, odio nostri, accusabunt? Sin minus, desinant tandem ca- lumniari, quae impugnare non possunt. Cuin igitur certum sit, Chri- stum Dominum iam in coelestetn suam gloriam assumptum esse, et gloriae coelestis splendor neque in Papistica transsubstantiatione, ne- que in ista Catonum nostrorum delitescentia eoinmonstrari queat, perspicuum est, aut spoliari per Catones istos Christum Dominum in suo corpore coelestis gloriae suae splendore, aut aeque vanum esse commentum istius, quam propugnant, delitesceutiae, atque est figmen- tum Papisticae transsubstantiationis. Quod vero ad alteram nostram obicctionem attinet, ilia sane petitur e Christi ipsiusmet Domini ver- bis. Is enim cum novum quoddam cibatiouis suae genus instituere vellct, ut illud longe diversum esse ostenderet ab omni cibationum genere et supra sensus nostri captum omnem positum, primum om- nium cibum ipsum, quo cibandi essemus, deinde modum etiam ipsius cibatiouis, postremo vim quoque et efficaciam illius, nobis edisserit et commendat, Cibiunque ipsum dicit esse carnem suam (e la), seu corpus suum et sanguinem, sive se ipsum. Modum item eius ciba- tionis docet esse metaphoricum, dum initio cibum hunc non tam cdendum (ore videlicet), quam operandum esse ait, atque earn ipsam operationem fidci opus esse interpraetatur, mosque seipsum explicat, dum omnem mortiferam alioqui omnium famem ac sitim, qui ad ip- sum venirent vel in ipsam crederent, cxplendam esse testatur, ut idem esse videamus in hisce omnibus Christi Domini verbis, sive ci- bum hunc fide operari, sive ad Christum Dominum credere, sive car- nem corpusve ac sanguinem Christi ipsumque adeo Christum totum edere dicamur, nedum ut oris carnalis ministerio aut etiam corporali Christi Domini per nianus ministri distributione in hac tali ciba- tione egeamus. Vim vero atque efficaciam huius suae cibationis earn esse afurmat, ut omnem mortiferam alioqui famem ac sitim repellat, co quod quisquis ad hunc modum cibum hunc vel in corde suo per |
|||||
as
fidem spiritu saucto autore operetur, vel ad vent u ad ilium suo per
fidem apprehendat, vel in (s lb) Christum fide non fieta credat, vel camera corpusve Christi ac sanguinem ipsumque adeo Christum to- tum edat ac bibat, is sane in Christo et ipse maneat et Christum vicissim in se quoque iam manentem habeat. Hie igitur ego, omissa et de cibo ipso et de cibationis modo Christi Domini doctrina, a vi duntaxat atque etricacia illius, per Christum Dominum nobis com- mendata, colligo meam obiectionem. Et ut ostcndam, a Christo Do- mino alienum adeoque et prorsus ipso indignum esse, momentaneum hoc et ad repellendam mortiferam illam famem ac sitim plane in- efficax cibationis genus, quod Catones nostri per suam corporalem de- litescentiam statuere conantur, in quaestionem voco, num corpus Christi Domini, eo ut illi fingunt modo snmptum, in nobis maneat, aut non maneat. Utrumlibet enim concedant, vitare utrobique ab- surda, Christo Domino plane indigna, non possunt, quae quidem illic recenseo. Atque haec est scilicet execranda ilia blasphemia, quam Aristarchus meus Magistratus sceptro potius, quam stylo, refutandam clamat, (e 2a) quasi non haec sit maior multo blasphemia in filium Dei, cuius opera non possunt nisi perfectissima esse, facere ilium autorem rei, aut non necessariae prorsusque ociosae, aut momentaneae et inefficacis ad salutem, et quidem praeter mentem ac consensum totius scripturae, nee nisi uno illius loco producto, qui tamen ad causam illorum approbandam legitime exponi atque induci non pos- sit. Interim Cato noster facit, quod solet, hoc est, ad nostra quidem non respondet, sed nova calumnia omnia eludit atque nos Caper- naismi (in quo ipsemet cum suis omnibus immersus haeret) accusat. Ac primum fingit, Christum Dominum, non alium errorem apud Ca- pernaitas reprehendere voluisse, quam, si quis oarnem ipsius, membra- tim dissectam, ad ventris alimoniam edendam esse putaret, cum Christus Dominus omnem omnino imaginationcm corporalis illic car- nis suae esus manifeste reprehendat, ad quencunque tandem modum statueretur, eo quod cum gloria sui corporis, in ascensione sua de- claranda, consistere non posset. Et proinde omni cuilibet imaginatioui de corporali car-(f 2b)nis suae esu gloriam suae ascensionis opponit, sive is per crassam illam corporis in membra dissectionem, sive per papisticam transsubstantiationem, sive per Catonum nunc nostrorum delitescentiam statuatur. Nos igitur tantum abest ut culpa ulla Ca- pernaismi teneamur, ut non crassam modo illam dissecandae in mem- bra carnis Christi in edendo ipsius corpore imaginationera deteste- mur, sed omnem plane corporalem ore carnali illius esum Caper- naismi accusemus, eo quod cum gloria ascensionis Christi consistere non possit, quem Capernaitarum imaginationi per Christum Dominum |
||||
28
|
|||||
opponi videmus, Aut igitur nobis commonstrent fitrtore9 isti coele-
slis gloriac splcndorem in delitescenlc sub pane vel in pane Christi oorpore, si Capernaismi suspicione liberari volunt, aut desinant ita pertinaciter et cum scissione Ecclesiarum docere, quod negare non possunt, repugnare omnino gloriae Dominicae ascensionis, ne inter Capernaitas numerentur, quibus ipsemet Christus Dominus suam ascensionem opponit. At vero Cato ille noster quis-(s 3")quis est, reiecta in nos erroris sui culpa, ad scholasticas nos argutias remittit, illasque (prae nobis ebriis) sobrias esse ait. Denique ita eas com- mendat, ut ipsius praeiudicio facilius esse censeat, illas contemnere ct ridere, quam solidis rationibus reprehensas reiicere. Ego vero de scholis hie nihil agara, neque excutiam, qua fide, quae sub scholarum nomine a Catone nostro citantur, contra nos proferantur, hoc enim alias fiet, si Dominus volet: et qui autores ipsos, e quorum monu- inentis ea potissimum desumpta sunt, legerunt, facile videbunt, quam ista fideliter a Catone nostro eiusque Allantopoeo tractentur. Nobis sane nihil est nunc cum scholis negocii, a quibus non minus alioqui Catonum hanc nostrorum delitescentiam improbari scimus, sed, quo- niam Censor noster scholas quoque ad causae suae patrocinium per- trahere conatur, et, quae ex illis se proferre dicit, ita praeterea etiam nostri odio coinmendat, ut ea non ita facile refutari posse asseveret, hoc tantum ab eo scire velim, num in recta ilia, ne dicam contorta, fide sua iis, quae sub scholarum profert nomine, ad (e 3h) nostra iam plane responsum per se esse putet. Si enim id putat, cur apud suum nunc Allantopoeum, nihil eorum unquam vel sensisse se vel sibi in mentem etiam venisse scribit, quae sub scholarum nomine responsio- nis suae loco producit? Profert adversum nos scilicet Propheta iste Syncreticus ad causae suae patrocinium, denique et irrefutabilia esse pronuntkt, quae neque sensit unquam, neque sibi in mentem unquam venisse dicit? Si vero non putat, cur in re tam seria, quamque ipse- met sacrosanctam vult esse, ita interim scurriliter ludit, ut ea nobis obtrudat, quo suis applaudat Coryphaeis atque in aliquo apud illos praetio esse possit, quibus ipsemet intelligit ad nostra haudquaquam responsum esse? ut interim de illorum ita magnifica prae nobis com- mendationc taceam. Deligat sibi igitur Cato hie noster, pro scurra ne an vero pro mendaci homine haberi malit, nisi utrumque forte de- pellere a se non possit, qui interim alios mendacii, si diis placet, ac- cusat. ,Quod autem sub scholarum nomine adfert, eiusmodi est, ut cor- poralem intra nos (g 4a) corporis Christi naturalem praesentiam, post- eaquam illud in pane coenae ore carnali edimus, non magis diutur- nam statuat, quam tantisper dum sen sum erga illam nostrum corpora- liter etiam aifici constet. Praeclara profecto tant Prophetae Syncretici |
|||||
30
ad nostra' responsio, et egi'cgium fulcrum planeque accommodum 1st i
ipsonim dclitescentiae, quam pro suae fidei articulo haberi volunt. Venio iam ad aliiitn, qui rae Erronem vocat, atque nescio quam Ec- clcsiam, quae non sit Christi scilicet, quaerere dicit, et blaspheraiae quoque in Christi Domini institutionem pro Syncretism! sui more accusat. Atque sane invitus facio quod cum viro hoc in certain en prodeo (semper enim ilium, ut debui, veneratus sum pro ratione aeta- tis et ministerii sui), sed pro mei rursum ministerii fide ac dignitate, facere non possum, quin a me depellam ipsius falsas et ininime dis- simulandas criminationes. Putabam in homine iam cano totque prae- terea annorum ministro, plus esse et mentis et frontis. Sed ita nescio quomodo correptos esse video oestro quodam Patronos propemoduin omnes (g 4b) novae istius delitescentiae, ut neque honesti neque veri etiam, nedum Christianae modestiae dignam se rationem retinere pos- sint, atque, laxatis omnibus maledicentiae frenis, licere sibi putent, omni conviciorum genere eos conspuere, qui modo ab ipsis hac in parte disseutiunt, quodcunquc illis aut in mentem, aut in buceam venire quoquomodo potest, atque ita demum nos quoque cogant ve- limus nolimus ad maledictorum suorum depulsionem, nisi fidem et ipsi ac dignitatem nostri ministerii silentio nostro prodere velimus. Ita plane ego nunc cogor, quanquam invitus, ad depellendas viri huius calumnias, cui equidem omnia observantiae meae ofiicia nmlto libentissime deferre pro mea virili maluissem, sinon ita praeter me- ritum omne meum et fidem mei ministerii et nominis item existi- mationem impetiisset. Dum igitur me Erronem vocat, nescio quo no- mine id mihi exprobret. Si me Erronem vocat, quod, velut ex Pa- tria mea profugus, percgre maneam, me quidem nihil pudet meae pe- regrinationis, sed me vel profugum ex mea patria abiisse, vel ullo modo proscrip-(<? 5a)tum esse nego. Abii enim ex mea patria et sciente et clementer id mihi permittente Divo olim Maiestatis Tuae Patre, id quod tuac 'etiam maiestati inoognitum non esse puto, qui me, ubi iam in Frisia considissem, honorifice etiam, pro Eegia sua in me dementia, in patriam rursus Uteris suis revocabat, egoque II- lius Maiestati pariturus eram, si id fidei meae professio ministeriique mei in Frisia suscepti ratio passa fuisset. Quod si solo peregrinatio- nis meae nomine, illi Erro esse videor, eadem sane opera ipsemet quoque erro est, perinde atque ego, cum et ipse extra suain patriam, perinde atque ego vivat? Si vero me Erronem vocat, quod non perpe- tuo uno eodemque loco resederim in mea percgrinatione, equidem post relictum Divino beneficio Papismum uno semper eodemque loco in Frisia resedi, praeterquam quod semel tantum, ad visendum in morbo ipsius fratrem natu maiorem meum, ipso id a me petente, in Patriam meam |
||||
:;i
|
|||||
concesseram. Alioqui nisi a viris Principibus, vcl vocatus, vcl missus,
nusquam omnino c Prisia per totum. (j 5^) decennium aut eo amplius, pedem meum movi. donee per Scrcniss,imum Angliae Jtcgem Eduar- dum, sanotae memoriae, vocarer. Gui quidem me addicere nolebam, nisi id et mea turn Ecelesia mild, cuius coram coucreditam habebam, et Divus item Tuae Maiestatis Pater ipsaque adeo Tua iam Maiestas, quae turn plane regni gubcrnacula suseeperat, permisisset, quam etiam imam fuisse causam non ignorat Maiestas Tua suseepti in Prussian! ante annos aliquot iteneris mei. Postca vero, data mihi ab Eeclesiis meis in Prisia omnibus (sub revertendi, si revoeaier, conditione) venia cumquc Tua Maiestas etiam nullum mihi tunc indicium faceret, quod meo ministerio uti vcllet, in Angliarn sum reversus, ut meam illic se- querer vocationem ibique in mea perstiti vocatione ex Regis ipsiusautori- tate, donee ilium Deus Optimus Maximus e vita liae ad se evocasset. Mortuo vero sanotissimo Bege illo, qualem haud scio an unquam orbis Christianus liabuerit pro aetate illius, cum religionem quoque ipsam una (e 6a) cum Kegni administratione mutatam iri viderem, accepta a Eegina venia. non equidem meo ipsius, sed totius Ecclesiae illic meae consilio, neque sane clam, sed palam cum bona utriusque Ecclesiae mcae parte, duabus Kegiis navibus in Daniam, Regis illius piclate fretus, contendi, si quomodo sedem illic dissipatis meis Ee- clesiis impetrare possem. Illic autem, cum Syncretistae cuiusdam aut potius Syncretistarum Parasitomimi perfidia causa nostra in odium ac suspiciones nescio quas rapta ita fuisset, ut nostra omnino expec- tatione frustraremur, in Prisiam ad meas Ecclcsias rursum redii, ut illic dissipatis in Anglia Ecelesiis hospitium procurarem, atque etiam sciscitarer, num meo deinceps ministerio opus haberent. Ibi vero adeo perstringebam Catonum istorum oculos, ne videlicet earn ipso- rum delitescentiam e propinquo impugnarem, ut non prius conquie- scerent, quam per se dignos plane Mecaenates suos hoc eflicerent, ut sub periculorum nescio quorum praetextu Prisiam relinquere cogercr, periclitaturain scilicet, si tanto huius de-(e 6'>)litesccntiae suae anta- gonistae hospitium praeberet. Horum igitur itinerum mcorum no- mine, si me bonus ille vir Erronem vocat, Dominus illi ignoscat. Ego sane longam uno atque codem loco illius moram ac residentiam, ut vocant, insectari nolo. Sed non video, cur mea mihi et ipse iti- nera prae sua residentia debeat exprobrare. Guin potius turn mihi ego de meis itineribus in Christo Doinino meo gloriari posse videor, ne quid amplius dicam, quam ipse suam sibi residentiam honorificam esse putat, neque hie plura dicam, ne nullam videar senii ministe- riique sui rationem habere voluisse. Quod vero a me Ecclesiam, quae non sit Christi, quaeri dicit. est sane gravius, quam ut dissitrmlari |
|||||
32
dobcat? Sed est rursum fulilius, quam ut multam rcfutationem re-
quirat planeque miror, imo vero etiam iloleo, non equidem meo, sed ipsius nomine potius, quod, cum sit eo loco, in quo sopiendis alioqui, non autem exagitandis dissidiorum flam'mis dare operam debebot, haec ita sibi interim in turbulentorum hominum gratia passus sit exci- dere. Enim-(£ 7a) vero si ipse Christi Domini Ecclesiam controversae suae huius delitescentiae finibus ita circumscribit, ut extra illam nullam plane Christi Ecclesiam agnoscere velit, equidem multo ve- rius ego aflirmare possum, fingi ab ipso et suis novam quandam Ec- clesiam, non tam sane super Prophetarum atque Apostolorum, quam potius super natae vixdum ante annos quadraginta controversae huius delitescentiae fundamento collocatam dc qua alioqui neque Christus Dominus neque eius Apostoli ac ne primaevae quidem post Apostolos Ecclesiae Patres quidquam omnino cogitarunt quam quod ille a me Ecclesiam, quae non sit Christi, quaeri dicat. Nos enim ut verac Christi Domini Ecclesiae fundamentum, ore Petri Apostoli proditum, reverenter amplectimur (id quod aedita alioqui ante quinquennium fere Ecclesiae nostrae confessio luculentissime testatur), ita nullam praeterea aliam doctrinam atteximus, cuius praesertim finibus Eccle- siam circumscribere velimus, sed temere ab aliis attextam publice accusamus, turn quod legitimi ipsius fontes in scripturis commonstrari non possint, turn quod multo-(E 7b)rum etiam locorum fidem violet in scripturis. In nostra porro delitescentiae istius accusatione, non equidem sequimur ullum rationis nostrae iudieium ullasve humanas argutias, quemadmodum Catones nostri calumniantur, sed ipsam Apostolicam de Christi Domini ascensione, ut alia nunc omittamus, doctrinam unanimem et confessioncm, iuxta quam autore spiritu sancto et sine ulla scripturae repugnantia palam profitemur et in- dubitato credimus, Christum Dominum in sua iam alioqui glorioso corpore, non modo non delitescere in pane hie ullo, qui manibus hu- lnanis fiat, sed ne in terris quidem amplius esse, quatenus ipsum qui- dem verum ilium atque aeternum Pontificem nostrum esse non dubi- tamus, Heb. 8. 9. quin potius ilium recessisse, Luc. 24. abiisse, Io. 14. profectum esse, 1 Pet. 3. mundum hunc reliquisse, Io. 16. sub- latum, Act. 1. a nobis, Luc. 24, Act. 1. in sancta ^xs'P05r»")'r«> Heb. 9. assumptum, Marc. 16. Act. 1. in ipsum coelum, Heb. 9. Marc. 16. Luc. 24. Act. 1. supra omnes coelos, Eph. 4. atque ibi consedisse, Heb. 3. esse, Eph. 6. perpetuo et sine interruptione ulla, Heb. 10. in gloria coelesti, (s 8a) 1 Tim. 3. teneri coelo ad tempus usque re- stitutionis omnium, Act. 3. non equidem ut inconspicuus hie in terris usquam (nedum in pane ullo) lateat, sed ut iam deinceps semper, coram facie Dei illic appareat. Heb. 9. ttlincque eum adliun expectnri. |
||||
83
non autera hie invisibilem esse, 1 Cor. 11, Phil. 3, Thess, 3, ut,
quemadmodum corpore suo glorioso, visibili interim ac palpabili, as- sumptus est, Act. 1, ita eodem ipso etiam glorioso suo corpore, Matth. 16, 24, descendat de coelo, 1 Thess. 4, veniat, Act. 1, ac toti mundo conspicuus appareat, Matth. 16, 24, Apoc. 1, iudex vivorum et mor- tuorum, Act. 17, Kora. 2, 2 Timo. 4. Hanc, inquam, confessionem nos per Dei gratiam iuxta unanimem totius scripturae consensum retinemus, dumque illam praeter alia multa nuperae illi Catonum nostrorum delitescentiae Christi ipsius exemplo opponimus, nihil me- tuimus, ne eorum praeiudiciis fores Ecclesiae Christi praecludantur. Nos adversus ipsorum censuram Christi Domini praecatione extrema ilia communimus, qua ipse ante mortem suam a Patre suo coelesti precatur, ut eos gratia sua com-(s S^plectatur, qui non equidem per delitescentiae huius doctores, sed per Apostolos ipsorumque doctrinam, quae delitescentiam alioqui hanc non novit, in ipsum credituri es- sent. Negent igitur ut volent Catones nostri, nos ad Christi Eccle- siam pertinere. Nos Christum ipsummet Dominum habemus, omni- bus Catonibus maiorem, qui se promittit nos agniturum esse, si ipsum iuxta doctrinam atque confessionem Apostolicam coram hominibus agnoscamus. Quod equidem cum nos in accusanda hac Catonum nostrorum delitescentia facere certi simus, turn sane et precationi et promissioni ipsius confisi, primum oramus, ut ne ab Apostolica ipsius confessione usquam nos deflectere patiatur; deinde vero, dum illam sequimur, non dubitamus, ilium, qui fidelis et verax est, benedicturum nobis esse adversus omnes Catonum nostrorum omnium criminationes calumnias et execrationes. Videant autem Catones nostri, ne dum nos ad Christi Ecclesiam delitescentiae istius nomine pertinere negant, ipsimet ab ilia inopinato excludantur, non equidem per nos, qui ni- (£ la)hil hie nobis sumimus, imo vero pro eis etiam, quanquam re- clamantibus, oramus, sed per eum, quo aperiente nemo claudit et claudente nemo etiam aperire potest. Durat enim etiamnum ilia sen- tentia, ut qui se Kegni filios iactant, ad extreraum tandem abiici pos- sint. Atque de "Christi Ecelesia tantum. Quod porro me blasphemum in Christi Domini institutionem vocat,
eiusdem fere generis est, hoc est, grave sane si verum esset, sed iam leve quia vanum est. Scripta porro mea testantur atque hie libellus imprimis testabitur, quam reverenter de Coenae Dominicae institu- tione et sentiamus et doceamus. Sed ipse, quae de delitescentia hac sua loquimur, ad Christi institutionem detorquere conatur, quae inte- rim nihilo magis pertinet ad Christi institutionem, quam Papistica transsubstantiatio. Ut si nos blasphemiae merito ab ipsis accusa- mur adversus Christi Domini institutionem propter impugnatam illo- II. 3
|
||||
:54
|
|||||
rum delitescentiam, eadem opera ipsimet eiusdem blasphemiae culpa
teneantur propter impugnatam transsubstantiationem. Habet iam (£ lb) ecce Maiestas Tua, piique istic omnes sub
Tuae Maiestatis nomine, praecipuas Catonum nostrorum criraiuatio- nes, quibus illi et fidem mei ministerii et nominis item mei existi- mationem non elevare modo, sed invisam plane atque etiam infa- mem reddere voluerunt. Habet rursus brevem quoque innocentiae nostrae approbationem, quam a me necessitas ipsa, ita praesertim ab- rupto tempore, extorsit, quamque ego alioqui non dubito, eo loco fore apud Tuam Maiestatem et pios istic omnes, ut me eorum omnium culpa liberet, quorum nomine me Catones isti traducere malitiose co- nantur. Iam vero superest, Kex cleinentissimc! ut ineun hoc consi- lium aediti sub Tuo nomine libelli huius nostri boni consulere velit. Videbar raihi hoc debere Tuae Maiestati et toti patriae ob eas, quas rccensui, causas. Et exemplum hoc puri cultus Divirii, per Begem sanctissimum in regno suo restituti, clignum esse iudicavi, quod Tuae Maiestati in renascentis potissimum et istk; iam Euangelii primordiis proponerem et eommendarem. Atque scio quidem non omnibus meuin hoc otticium (£ 2a) istic gratum fore, neque defuturos, qui et me ali- quid forte venari et a Tua etiam Maiestate alienum id esse dicant, ut causam restituendae religionis ad Te existimes pertinere. Sed, quod ad me quidem attinet, fatebor ingenue quod verum est, me istic ve- nari aliquid, atque utinam capere possim, quod capto: neque id sane exiguum esse, sed maximi prorsus et pretii et negotii. Imo vero duo sunt quae istic venor. Primum Kegni Christi in doctrina sua istic, abolita Antichristiana tyrannide, instaurationem. Deinde ut ego etiam, quantumvis absens, meo interim qualicunque labore Patriae meae pro mea virili commodare possim. Ad earn porro rein cum plurimum adiumenti positum esse videam in Tuae Maiestatis Proeerumque at- que aliorum Eegni Ordinum favore et patroeinio, optarim vobis pro- bari meum hoc studium, ut vestris auspiciis Patria tota ex meo la- bore fructum aliquem, quoad eius fieri potest, habere possit. Haec, inquam, toto pectore venor vanaque non esse opto. Et si quid huius videam, abunde milii relatam gratiam et a Tua Maiestate et a Eegni (£ 2,}) Ordinibus putabo. Quod vero ad Te potissimum attinet Kex Serenissime! non dubito, Te et scire et subinde tecum etiam reputa- re, quid Domino Deo Tuo eiusque Ecclesiae in praecellenti hac Regia vocatione Tua debeas, quidque ille sit abs Te olim in suo iudicio re- quisiturus, quatenus Te quidem per ilium regnare credis. Sed quo- niam me ea de re prolixe satis ad Te alias scripsisse memini, non puto hie mihi multis immorandum esse. Tantum hoc addam. Verba ilia ad Principes Sacerdotum: Accipite eum vos et secundum legem |
|||||
vestrara iudicate, esse verba Pilati, hoc est, Ethnici adeoque et Athei,
non autem Christiani magistratus, perinde atque si legis Divinae ac religionis cura nihil ad ilium omnino debeat pertinere; ac rursum verba ilia: Nos legem habemus, esse verba Pharisaicorum et Christo adversariorum sacerdotum, neque nisi ad Pilatos aut Herodes dici posse: ut, qui nunc iisdem verbis apud Christianos Principes utuntur, reipsa testentur se illorum, quorum verba repetunt, successores esse, et Principes omnes non alio a se qnam Pilatorum aut Horodum loco haberi. Qua sane re sa-(£ 3a)tis declarant, quam sint studiosi pro- movendae ac tuendae autoritatis et dignitatis Principum, quibus in- terim prae aliis omnibus proximi semper esse volunt. Sed spero non del'uturos Tibi esse hac in parte proceres tuos, qui tuam auto- ritatem adversus Pharisaicas istiusmodi praestigias pro fide in Te sua Hbenter asserant. Et vox ipsa infantium atque sugentium omnes Pha- risaicos clamores facile obmutescere i'aciet, ut Christus Dominus istuc quoquc veniat in doctrina sui Euangelii templumque suum ab omnibus Papisticis nundinationibus cultusque divini profanationibus repurget. Cumque eius rei initia iam apparere quaedam videantmv in magna
id fclicitatis meae parte ponerem, si meus hie libellus piorum istic conatus ac studium adiuvaret. In quo mihi interim etiam excusanda quaedam erunt. Adumbratus sane erat cum adhuc in Anglia ministe- rio nostro fungeremur atque adeo etiam a collega nostro, D. Mar- tino Micronio, compendio quodam Plandrice redditus, et proinde tanquam de re praesenti loquitur. Sed in itineribus demum meis, ubi Angliam reliquissemus, multis locis recognitus est atque in concio- num praeterea argumentis ad-(£ 3ll)monitionibusque Ecclesiasticis ma- gna ex parte auctus, quae res paginarum quoque ordinem in ipsa li- bri aeditione nonnihil interturbavit. Deinde ipsam quoque libelli aedi- tionem perturbavit iuexpectata mea e Prisia migratio. Illic cnim coeptus excudi, hie nunc prinmin est absolutus. Unde nemiui mirum videri debet, si vel perturbate aliquid scriptum (ut fit in itineribus), vel se- mel atque iterum repetitum, vel alicubi etiam in observando pagina- rum ordine aberratnm occurrat. Equidem multum interest, in ocio ne, an vero magnis et arduis itineribus impliciti aliquid agamus: et ty- pographicae mutatio facile secum errata trahit. Sed ea hie tamen tanta non sunt, ut fructum lectionis intercipere possint, etiamsi non nihil forte molestiae adferant, praesertim cum in doctrina nihil sit, ut spero, quod merito quenquam usque adeo offendere possit. Haec dissimulare nolui, ne quis nostrum hie etiam candorem in no-
bis desideret. Quodque solum iam restat, Tuam Maiestatem Kegiam summa cum observantia oro, Kex clementissime! ut meam hanc in Te patriamque meam observantiae publicam contestationem benigno atque 3*
|
||||
36
dementi animo acci-(f 4»)pere pro virtute Tua Regia, nomenque istic
nostrum a malevolorum calumniis vindicare Eegia Tua autoritate, et, quocl omnium sumraum est, veram istic religionem pro ratione prae- cellentis Tuae vocationis Eegiae serio promovere digneris, ut, quem- admodum iuxta exemplum Solomonis primus omnium istic cum pu- blico regni totius applausu, vidcnte et volente sanctissimo olim Patre Tuo, in solio ipsius collocatus, regni Diadema accepisti, ita nostrum nobis etiam Solomonem praestare possis in fabricando istic templo Domini, non equidem ex mortuis sensuque omni carentibus, sed e vivis lapidibus. per Euangelium filii Dei autore spiritu sancto exci- tatis: id quod Tibi a Domino Deo nostro supplices cum rerum Tua- rum omnium Patriaeque totius optimis successibus precamur. Francoforti sexta die Septembris, Anno 1555. Tuae Maiestati addictissimus
Ioannes a Lasco. (£ 4b)
|
|||||
»■
|
|||||
INDEX RERUM
MEMORABILIUM.
|
|||||||||
Primus numerua paginam, secundus vero linemn indicat.
|
|||||||||
Accusatio lapsi alicuius fratris apud ministros ac seniores eccle-
siae. Pag. 293. lin. 21.
Admonitio ad ecclesiam in publica matrimonii coniunctione. 576. 24.
Admonitio ad ecclesiam super lapso et publice poenitente fratre. 12. 1. Admonitio ad lapsum ac poenitentem fratrem post eius confessio- nem. 325. 13.
Admonitio ad lapsum ac poenitentem fratrem. 321. 19.
Admonitio ad ministros verbi circa ipsorum publicam inauguratio-
nem. 39. 9.
Admonitio ad receptum iam fratrem. 501. 13.
Admonitio circa Baptismi administrationem. 121. 13.
Admonitio de peccati agnitione post Decalogi recilationem in con-
cionibus dominicalibus. 67. 14.
Admonitio extrema ad inauguratos verbi ministros, antequam Psal-
mus decan-(A la)tetur. '39. 6.
Admonitio peculiaris ad sponsum. 607. 23.
Admonitio peculiaris ad sponsam. 610. 16.
Aegrotorum visitatio in eeclesia Germanorum. 620, 16.
Argumentum admonitionis ad ecclesiam de excommunicatorum poeni-
tentia ac reconciliatione. 373. 19.
Argumentum admonitionis post coenae Dominicae administrationem.
265. 15.
Argumentum admonitionis publicae de excommunicatione. 341. 23. Argumentum concionis de officio Diaconorum. 21, 23. Argumentum concionis in publica ecclesiae calamitate. 549. 25.
Argumentum concionis de officio ministrorum verbi. 7. 13.
Argumentum concionis de officio Seniorum, 12. 9.
Argumentum concionis de officio superintendents, 16. 16.
|
|||||||||
158
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Argumentum concionis post collatum in (A lb) ecclesiam publicum
aliquod beneficiuin. 559. 19. Argumentum concionis, quae ipso die coenae habetur, ante eius ad-
ministrationem. 203. il. Argumentum pridianae publicaeque admonitionis ante coenae Domi-
nicae usuni. 193. 7. B.
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
a Baptismo non arcendos esse infantes.
in Baptismi administratione duo praecipit Christus.
Baptismi definitio.
Baptismi finis.
Baptismi signum quod sit.
Baptismi usus quid praestet.
|
127 18.
122. 7. 179. 23.
234. 19. 205. 24. 180. 3.
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
C.
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
39
|
||||||
D.
|
||||||
Decalogi explicatio. 170. 23. (A 2'>)
Decalogi in coucionibus Dominicalibus excitatio. 65. 12.
De iis Germanis, qui non adiuncti nostrae ecclesiae falsain aliquant
doctrinam spargunt, aut sectas alioqui in ecclesia alunt. 539. 15.
Diaconorum ministerium esse Apostolicam ordinationem. 21. 24. Diaconorum officia in ecclesia. 24. 4.
Diaconi qualcs eligendi. 25. 9.
Diaconi quomodo in templo eleemosynas colligant. 82. 8.
Disciplinae ccclesiasticae duplex usus. 282. 5.
Disciplinae ecclesiasticae peculiaris usus inter Germanicae potissimum
ecclesiae ministros Londini. 504. 1.
Disciplina ecclesiastica quid sit. 182. 18.
Disciplinae publicus usus in plebe ecclesiae. 291. 18.
Divitum in coetu erga Diaconos officium. 26. 16.
E.
Ecclesia Christi tribus notis est insignita. 178. 10.
Ecclesiae officium erga vcrbi ministros. 10. 26. (A 3;')
Ecclesiastica disciplina et eius usus in ecclesia l'eregririorum Lon-
dini. 26'.'. 14. Ecclesiasticae disciplinae detinitio. 270. 1.
Ecclesiasticae disciplinae privatus usus in plebe ipsa. 285. 2.
Ecclesiastica disciplina quid sit. 282. 18.
Electionis ministrorum maxima apud ministros et scniores ecclesiae
autoritas et quidem merito. 41. 20. Electionis ministrorum ritus varii. 33. 17.
Euangelium quid sit. 179. 3.
in Excommunicatione duo observanda. 342. 7.
in Excommunicatorum cum ecclesia reconciliationc duo observanda.
369. 3.
Excommunicationis legitimae fructus. 349. 12.
Excommunicationis modus ac ritus, 333. 11.
Excommunicatio quid sit. 341. 25.
Excommunicationis sententia ipsa. 358. 9.
Exhortatio ad ecclesiam, ut de excommunicnti resipisccntia gratuletur,
post agnitam ac djprecatam culpnm peccati ipsius. 395. 22. (A 3'>) E.
Fidei definitio, 171. 25.
|
||||||
40
|
||||||||||
Fines propter quos potissimum est institutum inatrimonium. 604. 20.
Forma absolutionis in concionibus Dominicalibus. 70. 14.
Forma ac ritus administrandi Baptismi in ecclesia Peregrinorum Lon-
dini. 117. 7. Forma admittendi adolescentes, pueritiam superegressos, ad coenae Do-
minicae usum. 100. 14. Forma examinandi eos, qui recens in ecclesiara recipi coenaeque Do-
mini primum omnium participare volunt. 167. 12. Forma inaugurandi presbyteros ecclesiae, qui in verbo non laborant.
42. 6.
Forma inaugurationis publicae Diaconorum. 48. 12.
G.
Gratiarum actio post habitam catechesim minoris catechismi. 97. 4.
Gratiarum actio post baptismum administratum. 136. 18. Gratiarum actio post coenae Dominicae administrationem. 261. 1. (A4a)
Gratiarum actio proresipiscentialapsi fratris et reconciliatione. 329. 15. H.
Homo sociale animal. 596. 3.
|
||||||||||
Ieiunium publicum ante ministrorum electionem. 4. 4.
Ieiunium. ad quem finem institutum. 555. 19.
Ieiunii abusus in Papismo. 556. 14.
Infantes non arcendos esse a Baptismo. 127. 18.
Interrogationes, quae Diaconis proponuntur, circa eorum inaugura-
tionem. 49. 20.
Interrogationes, quae ministris verbi aut superintendent! proponuntur
publice circa ipsorum inaugurationem. 49. 1.
Interrogationes, quae presbyteris proponuntur circa publicam ipsorum
inaugurationem. 43. 13.
Interrogationes, quae senioribus subsidiariis proponuntur circa eorum
inaugurationem. 43. 9.
|
||||||||||
Legis definitio, 178. 23.
Libertatis Cbristianae in admonitionibus (A 41') ratio, 40. 16.
|
||||||||||
41
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Licentia temere accusandi ministros damnata. 40. 20.
M.
Magistrates quid sit in ecclesia Christi. 183. 8.
Matrimonii ornamenta. 590. 19,
Ministerium verbi quomodo observetur. 58. 17.
Ministrorum verbi oiBcia. 8. 26.
Ministri verbi quales eligendi. 10. 6.
Ministrorum verbi, seniorum et totius ecclesiae erga superintendentem officia. 20. 4.
Modus ac ratio prophetiae in Germanorum ecclesia. 107. 5.
Modus seu ritus prophetiae in ecclesia Gallorum. 113. 19.
N.
Notae verae resipiscentiae. 305. 11.
O.
Officia plebis totius in ecclesia circa cultum divinum. 285. 24.
Officia plebis totius, ac singulorum membrorum in ecclesia, quae ad mu-
tuam fratrum invicem omnium societatem per-(A 5a)tinent. 288. 4. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Officium Diaconorum in Ecclesia.
Officium Ecclesiae erga verbi ministros. Officium Ecclesiae erga seniores. Officium et pauperum et divitum erga Diaconos. Officium Ministrorum verbi. Officium Presbyterorum, qui in verbo non laborant. 2. 2. 47. 2.
Officium seniorum subsidiariorum. Orationis Dominicae enarratio. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ordinis Ministrorum praecipui in Ecclesia duo. 1. 11.
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Papae Komani tyrannis in constituendis ministris Ecclesiarum. 34. 21.
Partes ministerii totius Ecclesiastici. 58. 1.
Peculiares Ministrorum inter sese coetus in Ecclesia Germanorum
Londini. 517. 14. Peculiaris liber, in quo nomina infantium omnium, qui baptizantur,
parentum etiam ipsorum nomina locusque mansionis ipsorum, deinde annus e-(A 5'>)tiam, mensis ac dies baptismi adscribuntur. 120. 2. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
42
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Peccatorura omnium remissionem seu absolutionem propter Christum
publico toti Ecclesiae minister denunciat. 70. 14. in Poenitentia publica quae imprimis sint observanda. 309. 26.
Precatio ante coenae Dominicae administrationem. 247. I.
Precatio ante elcctionem ministrorum. 31. 1.
Precatio circa Baptismi administrationem. 133. 1.
Precatio circa Diaconorum inaugurationem. 52. 20.
Precatio circa ministrorum verbi aut Superintendentis inaugurationcm
publicam. 36. 1. Precatio circa Presbyterorum inaugurationem. 45. 23.
Precatio continens in sc restitutionem excommuuicati ad Ecclesiasti-
cam fraternitatem. 398. 1. Precatio concludcns conciones. 64. 1.
Precatio complectens peccatorum confessionem in fine concionum Do
minicalium. 68. 4. (A 6") Precatio in coetu ministrorum circa disciplinac inter ipsos peculiarem
observationem. 527. 11. Precatio initio concionum haberi solita. 61. 14.
Precatio post habitant maiorcm Catechisim. 102. 7.
Precatio post latam excommunicationem. 364. 14.
Precatio pro impoenitente fratre ante eius cxcoinmuiiicationcin. 352. 10.
Precatio pro recens iunctis coniugibus. 617. 19.
Precatio super lapse- et poenitente publice fratre ante ipsius confes-
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
sionem.
Preces publicae pro necessitatibus ecclesiae.
Praefatio in concionibus popularibus,
Praeparatio ad coenam Domini.
Presbyteri quales cligendi.
Presbyterorum duo genera.
Presbyterorum munus esse Apostolicam ordinationcm.
Probatio nostri quilms potissimum constet.
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Progressus disciplinae publicae post pri-(A 6'>)maui in coetu ministro-
rum ac seniorum admonitionem. 297. 21. Propheticam et Apostolicam doctrinam vcteris et novi testamenti, etc.
continere in se omnia ad salutem nostram necessaria. 44. 9. Publicae ecclesiae suppiicationes. 547. 16.
Publious disciplinae usus in plebc ecclesiae. 291. 18.
Puerorum cxaminatio. 94. 22.
Q.
Qua in re consistat usus ecclesiasticae disciplinae. 281. 7-
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
i;;
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Quae ante ministrorum omnium electionem fiant. 4. 2.
Quae ipso coenae Dominicae die fiant. 202. 3.
Quae ipso die publicae excommunicatorum poenitentiae et reconcilia-
tionis cum eeclesia fiant. 372. 25. Qui sint vere filii Dei. 184. 1.
Quid pridie coenae fiat. 191. 21.
Quidnam fiat per Ministros ac Seniores ecclesiae cum excommunicato,
posteaquam resipiscentiae spem fecit, antequam ad publicam poeni- tentiam admittatur. 369. 20. (A 7a) Quomodo quisque in Eeclesia erga excommunicates afl'ectus esse de-
beat. 361. 5. K.
Ratio ac forma publicae poenitentiae ante excommunicationem. 304. 19.
Ratio tractandi scripturas in concionibus. 60. 5. Reprehensio prima accusati alicuius fratris per Ministros et seniores
in coetu ipsorum. 295. 17.
Ritus atque ordo coneionum popularium Dominicis et testis alioqui
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
diebus.
Ritus coenae Dominicae Eeclesia peregrinorum Londini. Ritus coniungendi publioe matrimonia. Ritus eligendi omnes in genere ministros. Ritus eligendi Superintendentem. Uitus exigendi atque explicandi minoris Catechismi. Ritus exigendi atque explicandi maioris Catechismi. Ritus inaugurandi Diaconos. Ritus inaugurandi Ministros verbi post(A7b) eorum electionem.
Ritus inaugurandi Presbyteros post eorum electionem. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Ritus recipiendi rursus in Ecclesiam excommunicates post data mani-
f'esta signa vcrae resipiscentiae. 368. 10.
Ritus sepeliendi mortuos. 634. 5.
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Sacramenta quid sint eorumque divisio. 179. 10.
Seniorum munus et autoritatem, vide sub voce Presbyterorum.
Signum Baptismi quod sit. 205. 24.
Signum Coenae Dominicae quod sit. 204. 23.
Signum Circumcisionis quod erat. 205. 13.
Signum Paschalis Coenae quod erat. 205. 18.
Superintendenti peculiaria. 20. 24. 42. 7. 43. 16.
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
44
|
||||||
Superintendens qualis eligendus. 19. 21.
Superintendens quid, et qua parte aliis senioribus aut maior aut
par. 2. 18. 16. 16.
Superintendens quuomodo eligatur. 48. 16.
Superintendens Kegi praesentandus. 3. 10. (A 8a)
Superintendents oflicia praeter alios ministros. 18. IB.
Supplicatio gratiarum actoria pro publicis beneficiis in ecclesiam col- latis. 559. 1.
Symboli Apostolici expositio. 174. 21.
V,
Varietas ceremoniarum laudata. 36. 7.
Verbi tninisterium quomodo observetur. 58. 17.
|
||||||
1 n d i c i s finis.
|
||||||
FORMA AC RA-
TIO T 0 T A ECCLESIA- slici ministerii, in Peregrinorum, potisdmum vero Germanorum
Ecclesia observati, instituta Londini in Anglia per pien-
tissimum Principem Angliae, etc., Begem Eduardum,
eim nominis sextus, Anno 1550.
|
||||||
PEAEFATIO.
QUEMADMODUM neque domus ulla sine oeconomia, neque navis
item sine navicularia, ac ne civitas quidem resve publica ulla sine legitima gubernatione, aut bene regi, aut diu etiam consistere potest, ita sane certum est, Christi quoque Domini Ecclesiam inter tot prae- sertim et hostiura agmina et periculorum genera, neque recte guber- nari, neque diu etiam (uno alioqui eodemque loco) retineri posse sine legitimo, ut est a Christo Domino institutum, ministerio illius. Ad legitimam porro Ecclesiastici ministerii observationem duo imprimis necessaria esse videntur. A1-(B la)terum, ut universum ministerium in praecipuas saltern partes quasdam suas recte ac legitime dispona- tur partesque illae omnes certis ab invicem suis functionibus discer- nantur. Alterum, ut, qua in parte ministerii est quisque constitutus, eius se muneri atque functioni totum dedat omnino summaque illi fide cura ac diligentia incumbat. Atque posterius quidem hoc a priore illo magna sane ex parte dependet, quandoquidem, dispositis recte ministerii partibus constitutaque legitima partis cuiusque func- tione, facilius hauddubie suum ministerii quisque oflicium facere adeo- que et contineri in illo potest. Caeterum in disponendis ministerii partibus aliquanto plus est negocii, quod varie nonnihil in scripturis ipsis positae videri possint. Neque vero omnes ita sunt vel perpetuae vel eiusdem momenti etiam, ut eas pariter omnes, aut extare semper, aut uno eodemque gradu censeri ex aequo oporteat. Sunt enim quae, suo iam defunctae officio, plane cessarunt. Sunt rursum, quae non- nunquam, dum ita vult Dominus, vel adimuntur vel restituuntur Ec- clesiae. Sunt denique et inter eas ipsas (B lb) ministerii partes, quae |
||||||
46
|
||||||
perpetuae in Ecclesia esse deberent, aliae sane eiusmodi, ut pro loco-
rum ae temporum conditione vel omitti interdum, pro eo atque ratio ipsa Ecclesiae id postularc videtur, vel etiam urgeri debeant: aliae vero ita prorsus necessariae, ut sine illis nulla omnino legitima eccle- siae gubernatio, neque institui neque etiam retineri possit. Nimirum ad quern modum in instituendo uno aliquo aediticio varia sunt opera, quae et ministros suos peculiares et vices item suas habeant, ut alii aliis succedant, neque eodem alioqui gradu onines censeantur, ita et mystieo Ecclesiae Christi aedificio, quod ad seculi usque consumma- tionem perfici semper absolvique oporteat, aliud sane opus est ponendi fundamentum, quod peculiares suos artifices et primas item vices suas requirit omniumque maxime necessarium esse censctur, eo quod om- nem alioqui totius aedifieii molem debeat sustinere. Aliud vero est, quod huic succedit, nempe superstruendi posito semel fundamento aedi- ficium reliquum usque ad eius consummationcm. Et aliudrursum (B2il) opus est cura gubernandi in ipso opere conservandique aedifieii ip- sius. Atque iacieudis primuin omnium aedifieii huius f'undamentis pe- culiares Dominus ministros suos destinavit, Apostolos inquam et Prophetas '), atque earn ipsorum ministerii partem ita etiam varia do- norum Spiritus sancti opulentia exornavit, mirnculorum multitudine simul ac magnitudine confirmavit et tot iam seculoruin assensu una- nimi constabilivit, ut de fide ministerii illorum iactoque per eos Ec- clesiae fundamento nullo unquam plane modo cuiquain omnino li- ceat dubitare, imo vero sine nefario scelere coinmitti haudquaquam possit, ut quis posito iam semel per eos huic fundamento addere se adimerevc aliquid posse contendat, nedum ut quisquam omnino arro- gare sibi iam deinceps possit ullara prorsus aut mutandi ulla ex par- te fundamenti huius aut ponendi ullius alterius potestatem atque au- toritatem. Postea vero quam suo isti priuii munere iam in ponendo fundamento, defuncti essont, substituit illis et alios Dominus, qui po- situm semel hoc ipsum fundamentum in suo semper prospee-(B 2i>)tu haberent illudque perpetuo observarent, illius dignitatem semper as- sererent, illi sua omnia superstruerent2), sed omnem suam structurain intra fundamenti ipsius terminos componerent et continerent neque parem alioqui sibi cum prioribus illis (Apostolis inquam et Prophetis) autoritatem in ipso superstruendi opere suo arrogarent. Dcniquc eos se esse intelligerent, qui cum in sua structura et ligna interdum et foenum et inanes etiam stipulas auro argentoque ac gemmis suis permiscere possint 3), opus equidem ornne ipsumque adeo spiritum illo- rum probari omnino ») atque legitimis in Ecclesia ex verbo Dei iudi- |
||||||
«) loan. 17. Ephes. 2. *) 1 Cor. 3. 3) 1 Cor. 3. «) 1 Cor. 14.
|
||||||
1?
|
||||||
ciis examinari oportere. .Et constituit praetcrea alios quoquc Domi-
nus, qui totius sui isttus aedificii curam pariter ac custodiam iuxta singulas illius partes haberent, hoc est, susceptum cuiusque opus in superstruendo observarent, caverent ne termini usquam positi semel fundamenti transcendantur, darent operam ut in conoredita custodiae ipsorum parte qualibet huius aedificii ordine omnia ae decenter fiant ct curarent ne quid omnino desit ad structuram illius (B 3a) perpe- tuumque eius progrcssum quoquomodo impediat aut remoretur. Ad hunc, inquam, modum partitus est Dominus Ecclesiae suae ministe- riurn, adiunctis etiam iis qui egenorum inopiae curam in Ecclesia ha- berent. Quoniam verp eiusrnodi esse voluit aedificii huius fundamen- tum, ut el ucque addi neque adimi quidqua,m possit unquam <), nedum ut \illam omnino vel mutationem admittat vel instaurationein requirat est enim positum supra petram longe firmissimam neque ullis tem- porum tempestatumve iniuriis obnoxiam et tali praeterea angulari la- pide obfirmatmn, ut quisquis ad ilium quoquomodo impingat, commi- nuatur omnino 2) nullis profecto amplius iaciendi ullius etiam funda- menti ministris in Christi Ecclesia opus habemus. Imo vero docemur, cum dignitate id Prophetici atque Apostolici ministerii, cum positi item per illos fundamenti autoritate, denique et cum Ecclesiae totius imitate pugnare, adhaec et pro anathemate ipso habendum esse, si quis sibi post Apostolos parem cum illis tradendae ullius doctrinae potestatem atque autoritatem arrogare aliisve decernere conetur. De- inde (B 3')) posteaquam Prophetici iam atque Apostolici ministerii functionem in ponendo omnis sanae doctrinae fundamento completam plane esse neque amplius requiri in Ecclesia posse videmus, frustra sane iniraculosa etiam ilia spiritus sancti dona, quae ad approbandam potissimum initio Apostolici illius ministerii fidem vim ac dignita- tem pertinebant, amplius in Ecclesia expectemus, cuius generis olim fuerunt repentina linguarum dona, peculiares in visionibus revelatio- nes, sanationes- item repentinae ac daemonum expulsiones et mor- tuorum suscitationes, quae Paulus uno verbo Suvd/tsit; vocat. Quate- nus enim non modo non eget amplius Christi Domini Ecclesia Apo- stolici ministerii funcfione in ponendo ullius omnino doctrinae fun- damento (cum id alioqui in scripturis Sanctis absolutissime praestitum habcamus), sed modis etiam omnibus eos aversetur, qui illam denuo revocare ullo modo velint, hactenus sane etiam non modo non re- quirit amplius ulla eiusrnodi miraculosa dona in suo ministerio, quae ad comprobandam potissimum (B 4a) Apostolici illius ministerii functionem pertinuisse novit, sed suspecta habet iam insuper eius- |
||||||
>) Matth. 16. «) Ephea. 2. Matth. 21. Luc. 20. Eo.n. 9. 1 Cor. 3.
|
||||||
48
|
||||||
modi aliaque adeo omnia miraculorum genera, eo quod (post absolu-
tum alioqui Ecclesiae fundamentum) haud aliter iam faciant ad con- vellendam Apostolicae functionis fidem oranem atque autoritatem com- mendandasque novas omnes daemoniorum doetrinas, a posito semel fundameuto Apostolico alienas^ quam olim ad approbandam Apostolici ministerii functionem Divino beneficio pertinebant. Nimirum ea sunt terapora, ut, qui Apostolici fundamenti veritati credere inque illo conquiescere nolunt, miraculorum praestigiis dementati, mendacio iam demum credant, quemadmodum Paulus docet '). Non est igitur quod miraculosa araplius dona operave ulla in Ecclesiastico iam deinceps ministerio requiramus, sed eas duntaxat ministerii partes observemus, quas ad superstruendum posito iam fundamento aedificium Ecclesiae eiusque custodiam ac conservationem a Domino constitutas esse sci- mus. Atque eos quidem, qui structuram Ecclesiae prosequi in posito iam fundamento debeant, (B 4b) verbi ministros in genere vocamus. Qua sane in parte ministerii multa a Paulo dona poni videmus 2): 7rpo$v,r£i*v, quae in eruendis scripturae mysteriis colligendoque legi- timo sensu illius versatur: StSxjxa\ixv, quae in tradendae populo omnis sanae doctrinae facilitate perspicuitate gratia ac methodo qua- dam est posita: lhMy%i\tto, quae in dexteritate atque pondcre repre- hensionum consistit: Trafdx^iriv, quae est vis quaedam permovendi animos hominum per exhortationes: Trapx/xv^tccv, qua dolor ac mole- stia afflictionum omnium levatur, animi graviter affecti deliniuntur eriguntur et corroborantur per promissionum divinaruin consolatio- nem gratuitaeque bonitatis ac misericordiae divinae commendationem: et donum linguarum, non equidem repentinum illud ac miraculosum, sed quod Dei quidem et ipsum beneficio, non tamen sine nostro stu- dio interim nostraque opera ac diligentia, Deo ita volente, obtingit. Hisce nimirum donis suis exornat etiamnum Dominus in sua Ecclesia verbi sui divini ministerium, pro eo ac illi libitum est,' ad eius aedi- ficationem, (B 5») ministrosque ipsos pastorum ac doctorum nomine dignatur. Quanquam autem apud istos quoque curam ac custodiam gubernandae et conservandae Ecclesiae suae praecipuam esse voluit, duo tamen adbuc custodum praeterea genera illis in sua Ecclesia ad- iunxit peculiaremque eis ipsorum functionem consignavit. Atque alii quidem in scripturis vocantur Presbijteri sive Seniores, item Episcopi, Praepositi et gubernationes: alii vero Potestates, praecellentes ministri et Altores Ecclesiae Christi, quos nos Magistratum vocamus. Porro ad hunc Presbyterorum ordinem ipsi quoque Pastores ac Doctores omnes pertinent, sed curam sibi gubernandae conservandaequc Ecclesiae non |
||||||
) 2 Thess. 2. ») Rom. 12. 1 Cor. 12.
|
||||||
49
|
|||||
sumurit soli, nisi in reliquorum Presbyterorum coetu, quem ut sibi
adiunctum habeant, omni studio ac sollicitudine adniti debent. Neque est aliud inter Pastores ipsos Doetoresque ae reliquos Presbyteros discrimen, quod ad functionem ipsorum in gubernanda conservan- daque Ecelesia attinet, nisi quod illi in Verbi ,ac Doctrinae rainiste- rio praeter alios istos laborant: isti vero citra Verbi ac Doctrinae publicum (B 5b) ministeriura in eadem ipsa gubernandae et conser- vandae Ecclesiae cura ac cUstodia velut socii subsidiarii constituti habentur. Ita videmus Presbyterorum noraen tribui Pastoribus ac Doctoribus ipsis, atque adeo ipsis etiam Apostolis, dum Petrus ad Presbyteros loquens, se illorum evpirpEafivripov profitetur. Eius vero Presbyterorum simul omnium [coetus] in unaquaque Ecelesia partes erant, ut legitimum disciplinae Ecclesiasticae usum e't ipsimet inter sese inprimis et in tota demum sua Ecelesia observarent, atque ad eum modum et ipsiinet suum facerent officium et alios demum omnes etiam in suis officiis continerent: 'probarent item doctrinas et spiritus om- nium in Ecelesia contemptumque disciplinae Ecclesiasticae, iuxta praescriptos Verbo divino admonitionum ac reprehensioiium gradus, nomine et assensu totius Ecclesiae punirent. Adque id etiam operam darent, ut, constitutis in Ecelesia Diaconis, egenorum inopiae succur- reretur. Atque isti quidem in universa ministerii sui func-(B 6a}tione ad curam custodiamque suam nihil adhibent aliud quam gladium spi- ritus, hoc est, Verbi divini autoritatem, per admonitionum et reprc- hensionum gradus usque ad excommunicationem et anathematismum, quibus solis omnem Ecclesiae eiusque disciplinae contemptum ad ex- tremum puniunt. Caeterum Magistratus iuxta politjcam suam a Deo ordinatam praeeminentiam politicum quoque gladium suum adiungit in sua functione ad conservandum in Ecelesia legitimum disciplinae usum puniendumque contemptum illius: nempe ut quisque in utrius- que tabulae obedientia suaeque vocationis officiis contineatur, et ne progressus structurae perpetuus in complendo Ecclesiae sibi concre- ditae aedificio quoquomodo impediatur. Atque publica quidem flagitia omnia publicamque et pietatis et tranquillitatis in Ecelesia violatio- nem coercet gladio suo Magistratus pro functione sui ministerii, sed in dogmatum controversiis non prius sibi quidquam sumit, quam de illis per legitima Ecclesiae iudicia iuxta gradus disciplinae ecclesia- sticae ex verbo Dei statuatur. Quorum sane (B 6'>) contemptum Magistratus impunem ferre non debet pro functione sui ministerii, pro eo atque id ipsa Ecclesiae aedificatio postulare videtur. At vero, quoniam cura ac custodia haec istius aedificii non tarn sane dependet ab humana cura operave aut potentia in quibus alioqui politico Magistratus cuiusque vis existimatio atque autoritas maxima fen: II. 4 |
|||||
in
|
|||||||
ex parte consistit quam potins a divina providentia et voluntate,
servat nou raro Deus suam Ecclesiam divina sua virtute ac potentia, progressuraque structurae illius evidcntissime proraovet, non tantum sine ullo Magistratus praesidio, sed in sumina etiam Magistratuum tyrannide et persecutione: id quod alioqui nostro hoc seculo factum esse divino beneficio atque etiamnum fieri luculentissime videmus. Sed tamen utitur saepenumero etiam Magistratuum ministerio ad con- servandam tuendamque publicam Ecclesiae pietatem pariter ac tran- quillitatem, ut se illorum quoque Dominum esse declaret et eorum praeterea officium ipsis in praecellenti illorum vocatione comrnonstret. Presbyterorum aut-(B 7a)em ministerium vult omnino esse perpetuum in quavis recte instituta Ecclesia, ut per illius functionem legitimam verbi sui Divini sceptro regatur et conservetur. Ut enim sine verbi Divini doctrina consistere Ecclesia, baud aliter quam corpus sine ani- ina, non potest, ita doctrinae rursum probatio legitiina sine Presby- terorum ministerio haberi non potest. Quod equidem si nostro hoc tempore, initio renascentis Euangelii, restitutum utcunque fuisset, non tot proculdubio nunc doctrinae dissidia inter nos, qui Antichristianam Papae Bomani tyrannidem unanimiter accusamus, haberemus. Sed momento omnia restitui non potuerunt. Atque utinam nunc demum, qui in Ecclesiarum ministerio versantur, hue animum adiiciant, ut, restitutis Ecclesiae cuique suis presbyteris, usum tandem legitimum disciplinae Ecclesiasticae legitimaque ex verbo Dei Ecclesiarum iu- dicia instaurent. Nos id quldem in nostris Ecclesiis pro nostra virili conati sumus,
sumpto exeraplo #a Genevensi et Argentinensi peregrinorum Ecclesia. Et. quantum fructum ea res attu-(B 7b)lerit in nostris Ecclesiis, id equidem a me non facile verbis explicari queat, et praestat haec ab aliis, quam a nobis ipsis, commemorari. Hoc unum addam. Nullum eiusmodi sive doctrinae sive animorum dissidium in nostris Ecclesiis exortum esse, quin protinus, adhibito disciplinae usu, (sit Deo gratia!) sisteretur adeoque et tolleretur. lam vero exponemus, quosnam mi- nistrorum ordines, quasque singulorum functiones: quos item cultus Divini ac fidei nostrae exercendae ritus, ct qualem disciplinae Ec- clesiasticae usum in nostris Ecclesiis, potissimum autem in Germano- rum Ecclesia, habeamus (B 8a). |
|||||||
-
|
||||||||||||||
v
|
||||||||||||||
D E M I N I-
|
||||||||||||||
STRIS ECCLESIAE
|
||||||||||||||
P E It E G R I N 0-
HUM L 0 N-
D I N I.
|
||||||||||||||
PRIMUM omnium agnoscimus, Maiestatem Regiam esse in nostra
quoque Ecclesia, quemadmodum et in aliis omnibus Regnorum suo- rum Ecclesiis, summum omnino in terris nc modis omnibus praecel- lentem Dei Ministrum, quod ad usum gladii attinet, cui nos omnem nostram in Domino fidem subiectionem atque obedientiam debere omnino profitemur. Deinde vero habemus duos praecipuos in nostra Ecclesia peculiarium Ministrorum ordines, alterum Seniorum, qui et Presbyteri iam olim Graeca voce ita usurpata vocantur, alterum autem Diaconorum, qui egenorum inopiae curam habent. In priore porro Seniorum ordine, alii sunt rursus, qui in verbo et doctrina laborant inque publico veibi et Sacrameutorum ministerio versan- tur (C la) atque hi in scripturis Episcopi Pastores et Doctores vo- cantur1), alii vero, etsi ipsi non funguntur publico verbi ac Sacra- mentorum ministerio, verbi tamen Ministris perpetuo interim adsunt omni opera studio concilio atque auxilio suo, et curam sustinent totius Ecclesiae una cum verbi Ministris, ut in omni pietate sancti- monia pace ordine atque honestate iuxta verbuin Dei gubernetur et conservetur, quo etiam nomine a Paulo Gubernntiones vocantur s). Universo autein huic Seniorum ordini praeest unus, ex illorum nu- mero ad id electus, ut eius autoritate unanimis simul omnium con- sensus in rebus omnibus retineatur, isque per Maiestatem Regiam Superintendens in Diploraate Regio vacatur. Est autem hoc duntaxat nomine aliis superior, quod plus laboris ac curae sustineat aliis om- nibus, non tantum in gubernanda Ecclesia tota, sed in defendenda ilia etiam adversus conatus omnes omnium adversariorum et unanimi omnium consensu in doctrinae controversiis retineudo. Caeterum in |
||||||||||||||
) Act. 20. Philip. 1. Tit. 1. 1 Tim. 5. ») I Cor. 12.
4*
|
||||||||||||||
52
|
|||||||
verbi et Sacramentorum ministerio inque diseiplinae item Eccle-(C lb)
siasticae usu nihilo, quain reliqui Seniores, maiorem obtinet autorita- tem, sed ei perinde atque alii omnes subicctus est. Et, quemadmodum ips^e pro ministerii sui ratione aliorum curam gerit, ita se vicissim etiam aliorum curae in verbi Divini obedientia et diseiplinae obser- vation submittit. Praeterea vero in eo ipso priore Seniorum simul omnium ordine Superintendens ipse, ac verbi Ministri ommes, postea quam a reliquis Seuioribus totiasque Ecclesiae assensu electi fuerint, Maiestati Eegiae iuxta Privilegii dispositionemper Ministros Ec- clesiae offeruntur, ut Kegia prius autoritate approbentur, quam publice suo ministerio coram Ecelesia inaugurentur. Eeliqui vero Seniores omnes, Diaconi item, et si qui sunt alii Ministri, sola Seniorum et Ecclesiae autoritate ex Eegio indulto asciscuntur et instituuntur. Quod vero ad Ministrorum in singulis ordinibus functionem atque oflicium attinet, id totum in concionibus illis expositum habetur, quae ante Ministrorum electionem circa publicas Ecclesiae preces, hoc no- mine institutas, haberi solent, de qua iam alioqui (C 2a) etiam nobis dicendum erit. DE MINISTRORUM ELECTIONE ET aUAE ILLAM PRAECEDANT.
|
|||||||
CUM Ecelesia uno aliquo aut pluribus Ministris opus habet, in-
dicitur publicum ieiunium toti Ecclesiae, constituiturque dies certus per Seniores publici huius ieiunii et precum publicarum in Ecelesia, ac diebus aliquot antea e suggestu toti populo denuneiatur, ut, qua- tenus fieri potest, tota Ecelesia eo ipso die constituto conveniat, ac Dominum summo studio atque attentione animi summa pro fidelibus ministris eligendis precetur. Ipso autem iam ieiunii ac precum die, ubi Ecelesia circiter horam nonam convenit, post decantatum Psal- mum aliquem, ad hoc institutum pertinentem. habetur publica concio per ministrum, in qua haec potissimum capita tractantur. Primum ostenditur, cur in Ministrorum electione, quemadmodum in
aliis publicis et gravibus Ecclesiae necessitatibus, publicum ieiunium et publicas pre-(C 2>>)ces institui oporteat. Nimirura, ut ministerium ipsum Ecclesiarum non est humana ulla, sed Divina plane institutio, ita et ministri fideles ac pii nulla humana industria prudentiave sola, sed singulari Dei beneficio, Ecclesiae donantur. Cumque omnis in Ecelesia successus ex Divina ordinatione a Ministrorum fide cura ac pietate maxima fere ex parte propendeat, neque item aliunde plus sit periculi toti Ecclesiae, quam ab hypocrisi negligentia et impietate ministrorum, nosque (ut homines) non possimus non semper falli et fallere tutissimura esse, ut in ministrorum electione summo studio |
|||||||
S3
|
|||||
atque animi summa attentione nomen Domini invocetur, oreturque
Pater Deus, ut ipse in nostra electione consilia nostra omnia iuxta beneplacitum sanctae voluntatis suae regere dignetur, et qui nobis iam in unigenito suo filio placatus est curamque nostri propter ilium paterno iam affectu gerit, idem se etiam in Ministrorum nostrorum electione vere esse nostrum Deum, nosque vere suum populura esse testetur, datis nobis eiusmodi Ministris, per quos nomen illius ado- randum (C 3a) indies magis ac magis glorificetur in sua Ecclesia, ipsaque Ecclesia incrementa semper sumat in vera Dei et nostri cog- nitione in omni pietate integritate et honestate. Ita Christus Dominus vult, ut Dominum messis oremus, ut ipse
bonosj ac fideles operarios in messem suam extrudat '). Ita ipsemet Christus Dominus circa Apostolorum suorum electionem in monte per noctem totam pr'ecatur 2). Ita et Apostoli circa Matthiae electionem s). Horum et similium exemplorum commemoratione adbortatur Ec-
clesiam Minister, ut non tantum in coetu illo publico, sed et domi quisque suae privatim in vero ieiunio ac mente sobria diligentissime precetur, ut Deus Opt. Max. suae Ecclesiae in hac Ministrorum ele- ctione per Spiritum sanctum suum ndesse electionemque ipsam Divino afflatu suo gubernare dignetur, ad gloriatn unigeniti filii sui et Begni ipsius in nostra Ecclesia salutarem propagationem. Deinde exponitur functio ipsa atque officium eorum, qui sunt eligendi, Ministrorum coram tota Ecclesia, et numerus eorum, quot sint eligendi, iuxta (C 31') Ecclesiae necessitatem indicatur. Quia vero duos esse diximus peculiarium in nostra Ecclesia Minis-
trorum praecipuos ordines, Seniorum videlicet et Diaconorum, atque in priore Seniorum ordine quaedam rursus discrimina esse ostendimus, iuxta hacc functio singulorum exponitur circa illorum electionem ad hunc modum: Si verbi Minister un,us pluresv-e eligi debeant, haec
ita de eorum officio dicuntur: PKIMUM, Verbi Ministerium esse Divinam in sua Ecclesia ordina-
tionem, institutam ad eius aedificationem, id quod universa scriptura passim expresse testatur *). Et proinde graviter peccare eos, qui in de- ligendis verbi Ministris, non tam quaerunt Dei gloriam, quam privatos potius affectus suos, sive ex amore sive ex odio, sequuntur. Yim etiim inferunt Divinae ordinationi atque ita in Deum ipsum gravi- ') Mat. 9. Luc. 10. ») Luc. 6. ') Act, 1. *) Matt. 10. 18. 28, Marc. lilt,
loan. 20. 1 Cor. 12. EpHe. 4. Act. 1. 12, 14, |
|||||
.'i4
|
|||||||
sime peccant. Peccant et in ipsam Ecclesiam, dum illam in publi-
co (C 4a) eius ministerio privatis suis ipsorura affectibus, tanquam ipsius domini, subiectara habere conantur. Sed multo adhuc gravius peccant, qui verbi ministerium in Ecclesia contemnunt rident et traducunt. Quicquid enim huius faciunt isti, id totum in Dei ipsius contutneliam redundat, qui] in Ecclesiae suae ministerio vel contem- nitur vel honoratur, unde etiam Petrus Apostolus in arguendo Ana- nia. contemptum sui ministerii in Spiritum sanctum transfert '), et Stephanus aperte docet, Pbarisaicos illos Sacerdoturn Principes in persequendis Dei Prophetis, non tam Prophetis ipsis, quam potius Spiritui sancto restitisse*). Omnium autem gravissime peccare dicuntur, qui scse ipsimet ad ministerium insinuare atque, Balaami exemplo, non quae Dei sunt, sed sua potius quaerentes, illud appetere invidentur 8). Deinde exponitur ofticium Ministrorum verbi in ministerio ipso- rum, nempe haec illis (quae sequuntur) pro sumraa ipsorum virili praestanda esse: 1. ut, quemadmodum verbi Divini, non autem humanarum tradi-
tionum Mi-(C 4*>)nistri vocantur *), ita puram etiam atque incorruptam doctrinan Verbi divini, recte illud secantes, Ecclesiae suae tradant, non cauponantcs neque adulterantes Ulud ullo modo5). Quid enim pa- leis cum tritico? 2. ut Divinas institutiones Ecclesiasticas, quas Sacramenta vo-
camvis, fideliter ac diligenter, ita ut sunt institutae, administrent, vimque naturam ac dignitatem illorum veram Ecclesiae sedulo com- mendent et inculcent. 3. ut concreditae sibi Ecclesiae curam una cum reliquis Senio-
ribus seu Presbyteris habeant cum omni diligentia ac fide e), per ad- monitiones consolationes reprebensiones et legitimum disciplinae Ec- clesiasticae usum iuxta verbum Dei 7). 4. ut ora adversariorum omnium virtute atque autoritate verbi
Divini cuius sunt Ministri obstruant ad Ecclesiae aedificationem 8), gregemque suum a feris noxiisque bestiis dissipari ac depasci non sinant9), sed ab eis ilium fideliter ac diligenter praemoneant, siquidem nullam spem resipiscentiae videant, et Ecclesia ab ipsis per priv'atas aclmonitiones liberari non (C 5a) possit. 5. ut baec omnia praestent, non tanquam dominium sibi in Ec-
clesiam ullum usurpantes, sed tanquam Ministri ipsius, ut gregis exetnplaria, a Spiritu sancto in hoc constituta '"). |
|||||||
i, Act. 5. 2) Act. 7. ') Num. 22. 2 Pet. 2. Jiulae. Philip. 2.
«) Math. 20. Kphea. 4. ») 2 Tim. 2. lerem. 23. 6^ l pet. 5. Act. 20.
') 2-Ti. 3. 4. ») Tit, 1. 8) Act. 20, «») 1 Pet. 5,
|
|||||||
58
|
|||||
Tertio exponitur, qtialesmun v^ros potissimutn ad tantum mini-
sterium quaeri atque elegi oporteat: nempe qui, in sacris studiis dili- genter versati, certis verae pietatis officiis ea se omnia praestare et velle et posse utcunque declarant, iis alioqui ornati dotibus, quas Paulus in Ministris verbi commendat '), ac rursum ab iis vitiis longe alieni, quae Paulus in illis reprehendit gravissime vultque ab illis esse quam longissime aliena !). Imprimis vero cavendum esse, ne neo- phyti ad hoe Ministerium assumantur et qui turpis lucri aut pro- priae gloriae suae causa sese ipsimet ad ministeria insinuant. Istius- niodi enim omnes, non a ministerio solum una cum Simone Mago arcendi sunt»), seel non ferendi etiam in ipso coetu Ecclesiae, nisi uumifesta indicia ac testimonia resipiscentiae suae aedant. Postremo exponitur, quodnam sit totius coetus Ecclesiastici erga
verbi Mi-(C 5b)nistros officium: nempe ut illis in legitimo ipsomm ministerio, tanquam Christi Domini legatis, imo vero tanquam Christo "ipsimet Domino, per illos loquenti, pareant 4), admonitiones eorum tarn publicas quam privatas libenter atque amanter admittant, coetus pu- blicos Ecclesiae reverenter ac diligenter quisque in Ecclesia observet, et ab omnibus murmurationibus contra Ministros eorumque mini- sterium modis plane omnibus caveat. Non fert enim inultum Deus Ministrorum ipsorum contemptum3), sed multo minus fert teraere ex- citata adversus illos murmura aut conspirationes, id quod multa alioqui et vehementer horribilia in scripturis exempla testantur6). Po- stremo dicitur esse quoque officium Ecclesiae erga verbi Ministros, ut illis de honesta vivendi ratione pro sua virili prospiciat. Dignum est enim, ut dum seminant spiritualia, Corporalia vicissim metant, nee desit pabulum bovi trituranti, quemadmodum Paulus docet'). Haec ita de verbi Ministrorum erga Ecclesiam et Ecclesiae rursum
erga illos officio in condone dicuntur ante ver-(C 6")bi ministrorum electionem. Si vero ex aliis Senioribus, subsidiariis Ecclesiae
gubernatoribus, aliqui, unus pluresve, eligi debeant, turn haee de illorum functione pro publica concione dicuntur. PRIMUM docetur Ecclesia, hoc talium Seniorum seu Presbytero-
rum ministerium esse Apostolicam ordinationem, et proinde Divinam quoque: idque ex doctrina Pauli Apostoli, qui inter Presbyteros dis- ) 1 Timo. 3: 4. s) Tit. 1. ») Act. 8. *) 2 Corin. 5. Inc. 10.
5) 1 Thess. 4. «) Exo. 10. 3 Para. 3(5. Iere. 26. 29. Zacha. 7.
-) I Cor. 9. Gal. 6.
|
|||||
56
crimen constituit, dum eos, qui in verbo laborant, duplici honore di-
gnos esse docet, alios vere vocat * subsidiaries Gubernationes" '). Deinde exponitur talium Seniorum officium ae dignitas in Ecclesia
Christi. Nempe coetum illorum esse veluti Senatum quendam totius Ecclesiae, quod quidem ad custodiam verae religionis ac disciplinae Ecclesiasticae attinet: ut ad Seniorum coetum referri semper in causa reli-(C 6b)gionis oporteat omnia, quae per solos verbi ministros cu- rari commode non possunt, et proinde haec, quae sequuntur, ad ipsorum officium imprimis pertinera: 1. ut una cum verbi Ministris curam ac sollicitudinem omnem
habeant totius Ecclesiae in eius gubernatione, quod ad verae potis- simum religionis curam ac custodiam attinet iuxta verbum Dei, tam in retinenda doctrinae puritate ac consensu, quam in legitimo Sacra- mentorum et disciplinae Ecclesiasticae usu observando. 2. ut, quemadmodum una cum verbi nanistris curam sustinent
totius Ecclesiae, ita vicissimcum sint Senatus vice in ipsa Ecclesia debent etiara verbi ministros et omnes alios, qui publico aliquo mu- nere in Ecclesia funguntur, diligenter observare totius Ecclesiae no- mine in doctrina vita ac conversatione ipsorum, et, si quando res pos- tulet, admonere illos etiam adeoque et repreliendere privatim ac publi- ce, denique-et ministerio ipsorum illos cum assensu Ecclesiae desti- tuere, si per admonitiones ac reprehensiones Ecclcsiasticas, iuxta gradus illarum praescriptos habitas, reduci ad resipiscen-(C 7a)tiam nolint. 3. ut simultates dissidia et controversias omnes, si quae forte
incidant in Ecclesia, amice ex verbo Dei (quoad eius fieri potest) componant, dentque sedulo omnem operatn per arnicas istiusmodi compositiones, ut aut nulli aut pauci ex Ecclesia ad forensia iudicia tribunaiiaque recurrant, quod equidem sine magna Ecclesiae indigni- tate, quemadmodum Paulus docet2), fieri non potest. Breviter, idem est plane istorum Seniorum et verbi Ministrorum officium, nisi quod sibi non sumunt verbi ac Sacramentorum ministerium. Nimirum ho- rum functio penes verbi Ministros ad externam quondam Ecclesiae gubernationem magis quodammodo spectare videtur, suntque veluti custodes quidam una cum verbi Ministris totius Ecclesiae, ac rursum veluti os ac manus totius Ecclesiae apud verbi Ministros et alios om- nes, qui publico quocunque munere funguntur. Tertio exponitur, qualesnam potissimum viri ad hoc ministerium
quaeri et eligi debcant: niniirum tales, quales et ad ipsum verbi mi- nisterium, aut qui certe quam proxime donis suis a Domi-(C 7b)no collatis ad verbi Ministros acceduut, ut, si illis eruditione pares non ■----------------■ ~~ *
i) 1 Timo. 5. 1 Cor. 12. ) 1 Cor. 6.
|
||||
67
|
|||||||||||
sint omnino, gravitate interim morum prudentiaque ac vitae integri-
tate, deinde et usu rerura longo ae iudicii dexteritate, super omnia autem pietatis studio eis ne cedant. Ita enim, etiamsi una cum vefbi Ministris publico non docent, sint tamen veluti exemplaria quaedam totius Ecclesiae in hisce donis, quae iam commemoravimus et quae plurimum habent momenti in legitima Ecclesiae gubernatione. Postremo exponitur, quodnam sit plebis totius in Ecclesia erga
istiusmodi Presbyteros seu Seniores officium: nempe ut illos eodem prorsus, quo et verbi ministros, loco habeat, illorum admonitionibus ultro ac reverenter pareut, illis non remurmuret neque reclamet: ad illos dubia sua omnia, omnia dissidia omnesque controversias ac si- multates ante omnia suo ordine referat, si quomodo amice componi possint: per hos reliquos Ministros-omnes, sicubi aliquid in eis de- sideretur, adraoneat, et ad hos (C 8a) tandem deferat etiam omnes privatarum in Ecclesia tota admonitionum contemptores. Atque haec ita de Seniorum istorum subsidiariorum erga Eccle-
siam Ecclesiaeque vicissim- erga illos officio dicuntur ante ipsormn electionem. Si vero Superintendens Ecclesiarum Peregrinarum
eligi debeat, post indictum per illas simul omnes certo aliquo die ieiunium et factis (ut dictum est) per illas publicis ad preces exhortationibus, haec ita de illius officio pro concione dicuntur. . . PRIMUM Superintendent's seu Inspectoris ministerium Graeci
'Ettktkotyv vocant esse Divinam ordinationem in Christi Ecclesia '), per ipsummet Christum Dominum inter ipsos etiam Apostolos in- stitutam, dum Petro confirmandi reliquos fratres in fide provinciam peculiariter demandaret -). Non quod Petro aliam ullam super reliquos Apostolos potestatem auto-(C 8b)ritatemve dederit, quemadmodum Papa Komanus somniat, sed quod parem alioqui atque aequalem om- nino aliorum omnium Apostolorum cum Petro potestatem certo aliquo sollicitudini3 aliorum pro aliis ordine retineri in Ecclesia oportebat, quemadmodum sanctus Dei martyr Cyprianus vere et praeclare docet. Alioqui manifeste videmus idem ministerium omnibus ex aequo Pres- byteris Ecclesiae attribui, omnesque Presbyteros verbis disertis In- spectores, seu (voce Graeca) Episcopos vocari 3), et post constitutam Hierosolymis Ecclesiam parem honorem Petro Ioanni et Iacobo dc- |
|||||||||||
») Math. 28. Lucae. 22. loan. 20. 1 Petri. 5.
|
|||||||||||
<) Act. 1. 1 Timot. 3
>) Act. 20. |
|||||||||||
58-
|
||||||
lerri audimus, seel ut ordo certus in pari alioqui planeque eadein
omnium simul Presbyterorum gubernatione Ecclesiastica retinealur utque omnia ordine ac decenter fiant, al> uno illam ordiri necesse est. Quia vcro plurimum interest, a quonam sumendum sit exordium in tota Ecclesiae gubernatione, etiamsi parem potestatem omnes pariter Seniores babeant, docetur Ecclesia, gravissime peccare eos omnes, qui in quaerendo atque eligendo (D 1») Superintendente, quidvis po- tius aliud, quam solam Dei gloriam regnique sui in Ecclesia propaga- tionem intuentur. Et licet in reliquorum etiam omnium Ecclesiae Ministrorum praepostcra electione graviter sane peccatur, quemadmo- dum alibi iam dictum est, bic tamen tents gravius peccatur, quanto plus periculi imminet toti Ecclesiae, si parum diligentem aut fidelem, ne dicam ineptum Superintendentem habeat sive Inspectorem. Deinde exponitur, in quibus functio Superintendentis potissimum
cpnsistere videatur: 1. ut omnes Ecclesiae Ministros in ipsorum officiis iuxta cuius-
que ministerium observet, fidem ac diligentiam illorum commendet: contra vero segnitiem ac negligentiam reprehendat sitque custos supremus retinendae ac legitime observandae Ecclesiastioae disciplinae. 2. ut Ministros omnes, quoties opus est, convocet, ordinem ac
consensum unanimem inter eos retineat, illbsque sua et totius Eccle- siae nutoritate ex verbo Dei arguat et compeseat, sicubi septa sui ministerii transcendere conentur. 3.* ut operam omnem suam Ecclesiae supra alios Ministros om-
nes impendat, non in ipsius tantum gubernatione, sed in tuenda ilia etiam adversus omnes insultus quorumvis adversariorum, sive doctri- nae puritatem ac consensum a falsis Doctoribus labefactari, sive or- dinem^ ac decorum in Ecclesia violari, sive pacem ae' tranquillitatem illius per nonnullorum in Ecclesia insolentiam pcrturbari quoquo- modo contingat (D lb). 4. ut, quemadmodum ipse supremus est custos Ecclesiasticae
disciplinae in Ministris aliis omnibus et tota Ecclesia, ita ipse quo- que eidem disciplinae Ecclesiasticae sese ante alios subiiciat et sub- mittat sitque exemplar quo.ddam reliquis Ministris omnibus ct toti Ecclesiae in omni pietate, studio religionis, sollicitudine pro tota Ec- clesia et disciplinae Ecclesiasticae observatione. Tertio exponitur, qualemnam virum ad tantum munus obeunduin
quaeri eligique oporteat: nempe eum, qui, ut inter omnes alios Mi- nistros ac Seniores Ecclesiae ordine ac loco primas partes obtinet, ita illis, omnibus etiam eruditione pietate gravitate ac prudentia an- |
||||||
«) 1 Cor. 14.
|
||||||
58
|
||||||||
tucellat, sitque vel(D 2a)ut dux illoruin in propagando Hegno Cbristi
in Ecclesia per doctrinae puritatem prudentiam et pietatem, Postremo dicitur etiam de reliquorum Ministrorum ac Seniorum
omnium totiusque adeo Ecclesiae erga Superintendentem officio: 1. ut, nihil inter Ministros ac Seniores statuatur in publica Ec-
clesiae gubernatione inscio inconsultoque Superintendente, cuius alio- qui partes sunt praecipuae, rationem semper reddere omnium, quae in Ecclesia fiunt. 2. ut, quemadmodum Superintendens existimationem omnium Mi-
nistrorum tuetur ac defendit, cum apud Ecclesiam ipsam, turn alibi etiam ubique, dum res id quoquo modo postulat, ita rursum Mini- stri etiam ac Seniores omnes Superintendentis autoritatem atque exi- stimationem, cum apud Ecclesiam ipsarn, turn alibi ubique etiam, si ita incidat, tueri ac defendere pro sua virili debeant omnino, ut mur- mura omnia ab Ecclesia arceantur. 3. ut, quoniam Superintendens non nni tantum, sed pluribus
simul Ecclesiis praeest, unius Ecclesiae ministri ac Seniores de illo statuere nihil possint circa il-(D 2'')lius reprehensionem publicam vel destitutionem (si id forte commeruisse videretur), nisi convocatis prius omnium simul Ecclesiarum, quibus praeest, Senioribus et Ministris, ut, quemadmodum ab omnibus simul Ecclesiarum Ministris eligitur, ita ab omnibus simul etiam, siquidem id commeruerit, et reprehenda- tur et destituatur. Si tamen in unam tantum aliquam suam Ecclesiam peccaverit, ab eius Ecclesiae etiam Senioribus ac Ministris admoncri peculiariter poterit et debebit. 4. Ecclesiae officium esse, ut intelligat se ea omnia Superinten-
dent! suo debere, quae se Ministris verbi debere ex verbo Dei agnoscit. Atque de Superintendentis erga reliquos Ministros totamque Eccle-
siam illorumque vicissim erga ipsum officio tantum. Si vero Diaconi eligendi sint, 'turn de illorum Minis-
terio pro concione dicuntur ista. PKIMUM ostenditur, Diaconorum ministerium esse Apostolicam
et proinde Divinam quoque ordinationem '), necessa-(D 3»)>'iam alioqui Christi Ecclesiae, quatenus Christus' Dominus in egenis atque nffti- ctis membris suis negligi a nobis in Ecclesia haudquaquam vel de- beat vel possit. Ac, quemadmodum in vetere ludaeorum Ecclesia mandato Dei nulli mendiCO esse liccbat, quin aliorum ope subleva- rctur4), ita magis multo in Christi Ecclesia mutna invicera omnium |
||||||||
i) Act, ft, ») Deut. 15.
|
||||||||
.
|
||||||||
60
|
||||||
charitas pro cuiusque vocatione sese exerere debet, in qua alioqui,
omnium typicorutn Sacrificiorum ac cultuum loco, unam nobis chari- tatem imprimis omnes imperatam habemus, quae equidcm non permit- tit, ut fratres nostros pro quibus Christus Dominus aeque ac pro nobis sanguinem suum fudit egerequoquo modo patiamur. Ut igitur egenis in Ecclesia fratribus succurri commodius posset, ordinatos ha- bemus ab Apostolis, autore Spiritu Sancto, Diaoonos, sine quibus pauperum cura in Ecclesia commode baberi non potest. Quia vero rnembrorum Christi cura in Diaconatus ministerio suscipitur, et qui- dem potissimum eorum, in quibus se ipsemet Christus Dominus pasci vestiri ac sublevari testatur, serio docetur, advigilandum esse Ec (D 3b) clesiae in delectu Diaconorum, ut tales deligantur, in qui- bus fides et diligentia curandi menbra Christi desiderari non possit. Deinde expanitur, Diaconorum ofiiciuin in duobus potissimum cou-
sistere, nempe in sedula ac diligenti collcctione atque. item in fideli ac prudenti Eleemosynarum dispensatione. In colligendis porro Elee- mosynis earn esse praestandam Diaconis sedulitatem et diligentiam, quam se non tain hominibus, quorum curam habent, quam Christo ipsi Domino in afflictis membris ipsius debere agnoscunt. Quoties autem incidit, ut graviora sint pauperum onera, quam ut illis ex com- munibus eleemosynis satisfieri possit, Diaconorum officium esse, ut huius in tempore Ministros verbi et Seniores Ecclesiae admoneant, ut per eos Ecclesia ad uberiores eleemosynas commonefiat aut publico aut privatim, pro eo ac res id magis postulare videtur. In dispen- satione vero eleemosynarum earn fidem ac prudentiam Diaconis prae- standam esse, ut (quoad eius fieri potest) neminem egere patian- tur, sed egenorum omnium non minorem, quam sui ipsorum, curam habe-(D 4a)ant. Summam tamen eorum rationem semper habeant, quos domesticos fidei et membra Ecclesiae esse norunt. Praeterea, ut circa eleemosynarum dispensationem egenorum. quoque fidem ac pietatem subinde explorent et eos debiti ipsorum erga Deum ac Ec- clesiam diligenter admoneant, sicubi aliquid forte desiderent. Tertio exponitur, qualesnam potissimum in Diaconos sint eligen-
di, nempe in quibus haec relucent, quae circa Diaconorum elcc- tionem ab Apostolis observata') et a Paulo item de Diaconis prodita habemus: s) 1. ut sint fcctpTvpovftevoi, hoc est, ita spectatae probi- tatis fidei et integritatis, ut hae dotes in illis omnibus sintconspi- cuae omniumque piorum testimoniis approbentur. Quo quidem etiam pertinent, quae a Paulo de Diaconis traduntur: nempe, ut sint omni decoro praediti, non lucri cupidi, non bilingues, non multo vino aut |
||||||
<) Act. 6. ») 1 Tim. 3.
|
||||||
61
comessationibus dediti, unius uxoris mariti, regendae familiae periti,
et quae in qpm sententiara dicuntur." 2. Ut sint pleni Spiritu san- cto, hoc est, ut dona Spiritus Saneti in illis sint conspicua: nempe cognitio rerum Divi-(D 4b)narum, studium pietatis, lenitas mansue- tudo benignitas gratia atque energia quaedam in admonitionibus consolationibus et exhortationibus, quarura sese multae alioqui occa- siones in dispensandis eleemosynis offerre plerumque solent. 3. Ut sint pleni sapientia, ne quid temere in dispensatione Eleemosynarum agant, sed prudenter ac circumspecte illas dispensent, ne vel prae- postere illas erogent, vel alios prae aliis quoquo jnodo fraudent, et in omnibus perpetuo propositam sibi ob oculos liabeant Dei potissi- mum gloriam et Regni Christi in eius Ecclesia propagationem. Quarto exponitur, tam divitum, quam pauperum in Ecclesia erga
Diaconos officium '). Nempe divitum officium esse, ut ultro ac li- benter, denique etiam liberaliter in usum atque alimoniam pauperum conferant, memores, ea quae habent non esse sua, sed Dei solius pro- pria seque bonorum suorum omnium, non esse Dominos, ut eis pro suo utantur libito atque arbitrio, sed oeconomos duntaxat, et quidem ad breve temporis momentum, a Domino Deo constitutes, apud quem tandem alioqui (D 5a) rationem illos exactissimam reddere oportcat eius suae oeconomiae, in qua sane nobis non tain sunt spectanda, quae nostra sunt, quam quae Iesu Christi, qui in egenis Ecclesiae suae membris vel contemnitur vel honoratur s). Deinde divites monentur, ne perinde esse putent, sive ipsimet per sese
pro suo arbitrio, sive per manus Diaconorum egenis in Eeelesia sub- veniant. Interesse totius Ecclesiae, ut omnia ordine et ad aedificatio- nem fiaut. Pugnare item cum Ecclesiae aedificatione, si otiosi aut pigri homines in ipsorum otio ac pigritie alantur, veri autem pauperes eleemosynis fraudentur. Ut igitur inutile otium ac pigrities non ala- tur in Ecclesia utque veris egenis succuratur, ordinati sunt ab Apo- stolis Diaconi, qui verorum Ecclesiae pauperum curam imprimis ha- berent, eo quod singuli in Ecclesia curam illorum habere commode non possent. Contemni ab iis igitur Apostolicam ordinationem, im- pediri item Ecclesiae in cura pauperum aedificationem, qui perinde esse putant, sive ipsimet per sese pro suo arbitrio, sive per Diaconos eleemosynas dispensent. Interim tamen doce-(D 5b)tur Ecclesia, non pugnare id cum Diaconorum ministerio, ut frater fratrem privatim sublevet, dum ilium egere videt: neque per publicas Ecclesiae in coetu Eleemosynas prohiberi, quominus privatim etiam proximo, dum res ita postulat, succurramus. Sed ordinem retinendum esse publica- |
|||||
>) 1 Tim. 6. Luc. 12. Esa. 58. 2 Cor. 9. ») Luc. 16,
|
|||||
62
|
||||||||
rum Eleemosynarum in Ecclesia iuxta Apostolicnm ordinationem, ut
veris pauperibus Ecclesiae prospiciatur cum Ecclesiae aediticatione. Pauperuin vero offioium erga Diaconos et totam Ecclesiam esse
dicitur ): 1. Ita affectos esse debere, ut potius aliis adiumento (si fieri pos-
set) quam oneri esse cupiant, sintque ad dandura ipsi propensiores, quatn ad accipiendum ab aliis, si ullo raodo id vel industriu sua vel iiianuum suarum labore facere possent. Haec enim est lex Christianae charitatis, ut, quae proximi sunt, maiare cura quam nostra ipsornm euremus. 2. Non debere pauperes pudere suae paupertatis, quatenus quidem sunt Christiani. Statuendum enim esse omnibus Christianis, certa Dei providentia id fieri, ut alii sint divites, alii vero egeant iu Eeclesia '), ut et (D 6") per Divitum munifieentiam et per pauperum tolerantiam, dum illi succurritur, nomen Dei in Ecclesia cohonestetur. Statuent igitur pauperes, in sua paupertate illustrari gloriam Dei, il- lamque tanquam donum Dei cum oinni gratitudine et tolerautia am- plectentur, atque ad assiduam sui consolationem in prospectu semper habebunt Christi Domini exemplum, qui pro nobis ultro ac sponle sua, cum Dominus essct omnium, pauper nihilominus esse voluit, ut, eius exemplum intuentes, pauperes cum illo esse ne erubescamus, sed in nostra inopia per nostram tolerantiam Deum semper pro nostra virili glorificemus. 3. Pauperes in accipiendis eleemosynis cogitare debere, quod non tanquam ex hominum, sed tanquam ex Dei ipsius manibus eleemosynas accipiant ad sui sustentationem, et proinde ipsorum officii esse, ut eas reverenter et cam ,0mm gratitu- dine sine ulla amarulentia aut murmuratione accipiant, utque ipsis, tanquam Dei donis, parce ac frugaliter ad necessitatem duntaxat, non autem ad luxum aut voluptatem utantur, cogitentque, se in Deuin ip-(D 6b)sum peccare, quoties datis sibi Eleemosynis, aut abutuntur quoquo modo, aut illas parum reverenter cum murmurationibus e Diaconorum manibus aecipiunt: sed multo gravius se pcceare adhuc, ac veluti Deum ipsum in sua beneficentia riderc, si praeter necessi- tatem ipsam praetextu simulatae inopiae panem alienum ad alendum otium pigritiemque suam poscant. Tales enim, praeterquam quod sua bypocrysi veris Christi menibris ipsorum eleemosynas praeripiunt, ipsam etiam Ecclesiam totam t'raudulentcr spoliant, et spiritui sancto, in Diaconatus ministerio (quantum in ipsis quidem est) illudunt. Haec ita pro concione dicuntur, circa Diaconorum electionem:
priusquam electio ipsa instituatur. POST absolutas autem istiusmodi condones, pro eo ac ministro-
|
||||||||
«) 1 Samu, 2.
|
||||||||
<) 2 Thess. 3.
|
||||||||
63
rum qui sunt eligendi ratio ipsa postulnt, priusquam consuetae aliae
prcces publicae Ecclesiasticae instituantur, Minister Ecclesiam ad prc- eandum peculiariter invitat pro successu futurae Ministroruin ele- ctionis, atque clara voce ad eum modum precatur (D 7H). »DOMINE Deus, Pater noster coelestis! cuius solius gratuito bene-
ficio fit, ut bouos ac fideles Ministros in Ecclesia habeamus, et sine cuius auxilio humana industria nihil oninino efficere potest, nedura ut legitimos Ecclesiae tuae Ministros ex nobis ipsis eligere ullo modo possimus, oramus tuam clementiam, Pater sanctissitne! ut Ecclessiae hide nostrae, quae te una cum unigenito filio tuo ac Sancto spiritu Ununi Verum atque Aeternum Deum suum esse credit ac profitetur, ct pro qua idem ipse Alius tuus sanguinem suum innocentissimum fundere non dubitavit, doaare digneris pios fideles ac diligentes, N. {Hie nominandi sunt Ministri, qui eligi debebunt), qui suo Mi- nisterio secundum Divinam voluntatem tuam ad nominis tui gloriam et Ecclesiae nostrae aedificationem fungantur. Bege ac guberna corda eonsilia et suffragia nostrum omnium in hac N. electione, ut so- lam duntaxat gloriam tuam in prospectu nostro baben-(D 7,J)tes, eos in N. nostrae Ecclesiae eligamus, qui, defixis et ipsi suis oculis in solam nominis tui gloriam, ministerio suo recte ac fideliter defun- gantur. Exaudi nos quaesumus, Pater clementissime! opem hie tuam Divinam suppliciter implorantes per uuice tibi dilectum nomen Iesu Christi, filii tui Domini nostri. Amen." Post hanc precatiouem habentur demum aliae preces consuetae pro
communibus Ecclesiae necessitatibus: quibus absolutis et Psalmo ali- quo decantato, monetur Ecclesia, ut omnes domum reversi sobrie ac frugaliter toto eo die vivant ac sine cibo et potu ad vesperam usque (quatenus id valetudo cuiusque permittit) diem ilium transigant in precibus et sacra lectione. Aut, si quid necessario propter valetudi- nem cibi sumendum sit, id ut summa cum raoderatione et parci- monia fiat, quo facilius totus dies ille precibus et cultui Divino im- pendatur. Atque ita demum facta istiusmodi admonitione dimittitur cum pace Ecclesia et ad secundam rursus poraeridianam convocatur. Ibique rursus fit concio publica, in qua plenius (D 8a) exponuntur, quae matutina concione satis explicari non potuerunt, populusque denuo ad precandum invitatur, et sic totus dies ille transigitur in ieiunio et precatione, ut Deus futuram_ Ministrorum electionem per Spiritum Sanctum suum gubernare faustamquo ac. foelicem suae Ec- clesiae propter dilectum filium suum esse velit. |
||||
64
|
||||||
DK RITU IPSO EL1GEND1 MINJSTROS.
EITUM praeficiendi Ministros Ecclesiis varie observatum esse,
cum apud veteres, turn apud nostrorum etiam teraporum Ecclesias videmus, pro eo ac Ecclesiae cuiusque rationes ipsaque adeo terapora id videbantur postulare. Oliin in vetcre post Apostolos Ecclesia de- signabantur Ministri totius populi suffragiis, iuxta exemplum Aposto- lorum circa Diaconorum electionem '), atque hunc morem Cyprianus suis quoque temporibus observatum esse docet. Sed cum pietas re- frigescere passim mox postea coepisset ac plebs ipsa Ecclesiae dis- sidia quaedam inter sese ale-(D 8b)re, resque tota ad turbas potissi- mum simultatesque in istiusmodi electionibus spectare videretur, atque privatis fere affectibus omnia agerentur, autoritas demum tota prae- ficiendi Ministros in Ecclesiis ad Magistratum (publicae alioqui tran- quillitatis atque ordinis politici retinendi in Ecclesia custodem) de- voluta est, exemplo nimirum veteris sub Mose Ecclesiae, in qua Ma- gistrate summos Ministros templi omnes constituebat. At vero et hie gravius adhuc malum subsequutum est, versa in tyrannidem Ma- gistratus autoritate et, auctis brevi rebus Ecclesiae, tituli Ministerii Ecclesiasticii aulicorum officiorum premia esse coeperunt Ecclesiae- que suo fraudabantur Ministerio, dum aulici homines, ad loca ac ti- tulos Ministrorum admoti, neque ipsi suo ministerio vere fungcrentur, neque ut alii fungerentur permittere vellent. Accessit ad extremum Papae Komani tyrannis plane antichristiana, per quam sibi ille do- minium nescio quod omnium oranino toto terrarum orbe Ecclesia- rum quo iure quaque iniuria ita arrogavit, ut ab ipso potissimum iuratisque Eegni sui satellitibus duntaxat omnium (E 1") ubique Mi- nistrorum Ecclesiasticorum institutio tota penderet. Contracta igitur popularis electionis ad Magistratum autoritate ac demum ad Papain ipsum iuratosque ipsius satellites devoluta, perierat propemodum in omnibus Ecclesiis purum ac legitimum earum ministerium, quod nunc singulari plane Dei beneficio multis rursum locis restitutum indiesque magis ac magis adhuc restitui videmus. Porro cum perspicuum sit rem plenam semper periculi utrobique fuisse, e"t in populari ilia vide- licet publica Ministrorum Ecclesiae eleclione, et in eius iterum ad unum quempiam paucosve alios quosdam astrictione, eum nos in nostra Ecclesia Ministros eligendi modum nobis potissimum obser- vandum esse putavimus, qui et verbo Dei consentaneus ornnino esset, et tumultibus interim ac dissidiis popularibus viam utcunque praeclu- deret, nihilominus tamen etiain servitutem omnem ab Ecclesia ar- |
||||||
i) Act. C. 14.
|
||||||
65
|
|||||
ceret. Nempe ut neque plebis ipsius in Ecclesia autoritas neglige-
retur omnino et omnia interim ordine ac decenter fierent, quemad- modum Paulus docet ') Neque tamen ideo diversuiu eligendi (18) Ministros in aliia Ec-
clesiis moreui ac ritum ullo modo damnainus, modo ut tollatur abu- sus omnis, quoad eius fieri posset, oinuesque turbarum ac dissidiorum occasiones amputentur, sed nos nostrae nobis Ecclesiae commoditatem spectandam inprimis esse putavimus. Alioqui earn ubique in Ecclesiis libortatem extare optareinus, ut, observato duntaxat unanimi sanae doctrinae consensu, ritus sane ac ceremoniae aliquo modo variarent, neque ad unuin et eundem ubique moduin observarentur, sed una- quaeque Ecclesia (sublatis interim praeiudiciis privatisque affectibus omnibus) publicae hac in parte commoditati ac tranquillitati suae studeret. Sic enim Christianae libertatis vera legitimaque ratio retineri in Ecclesiis manifesteque adeo conspici etiain posset. Permissa igitur omnibus Ecclesiis sua libertate, nos infra scriptum nobis eligendi Mi- nistros modum sequendum esse iudicavimus, quod nobis omnium com- modissimus nostrae Ecclesiae es,se videretur, et quod ilium ctiam Kegia nobis autoritate permissum in Diplomnte nostro haberemus. In ipso ergo publici ieiunii die (19) ac precum publicarum, ut
iam est dictum, post absolutas preces publicas monelur Ecclesia, ut sequente hebdomade quisque ex Ecclesia, invocato Dei nomine, serio secuin dispiciat, quosnam ad illud ministerium, in quo unus aut plu- res forte desiderantur, maxime utiles atque idoneos esse putet, nomi- naque eorum in scripto Ministris ac Senioribus Ecclesiae per totam illam bebdomadem (sepositis alioqui privatis affectibus omnibus) tra- dat. Tota igitur hebdomade ilia Ecclesiae totius suffragia per Mini- stros ac Seniores privatum colliguntur. Altera vero iebdomade postea Ministri, Seniores ac Diaconi eius Ecclesiae omnes, in qua Ministri eligendi sunt constituto ad id certo aliquo die simul conveniuut suflragiaque totius Ecclesiae collecta una inter sese perspiciunt, et, observatis eorum nominibus, qui, plurimis Ecclesiae suffragiis com- mendati, maxime alioqui jidonei prae aliis esse videntur, post factam denuo seriam nominis Divini invocationem, singuli, alii post alios ordine suo, suftragia sua de eligendis, qui desiderantur, Ministris fe- runt, redditis interim rationibus e verbo Dei petitis, cur alios (20) prae aliis magis idoneos esse iudicent, ue quid privatis affectibus ullis illic omnino geratur. Non prius autem coetus ille Ministrorum, Se- niorum ac Diaconorum omnium dimittitur, quam unanimi, aut simul omnium, aut maioris saltern partis assensu, qui desiderantur Ministri, >) 1 Cor. 14.
II. 5
|
|||||
cr,
|
|||||
elignntur ex iis, qui, Ecclesiac suffragiis commendati, cxcellcntioribus
donis a Domino ornati esse videntur. Nee git inter Ministros, Sonio- res ac Diaconos omnes quisquam, qui aliquid omnino habeat, quod nut electionetn ipsam in dubium vocare, aut cos, qui sunt electi, a ministerio ipsorum merito arcere ull6 modo possit. Facta autem istius- modi electione, accerstintur qui sunt electi ad coctuin ilium Ministro- rum, Seniorum ac Diaconorum omnium proponiturque illis eius mi- nisterii, ad quod sunt electi, tota ratio atque animi illorum, quonam pacto ad delatum sibi ministerium affecti sint, diligenter explorantur. Quodsi nullam legitimam adferant cxeusationem, quominus delatum ministerium suscipere possint, sed assensu suo comprobent suam vo- cationem, turn subsequente proximo Dominico die (21) sub finem antemeridianae concionis, priusquam publicae preces Ecclesiasticae in- stitnantur, nomina electorum publice per Ministrum e suggestu coram tota Ecclesia recitantur iubenturque electi illi eo loco coram tota Ecclesia consistere, quo omnium eommodissime a tota Ecelesia con- spici possint. Ac turn demum Ecclesiastes e suggestu populo exponit, viros illos (unum aut plures) post revisa collataque ac diligenter ex- cussa totius Ecclesiae suffragia, seria ac gravi deliberatione et sine privatis affectibus ullis, sed solo promovendae Dei gloriae in eius Ecclesia studio, ad ipsorum Ministerium electos esse, viderique illos omnium maxime idoneos ad eiusmodi ministerium unanimi consensu omnium et verbi Ministrorum et Seniorum et Diaconorum. Ut au- tem nemo ex Ecclesia de istiusmodi electione merito conqueri possit, conceditur rursum toti Ecclesiae totius hebdomadis proxime subse- quentis deliberatio, ut quisque in Ecclesia secum dispiciat, num in electis viris illis aliquid eiusmodi adhuc deprehendat, propter quod, sive id ad doctrinam, sive etiam ad vitae integritatem pertineat, (22) a delato illis per electionem ministerio arceri serio possint, et, si quid forte aliquis ex Ecclesia se habere eiusmodi credat, id turn intra earn bebdomadem, ante subsequentem Dominicum diem, Ministris aut Senioribus privatim indicare iubetur, ut in coetu demum Ministrorum ac Seniorum proximo diligens ac gravis accusationum istiusmodi examinatio fiat. Monentur autem serio omnes in Ecclesia, ut sua libertate Christiana in deferendis apud Seniores electis illis utantur quidem legitime, sed non abutantur, atque in prospectu sem- per habeant legem Christianae charitatis et Ecclesiae aedificationem. Libertatis enim Christianae conservationem, ut est proculdubio neces- saria in Ecclesia Christi, ita gratissimam quoque esse verbi Ministris, Senioribus ac Diaconis omnibus; sed nimiam rursus traducendi alios temere licentiam, idque sine fructu ullo aut certa etiam accusationis comprobatione, earn sane in Christi Ecclesia adeo non esse alendam |
|||||
07
|
|||||
ut ne ferri quidem omnino debeat, multo minus autem clancularias
obtrcctationes, susurros ac murraurationes. Legitimuni (23) igitur libertatis Christianac usura in Ecclesia retinendum esse omnibus, sed vitandas rursum omnino, denique et non ferendas esse mnlevolas et clandcstinas obtrectationes susurros ac murmurationes, quas alioqui manifeste semper a Domino punitas esse videmus. Quodsi intra praedictam hcbdomadem aliquid eiusmodi adversus
electos illos proferatur, quod eleetionem ipsorum (facta per Ministros ac Seniores Ecclesiae diligenti accusationum examinatione) dubiam merito facere posse vidcatur, qui inter electos ad liunc modum ac- cusati sunt, ad Ministerium non admittuntur, sed in locum eorum alii, qui, plurimis Ecclesiae sufirngiis post electos illos commendati, Ministris verbi, Senioribus ac Diaconis Eeclesiae maxime apti atque idonei esse videntur, substituuntur. Aequum id enim prorsusque necessarium esse videtur, ut in designandis Ecclesiae Ministris sum- ma npud eos sit autoritas, quos autore Spiritu sancto ad regendam gubernandamque totam Ecclesiam ordinatos esse constat. Si vero tota ea hebdomade ante sequentem Dominican} diem nihil
profcrtur ad-(24)vcrsus electos illos, quod quidem aliquid momenti in se habere videntur, turn Ministri verbi et Seniores Ecclesiae pro- cedunt ad publicam electorum Ministrorum coram tota Ecclesia in augurationera. Hie tamen pcculiariter observantur quaedam circa Ministrorum
verbi et Superintendentis eleetionem, quae alioqui necessaria non sunt circa Seniorum subsidiariorum aut Diaconorum eleetionem. Si quidem in _Kegio diplomate praeclare sane ac prudenter constitutum est, ut Ministri verbi omnes ipseque imprimis Superintended, posteaquam sunt electi, coram Kegia Maiestate sistantur, priusquam publice ad Mini- sterium inaugurcntur; ut eorum electio, non plcbis tantum in Ec- clesia assensu, sed Kegia quoque autoritate comprobetur. Quae sane res multum facit ad retinendum sanae doctrinae per omnes Ecclesias consensutn, praebetque occasionem inagnam instituendi peculiares pre- ces in Ecclesiis pro Maiestate Eegia et tuendae vocationis Regiae in Christ! Ecclesia adversus deliria eorum, qui negant esse locum ullum Magistratui in Ecclesia Cliristi. Circa ministrorum verbi igitur et Sn-(25)perintcndentis eleetionem id pcculiariter observatur ante pu- blicam illorum coram Eeclesia inaugurationem, quod, posteaquam eleeti lam ac publico totius Ecclesiae silentio approbati sunt (quem- admodum supra dictum est), sistuntur tandem per Ministros ac Se- niores Ecclesiae coram Maiestate Kegia, aut si quos ad id alios Ma- iestas sua loco suo designare velit, atque ita demum ipsorum electio Regia autoritate comprobatur iuxta diplomatis ipsius dispositionem, 5*
|
|||||
68
|
|||||
Seniorum vero subsidiariorum, atque item Diaconorum electioncm,
Ecclesiae ipsi atque imprimis eius Ministris Eegia beneficentia per- missam omni ex parte habemus. Caeterum sunt rursus et alia quacilarn soli duntaxat Superinten-
denti peculiaiia circa eius electionem, quae neque circa aliorum vcrbi ministrorum, neque item circa Seniorum subsidiariorum aut etiam Diaconorum observari solent. Cum enim Superintendens non unius tantum alicuius peregrinae Ecclesiae, sed simul omnium curam Da- beat, inque omnibus pariter suo Miuisterio fungatur, omnium sane etiam Peregrinarum Ecclesiarum assensu opus est ad ipsius electio- nem. Haec sunt igitur soli Superintendenti peculiaria circa ipsius electionem: (26) 1. quod non tantum per unam aliquam, sed per omnes simul Pe-
regrinas Ecclesias publicum ieiunium publicaeque preces per illarum Ministros instituantur, ante eius electionem, quemadmodum supra de indicendo ieiunio habetur. 2. quod non unius tantum etiam, sed omnium Peregrinarum Ec-
clesiarum suffragia per Ministros et Seniores illarum privatim, ut antea quoque dictum est, colliguntur, quatenus plures Peregrinae Ec- clesiae cum suis Ministris ac Senioribus constitutae liabentur et quisque in illis Ecclesiasticae sese disciplinae subiecit, aedita prius de more fidei suae confessione. 3. quod post collecta per Ministros ao Seniores omnium Percgri-
riarura Ecclesiarum, ut iam dictum est, constitutarum suffragia, non unius tantum etiam, sed omnium pariter Ecclesiarum verbi Ministri, Seniores et Diaconi in unum conveniunt omnesque simul unum ali- qucm per sua suffragia ex iis eligunt, quos plurimis Ecclesiarum suf- fragiis commendatos habent maximeque ad id munus idoneum vide- licet esse cognoscunt: nimirum quern intelligunt pietate eruditione gravitate prudentia atque autoritate (27) prae aliis omnibus in- signem esse. Quodsi forte inter omnes omnium Peregrinarum Ecclesiarum Mi-
nistros, Seniores ac Diaconos de uno aliquo Superintendente unani- miter eligendo prorsus convenire non queat, turn res tota, adiecto a Ministris et Senioribus omnium Peregrinarum Ecclesiarum libello supplici, ad Regiam Maiestatem defertur, ut eius Maiestas, unum ex iis, qui ab omnibus Peregrinarum Ecclesiarum Ministris, Senioribus ac Diaconis proponuntur, in Superintendentem constituat, qui illius Maiestati ad obeundum hoc munus maxime fidelis atque idoncus esse videtur. Atque haec sunt tantummodo, quae peculiariter observantur circa
verbi Ministrorum et Superinteudentis electionem. In reliquis vero |
|||||
69
|
|||||
omnibus eadem est forma fere electionis omnium Ministrorum Ec-
clesiae, de quibus iam nobis in superioribus satis dixisse videmur. lam igitur ad publicam coram Ecclesia electorum Ministrorum omnium inaugurationem veniamus. DE PUBLICA ELECTORUM IAM MINISTRORUM CORAM TOTA ECCLESIA
INAUGURATION. (28) Forma publicae inaugurations eorum, qui ad publicum aliquod
Ecclesiae ministerium deliguntur, una propemodum atque eadem esset, nisi illam variatae pro cuiusque ministcrii ratione admonitioncs in- terrogationcs ac preces magna ex parte immutarcnt. Sed, quia maxi- ma fere inaugurationum pars consistit in admonitionibus interroga- tiouibus et precibus, cuique miuitterio peculiaribus, quas pro mini- sterii cuiusque ratione variari oportet, operae precium esse iudicavi- mus, ut imicuique mimsterio propriam suan inaugurationem adderemus. Forma inaugurandi Ministros verbi et Superiniendentem ad
Ministerium ipsorum. Posteaquam Superintended verbive Ministri alii per Maiesta-
tem Kegiam, ut dictum est, approbati sunt, certus aliquis dies Domi- nieus, aut alioqui solemnis, constituitur ad ipsorum inaugurationem. Ibi vero in ipsa concione (sive matutina, sive pomeridiana, pro (29) eo ac commodum est Ecclesiae), absolutis publicis Ecclesiae precibus, priusquam Psalmus decantetur, Ecclesiastes iubet prodire nominatim electos illos atque Kegia autoritate approbatos (sive Superintendentein, sive alios verbi Ministros) in totius Ecclesiae prospectum, sic ut me- dii consistant inter reliquos Ecclesiae Ministros et Seniores atque a tota Ecclesia conspicianlur. Constitutisque illis ad hunc modum, com- memorabit paucis de ipsorum electione anteacta, ut sese babuit, deque officio ipsorum, quemadmodum in admonitione circa ipsorum electio- nem expositum in superioribus babetur. Deinde non aliud iam re- stare dicit, quam, ut, qui ita sunt electi totiusque Ecclesiae assensu publico et Regia etiam autoritate approbati, in publico tandem totius Ecclesiae coetu ad hoc ipsura ministerium, ad quod sunt electi, in- augurentur. Principio autem circa inaugurationem electi Superintendents et
verbi Ministrorum quaerit Ecclesiastes a reliquis Ministris et Senio- ribus Ecclesiae, num, qui inaugurandi sunt, approbati sint iam Eegia autoritate iuxta privilegii dis-(30)positionem? IUique respondent: Etiam. |
|||||
70
|
|||||||
Postta vertit orationem suara ad clectos ipsos, sive unus sit sive
plurcs, eosquc alloquitur ad hunc modura: a Quandoquidem ad verbi iam ministcrium in hac Christi Ecclesia
publico illius assensu vocati Kegiaque autoritate commendati estis ncque aliud restet, quam ut publice iam coram toto huius Ecclesiae coctu inauguremini per manuum impositionem iuxta Apostolicam observationem, quaedam mihi prius a vobis sunt qnacrenda nomine totius Ecclesiae, ut vos ipsimet ore vestro ministcrium hoc vestrum coram tota Ecclesia attestemini atque approbetis. Proindc vestrum erit, ad ea mihi, de quibus vos iu conspectu Dei et eius Ecclesiye interrogavero, publice et coram tota Ecclesia nostra respondere." Intcrrogationes, quae electis verbi Ministris aut
Superintendent! proponuntur publice ante eorum
inaugurationem. (31)
1. «Sentitisne internum Spiritus sancti in corde vestro afflatum,
excitantem vos ad suscipiendum in hac Ecclesia delatum vobis hoc ministerium, nempo quod in illo non quneratis privatum ullum vestrum commodum honoremve ullum aut vestrum ipsorum gloriam, sod tan- tum solam Dei gloriam atque incrementum Eegni Christi in eius Ecclesia per Euangelii ipsius in vestro ministerio praedicationem et propagationem? Id equidem ex vobis nunc in conspectu Dei, qui videt et novit omnia, totiusque huius suae Ecclesiae audire velim ad Ecclesiae aedificationem et vestri in ilia ministcrii approbationem"? Kespondent electi: //Sentimus, et Deum oramus, ut, quod in nobis
orsus est, ad finem usque etiam perficiat propter Christum ad glo- riam sancti nominis sui. Amen". 2. a Creditisne, Propheticam atque Apostolicam doctrinam veteris et
novi testamenti, in Biblicis scripturis comprehensam, esse unicumverum atque absolutissimum fundamentum catholicae Dei Ecclesiae in Christo, sic ut in scripturis illis ad plenum contineantur omnia, quaecunque (32) ullo modo sunt necessaria ad salutem '), cuius basis, medium, adeoque et caput ipsum sit solus ille Iesus Christus, homo ex homine iuxta carnem, nempe filius David, semen Abrahae, conceptus et ge- nitus ex Matre Virgine 2), sed idem rursus etiam verus atque aeternus Deus, aeterni Patris Dei Eilius, illi per omnia aequalis et super omnia in triadis Divinae suae monade benedictus in saecula? Amen" 3). Kespondent electi: ^Credimus, et Deum oramus, ut hanc fidem in
|
|||||||
') Ephes. 2. 2 Tim. 3. *) Act. 4. Ephes. 1. 1 Cor. 3. Koma. 9.
') Matth. 3, 28. 1 loan. 5. |
|||||||
71
|
|||||
nobis ct in tota Ecclesia perpetuo per Spiritum sanctum suum ad-
augere velit." 3. //Vultisne lmic ipsi fundamento Ecolesiae Dei, quod iam pro-
i'essi estis, modis omnibus pro surnma virili vcstra in vestro Mini- sterio insistere, septa illius nusquam transcendere, illud solum et doctrina et vita vestra promovere, huic soli superstruere per gratiam Dei nurum gemmas aut argentum, ligna vero ao stipulas illis su- perstruotas pro donorum vestrorum mensura ab auro argento ac gemmis disceruere '), ct tain in aliis arguere, quam in vobis ipsis, si quae dcprehendantur, arguendas praebere ex ver-(33)bo Dei"? Kespondent electi: //Volumus, et, quatenus spiritus Prophctarum in
Christi Ecclesia Prophetis ipsis subiecti sunt 2), a frat rib us hie uostris sublevaii semper postulamus." 4. u Agnoscitisne id esse debiti atque officii vestri, ut in vestro
ministerio inculpate, quoad eius fieri potest, et sine reprehensione iusta ulla verscinini nullamque ullius offendiculi occasioncm, tam in doctrina, quam in vita vestra, cuiquam omnino detis 3). Et, sicubi forte debito officioque vestro hac in parte desitis, aut aliquid eiusmodi (ut omnes sumus homines) designetis, unde offendiculum aliquod nasci possit, vultisne vos ipsos fraternae correctioni Ecclesiae iuxta usurn disciplinae Ecclesiasticae, perinde atque reliqui omnes in Ecclesia fratres, subiicere, ut secundum verbi Divini praescriptum, si ita res postulct, arguamini ac reprehendamini, denique et ministerio vestro destituamini, si id omnino Ecclesiae iudicio videamini commcruisse 4)"r Kespondent electi: « Et debitum offieiumque nostrum agnoscimus ct
disciplinae Ecclesiasticae subesse volumus, ut, qui nos non Dominos, (34) sed Ministros Ecclesiae et quidem homines etiam esse profi- teamur, qui, peccatis semper obnoxii, semper etiam illorum remediis egeamus." Absolutis hisce Ecclesiastae. interrogationibus et electorum Mini-
strorum responsionibus, vertit rursus orationem suam Ecclcsiastes ad ipsam Ecclesiam, et ait: a Audivistis viri fratres! electorum istorum fratrum de vocatione ip-
sorum testimonium. Audivistis etiam, ut sint affecti gratia Domini ad obeundum suum ministerium in nostra hac Ecclesia. Haec vero cum sint nostris omnium viribus maiora, neque sine peculiari dono atque auxilio Dei praestari ullo modo possint, Ilium ante omnia invocemus, qui se nobis usque ad saeculi consummationem semper affuturum, neque nos unquam iu nostris necessitatibus deserturum esse, vere procul du- bio promisit, ad hunc modum: s), i) 1 Cor. 3. ») 1 Cor. 14. 3) i Tim. 3, Tit. 1. ■») 1 Tim. 5. Gal. 2.
5) loan. \i. |
|||||
72
|
|||||||||
Precatio super electis verbi Ministris circa ipsorum
inaugurationem. (35) r Doraine Deus, fili D<8i vivi, Iesu Christe! qui te Ecclesiae tuac
ad finem usque saeculi semper adfuturum esse promisisti '), ut illam regas ac gubernes Spiritu sancto tuo, quique illam ita diligis, ut non solum sanguinem tuura innocentissimum pro ea semel fuderis, sed huius quoque tanti tui bcneficii testes ac Doctores in ilia perpetuo extare velis ad instaurationem sanctorum et consummationem absolven- dam in mystico tuo (quod nos sumus) corpore !). Te iam supplices deprecamur, Domine Eex, Doctor ac Pontifex noster aeterne! ut hoscc viros fratres nostros (si plures sint electi ad ministerinni), per nos ad verbi ministerium in tuo sancto nomine electos, Spiritu sancto tuo replere digneris, ut verbi tui divini ministerium beneficiorumque tuo- rum salutare atque efficax testimonium inter nos retineatur et conser- vetur. Largire illis Domine! prudentiam recte secandi verbum tuum 3). Da ut Satanae et Anticbristi dolos ac tyrannidem ab Eccle-(36)sia hac nostra fideliter ac diligenter arceant, eiusque reliquias omnes, si quae adhuc inter nos haerent, prorsus extirpent ac propellant. Dona illis Domine! eiusmodi os et sapientiam, ut ora omnium adverseriorum verbi tui autoritate obturare luposque a grege tuo abigere possint 4), quo ita demum populus hie tuus, per ipsorum ministerium in vera tui cognitione instructus, te laudare, tibi gratias agere inque volun- tatis tuae sanctae obedientia et omni pietate indies magis ac magis promovere possit, ad regni tui Patrisque tui coelestis gloriam immor- talem, quem etiam per tuum nomen, ut abs te edocti sumus, suppli- ces invocamus, dicentes: Pater noster etc." Pinita precatione, accedunt ad electos Ministros alii rainistri et
Seniores Ecclesiae omnes et capitibus illorum manus una omnes im- ponunt, quibus etiam assistens Ecclesiastes, et manus una cum illis capitibus electorum imponens, clara voce auscultante tota Ecclesia dicit: »Deus et Pater noster coelestis, qui (37) vos ad verbi sui Mini-
sterium in hac sua Ecclesia vocavit, illuminet vos spiritu sancto suo suaque manu potenti vos corroboret et vestrum ministerium ita regat et gubernet, ut in illo fideliter et cum fructu versari semper possitis, ad propagandum Eegnum unigeniti sui filii in Ecclesia ipsius per |
|||||||||
') Matth. 28. *) Ephes. 4. 1 Cor. 2. ») 1 Tim. 1.
«) Lucae 22. Tit. 1. 1 Tim. 3.
|
|||||||||
73
|
|||||||
Euangelii sui institutam ab ipso praedicationem, propter eundem ipsum
unigenitum suum filium, Iesum Christum, Dominum ct servatorem nostrum. Amen." Post absolutam manuum istiusmodi impositionem vertit sese rur-
sum Ecclesiastes ad totam Ecclesiam, illamquc officii sui erga Mini- stros verbi paucis admonet, quemadmodum in superioribus in con- done circa eorum electionem descriptum habetur ')> hortaturque Eccle- siam ad assiduas preces, ut Dominus Deus non tantum extrudat fide- les ac diligentes operarios in messem suam s), sed extrusos iam dcin- ceps quoque semper corroboret et gubernet, ne a suo officio minis ullis tyrannideve Satanae satellitumque ipsius absterreantur, neve in metendo propter afflictiones et molestias (38), quae in messe hac obveniunt, defatigentur animumque despondeant. His dictis vertit se rursum Ecclesiastes ad electos et iam inaugu-
rates Ministros illos, cosque alloquitur ad hunc modum: Postrema admonitio ad inauguratos verbi Ministros,
antequam Psalmus decantetur. «Villi fratres! attendite vobis ipsis et videte, ut in vestra voca-
tione isla digne versemini, ut fidos Christi Domini servos decet. Pascite concreditum vobis gregem Christi, curam illius habete, non velut adacti, sed ultro ac sponte vestra, non turpis lucri studio, scd liberaliter, neque dominium vobis usurpantes in Ecclesiam, sed sitis velut exemplaria gregis 3). Ecbus adversis (vobis alioqui semper ex- pectandis) ne frangamini. Conlemptum probra et convicia addicto- rum mundo hominum forti infractoque animo cum omni tolerantia sustinete, adeoque et illorum nomine (39) vobis gaudete, proposito vobis exemplo Prophetarum atque Apostolorum omnium et ipsius denique Christi domini 4). Praestate vos fideles ac diligentes Christi Domini et Spiritus sancti cooperarios in arguendo mundo de pecca- to, iustitia et iudicio ipsius s). Ne efferamini animo, si quando vobis ex sententia aliquid succedat prosperenturve aliquo modo res vestrae, multo minus vero opes aut honores mundi huius expetatis, ne, illis inebriati, tandem indormiscatis veniatque ita demum homo ille ini- micus et, vobis dormientibus, in agro vestro superseminet zizania 6). Consolemini afflictos, egenos sublevetis pro vestra virili ') atque alios |
|||||||
') Ephes. 6. Col. 4. 2 Thes. 3. s) Matth. 9. Lucae 10.
») loan. 21. Act. 20. 1 Pet. 5. *) loan. 13, 15. Matth. 5, 10. 2 Tim. 1, 2, 4.
Lucae 6. ") 1 Cor. 3. loan. 16. 6) Matth. 13. 7) Matth. 10. Lucae 19.
|
|||||||
74
|
||||||||
ad id faciendum omni vestro studio exhortemini. In surama merai-
iicritis talentorum vobis in hoc creJiiorum, ut ca focnori exponatis, non autem ut in terram sudario, quamlibet in speciem mundo, in- voluta dcfodiatis '). In hoc toti incumbitc, ut studio ac conatu vestro plura "alia talenta communi nostro omnium Domino per cius gratiam lucrifaccre possi-(40)tis. Ita fiet enim, ut, supcratis tandem vestris laboribus omnibus, reportetis proculdubio, ubi Princeps ille pastorum omnium summus atquc acternus apparuerit, coronam gloriae imtnar- cessibilem 2), audiatisque in theatro mundi totius voccm illam longc suavissimam: Euge serve bone ct fidelis! intra in gaudium Domini tui. Deus et Pater noster coelestis cor.cedat per immensam suam mi- sericordiam, ut omnes pariter vocein banc olim audire possiinus, propter filium suum dilectum, Dominum nostrum. Amen 3)". Finita hac admonitione. decantatur Psalmus aliquis gratulatorius a
tota Ecclesia, quo absoluto, Ecclesia, accepta a Ministro bencdictio- ne, dimittitur in pace. Peculiaria in Superintendents inaugurations.
EODEM plane modo inauguratur Superintendens, quo reliqui verbi
Ministri omnes, nisi quod illi in ea tantummodo Ecclesia inauguran- tur, in cuius mini-(41)sterio versantur, Superintendens vero in omnibus Peregrinorum Ecclesiis per intervalla inauguratur, pro eo ac tempora ipsa id omnium oommotlissime permittunt. Forma inaugurandi Seniores subsidiarios, seu Presbyteros Ecclesiae,
qui in verbo non laborant. POSTEAQUAM Seniores scu Presbyteri Ecclesiae electi publieo-
que Ecclesiae silcntio approbati sunt, ut supradictum est, constituitur certus dies Dominicus ad ipsorurn inaugurationem. Atque ibi turn in publica concione sive matutina sive pomeridiana, ut commodius esse videtur), absolutis publicis Ecclesiae precibus, priusquam Psalmus extremus decaijtetur, Ecclesiastes iubet nominatim prodire electos il- los in totius Ecclesiae prospectum (sive unus sit, sive plures) sic ut a tota Ecclesia eonspieiantur. Constitutisque eis ad hunc modum, dicet paucis de ipsorurn elcctiane, quo pacto sese habuerit, deque of- ficio ipsorum in Ecclesia, quemadmodum supra in concione circa ip- sorurn electionem (42) habetur: neque amplius iam restare, quain |
||||||||
') Matth. 25. Lucae 19.
|
||||||||
*) 1 Pet. 5. ') Matth. 25. Lucae 19.
|
||||||||
75
|
|||||
ut, qui its electi totiusque Ecclesiae assensu publico approbati sunt,
in publico tandem ctiain totius Ecclesiae coetu ad hoc ipsum Mini- sterium inaugurentur. Postea electos illos sic alloquitur et ab illis nomine totius Ecclesiae publico sciseitatur de las, quae sequuntur. Interrogationes, quae Senioribus subsidiariis propo-
nuntur circa eoruminaugurationem. «Quandoquidem ad Presbyterium Ecclesiae huius nostrae electi
publicoque illius assensu approbati estis, neque aliud iam superest, quam ut publico in coetu hoc ipsius per observatam ab Apostolis linmuum impositionem inauguremini, ante omnia a vobis postulo to- tius Ecclesiae huius nomine, ut mihi de infra scriptis vere et sine f'uco, tanquam in conspectu Dei, testiiicemini. 1. Num vos intemo Spiritus sancti afflatu ad suscipiendum hoc
ministerium excitatos esse sentiatis, nempe, non nllo ul-(43)lius vestri commodi studio, sed tantum ut promovendae in hac Ecclesia Dei gloriae iuxta doctrinam Euangelii Christi pro vestra virili serviatis?" Kespondent: »Scntimus, et Deum oramus, ut, quod in nobis orsus
est, ad finem usque pcrficiat ad gloriam sui nominis et Ecclesiae huius aediftcationem." 2. // Creditisne, Propheticam et Apostolicam doctrinam veteris et
novi testamenti, in libris Biblicis comprchensam atquc in illi sum- mo lapidi angulari innixam, Christo Iesu, continerc in se omnia ad salutem nostram necessaria essequo plenam et absolutam doctrinam ad salutem omni credenti ')"? Kespondent: «Crcdimvis, et Deum oramus, ut in hac fide nos Ec-
clesiamque totam perpetuo corroboret. 3. "Vultisne, in tuenda provehendaque ea ipsa doctrina prae-
standoque modis omnibus Presbyterii vestri Ministerio pro vestra summa virili incumbere, verbi Ministris opera studio consilioque vestro semper assistere, illos in ferendo ipsorum onere sublevare, Ecclesiaraque totam vitae atque integritatis vestrae exeinplo, tanquam rideles ipsius custodes ac Ministri, aedifica-(44)re? Et, si forte quid vestra hac vocatione indignum designetis, vultisne iuxta usum disci- plinae Kcclesiasticae moneri corrigi ac reprehendi ex verbo Dei, sic ut, quemadmodum roliqui omnes in Ecclesia* faciunt, Ecclcsiasticae disciplinae vos ipsos ultro ac sponte vestra subiiciatis"? Kespondent: « Etiam, agnoscimusque nostri id potissimum officii esse,
ut disciplina Ecclesiastica sine ullo personarum respectu in Eoclesia observetur." ) Ephes. 2. Paal. 19. 2 Tim. 2. Lucae 16.
|
|||||
76
Post absolutas interrogationes istiusraodi et responsiones Ecclesia-
stes, versa ad totam Ecclesiam oratione, quod hacc videlicet ab electis illis Senioribus sine peculiari gratia et ope Dei praestari non possint, adhortatibur Ecclesiam ad precandum. Et, auscultante tota Ecclesia ac in genua procumbente, precabitur ad hunc modum: Precatio circa Seniorum subsidiariorum inaugurationeiu.
» Domine Iesu Christe! fili Dei vivi! qui tuam in terris Ecclesiara
ordinato per te hominum ad id vocatorum Ministerio vis ad saeculi usque (45) consummationem gubernari '), te nunc supplices invo- camus, ut hosce virps fratres nostros, quos, in tuo nomine ad Mi- nisterium gubernandae tuae huius Ecclesiae electos, tibi ecce sisti- mus, donis sancti tui adorandique Spiritus illustrare ita digneris, ut in illo sancte et fideliter versari illoque ad finem usque legitime de- fungi possint, ad tuam ipsius et Patris tui coelestis gloriam immor- talem, quem proinde, ut abs te edocti sumus, supplices etiam invo- camus: Pater noster etc s)". Einita precatione accedunt ad electos Seniores reliqui Ministri et
Seniores Ecclesiae omnes in prospectu totius Ecclesiae atque una omnes capitibus clectorum raanus imponunt 3), quibus etiam assistens Ecclesiastes ac manus et ipse capitibus electorum imponens, clara voce auscultante tota Ecclesia dicit: a Deus et Pater noster coelestis. qui vos ad gubernandam nobiscum
suam lianc Ecclesiam iuxta verbi sui Divini doctrinam vocavit et segregavit *), idem vos etiam per S;>iritum sanctum suum illuminet at- que invictae ma-(46)nus suae robore Divino ita corroboret, ut con- stanter ac fideliter vestro Ministerio fnngamini. ad nominis sui glo- riam et Ecclesiae aedificationem. Amen". Postea Ecclesiastes admonet Ecclesiam de eius erga Seniores offi-
cio, quemadmodum in postrema concionis parte circa Seniorum sub- sidiariorum electionem supra dictum est, et ut pro illis assidue Deum oret. Ad extremum vero, versa ad electos Seniores oratione, illos ex-
hortabitur, ut contemptum et odium mundi huius ne morentur. Per- sonas ne respiciant, sed omnes ex aequo, qui ullo modo Ecclesiam |
||||||
') Matth. 16. Ephes. B. ») Matth. 6. Lucae 11. ') Act. 13. 1 Tim. 5.
«) Rom. 12. 1 Cor. 12. 1 Pet. 5. |
||||||
77
|
|||||||
offondunt, moneant corrigant ac iuxta usum Ecclesiasticae diseipli-
nae reprehendant. Nee plebis modo in Ecclesia multitudinem, sed Ministrorum etiara omnium, doetrinam mores ac totam denique vi- tam pecuiiariter et diligenter observent. Lupos a grege Ecclesiae una cum Ministris verbi arceant. Vitae ipsi suae integritate pietate- que atque charitatis Christianae officiis toti Ecclesiae praeluceant, et talenta denique sibi concredita, sive ea multa, sive pauca (47) sint, foenori in suo Ministerio exponant, ut ita demum etiam coronam gloriae aeternae in apparitione Christi Domini assequantur '). Utque una omnes olim vocem illam exoptatissimam audire possimus: Venite benedicti! possidete regnum, quod vobis apparatum est ab origine mundi. Amen. Tandem vero canitur Psalmus gratulatorius a tota Ecclesia, quo
finite dimittitur cum pace Ecclesia, accepta ab Ecclesiaste benedic- tione consueta. |
|||||||
'Forma inauguration's pnblicae Biaconorum coram tola Ecclesia.
POSTEAQ.UAM Diaconi iam, ut dictum est, electi atque publico
Ecclesiae consensu approbati sunt, constituitur certus aliquis Dornini- cus aut alioqui solemnis dies ad publicam ipsorum inaugurationem. Atque ibi turn in publica concione, sive matutina sive pomeridiana, ut commodum est Ecclesiae, post absolutas preces Ecclesiae publicas, priusquam Psalmus extremus decantetur, Ecclesiastes iubet norainatim prodire electos Diaconos illos, sive unus sit, sive (48) plures, in totius Ecclesiae prospectum, sic ut a tota Ecclesia conspiciantur. Constitutisque illis ad hunc modum, narrat paucis, quo pacto succes- serit ipsorum electio, et addit quaedam breviter de eoram officio in Ecclesia, queinadinodum supra in concione- publica, circa ipsorum electionem liabetur. Neque amplius restare dicil, quam ut ita electi, totiusque Ecclesiae assensu publico per eius silentium approbati, in publico iam tandem Ecclesiae coetu ad hoc ipsum, ad quod sunt electi, Ministerium inaugurentur. Postea ad electos ipsos conversus Ecclesiastes sciscitatur ab illis totius Ecclesiae nomine de his, quae sequuntur, ad hunc modum: Interrogationes, quae Diaconis proponuntur circa
ipsorum inaugurationem. // Quandoquidem nemo hactenus ex Ecclesia quidquam eius-
modi proferre, potuit, fratres dileeti! quod vestram electionem gravare ') lucae 19. 2 Tim, 4. |
|||||||
78
|
|||||||
merito, aut in (labium vocnre ullo modo possit, ncque ulla restet
(lubitatio, quin pu-(49)blico totius Ecolesiae hums nostras consensu ad vestrum hoc Diaconatus oflrcium elccti sitis. Vestrum erit iam, ut coram tota Ecclesia vestris ipsorum responsionibus ad nostras hasce interrogationes vestram hanc vocationem ad eius aedificationem attcstemini et approbetis: ( 1. " sentitisne vos interno Spiritus sancti in cordibus vestris afflatu
ad lioc vestrum Ministerium ita vocari, ut nullo commodi vestri pro- prii aut ullius omnino alterius personae respectu, sed tantum studio promovendae gloriae Dei iuvandorumque pauperum fratrum et nedi- ficandae bac in parte Ecclesiae Cbristi, illud suscipere velitis'? Eespondent: » Scntimus, et Deum oramus, ut nos in hoc instituto
contirmet". 2. " creditisne, Propheticam et Apostolicam doctrinam, sacris Bi-
bliis ccmprehcnsam, esse veram salutarem ac numeris omnibus ab- solutissimam doctrinam ') quae plene complectatur omnia, quae ad salutem nostram necessario pertinent quoquomodo, et cuius basis ac fundamcntum sit lesus Christus s), verus Deus 3) et vcrus homo, unicus mediator no-(50)ster per corporis sui propitiatoriam oblationem, omnes vero alias doctrinas aversamini et damnatis, quaecunque huic uni vcrac ac salutari doctrinae ullo prorsus modo repugnant"? Eespondent: »Etiam, et in hac fide corroborari perpetuo postulamus.
3. « vultisne etiam in vestro hoc ministerio iuxta officium illius
cleemosynas in usum ac sublevationom pauperum diligenter et accu- rate colligere collectasque fidcliter in timore Domini prudenterque et in omni lenitate inansuetudine ac modestia egenis, imprimis vero domesticis fidei, subministrare ac distribuere, nullo amoris odiive re- spectu erga quenquam, sed pro cuiusque duntaxat inopia ae necessitate 4)"? Respondent: » Etiam,-per gratiam Dei."
4. //vultisne vestrum hoc ministerium praeterea vitae vestrae probi-
tate ac sanctimonia pietatisque. ac charitatis christianae officiis pro vestra virili prnare ad Ecclesiae aedificationem? Et, si quid forte, ut omhes sumus homines, designetis, dignum admonitione correctione ac reprehensione, sive publica sive privafa, vultisne vos ipsos ultro ac spontc vestra subiicere (51) disciplinae Ecclesiasticae iuxta verbum Dei, quemadntodum faciunt reliqui in nostra hac Ecclesia fratres omnes"? Eespondent: "Volumus, et Deum nobis hie per suam gratiam ad-
futurum esse, non dubitamus." Absolutis hisce interrogationibus et responsionibus, Ecclesiastes
|
|||||||
i) Ephes. 2. 2 Tim. 3. !) 1 Cor. 3. Rom. 1, 9. ') 1 loan. 5. 1 Tim. 2.
«) Gal. 6. Act. 4, |
|||||||
|
|||||
79
eommendat hoc tale institutum clectorum illorum toti Ecclesiae, sed
hoc interim praestari ab illis non posse sine peculiari ope et gratia Dei. Ut hoc igitur, quod electi illi sunt professi, praestare etiam cum fructu Ecclesiae possint, invitat Ecclesiastes ad precandum totam Ec- clesiam, ipseque auscultante tota Ecclesia precatur ad hunc modum: Precatio circa-Diaconorum inaugurationem.
»Domine Iesu Christe! qui nobis te ipsum in nostris paupcribus,
nostrosque pauperes in te ipso singulariter commendasti '), quo magis ad illos propter te sublevandos excitare-(52)mur, quiquc pcculiarem illorum curam in tua Ecclesia, ordinatis per Apostolos tuos Diaconis *), haberi omnino voluisti, te supplices oramus, unice servator ac libe- rator noster! ut e nostris omnium cordibus radices omnes avaritiae clementer evellere vcraeque liberalitatis et cliaritatis christianae af- fectum animis nostris infigere digneris. Viris autem istis, quos per nostrum Ministerium in hoc cligere dignatus es, ut populi tui in hac nostra Ecclesia liberalitatem et colligant diligenter et collectam fide- liter dispensent, largire quaesumus Spiritum sanctum tuura, quem- ndmodum Stephanum protomartyrem tuura illo olim in eodem ipso Ministerio replevisti3), ut pauperibus tuis inter nos in vera charitate, pie ct fideliter, cum fructu Ecclesiae semper serviant sine ullo erga quenquam amoris odiive respectu, sed solo tuae Patrisque tui coele- stis gloriae in Ecclesia hac promovendae studio, quem per sanctum nomen tuum, ut abs te cdocti sumus, supplices invocamus dicentes: (53) Pater noster etc." Absoluta precatione accedunt ad electos Diaconos Ministri ac Se-
niores Ecclesiae omnes et una omnes clectorum capitibus manus imponunt. Cluibus etiam assistens Ecclesiastes ipse ac manus simul cum illis imponcns, clara voce auscultante Ecclesia dicit: n Dominus Deus et Pater nosier coelestis, qui vos ad Ministerium
hoc Diaconatus in sua hac Ecclesia vocavit, idem vos in vestra hac vocatione bonitate sapientia ac potentia sua Divina clementer guber- net, ut in ilia digne versemini ad ipsius [gloriam et Ecclesiae huius suae aedificationem propter Iesum Christum unigenitum suum filium, Dominant nostrum. Amen." Post absolutam manuum impositioncm Ecclesiastes vertit ad Eccle-
'1 Mattb. 25, 26. Act. 4. ») Act. 6. 3) Act. 6, 7. |
|||||
'
|
|||||||
80
siam suam orationem, ac primura Divites sui officii admonet in dan-
dis liberaliter eleemosynis, quemadmodum supra in postrema concionis parte circa Diaconorum electionem habetur. Additque hie, pro eo ac tempus ac res ipsa postulat, praecepta Domini ea de re, magnificis promissionibus commenda-(54)ta atque exornata '), excmpla item primitivae Ecclesiae et quae hue praeterea videntur pertinere 8). Deinde pauperes quoque illorum officii adinonebit iuxta id, quod
supra etiam in postrema dictae concionis parte scriptum habetur 3) utque sedulo pro divitibus orent, ut eis Dominus ipsorum liberalitatem pensare opulenter dignetur. Item et pro tota Ecclesia, ut indies ma- gis ac magis in ilia fidei et charitatis ardor excitetur. Postremo admonet etiam Ecclesiastes reliquos Ministros et Seniorcs
Ecclesiae, ut modis omnibus advigilent, ne quo modo fiat ipsorum culpa aut negligentia ulla, ut pulcherrimum hoc summeque necessa- rium in Christi Ecclesia Diaconatus ministerium in larvam quandam et inanem titulum non degeneret, quemadmodum in Papae Ecclesia factum videmus, in qua, abolita plane eleemosynarum legitime colli- gendarum et dispensandarum cura, inanem tituli Diaconorum umbram ad ornandam blasphemi ipsorum Sacerdotii impietalem detortam esse, nemo negare potest. Finitis hisce admonitionibus, (55) convertit se Ecclesiastes ad
electos et iam inaugurates Diaconos illos, eosque monet, ut Stephani pietatem constantiam ac fidem in sua vocatione, non autem Iudae proditoris fueum atque hypocrisim sibi imitandam esse proponant, diligenter ac fideliter suo ministerio fungantur, neque offendantur probris mendaciis convitiis et calumniis hominum, etiamsi optime officio suo in sua vocatione fungantur. Nullam aliam piis omnibus, nedum ipsis a mundo hoc mercedem expectandam esse. Sed intuean- tur sem[>er autorem ipsum suae vocationis, qui, ut est fidelis, ita ef- ficiet etiam, ut omnia cum maximo fructu Ecclesiae perferre possint, et qui ad ipsos dicturus sit olim, siquidem pcrseverent: "Venite bene- dicti Patris mei! possidete regnum 4). Ad extremum vero post istiusmodi admonitionem canitur Psaluius
gratulatorius a tota Ecclesia, atque ita demum dimittitur in pace Ec- clesia, accepta a Ministro benedictione. Appendix.
Esset hie quidem locus agendi de ludimagistris et scholis, si in
nestris Ecclesiis scholas aut ludimagistros publicos ha-(56)bere possemus; sed cum Ecclesiae Peregrinorum per totam urbein sint ita |
|||||||
«) Esa. 58. Prov. 28. Matth. 25. Lucac 12. Act. 4. 1 Cor. 6.
) 2 Cor. 8, 9. 1 Tim. 6. ») Ephes. 4. 2 Cor. 8. *) Matth. 25.
|
|||||||
81
|
|||||||||
hie disper9ae, tit pro eius magnitudine ad unum aliquem certum
locum inventus totius Ecclesiae non facile convenire possit, fieri non potest etiam, ut in singulis nostris Ecclesiis, scholae peculiares aut ludimagistri habeantur. Qui tamen ad docendum sunt apti in Ec- clesia, hi eos, qui in vicinia illorum morantur, Ecclesiae pueros in- stituunt, atque ad templa nostra diebus festis, potissimum autem ad Catechismi explicationem et examinationem adducunt, quemadmodum postea circa usum Catechismi dicetur. Absoluta igitur iam tracta- tione de ordinariis ac publicis Ministris nostrarum Ecclesiarum eo- ntmque electione et inauguratione publica, restat iam ut de partibus, simulque etiam ritibus publici in nostris Ecclesiis Ministerii dicamus. DE PARTIBUS PUBLICI MINISTERII IN ECCLESIIS
PEREGRINORUM LONDINI. (57). |
|||||||||
Quatuor sunt jpraecipuae partes totius Ministerii publici in nostris
Ecclesiis, in quibus omne Ecclesiasticum fere Ministerium versatur, nempe: Ministerium verbi, Sacramentorum, Mensarum seu eleemosy- narum et Usus Ecclesiasticae Disciplinae, quae omnia suo ordine suisque ritibus ac ceremoniis in nostris Ecclesiis observantur. De quibus singulis nobis iam dicendum erit, et exponendum ad quem modum singula observentur. DE VERBI MINI3TERIO IN ECCLESIIS PEREGRINORUM LONDINI.
|
|||||||||
Verbi Ministerium in nostris Ecclesiis publice observatur in con-
cionibus dierum Dominicorum aliorumque Eestorum, turn matutinis turn pomeridianis, in Catechismi explicatione atque examinatione, et in Prophetiis vulgaribus seu publicis scripturarum collationibus doc- trinaeque in concionibus habitae approbatione. De singulis igitur istis (58), ad quem modum observentur, dicemus. Be ritu atque ordine concionum popularium Bominicis
ac festis diebus in Ecclesiis Peregrinonm Londini. Est hoc sane in Ministrorum verbi et Seniorum Ecclesiae pote-
state positum, ut Ecclesiam ad coetum publicum convocent, quoties id aliqua Ecclesiae vel necessitas vel alioqui utilitas videtur postu- lare. Ac turn quidem semper in quolibet coetu aliqua concio, e scripturis desumpta habetur, quae maxime ad institutum videtur fa- ll. ' 6 |
|||||||||
cere, nee unquam coetus Ecclesiastici habentur, in quibus Ecclesia
non aliquid ex verbo Dei doeeatur '). Sed ordinarii Ecclesiae coetus, diebus Dominicis ac Eestis solemnioribus, bini habentur: nempe matutiiii circiter horam nonam ante meridiem et pomeridiani cir- citer horam a meridie secundam. Aliis vero diebus per hebdomadem, in Gallorum Ecclesia bis, nempe diebus Martis et Iovis, Germano- rum (59) autem Ecclesiae semel duntaxat propter latinas praelectio- nes (de quibus postea), nempe diebus Iovis. coetus Ecclesiastici una cum suis concionibus habentur. Nequc vero frustulatim explicantur scripturae in concionibus, quem-
admodum in Papismo fieri consuevit, ubi detruncatae historiae aut loci scripturae nonnunquam sine capite et cauda ita proponuntur populo, ut neque ea, quae proponuntur, satis exponantur, et, quae non proponuntur, negligantur passim neque unquam fere coram po- pulo attingantur. Multo minus autem formantur conciones ex huma- nis traditionibus aut historiis Philosophorumve argutiis, sed liber aliquis Biblicus veteris aut novi Testamenti ab initio usque ad cal- cem enarrandus sumitur, ex quo libro singulis concionibus tantum praelegitur, quantum commode unius horae intervallo populariter ex- plicari potest, sic ut et percipi omnia et retineri etiam facile possint; qua sane in re fructus omnium concionum maxima ex parte con- sists. Dominico igitur quovis die mane ante horam nonam convenit
Ec-(60)elesia, ibique Minister circiter horam nonam conscendit sug- gestum et ante omnia Ecclesiam ad precandum hisce aut similibus verbis invitat. »Posteaquam in hoc ita hue convenistis, dilecti in Domino fratres!
ut ex verbo Dei ad salutem vestram instituamini, divina nobis ante omnia gratia imploranda est, ut et ego aliud nihil doceam, quam pur am verbi sui doctrinam, et vos illain cum fructu etiam eius bene- ficio audire possitis. Precatio ante concionem.
/'Pater noster coelestis! cuius lex integra est, animas convertens,
testimonium verum suppeditans imperitis sapientiam et oculos par- vulorum illuminans '), suppliciter te oramus pro tua immensa miseri- cordin, ut coecas alioqui mentes nostras Spiritus sancti tui luce i!lu- strare digneris, ut legem sanctam tuam et recte intelligere et intel- lectam exprimere etiam per omnem vitam nostram possimus. Et |
|||||
i) 1 Cor. 14. ») Psal. 19.
|
|||||
S3
|
|||||
quia tibi complacitum est, Pater sancte! ut parvulis potissimum my-
steria divinae (61) tuae voluntatis patefacias atque illos imprimis respicias, qui in spiritus humijitate suique ipsorum diffidentia, tuum duntaxat verbum expetunt, in illo conquiescunt ac reverenter ad il- lud filiorurn instar contretniscunt '), da nobis, quaesumus, Spiritum sanctum tuum, qui omnem nostri ipsorum fiduciam animis nostris evellat omnemque carnis nostrae sapientiam simul atque arrogantiam, til)i alioqui adversariam, intra nos ipsos supprimata), et nos, iampridem crrabundos atque ab omni veritatis salutari cognitione per peccatum exclusos, in omnem veritatem rursus clementer redueat. Ut te pariter omnes in sanctitate et iustitia tota vita nostra colamus, teque verum Dcurn nostrum esse, non lingua tantum, sed ipsis etiam fructibus vi- tae nostrae vere et ex animo in conspectu omnium profiteamur 3). Haec abs te petimus, Pater indulgentissime! per nomen dilecti filii tui Christi Iesu, ea ipsa, quam ille nobis tradidit, precatione, dicentes: Pater noster qui es in coelis, etc." (62) Post absolutam vero Dominican! precationem iussu Ministri or-
diuntur Psalmum aliquera, qui ad id peculiariter propter vitandam cautus confusionem destinati sunt, succinente protinus tota Ecclesia cum summa modestia et gravitate; finitoque Psalmo pergit Minister, ulii antea substiterat, prosequi suam in Bibliis lectionem et tan- tum in textu ipso scripturae praelegit, quantum se ad aedificationem Ecclesiae explicare posse putat. Dat autem operam Minister pro do- rorum suorum mensura, ne a textus sui explicatione nimium divage- tur, sed, summa doctrinae quae in textu habetur exposita, locos in- de sibi explicandos surnit, qui maxime facere videntur ad Ecclesiae aedificationem. Sub finem concionis, quae non ultra horae unins decursum pro-
trahitur, priusquam publicae preces fiant, Minister, si quid eiusmodi Labeat, quod Ecclesiae peculiariter exponi debeat aut cuius forte pe- culiariter commonefacienda sit Ecclesia, id paucis proponit, ac de- nium publicas preces Ecclesiasticas orditur ad nunc modum: Precatio post concionem. (63)
« Domine Deus, Pater noster coelestis! posteaquam tuus filius lesus
Christus eos demura beatos fore docet,.qui verbum tuum non equi- dem tantum audiunt, sed etiam custodiunt atque observant4), custodire vero illud nemo nostrum potest, nisi per tuum sanctum Spiritum 5) ) Matth. 9. lucae 10. Esa. 66. ») Rom. 3. ') Luc. 12. *) Luc. 11.
s) Ierem. 24. Matth. 13. Luc. 12.
6»
|
|||||
84
|
||||||
nostris cordihus inscribatur, te supplices oramus, ut Satanam a
nobis arcere velis, ne verbi tui divini doctrinam, quam audivimus, nobis eripiat quoquomodo. Cor nostrum item lapideum mollefacias ac imbre Spiritus sancti tui clementer humcctes, ne verbi tui divini fructus, in animis nostris tuo beneficio suppullulascentes, subito ex- arescant. Curas praeterea ac sollieitudines huius saeculi, quae ver- burn in nobis tuum natura sua spinarum instar suffocant, animis nostris eximas, faciasque nos terraru illam bonam ac feracem, in qua semina turn ecce iam verbum tuum, fructus te dignos, proferre possit ad tui nominis gloriam immortalem. Haec abs te petimus, Pater beneficentissirae! per (64) nomen unigeniti tui filii Iesu Christi, Do- mini nostri. Amen." Absoluta hac precatione, diebus duntaxat Dominicis in matutina
concione, non autem in pomeridiana neque in aliorum dierum con- cionibus, legitur a Ministro Decalogus ex cap. Exodi 20, ad quem audiendum populus per Ministrum hisce verbis excitatur: ffAudite legem Domini Dei nostri omnes:
1. Ego sum Dominus Deus tuus, qui te eduxi e terra Egypti, ex
domo servitutis. Ne sint tibi Dii alieni coram facie mea sive pe- nes me. 2. Ne feceris tibi statuam, neque ullum simulachrum ex omnibus,
quae sunt in coelis superne, neque quae sunt in terra sub coelo, ne- que quae in aquis sunt sub terra. Ne te incurves coram illis neque coles ea, quia ego Dominus ille Deus tuus fortis, impatiens contu- meliae, puniens iniquitatem patrum in filiis tertiae et quartae genera- tionis, qui (65) me oderunt, et faciens misericordiam in mille, qui me diligunf et praecepta mea observant. 3. Ne assumas temere aut vane nomen Domini Dei tui. Haud-
quaquam enim pro insonte habebit Dominus eum, qui nomen ipsius temere aut vane assumpserit. 4. Memineris diei Sabbati ut sanctifices ilium. Sex diebus opera-
beris et facies omne opus tuum, septimo autem die Sabbatum est Do- mini Dei tui. Non facies turn ullum opus, tu, Alius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena tuus, qui est intra portas tuas. Quoniam sex diebus formabat Dominus coelum terra mare et omnia, quae in eis sunt, septimo autem die quievit; et idcirco benedixit Dominus diei Sabbati et sancticavit eum. 5. Honora Patrem tuum et matrem tuam, ut prolongentur dies
tui in terra quam tibi dat Dominus Deus tuus. |
||||||
'
|
||||||
85
|
||||||||
6. Ne occidas.
7. Ne sis nioechus.
8. Ne fureris. (66)
9. Ne testifioeris falso contra proximum tuum.
10. Ne concupiscas doraum proximi tui. Ne concupiscas, iaquam,
uxorem proximi tui, aut servum eius, aut ancillam eius, aut bovem eius, aut asinum eius, deuique nihil omuino, quod est proximi tui." Post lectum dacalogum sumit inde Minister occasiones admoncudi
Ecclesiam de peccatis ipsius, eamque ad illorum agnitionem et sui hoc nomine aecusationem veniaeque divinae implorationem diligen- ter exhortatur ad hunc modum : «Videmus divina hac lege horribilem nobis naturae nostrae corru-
ptelam, velut speculo quodam nostri nobis proposito. ob oculos no- stros poni. Frustra enim nobis prohiberentur, quae natura nostra non appeteremus. Unde cum nos ea omnia appetere omnibusque hisce molis obnoxii esse convineimur, datae iwKs legis huius divinae testimonio, agnoscamus nostra ipsorum peccata coram Domino, illo- ruraque nomine nos unanimiter oinnes aceusemus et eorum condona- tionem gratuitain propter Christum sup-(67)plices iraploremus." Precatio complectens confessionem.
»Omnipotens aeterne Deus! misericors Pater! prosternimus nos sup-
plices coram tua Maiestate Divina, contra quam nos gravissime pec- casse assidueque indies etiam peccare, aperte et sine hypocrisi profite- mur, adeo ut aspectu ipso tuae Maiestatis haudquaquam digni simus, nedum ut inter filios tuos censeamur. Etenim, praeterquani quod in peccato concepti ac nati, omnis boni prorsus expertes, pleni omni iniquitate sumus, infinitis etiam modis tua praecepta quotidie viola- mus, dum neque te, ut debemus, colimus pro tuae Maiestatis Divinae excellentia vereque paterna in nos beneficentia, et proximum nostrum contra mandatum tuum nostris erga ilium officiis fraudamus '). Atque ita convineimur, nos iusto tuo iudicio esse omnino reos aeternae condemnationis planeque de nobis actum esse, nisi adversus iudicii tui iustam alio-(68)qui severitatem immensa misericordiae tuae ma- gnitudo dignum tua dementia triumphum in filio tuo unigenito egisset. In quo nimirum ita nos acceptare dignatus es, ut poeniten- tibus omnibus, etiamsi procul absint adhuc, summa tamen cum testi- ficatione divinae ac vere paternae benignitatis tuae ultro occurras «), |
||||||||
') Luoae 15. Psal. 51. Gene. 6, 8.
|
||||||||
*) Lucae 15.
|
||||||||
8,6
|
|||||||
neque amplius velis mortem peccatoris, sed potius ut convertatur et
vivat. lino vero in. amplexus nostras ipse ruas, ipse annulum ac stolam proferas nostrae tecum iam in filio tuo desponsionis no- stracque in illo iustitiae symbola '). Hao igitur tua benignitate con- fisi, ad thronum tuae gratiae prostrati provolvimur, Pater clementis- sime! apud hunc nostram deploramus miseriam, et opem tuam Divi- nam per meritum filii tui dileeti supplices imploramus, ut nos non in nobis ipsis amplius, qui aliud nihil quam peccati et mortis man- cipia sumus, sed in tuo dilecto filio, qui nostra est iustitia, intueri velis, nobisque dones Spiriturn sanctum tuurn, qui cor nostrum, per se alioqui saxeum, (69) divino afflatu suo mollef'aciat carneumque ita reddat, ut lex tua sancta illi insculpi ac per nos demum, tanquam lucis iam et in vitae novitate versantes filios, tota vita nostra ex- primi eius beneficio possit 2), ad tuam filiique tui et Spiritus sancti tui gloriam et Ecclesiae tuae aedificationem. Amen." Finita hac precatioTO proponit Minister toti Ecclesiae peccatorum
ipsius omnium remissionem seu absolutionem propter Christum eam- que publice denunciat ad hunc modum: »Habemus certam et indubitatam promissionem de aeterna atque
immutabili voluntate Dei 3), quod omnibus vere poenitentibus, qui vide- licet agnitis peccatis suis cum sui accusatione gratiam ipsius per nomen Christi Domini implorant, omnia ipsorum peccata prorsus condonet atque aboleat neque illorum deinceps unquam meminisse ullo modo velit *). Ac rursum habemus horribilem Divini iudicii sen- tentiam omnibus, qui tenebras magis quam lucem diligunt delatam- que in Christo gratiam aspernantur ac (70) contemnunt, omnibus inquam istis constitutam esse aeternam condemnationem. Quotquot igitur ita affecti estis, ut vos iuxta prccationem a nobis
factam peccatorum vestrorum pudeat ac poeniteat in conspectu Dei, sic ut cum vestri accusatione veniam illorum apud Deum patrem no- strum coclestem supplices imploretis, neque dubitetis ea vobis omnia propter Christum mortisque suae meritum gratuito et plene condo- nari5), staluatisque in vestris animis, velle vos deinceps per Dei gra- tiam mortificare veterem in vobis hominem cum affectibus ipsius, ut in vitae novitate pro vestra infirmitate ambuletis, omnibus inquam vobis, qui ita affecti estis, denuncio fiducia promissionum Christi 6) » vestra peccata omnia in coelo a Deo Patre nostra modis plane om-
|
|||||||
<) Ezech. 18. S) Ezech. H. Ierem. 31. Ephes. 5. 3) Ezecli. 18. loan. 3.
*) Mar. 16. loan. 3. ») Rom. 6. Eph. 4. Collos. 3. 6) Matth. 16, 18. loan. 20. |
|||||||
87
|
|||||
nibus remissa esse propter Dominum et liberatorem nostrum Iesum
Christum, benedictum in saecula. Amen. Qui vero in suis peocatis sibi ita placent, ut non tam seipsos in
il-(7l)bs, quam divinam potius severitatem accusent cum sui ipsorum excusatione, aut qui agnoscunt quidem et ipsi aliquo modo peccata sua, sed, contempto Christi Domini benefioio per mortem ipsius, alia sibi salutis remedia comminiscuntur '), hisce rursum omnibus ex verbo Dei denuncio, omnia ipsorum peccata ligata esse in coelis, nisi resipiscant. Ab horum porro numero, ut nos iam precatione nostra alienOs
prorsus esse manifeste testati sumus, ita hoc ipsum multo magis ad- hue summaria fidei nostrae confessione testabimur, in hunc modum: Credo in unum Deum Patrem omnipotentem: Creatorem coeli et
tcrrae. Et in Iesum Christum filium eius unigenitum, Dominum no- strum. Qui conceptus est a Spiritu sancto, natus ex Maria virgine, passus sub Pontio Piiato, crucifixus, mortuus, et sepultus, et descen- dit ad infernum usque. Tertio porro die rcsurrexit a mortuis, Asceu- dit in coelos, sedetque ad dexteram Dei Patris sui omnipotentis. Inde demum (72) olim venturus rursum ad iudicandum vivos et mortuos. Credo in Spiritum sanctum:
Sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem:
Peccatorutn remissionem:
Carnis nostrae resurrectionem:
Et vitam aeternam. Amen" 2).
Absoluta hac fidei confessione orditur Minister preces publicas
pro omnibus totius Ecclesiae necessitatibus, auscultante tota Ecclesia, ad hunc modum: Preces publicae pro necessitatibus Ecclesiae.
»Omnipotens et misericors Pater! qui nos pro immensa tua miscricor-
dia e tenebris nostrae ignorantiae Romanensisque idololatriae barathro liberare dignatus es, revelata nobis mirabiliter luce salutari in Euan- gclio filii tui, agimus tibi hoc nomine gratias, Pater clementissime! ') loan. 3.
2) Gen. 1. Ierem. 82. loan. 3. Rom. 8. 1 Cor. 8. Match. 1. Luc. 1, 2. Matth. 27.
Lucae 23. Act. 2. loan. H. 1 Cor. 15. Act. 1. Heb. 8, 10. Jlatth. 26. Coloss. 3. Daniel. 7. 2 Tim. 2. Gen. 1. loan. 14, 6 1 Cor. 12. Ephes. 5. Matth. 28. loan. 3. 1 Cor. 15. Matth. 25. |
|||||
88
|
||||||||||
teque supplices precamur, ut nos Spiritu sancto tuo corrobora-(73)rc
et communire ita digneris propter cundem ipsum dilectum tuum fi- lium, ut fidei nostrac donum ad finem usque retinere eius beneficio et illud vitae etiam nostrae novitate exprimere utcunque possimus. Oramus te etiam, sanctissime Pater! pro catholica filii tui toto ter-
rarum orbe diffusa Ecclesia, in qua vera ac salutaris filii tui doctrina, reiecta Eomani Antichristi abominatione atque idololatria, docetur et observatur. Arceto ab ilia quaesuraus falsos omnes pastores ac doctores, feras inquam illas noxias, quae vineam tuam depascuntur et conculcant '), et extrudito in illam pios fideles ac diligentes ope- rarios tuorura ministeriorum sedulos dispensatores 2), qui non suam ip- sorum, sed tuam solius quaerant gloriam et Ecclesiae tuae, innocen- tissimo filii tui sanguine redemptac, aedifieationem. Imprimis vero te oramus. Pater clementissime! pro Eegni huius
incliti Ecclesiis earumque Ministris omnibus, potissiraum autem pro Serenissimo Eege nostro Eduardo Sexto, quem (74) ut hactenus ab ipsius ac tuis pariter hostibus potenti tua manu tutatus es, ita ilium deinceps quoque tueri ac servare et Spiritu item sancto tuo regere ac gubernare digneris, ut augescente indies magis ac magis Divina tua in illo cum aetate sua gratia s), ita demum regere possit populum suum sub capite nostro omnium Christo, ut placidam ac quietam vitam sub illo cum omni pietate et honestate iuxta verbum tuum degere tuo beneficio possimus. Oramus te praeterea, sanctissime Pater! pro eiusdem Maiestatis
Eegiae domo ac familia tota, pro eius item ac Eegni totius Proceri- bus ac Magistratibus omnibus, imprimis vero pro clarissimo Senatu ipsius. Largire illis quaesumus pro tua Divina beneficentia spiritum consilii, spiritum fortitudinis et perseverantiae, ut, quod iampridem orsi sunt in abolenda Antichristi tyrannide et restituenda in Kegno hoc inclito vera religione, id ad finem usque constanti infractoque animo prosequantur. Da illis Domi-(75)ne! Spiritum unitatis ac con- cordiae, ut unanimiter, quod rectum est, sequantur et tranquillitatein ac pacem in republica promoveant et conserveut. Ad haec te etiam pro populo universo huius Eegni totius oramus,
omnipotens Pater! ut doctrinam filii tui, Propheticis et Apostolicis literis proditam, libenter amplectatur, inque ilia indies magis ac magis promoveat, et in legitima Eegiae Maiestatis aliorumque Magi- stratuum obedientia ad salutem totius rei publicae et Ecclesiae aedi- fieationem iugiter persistat. Oramus insupgr tuam Divinam clementiam pro civitate hac Lon-
|
||||||||||
<) Mattb. 9. Lucae 1%
|
||||||||||
») Tit. 1.
|
||||||||||
») 1 Tim. 2.
|
||||||||||
89
|
||||||
dinensi, ut ab ilia plagas publicas, quas indies promercmur, arcere
eamque in studio verae pietatis et pace ac tranquillitate publica con- servare digneris. Magistratuin vero illius ita gubernes Spiritu sancto tuo, ut in timore tuo fidcliter ac prudentcr ministerio suo fungatur. Peculiariter *vero te oramus. Pater indulgentissime! pro nostris hie
Pcregrinorum Ecclesiis, ut, quemadmodum (76) illas admirabili boni- tate tua hie plantari voluisti, ita eas favore tuo Divino prosequi de- inceps etiam velis, ut ab omni tyrannide mundi huius falsisque doc- trinis omnibus per tuam ineffabilcm potentiam siraul ac misericor- diam vindicentur. Agnoscimus ineffabile tuum in illis plantandis boneficium atque immortales tibi hoc nomine gratias agimus. Sed quia excindi scimus, quidquid fructum non profert '), et ea est no- stra omnium corruptela, ut ne cogitare quidem boni aliquid, nedum f'ruetus ullos te dignos proferre ex nobis ipsi possimus, supplices te precamur, omnipotens Pater! ut ipse in nobis omnibus per Spiritum sanctum tuuin fructus bonos admirabili ista Ecclesiarum hie tuarum plantatione dignos producere digneris. Nempe ut plantatae tuo bene- ficio nostrae istae hie Ecclesiae assidua increinenta sua habeant in omni pietate et vera animorum concordia, ad nominis tiii adorandi gloriam profugorumque hie membrorum filii tui consolationein et catholicae tuae Ec-(77)clesiae aedificationem. Sed et pro omnibus aliis Regibus, Principibus, Magistratibus et
populis tuam Divinam Maiestatem supplices precamur, qui vocem filii tui Christi Domini agnoscere adhuc, Antichristiana tyrannide pressi, non potuerunt vivaque membra tui filii, quern non noverunt, per ignorantiam hostiliter etiam persequuntur, ut eos et omnes ubilibet alios, in ignorantiae tenebris versantes aut per infirmitatem etiam quoquomodo seductos, ad veram filii tui lucem clementer deducere digneris, ut omnes, in unum ovile ipsius collecti 9), per tuam gratuitam misericordiam te verum Deum nostrum laudaro unanimiter tibique genua nostra flectere in eodem ipso filio tuo pariter omnes possimus. Postrerao vero te oramus, omnipotens et misericors Pater! pro om-
nibus nostris fratribus, per catholicam tuam Ecclesiam dispersis, qui propter veram doctrinae tuae et filii tui confessionem sub cruce ip- sius Antichristiana tyrannide ullo modo pre-(78)muntur. Consoleris illos quaesumus, Domiue! per Spiritum sanctum tuum, omnis verae consolationis autorem 3), in afflictionibus et cruce ipsorum virtuteque tua divina corda illorum in vera fide ex alto ita confirma, ut omnia, quae in illos immittis, patienter fortique animo et cum gratiarum actione perferre possint intrepideque ac constanter tuum et filii tui |
||||||
') JIatth. 8, 7. ») loan. 10. *>) loan. 16.
|
||||||
&0
|
|||||
nomcn, tam per vitnm, quam per mortem suani celebre in tua Eeclesia
reddere valeant, aut eos e miseriis atque afflictionibus ipsorum pro tua gratia libcrnre crucemque illorum moderari digneris, siquidem id intelligis ad glorinm tui adorandi nominis et catholicae tuae Eccle- siae aedificationem ullo modo pertinere. Peculiariter autem te oramus, sanctissime Pater! pro Ecclesiarum
hie nostrarurn f'ratril)us, sive praesentes adsint sive alibi peregre versentur, quos iusto tuo alioqui iudicio aut morbis aut etiam vin- culis inopiave aut exilio aut quibuscunque tandem aliis animae corporisve molestiis visitare atque exercere dignatus es. Ne illos in ip-(79)sorum afflictionibus deseras, sed aut mitiges crucem eorum pro tua paterna benignitate ct miserieordia, aut illis robur addas et patientiam, ut i'orti iufractoque animo perferant omnia, quae in eos pro beneplaeito tuo elementer permittis, ut se probari abs te in- telligant, velut a Patre clementissimo, in suis afflictionibus pro tuo erga se amore '). Nimirum quos diligis, eosdem in vita hac etiam per afflictiones corrigis atque exerees 2), ut deinceps puriores probatioresquc appareant s), conformes alioqui facti filio tuo in afflictionibus ipsius, quem tu aeterno tuo prorsusque admirabili consilio in nostrae om- nium salutis principem per afflictiones consecrasti 4). Haec abs tc nos impetraturos esse confidimus, o, Pater noster coe-
lestis! pro tua paterna in nos pietate et miserieordia, atque ea spe nomen sanctum tuum per unice tibi dilectum tuum filium, praescripta nobis ab ipso prccatione, supplices invocamus: Pater noster qui e.s in coelis etc." Hie observandum est, interseri non (80) raro et alias preces, prius-
quam Dominica prccatio dicatur, praesertim si quae peculiares necessi- tates Ecclesiae se forte offerant atque id quoquomodo postulare vi- dcantur. Absoluta vero Dominica precatione, aut Eaptismus habetur si quos
ad baptismum offerri contingat, aut Coena Domini peragitur siquidem eo tempore sit peragenda, aut iunguntur matrimonia si qui id petant. Aut si quid omnino eiusmodi incidit, quod publice coram Eeclesia geri oporteat, id totum fit mox post absolutam hanc Dominieam pre- cationem. Quodsi nihil huius se offerat, turn qui ad id sunt peculia- riter ordinati, auspicantur magna gravitate Psalmura aliquem lingua vulgari, quibus mox pari gravitate succinit tota Eeclesia, tantaque moderatione canitur quidquid omnino canitur a tota Eeclesia, ut omnia quae canuntur intelligi ab omnibus, qui linguam modo norunt, facile feossint. ~*)llom. 5. 1 Cor. 13. Heb. 13. 2) Pro. 3. 3) 1 Pet. 1. *) Heb. 2. |
|||||
<J1
|
|||||
Porro Psalmo decantato dimittitur ab Ecclesiaste tota Ecclesia
cum pace, pauperum commendatione et benedictione hisce verbis: (81) « Memineritis pauperum vestrorum et alii pro aliis invicera prece-
mini '). Deus autein misercatur vestri et benedicat vobis. Illucescat Divini vultus sui luce inter vos ad nominis sancti sui gloriam et custodiat vos in sancta ac salutari pace sua. Amen." Dum autem liaec ab Ecclesiaste ita dicuntur, Diaconi iuxta suas
vices in portis teinpli ordine consistunt, eleemosynas in ipsis templi portis, postquam dimissa est Ecclesia, dilrgenter colligunt ac proti- nus demum in templo ipso, quidquid collegerunt, conscribunt. Id quod in omnibus etiam aliis Ecclesiae coetibus semper alioqui ob- servari solet. Eadem porro est forma omnium aliarum concionum euiuscunque
diei et in omnibus coetibus Ecclesiae, nisi quod Decalogi recitatio, precatio item complectens in se confessionem pariter atque absolu- tionem et Symboli praeterea recitatio in aliis concionibus omnibus omittuntur. Sed post absolutam rnox concionem, simulatque prima precatio linita est, orditur continuo Ecclesiastes preces publicas pro Ecclesiae neccssitatibus. Atque ita demum ad-(82)dita precatione Dominica et Psalino decantato dimittitur Ecclesia cum suprascripta bencdictione: Memineritis pauperum etc. In pomeridianis vero concionibus dierum Dominicorum forma qui-
dem concionum eadem plane est, sed posteaquam textus scripturac populo praelectae explicatus est (quod interim sit unius duntaxat di- midiatae horae spatio), Ecclesiastes orditur Catechismi maioris expli- cationem, quem pueri, ut in libellis Ecclesiae'aeditus habetur, lingua vulgari recitant iuxta suos ordiues, ubi priore concione cessatum fuerat. Qua de re plura, ubi de usu Catechismi peculiariter agetur. Absoluta autem Catechismi explicatione, finitur demum concio su-
prascriptis precibus et Psalmi decantatione, omissa interim Decalogi precationisque, quae eius confessionem cum absolutione, complectitur et Symboli recitatione, quae matutinis duntaxat dierum Dominicorum concionibus adhibetur. Caeterum dicbus Iovis ordinnrie publici ctiam Ecclesiae coetus ha-
bentur publicaeque conciones, praeterquam si in diem Mercurii aut Veneris proximum festus ali-(83)quis dies incidat, quorum observatio aboleri nondum hie potuit. Turn enim concio in eum ipsum diem festum transfertur non propter dierum ulla discrimina, sed ne populus, «) Iacobi 5. Psa. 66.
|
|||||
-.12
|
|||||||
qui operas turn suas non exercet, diem ilium in otio perdat, non au-
dita ex verbo Dei ulla admonitione. Fit tamen non raro etiam, ut et festis dicbus, siquando in hebdomade forte incidant, ct diebus etiam Iovis nihilominus concio publica habeatur, pro eo ac id Eccle- siae commodum esse videtur. Atque eadem sane forma concionum diebus Iovis etiam observatur,
quae et aliis per hebdomadem diebus observari solet, nisi quod, con- cioue absoluta et precibus etiam Ecclcsiae publicis absolutis, prius- quam Psalraus decantetur, instituitur publica scripturarum lingua vul- gari collatio, quam Prophetiam vocamus, in qua doctrina praeterita- rum tota ea hebdomade concionum excutitur publice et approbatur per locorum in scripturis accuratain collationem unanimisque doctri- nae consensus per totam Ecclesiam retinctur. Extrahitur autem hacc talis Proplietia sen doctrinae examinatio ad horae unius spatium ct Psal-(84)mus deinde canitur. Quo finito dimittitur Ecclesia more suprascripto cum benedictione. Sed quoniam duplicem habemus Pro- phetiac usum, alterum in Gormanica, alterum vero in Gallica Eccle- sia, utrunque sane et utilem Ecclesiae et scripturis consentaneum, utriusque ratio nobis explicanda etiam erit. Primum autcm de Ger- manicae, deinde vero de Gallicno Prophetiae usu atque ratione dicc- mus, ubi prius exposuerimus Catechismi usum et examinationem. De usu et forma Catechismi.
Quemadmodum in vetcre Israelis Ecclesia satis non erat infantes
circumcidisse, iuxta Divinam ordinationem, sed extabant nihilominus mandata, multis Scripturae locis repetita, de pueris, ubi adolevissent, summa diligentia instituendis in Legis Divinae cognitione et cerc- moniarum eius temporis observatione '), adcoque et inter causas pu- blicarum Ecclesiae illius calamitatum earn quoque recenseri audimus, quod parentes (85) circa puerorum in religione institutionem negli- gentiores essent, ita et in Christi nunc Ecclesia satis proculdubio non est, infantes nostros baptizari, nisi, posteaquam baptizati ism adolescere coeperunt, summa etiam fide ac diligentia in Baptisini mysteriis aliisque verae religionis capitibus instituantur. Enimvero praeterquam quod multa in Euangelicis atque Apostolicis Uteris de pueris recte instituendis habemus 9), ipse etiam Paedobaptismus nostri nos hac in parte officii commonefacere plane videtur. Cum enim membra in uno eodeinquc corpore omnia non possunt alia pro aliis |
|||||||
«) Gen. 18. Exodi 12, 13. Deuter 4, 6, 11. Psal. 78, 5. Ier. 4, 7. Ephes. 6.
») Matth. 18, 19. Marc. 9, 10. Luc. 18. |
|||||||
03
|
||||||
non semper esse sollicita, sed mutuam inter sese invicem curam alia
pro aliis liabent, nosque omnes una cum nostris infantibus iu unum atque idem Christi Domini corpus Spiritu sancto autore baptizemur, perspicuum est, curam infantium in Ecclesin, posteaquam sunt bapti- zati, ad totam Ecclesiam, imprimis vero ad parentesipsorum pertinere. Et res ipsa docet, nihil tarn esse utile ae necessarium toti Ecclesiae, quam ut pueri ipsius recte in Domino instituantur, Abit enim in mo- res fere, quod in pueritia discitur, habetque momenti plurimum per omnem vitam nostram recta educatio Sed omnium maxime nos ex- citare merito deberet ad fideliter et diligenter instituendos nostros liberos in (86) vera religione dignitas ipsa nostrae omnium simul- que et nostrorum infantium cum Christo Domino consociationis in corpore et sanguine ipsius, ad quam, ut dictum est, Paedobaptismus ipse nostros etiam infantes omnino pertinere testatur. Profitemur Paedobaptismo nostro infantes nostros esse membra Christi, esse foe- deratos, adeoque et Alios Dei in Christo. Quid praetexemus igitur, quominus inter Christi Domini et Dei contemptores censeamur '), dum aut nullam propemodutn, aut nimium certe tenuem curam (quod ad Divinorum institutionem attinet) membrorum Christi foederatorum, adeoque et filiorum Dei habemus ? Pes profecto gravior est, quam plerisque videatur. Et tamen passim negligi videmus teneram aetatom illam in divinorum institutione, multosque videmus, qui, neglecta li- berorum suorum (dum adolescunt) in rebus divinis institutione, de coacervandis duntaxat opibus honoribusque illorum solliciti esse ma- lunt, suoque se officio praeclare defunctos esse arbitrantur, si omnia sua studia omnesque suas cogitationes ponant in accumulandis libe- rorum suorum honoribus ac fortunis. Certe qui tales sunt, re ipsa declarant, recepta se tantum vulgo consuetudine, non autem fide ulla Divinarum promissionum de salutari ipsius (87) nobiscum foedere, infantes suos ad Baptismum attulisse, aut suam sibi ipsimet culpam proculdubio congeminant, si in tanta sua circa liberos ineuria ae negligentia de sua nihilominus erga Deum fide deque Divinorum mysteriorum cognitione ullo modo gloriantur. Ut interim taceam, quantum hie damnum detur Ecclesiae, dum semen illius in ipsa pla- ne semente, aut suffocatur. aut, male alioqui cultu'm, in lierbas noxias degenerat. Neque est recens hoc malum, sed iam olirn nescio quo modo passim invetcratum. Inde cnitn factum est hauddubie post ipsa etiam mox Apostolorum tempore, ut Catechistae publici in Ec- clesiis instituerentur, qui pueros, tarn baptizatos, quam etiam baptizan- dos (quorum praesertim parentes infidelcs adhuc erant), in religione e- |
||||||
<) 1 Sam. 2. 1 Tim. 5.
|
||||||
H
|
|||||
rudirent. Atque sane ex veterum monumentis facile apparet, summa
olim fide ac diligentia observatam fuisse publicam Catechesim, qua parentum negligentiae Ecclesia mederi conabatur. Sed hie tandem non dormiit Satan atque optimum illud purioris Ecclesiae institutum Koinani Antichristi technis in novum idolum quoddam vertit, quod neseio quam baptismi confirmatio-(88)nem vocant, in qua publieae illius catecheseos usum magica nesoio qua, oonceptis verbis, rancidi cuiuspiam olei unctione atque alapae impactione commutatum vide- mus. At vero nunc sane, si unquam alias, maxime est neceesarius publieae catecheseos usus in Christi Ecclesia sub hac corruptela om- nis propemodum religionis, sub tanta sectarum multitudine et sub exoriente ubique fere Atheismo quodam, ad quem nunc neseio quo modo maxima fere hominum pars propendere ita videtur, ut, nisi a teneris usque unguiculis, quod dicitur, malo huie eatur obviam, stu- diumquc verae religionis summa cura ac diligentia animis hominum ex verbo Dei penitus infigatur atque inculcetur, periculum sit pro- culdubio, ne totus orbis illius contagione inficiatur. Proinde et nos, post datam nobis hie potestatem instituendi Peregrinorum ecclesiam, iuxta doctrinam Christi Domini et Apostolicam observationem, oin- nem nobis nostram operam in hoc etiam dandam esse existimavimus, ut in usum puerorum publicam in nostra Ecclesia catechesim insti- tueremus, ne nostra negligentia et aetas ilia periret et nos toti Ec-- cle-(89)siae Divinam accerseremus ultionem. Scimus autem varios haberi posse ritus ae modos publieae catecheseos, pro eo ac id euius- que Ecclesiae commoditas postulare videtur. Guare et nos eum nobis ritum illius in nostra Ecclesia observandum esse putavimus, qui no- strae Ecclesiae omnium maxime utilis ac commodus esse videbatur, quemque iam ordine sno exponemus. Duos (atecbismos in nostra Ecclesia habemus, Minorem alterum,
alterum vero Maiorem. Minor ediscitur a pueris, quintum aut sextum annum superegressis, priusquam ad Coenae Dominicae usum admit- tantur. Maior autem Dominicis diebus in concione pomeridiana a pueris paulo iam adultioribus atque ad Coenae usum admissis exigi- tur et per Ecclesiasten explicatur. Continet enim maior hie Cate- chismus quae et Seniores scire expedit, neduin ut a paulo adultiori- bus tantum ediscantur. Minoris igitur Catechismi examinatio atque cxplicatio ad hunc modum in nostra Ecclesia observatur. Kitus exigendi atque explicandi Minoris Catechismi. (90)
Posteaquam infantes sexus utriusque quintum annum in nostra
Ecclesia attigerunt, nomina illoruin per Ministros publice censentur |
|||||
93
|
|||||
bis in anno quolibet et in Hbro ad id peculiari conscribuntur:
nempe ultima Dominica mensis Februarii et rursum ultima Domi- nica mensis Augusti post absolutam prorsus pomeridianam et concio- nem et maioris calechismi explicationem, de quo postea dicetur. Quae sane res continet in ofticid parentes omnes, nisi coram tota Ecclesia publice ad extremum reprehendi velint. Ministri enim dum puerorum notnina ad eum modum censent et conscribunt, facile ob- servant eorum parentes, num vel in deduoendis illis, vel etiam insti- tuendis, suum, ut debcnt, officiam praestent. Et si quos negligentio- res vident, primum illos eius rei admonent: deinde vero, si res ita postulet, iuxta gradus Disciplinae etiam Ecclesiasticae reprehendunt. Quia vero nostra Ecclesia per totam urbem ita est dispersa, ut
omnes simul Ecclesiae totius pueri commode examinari non possint, Ecclesiam totam in tres prae-(91)cipuas partes quasdam partimur. Prima eos compleetitur, qui ultra pontem Londinensem in vico, cui nomen est Southwerke, habitant. Altera eos omnes, qui citra pon- tetn, extra moenia et portas urbis circumquaque degunt. Postretna vero pars eos omnes compleetitur, qui intra portas et moenia urbis ubilibet domicilia sua habent. Iuxta hanc igitur Ecclesiae partitionem, pueri omnes, quintum superegressi annum, eorum, qui in Southwerk habitant, in medio Ecclesiae coetu coram Ministris sistuntur per pa- rentes ipsorum, aut qui parentum loco sunt, ultima Dominica mensis Februarii nominaque illorum in catalogo conscribuntur. Prima vero Dominica Martii publice examinantur. Qui vero citra pontem extra portas et moenia urbis circunquaque habitant, hi pueros suos omnes sexus utriusque in praedicta aetate constitutes, ultima Dominica Mar- tii ad eundem modum, ut dictum est, sistunt, qui prima demum Do- minica Aprilis publice examinantur. Ac rursum qui intra portas et moenia urbis ubilibet habitant, hi, ut iam dictum est, pueros suos coram Ministris Ecclesiae publice sistunt, ultima Domini-(92)ca Apri- lis, ut prima Dominica Maii iuxta pracdicturh modum examinentur. Ita vero etiam ultima Dominica Augusti rursus repetitur eiusmodi
census ac conscriptio puerorum et prima Dominica Septembris illo- rum examinatio, iuxta praedictam Ecclesiae partitionem et menstruis intervallis rursum iuxta modum iam supra dictum continuatur, sic ut bis in anno omnes totius Ecclesiae pueri utriusque sexus, quin- tum annum superegressi, ad eum modum examinentur. Quodsi quo modo forte fiat, ut constitutus aliquis dies ad censum
et conscriptionem puerorum impendi huic rei non possit, turn pue- rorum illorum qui sisti debebant conscriptio in ultimam Dominicam mensis proxime subsequentis, examinatio vero in primam Dominicam alterius, qui succedit, mensis differtur. Atque ita demum menstruis |
|||||
90
|
|||||
postea intervallis iuxta suprascriptos puerorum ortlines continmitur.
Monentur autem iuxta praedictam Ecclesiae partitionem parentes puerorum quartodecimo die ante examinationem, ut illos octavo die sistant ante exarninatio-(93)nem norainaque illorum tradant. Indi- cent praeterea, quousqne in minore Catechismo sunt progressi, qui ilium ediscere iam coeperunt, ut Eeclesiastes sciat, quid ab illis exi- gere debeat, ne qua confusio in examinatione suboriatur. Docentur autem ante omnia pueri, ut precationem Dominican!,
Symbolum (quod Apostolicum vocant) et Decalogum recitare possint. Atque haec prirnum omnium etiam ab iis in eorum examinatione exiguntur. Deinde iubentur minorem Catechismum ediscere, atque in eo demum etiam examinantur, pro eo ac quisque in illo est pro- gressus. Et monentur parentes puerorum ac ludimagistri, ut pueros diligenter in minori Catechismo instituant, ut ab illis ediscatur, prius- quam ad tredecimum aetatis suae annum perveniant atque ad Coenae Domini caeusum admittantur. Ipsa vero examinatio puerorum pera- gitur ad hunc modum. Posteaquam dies examinationis venit. disponuntur scamna longa suis
ordinibus in medio Ecclesiae coetu e regione suggesti, unde pueri et ab Ecclesiaste et ab Ecclesia audiri commodissime possunt, in quibus suggesto proximis (94) consident pueri illi, qui precationem Domini- cam, Symbolum et Decalogum recitare possunt. In aliis vero consi- dent pueri illi, qui in minore iam Catechismo erudiuntur. Id vero totum fit ante ipsatn pomeridianam concionem, ne postea Ecclesia perturbetur. Habet autem Eeclesiastes catalogum puerorum utrorum- que et qui recitare tantum debent Precationem Dominicam, Symbo- lum nc Decalogum et qui in minore etiam Catechismo institunntur, et, postquam dimidiatam horam concioni publicae impendit, ad pue- rorum examinationem se convertit, factaque brevi ad Dominum pre- catiuncula, pueros exhortatur ad alacrera eorum, de quibus sunt in- terrogandi, responsionem. Primumque a singulis illis, qui proxime suggestum consident, exigit ordine iuxta traditum sibi nominum ca- talogum Precationis Dominicae, Symboli et Decalogi recitationem, sic ut alii aut precationem Dominicam tantum aut Symbolum aut Decalogum recitent, alii vero simul omnia, pro eo ac Eeclesiastes unumquenque institutum esse novit. Deinde vero ad eos quoque pro- greditur, qui minorem Catechismum ediscere coeperunt, et a singulis in illo exi-(95)git, pro eo ac quenque progressum esse novit. Guodsi qui pueri apte atque expedite ad interrogationes respon-
derunt, collaudantur parentes ipsorum, quod tam seduli i'uerint in in- stituendis suis liberis, monenturquc, ut in ea-ipsa sedulitate instituen- di suf.s liberos porro perseverent. Commendantur illis praeterea pueri |
|||||
97
|
||||||
ipsi studiumque illorum, dignum videlicet, quod puerilibus aliquibus
premiolis pensetur atque alatur. Qui vero suum officium non bene in respondendo praestiterunt, horuin parentes corripiuntur verbis gra- vioribus monenturque, ut liberos suos deinceps diligentius aut ipsi- met instituant aut per didascalos institui cure'nt: et, si postea quo- que negligentiores fuisse deprehendantur, iuxta gradus disciplinae Ecclesiasticae publice reprehenduntur. Absolutis autem interrogationibus et responsionibus puerorum om-
nibus factisque ad parentes illorum, ut res postulat, admonitionibus, Ecclesiastes invitat totam Ecclesiam ad gratiarum actionem, ad hunc modum: (96) Gratiarum actio post habitam catechesim minoris
Catechismi. »Agimus tibi gratias, omnipotens et misericors Pater! per Iesutn
Christum filiuin tuum, quod salutis nostrae mysteria hisce nostrae Ecclesiae pueris in tenera hac ipsorum aetate revelaveris, ostenderis- que verum esse, quod filius tuus de te testatur: nempe te ilia ab- scondisse a sapientibus et prudentibus huius saeculi et parvulis dun- taxat revelare voluisse '). Teque supplices oramus, ut pueros hosce nostros, qui tuam erga nos omnes in filio tuo beneficentiam ore ip- sorum puerili contestati sunt *), nosque simul etiam omnes Spiritu sancto tua ita gubernare digueris, ut Regnum filii tui in nostra Ec- clesia indies niagis ac magis multiplicetur. Amen." Finita hac gratiarum actione Ecclesiastes prosequitur publicas pre-
ces. Quibus absolutis canitur Psalmus ab Ecclesia, quemadmodum circa conciones pome-(97)ridianas diebus Dominicis aliis fieri solet, et tandem dimittitur Ecclesia in pace cum benedictione et egeno- rum couimendatione. . .■.
Kitus exigendi atque explicandi maioris Catechismi.
|
||||||
Quoniam in minore Catechismo praecipua tantum capita quaedam
religionis et quidem breviter exponuntur, ut a pueris adhuc teneri- oribus commode edisci possent: multa vero attacta non sunt, quae a paulo adultioribus (ne quid de Senioribus dicam) ignorari in Christi Ecclesia non debent, habemus etiam in nostra Ecclesia maiorem Ca- techismum, qui pleuiorem continet capitum religionis propemodum ») Matth. 11. Lu«. 10. 1 Cor. 1. *) Psalm &.
|
||||||
98
|
|||||
totiu3 explicationem. Is vero singulis diebus Dominiois ordinarie,
nisi quid aliud interveniat, iuxta capitum ordinem et exigitur a pueris paulo iam adultioribus et per Ecclesiasten explicatur, ad hunc modum. Posteaquam Ecclesiastes in pomeridiana concione explicando scrip-
turae, quam e-(98)narrat, textui (quo loco mane substiterat) dimidia- tam plus minus horam impendit, reliquum tempus insumit in exigendo et explicando maiore Catechismo, pergens ubi proxima ante concione desierat. Consident autem e regione suggesti pueri utriusque sexus, qui, posteaquam minorem Catechismum edidicerunt, in maiore etiam Catechismo aut per parentes suos aut per didascalos instituuntur. Horum nomina Ecclesiastes in catalogo conscripta habet, qui prae- sertim iuxta vices quasdam capita Catechism! explicanda recitare debent. Ab his lgitur ordine suo omnibus, ut in catalogo conscripti habentur, iubet Ecclesiastes recitari, quae explicaturus est, Catechismi capita singula et recitata ordine etiam explicat fontesque illorum in scripturis, unde sunt desurapta, comuionstrat, sic ut non ad pue- ros tantum, sed ad maiores quoque fructus pertineat eiusmodi expli- cationis, et pueri interim ab ipsis fere incunabulis dt domi a pa- rentibus et a ludirnagistris et publice item iri coetu Ecclesiae in religione iiistituantur. Exigitur vero simul et explicatur mai-(99)or hie Catechismus ad
spatium dimidiatae plus minus horae, pro eo ac tempus fert. Et demum Ecclesiastes orditur preces publicns Ecclesiae, quibus abso- lutis psalmus canitur et demum dimittitur Ecclesia cum benedictione et pauperum commendatione, quemadmodum supra dictum est circa ritum coucionum, quae diebus Dominicis habentur. Forma admittendi adolescenles pueritiam superegressos
ad Coenae Dominicae usum. Pueri, qui annum quartumdecimum iam attigerunt, et in religione
ita sunt instituti, ut ad praecipua religionis capita respondere pos- sint, ad usum Coenae Dominicae cum reliqua Ecclesia admittuntur. Octo diebus tamen, antequam Coena sit peragenda, aedunt publice coram tota Ecclesia fidei suae confessioneui, ad hunc modum. Proxima Dominica, antequam Coena peragenda sit, hoc est, octavo
ante Coenam die, post absolutam concionem pomeridianam cum (100) Catechismi cxplicationcetpublicis Ecclesiae preeibus omnibus,priusquam Psalmus canatur, pueri, qui primum omnium ad Coenam sunt admit- tendi, in conspectu totius Ecclesiae per parentes suos aut qui parentum loco sunt, iussu Ministri producuntur atque, atlstantibus illis ipsorum |
|||||
99
|
|||||
parentibus aut qui parentum sunt loco, haec ab illis per Ecclesiasten
publice petuntur. 1. Ut ad praecipua religionis capita, de quibus iuxta minoris Ca-
techismi orclinem interrogantur, compcndio singuli respondeant. 2. Veliutne etiam in ea iidei confessione per gratiam Dei per-
stare ac iuxta illam vitain suam instituere mundoquc ac Satanae cum omnibus pompis ipsius renunciare? 3. Velintne praeterca disciplinae sese Ecclesiasticae ex verbo Dei
ultro ac sponte sua subiicere? Nempe ut, sicubi peccent, admoni- tiones, turn privatas, turn publicas, et a Ministris et ab uno quolibet ex Ecclesia amanter et aequo animo accipiant atque alios vicissim. fratres peccantes admoneant. Aut, si ferre nolint Ecclesiasticas ad- mOnitiones, ut observatis disciplinae gradibus ad extremum excom- municentur (101) et ex Ecclesia eiecti Diabolo in interitum carnis tradantur. Respondent ad haec omnia: n Etiam."
Postea Ecclesiastes invitat Ecclesiam ad precationem et ea in ge-
nua procumbente clara voce precatur, ad hunc modum: »Omriipotens Deus, misericors Pater! qui non vis, ut vcl unus e
parvulia tuis pereat, quos ad tui no minis gloriam in tuo unigenito Alio Iesu Ghristo a morte in vitam aeternam secundum copiosam tuam misericordiam regenuisti '), agimus tibi gratias, quod pueros hosce nostras per Spiritum sanctum tuum salutari cognitione, quae vera demum est sapientia, iinbuisti. Teque supplices oramus, sanctis- sime Pater! qui solus alioqui in nobis efficis, ut, quae tibi sunt pla- cita, et veliraus et perficiamus, ut pueros hosce nostras nosque pa- riter omnes oculis tuac misericordiae deinceps etiam intueri digneris. Ut omnes pariter indies magis ac magis in vera tui cognitione et observantia (102) per Spiritum sanctum tuum promoveamus inque ilia ad finem usque tuo beneficio per assidua pietatis increments perseveremus, neve ullis l'alsis doctrinis a veritate tua abducamur aut ullis item mundi huius carnisque nostrao illecebris praestigiisve a viis tuis ullo modo abducamur, sed, augmenta semper in tilio tuo sumentes, te perpettio in nostra Ecclesia glorificemus. Amen." Finita precatione Ecclesiastes modeste collaudat puerorum illorum
parentes aut qui parentum loco sunt, pro sedulitate ipsorum circa puerorum instilutionem amanterque illos monet, ne de sua erga illos cura quidquam remittant,' ne quo modo per ipsorum negligeutiam, ') Mattli, 18. 1 Petri 1,
7*
|
|||||
100
|
|||||
ab his, quae iam professi sunt, quoquoraodo deficiant. Aliorum vero
puerorum parentes exhortatur ad istorum imitationem. Adraonet praeterea etiam eos ipsos pueros, qui confessionem fidei
suae fecerunt, ut Dorninum Deum tiinere perpetuo pergant. Yitent malam societatem, parentibus obediant, cum omnibus charitatem ha- beant et assiduis precibus sese (103) Domino Deo commendent. Sa- tanam enim non dormire, ad quemi si relabantur, gravius illos iudi- cium manere, quam si cum aliis rerum divinarum prorsus ignaris peccarent '). Postea Psalmus decantatur ab Ecclesia, quae demum dimittitur cum
benedictione et egenorum commendatione, ut supra scriptum habetur. Appendix de adolescentibus dissolutis et imperitis.
Si qui adolescentes, in nostra Ecclesia baptizati, post annum quar-
tumdeciinum, aut non satis in religione instituti esse aut vitam non- nihil dissolutam agere deprehendantur, sic ut vel non possint ad Coenae usum admitti, vel, semel admissi, arceri rursum propter vitae hnpuritatem debeant, turn Ministri Ecclesiae illos ad se vocant vocatosque ex verbo Dei reprehendunt, et sciscitantur de causis vel imperitiae vel insolentiae ipsorum. Quodsi aliqua culpae pars in parentibus esse videatur, monentur primum parentes ipsi, deinde, si admonitioncs (104) negligant et sint ex Ecclesia, iuxta gradus disciplinae Ecclcsiasticae reprehenduntur. Si vero nullani in paren- tibus eulpam esse constet, sed culpa sit in ipsis liberis, qui non raro ita insolescunt in adolescentia, ut non magnopere moreutur parentes ipsos, nedum illoruni admonitiones aut etiam castigationes, turn con- solandi sunt parentes ipsi et cum eis capiendum consilium, si quo- modo iuvenili liberorum insolentiae frenuin adhiberi possit. Puer vero seu adolescens severiter interim a Ministris obiurgabitur ex verbo Dei, proposttis illi videlicet minis divinis, nisi resipiscat, et a Coenae Dominicae usu suspendetur. Si vero aliquis sit, qui neque istiusmodi obiurgatione neque item
suspensione a Coenae usu moveatur, sed quotidie deterior atque in- tractabilior fiat, ubi ad annum ociavumdecimum aut vigesimum per- venerit et Ecclesiasticas admonitiones contemnere nihilominus pcrgat, cum publico totius Ecclesiae luctu excommunicabitur. Etenim cum Deus olim parentibus id praeceperits), ut praefractos ac rebelles suos liberos ad Magistratum deterrent, ut, tanquam Dei ipsius in mandato ipsius de parenti-(105)bus honorandis contemptores, morte plecteren- ') Luc, 11. 3 Pet, 2. ») Deut. 21.
|
|||||
101
tur, quo pacto ferendi ac non potius per excommunicationem resc-
candi sunt a reliquo Ecclesiae corpore, qui, ut membra Christi in eius Ecclesia baptizati, Christum Dominum ipsuinmet contumelia de- stinata afficiunt, dura Ecclesiam ipsius publicumque eius ministerium intra sese rident ac contemnunt? Sed de excommunicatione postea nlura. Nunc satis est ostendisse, quonam modo pueri in sua adole- scentia, si sint protervi atque insolentes, coerceantur, et, priusquam ad Coenae Dominicae usum admittantur, et, posteaquam sunt admissi iara, propter insolentiam ab ilia rursum arceantur. Guodsi qui parentes per inopiam sumptum in liberos instituenclos
facere non possint, Diaconorum rainisterio illis succurritur, modo illis res indicetur. Atquc haec est ratio catechizandi continendiquc in officio pueros '
et adolescentes in nostra Ecclesia, quam sane fructum non contem- nendum et iam videmus attulissc et adhuc allaturum esse per JJei gratiam non dubitamus. Restat iam, ut de modo ac ratione tam Germanicae quam Gallicae Pro-(106)phetiae dicamus. [Be Prophetiis, quae diemttur.}
De modo ac ratione Prophetiae in Gersnanorum
Ecclesia diebus Iovis. Katio Prophetiae in Germanorum Ecclesia haec est visa fore ma-
xime utilis toti Ecclesiae, ut in ilia excuterentur et approbarentur omnia per mutuam locorura e scripturis collationem, quae in totius eius hebdomadis concionibus videri poterant vel non recte vel non ad plenum omnino fuisse explicate, aut qualemcunque tandem in animis auditorum dubitationem forte adhuc reliquissent. Cum enim nusquam aliunde plus imminere posse periculi constet in omnibus Ecclesiis, quam ex doctrinae dissidiis, nihil sane aeque etiam utile, esse potest in omnibus Ecclesiis, quam ut unanimis doctrinae consen- sus in illis ex verbo Dei retineatur. Ad quem equidem retinendum atque etiam alendum vix quidquam haberi excogitarique potest aut melius aut commodius aut etiam eflicacius hac tali publica do-(107) ctrinae Ministrorum examinatione atque approbatione. Die Iovis igitur sub finem concionis, quae hora propemodum nona
ante meridiem habetur, Ecclesiastes ipse hortatur Seniores Ecclesiae et omnes eos, qui ad proponendas obiectiones designati sunt, ad pro- ferendum in medium aliquid cum omni modestia et gravitate ad Ecclesiae aedificationem, non autem ad vanam ostentationem. Ac turn Minislri rationem reddunt doctrinae suae, in eius hebdomadis concionibus traditae, si quid adversus illam obiiciatur. |
||||
102
Et ut omnia ordine ac decenter citraque ullara confusionem ge-
rantur '), ne item fenestram aperire voluisse dicamur per istiusmodi examinationes inducendis curiosis quibusdam, ut nunc sunt tempo- ra, et noxiis quaestionibus, quae aliud nihil quam pugnas gignerent et Ecclesiara demum etiam pcrturbarent 5), designati habentur e Se- nioribus ac Diaconis adeoque et ex reiiquo etiam Ecclesiae coetu viri quidam pii graves et modesti, quosque ccrtum est et in scriptu- ris bene versatos esse et aliud non quaerere, quam gloriam Dei (108) et Ecclesiae publicam aedificationem, quibus solis potestas facta est proponendi suo ordine in Prophetiis, quidquid omnino proponi debet. Vitari eniin non possent turbae ac conf'usiones in Ecclesia ullo mo- do, si quibuslibct proponere omnia liceret, cum nusquam alioqui de- sint hisce nostris potissimum temporibus homines contentiosi prae- fracti curiosi et supra modum arrogantes, a quibus sibi modis sane omnibus Ecclesia cavere debet: denique non desint etiam fanatici plerique homines, per quos hauddubio omnia tentaret Satan ad dis- sipandam Christi Ecclesiara, si omnia quibuslibet sine delectu ac dis- crimine ullo publice in medio Ecclesiae coetu proponere liceret. Interim tamen ut toti Ecclesiae libertas sua constet, et ne quis
sibi delectorum illoruui ad id peculiariter virorum designationem fraudi esse queratur, libertas permittitur omnibus, qui sunt ex Eccle- sia, ut omnes suas dubitationes aut obiectiones designatis viris illis sive verbis sivc scripto exponant, adiectis ex verbo Dei dubitatio- num obiectionumque istiusmodi suarum rationibus. Quae demum om-(I09)nia per designatos illos in Prophetia propouuntur, quatenus sane verbo Dei consentanca esse et ad Ecclesiae aedificationem facere videntur. Ne tamen et inter illos ipsos designatos viros aliqua ullo modo
confusio oriatur, aut alii alios in proponendo impediant, conveniunt inter sese designati illi paulo ante eius diei concionem atque inter sese conferunt, quo quid ordine proponi ab illis debeat. Et, si quid sit eiusmodi, quod aliquo raodo controversum esse videatur, admo- nentur illius in tempore Ministri ac Seniores omnes, ut praemeditati respondeant, aut res differtur in aliam Prophetiam, si sit opus, ut omnia ordine decenter et cum Ecclesiae aedificatione fiant. Quantus autem sit huius talis Prophetiae fructus, id res ipsa cla-
rius multo testatur, quam ut ullis verbis explicari possit. Primum enim confirmantur animi totius Ecclesiae in retinenda
tuendaque etiam Sana doctrina, posteaquam illam ita et excuti et ap- probari videt, et animantur praeterea atque etiam armantur omnes |
|||||||||
») 1. Tim. 4, 6. 2 Tim. 4. Titum 3.
|
|||||||||
') 1 Cor. 14.
|
|||||||||
108
|
||||||
ackersus sectas omnes, quibus nunc sunt fere plena unique omnia,
atque unanimis in tota Ec-(110)clesia doetrinae consensus retinetur. Dqjnde Ministris verbi excutitur torpor atque otium. Coguntur
summo studio advigilare, ut in tradenda doctrina fideliter pruden- ter et magna circumspectione ministerio suo fungantur, ne quid temere videlifct apud Ecclesiam effutiisse novaque ulla dogmata prae- cipitanter in medium protulisse videri nossint. Nimirutn vox ilia Apostolica in officio illos continet: C'aeteri diiudicent, et alioqui intclligunt etiam in tali doetrinae cxaminatione Spiritus Prophctarum aliis Prophetis subiectos esse oportere '). Praeterea inuiti, per jmperi- tiam alias ad sectas pertracti, facile lucrifiunt. Cum enim raliones sectariorum confutari, idque sine convitiis, et sanam praeterea doc- trinam approbari audiunt ex verbo Dei, facile ad agnoscendum erro- rem suum et veram resipiseentiam inducuntur, id quod iam pluribus exemplis experti sumus. Ad haeo Seniores Ecclesiae scse etiam non vulgariter exercent in scripturarum explicatione. Si qui enim loci occurrant, qui variam admittant expositionem, quisque Seniorum pro- ferre potest suam, quam sibi habet revelatam, ex-(lll)positionem, non sine magna Ecclesiae aedificatione. Postremo praefractis atque obstinatis adversariis et sectis omnibus obstruitur os hoc tali Prophe- tiae genere, dum sibi omnem excusationem eripi vident, cum apud Deum, turn apud homines, pertinaciae suae atque obstinationis. Ne- gare enim non possunt, libertatem esse proponendi publice argumenta ipsorum omnia per designates illos viros pro co ac ipsimet volunt, modo ne turbas in Ecclesia moveant, sed ordine et decenter omnia fiant, ac deinde refutari omnia, donee toti Ecclesiae modis plane om- nibus satisfiat ipsaque id suo silentio publice attestetur. Sed quem- admodum Christus ait, omnes qui male sibi sunt conseii, lucem ferre non posse adeoque et refugere, denique et odisse 2), ita sane et isti ad talem disputationum et Prophetiae lucem prodire recusant, sed in angulis interim suis traducere non cessant nostram Ecclesiam et, lucis odio exeaecati, damnant tandem, quod in sua ipsorum conscientia convincuntur accusari earn haudquaquam posse, atque ita ad extre- mum abroKXTxxpiroi cum sint, in mentem reprobam iusto Dei iudi- cio tradun-(112)tur 3). Hisce itaque causis adducti hunc talem Prophetiae modum in Ger-.
manorum Ecclesia instituendum hie esse putavimus, quod huic Eccle- siae maxime et utilis et necessarius esse videretur. Est autem et alia Prophetiae ratio, in qua liber aliquis Biblicus
ordine suo explicandus sumitur, non tantum per verbi Ministros, sed |
||||||
) 1 Cor. 14. «) loan. 3. ») 2 Tim, 2, Titum 3.
|
||||||
104
|
|||||
etiam Seniores ac Diaconos, iuxta ordines ipsorum', aut plures etiam
delectos ad id viros quosdam graves et pios ex reliquo Ecclesiae coetu. Atque haec talis Prophetiae ratio in Gallorum Ecclesia ob- servatur lingua vulgari ipsorum, ad hunc modum. De modo sen ritu Prophetiae in Ecclesia Gallorum.
Cum et in Germanorum Ecclesia multi sint, qui Gallice loquantur,
et in Gallica item Ecclesia multi, qui Germanicam linguam sic satis norint, utile id fore existimavimus, ut aliis omnino diebus Prophetia apud Gallos in hebdomade, quam (113) apud Germanos observaretur, ut videlicet et Galli qui vellent Germanicae e*t Germani vicissim Gallicae Prophetiae commodius interesse possent. Atque ita, quoniam in Germanorum Ecclesia diebus Iovis prophetia, ut dictum est, ha- beri solet, Gallicae Prophetiae dies Martis destinatus est. Visum est etiam utile fore utrique Ecclesiae, ut varietas haec Pro-
phetiae ita in illis retineretur, Ut enim doctrinae per hebdomadem traditae examinatio atque approbatio (de qua iam diximus) plurimum fructus habet in Ecclesia, ita fieri etiam non potest, quin maximo .cum fructu scripturae tractentur, si ad cuiusque lectionis explicationem multae multorum interpretationes, inter sese nihilominus consentientes, atque inde deductae vel exhortationes vel consolationes adhibeantur. Manifeste enim conspicitur opulentia donorum Spiritus sancti in Ec- clesia in concordi multarum interpretationum circa unum quemlibet scripturae locum varietate et exhortationura simul ac consolationum multarum inde petitarum accommodatione. Deinde est non vulgare exercitium hoc in Ecclesia, quo fit, ut multi semper assuescant scrip- turarum expli-(114)cationi, sic ut nunquam sint verbi Ministri in Ecclesia defuturi. Postremo Ecclesia tota in fide scripturae confir- matur, quam a tot simul viris tam varie tamque interim consen- tienter explicari audit. Singulis igitur diebus Martis in hebdomade in templo Gallorum
post absolutam publicam concionem et preces Ecclesiae publicas, priusquam Psalmus extremus decantetur, consident ordine in con- spectu totius Ecclesiae verbi Ministri et Seniores eius Ecclesiae, si- mulque etiam illi, qui ex reliquo Ecclesiae coetu ad id designati sunt. Atque unus aliquis ex Ministris Senioribusve aut designatis illis aliis iuxta suas vices sumpto eo libro, qui ad eum modum per Pro- phetiam explicari coepit, prosequitur eius lectionem suo ordine, ubi in priore Prophetia cessatum fuerat, ac demum explicationem textui addit pro doni sui mensura et admonet Ecclesiam eorum, quae illi in praelecto textu observatione digna esse videntur. Huic vero, ubi dicendi finem fecit, succedit alius proxime assidens et ad eiusdem |
|||||
105
|
|||||||
ipsius textus explicationem adiicit, si quid a priore omissum esse pu-
tat. Ac rursum secun-(115)do succedit tertins et tertio quartus, us- que duro neque inter verbi Ministros neque inter Seniores aut de- signates illos e coetu Ecclesiae alios quisquam sit, qui aliquid in medium proferre velit. Posteaquam vero nemo amplius habet quod proferat, Minister, qui publicam concionem habuit, iubet decantari Psalmum aliquem, quemadmodum in superioribus dictum est, et tandem cum benedictione dimittet Ecclesiam in pace. Atque de publico verbi in peregrinis Ecclesiis ministerio tantum.
Habentur autem in templo Germanorum praeterea diebus Lunae et Mercurii latinae praelectiones et latinae item Prophetiae seu scriptu- rarum collationes, in quibus doctrina ipsa praelectionum excutitur at- que approbatur, perinde atque in Prophetia Germanica. Sed quoniam huiusmodi praelectiones non proprie pertinent ad Peregrinorum Ec- clesias, neque certura est, eas ita semper observari posse, non cxisti- mavimus illas in parte a!iqua publici verbi ministerii in Ecclesiis po- nendas esse. lam igitur nobis de Sacramentorum ministerio rituque ac modo illius dicendum erit, primumque de ritu ae forma Baptismi, deinde vero (116) de usu ac ceremonia Coenae Dominicae, quemad- modum in nostris Ecclesiis observatur. |
|||||||
[DE SACRAMENTORUM ADM1N1STRATIONE.J
Forma ac ritus administrandi Baptismi, in Ecclesia peregrinormn
Londini.
Baptismus in nostra Ecclesia in publico potissimum Ecclesiae
coetu sub finem concionis publicae' adrainistrari solet. Cum enim Baptismus ad totam omnino Ecclesiam ita pertineat, ut nemo qui sit e eorpore Ecclesiae a Baptismo arceri, neque item admitti ad ilium quisquam, qui non sit membrum illius, debeat, aequum sane est, ut, quod ad totam simul pertinet Ecclesiam, in totius etiam Ecclesiae coetu peragatur. Testatur autem Paulus, Ecclesiam ipsam Christo autore Baptismi ministerio mundam censeri sine ullius membri sui exceptione. Unde sane facile est videre, Baptismutn neque ad eos, qui omnino sunt extra Ecclesiam, pertinere, neque ullos item Eccle- siae membris negari posse. Cum autem ita sint hie divino insti-(117)tutae beneficio nostrae
Ecclesiae per Maiestatem Begiam, ut sint veluti una quaedam paroe- cia dispersorum per totam urbem peregrinorum omnium, seu unum corpus corporatum, quemadmodum in Kegio Diplomate habetur, et non omnes interim peregrini nostris sese Ecclesiis adiungant, imo vero multi sint, qui dura omnes Ecclesias aversantur ac refugiunt, |
|||||||
106
apud Anglicas Ecclesias nobis, npud dos vero Anglicis se Ecolesiis
adiunctos esse fingunt, atque ita et Anglicis et nostris pariter Eccle- siis imponunt, nos, ne Anglicae Ecclesiae earumqu,e Ministri impo- sturis talium hominum fallantur idque sub fuco nostrarum Ecclesia- rum, eorum duntaxat infantes baptizamus, qui sese nostris Ecclesiis per publicam fidei confessionem discipliuaeque Ecclesiasticae obser- vationem adiunxerunt. Sed omnium nostrorum infantes baptizamus interim, ne Anabaptistis oeoasionem aliquam subduccndi a Baptismo infantes suos in Anglicis Ecclesiis, practextu nostrarum Ecclesiarum praebeamus, aut nos ctiam sub obtentu Anglicarum Ecclesiarum fal- lamur. Ut autem nostrae Ecclesiae certae esse pos-(118)sint, infantes, qui
sunt baptizandi, esse eorum semen, qui se nostris, ita ut est dictum, Ecclesiis adiunxerunt, pater ipse infantis baptizandi, si quo modo id facere potest, aut aliquot alii spectatae fidei in Ecclesia viri ac mu- lieres infantem ipsum ad Baptismum efferunt, eumque semen Eccle- siae esse, publice profitentur. Neminem autem pcregrinarum patimur infantes suos ad Baptisinum offerre in nostris Ecclesiis, qui non fidem apud nos suam publice professus esset disciplinaeque sese Ecclesia- sticae ultro subiecisset, ne, qui infantes suos ad nostrum alioqui Baptismum secus obtulissent; causari demum possent, se ad nostras Ecclesias pertinere atque ita fallerent postea Anglicas Ecclesias ea- rumque Ministros. Sed tamen ut aperte testemur, et Anglicas et nostras Eeclesias unam atque eandem Ecclesiam esse, etiamsi ab illis et lingua et ceremoniis nonuihil varieinus, non recusamus, quominus Angli infantes nostrorum ad Baptismum, ut publici Ecclesiae testes, offerant in nostris Ecclesiis, si modo habeant ct usum linguarum no- strarum et certum pietatis suae testimonium, qucmadmodum nostri vicissim in Anglicis Ecclesiis infan-(119)tes Anglicos ad Baptismum offerre solent. Habetur autem peculiaris liber, in quo nomina infantium omnium,
qui baptizantur, parentum etiam ipsorum nomina locusque niansionis ipsorum, deinde annus etiam, mensis ac dies Baptismi adscribuntur, quo facilius demum infantes, ubi adoleverint, ad Catechismum edi- scendum inducantur, si parentes aut e vivis interea excedant aut sint etiam hac in parte negligentiores. Qua de re plura sunt dicta, circa catecheseos explicationem. Quodsi adultus quispiam sit baptizandus, qui nondum alioqui
baptizatus sit, vel a Iudaismo, vel ab Ethnicismo, aut etiam ab Ana- baptistis ad nostram Ecclesiam venire seque illi adiungere et in ilia baptizari velit, turn is in fide primum instrui publicamque illius con- fessionem coram Ecclesia aedere et Ecclesiasticae sese disciplinae |
||||
107
subiicere debebit, priusquam baptizetur. Etenim de adultorum salute
Ecclesia ex fidei potissimura confessione et usu disciplinae iudicare potest. Cum igitur Baptismus in nostris Ecclesiis administrandus est, iu-
bet Ecclesiastes sub finem concionis, priusquam Psalmus (120) de- cahtetur, infantes baptizandos proferre in totius Ecc'.csiae conspec- tum per publieos illos Ecclesiae testes, qui infantes baptizandos se- men nostrae Ecclesiae esse, patribus infantium adstantibus, profiteri debent. Quibus demum omnibus in conspectu Ecclesiae ita consti- tutis, Ecclesiastes in nunc modum adhortatur Ecclesiam ad diligen- tem mysteriorum in Baptismo nostro considerationem: Admonitio circa Baptismi ad ministrationem.
ffPosteaquam nobis Baptismus iam administrandus est, viri fratres!
danda est nobis opera, ut ilium iuxta Christi Domini institutionem et Apostolorum observationcm administremus, ne per nostrum mini- sterium sacrosancta haec Chrisli institutio profanetur, praesertim cum certum sit, Deum multam non sinere institutionum in Ecclesia sua- rum profanationem. Ut autem Baptismum hunc iuxta Christi Domini institutionem re vera administremus, mens ipsa ac voluntas illius, (121) vcrbo suo patefacta, intuenda nobis potisismum atque etiam sequen- da erit, nempe ut ita Baptismum hunc administremus, quemadmodum ilium ab ipso imperatum habemus. Duo vero nobis praecipit Christus Dominus in Baptismi institutione.
Primum, ut aqua baptizemus eos, quos ad eius Ecclesiam certo per- tinere scimus. Deinde, ut non* quovis modo id, sed in nomen Dei Patris, Filii et Spiritus sancti faciamus '). In hisce duobus igitur observandis sequenda nobis erit mens ac voluntas Christi Domini circa huius Baptismi nostri administrationem, ne quo modo divinam institutionem profanemUs. Aquam igitur iam paratam videtis, ut infantes istos tanquam mem-
bra nostrae Ecclesiae et Christi ipsius iuxta eius mandatum baptize- mus. Superest ergo hoc tantum, ut eos non quovis modo, sed in nomen Dei Patris et Pilii et Spiritus sancti vere et fideliter baptize- mus, hoc est, ut Baptismo hoc testificemur et declaremus, totam Christi Ecclesiam cum omnibus membris ipsius pertinere proculdubio ad Deum Patrem, Eilium et Spi-(122)ritum sanctum, mundatam vide- licet omni ex parte sanguine Christi Domini, ut in ea tota una cum membris eius omnibus nullo oninino macula aut ruga coram oculis <) 1 Cor. 12. Eph. 5. Matth. 28. Mar. 13.
|
||||||
108
|
|||||||
Dei cerni possit. Porro ut ostendaraus', nos omnia nostrae Ecclesiae
membra per nostrum hoc ministerium in nomen Dei Patris et Pilii et Spiritus sancti baptizare, haec itn de Baptismo apud vos testifi- camur: 1. quod Baptismus iste non tantum ad infantes hosce, qui ad il-
ium offeruntur, sed ad catholicam etiam Christi Ecclesiam ita perti- neat, ut illam totam cum omnibus ubilibet membris suis mundam prorsus apud Patrem Deum censeri testetur propter Christum '), et proinde esse id debiti officiique nostrum omnium, qui hunc Baptismum intueraur, ut non minus ilium ad nos omnes pertinere cogitemus, quam si una cum hisce infantibus pariter omnes baptizaremur, et ut quis- que nostrum magnitudinem bonitatis et misericordiae gratuitae Dei secum perpendat cum debita gratiarum actione s), simulqne cogitet dc approbanda Deo coram eius Ecclesia gratitudine sua per veram re- sipiscentiam et vi-(123)tae seriam emendationem. Neminem igitur debere esse omnino otiosum Baptismi cuiuslibet spectatorem, nisi qui inter Dominicae institutionis profanatores nuinerari proque Christi ipsius Domini contemptore haberi et proinde reus etiam corporis et sanguinis Christi esse velit. Sed unumquemquam, dum Baptismum aliorum intuetur, omnes suas cogitationes intendere debere ad per- pendendam gtatuitam Dei erga nos omnes bonitatem ac misericordiam in Christo et ad curam ac sollicitudinem approbandae nostrae vicis- sim erga Deum gratitudinis per veram resipiscentiam nostram et vitae emendationem, perinde atque si omnes pariter baptizaremur. 2. quod ea nostra mundities, quam tinctio nostra in Baptismo
designat, non sit ex nobis ipsis, quandoquidem unius alterius emun- datione mundi sumus, qua sane nbti egeremus, si ullam omnino ex nobis ipsis munditiem habere possemus 3). Evinci ergo Baptismi testi- monio, omnes nos, quod in nobis quidem est, impuros esse omnino per peccatum ab ipso etiam matrum nostrarum utero coram oculis Dei *), neque nos ab ea impuritate eiusque condem-(124)natione repur- gari liberarive posse ullo modo, sed per alium oportuisse nos emun- dari, ut mundi esse possemu*. 3. quod ea ipsa nostra mundities ex nullius hominis aut creatu-
rae alterius omnino virtute merito aut dignitate, praeterquam ex gratuito solius Christi Domini dono ac beneficio nobis contingat 5), nempe per donatam nobis ab ipso iustitiae meriti et gloriae suae in came nostra partae communionem e). I!le enim nos solus emundavit |
|||||||
') 1 Cor. 12. Eph. 5. ») Rom. 5, 7. Epli. 2. 1 Cor. 15.
») Tit. 3. *) Eph. 2. Psal. 51. '») Tit. 3.
«) Rom. 3, 5, 8. 1 Cor. 1. 1 loan. 1. Heb. 1, 10. Eph. 2. Coloss. 2.
|
|||||||
109
|
|||||
per sanguineus suum. Ille expiatum morte sua nostram peccatum
tegit suae iustitiae plenisuflicientia ineritumque suum nobis imputari vult in Patris sui iudicio et suam nobis gloriain gratuito donat. At- que hoc ipsum plane est suiumum Baptismi mysterium, quod externa aquae tinctione ilia designatur quodque nobis scriptura pluries com- mendat, dutn Baptismum lavacrum regenerations ac remissionis pec- catorum vocat '), dum baplizatos Christum induisse testatur, et dum nos in mortem Christi baptizari docet. Ut intelligamus mortem Christi meritumque omne illius nobis cum ipso ex dono suo com- mune esse, at (125)que per earn ipsam nostram cum Christo com- munionem in morte ipsius, nos etiam deductos esse in aeternam et gloriosam communionem eorum in coelis, quae sunt Patris et Filii et Spiritus sancti, et proinde nos mandato Christi Domini baptizari in nomen Patris et Filii et Spiritus sancti »). 4. quod collatum hoc in nos a Christo Domino nostrae munditiei
donum requirat nostram pro tanto beneficio gratitudinem. Nempe ut donatara nobis munditiem, peccatorum nostrorum sordibus nostris ne rursum ultro ac sponte impuremus 3). Et proinde debiti officiique no- stri esse, ut nostram illam cum Christo Domino in morte sepultura ac resurrectione sua communionem, per quam servati sumus, vita etiam nostra pro nostra virili coram eius Ecclesia exprimamus, cmcifigentes videlicet in nobis ipsis assidue veterem nostrum homi- nem affectusque ipsius una cum Christo Domino sepelientes, quoad fieri potest, atque in vitae novitatem virtute Spiritus sancti indies magis ac magis resurgentes. Si quando vero nos pro nostra infirmi- tate lapsos esse peccatorumque nostrorum mole premi videmus, non ideo nobis de-(126)sperandum esse neque item quaerenda ulla alia peccatorum nostrorum remedia, sed intuendam nobis esse emundatio- nem nostri in sanguine Christi, quam Baptismus ipse contestatur. Qua fit, ut non huius tantum aut illius temporis peccata nostra, sed quae per omnem vitam nostram ex infirmitate nostra patramus, nobis gratuito condonentur, si nobis diflisi cum nostri ipsorum displicentia atque accusatione veniam illorum supplices ad thronum gratiae Dei petamus. Haec ita vobis de Baptismo testificamur, ut intelligatis et infantes
istos ad eum modum baptizari et vos iam olim baptizatos esse in nomen Patris et Filii et Spiritus sancti. Quamquam autem infantes omues nihil horum percipere, ne dicam
praestare possint, non ideo tamen a Baptismo arceri debent; postre- ') Tit. 3. Act. 9. Gal. 3. Roma. 6. ») Matth. 28.
») Uom. 6. Ephe. 4. Coloss. 3. Heb. 10.
|
|||||
110
rnum est enim et in Baptismo et in aliis Sacramentis omnibus id
quod nos pro debito offioioque nostro erga Dominutn Deum nostrum praestare debemus '). Sed nobis ante omnia intuendum est Dei opus erga nos in Cliristo, nempe acceptatio nostri et nostri seminis gra- tuita in gratiam (127) Dei propter Christum, quae nobis per Baptis- mum designatur. Ad quam cum infantes nostri quoque indubitato pertineant, testimonio institutae olim a Deo circumcisionis et mani- festae alioqui promissionis »Ut sim Deus tuus et Deus seminis tui post te", 2) non fideliter ministerio nostro fungeremur, si a signo acceptationis nostrae infantes nostros arceremus, quos Deus ipse et promissionis et circumcisionis testimonio luculentissimo sibi gratos acceptosque esse expresse testatur. Quodque ad baptizandorum ad- natam infirmitatem attinet, earn sane clcmenter fert Deus neque illis imputat propter Christum, sic ut adnata nobis naturae nostrae in- firmitate a gratuita ilia nostri propter Christum acceptatione et pro- inde ab usu Baptismi etiam haudquaquam excludamur. Alioqui si propter adnatam naturae nostrae infirmitatem infantes a Baptismo ar- cendi essent, eo quod credere et poeniteru non possunt, simul quoque et adulti omncs arcendi essent. Neque enim inter adultos etiam quisquam est, qui vere ac plene credere aut poenitere possit. Imo magis multo adulti omnes a Baptismo arcendi essent, eo quod patra- tis iam per se ipsos pluri-(12S)mis et gravissimis scelcrihus omnibus infantibus multo sese reddiderint irapuriores, quemadmodum Cypria- nus docet. Amplectimur ergo infantes omnes ad Baptismum in nostra Ecclesia
ad attestandain et nostri simul et illorum gratuitam acceptationem in gratiam Dei propter Christum. Et, quanquam natura sua sint revera filii irae, concepti et nati in peccato 3), quemadmodum et nos omnes, Christi tamen bencfieio pecc;itum ipsorum illis, quemadmodum et no- bis nostrum, non imputatur ad condemnationem, propter quern etiam in foedere esse censentur. Et ut certi simus infantes nostros in foedere Dei censeri, quod in
se alioqui complectitur earn communionem cum Deo Patre et Filio et Spiritu sancto, in quam mandato Christi omnes baptizari iubeiuur, verbi divini ea de re testimonia audiamus. Primum igitur Deus ipse- met ad Abrahamum sic ait, cum illi circumcisionem in gente dein- ceps sua observandam imperaret (Gen. 17.): »Ego constabiliam, inquit Dominus, pactum meum inter te et me, et inter semen tuum post te in generationibus (129) suis foedere sempiterno, ut siin Deus tuus et Deus seminis tui post te." <) Rom. 4. ») Gen. 17. ») Eph. 2. Psal. 51.
|
||||
Ill
Hoc porro Dei pactum sacramentalemque illius in Gircumcisione
obfirmationem atque obsiguationem haudquaquam abolevit Christus Dominus in sua Ecclesia, etiamsi typicum. Circumcisionis elementum, externam inquam praeputii accisionem, aquae lavacro commutatam esse videamus '), ut, quod oliin promissum expectabatur adhuc in Christo venturo, id iam in ipso exhibito praestitum cumulatissiine in- telligamus. Alioqui Paul us et veterem Ecclesiam, quae circumcideba- tur, sub typica rei futurae adumbratione baptizatiim, et nos item qui baptizamur, completo iam in nobis per Christum Circumcisionis typicac mysterio, circumcisos esse docet. Multo minus autem arctavit Christus Domiuus foederis divini erga nos gratiam in sua Ecclesia prae Ecclesia Israelis, cum una sit semper eademque catholica Dei Ecclesia et unum item atque idem aeternum Dei foedus in ilia. Quo sane nomine Christus Dominus in Abrahae semine censetur et nos per ilium omnes, quemadmodum Paulus (130) docet 2). Sed foedus ipsum, quod antea ad solos Iudaeos peculiariter pertinebat Circumcisionis testimonio, protensum est per Christum Dominum in omnes totius orbis terrarum gentes Baptismi institutione, sic ut quemadmodum in Israelis olim Ecclesia Deus aperte testatus est, se, non tantum adultorum, sed etiam infantium Deum esse 3), ita et Christus Dominus in sua nunc Ecclesia infantes nostros sibi placere atque I ad se pertinere testetur. Id quod et aliis multis locis et imprimis apud Marcum expressc legimus cap. 10, ad hunc modum. «Et attulerunt ad eum infantes, ut illos capesseret. Discipuli vero obiurgabant ipsos infantium gestatores. Id porro cum vidisset Iesus iridigne tulit et ait ad discipulos: Sinite infantes venire ad me et ne prohibete illos, talium est enim reguum Dei. Amen dico vobis, qui- cunque non acceperit Kegnum Dei, quemadmodum ini'ans, haudqua- quam ingredietur illud. Et cum illos in ulvas accepisset, positis su- per eos manibus benedixit illis". Ex Christi Domini et verbis hisce et exemplo perspicuum est, in-
fantes ei gratos (131) atque acceplos esse in sua Ecclesia, et pro- inde illos cum ad foedus ipsum Dei nobiscum, turn etiam ad signa . ipsius a Christo instituta proculdubio pertinere. Cum igitur Christus Dominus in sua Ecclesia Baptismuin instituerit, ut esset signum atque obsignaculum divini propter se foederis nobiscum, quatenus sane eos omnes, ad quos ius alioqui ac ministerium Euangelii ipsius quoquo- modo pertinet, in noinen Patris et Pilii et Spiritus sancti baptizari iubet, equidein perspicuum est, infantes nostros ad Baptismuin per Ecclesiam offerri 'cum publica eius gratulatione et ab illius Ministris '; Colos. 2. ») Gal. 3. Hebre. 2 ') Matth. 28. Ephe. 3.
|
||||
112
|
|||||
baptizari etiam oportere. Ut ergo Baptism um istorum infantium rite
et cum fructu iuxta Christi Domini institutionem peragamus, nomen Domini supplices invocemus, ut hosce infantes nosque pariter omnes in Divino foedere suo constabiliat atque obsignet, ad bunc modum: Precatio circa Baptismi administrationem. (132)
»Omnipotens aeterne Deus, misericors Pater! qui nos per unigenitum
filium tuum Dominum nostrum Iesum Christum docuisti, ut te in omnibus nostris actionibus invocemus, esque pollicitus, te nos per ipsius nomen precantes semper auditurum esse '), respice quaesumus super hanc familiae tuae congregationem, quae Baptismi huius mini- sterium a filio tuo institutum intuetur, et super hoc semen nostrum, quod in medio Ecclesiae nostrae coetu tibi offertur, Cuius alioqui te Deum esse tu ipsemet testatus es s), et filius tuus amplexu illud suo suaque bencdictione dignatus est. Velisque nos una cum nostro se- mine per Spiritum sanctum tuum ita gubernare, ut in yera ac salu- tari tui et nostri .cognitione indies magis ac raagis promovere possi- mus, ut omnes intclligant, te vere esse nostrum pariter ac seminis nostri Deum, nosque vicissim una cum nostro semine esse populuiu tuum in Christo Iesu dilecto tuo filio, cum quo ac sancto tuo Spiritu vivis et regnas Deus (133) trinus et unus, benedictus in saecula. Amen." Einita hac precatione convertit orationem suarn Ecclesiastes ad eos,
qui infantes ad Baptismum unum pluresve oiferunt, iubetque ut ad infrascriptas interrogationes una cum infantium patribus, si adsint, coram tota Ecclesia respondeant, tanquam publici testes et veluti manus quaedam totius Ecclesiae in offerendis illius infantibus ad Baptismum, in hunc modum: » Audivistis, fratres! Baptismi lavacrum esse institutum a Christo Do-
mino in sua Ecclesia obsignaculum divini foederis nobiscum, a quo arceri neque debeant neque possint infantes nostri, quos in illo cara- prehensos esse constat, nisi si et Ecclesia tota neglectae Dominicae institutionis et Ministri illius non satis fideliter administrati sui mi- nisterii accusari velint. Cum igitur vos totius Ecclesiae huius no- mine infantes istos si plures infantes offerantur ad Baptismum adferatis, ego pro fide mei ministerii a vobis postulo, ut mihi in con- spectu totius Ecclesiae tanquam testes publici ipsius testificemini: (134) ') loan. 4. ) Gen. 17. Marc. 10.
|
|||||
US
|
|||||
1. an infantes isti, quos offertis, sint etiam semen nostrae liuius
Ecclesiac, ut per nostrum ministeriura hie legitime baptizentur ? Respondent: Etiam.
2. agnoscitisne etiam doctrinam nostram, quam de Baptismo et
eius mysteriis audistis, veram esse, et quod nostri infantes natura quidem sua, ut et nos omnes, irae ac mortis filii '), iam tamen di- vino nobiscum foederi propter Christum inclusi, instituto a Christo et ipsi acceptationis iustitiaeque suae sigillo, Baptismo inquam, de- beant omnino obsignari? Bespondent: Etiam.
3. postremo agnoscitisne esse id vestri et totius simul Ecclesiae
debiti atque officii, imprimis autem vos Patres si Patres ipsi prae- sentes adsint una cum vestris uxoribus, infantium istorum matribus, ut oblnti infantes isti, ubi adoleseere coeperint, in vera Dei notitia et religione instituantur ? Bespondent: Etiam."
Absolutis hisce interrogationibus et responsionibus, Ecclesiastes de
infantium si plures sintnominibus inquirit ac demnm illos ordine suo profcrri ad Baptis-(13o)mum iubet, singulosque illorum nomine suo compcllans, aqua pura in fronte tingit coram tota Ecclesia, dicens: ȣgo te baptizo N. in nomen Dei Patris et Filii et Spiritus sancti.
Deus Pater Domini nostri Iesu Christi obsignet te et nos pariter omnes in dono nostrae omnium in Christo regenerationis et iustitiae per Spiritum sanctum suum ad vitam aeternam. Amen." Postea invitat Ecclesiastes ad gratiarum actionem totam Ecclesiam,
qua in genua procumbente precatur in hunc modum: Gratiarum actio post Baptismum administratum.
/Agimus tibi gratias omnipotens Pater! per Iesum Christum filium
tuuin, quod nos una cum nostro semine a morte aeterna liberatos ad vitam rursus aeternam Baptismi testimonio rcduxeris per gratuitam nostri omnium in sanguine Eilii tui unigeniti ex-(136) piationem. Te- que supplices oramus per eundem ipsum tuum filium, ut hos infantes nostros si sint plures qui tui proculdubio sunt Baptismi huius testimonio, Spiritu etiam sancto tuo gubernare dcinceps donisque il- lius salutaribus, ubi adoleverint, ita ornare digneris, ut tuam hanc erga se et nos pariter omnes vere aeternam benignitatem ac miseri- cordiam olim probe agnoscant, inque omni demum sanctitate et iusti- tia vivant sub Rege ae Pontifice nostro omnium Christo Iesu, qui ') Ephe. 2.
II. 8
|
|||||
114
|
|||||
tecum et cum sancto tuo Spiritu est verus unus atque aeternus Deus,
laudandus in saecula. Amen."' Finita hac gratiarum actione admonetnr paucis Ecclesia, ut infantes
suos ad Baptismum offerat, non ex vulgari ulla consuetudine ant su- perstitione, sed ex fide eius promissionis, quae non tantum adultos, sed ipsorum semen etiam in Ecclesia Divino nobiscum foederi inclu- sum esse atque ad plenitudinem mystici corporis Christi pertinere testatur. Ita enim summam quisque in Ecclesia consolationem ex infantium suorum Baptismo accipiet et ad omnia forti (137) animo toleranda excitabitur, quaecumque vel in se, vel in suos infantes a Domino immitti videbit. Atque ita demum canitur Psaltnus ab Ecclesia et, eo decantato,
dimittitur Ecclesia cum benedictione et pauperum commendatione, quemadmodum circa conciones, Dominicis diebus haberi solitas, supra scriptum habetur. Jiitus Ooenae Dominicae in Ecclesia peregrino-
rum Londini. .
________
Coenae Dominicae usum summo olim studio summaque religione
sub Apostolis observatum esse, facile e scripturis apparet. Siquidem Paulinae illae apud C'orinthios xaryiyofiai abunde testantur, quam puram voluerit esse Paulus Coenae Dominicae administrationem; et quam frequens turn fuerit Coenae Dominicae usus, id sane ex actis Apostolicis non obscure colligi potest. Caeterum post ipsa mox Apo- stolorum tempora ita ubique refrixit studium ac cura verae religionis, ut neque ritus ullus observatae per Apostolos Coenae Dominicae (138) nobis sit plene proditus, usque quod equidem sciri possit, et usus ipse Coenae abierit non multo post in gravissimam superstitionem. Unde demum et varii Coenae ritus invecti sunt, baud ita multum theatricis spectaculis absimiles, et usus illius rarior esse coepit. Postea adficta est propitiatoriae in Coena oblationis imaginatio, quae consistere non potuit, nisi realis etiam iuxta substantiam ipsam cor- poris et sanguinis Christi naturalis praesentia in Coenae elementis statueretur. Qua constituta cessare hie adhuc noluit Satan, donee novum nobis idolum, neque unquam antra (etiam inter omnium maxime barbaras gentes) auditum, in Coenae elementis obtruserit per Papi- sticain transubstantiationem. Atque ita sane non modo sublatus est frequens ae legitimus Coenae usus, reservata solis nescio quibus Sa- crificis elementorum Coenae et consecratione simul et oblatione, sed et contactus illorum convivis Coenae (execrabili plebi scilicet) magno |
|||||
115
|
|||||
supevoilio interdictus est, commutatusque ad extremum Coenae usus
est idololatrica elementorum illius adoratione. In ea porro Coenae Dominieae profanatione cum utrinque offendi-
cula videretnus, (139) sive nimium frequentem, sire etiam paulo ra- riorem Coenae usum in nostra Ecclesia instituissemus, mediam nobis viam hie sequendam esse putavimus, quae nostrae nunc alioqui Ec- clesiae commodissima esse videbatur. Nempe ut per singulos menses in nostra Ecclesia (alternis inter Germanos et Gallos vicibus) Coena Domini administretur, sic ut, si in templo Germanorura Coena Do- mini peragatur prima Dominica Ianuarii, prima rursus Dominica Fe- bruarii in templo Gallorum hab'eatur. Neque vero hac tali ordina- tione ereptam volumus Ecclesiae suam libertatem, quominus utrobi- que, et in Germanorum et in Gallorum Ecclesia, quoties ex usu sit Ecclesiae, aliis quoque temporibus Coena Domini instituatur. Omnia enim nostra sunt'). Sabbatumque ipsum propter hominera institutum est, non homo propter Sabbatum. Adhaec Coenam Domini publice potissimum in totius Ecclesiae
coetu administramus, 6t quod id Paulus ita observari apud Corin- thios voluerit, et quod privato Coenae usu (ne dicam abusu) publi- cum illius usum ab Apostolis observatum, non modo obscuratum, sed pene abolitum, adeo-(14i0)que et profanatum esse videamus. Praeterea non quoslibet temere ad Coenam Dominkam admittimus,
scd eos tantum, qui, aedita publice fidei suae confessione, Disciplinae sese etiam Ecclesiasticae ultro ac sponte subiecerunt, suntque testati, se cum nemine ullam omnino simultatem aut controversiam habere. Qua de re plura circa praeparationem ad Coenam Dominican! dicentur. Postremo id dedimus operam, ut ad puritatem Apostolicam et Christi
Domini exemplum in Coenae suae administratione quam proxime ac- cederemus, quod equidem nostri esse officii putavimus, cum id nobis praesertim Eegio diplomate permissum esset. Omisimus igitur omnes Papisticas reliquias omnemque theatricum apparatum et, quantam simplicitatem potuimus, Coenae Dominieae adhibuimus in ceremonia ipsius. Mensa in conspectu totius Ecclesiae posita habetur panno lineo tecta. Huic accumbunt et Ministri et convivae Coenae per suas vices omnes atque accumbentes mensae e Ministri accurabentis ma- nibus Coenam Domini sumunt, quemadmodum a Christo factum vi- demus. Neque vero ideo alias Ecclesias restitu-(141)tas aut contemnimus
quoquo modo, aut ullis nostris praeiudiciis gravatas volumus, quod in eis et plures et nonnihil diversae ceremoniae circa Coenae Domi- «) 1 Coriu. 3. Marc. 2.
|
|||||
116
|
||||||
nicae usum habeantur. Imo vero cum Augustino indignum esse sta-
tuimus, ut propter ea, quae nos Deo neque digniores, neque indigni- ores possunt facere, alii alios vel contemnamus vel iudicemus. Sed suam Ecclesiis hac in parte libertatem perraittimus, et nostram nobis etiam permitti optamus, cum sit nobis praesertim concessa publica Magistratus autoritate, et oramus, ut nos invicem in Christiana cha- ritate et tolerantia perferamus. Ne tamen aliquid temere hie egisse videamur, reddemus eorum rationem paucis, quibus nonnulli forte of- fendi utcunque posse videntur. Vestes, dubium mysticasne magis an vero magicas, ut in Papis-
mo quidem habentur, cereos item ac nolas Coenne Dominicae non adhibemus, neque hie multis nobis opus esse putamus ad appro- bandam consilii nostri rationem. Non dubitamus enim satis constare piis omnibus, haec nihil facere ad Christi institutionem, facere autem non parum ad alendam in multis adhuc su-(142)perstitionem, quam tolli omnino praestaret, si id ullo modo fieri posset. Altaria vero mensis non nos primi commutavimus, tametsi nullam
omnino culpam deprecaremur, etiamsi primi hie fuissemus. Sed nos repurgatum prorsus omni Papism o templum nostrum a Begia Maie- state accepimus, quo sane nomine Domino Doo nostro imprimis, dcinde vero Eegiae etiam Maiestati ingentes gratias habemus. Sublatis igitur altaribus mensam substituimus, quod et Coenae peragendae convenientior esset, et quod 51 Paulo Coenam Domini mensae titulo ornari videremus. Praeterea consessum publicum genuflexioni ac stationi, denique et
ambulationi in Coenae usu anteposuimus, eiusque rei nobis multas causas easque non leves habuisse videmur. Longum autem fuerit commemorare omnes, neque id nostri nunc instituti esse vidctur; sed tamen aliquot recensebimus, ne id temere fecisse existimemur, hoc interim adiecto, quod nos consessum publicum non ita perpe- tuum in Coenae usu habemus, quin dum preces funduntur ad Do- minum in genua procumbamus, sed in ipsa actione mystica, in in- stituta inquam a Christo (143) Domino panis et poculi distributione et participatione mensae accumbimus, quicunque illi. participamus, id- que eas potissimum ob causas. Primum in confesso est, omnibus Ecclesiae Ministris id potissi-
mum in ipsorum ministcrio sequendum esse, quod certo constat ma- gis facere ad Ecclesiae aedificationem '), neque dubium est, ea ad veram Ecclesiae aedificationem magis multo facere, quorum fontes in verbo Dei palam conspiciuntur, quam quae rationis duntaxat nostrae |
||||||
) Ro. 14, 15. 1 Cor. 14 2 Cor. 10, 12, 13.
|
||||||
117
|
|||||
iudicio extra verbum Dei speciosa esse videntur. Cum igitur negari
non possit, consessum seu accubitum in Coenae actione ipsa manife- stos fontes suos habere in Christi Domini exemplo et Apostolorum observatione scripturae testimonio '). qui fontes alioqui neque in sta- tione neque in genuflexione neque etiam in ambulatione common- strari possunt, sane quatenus Ministri Ecclesiae ofticium suum in suo ministerio praestare volunt, perspicuum est illos, si id eis ullo niodo liceat, consessum potius seu nccubitum in Coenae Dominicae actione retinere debere, quam aut stationem aut genuflectionem aut ambulationem, et proinde erat (144) etiam debiti officiique nostri (post permissam nobis praesertim Regia autoritate nostramlibertatem) consessum potius in nostris Ecclesiis in Coenae usu retinere, quam aut stationem aut genuflectionem aut ambulationem. Deinde id quoque extra omnem controversiam positum esse con-
stat, magis multo Christianum esse, ut Christum Dominant nihil om- nino vane atque otiose vel egisse Tel docuisse putemus in Coenae suae institutione, et proinde nihil quoque eorum, quae ille turn aut egit aut docuit, immutandum quoquomodo esse, quam si ipsum vane atque otiose egisse docuisseve aliquid et proinde id nobis pro nostro arbitrio mutandum esse dieamus. Cumque satis constet ex historica Euangelistarum narratione, Christum Dominum exemplo nobis suo consessum seu accubitum in Coenae suae actione commendasse, certe, quatenus nos cum ipsum consessum neque vane neque otiose a Chri- sto Domino in Coena sua observatum esse credimus, hactenus ilium nobis, quoad eius fieri queat, retinendum potius, quam reiiciendum esse intelligemus, aut certe re ipsa testabimur, quidquid hie omnino (145) practendamus, consessum ilium vane atque otiose a Christo Domino observatum fuisse, si ilium pro nostro arbitrio sine necessi- tate ulla tolli aut quoquo modo permutari posse statuamus. Imo vero cum in lypica ilia agni olim Paschalis coena existimandum nou est, ullam omnino actionem observatam fuisse, quae non suum aliquod et quidem minime contemnendum mysterium haberet, equi- dem sine Christi Domini indignitate facere non possumus, ut ea, quae ipse in sua cum Apostolis suis coena, novi testamenti sui obsigna- culo, o'bjervavit, aut suis mysteriis, et quidem multo sublimioribus, carere, aut si non careant, abiici a nobis posse arbitremur. Et quemadmodum cogitandum non est, vanum atque otiosum fuisse olim in coenae Paschalis apud Iudaeos observatione, lumbis accinc- tis baculisque in manus suinptis agnum typicum edere *); nimirum haec testabantur et designabant, magnum adhuc populo iter reliquum ') Matta, 26. Marci 16. Luc 23. loan. 13. ') Exod. 13,
|
|||||
118
|
|||||
fuisse, priusquam typicam suam promissionis terrain oculis suis con-
specturi essent, admonebantque praeterea ilium populum, ut ad emc- tiendum iter illud accinctus semper expeditusque esset, siquidem co pervenire vel-(146)let;ita et nunc alienum id a nobis maxime esse oportet, ut observatum a Christo Domino eiusque demum etiam Apo- stolis consessum in Coena novi testamenti ipsius, vanum otiosum onmique mysterio vacuum esse imaginemur. Sed est potius nobis summa religione observandum longe praestantissimum illud plenum- que summae consolationis mysterium nostrae iam quietis in Christo, ipsiusmet Christi Domini verbis nobis commendatum. Nempe non esse nobis amplius cum Iudaeis quaerendum alibi in terris aliam ul- lam promissionis terram; sed nos iam per Christum Dominum, verum nostrum Iosue, mortis suae nierito in vera promissionis terra (salute videlicet nostra aeterna) collocates, residere iam prorsusque quiescere debere, intuentes perpetuo meritum mortis et resurrectionis Christi ac donatam nobis gratuito salutarem illius communionem, cuius equi- dem vim ac dignitatem publicus noster in Coenae Dominicae usu consessus symbolo nobis suo adumbrat attestatur et commendat, quatenus sane Coenam Domini nostrae cum Christo communionis et proinde nostrae quoque in illo quietis cerfum ac (147) salutare ob- signaculutn esse iuxta eius institutionem non dubitamus. Id vero si qui secum animo Christiano perpendere volent, facile intelligent, nos in observando circa Coenae usum consessu publico in nostris Ecclesiis iustam satis nostri consilii rationem sequutos esse, facta nobis praesertim potestate, ut Christi Domini doctrinam hie atque Apostolorum observationem sequeremur. Praeterea ipsa etiam Coenae ac mensae Dominicae voces, Paulo
alioqui Apostolo familiares, consessum potius, quam aut stationem genuflexionem aut ambulationem requirere videntur. Nemo enim hac fini coenam aut convivium usquam instituit neque item con- vivas ita excipit quisquam, ut, qui convivio sunt adhibendi, aut stare aut ambulare aut genufiectentes convivari debeant, sed ac- cumbere considereve iubentur convivae omnes, ut cornpositis ad quietem et corporibus et animis pariter omnes epulentur. Minis- trorum est, non convivarum, mensis adstare aut circum illas*ambu- lare, et genuflexio ad altaris adhuc ministerium potius, quain ad coenae apparatum videtur pertinere, ubi, dum (148) victimae pro populo offerebantur, vota quoque flexis genibus fiebant, ut oblatio acceptaretur. At vero nullum amplius in terris altare novit Christi Ecclesia, estque longe alia mensarum ac conviviorum, ut est dic- tum, et proinde Coenae quoque Dominicae, quam altaris ratio. Quam sane sequutus Paulus epulari nos iubet ut convivas, eo quod verus |
|||||
119
|
||||||
iam demum agnus noster ille Paschalis Christus Dominus sit, pro
nobis oblatus '), atque in cibum animarum nostrarum Coenae suae testimonio propositus, ut illo ad vitam aeternara per fidem pasca- rnur, quemadmodum Christus ipsemet apud Ioannem docet *). Et va- num id praeterea etiarn videri non debet, quod Christus Dominus regni nobis coelestis sui foelicitatem sub convivii imagine quadara, cum alibi, turn vero etiam in Coena sua adumbrare se nobis voluisse testatur3). Quemadmodum enim in Coena sua Apostolis ad mensam accumbentibus panem ac poculum Coenae administravit, ita illis olim etiam, nobisque sub eorum nomine omnibus, accumbentibus edenti- bus ac bibentibus in coelesti sua mensa ministraturum se esse polli- cetur, ut coenam ipsius hie vel-(149)uti typum quendam ab ipso institutum esse intelligamus coelestis nostrae olim gloriae, adumbra- tae nobis sub convivii cuiusdam imagine, in quo nobis cum Abra- hamo Isaaco et Iacobo pariter accumbentibus atque epulantibus mi- nistraturum se esse testatur. Quam sane foelicitatis nostrae aeternae .n coelesti olim gloria imaginem, convivialis consessus symbolo nobis ab ipsomet Christo Domino ad indicibilem piorum omnium consola- titnem commendatam, obliterare in Ecclesia velle, sublato (dum reti- neri potest) illius symbolo, equidem haud scio, an id quisquam, glo- riae Christi et foelicitatis aeternae illius studiosus, in animutn suum indueere possit. Post.remo vero, non tantum nobis commendatur consessus noster
in Coenae Dominicae usu exemplo Christi Domini mysteriique sui, quietis mquam nostrae hie in Christo, designatione, aut futurae olim nostrae in regno Dei gloriae typica quadam per convivialem accubi- tum adunbratione, sed praecipi nobis etiam propemodum mandato illo Domirico videtur: »Hoc facite." Neque enim negari potest, hoc mandato coraprehendi id totum, quod Christus Domi-(150)nus turn et docuit et fecit. Cumque extra omnem controversiam sit, Christum accumbentibus suis Apostolis Coenam suam instituisse, negari sane etiam non potest, accubitum ilium seu consessum partem fuisse om- nino actionis in ipsa Coenae institutione, et proinde a mandato illo »hoc facite" exeludi hauquaquam posse. Praetexuntur hie quidem multa ad elevandam mandati huins hac
in parte autoritatem, ut est semper valde ingeniosa in divinis man- datis elevandis nostra ratio, sed non suo loco dicuutur ilia omnia. Commemorabimus tantum hie praecipua quaedam atque eadem paucis etiam refellemus. Praetexitur primum omnium ciborum Paschalis Coenae olim apparatus, pedum lotio, temporis item vespertini et |
||||||
*) 1 Cor. 5. >) loan. 6. >) Luc. 12, 13, 22.
|
||||||
120
|
|||||
loci (coenaculi inquam Hierosolymitani) ohservatio et ignorata alio-
qui accubitus illius forma, qua Christus Dominus cum Apostolis suis sit usus in Coenae suae institutione. Haec nobis omnia revocanda esse ad Coenae usum contendunt quidam, si mandatum Christi illud * hoc facite" ad consessum in Coena retinendum urgere velimus. Ad haec igitur respondemus. Primum quod (151) ad ciborum Pasc'ualium apparatum et pedum lotionem attinet, Paulus ita nobis C'oenam Do- mini certis suis finibus circumscribit, ut neque cibos Parchales nc- que pedum lotionem ad Coenae institutioncm quidquam omnino per- tinere videamus. Orditur enim illam a pane per Christum Dominum in manus sumpto, et finem illius facit in eius ipsius panis ac poculi Coenae a Domino sumpti mystica participatione. Aut igitur Paulo Coenam iinibus suis circumscribenti credimus, et turn sane fateri co- gemur, haee non suo loco ab istis urgeri. Aut certe nos Paulo Apo- stolo non credere ostendemus, si contra ipsius narrationem vel cibos Paschales vel pedum lotionem in parte Coenae Dominicae ponere ve- limus. Ne quid hie de Euangclistarum narratione dicamus, ex qu> sane colligi potest et Coenam Paschalem et pedum lotionem divc- sam sane prorsusque separatum actionem fuisse, et utramque etiim priorcm fuisse ipsa Coenae institutione, etiamsi Cyprianus aliter sen- sisse videatur. Dcinde multo minus in loco urgetur adhuc temporis vespertwi et
loci observatio. Neque enim recte tempus aut locus (152) coisessui opponitur in coenae usu, cum et tempus et locus non sint actio ipsa, ut sub verbis mandati illius *hoc facite" comprehendi possint, qucm- admodum consessum ipsum comprehendi omnino, adeoquc et partem ipsam esse observatae a Domino mysticae suae actionis jegari non potest: cstque in confesso, omnia temporum locorum personarum discrimina luce Euangelii dispulsa iam prorsusque abrogate esse. Quam equidem abrogationem, quod ad tempus potissimuin attinet, diserte nobis commonstrat Paulus in ipsa Coenae institutione, dum ait: »Hoc facite quoties biberitis, etc". Neque temporis igitur neque loci item mutatione violatur Coenae institutio, quemadmodum sane consessu sublato violari videtur, quern Symbolicam alioqui actionem esse et Christi imprimis exemplo et Apostolica etiam observatione et mysterii praeterea excellentia insigniter commendatum, dcnique et mandato Christi Domini illo * hoc facite" imperatum nobis esse vide- mus. Postremo omnium sane minime in loco urgetur ignorata consessus
seu accubitus Christi cum Apostolis forma in prima ilia Coenae insti- tutione. (153) Quis enim nos doceat, ad quera modum peracta sit turn prima ilia etiam vel poculi propinatio vel panis ipsa fractio ac distri- |
|||||
121
|
|||||
butio? An vero, propterea quod haec ignoremus, Coenae usus nobis
intermittendus erit? Equidera certo doceri non potest, qua materia aut forma fuerit poculum illud, quod Christus Dominus in Coena sua pro- pinabat, neque item primusne ipse, an vero postremus biberit. Multo minus autera de pane doceri potest, quonam modo fractus sit, cul- tellone an manibus tantum. Quo item modo in cibum oblatus, col- leetusne per frusta in discum, ubi iam fractus esset, ut suum quis- que sibi frustulum sumeret, an vero cultello aut fuscinulae infixus, aut nudis manibus in manus sigillatim unicuique porrectus. Haec sane certo doceri omnia non possunt. et tamen non ideo tollimus in Coena sive poculi propinationem sive panis fractionem distributio- nem et participationem: quae sane tolli omnia oporteret, si conses- sus sit tollendus propter ignoratam formam ipsius. At vero Paulus, quemadmodum neque in poculi propinandi, neque
in panis frangendi distribuendique forma a Christo Domi-(154)no obscrvata ita anxius erat, ut, propterea quod illam non nossct, a Coe- nae sibi usu abstinendum esse.putaret, sed vulgari istorum omnium forma contentus Coenam nihilominus a Corinthiis observari voluit, ita et de primi illius Ohristi eum Apostolis accubitus forma nihil solicitus satis liabuit, receptum vulgo consessum publicum in Coenae usu retinuisse. Porro neque Tertullianus, neque Chrysostomus, neque Augustinus mutati usquam consessus vulgaris in Coenae usu, sive apud Graecos, sive apud Latinos meminerunt, sed receptum ubique consessus modum in Coenae Dominicae usu ad sua usque tempora observalum esse testantur. Et res ipsa loquitur haec praetcxi, non tarn ut forma ilia observati a Christo Domino consessus commendetur ae in Coenae usu revocetur, quam potius, ut peccatum sublati a Coena consessus publici utcunque excusetur. Non obstnnt igitur praedictae obiectiones omnes, quominus illis
postbabitis consessus publicus in Coenae Dominicae actione, dum fieri potest, observettir. Primum propter Christi et Apostolorum ex- emplum, quod sane imitari praestat quam abrogare. (155) Deinde propter plenum summae consolationis mysterium partae iam nobis pacis et quietis nostrae in Christo per mortem ipsius. Praeterea, propter typum eoclcstis nostrae olim gloriae, conviviali hie accubitu adumbratae. Postremo propter mandatum illud Christi Domini » hoc facite," a quo consessus alioqui seu accubitus, dum retineri potest, excludi omnino non debet. Sed non ideo tamen Ecclesias eas omnes violatae Divinae institu-
tionis accusamus, ut antea quoque diximus, quae in Coenae Domini- cae usu consessum adhuc publicum non observant. Aliud est enim ilium sine ulla necessitate sustulisse, aliud vero, per alios sublatum, |
|||||
122
|
||||||
restituere adbuc lion posse sine magna Ecclesiarum perturbatione.
Fatemur filium hominis esse Dominura etiam ipsius sabbati'), et cum Augustino non putamus scindendas esse Ecelesias propter ea, quae nos ex se neque digniores neque indigniores coram Deo facere pos- sunt. Sed officium fidelium in Ecclesia Ministrorum esse dicimus, ut Divinas omnes institutiones, pro summa virili sua iuxta fidem sui ministerii ad puritatem illam primaevam doctrinae et observationis Apostolicae reducere semper per (156) omnem occasionem coneutur. Quod ipsum equidem nos etiam nobis in consessu Coenae Dominicae restituendo sequendum esse existimavimus, praesertim cum ilium Christi Domini exemplo Apostolicaque observatione, mysterii item excellentia et typica coelestis nostrae olim gloriae adumbratione, de- nique et inandato ipso Dominico non temere proculdubio eommenda- tum esse, et proinde etiam ad Ecclesiae aediiicationcm plurimum fa- cere videremus: et quidem cum nobis eius rei potestas Hegia auto- ritate facta esset. Haec vero ita de restituto hie per.nos in nostris Ecclesiis Coenae
Dominicae consessu suo publico commemorare voluimus, ut consilii hac in parte nostri rationem piis omnibus redderemus. Multa autem omisimus, quae ad earn rem adferri adlntc poterant, quod his satis- factum piis omnibus fore non dubitemus. lam ergo ad earn, quam observamus, praeparationem ad Coenam Domini veniamus. De Praepa ratio ne ad Coenam Domini. (157)
Priusquam Coena Domini sit instituenda, quintodecimo antea die
id toti Ecclesiae denunciatur et dies designatur, quo administrari debeat, moneturque tota Ecclesia, ne quisquam se a Coenae usu subducat, nisi aut per valetudinem, aut per coactam alioqui necessi- tatem aliquam impediatur. > Ut enim nihil merito ab homine quovis aegroto praetexi potest, quominus morbo suo remedia adhibeat, quo- ties et medicus et remedia praesto habentur, nisi si suam quis vale- tudinem studio negligere velit. Ita cum Coenae Dominicae usus prae- stanlissimum sit diffidentiae nostrae remedium ex Christi Domini in- stitutione, nosque sine exceptione omnes sub diihdentiam natura no- stra ita conclusi simus, ut illius nomine aliiid esse non possimus, quod in nobis est, quam irae et mortis filiis), qui equidem est exitialis morbus nostrum omnium, nemo nostrum profetto subducere sese a Coenae Dominicae usu potest, praeterquam si aut per morbuni aut per coactam similem aliquam necessitatem impediatur, nisi si suam |
||||||
«) Marc. 2. ») Ephe. 2.
|
||||||
123
|
|||||||
quisque salutem eiusque autorem Christum Dominum negligere (158)
omnino velit. Monetur item Ecclesia, ut quisquam se diligenter iuxta Pauli doc-
trinam probet'), qua sane in re summa fere omnis nostrae ad Coenam Doroinicam praeparationis consistit. Probationem porro nostri con- stare potissimum diligenti nostri ipsorum exploratione, num veram Dei et nostri pariter eognitionem nos habere intra nos ipsos sentia- raus. Quodque ad Dei primum eognitionem attinet, explorare nos ipsos debemus, num in corde nostro eum affectum sentiamus, ut statuanms, Deum esse simul et Dominum nostrum, qui mandatorum in nobis suoruin obedientiam pro dominatus in nos sui hire omnino requirat: esse et iudicem iustissimum, qui nostrnm rebellionem iusto suo iudicio puniat, et esse servatorem, qui nostram omnium iufir- mitatem nobis imputnre nolit pro gratuita eaque indicibili sua mise- ricordia, sed eius culpam, in filium suum unigenitum translatarn, no- bis gratuito condonet atque in suam nobis gratiam acceptatis propter eundem ipsum suum filium vitam quoque aeternam ac coelestem glo- riam donet *). Haec sane simul omnia de Deo nobis observanda sunt circa nostri in (159) vera eius cognitione explorationem. Neque sunt ab invicem haee separanda quoquo modo, nisi nos fallere hac in parte ipsimet vclimus. Sic enim non profuit Sauli regi, Deum ut iudicem ac servatorem suum agnovisse, dum ilium Dominum suum esse non vere agnovit, hoc est, dum maudati Divini transgressionera pro peccato agnoscere noluit, sed peccasse se in ipsa mandati trans- gressione negavit, perinde atque si mandatum a Deo quidem, sed non ut a Domino, cui omnem deberet obedientiam, accepissets). Sic neque Haevae profuit, Deum ut Dominum ac servatorem agnovisse, dum et in transgressione mandati Divini peccati culpam agnoscit et de venia non desperat, praepostere a serpente insidiatore de Dei be- nignitate persuasa*). Posteaquam enim dubitat de punienda iuxta de- cretum Dei sua inobedieutia, simul Deum iustum quoque iudicem esse non agnoscit, experiturque demum non suo tantum, sed nostrum etiam omnium malo, Deum vere iustum iudicem esse, quod initio in corde suo certo statuere nolebat. Sic rursura etiam non profuit Cai- no, Deum ut Dominum ac iudicem agnovisse, posteaquam non simul etiam ilium (160) servatorem suum esse agnovit5). Dum enim in ho- micidio suo et peccati culpam agnoscit et certum exitium expectat, fatetur sane Deum esse vere et Dominum, qui requirat obedientiam, et iudicem qui scelera puniat, sed dum peccatum ita suum exaggerat, |
|||||||
<) 1 Cor. 11. ») loan. 3. Ephe. 2. Esa. 25. Coloss. 3. Rom. 3. 1 loan. 2.
») 1 Sam. 17. «) Gene. 3. ») Gene. 4.
|
|||||||
124
|
|||||||
ut nulla omnino, etiam a Deo ipso ordinata, propitiatrice hostia ex-
piari posse credat, simul iam negat Deum, quern Dominum ac iudi- cera esse agnovit, esse praeterea etiam et servatorem. Talibus igitur exemplis ostendit Minister, haec nobis de Deo simul et coniunctim observanda semper, neque ab invicem quoquo modo separanda esse circa nostri in vera ac salutari ipsius cognitione explorationem. Quod vero ad nostri ipsorum cognitionem attinet, liaec in tribus
etiam praecipuis capitibus posita esse videtur. Nempe ut sciamus, quidnam in nobis ipsis iam siraus, quid item simus in Christo per gr.ituitam nostri propter ilium in gratiam Patris Dei acceptationem '), et quid Deus in nobis in vita hac nostra requirat. Nos videlicet post primi parentis nostri peccatum esse iam, quod in nobis est, irae et mortis filios 2), Satanae et peccati manoipia, qui (161) aliud nihil possimus quam peccare, et proinde aliud nihil etiam tota vita nostra promereamur, quam aeternam condemnationem. Sed esse nos rursum in Christo filios Dei 3), per translatam in ipsum mortcque demum sua expiatam omnem infirmitatis nostrae nobis adnatae condemnatio- nem 4), et donatam nobis gratuito vicissim omnis suae innoeentiae iu- stitiac nieriti, denique et gloriae suae salutarem coramutiionem 6). Ee- quiri autem in nobis fidem et gratitudincm nostram, ut hoc tantum Dei beneficium amplectamur nostramque erga ilium gratitudinem pro nostra infirrnitate declaremus. In his inquarn posita est praecipue vera nostri cognitio, in qua nos ipsos explorare diligenter debemus circa nostram ad Coenae Domiriicae usum praeparationem. Nempe, num in corde nostro miseriae et conderanationis nostrae magnitudinem propter peccata nostra sentiamus, nobisque ita demum plane difhsi atque abiecta omni prorsus dignitatis nostrae opinione, opem ac ve- niam apud thronum gratiae Dei supplicos cum nostri aecusatione im- ploremus. Kursus, num gustum aliquem acceptationis nostrae in gra- tiam Dei propter Christum in cor-(162)de nostro ita sentiamus, ut, etsi nobis ipsi prorsus diffidere cogamur, in donata nobis tamen sa- lutari innoeentiae iustitiae meriti et-gloriae Christi communione, pa- cificatae per fidem conscientiae nostrae testimonio, conquiescamus "). Postremo, num fides ilia, quae nostram conscientiam tranquillam red- dit, sit vera ac salutaris fides, non autem intra nos ipsos rationis nostrae iudicio collecta praesumptio. Verae enim ac salutaris nostrae fidei autor est non nostra ratio, sed Spiritus sanctus, qui corda no- stra excitat,, ut Divinis promissionibus acquiescamus, illis nos con- solemus, illis nitamur, inque illis nobis propter Christum Dominum <) Eplie. 2. ») Rom. 7. 8) Ioau. 1. «) Psal. 51. Esa. 53.
">) Mar. 16. <>) Rom. 5.
|
|||||||
125
|
|||||
placeamus. Idem porro etiam Spiritus sanctus accendit corda nostra
ad amorem tarn benefici Dei, ut ilium et sua amomus omnia, con- delectemur legi sanctae ipsius inque illius obedientiam toti omni nostra cura studio ac sollicitudine incumbamus per veteris in nobis nostri hominis mortificationern et mentis affectuumque nostrorum in- novationem'). Horuru ita monetur Ecclesia de nostri probatione ante Coenae usum quintodecimo die. Postremo monentur in Ecclesia omnes (163), ut, si quisquam om-
nino simultatem ullam iurgiave aut dissidia ulla, ullamve oranino controvcrsiam habeat, onines modos ac vias reconciliandi se quaerat2). Esse enim inandatum ut cum omnibus pacem habeamus, quod in no- bis est, quatcnus id ullo modo fieri potest s). Et Coena Domini est communionis nostrae invicem omnium ac societatis coena *), non dis- sidiorum aut simultatum, omnesque nos unum, non divisum dissidiis panem, unum item corpus compactorum, non autem dissidentium quo- quomodo membrorum esse oportet, quicunque Coenae Dominicae participamus. Et quoniam ita est corrupta nostra omnium natura6), ut veram no-
stri probationem aut non intelligat fere, aut intellectam etiam frigide iadmodum ac negligenter curet: praeterea, ut sint, qui illam curent, saepe numero tamen hypocritae sese bonis ita admisceant, ut facile discerni non possint: postremo curn rudes quoque ac prorsus impe- riti rerum Divinarum homines ad coelestia hacc mysteria sine fide adeoque et sine fronte ulla adcurrant, nos, ne nostra incuria id fie- rct, ut digni pariter atque indigni sine discrimine ullo ad Coenam (1G4) Domini sub nostro ininisterio irrumperent, aliam quoque nobis curam in admittendis ad Coenae usum in nostris Ecclesiis omnibus adhibendam esse putavimus practer eas,quas rccensuimus, admonitiones. Primum non alios ad Coenae usum admittimus, id quod antea
quoque testati sumus, quam qui publice coram Ecclesia aut Ministris saltern ac Senioribus fidei suae confessionem aediderunt seque ultro ac sponte disciplinae Ecclesiasticac subiecerunt. Deinde eorum ipsorum catalogum denuo semper Ministri Ecclesiae
crmficiunt, quoties Coena est administranda, advocatis per vices om- nibus, atque confectus denuo eatalogus ille cum prioribus confertur, ut Ecclesiae increments aut decrementa facile conspici possint, et illi praeterea etiam reprehendantur iuxta gradus admonitionum, qui, non reddita apud Ministros ac Seniores causa ulla suae absentiae, a Coenae usu sese temere subducunt. ') Rom. 6. Ephe. i. Colos. 3. Heb. 12. 1 Pet. 2. 1 Cor. 8. 2 Tim. 2. *) Matth. 5.
») Rom. 12. 2 Cor. 13. 1 Pet, 3. Heb. 12. «) 1 Cor. 10. *) Gen. 6, |
|||||
126
|
|||||
Sed quia plerique etiam reperiuntur, qui, ad Coenae usum spe ma-
ioris circa religionem studii admissi, segniores nihilominus esse postea videntur in ediscendis prae-(165)cipuis verae religionis capitibus, eos sane reprehensa ipsorum segnitie ac indiligentia a Coenae usu suspendi- raus, donee specimen aliquod studii sui dent circa religionem etpietatem. Et publice profitemur, nos non aiiorum Germanorum Ministros
esse in nostris Ecclesiis, nisi qui suae iidei confessionem aediderunt et sese ultro ac sponte Ecclesiasticae disciplinae subiecerunt. Horum sane omnium nos et seminis ipsorum Ministros esse agnoscimus. Caeterum qui se nostris ad eum modum Ecclesiis adiungere nolunt, eos testamur Deum olim iudicem suum habituros esse, qui suae alio- qui Ecclesiae contemptum impunem esse suo tempore non sinet. Porro quoniam et adolescentes tredecimum annum superegressos
in nostris Ecclesiis a Coenae usu non arcemus, quos praesertim in religione pro aetate probe instructos esse constet, et fit etiam in- dies, ut plures sese nostris adiungant Ecclesiis, qni Coenae demum Dominicae nobiscum participare velint, eorum sane utrorumque pe- culiarem examinationem observamus. Ac de adolescentium quideni talium exami-(166)natione, priusquam ad Coenam Domini admittan- tur, dictum est iam antea in Catechismi explicatione. Nunc igitur de eorum exploratione dicemus, qui in Ecclesiam primum omnium recipiuntur Coenaeque Dominicae participare debent. Forma examinandi eos, qui recens in Ecclesiam
recipi Coenaeque Domini primum
omnium participare volunt.
Qui sese recens nostris adiungunt Ecclesiis atque ad Coenae Do-
minicae usum admitti postulant, iubentur post faetam Coenae denun- ciationem intra quindecim dies illos,- priusquam Coena administretur, venire ad Ministros et Seniores Ecclesiae in templo ipso sub finem porneridianae alicuius concionis. Ubi postquain venerunt, Minister verbi aut Seniorum aliquis illos alloquitur in earn sententiam. Non posse ullis verbis explicari magnitudinem beneficii Dei, quod
semper coetum aliquem extare passim velit, in quo (167) publice so- net vox Dei in Euangelio Christi, per quam mirabili Dei providentia vocamur ad veram Dei et nostri cognitionem atque ad vitam aeter- naui in Christo Domino nobis gratuito delatam: modo ne tantum Dei beneficium contemnamus nostraque illud impietate a nobis propella- mus. Esse autem hoc non postremum contemptus nostri argumentum, si institutam alicubi Ecclesiam Christi, in qua earn ipsam Dei vocera sonare audiinus, negligamus nosqne illi non protinus, ubi possumus, |
|||||
m
|
|||||
cum alacritate animi et gratiarum sedula actione adiungamus. Fieri
sane non posse, quin in Satanae Ecclesia simus, si eo loco vcrsemur, ubi Christi Ecclesiara institutara esse constet, et nos illi. interim ad- iungere recusemus. Fieri non posse item, ut Christum quis ex animo aniet, qui coetum in nomine suo collectnmnegligitcoutemnit actraducit. Qui igitur Christiani et voeari vero et esse etiam volunt, horum
sane officium esse, ut, dum eo loco versantur, ubi Ecclesiam Christi nomine collectam esse sciunt, illi sese protinus adiungant inque ilia pro sua virili gloriam Dei et regnum filii sui promoveant iuxta doctrinam Euange-(168)lii ipsius. Hicque versa ad eos oratione, qui sese Ecclesiae adiungere volunt,
aget gratias Deo, qui illis earn mentem dederit, ut se eupiant adiun- gere Ecclesiae Christi, gratulabiturque illis earn mentem totius Ec- clesiae nomine, et petet, ut sua ipsorum confessione ad Ecclesiae totius aedificationcm singuli attestentur fidem suam, ut constet toti Ecclesiae, ipsos vere esse membra mystici corporis Christi et proin- de illos ab Ecclesia pro fratribus deinceps agnosci oportere: id vero ut faciant per infrascriptas interrogationes et responsiones. Orditur ergo unus e Ministris aut Senioribus interrogationes, ad quas singuli, qui Ecclesiae adiungi cupiunt, respondent ad hunc modum: 1. Interrogatio. Undenam certo es persuasus in animo tuo, te re-
vera esse membrum Ecclesiae Christi? Responsio. Sentio Spiritus sancti testimonium in spiritu meo ip-
sius, quod sim filius Patris Dei, adoptatus ab illo gratuito propter nlium ipsius, summum sacerdotem nostrum Christum Iesum, qui me sacrosancti corporis sui sacrificio et in-(169)nocentissimi sanguinis sui effusione ab omnibus peccatis meis repurgatum Patri suo coelesti recouciliavit. Sentio item, me per eundem ipsum Spiritum sanctum ad legis Divinae obedientiam excitari et commoveri '). 2. Interro. Quaenam est lex ilia, ad cuius obedientiam omnes te-
nemur, ad quam tu etiam te, ut dicis, excitari com«overique sentis? Kespou. Lex Dei proposita est nobis suminatim in Decalogo,
Exodi 20'' capite, ad hunc modum: *Ego sum Dominus Deus tuus etc." Hie recitantur verba Becalogi, ut supra, pagina 65. 3. Interro. Quomodo dividitur hie decalogusP
Jtespon. Dividitur Decalogus in duas tabulas, quarum prior Deum
posterior proximum intuetur *). ') Ioaii. 1. Rom. 8. Heb. 7. 1 loan. 1. Gal. 4.
) Exod. 24, 31, 34. Deut. 9. |
|||||
128
|
|||||||
4. Interro. Quid nam docemur in prions tabulae praeceptis?
Bespon. Frimum, quod, omissis omnibus creaturis omnino '), in so-
lum nds Deum, Patrem Domini nostri Iesu Christ), credere, illi fidere, ilium invocare oporteat -). Secundo, quod eum ipsum Deum non (170) sub ullis omnino imaginibus, neque item per excogitatum a nobis cultum ullum, sed in spiritu duntaxnt et veritate colere atque adorare debemus 3). Tertio, quod nos adorandum nomen et verbum illius sum- ma cum observantia usurpare reverenterque in rebus omnibus nostris illud celebrare oporteat. Quarto, quod omnes illius institutione8 Ec- clesiasticas diligenter observare inque illis nos summa cura exercere debeamus iuxta ipsius ordinationem-4). 5. Interro. Quid vero docemur in posterioris tabula praeceptis?
Kespon. Primo, quod nos parentibus nostris onmem honorem obe- dientiam et adiumentum praestare omnino oporteat, praeterquam si
quo modo id cum Dei gloria pugnare constet 5). Sub parentum vero nomine comprehenduntur Magistratus, domini in quorum familia versamur, praeceptores et qui ullo modo nostri curam parentum in- star habent, aut quorum ope atque opera ullo modo sublevamur 6). Deinde vero in reliquis praeceptis eius tabulae docemur, ut proxi- mum nostrum quemlibet vere et ex animo diligamus7), nullam omnino illius quoquo modo laedendi occasionem (171) scicntes ac volentes praebeamus, sive in fama, sive in fortunis aut aliis quibuscunquc tandem rebus ipsius, sed eum iuvare potius illiquc commodare modis omnibus pro nostra virili conemur. 6. Interro. Quid vero nobis praecipitur ultimo secundae tabulae
praecepto ? Respon. Ne ullum omnino pravum affectum ullamve concupiscen-
tiam, cum Dei gloria et proximi commodis ullo modo pugnantem, in corde nostro haerere patiamur 8). 7. Interro. Astringimurne omnes ad plenam legis huius obedientiara
sub poena condemnationis ? Kespon. Omnino. Siquidein maledictum esse ait scriptura, qui
non permanet in his omnibus, quae in libro legis huius sunt scripta, ut faciat ea °). 8. Interro. Potestne quisquam earn ipsam Dei legem, ut est tradita,
omni ex parte per suam obedientiam praestare ? Bespon. Nequaquam. Lex enim ipsa in sese spiritalis est l0), nos
|
|||||||
') Matth. i. *)Ioan. 4. E8a. 29. 9) Matth. 15. Psal. 115.
«) Ezec. 20. Num. 15. Jere. 17. 5) Levit. 19. Ephe. 6. Prov. 23.
6) Gal. 3. 1 Pet. 2. Rom. 13. ') Luc. 6. Rom. 12. «) Rom. 7.
0) Deut. 27. Gala, 3. >«) Rom. 5, 7, 8,
|
|||||||
129
|
|||||||
vero omnes, quod in nobis est, carnales sumus, et proinde etiam
lex ipsa in nostra carne infirraa esse docetur. Est tamen in piis ac fide-(172)libus omnibus initium quoddam studiumque obedientiae erga legem Dei, sed perfectam obedientiam nemo sibif praeterquam in Christo, arrogare potest, quae praesertim subsistat in iudicio Dei '). 9. Interro. Quo paeto ergo servari possumus?
Eespon. Gratis, per Christum Iesum. Nempe cum in animis no-
stris, per Spiritum sanctum excitatis, certo atque indubitato statuimus, Deum Patrem nostrum coelestem nobis propter meritum mortis filii sui placatum prorsus propitiumque esse «). 10. Interro. Oportet igitur bonis nostris operibus omnibus fidem
quoque adiunctam esse? Eespon. Irno vero ante omnia credere nos oportet3), ut bona opera
omnia ex ipsa fide profluant, etenira sine fide impossible est pla- cere Deo, ut, quidquid aliunde quam ex ipso fidei fonte profluit, est peccatum omnino, etinmsi iuxta rationis nostrae iudicium speciosissi- mum esse videatur *). 11. Interro. Quid est fides?
Eespon. Fides est motus nostri animi per Spiritum sanctum ex-
citati, quo (173) proditis nobis in verbo Dei salutis nostrae ac vitae aeternae in Christo promissionibus assentimur illisque confidimus, illis nos consolamur ot in illis toti conquiescimus omnino s). 12. Interro. Quidnam igitur nobis est credendum, ut servari possimus ?
Eespon. Id totum et id solum, quod nobis scriptura sancta de bona Dei Patris erga nos in Christo voluntate testatur. Id vero com-
pendio nobis in certa quaedam capita collectum in eo Symbolo habe- mus, quod Apostolicum vocant. 13. Interro. Eecita Symbolum illud?
Eespon. Credo in Deum Patrem omnipotentem, etc. flic recilatur
totum Symbolum. Pag. 72. 14 .Interro. Quid credis in prima ilia huius Symboli parte, quae
de Deo Patre disserit? Respon. Credo in Deum Patrem. Hoc est, omnem meam fiduciam
in aeterno illo et vero Deo Patre meo collono, certo in corde meo
i persuasus, ilium mihi in omnibus animae et corporis mei periculis
ac necessitatibus haudquaquam esse defuturum, cum sit simul et ora-
nipotens et beneficentissi-(174a)mus pater erga rios omnes 6).
15. Interro. Quid sub illis verbis credis: »Et in Iesum Christum,
filium eius unicum, Dominum nostrum?" |
|||||||
<) Psal. 14.3, 130. Philip. 3. *) Rom. 3, 5, 8. Gal. 3. 1. loan. 2, 5. 8) Heb. 11.
*) Rom. 10. 5) Hebr. 11. 6) Gen. 17. |
|||||||
180
|
||||||
Respon. Hoc est, colloeo etiam siraul omnem meam fiduciam in
filio Dei Iesu Christo, perinde atque in Patre ipso, cum sit proprius atque unigenitus Alius ipsius, verus nimirum Deus, laudandus in sae- cula. Amen '). 16. Interro. Quid credis sub illis verbis: «Qui conceptus est e
Spiritu sancto, natus ex Maria virgine?" Respon. Credo, Filium Dei non tan turn esse Deum, sed esse simul
etiam verum hominein, assumpta videlicet carne nostra et nostra sanguine ex matre virgine autore Spiritu sancto, sic ut iam habea- mus verum atque unicum Dei et nostri mediatorem Iesum Christum, verum Deum ex Patre Deo et verum item homincm ex liomine ~) nempe matre virgine conceptum et n a turn Spiritus sancti opificio, ut mori posset, et peccata nostra omnia morte sua innocentissima ex- piaret. 17. Interro. Quid credis sub illis verbis: »Qui passus est sub
Pontio Pilato, crucifixus mortuus et sepultus, desccndit-(175a)que in infernum" ? Respin. Credo quod idem ipse filius Dei Christus Iesus mortem
ignominiosissimam in sanctissimo suo corporc pro peccatis nostris pertulerit 3). In anima autem sua simul etiam senserit saeveritatcm iudicii divini ad extremam usque anxietatem et poenas inferni, ut nos ab illis liberaret. 18. Interro. Quid est, quod dicis: »Tertia die rcsurrexit a mortuis?''
Respon. Credo quod sacrosanctum ipsius corpus nullam prorsus in sepulchro senserit corruptionem, quodque anima ipsius nequc in
anxietate ilia extrema ac infernali sit derelicta, neque amplius etiam quam intra triduum a corpore per mortem divulsa fuerit *-): sed die tertio rursurn ipse corpore simul et anima ex mortuis vere surrexerit, gloriosus iam victor in carne nostra peccati, mortis et inferni, ex- piata iam per mortem suam omni nostra, sub quam conclusi omnes f'ueramus, condemnatione. 19. Interro. Quid sub hisce verbis credis: »A.scendit in coelos, scdet
ad dexteram Dei Patris omnipotentis, unde demum (174b) est venturus, iudicare vivos et mortuos?" Respon. Credo quod Iesus Christus non amplius sit in terris
iuxta humanitatis suae naturam 5), nam alioqui verus ille Pontifex non esset, siquidem adhuc in terris csset, quemadmodum Paulus do- ') loan. 5, 15. Rom. 8. loan. 13. Rom. 9. loan. 20. 1 loan. 5.
«) loan. 1. Hehr. 2. Matth. 1. Luc. 1. Heb. 4. Phil. 1, 2. Heb. 1,2. Rom. 1,9. Gal. 4. 3) Gal. 1, 2. 1 Pet. 2. Matth. 27. Phil. 2. Luc. 22. «) Act. 2, 13. Psal. 15. 1 Cor. 15. loan. 11. Gal. 3. Rom. 4.
») Act. 1, Heb. 3. 7, 8. |
||||||
:
|
||||||
131
|
|||||||
cet, sed quod inm sit in supercoclestibus ad dextram Patris sui in
aeterna gloria collocatus. Unde etiam nunc Divina sua potentia suam Ecclesiam ad saeculi usque consummationem regit ac defendit. Et turn deraum in gloria ac Maiestate sua veniet ad iudicandum vivos et raortuos '). 20. Interro. Quid est, quod dicis: » Credo in Spiritum sanctum ?"
Eespon. Quemadmodum Deo Patri et unigenito eius filio Christo Iesu confido, ita meam omnem fiduciam simul etiara colloco in Deo
Spiritu sancto, tertia in Divinis persona, sine cuius afflatu Divino nemo purus sanctusque esse ac ne ullam quidem veram ac salutarcm Dei cognitionem habere ullamve item inde consolationem concipere omnino potest 2). 21. Interro. Credis igitur et Patrem, et Filium, et Spiritum sanc-
tum esse unum vi-(175b)vum atque aeternum Deum? Eespon. Credo omnino, ita tamen, ut in una atque eadem Divini-
tatis henade distinctum prorsus trium personarum discrimen etiam agnoscam, iuxta quod videlicet in nomen et Patris et Fflii et Spiri- tus sancti baptizamur 3). 22. Interro. Quomodo vero in una eademque Divinitatis existcntia
trinitas personarum agnosci potest? llespon. Cum scriptura exprcssis verbis tcstetur, unum duntaxat
esse Deum, qui hanc gloriam. nulli extra se alteri dare velit 4), et hane ipsam unius Dei gloriam eadem scriptura etiam tribuat Deo et Patri et Filio et Spiritui sancto, ego, reducto in captivitatem omni rationis meae iudicio, iuxta scripturas certo et indubitato credo, quod sit re- vera unus duntaxat iuxta suam divinam existentiam, e't trinus nihilo- minus iuxta personarum distinctionem Deus, nempe et Pater et Fi- lius et Spiritus sanctus 5). 23. Interro. Quid credis sub illis verbis: " Sanctam Ecclesiam ca-
tholicam ?" Eespon. Credo, Filium Dei Christum Dominum habuisse ab ipso
mundi initio (176) habereque etiamnum et usque ad saeculi con- summationem semper 'habiturum esse unum quendam coetum fide- Hum, in suo nomine ubique terrarum collcctiim, cuius me quoque mem brum esse agnosco 6). 24. Interro. Quidnam interest inter hunc talem coetum et alios
omnes hominum in terris coetus? Eespon. Quod hie talis coetus prae aliis omnibus solus habeat
promissam sibi verbo Dei, quod mentiri non potest, Sanctorum com- |
|||||||
') Matth. 28, 25. *) 1 Cor. 2, 12. loan. 14, 16. ») Matth. 3, 23. Marc. 16.
*) Deut. 6. Marc. 12. Esa. 18. '») Matth. 3. «) Matth. 16, 28. loan. 10. 9*
|
|||||||
132
munionem, remissionem peccatorum, carnis gloriosam resurrectionem,
et vitam aeternam. 25. Interro. Quid inde consolationis haberi potest?
Kespon. Priraum quod oranes in hoc tali coetu constituti certi
sunt ex verbi divini promissionilms '), omnia Christi Domini beneftcia ad se perinde atque ad alios sanctos omnes in coelo et in terra per- tinere. Deinde quod certa fiducia semper obtinent indubitatam om- nium peccatorum suorum remissionem in omni sua per nomen Chri- sti instituta invocatione2). Postremo quod, etsi se in mundo hoc con- temptos atque invisos modis omnibus esse videant, certi sunt (177) tamen, se gloriose olim in suis corporibus resurrecturos esse3), et qui- dem non ad ullam deinceps condemnationem, quemadmodum impii et Christo adversarii homines, sed ad vitam et gloriam aeternam ■»). 26. Interro. Suntne ullae externae huius talis coetus Ecclesiastici
notae, per quas haec Christi Ecclesia agnosci atque ab aliis hominum coetibus discerni possit? Kespon. Tribus praecipuis notis insignitam vult esse Christus
Dominus suam Ecclesiam, ut ab aliis hominum coetibus discernatur: nempe ministerio verbi, ministerio Sacramentorum et usu Ecclesia- sticae disciplinae, quae quidem ab invicem inter sese ita propen- dent, ut aliud sine alio plene observari non possit. 27. Interro. Quibus in rebus potissimum consistit verbi ministerium ?
Kespon. In legis divinae et Euangelii pura et fideli praedicationc. 28. Interro. Quid est lex?
Kespon. Est aeterna divinae voluntatis, Decalogo nobis patef'acta,
constitutio, quae nobis ostendit, quid nos vel facere vel vitare opor- teat, simulque etiam condemnat omnes, qui illam ad plenum prae- stare (178) non possunt 5). 29. Interro. Quid est Euangelium?
Eespon. Est laetum nuncium de certa peccatorum remissione per
mcritum summi nostri Pontificis Christi Iesu, quatenus per carnis nostrae adnatam nobis infirmitatem legi Dei satisfacere non valemus6). 30. Interro. Quid sunt Sacramenta Ecclesiae Christi?
Kespon. Sunt institutae a Christo Domino certae actiones sacrae
(vcluti verbi appendices quaedam) certis ceremoniis praeseriptae, quae sub signorum visibilium involucro nobis ob oculos quodammodo po- nunt, nos per meritum duntaxat mortis Christi habere veram et ple- nam omnium peccatorum nostrorum remissionem. |
||||||
«) Gal. 3. Col. 3. ») loan. 1, 2. Heb. 7. 8) 2 Cor. 4. loan. 5, 6. 1 Cor. 15.
«) Phil. 3. Dan. 9. Matth. 25. Act. 24. ') Deut. 27. Lev. 26. Gal. 3. 6) Luc. 2. Bom, 3. Eph. 2. Col. 2. Heb. 7, 10.
|
||||||
133
|
|||||||
81. Interro. Quae sunt eiusmodi Sacramento?
Kespon. Duo, Baptismus et Coena Domini. 32. Interro. Quid est Baptismus?
Respon. Baptismus est sacra Dei institutio, iuxta quam omnia
Ecclesiae membra sive in infantia sive in adulta aetate aqua bap- tizari debent in nomen Dei Patris et Filii et Spiritus saneti ') (179) 33. Interro. Quam consolationem adfert Baptismi usus in Ecclesia
Christi? Kespon. Primum obsignatur Ecclesia tota in fide certissima emun-
dationis suae per sanguinem Christi: nempe omnia sua membra tam certo munda atque abluta esse sanguine C hristi, quam certo aqua ilia baptizari videt. Deinde baptizatus quisque, posteaquam suum et Christi Baptismum unum eundemque esse intelligit, credit verba ilia, ad Christum a Patre Deo post eius Baptismum dicta, ad se etiam in Christo ipso pertinere e). Nempe quod sit dilectus Dei Patris filius, qui nihil unquam possit ab illo per nomen Christi petere, quod non certo sit impetraturus, potissimum autem peccatorum remissionem et vitam aeternam 3). 34. Interro. Quid praeterea utilitatis adfert Baptismi usus in Ec-
clesia Christi? Bespon. Admonet nos, quoties ilium intuemur, nostri officii no-
straeque gratitudinis erga Deuin. Ne videlicet emundationem nostri illam, per sanguinem Christi factain, flagitiis deinceps nostris contami- nemus, sed per assiduam carnis nostrae et eius concupiscentiae mor- tificatio-(180)nem in vitae novitate pro summa virili nostra ambu- lare studeamus «). 35. Interro. Quid est Coena Domini?
Respon. Coena Domini est Christi Domini institutio, in qua per
panis et poculi Coenae participationem salutaris ipsius mors visibi- liter suo modo annunciatur 5). 36. Interro. Quomodo ?
Bespon. Panis fractio testatur, corpus Christi Domini pro nobis
fractum ac in mortem traditum esse, et poculum testatur, sanguinem Christi in morte ipsius pro nobis effusum esse in remissionem pecca- torum nostrorum. 37. Interro. Quid consolationis adfert Coenae usus in Ecclesia Christi ?
Respon. Quod propter traditum in mortem sacrosanctum corpus Christi et fusum ipsius innocentissimum sanguinem«), certissimam ha-
|
|||||||
'} loan. 3, 4. Matth. 23. Marc. 16. Eph. 5. s) Matth. 3. Marc. 1. Luc. 3.
3) 1 loan. 2. Hcb. 7. *) Rom. 6. 5) Matth. 28. .Marc. 14. Luc, 22, 1 Cor. 11. 6) Heb. 7. loan. 9. |
|||||||
134
|
|||||
beamus peccatorum omnium remissionem, et quod Coenae Domini-
cae testimonio pascamur ad vitam aeternam, donata nobis gratuito eius ipsius corporis et sanguinis Christi communione, dum de pane et poculo Coenae participamus, quemadmodum quotidiano cibo et (181) potu corpora Lie nostra iuxta cursum naturae sustentantur. 38. Interro. Quid adfert praeterea utilitatis Coenae Dominicae usus
in Ecclesia Christi? Respon. Admonet nos nostri officii nostraeque gratitudinis erga
Deum, ne quomodo dignitatem corporis et sanguinis Christi, cui participamus, in nobis profanemus, scd nostram pro tanto beneficio gratitudine'ro vitae nostrae innovatione et charitatis erga omnes ofli- ciis contestari et declarare conemur, ad quam sane utranque rem plu- rimum conducit disciplinac Ecclesiasticae usus. 39. Interro. Quid est Ecclesiastica disciplina?
Respon. Est Christi Domini institutio '), iuxta quam unusquisque
in Ecclesia alius alium ex verbo Dei in fraterna charitate admonere aliusque ab alio admonitionem accipcre debet2), et qui neutrum ho- rum animo pertinaci velit facere, ut in Ecclesia, observatis admoni- tionum gradibus, ne feratur. 40. Interro. An vero gladii ministerium in parte disciplinae Eccle-
siasticae positurn (182) sit in Ecclesia Christi? Respon. Etiam omnino, sed in ea disciplinae parte positurn est
gladii ministerium, quae non ad verbi Ministros pertinet, sed ad Ma- gistratum, qui et ipse Dei minister est in Ecclesia et non frustra gladium gestat s), 41. Interro. Est igitur Magistrates minister gladii in Ecclesia
Christi, perinde atque Doctores ac Pastores sunt verbi Divini Ministri, ut quemadmodum isti flagitia omnia verbi Divini autoritate ex Ecclesia profligare debent iuxta disciplinae Apostolicac usum, ita Magistrates quoque per gladii ministerium ilia puniat et publicam tranquillitatem cum omni pietate coniunctam tueatur 4) ? Eespon. Ita prorsus. Docemur enim Magistratui gladium a Do-
mino tradi ad laudem bonorum et ad inetum ac vindictam facinoro- sorum 5). 42. Interro. Num. vero omnes illi sunt revera filii Dei, qui sese ad
mine modum externae Christi Ecclesiae'adiunxerunt? Itespon. Haudquaquam. Sunt enim plurimi hypocritae et semper
fuerunt (183) in Ecclesia 6), sed illi demurn sunt vere filii Dei et viva Ecclesiae membra, qui fide non ficta aut simulate in Ecclesia ver- ') Matth. 18. 2) i Cor. 5. 3) Rom. 13. *) 1 Tim. 2.
») Rom. 13. 1 Pet. 2. ») Matth. 13.
|
|||||
135
|
|||||||
santur, Deuraque assidue precantur pro pcrpetuis incrementis iidei et
pictatis. 43. Interna. Quomodo precari debemus in riostris necessisatibus?
Ecspon. Ad eum potissirnum modum, quem Christus Dominus Apostolis suis et proinde nobis quoque omnibus praescripsit Mattb.
6, nempe: Pater noster etc. Hie recitatur precatio Dominica. 44. Interro. Quidnam petiraus a Deo hac tali precatione?
Respon. Primum, ut quae ad promovendam Dei regnique sui glo- riam potissirnum videntur pertinere, ea omnia assidua sua incrementa
sumant, ac rursum extirpentur atque aboleantur, quae illam remoran- tur aut impediunt quoquo modo Divinaeque eius voluntati adversan- tur. Deinde auxilium ac subsidium postulamus in omni animae et corporis nostri necessitate, cui perpetuo subiacemus. Postremo ad- versus dolos ac tyrannidem Satanae malaque omnia nobis impenden- tia opera supplices imploramus. (184) 45. Interro. Quid sibi vult vox ilia ad finem precationis addita:
Amen ? Eespon. Perinde est ac si dicamus: Ita fiat. Docet autem Deum
solum esse, qui haec quae petimus omnia nobis largiri et possit, ut omnipotens Dominus, et velit, ut Pater clementissimus. Et simul te- statur, nos tarn certa fiducia autore Spiritu sancto porsuasos esse, quod in nostra tali precatione a Patre Deo propter unigenitum suum filium proculdubio exaudiamur ') |
|||||||
Haec ita ab omnibus exiguntur, qui se nostris Ecclesiis adiungere
Sacramentisque nostris participare nobiscum volunt, etsi qui non satis commode ad ea respondere possunt, non reiiciuntur quidem a coetu nostro, sed tempus illis praescribitur, intra quod haec melius ediscant, ac turn demum denuo explorantur, donee ad praedicta ut- cunque respondere possint. Si qui vero sic satis apte ad praedicta respondeant, rogantur, num
aliqua adhuc in parte doctrinae nostrae haereant, et, si quae profe- rant, explicantur approbanturque eis omnia, in quibus sibi haerere videntur. Si vero nihil proferant, turn Minister totius Ecclesiae no- mine ab illis quaerit: pri-(185)mum, num statuerint in corde suo adhaerere ex animo doctrinae Euangelii Christi pro summa virili sua, quatenus id per suam infirmitatem praestare possint, vitamque deinceps suam etiam iuxta eandem ipsam doctrinam instituere, ne- glecto mundo hoc cum omnibus illecebris ac pompis ipsius. Deinde, velintne ultro ac sponte sua Ecclesiasticae sese disciplinae iuxta ________ ') loan. 16.
|
|||||||
«
136
verbum Dei subiicere. Postremo, velintne omnia dissidia, si quae
ullo modo cum aliis habeant, ex aniino remittere omnesque occasio- nes Christianas quaerere, ut omnino componantur, si id ullo modo fieri possit. Eespondent singulis # Etiam."
Turn demum vero nomina illorum libro ad id peculiariter ordinato
inscribuntur, adnotato simul loco habitationis ipsorum, ut facile, si quando sit opus, inveniri ac in vita praeterea ac conversatione ipso- rum a tota Ecclesia observari possint, atque ita recipiantur in so- cietatem Ecclesiasticam et ad Coenae usum tandem etiam admit- tantur. Catalogus vero omnium nostrorum in nostris Ecclesiis per paroe-
cias urbis distinctus est, ut Pastores paroeciarum An-(186)glicarum de numero nostrorum, qui in ipsorum paroeciis habitant, admoneri possint. Sunt enim hie plurimi Peregrini, neque confluere etiamnum cessant, qui aut Papisticae adhuc superstitioni addicti, aut variis alioqui sectis infecti, aut etiam Epicuraei prorsus homines, et Dei et omnis religionis contemptores nullis sese Ecclesiis adiungunt, atque sub fuco nostrarum Ecclesiarum Ministros Ecclesiarum Ans-licarum fallunt, et sectas interim suas passim alunt. Ut igitur talium impo- storum dolis occurreremus, et ne Ministri Anglicarum Ecclesiarum praetextu nostrarum Ecclesiarum ullo modo fallerentur, catalogum nostrorum omnium, qui in nostris sunt Ecclesiis, per paroecias urbis digestum habemus, ut singulos paroecos, de nostris omnibus in ip- sorum paroeciis habitantibus, quotiescunque id postulant, certiores facere possimus, illique in oranes Percgrinos, qui in nostro Catalogo non habentur, inquirere pro debito ofiicioque suo possint. Atque haec nostra est ratio admittendi Peregrinos omnes in no-
stras Ecclesias, qui se istis adiungere volunt, quorum etiam ita iam admissorum curam sedulam habe-(187)mus. Aliorum vero peregrino- runi omnium cura pertinet, non ad nos, sed paroeciarum urbis Mi- nistros et Pastores. Nos eriim nostrorum, ut dictum est, duntaxat curam habemus. Gtuodsi post factam illam primam Coenae Dominicae denunciatio-
nein nemo sese recens, aut Ecclesiis nostris adiungere, aut ex adole- scentibus Ecclesiae ad Coenam admitti postulet, turn nihilominus in- tra quindecim dies illos praedictos admonitio semper ad eos, qui sunt in Ecclesia, habetur post pomeridianam quamlibet concionem de nostri ipsorum exploratione, ad hunc modum. Consident una Ministri et Seniores omnes in totius Ecclesiae con-
spectu, et, qucmadmodum in supcrioribus recensuimus, Ecclesiam nostram, propterea quod per totam urbem dispersa sit, in tres partes |
||||
137
|
|||||
distinctam esse, ita pars qunequc Eeclesiae per suas vices adrnonitioni
huic adesse iubetur, ut, qui in ea Eeclesiae parte censentur, quae adesse iubetur, et admonitionem ipsam audiant et nomina demum sua omnes in novum catalogum conscribi sinant. (188) Admonitionem porro facit Minister aut Seniorum aliquis in banc
sententiam. Primum monetur Ecclesia, ut quisque sit diligens circa sui ipsius
probationcm, q.uemadmodum nostri probatio in prima admonitione circa Coenae denunciationem explicata habetur, utque, collocata in Christum omni fiducia, peccata quisque sua agnoscat ac deploret, et in animo suo proponat seriam vitae suae emendationem. Dcinde monentur omnes ad reconciliatiouem cum proximis suis
sive eos ipsi laeserunt, sive etiam ab ipsis sint laesi. Ut videlicet et veniam ab iis quos laeserunt petant, positis privatis affectibus om- nibus, et illis etiam condonent culpam ipsorum, a quibus sibi laesi esse videntur. Postremo monentur omnes de observando diligenter inter sese usu
Ecclesiasticae disciplinae. Nempe ut si quis fratrem suum non recto pede incedere videat, sive in verbo, sive in vitae conversatione, ilium ex verbo Dei admoneat, et, si admonitiones suas contemni videat, gradus admonitionum a Christo praescriptos observet. Qui- bus si se nihil adhuc proficere posse videt, ut istiusmodi contemp- tores admo-(189)nitionum ad Ministros et Seniores Eeclesiae ad- ferat. Hoc enim esse oflicium omnium in Ecclesia, si ad Coenam Domini indigne accedere nolint. Et, qui hac in parte negligentiores fuerint, ut culpam hie suam agnoscant, deincepsque ita negligentes esse non pergant. Facta istiusmodi admonitione, iubentur qui adsunt ordine suo om-
nes ad Ministros et Seniores Eeclesiae, alii post alios, accedere, ut nomina omnium, qui Coenae Dominicae participare volunt, denuo ad- notentur. Ibi vero Seniores singulos observant, et quos aut admo- nitione aliqua, aut consolatione, aut etiam reprehension e opus habere norunt, eos modeste ac graviter admonent, consolantur, aut repre- hendunt, neque prius nomen cuiusque adnotatur, quam per Seniores omnes approbetur. Q,uodsi quis privata eaque longiore admonitione opus habere videatur, aut alicubi alioqui in doctrina ita haereat, ut paucis instrui non possit, turn huic tali tempus constituitur, ut ali- quem Ministrorum aut Seniorum ante Coenae administrationem con- veniat, aut simul ad omnes Ministros et Seniores in coetibus ipsorum vocatur, siquidem id (190) res postulare videtur. Seniores autem Eeclesiae saeduli sunt toto interea tempore in in-
quirendis et componendis in tota Ecclesia dissidiis et in corripiendia |
|||||
138
|
|||||
item atque ad resipiscentiam revocandis contemptoribus omnibus pri-
vatarum admonitionum, si qui sint ad illos hoc nomine delati, priusquarn ad excommunicationem perveniatur. Estque haec talis cura Ecolesiae valde utilis et plane nccessaria,
id quod nos indies magis ac magis experimur. Continet enim in of- ficio et Ministros Ecclesiae omnes et totam vicissim Ecclesiam, fa- citque ut magna familiaritas inter Ministros et Ecclesiam totam inea- tur et omnia Ecclesiae incrementa aut decrementa semper ob oculos Ministrorum ac Seniorum Ecclesiae ponit. Quid pridie Coenae fiat.
Pridie Coenae convocatur Ecclesia ad horain pomeridianam secun-
dam illicque concio publica rursus de Coena Domini habetur. Prius- quarn autem concio incipiat, con-(191)veniunt una Ministri et Senio- res ,'onincs, atque inter se inquirunt, nurn quis sit in Ecclesia, qui iustam aliquam ob causam a Coena Domini publice arceri debeat, sive suppresso adhuc, sive etiam-addito illius nomine, pro eo ac ob- servati antea admonitionum gradus postulare videntur. Fit enim ut a Coena arceantur, quorum fiagitia Ministris duntaxat ac Scnioribus Ecclesiae cognita sint, sic ut flagitia quidem illorum Ecclesiae in- dicari nonnumquam oportcat, suppresso tamen adhuc eorum nomine, si quomodo forte, flagitio quidem indicato, nomine autem autoris suppresso, ad resipiscentiam is reduci possit, priusquarn nomen eius traducatur. Quodsi qui tales sint, qui a Coena Domini, ut est dictum, arceri
debeant, indicantur Ministro illi, qui est concionem habiturus, ut huius admoneatur Ecclesia, sive flagitia sola sine autorum nomine, sive etiam addito nomine debeant indicari. In ipsa vero pridiana ante Coenae usum concione summatim ea
repetuntur, quae quartodecimo antea die dicta fuerant circa prirnam Coenae administrandae denunciationcm, de nostri videlicet vera ac sa-(192)lutari exploratione. Et ostenditur, ilia omnia nobis ipsa etiam Coenae actione avppoXtx.&t; designari, ad hunc modum. Argumentum pridianae ante Coenae Dominicae usum
publicaeque admon itionis. Primum monetur tota Ecclesia, ut se quisque diligenter ac serio
exploret, num in corde suo vere et sine ulla hypocrisi statuat Deum, Dominum nostrum esse, qui legis suae plenam atque absolutam obe- dientiam omnino requirat, et esse pariter iustissimum etiam iudicem, |
|||||
139
|
||||||||
qui omnem nostram puniat inobcdientiam iuxta aeternum atque im-
mutabile decretum suae sanctissiuaae voluntatis. Nempe ut earn no- stram inobcdientiam, quae a contumaci prorsusque rebelli ac desti- nato omnino contemptu Dei provenit aeterna nostri condemnatione plcctat. Quae vero ab adnata nobis infirmitate profieiscitur, sub quam alioqui onines primi parentis nostri peccato conclusi sumus, earn sane in Christum Dominum translatam, innocentissimo e-(193)ius sanguine etiam expiatam modis omnibus esse velit. Et proinde esse servatorem nostrum beneficentissimum, ut, etsi nos omnes ad gloriam Divini sui nominis sub pecoatum concluserit, nolit tamen interea mortem peccatoris, sed potius ut resipiscat et vivat, quemadmodum per Prophetam testatur '). Deinde monetur Eeolesia, ut nos ipsos etiam exploremus, postea-
quam eiusmodi iam testimonium de Deo Optimo Maximo intra nos ipsi vere sentimus, num in corde nostro etiam vere et ex animo profiteamur,. nos plane peocatores et aliud nihil omnino quam pecca- tores esse: an vero ulla adhue meiitorum nostrorum nostraeque qua- liscunque dignitatis opinione in nostro animo intra nos quoquomodo titillemur. Postremo monetur Ecclesia, ut nos ipsos exploremus, posteaquam
nos aliud nihil quam peccatores esse agnoviinus, atque hoc nomine nos ipsos morte aeterna dignos esse iudicavimus. Num interim cer- tain aliquam fiduciam nihilominus, non equideni in nobis ullave parte nostri, sed in Dei ilia plena consolationis promissione, intra nos ipsi in corde nostro sentiamus. (194) Quod ipse videlicet vere nolit mortem peccatoris ipro sua ineffabili misericordia, sed po- tius ut resipiscat et vivat. Earn porro suam promissionem cum non alibi praestiterit Deus, quam in unigenito suo filio Christo Iesu, non alibi nos etiam fiduciam nostram de hac Dei promissi- one explorare intra nos possumus, aut facilius, aut etiam certius, quam in accurata ac diligenti beneficiorum a Christo Domino in nos collatorum reputatione. In Christo namque Domino solo omnes salutis nostrae promissiones suum Amen suumque Etiam obtinuerunt atque in aeternum obtinebunta). Et hie est unicus ille animarum nostrarum cibus, in quo nobis Pater Deus omnes suas promissiones omnemque adeo nostram salutem ab aeterno obsignavit, translata in ipsum videlicet tota peccati nostri, sanguine suo innocentissimo ex- piati, condemnatione. Ad banc talem igitur fiduciae nostrae in Di- vina ilia promissione explorationem excitatur Ecclesia per'accuratam seriamque ac diligentem beneficiorum Christi reputationem. |
||||||||
') fizech. 18.
|
||||||||
*) 2 Cor. 1.
|
||||||||
140
|
|||||
Docetur praetcrea Ecclesia, haec nobis omnia designari ipsa Coenae
aotione, si il-(195)lius mysteria paulo diligentius observemus. Prirauin cnim quatenus panis in Coena fractio poculiquo propinatio
syrabolo nobis suo adumbrat corporis Christi passionem, quod pro nobis fractum est, et sanguinis sui in morte sua effusionem, hactenus sane panis ilia fractio et poculi propinatio adumbrant nobis testan- turque et designant suoque quodam modo visibiliter annunciant Dcum Dominum pariter ac Iudicem nostrum omnium esse, qui nostram om- nino requirat obedientiam et inobedientiem contra puniat iuxta de- cretum aeternum suae sanctissimae voluntatis. Quorsum enim morti ita atroci filium suum destinasset Deus, si non iudex esset, qui no- stram in filio suo inobedientiam puniret? Aut quorsum nostram in Christo puniret inobedientiam, si non suam in nobis obedientiam, ut Dominus noster, requireret? Perspicuum csso igitur, necfissariam esse nostri explorationem circa Coenae usum, num Deum Dominum pa- riter ac iudicem esse credamus, nisi indigne Coenam ipsam adire ve- limus. Deinclc, quatenus eadem ipsa panis fractio in Cocna et poculi pro-
pinatio symbo-(196)la sunt fracti pro nobis corporis et fusi sangui- nis Christi, Christusque Dominus (quantus erat) corpore simul et ani- ma omni ex parte pro nobis passus est, hactenus sane et nos toto nostro corpore et tota nostra anima cum omnibus illius potentiis dotibus atque ornamentis morti aeternae, quod in nobis est, sub- iecti suinus et proinde aliud nihil quam peccatores. Peccati enim sti- pendium est mors ipsa, cui equidcm ea parte subiecti non essemus, qua non essemus aliquo etiam minimo modo peccatores. Christum porro totum iuxta carnem corpore videlicet et anima mortuum esse docemur Coenae testimonio: docemur ergo simul etiam Coenae ipsius testimonio, nos omnes aliud nihil esse, quod in nobis est, quam de- ploratos prorsus peccatores, *et proinde nostri quoque hac in parte explorationem necessariam esse, ut digne Coenae Dominicae partici- pemus. Postremo, quatenus panis ille in Coena Dominica fractus, poculum
item propinatum nobis Christi nomine exhibetur atque per nos acci- pitur editur ac bibitur, illaque panis et poculi exhibitio acceptio et participatio symbola sunt nostrae societalis (197) cum Christo Domi- no in corpore ipsius, pro nobis in mortem tradito, et sanguine ipsius, pro nobis in morte sua effuso, per donatam nobis ab illo gratuito omnis meriti omnisque gloriae suae communionem, hactenus sane panis ilia iam fracti poculique propinati exhibitio perceptio et par- ticipatio, nobis adumbrant attcstantur designant ac visibiliter suo syinbolo aunmiciant verissimam esse divinam illaui promissionem: |
|||||
141
|
|||||
»Nolo mortem peccatoris, seel potius ut rcsipiscat et vivat," ipseque
adeo Spiritus sanctus, perpetuus alioqui glorificator ac testis Christi in omni sua institutione, sub hac tali panis ao poculi participatione obsignat nostros anirnos divino afflatu suo in fide eius ipsius pro- missionis, ut quod pro nostra infirmitate credimus, id firmiter etiam impressum cordibus nostris teneamus. Unde demum facile est videre, quam sit necessaria nostri ipsorum exploratio in fide divinae illius promissionis: Nolo mortem peccatoris, circa Coenae Dominicae usum,, idque per diligentem beneficiorum Christi reputationem, quae quidem Spiritum sanctum autorem suum habeat. Circa nostri igitur in fide ve-(198)ra explorationem autorem imprimis nostrae fidei intueri opor- tet, nempe, num animum nostrum ad fidendum divinae promissioni autore sancto illo adorandoque Spititu, teste perpetuo et glorificatore Christi, an vero impostore illo Spiritu, qui se in lucis Spiritum trans- figurare conatur, aut etiam carnis nostrae affectu, per rationis nostrae iudieium recitato, commoveri sentiainus. Porro Spiritus sanctus ita nos vult affectos esse proculdubio, ut ipsemet perpetuo affectus est, nempe ut extra Christum arguamus atque aecusemus mundum uni- versum et quidquid in illo est, ac proinde nos ipsos etiam, Christi vero solius testes ac glorificatores simus, dum doctrinam ipsius et oris nostri confessione et verae pietatis studio et vitae totius inno- vatione profitemur. Quare, si nos intra nos ipsos in vera promissio- num divinarum fide explorare volumus, si item certo esse volumus, num Spiritu sancto autore ad reputationem beneficiorum Christi ex- citemur, hunc talem affectum in corde nostro perquirere debemus. Nempe ut vere et ex animo nobis mundus hie totus et, quidquid in illo est, ita displiceat, et (199) proinde nos quoque ipsi nobis ita displiceamus extra Christum, ut et mundum totum et nos ipsos aliud nihil quam aecusemus atque arguamus, Christum vero solum Set vita et doctrina nostra perpetuo glorificare pro summa virili no-
stra studeamus. Sic enim explorata atque reperta etiam in corde nostro fide nostra et Coenae Dominicae digne participabimus dt fruetura olim proculdubio nostrae cum Christo communionis, in cuius fide Coenae usu obsignamur, in coelesti gloria sentiemus. Absoluta ad hunc modum concione et recitatis consuetis precibus,
pnusquam Psalinus extremus canatur, Ecclesiastes, pro eo ac ex re- liquis Ministris et Senioribus Ecclesiae intellexit, denunciat, quinam Bint a Coenae usu arcendi, si quos arcendos esse constet, sive flagi- tiis tantum indicatis, sive nominibus etiam autorum additis, quemad- modum antea paulo expositum habetur. Addit praeterea hanc talem denunciationem non alio consilio fieri,
quam ut facinorosi illi homines publica istiusmodi reprehensione et |
|||||
142
|
|||||
pudefactione ad resipiscentiam revorcntur, aut, nisi resipiscant, tan-
dem (200) cum publico Ecclesiae luctu excommuniceutur. Si vero nemo sit, qui a Coenae usu Seniorum iudicio arceri de-
beat, Ecclesiastes, priusquam Psalmus extremus deeantetur, aget boo nomine gratias Deo et precabitur, ut id ita perpetuum in Ecclesia esse possit. Admonet tamen de hypocrisi totam Ecclesiam, ut sibi quisque ab ilia caveat. Nihil enim prodesse hypocritis, quod ad Coe- nae usum iudicio Ministrorum Ecclesiae adrnittantur. Illi namque non norunt, quid in homine lateat, sed iuxta id duntaxat, quod au- diunt et vident, iudicant. At vero Deum non effugient hypocritae, qui omnia, quae sunt in homine, penitus novit et hypocrites a regno suo exclusurum se esse testatur. Oportere quidem tritico semper hie in vita hac admixtas esse paleas, sed ad extremum paleas reiici om- nes, solum autem triticura in horreum reponi. Atque ita finitis istiusmodi admonitionibus canitur Psalmus aliquis
Ecclesiaque demum demiltilur in pace cum benedictione et pauperum commendatione, quemadmodum in superioribus est dictum. (201) Quae ipso Coenae Dominicae die fiant.
Eo ipso die, quo Coena Domini administrari debet, priusquam con-
veniat Eeclesia, mensa, quae est in totius Ecclesiae prospectu, panno lineo mundo insternitur tota, in cuius meditullio quatuor vitra circum tres lances stanneas circumponuntur. In una vero trium illarum lancium cibarius panis albus in usum Coenae reponitur ac mundo linteo contegitur. Duae vero lances minores ab utroque maioris lan- eis, in qua panis repositus est, latere ponuntur vacuae, ut in illas postca in ipso Coenae usu panis fractus per Ministrum reponatur et ad mensae demum finem utrinque in cibum his, qui accumbunt, protrudatur. Mensa porro ad nunc modum instracta, convenit Ec- clesia circa horam octavam. matutinam, Ministrique ac Seniores et Diaconi omnes iuxta suos ordines consident eo loco, ubi mensa in- structa habetur, ut a tota Ecclesia conspici possint. Turn demum vero suggestum conscendit unus ex Ministris et publicam orditur concionem, in qua expo-(202)nit, quidnam potissimum nobis sit considerandum in sacra Coenae Dominicae actione, posteaquam nos iam, ut nntea dictum est, exploravimus, tam in Dei nostrique pari- ter cognitione, quam etiam in fidei nostrae intra nos ipsos investiga- tione, ad hunc modum. |
|||||
H3
|
|||||
Argumentum concionis, quae ipso die Coenae habe-
tuv, ante eius administratio nem. Monetur Ecclesia, Coenam Domini non esse nudam otiosamve aut
theatricam ullam actionem, sed esse divinam in Christi Ecclesia in- stitutionem, salutarem omnibus, qui mentem ac voluntatem Christi Domini in ilia iuxta doctrinam ipsius observare volunt. Mentem vero ac voluntatem Christi potissimum observari, si veram rationem et signi in Coena, quod in sensus nostros incurrit, et mysterii, quod adumbratur signo visibili, et fiuem item, propter quern Coena haec sit potissimum instituta, in ipsiusmet Christi Domini verbis intuea- mur. (203) Signum porro esse in Coena Dominica, nou equidem pa- nem aut vinum ipsum, sed totam illam externam, suis interim parti- bus constantem, Coenae formam ceremoniam atque actionem, nempe institutam a Christo Domino panis et poculi certa ceremonia par- ticipationem. Mysterium vero Coenae Dominicae esse id, quod nobis per institutam panis ac poculi istiusmodi participationem adumbratur, nempe veram ac salutarem piis omnibus cum Christo Domino no- stram in corpore et sanguine ipsius communionem. Finem autem Coenae Dominicae esse eum, quem Christus ipsemet
verbis suis nobis commendat, nempe sui et mortis suae rememora- tionem. Haec sane omnia nobis diligenter observnnda esse, si vim dignitatem ac fructum Coenae Dominicae recte considerare velimus. Primum igitur de signo Coenae Ecclesia monetur. 1 IDe signo Coenae Dominicae.
Signum Coenae Dominicae esse docetur, non panis aut vinum ip- sum, ut iam diximus, quod ad substantiam quidem illorum at-(204) tinet, sed instituta a Christo Domino peculiari quadam ceremonia panis et vini participatio. De actione enim tota mandatum extat: " Hoc facite," in quo omne alioqui pondus Dominicae institutionis consistit, quod ad panis ipsam aut vini substantiam referri non po- test. Ad eundem vero modum in aliis etiam Sacramentis omnibus, non res, quae actioni adhibentur, sed institutam a Deo externam ac- tionem, signum Sacramenti esse videmus. Ita in circumcisionis Sa- cramento signum erat, non cultellus ipse, non praeputium, neque res ulla, quae actioni illi adhibebatur, sed Divini cum Abrahamo et eius familia foederis signum erat actio ipsa a Deo instituta, nempe prae- putii cultello adhibito amputatio. Ita et in Paschali olim Coena Divinae erga Israelem benevolentiae signum erat, non agnellina caro ipsa, quod ad substantiam eius attinet, sed imperata a Deo illius |
|||||
144
mactatio, postium sanguine eius crucntatio et praescriptus certa ce-
remonia esus illius. Ita et in Baptisrao nostro nostrae in sanguine Christi emundationis signum est, non sane aquae substantia ipsa, sive sit Aliens, sive in vase quocunque (205) reposita, seel instituta per Christum in aqua tinctio, quae quidem fiat in nomen Patris, Ei- lii et Spiritus sancti, quemadmodum id circa Baptismi explicationem clnrius expositum habetur. Constat autem hoe Coenae Dominicae signum certis suis partibus,
nempe iis omnibus, quae Christum Dominum cum suis Apostolis tune egisse nobisque, ut se imitemur, praecepisse Euangelistarum et Pauli testimonio videmus. Sic ut quod Christus Dominus egit, Mi- nister Ecclesiae, qui eius loeum in niinisterio suo obtinet, in Coenae usu faciat, ac convivae rursum id etiam faciant, quod Apostoli, Chri- sti Domini in Coena sua. convivae, fecerunt. Partes signi igitur in ipso Ministri opere sunt circa Coenae usum: panis et poculi in ma- nus Ministri sumptio, gratiarum actio, panis fractio, poculi propina- tio, horum utrorumque in cibum ac potum convivarum exhibitio sive distributio cum testificatione de tradito in mortem pro nobis cor- pore et fuso item sanguine Christi. In ipso vero convivarum opere partes signi sunt: accubitus ad mensam Dominicam, panis et poculi e Ministri manibus sumptio et (206) eorum participatio. Haec tota, inquam, actio ac ceremonia tam in Ministri, quam in convivarum opere posita, est signum Coenae Dominicae, ad cuius observationem man- dato illo Dominico //hoc facite" commonemur. El sane danda est opera piis omnibus, imprimis vero Ministris ac
gubernatoribus Ecclesiarum, ne ulla signi huius pars in Coenae Do- minicae usu praetermittatur, turn propter mandatum hoe atque insti- tutionem Christi, quae sine illius indignitate mutari non potest, turn propter signi ipsius mysterium, quod nobis singulis eius partibus in- signiter commendatur. Est tamen nobis interim etiam observandum discrimen quoddam inter ipsas signi partes. Nempe ut sciamus, quasnam necessario omnino urgendas, quas item non usque adeo ne- cessario requirendas esse, statuere debeamus, praesertim si, quae ita sint abolitae, sive temporum iniuria, sive tyranuide Antichristiana, ut subito ae repente cum pace Ecclesiae revocari non possint. Discri- men autem hoc constitui oportet ex mysterii, quod Coenae usu ad- umbratur, consideratione, quatenus videlicet aliqua partium illud ex- presses nobis ac significantius designetur, (207) ut intelligamus Coenae Dominicae usum ideo nobis prorsus intermittendum non esse, quod omnes ac singulas signi in ilia partes observare, ut vellemus, non possimus, modo ne illae omittantur, in quibus praecipuum wy- steru pondus consistit. Tametsi eos, qui omnes et singulas signi in |
||||
145
|
||||||||
Coena Dominica partes observarc cum pace Ecclcsiae possunt et id
facere nolunt, culpa hauddubie obscurati Cocnac mysterii liberare non possimus. lam vero de ipso Coenae Dominicae mysterio vi- deamus. De Coenae Dominicae mysterio et ad quem modum
mult is no mini bus in Coenae usu commendetur. Cum unus sit atque idem ab aeterno et in aeternum Deus, unum
item atque idem illius nobiscum foedus aeternum, quatenus sane in utraque Ecclesia omnes Abrabae fllii esse censemur, unus denique Dei et bominum mediator Deus pariter atque homo Christus Iesus, et una atque eadem omnium in ipso salutis ratio,unum sane (208) atque idem sit etiam neccsse est mysterium omnium Sacraiuentoruin. Sed quemadmodum unum in genere Coenae Dominicae signum, ex- terna, inquam, illius actio seu ceremonia, multis niliilominus partibus constat, quarum unaquaeque suum mysterium adumbrat, ita unum illud atque idem etiam omnium Sacramentorum mysterium suis qui- busclam partibus constat. Non quod in partes ullas dividatur, sed quod multis nobis nominibus, veluti partibus quibusdam suis, divino beneficio commendetur. Sic ut in qualibet signi in Coena Dominica parte peculiaris semper aliqua mysterii Coenae commendatio ob oculos nostras symbolica adumbrations ponatur. Ita tamen, ut inter partes ipsas signi Coenae totius aliae aliis expressius significantius- que nobis mysterium ipsum designent ac repraesentent. Unum porro illud atque idem omnium Sacramentorum mysterium,
et proinde Coenae quoque Dominicae, est nostra cum Cbristo Domino grntuito nobis delata coinmunio in corpore et sanguine ipsius, quae quidem etiam unicum est prorsusque solum medium salutis uostrae omnium, siquidem (209) illud destinato ac rebelli contemptu nostro ipsimet a nobis non propellamus. Neque vero nostra haec cum Cbri- sto Domino in corpore et sanguine ipsius coramunio turn primum coepit institui, cum Christus Dominus in Coena sua Apostolis suis panein ac poculum Coenae exhiberet, sed initium suum babet ante tempora aeterna, quatenus sane ante tempora aeterna in Cbristo Do- mino ad vitam aeternam electi atque in filios Dei iuxta Pauli doe- trinam adoptati sumus '). Eligi enim aut adoptari in Christo non potuimus, si non aliquam cum illo iam turn, in divina providentia, comraunionem habuissemus. Neq.'.s alia communio nostra cum Chri sto Domino habetur, quam ea, quae est in corpore et sanguine ipsius, |
||||||||
<) Eph. 1. 2 Tim. 1.
II. |
||||||||
10
|
||||||||
1
|
||||||||
146
quatenus videlicet omnes unus atque idem homo in Christo, coram
oculis Patris Dei esse censentur, quemadmodum Paulus docet'). Haec autem ipsa communio nostra cum Christo perinde crat olim circum- cisionis et cocnae Pnschalis mysterium, atque nunc est in Christi Ecclesia et Baptismi mysterium et Dominicae Cocnae, cliamsi aliis atque aliis signis adumbraretur, nisi quod turn venturi adhuc Christi commu-(210)nio designabatur, nunc autem exhibiti adumbratur. Ita in circumcisione cruenta ilia praeputii amputatio nostram cum Chri- stro Domino communionem in corporc et sanguine ipsius .adumbra- bat, quatenus testabatur condemnationem nostram accisi praeputii symbolo in Christi corpore (quod carnis nostrae corpus futurum erat) amputandam esse cum propitiatoria sanguinis ipsius effusione. Ita et in agni Paschalis coena, agni mactatio, postium cruentatio ad plagae evitationem, agni ipsius typicus esus adumbrabat suo symbolo no- strae atque illius iam tunc Ecclesiac communionem cum Christo in corpore et sanguine ipsius, quatenus sane et esus agni ipse com- munionem cum vero nostro agno Christo Domino et postium cruen- tatio in sanguine 8gni expiationem nostram per sanguinem Christi suo symbolo designabat. Ita vero et nunc in Baptismo nostro tinctio nostra in mortem Christi, adeoque in Christum ipsum, quemadmodum Paulus ait2), nostram nobis cum Christo Domino communionem pro- culdubio adumbrat. Alioqui sane in Christum baptizari non posse- mus, si non aliquam cum illo communionem in cor-(211)pore et sen- guine ipsius haberemus. Ad eundem modum igitur etiam eadem ipsa nostra cum Christo
Domino communio Coenae Dominicae usu adumbratur, quod ad ex- ternam illius actionem seu cercmoniam attinet, iuxta singulas partes ipsius, quemadmodum mox ostendemus. Hoc'autem communionis nostrae cum Christo mysterium potens
atque eflicax est, lit in aliis Saeramentis, ita in Coenae quoque Do- minicae usu, exeritque vim suam proculdubio, si vera fide in nostris cordibus apprchendatur. Admonet nos nimirum omnes nostri vicis- sim erga Deum officii nostraeque gratitudinis erga ilium pro tantis illius erga nos in Christo beneficiis, ne inter contemptores eius olim numercmur. Quatenus ergo Coenae Dominicae et aliorum Sacramen- torum usu Ecclesia per fidem in sua cum Christo Domino commu- nione obsignatur, ac rursum quatenus obsignata ad hunc modum in nostris nnimis communio haec nostri nos vicissim officii nostraeque erga Deum gratitudinis admonet, hactenus nos duo quaedam mysteria, seu duas mysterii unius partes no-(212)bis designari dicimus, in usu |
||||||||
') Gal. 3.
|
||||||||
«) Rom. 0. Gal. 3.
|
||||||||
147
|
|||||
et Coenae Dominicae et aliorum Sucrainestorum, sic ut partira ob-
signemur Coenae usu in fide nostrae cum Christo communionis, par- tim vero nostrae vicissim erga ilium gratitudinia nostriquc officii nd- raoneainar. Sive igitur duo quodammodo mysteria, o'nsignatorium videlicet et admonitorium, sive duas unius mystcrii partes esse dica- mus in Coenae usu, perinde est, raodo ut vim ac dignitatem Sacra- mentorum in ipsorum mysterio recte observemus, intelligamusque usum Sacramentorum non esse vanam otiosainque.ac scenieam quan- dam theatricamve actionem. Iain ut praestantiora esse censentur, quae aliquam causarum ratio-
nem in se habere, quam quae veluti effecta quaedam esse videntur, ita praestantius est etiam in Sacramentorum usu, dum in fide communio- nis nostrae cum Christo Ecclesia tota obsignatur, quam dum vi eius ipsius obsignation is suae vicissim gratitudinis suique officii admone- tur. Etenim sine certo in corde nostro per fidem testimonio nostrae cum Christo Domino communionis nihil prodest omnino ea obser- vasse omnia, quorum Coenae u-(213)su adivioneuiur. Contra vero, si certum in corde nostro testimonium obfirmari Coenae usu sentiamus, nostrae cum Christo Domino communionis, sine maximo fructu id fieri non potest, etiamsi ea, quorum admonemur, in deelarandn nostra gratitudine, non ita, ut debemus, omnia pracstemus. Sed et ea, quae ad obsignandam nostram cum Christo communio-
ncm in Coenae actione pertinent, alia aliis praestantiora sunt, qua- tenus aut alia aliis tacite ineluduntur, etiamsi nullis peculiaribus symbolis adumbrentur. aut alia item aliis fini Coenae Dominicae, ad quern est instituta, luculentius multo sighificantiusvc subscrviunt ac respondent, quemadmodum circa finern Coenae Dominicae clarius ex- ponetnr. Iain quid "singulis signi Coenae Dominicae partibus in eius mysterio iuxta partes illius nobis adumbretur, ordine suo videamus. Priinum igitur in his signi Coenae partibus. quae in Ministri opere
sunt positae, ipsa panis ac poculi in manus Ministri sumptio, prius- quam aut panis frangatur aut poculum exhibeatur, designat nobis ipsummct Christum Dominum solum esse ct neminem praeterea alium, qui nos omnes (214) ad salutarem hanc nostram sccum comniunionem voeare potuerit, atque eundem ipsum esse etiam, qui nos omnes ad illam non vocaverit modo, sed etiam amantissime pro ineffabili sua misericordia factus homo invitarit, ut ab Mlo solo tanquam unico medintore, pastore ac capite nostro et fidem veram in vita hac no- stra et olim demum etiam fructum nostrae huius secum communio- nis, vitam inqiuam aeternam, petcndam nobis atque expectandam esse inteliigamus. Quare, dum in Coenae Dominicae administratione panem ac poculum in Ministri manibus videmus, Christi Domini opus in 10*
|
|||||
us
|
|||||
Ministri opere oculis fidei intueri debemus, et cogitare, quod a solo
duntnxat Christo Domino, velut ex ipsius manibus, et fidei nostrae incrementa per Spiritum sanctum suum, et i'ructum olim etiam no- strae secum communionis certo atque indubitato expectare debeamus, Deinde gratiarum actoria mysterii Coenae per Ministrum Euangeli-
cis atque Apostolicis verbis commendatio, ante panis et poculi exhi- bitionem, refert nobis extremam illam Christi Domini in Coena sua gratiarum actionem, qua nobis ille ineffabilem (215) suam erga nos charitatem attestari dignatus est. Nimirum, etsi atrocissimam mortem mox iam pro nobis oppetere debuerit atque illius faciem velut ob oeulos suos positam cerneret, summa tamen alacritate et sibi ipse et suis Apostolis nobisque sub illorum nomine omnibus gratulabatur, ac, mortem suam sui glorificationem esse affirmans, Deo Patri suo gratias agebat de completo iam salutaris suae oblationis pro nobis tempore, ut doceret nostram sibi vitam sua ipsius vita gratiorem multo fuisse, et, quanquam certus esset vitam nostram non potuisse nisi morte sua eaque et crudelissima et ignominiosissima redimi, ma- gis tamen de reddita in se nobis vita nostra gaudebat et gratulaba- tur, gratiarum actionis suae testimonio, quam ut vel cruciatuum (quos iam mox sustinere nostra causa debebat) vel mortis etiam atrocissi- mae metti ullo perturbaretur, donee Cocnam suam illam mysticam peregisset. Dum igitur Minister, sumpto in manus pane aut poculo Coenae, usum illius nobis verbis Apostolicis atque Euangclicis com- mendat, nos, audita ilia commendatione, Christum ipsummet in Mini- stro intueri quodammodo et extre-(216)mae suae illius in Coena sua gratiarum actionis meminisse debemus, alque immensum ilium cha- ritatis erga nos suae ardorem ita nobiscum in corde nostro reputarc, ut omnem plane dubitationem de optima ipsius voluntateconservandi nos in donata nobis corporis et sanguinis communione ex animis nostris eximamus. Praesertim cum ita sit nobis de ilia gratulatus apud Patrem suum, ut ne vitae quidem suae aut cruciatuum etiam, quos iam mox sustinere debebat atque in prospectu suo quodam- modo habebat, ullam omrtino habuerit rationem. Praeterca ipsa panis fractio et poculi, priusquam exhibeatur, pro-
pinatio multa nobis et in Deo Patre nostro et in Christo item Do- mino, denique et in nobis ipsis designat contestatur et adumbrat. Primum enim testificatur (ut alias quoque dictum est), Deum esse
Domiuum pariter ac iudicem nostrum, qui suam in nobis requirat obedientiam ct nostram pariter inobedientiam iusto suo iudicio pu- niat iuxta aeteraum atque iuimutabile decretum suae Divinae volun- tatis. Quorsum enim nostram puniret inobedientiam, si non manda- toram in nobis suorum obedientiam, ut Domi-(217)nus noster, re- |
|||||
14!)
|
||||||
quireret? Aut quorsum ita atrooitcr nostram in filio suo inobedien-
tiam puniisset, si non pariter vere etiam iustus index essetP Deinde testificator etiara de Patre Deo, ilium servatorem quoque nostrum nihilominus esse, qui videlicet nostri misertus nostram condemnatio- nem gratuito transtulerit in unigenitum suum filium illumque tradi- derit loco nostro in mortem atrocissimam et sanguinem ipsius in- nocentissimum fundi voluerit ad nostri expiationera. Postremo testi- ficatur et de filio ipso Dei Christo Domino, ipsum propter resti- tuendam in se salutem nostram ultro ac sponte sua carni et san- guini nostro partieipasse atque ita demum et corpus suum sacro- sanotum atrocissimis cruciatibus mortique ad extremum ignominio- sissimae exposuisse et sanguinem suum innocentissimum fudisse ad nostri cum Patre suo reconciliationem. De nobis vero testificatur panis ilia fractio et poculi propinatio, in
Coenae Dominicae usu, nos toto nostro corpore totaque nostra anima, quanti omnino sumus, aliud prorsus nihil esse, quam pecudes quas- dam, quod in nobis est, morti iam alioqui et condemnationi aeternae destinatas, nisi (218) nos ab ilia Christus Dominus pro gratuita sua in nos benignitate ac misericordia liberasset. Ut enim Christus Do- minus totus prorsus corpore suo totaque sua anima (ut homo) ad extreinam usque desperationem Divini adversus nostrum peccatum iu- dicii severitatein vitare non potuit, quateuus in se quidem omnein nostram reoepit condemnationem, ita panis ilia in Coenae usu fractio et poculi propinatio, duni lianc talem Divini iudicii severitatem in passione et morte Christi nobis adumbrat, simul quoque testatur om- nnio, in toto plane nostro corpore totaque nostra anima nihil pror- sus esse, quantum in nobis est, quod non sit modis omnibus ob- noxium aeternae morti et condemnationi, nedum ut ullis omnino mentis ullivo qualicunque tandem dignitati aliquis omnino locus in nobis reliquus esse possit. Postremo panis et poculi in cibum ac potum nostrum exhibitio
seu distributio designat nobis immensam plane atque ineffabilem Christi Domini erga nos benignitatem et dilectionem, qui omne prorsus mor- tis suae meritum, in corpore suo perpessae, omnemque illius vim ac dignitatem gratuito nobis secum communcm esse ve-(219)lit, nobis inquam, qui non solum huius nihil promeremur unquam, sed, mortem aeternain iamdudum promeriti, tota praeterea vita hie nostra etiam aliud nihil quam peccare perpetuo ex nobis ipsis et proinde ilium quoque perpetuo oifenderc possimus. Haec porro huius tantae dilec- tioms Christi erga nos religiosa ac diligens reputatio^ circa panis et poculi Coenae exhibitionem seu distributionem multo plus adfert consolationis afllictis omnibus conscientiis et plus multo item pon- |
||||||
I
|
||||||
160
|
|||||
dcris habet ad obfirmandos nostros animos in certa salutis nostrac
in Christo possessione per fidem, quam si nobis ipsam corporis et sanguinis Christi naturalis substantiam per Ministri manus sub ipso pane ac poculo Coenae porrigi contendamus, cum baec sane convivas Coenae Dominicae omnes de salute ipsorum, etiamsi illam statuamus, eertos reddere non possit. Id quod Iudae alioqui prodi- toris et omnium illius similium exemplo manifesto docemur. In ipso autem convivarum opere accubitus sen consessus eorum
ad mensam Dominicarn nobis designat. Primum pacem ac quie- tem longe optatissimam nostrae, in hac etiam vita iam, conscien- tiae in (220) Christo, etiamsi in nobis ipsi aliud nibil neque esse ullo modo possimus nisi peccatores. Quam equidem nostrae con- scientiae pacem ac quietem retineri a nobis vult in corde nostro Christus Dominus adversus Satanae ac mundi insultus omnes, qui- bus perpetuo obnoxii sumus. In me, inquit, pacem habebitis etc. Deinde designat nobis etiam gloriam ac dignitatem nostram, quam in regno Dei olim habituri sumus. Nempe, quod queniadmodura Christus Dominus conviviali nos ad mensam suam in Coena sua ac- cubitu sub persona suorum Apostolorum dignatus est, ita et in regno olim Dei aeterno ill! demum beatoque convivio ut coelestes convivae adhibendi simus, ut ad aeternam Divinae gloriae fruitio- nem una cum Abrahamo Isaaco et Iacobo tandem accumbamus in- que aeterna deinceps regni Dei foelicitate consideamus. Acceptio item in manus convivarum panis ac poculi Coenae a
Christo Domino imperata designat, non modo immensam illam Chri- sti Domini erga nos dilectionem, quam nobis sub panis ac poculi exhibiti in Coena symbolo declaravit, sed etiam (221) peculiarem nostri curam, ne tantum beneficium nobis per nostram diflidentiam imprudentes perire sinamus. Neque enim illi satis erat, et panem et poculum utcunque exhibuisse, sed voluit, ut utrunque Apostoli ex illius inanibus accipereut atque ut id facerent praccepit. Vult nimi- rum, ut suum hoc beneficium nostris cordibus ita infigamus atque de illo intra nos ita certi simus, ut certi alioqui esse solemus, ea, quae in nostris ipsi manibus habemus. nostra proculdubio esse atque ad nos omnino pertinere. Deinde designat in nobis ipsis etiam panis haec et poculi Coenae in manus convivarum acceptio fidei nostrae certitudinem, quod adumbratum nobis Coenae usu nostrae cum Chri- sto communionis mysterium certo ad nos pertinere credamus, vera alioqui et non simulata fide, quam ille in nobis mandati huius te- stimonio de pane et poculo per nos accipiendo requirit. Non quod fides nostra id per se efficiat, ut servemur, sed quod quisquis donum hoc nostrae secum communionis aut nolit ullo modo per contemptuffl |
|||||
151
|
|||||
illius dcstinatum apprehendere, aut etiam hypocritica illud fide se,
ut fallat Ecclesiam, apprehen-(222)disse fingat, is sane culpam otn- iiem suae coudemnationis, doii certe in denegatum quoquo raodo do- iium illud, sed in suum ipsius contemptum suainque hypocrisira, suo ipsius convictus iudicio, referre cogatur. Participatio vero panis et poculi in Cocnae usu, hoc est, panis esus
et poculi potio ipsa, est veluti colophon quidam totius externae iu Coena Dominica actionis, designatque nobis suo symbolo, tain ud nos pertinere nostramque adeo prorsus iam esse donatam nobis no- stram cum Christo Domino in corpore et sanguine ipsius communio- nem, quam vere nostram esse alioqui certi sumus, quod ore ipsi no- stra edimus ac bibimus transmissumque iam intra nos omnino ha- bemus; tamque nos vere ac certo pasci ad vitam aeternam donata nobis gratuito nostra cum Christo Domino in corpore et sanguine ipsius communione, siquidem illarn ore fidei nostrae apprehendamus, quam certo nos in vita hac panis ac vini usu pasci atque ali ex Di- vina ordinatione sentimus. Haec sane omnia nobis adumbrantur externo Coenae Dominicae
signo iuxta singulas partes illius ad fidei nostrae confir-(2i!3)malio- nem in nostra cum Christo Domino communione, qua sola alioqui fit, ut omne meritum omnemque gloriam ac dignitatem mortis ac resurrectionis Christi nobis cum illo communem ipsius bencficio ha- beamus. Quemadraodum autein diligenti horum omnium reputatione, quae
nobis externo Coenae Dominicae signo adumbrantur, obfirmamur proculdubio Spiritu sancto autore in certa et indubitata fide nostrae cum Christo Domino communionis (id quod nobis iam perspicue sa- tis exposuisse videmur), ita eiusdem ipsius etiam signi in Coenae significatione iuxta easdem ipsas illius partes nostri simul officii nostraeque gratitudinis erga Christum Dominum pro tantis in nos illius benefices admonemur. Nimirum corda nostra in fide commu- nionis nostrae cum Christo obfirmata simul etiam excitantur per Spiritum sanctum, pro ratione incrementorum fidei, ad gratiarum ac- tionem et declaranda gratitudinis nostrae officia pro nostra quali- cunque virili et facultate. Priinum ergo panis ipsa ct poculi Coenae in manus Ministri sump-
tio, quemad-(224)modum nobis designat neminem alium esse, a quo aut per quern salutem nostram omnem et petere et expectare debea- mus, nisi Christum solum, unicum alioqui atque aeternum Pontificem nostrum omnium, ita nos simul etiam symbolo suo commonefacit nostrae erga Deum in prirao suo prioris tabulae praecepto obedien- tiae. Nempe, ut ne nobis Deos novos ullos in conapectu Domini Dei |
|||||
ir,2
|
|||||
nostrn ct, quern ille misit, filii sui unigcniti Christi Domini consti-
tuamus, per quos nut sublevnri quoquo mo do, aut etiam vi ipsorura propria laedi nos posse existimemus, sod sola mediatoris nostri Christi Domini fiducia, qui nos in salutarem suorum omnium bono- rum communionem vocavit, Dominum duntaxat Deum nostrum invo- cemiis atque ab illo solo et bona precemur omnia et mala omnia depreccmur, illumque solum esse statuamus, qui nos et servare et perdere possit, iuxta beneplacitum suae sanctissimne voluntatis. Deinde vero gratiarum actoria raj'sterii in Coena per Ministrum
Apostolicis Euangelioisve verbis commendatio, qua Minister ipsam Cbristi Domini gratiarum (225) actionem imitator, quemadmodum in- nredibile nobis studium designat Christi Domini in restituenda nobis salute nostra vitae etiam suae ipsius iactura, ita nos simul etiam nostri erga Christum Dominum admonet officii, gratitudinis inquam nostrae, nempe ut illi pro tanta erga nos sua propensione roaxi- mas gratias agamus, et, quem in illo erga nos in restituenda nobis salute nostra ardorem fuisse scimus, eundem sane erga nostros proxi- mos omncs propter ilium declarare conemur. Panis autem fractio per Ministrum et poculi propinatio, priusquam
convivis in cibum et potum exhibeatur, quemadmodum nobis desi- gnat, Christum Dominum ultro ac sponte sua sacrosanctum corpus suum atrocissimis cruciatibus nostra causa exposuisse, morteque de- mum ignominiosissima, fuso pro nobis sanguine suo, oppetiisse, ita nos simul nostri vicissirn erga Christum officii commonefacit, ut et nos pro nominis sui adorandi regnique item sui in sua Ecclesia pro- movendi gloria non recusemus et facere et pati omnia, quaecunque in nos ille pro bona voluntate sua, permittere velit, (226) ac rursum, ut fratrum nostrorum pericula nostris ipsorum periculis, si ita res poscat, redimere ne detrectemus, quemadmodum vitam nostram cru- delissima Christi Domini passione ac mortc redemptam esse videmus, quam alioqui nobis ipsa panis in Coena fractio et poculi propinatio, ut est dictum, repraesentat. Postrcmo panis ipsa in cihum et poculi in potum exbibitio, quem-
admodum nobis ineffabilem prorsus Christi Domini erga nos amorem et dilectionem attestatur et designat, nempe quod, quidquid omnino in assumpta per ipsum came nostra suum erat, neque ad quenquun nostrum ullo prorsus modo quod in nobis quidem est poterat per- tinere, id totum soli sibi proprium esse haudquaquam voluit, sed nos in gratuitam illius communionem omnes vocavit,ita nos simul ad- monet etiam, ut nostra omnia, quae Divino beneficio in nos sunt collate, non equidem 'soli, exclusis omnibus aliis, veluti nostra ipso- rum propria possideamus, sed ilia ad promovendam Christi Domini |
|||||
153
|
|||||
gloriara et sublevandam pro nostra virili ipsius Ecclesiarn, perinde
atque si communiu essent,, cxposita semper habeamus. (227) Bursum vero in ipso convivarum opere accubitus seu consessus ad
mensam Dominicam, quemadmodum nobis et nunc in vita hac no- stra pacem ac quietem longe optatissimam nostrae in Christo con- scientiae per fidem et gloriae deraum ac dignitatis nostrae etiam in regno Dei imaginem quandarn refcrt atque adumbrat, ita nos simul nostri vicissim admonet oiEcii, ut certa nostrae huius pacis gloriae- que praeterea futurae fiducia onines omnino vitae huius nostrae af- flictiones ac molestks omnemque Satanae et eius satellitum tyranni- dem forti infraetoque semper animo perferamus, ac, velut in ipso Christi Domini sinu rccunibentes, pro omnibus semper Domino Deo nostro gratias agamus, certi, non posse conferri ullo modo nostras hie afflictiones cum coelesti ilia immortalique gloria, quam oculis nostrae fidei sub consessus nostri in Cocna symbolo intuemur. Peinde acceptio in manus convivarum panis ac poculi Coenae,
quemadmodum nobis designat peculiarem Christi Domini pro nobis curam, dum nos ille e suis manibus panem ac poculum accipere iu- bet, ita nos commonefaeit etiam mutuae nostrae invi-(228)cem alio- rutu pro aliis curae ac sollicitudinis, ut, qui unius mensae convivae sumus, demus etiam in solidum operam omnes, ut adumbratum nobis Coenae signo donum illud ac beneficium Christi vere nos ex ipsius- met Christi Domini manibus percepisse omnes pariter sentiamus. Po- tissimum tamen admonet Ministros ipsos, ut, quam nostri hie curam a Christo Domino habitam esse vident in ministerio ipsius, eandem ipsi quoque in suo sibi ministerio intelligant pro sua virili prae- standam omnino esse, ut coram Dei iudicio olim, non equidem ad ostentationem aucupandamve hie apud homines ullam omnino sive gratiam sive gloriam, sed ad Ecclesiae potissimum propagationcm fructumque illius publicum in cognitione Euangelii Christi ministerio suo functi esse videantur. Kursus quemadmodum acce; tio ipsa panis et poculi Coenae in ma-
ims convivarum fidei nostrae certitudinem nobis designat de nostra iam pace ac quiete in Christo, quatenus sane, accepto in manus pane ac poculo Coenae, nostram nos cum ipso communionem certo iam apprehendisse ac veluti manibus nostris tenere testamur, ita nos si- (229)mul etiam commonefaeit, ne ineffabile hoc Christi Domini bene- ficium delatae videlicet nobis nostrae secum communionis, et proinde pacis iam etiam ac quietis nostrae in ipso aut contemptu ipsi no- stro nostraque impietate a nobis propellamus, aut hypocritica illud fide nos accepisse fingamus. Postremo participate ipsa panis ac poculi in Coena, quemadmodum
|
|||||
154
|
|||||
nobis designat, tarn certo nostra iam esse omnia, quae Christo soli
propria erant, per delatam nobis gratuito illorum communionem, quam certo nostra sunt, quae intra nos iam sumpta habemus, ita nos mo- net etiain, ut Christum Dominum in nobis iam manentem per fidem vita etiam nostra exprimere studeamus illumque in nostris cordibus habitare testemur per mentis nostrae affectuumque nostrorum inno- vationem. Et rursus, queuiadmodum haec ipsa panis et poculi in Goena participatio testificatur, Christum Dominum in deferenda no- bis nostra seoum communione nostrum imprimis fructum nostramque utilitatem speetasse, nimirum ut ilia et iam in vita nostra per fidem et demum re ipsa etiam in coelesti olim gloria frueremur ita nos simul quoque ad-(230)monet, ut nostra omnia, quae in nos contulit Dominus, proximis etiam ao fratribus nostris utenda, si quando res ita postulet, exhibeamus, ae turn demum sane nostra nos fratribus nostris detulisse gaudeamus, cum illos nostris uti ac frui in ipsorum necessitate videmus. Obscrvantur autem et alia mysteria in ipsis Coenae dementis, pane
inquarn et vino, si naturam illorum diligentius paulo observemus. Neque enim temere Christus Dominus pane potissimum et vino Coe- nam suam novi testamenti peregit et non frustra alioqui Paulus etiam Coenae Dominicae convivas unum panem esse docet. Scd de his plura in admonitione, quae habetur post ipsam Coenae administrationem. Nunc de fine Coenae videamus. De praccipuo Coenae Dominicae fine.
Coenae Dominicae fines alii plures, alii duos faciunt. Nos unuin
duntaxat esse dicimus, reliquos vero inter unius istius fructus omnes numeramus. Eum (231) porro Coenae Dominicae finera Christus ipsemet Dominus eundem omnino esse docet, quem et in aliis Sa- cramentis omnibus scripturarum testimonio nobis commonstratum habemus, nempe ut Christi Ecclesia obfirmetur atque obsignetur Coenae Dominicae usu in vera eius mysterii fide, quod externo illius signo adumbratur, nempe in donata nobis cum Christo Domino gratuita in corpore et sanguine suo communione. Hanc enim Coe- nam suam instituit ad sui recordationem, quatenus ipse quidein, Ira- dito pro nobis in mortem suo corpore et fuso item suo sanguine, ad vitam nos rursus aeternam a morte aeterna revocavit, donata no- bis alioqui omnis sui meriti omnisque suae iustitiae communione. Atque recordatio sane haec non tantum est posita in nuda quadam historiae veteris alicuius reminiscentia, quae rei gestae (ad nos alio- qui non ita multum pertinentis) memoriam renovet, atque in nudam |
|||||
155
|
||||||
duntaxat quandam rationis nostrae cogitationem incurrat, sed quae
ad ima usque cordis nostri penetralia autore Spiritu sancto pertingat. Niruirum Spiritus sanctus (assiduus alioqui testis Christi, et effieax proculdubio glorificator in omrii ipsius institutione) longe (232) aliatu Cbristi recordationem in nostris cordibus operatur circa Coenae usum, quam faciant omnes humanae sive imagines sive statuae seu theatri- cae qualescunque repraesentationes. Haec ita, inquani, cum se habeant omnia, perspicuum est, Christum Dominum, qui Divinam alioqui Spi- ritus sancti vim in suae institutionis observatione intuebatur, ad eius- modi certe sui recordationem Coenam suam instituisse, quae nobis non historicam tantum rei gestae memoriam in otiosam quandam co- gitationem revocaret, sed quae ipsas etiam cordis nostri medullas ad nos in fide adumbrati nobis mysterii obfirmandos atque obsignandos Spiritu sancto autore penitus commoveret. Ad eundem porro finem et circumcisionem olim institutam i'uisse, ex
Dei ipsius ad Abrahamum verbis videmus, dum ait, ideo illain fuisse in cius familia observandam, ut esset Dens ipsius etseminisipsius'). Neque enim post circumcisionem aut Abraliami aut cuiuspiam alterius in suo semine Deus turn primum incoepit esse et Abrahami et seminis ipsius Deus, quemadmodum Paulus docet. Sed his verbis docetur Abraham ideo sibi et suae familiae imperatam fuisse (233) circumcisionem, ut et ipse per omnem vitam suam et familia eius deinceps post ipsum certi essent signi huius testimonio, Deum proculdubio suuai Deum esse, qui illis, ut electo suo populo, in ipsorum necessitatibus nun- quam esset ope sua Divina defuturus, modo ne ilium destinata im- pietate rebellique suo contemptu ad iracundiam provocarent. Ita et in Paschali Coena olim finem videmus eundem prorsus, dum Deus ipsemet illam se ad monumentum aeternum sui erga Israelem bene- flcii instituisse testatur, nimirum ut tota ilia Israelis Ecclesia Coe- nae suae illius anniversariae testimonio certa esset, Deum semper fore protectorem et adiutorem suum, quemadmodum id admirabili ilia prorsusque stupenda ex Aegypto ipsius eductione luculentissime declaravit. Ita et Baptismum ad eundem ipsum finem institutum esse clitrissime docet Petrus, dum ilium iirepuTtipa bonae nostrae erga Deum conscientiae esse testatur. Nimirum pii omnes in Ecclesia ob- firmantur Baptism! testimonio in certa fide enrundationis et reconci- liationis suae cum Patre Deo per sanguinem Christi Domini, cuius demum fiducia non reformi-(234)dant iudicium Dei propter suam cum Christo Domino in corpore et sanguine ipsius, quo sunt abluti, communionem. |
||||||
') Gen. 17.
|
||||||
156
|
||||||
Sic igitur et Coenae Dominicae eundem plane finem esse ex Christi
ipsiusmct Domini verbis docemus, nimirum ut per institutam ab ipso, non equidem frigidara ullam, sed quae Spiritus sancti virtute fiat, sui rccordationem Eeclesia ipsius obsignetur in salutari sua cum ipso communione. Et quemadinodum Christus Dominus est caro ex came nostra iuxta substantiam ipsam et os ex ossibus nostris per sunm incarnationem, ita et nos vicissim Coenae suae testimonio certi su- mus, nos esse carnein ex sacrosancta carne ipsius et ossa ex nun- quam alioqui comminuendis ossibus ipsius per donatam nobis gra- tuito omnis sui meriti omuisque suae iustitiae in corpore et sanguine suo communionem. Ita sane Paulas convivas Coenae Dominicae ora- nes unum cum Ciiristo corpus esse docet Coenae ipsius testimonio, dum illos, eo quod de uno pane edunt, unum corpus esse testatur '), ut intelligamus ea omnia, quae Christo Domino soli in corpore et san- guine ipsius quorum utrunque ipse a nobis iuxta substantiam ipso- rum in (235) sua incarnatione mutuatus alioqui erat propria omnino fuerant neque ad nos per sese ullo modo pertinebant, ea iam omnia inquam nostra omnino esse per donatam nobis eorum omnium 'sub corporis et sanguinis nomine salutarem et gratuitam communionem, nempe ut iam sancti iusti inuocentes, denique et dilecti Dei filii simus in Christo per nostram banc secum communionem, qui in no- bis alioqui ipsis aliud nihil quam peceati et mortis acternae mancipia sumus. Porro quuin earn ipsam Christi Domini recordationem in Coenae
usu Spiritus sanctus, ut testis et glorificator illius perpetuus, in nobis operetur, quemadmodum supra dictum est, atque hac tali recordatione animi nostri in nostra ilia cum Christo Domino communione obfir- mentur et obsignentur, fit sane etiam eodein ipso Spiritu sancto autore, ut dum hac tali Christi Domini recordatione in fide beneficio- rum ipsius obsignamur, simul etiam corda nostra excitentur ad aman- dum tarn beneficum nostrum liberatorem et servatorem praestandaque nostrae erga ipsum gratitudinis oflicia omnia, quae modo praestare pro (236) nostra infirmitate possumus, gignunturque novi quidam motus in nostris cordibus autore Spiritu sancto per talent obsignatio- nem, ut Christum Dominum et sua amenius omnia, aut a mare saltern cupiamus (utcunque nos carnis nostrae corruptela nobis adnata re- moretur ac impediat) et ad declarandam nostram erga ilium gratitu- dinem pro nostra virili adnitamur. Qui quidem novi motus certa sunt indicia certique fructus nostrae illius in fide beneficiorum Chri- sti obsignationis, ut, si illos intra nos ipsi sentiamus, de vera etiam |
||||||
') 1 Cor. 10.
|
||||||
157
|
|||||
nostri obsignatione ad vitam aeternam non dubitemus. Sin minus,
frustra equidem de nostri obsignatione et proinde de digna quoque Coenae Dominicae participatione nobis blaudiamur. Finis ergo Coenae Dominicae est eiusmodi nostri in fide nostrae
cum Christo communionis obsignatio, quae novos inotus in cordibus nostris gignat autore Spiritu sancto ad amandum vicissim Clifistum Dominum suaque omnia ct ad declaranda nostrae erga ilium gratitu- dinis pro nostra infirmitate officia. Gluoniam vero talis haec obsigna- tio novos motus illos in nobis gig-(237)nit, ut dictum est, et aliud est interim in fide obsignari, aliud vero novos motus ad amorem et gratitudinem excitari, duos alii Coenae Dominicae fines constituere maluerunt: obsignationem nostri videlicet et novi rursura motus ad amandum Christum et declaranda erga ipsum gratitudinis nostrae of- ficia excitationem. Neque magnopere refert, unumne aut plures Coe- nae Dominicae fines statuamus, modo ut alios fines oinnes ad obsig- nationem illam, tanquam ad radicem aliorum omnium, referamus. Quemadmodum autem in hoc potissimum Coenam Domini institu-
tam esse videmus, ut eius usu in fide nostrae cum Christo Domino communionis obsignemur, ita hae potissimum etiam in signo Coenae partes observandae nobis sunt, quae nobis omnium significantissime Coenae ipsius mysterium adumbrant atque repraesentant, quo in fide illius certius obsignemur. Et quia rursus mysterium nostrae cum Christo communionis multis variisque nominibus ac considerationibus nobis commendatur, quorum aliae nliis sunt evidentiores magisque necessariae ad fidem illius approbandam, in qua animi nostri debcant potissimum obsignari, (238) sane si tanta est mysterii huius digni- tas atque utilitas, ut nullae quantumvis remotae illius consideratio- nes omitti, nedum inutiles aut nimiae existimari quoquo modo de- beant, tamen aliae prae aliis magis sunt observandae, praesertim si nou omnium semper ex aequo meminisse possimus, nempe quae ma- gis, ut diximus, evidentes sunt ac necessariae ad comprobandam my- sterii ipsius fidem, in quo iuxta praestitutum Coenae Dominicae finem obsignari debeamus. Quatenus igitur nostrae cum Christo Domino communionis considerations aliae sunt aliis evidentiores ac magis necessariae ad approbandam nobis fidem illius, et proinde merito etiam aliae prae aliis, cum alias semper, turn vero in ipso imprimis Coenae Dominicae usu observari magis debent, propter Coenae ipsius finem, nostri inquam in fide eius ipsius communionis obsignationem, hactenus sane et in signo Coenae Dominicae inter eas, quas com- memoravimus illius partes, illae aliis praestantiores existimandae et proinde maiore etiam cura observandae sunt, quae ad adumbrandas evidentiores illas ac magis necessarias approbandi nobis mysterii Coe- |
|||||
158
|
|||||
(239)nae considerationes institutac esse videntur. lam ut in approbanda
rei alicuius donatae legitima et bonae, ut vocnnt, fidci possessione, etsi multa produci in medium possunt, et quo plura producuntur, hoc mniorem illius fidem faciunt, imprimis tamem haec sunt necessaria, quibus legitima traditio ac rui'sus possessions apprehensio prohari possit; neque negari potest nostrum plane esse, de cuius legitima traditione nobis facta deque legitima item nostra possessione doccri possit, etiamsi factne nobis donationis rationes atque occasiones om- nes non semper recenseamus, ita et ad approbandam nostrae cum Christo communionis fidem, quo certius in ilia obsignemur, etsi ea omnia, quae Christus Dominus ad earn rem instituit, non possunt non esse vehementer utilia dignaque prorsus, quae summa cura ac religione observentur (ne quis hinc incuriae indulgentiaeve nescio cuius suae excusationem aut patrocinium venetur), tamen ea imprimis ac necessario observanda sunt neque ullo modo praetermittenda, quae nos omnium evidentissime certos faciunt de legitima illius, cum donatione nobis facta, turn vero legitima etiam nostra (240) posses- sione. Et proinde in Coenae quoque Dominicae usu hae potissimum mysterii ipsius considerationes urgendae observandaeque sunt, quae nos certos faciant, nostram cum Christo Domino in corpore et san- guine ipsius communionem e"t donatam nobis esse legitime, nempe a Christo Domino, qui nihil non legitime agit, et nos item legitime etiam, nempe ex ipsiusmet Christi Domini manibus, illius possessio- nem habere atque in ilia eius beneficio permanere. Nam si haee ita certo animis nostris infixa habeamus, ut in dubium intra nos ipsos rcvocari non possint, equidem neque mundus neque mors neque Sa- tan in vera nos ac salutari communionis nostrae istius cum Christo possessione perturbare ullo modo poterit, nedum ut illam nobis eri- pere quoquo modo possit, etiamsi reliquas communionis nostrae huius rationes non perinde semper in medium producere possimus, quan- quam nulla sit illius omnino a Christo Domino nobis relicta consi- deratio, quae non suum etiam pondus ac robur hac in parte habeat, observarique modis omnibus debeat, si id ullo modo fieri potest. Gtuare et in signo Coenae Dominicae omnes sane illius partes (241) observandae sunt omnino, si id ullo modo fieri potest, ne ulla re- licta nobis a Christo Domino nostrae secum communionis considera- tio aut obscuretur aut obliteretur per nostram incuriam aut negli- gentiam, quod quidem sine Christi Domini indignitate fieri omnino non potest, sed illae interim signi partes in Coenae Dominicae usu potissimum sunt observandae neque ullo modo praetermittendae, qui- bus et donatio ipsa nostrae cum Christo communionis et doni item possessio nostra (rv(Kj3oA<«£? adumbratur. Porro in ipso Coenae Do- |
|||||
159
|
|||||
minicae signo non alia re signifieantius nobis adumbratur donatio
ipsa nostrae cum Ohristo Domino communionis adeoqne et ob oculos quodammodo nostros ponitur, quam panis et poculi per manus Mini- stri distributionc seu exhibitione. Ac rursum doni huius legitima possessio nou alia etinm re magis adumbratur in Coenae usu, quam accpptione panis ac poculi per convivas e Ministri manibus, qui Christi locum obtinet, et eoruin tandem publica participatione. Ut igitur menti ac voluntati Christi Domini satisfiat in Coenae suae institutione, hoc est, ut iuxta traditum nobis Coenae suae finem, u-(242)su illius in fide nostrae cum ipso communionis obsignemur, quemadmodum in mysteril ipsius considerationibus ea nobis potissi- mum obscrvanda esse ostendimus, quae nos omnium evidentissime certos reddant de nostrae .cum ipso communionis et donatione et possessione, ita et in signi Coenae partibus exhibitio potissimum panis ac poculi Coenae in cibum et potum convivarum per manus Ministri, et rursum eiusdem panis ac poculi per convivas e Ministri manibus acceptio ac participate publica, observandae sunt omnino urgendaeque modis omnibus neque ullo modo praetermittendae, qua- tenus sane istis potissimum signi in Coena partibus et donatio ipsa et etiam nostra possessio nostrae cum Christo Domino communionis designatur adumbratur ac repraesentatur. Sic ut, si quando aut per temporum iniquitatem, aut per tyrannidem Antichristianam, non om- nes pariter instituti a Christo Domino signi Coenae partes observari ex aequo possint sine certo dissipandae Ecclesiae periculo, ut sic inquam Coenam Domini postulante Ecclesia administrare liceat cum trium istarum partium signi legitima observatione, etiamsi reli-(243) quae signi partes, ut dictum est, ex aequo observari non possint, quae tamen haudquaquam sunt praetermittendae, si ullo modo cum pace Ecclesiae observari ac revocari queant. Qua in re Ministri po- tissimum Ecclesiarum fidem ac diligentiam suam Domino Deo im- primis, deinde vero suis etiam Ecclesiis approbare debebunt. Haec ita docentur de signo, mysterio ac fine Coenae Dominicae,
ante illius administrationem eo ipso die, quo Coena administrari de- bet. Fitque id quandoque contractus, quandoque vero prolixius, pro eo ac id res et tempus ipsum postulare videlur. Atque ita finis im- ponitur ipsi publicae coneioni. Postea orditur Ecclesiastes publicae Ecclesiae preces, quarum in
8uperioribus circa diei cuiuslibct Dominici ceremoniam forma prae- scripta habetur. Absolutisque precibus, priusquam Psalmus decante- tur, incipit Coenae ceremonia ad hunc modum. Consistunt ante omnia Ministri, Seniores et Diaconi omnes ante
mensam instructam, versa ad populum facie, praeter Ecclesiasten ip» |
|||||
160
|
|||||
sum qui concionem habuit. Is enim in suggesto nianet et, ubi reli-
qui Ministri, Seniores ac Diaconi orcline, ut (244) dictum est, ante inensam constiterunt, admonet ante omnia Ecclesiastes Ecclesiam de omnibus, qui sint arcendi a Coenae usu. Ac primum, si pridiana concione aliqui a Coenae usu prohibitipe-
culiariter fuerant, sive addito ipsorum nomine sive omisso, pro eo ac culpa ipsorum id poscebat, hi rursum ad eundem modum, quo antea, venire ad Coennm prohibentur. Deinde publica denunciatione etiam 1111 omnes a Coenae usu ar-
centur, qui neque fidei suae confessionem nut pulilice aut coram Ministris saltern et Senioribus Ecclesiae aedidcrunt, neque item disci- plinae sese Ecclesiasticae ultro ac sponte sua subiecerunt. Cum enim illi inter domesticos fidei in Ecclesia censeri nolint, ut nostrum ngno- scant ministerium, neque nos inter oves nostras illos possumus nu- merare. , Postremo ct illi a Coenae usu arccntur, qui intra quindecim dies
illos a prima Coenae denunciatione non sese Ministris ac Senioribus Ecclesiae semel praesentarunt, praeterquam si illos valetudo prohi- buisset. Hi enim cum ordinationem Ecclcsiasticam in nostro con- temnant ministerio, ut de incrementis ac decrements Ecclesiae certi sem-(245)per esse possimus, ut item fidem cuiusque in Ecclesia certo exploremus et hypocritas e coetu nostro, quod in nobis est, arcea- mus, indignos se ipsos esse declarant, qui ad Coemim Dominican) admittantur. In genere autem reprehenduntur omnes, qui, posteaquam se Eccle-
siae adiunxerunt, ad Coenae interim Dominicae usum non veniunt, etiamsi neque morbo ullo neque violenta necessitata ulbi impediantur,. et docetur Ecclesia tales omnes gravissime peccare, primum contra Christum ipsum, Coenae suae autorem, qui in sua contamnitur insti- tutione, deinde vero et contra Ecclesiam totam, quae in publicis suis coetibus publicoque suo ministerio pro Christiani cuiusque ho- minis officio non bonoratur. Hac veluti praefatiuncula quadam absoluta Ecclesiastes hortatur
Ecclesiam, ut se iam quisque ad adeundam digue Cocnam Domini componat atque ad precandum omnes secum invilat, et, procum- bente in genua tota Ecclesia, ad hunc modum e suggestu clara voce precatur: (246) » Omnipotens aeterne Deus, misericors Pater I convenimus ecce in
conspectu tuae Divinae Maiestatis ad Coenam unigeniti tui filii Chri- sti Domini peragendam iuxta ipsius institutionem, ut traditi pro nobis in mortem sacrosancti sui corporis et fusi item ad nostri ex- |
|||||
161
|
|||||
piationem innocentissimi sui sanguinis memoriam celebremus nostram-
que secura ita demum in eodem ipso corpore et sanguine suo cora- munionem publice in coetu hoc nostrae Ecclesiae contestemur. Te igitur supplices oramus, sanctissime Pater! ut tantum eilis ipsius filii tui in nos beneficium, excitatis per Spiritual sanctum tuum nostris animis, digne nobiscum reputare fidenique in ilium nostram exercere possimus, atque ita per incrementa nostrae demum fidei cordium- que nostrorum in salutari nostra secum communione obsignationem pascamur omnes tuo beneficio ad vitam usque aeternam, quam nobis in ipso pro tua ineffabili misericordia ab aeterno praeparatam esse non dubitamus. (247) Id rero abs te petimus, Pater indulgentissime! per nomen eiusdem ipsius fiili tui, qui solus est verus atque unicus animarum nostrarum cibus, ut intra nos ipsi conscientia"e nostrae te- stimonio sentiarnus, te vere esse Deum ac Patrem nostrum, qui nos audins, nosque vicissim tuum populum tuosque adeo filios, preciosis- simo filii tui sanguine consecrates, qui vivis et regnas cum eodem ipso tuo filio ac sancto Spiritu aeternus unus et trinus Deus lau- dandus in saecula. Amen." Finita hac precatione hortatur Ecclesiastes totam Ecclesiam, ut
ipsam Coenae institutionem, ut est a Paulo tradita, diligenter auscul- tet. Atque mox recitat verbis distinctis ad lmnc modum ipsam Coe- nae institutionem: //Haec dicit Paulus Apostolus de Coenae Dominicae institutione:
/Ego accepi," inquit, »a Domino, quod et tradidi vobis. Nempe quod Dominus noster Iesus Christus ea ipsa nocte, qua prodebatur, accepit panem et actis gratiis fregit ac dixit: Hoe meum est corpus, quod pro vobis frangitur, hoc facite in (248) mei recordationem. Ad eun- dem modum et poculum, ubi coenasset, dieens: Hoc poculum novum testamentura est in meo sanguine, hoc facite, quoties biberitis, in mei recordationem. Quoties enim comerleritis panem liunc, et poculum hoc biberitis, mortem Domini annunciatis, donee veniat. Igitur quis- quis ederit panem hunc aut biberit poculum Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem homo se ipsum, et sic de pane illo edat deque poculo illo bibat. Nam qui edit et bibit indigne, iudiciura sibi edit' et bibit, non diiudicans corpus Domini" '). Recitata ad hunc modum ex Paulo Coenae Dominicae institutione,
admonet paucis denuo Ecclesiastes totam Ecclesiam de extrema in hisee Pauli verbis comminatione, qua iudicium seu condemnationem sibi ipsis edere et bibere dicuntur, qui indigne participant pani ac poculo Dominicae Coenae hisce verbis: ') 1 Cor. 11.
II. 11
|
|||||
162
|
|||||
" Audivistis, viri fratres! qimitum periculi secum trail at indignapanis
ac poculi Coenae huius participatio. Nem-(249)pe quod nos reos faciat corporis et sanguinis Christi, et quod nos ipsimet aeternam nobis condeTmnationem per banc talem participationem accersamus. Audivistis item, qua in re "posita sit culpa indignae istius participa- tionis, nempe in neglecta corporis Dominici diiudicatione. Et audi- vistis in iisdem Pauli Apostoli verbis, earn ipsam diiudicationem ex seria ac diligenti nostri ipsorum probatione maxima ex parte pendere, Etenim si qui corpus Domini non diiudicant, perinde indigne Coenae Dominicae participant atque illi, qui se ipsos non probant. Ac rur- sum si aeque digne participant, qui diiudicant, atque illi faciunt, qui se ipsos probant, perspicuum est, diiudicationem corporis Dominici in hisce Pauli verbis positam esse potissimum in vera ac seria nostri ipsorum probatione. lam vero etiam audivistis, quibus in rebus sita sit potissimum nostri probalio. Nempe, in vera Dei et nostri cogni- tione, quae nos ad agnoscendam Divinorum erga nos beneficiorum in Christo magnitudinem quodammodo ma-(250)nuducit, et nostrae cum Cliristo Domino communionis in corpore et sanguine suo dignitatem nobis mirifice commendat, facitque ut, agnita ca dignitate nostrae cum Christo Domino communionis, mysticum Coenae Dominicae ci- bum ac potum a reliquis cibis ac poculis omnibus summa cum ob- servantia discernamus, et proinde corpus Domini etiam in Coenae usu, reputata nobiscum in illo communione cum Cliristo, diiudicemus. PostTcmo audivistis, ad quern modum adumbretur ac commendetur toti Ecclesiae sub signo Coenae Dominicae in singulis ipsius partibus haec ipsa nostra cum Christo in corpore et sanguine ipsius commu- nio, idque multis nominiblis ac considerationibus, quae nobis per singulas in Coena signi partes velut ob oculos nostros ponuntur. Haec igitur omnia vobiscum ipsi iam reputate atque animo revolvite et corda vestra sursum ope Spiritus sancti implorata erigite ad sen- tiendam vim efficaciam ac dignitatem nostrae huius cum Christo Domino beatae prorsus neque unquam (251) interrumpendae commu- nionis in sacrosancto corpore et sanguine ipsius. Id porro nobis omnibus largiatur Pater noster coelestis per Spiritum sanctum suum, cum quo unaque et suo dilecto filio vivit et regnat vems unus atque aeternus Deus laudandus in saecula. Amen." Post absolutam hanc admonitionem descendit e suggestu Ecclesiastes,
considente quiete tota Ecclesia, venitque ad reliquos Ministros, Se- niores ac Diacouos ante mensam instructam in totius Ecclesiae pro- spectum, ut antea dictum est, ibique in medio Ministrorum consi- dens, recitat, versus ad populum, laetum illud ac salutare toti Ecclesiae |
|||||
163
|
|||||
nuncium ex Paulo de oblata iara pro nostris peccatis innocentissima
ilia totius mundi victima Christo Iesu, bisce verbis: /rEcce iara, fratres dilecti! Paseha nostrum immolatus est pro nobis
Christus. Itaque festum celebremus, non in fermento veteri, neque in fermento malitine ac versutiae, sed in panibus infermentatis, nem- pe synceritate et veritate, per eundern ipsum Icsum Christum, Do-(252) minum et servatorem nostrum. Amen" '). His dictis considct ad meditullium mensae, versa ad populum facie,
Ecclesiastes, a cuius demum utroque latere reliqui Ministri, Seniores ao Diaconi omnes ordine una accumbunt, aliique praeterea ex Ec- clesia viri, donee mensa tota impleatur, relicto interim ante Eecle- siasten spatio vacuo, ut is a tota semper Ecclesia et videri commode et audiri possit. Ubi vero mensa tota, relicto ante Ecclesiasten spatio, completa est, Ecclesiastes in conspectu totius Ecclesiae sumit in ma- nus panem e maiore lance, quae pane referta est, videnteque et aus- cultante tota Ecclesia, clara voce et verbis destinctis ait: // Panis quem frangimus communio est corporis Christi" *).
Simulque dum haec dicit, panem in manus sumptum frangit, donee
minorem utranque lancem, ab utroque maioris lancis pane refertae latere positam, pane ita fracto, quantum pro uno mensae accubitu satis sit, impleat, ut quisque accumbentiutn frustum panis inde ac- cipere possit. Interca vero quatuor pocula, de quibus iam antea dic- tum est, vino implentur et ab utroque lancium (253) minorum la- tere bina disponuntur. Quibus omnibus ita dispositis, Ecclesiastes fractum iam panem iis, qui proximi illi utrinque assident, e minori- bus lancibus sumptum singillatim distribuit, atque inter distribuen- dum ait: v Accipite, edite et memineritis, corpus Domini nostri Iesu Christi
pro nobis in mortem traditum esse in crucis patibulo ad remissio- nem omnium peccatorum nostrorum." Simulque Ecclesiastes sibi etiam ipse sumit atque edit panis fru-
stulum ac demum lances illas minores cum pane fracto ad fines mensae ab utroque latere a se protrudit, ut quisque sibi inde panis particulam sumat atque edat in meraoriam traditi pro se ad mortem corporis Christi, donee lances illae per alios demum, qui sunt proxi- raiores, ad fines usque mensae perveniant, et quisque accumbentium panem inde sibi edendum sumat. Ubi vero Ecclesiastes omnes iam, qui accumbunt, de pane illo edisse videt, sumit in manus unum po- culum, ct demum clara voce ait: ') 1 Cor. 5. «) 1 Cor. 10.
11*
|
|||||
164
|
|||||
» Poculum laudis, quo laudVs celebramus, communio est sanguinis
Christi". (254) Moxque porrigens bina ad utrumque latus pocula, alteram post
alteram, ait: »Accipite, bibite et memineritis sanguinera Domini nostri Iesu
Christi pro nobis fusum esse in crucis patibulo ad remissionem om- nium peccatorum nostrorum". Simul vero etiam Ecclesiastes ipse ex uno eorum poculorum inter
porrigendum bibit, et ita demum reliqui omnes, qui mensae accum- bunt, alter alteri poculum ab Ecclesiaste acceptum porrigit, usque dum omnes biberint. Postquam vero omnes iam in eo consessu bi- berunt, surgent a mensa omnes, solo Ecclesiaste excepto: is enim ad administrandam reliquae toti Ecclesiae Coenam loco suo ad meditul- liuin mensae residet. Quidam autem peculiariter in hoc deputati Ecclesiae Seniores, certo
ordine et lances illas minores, quae cum pane fracto ad fines usque mensae protrusae fuerant, et pocula item denuo impleta ad mensae meditullium ad Ecclesiasten referunt illicque reponunt. Alii vero Seniores et Diaconi eos omnes observant, qui ad mensam Domini accedere volunt, ne quis ignotus accedat. Et unus e Ministris sug- gestum con-(255)scendit, qui lectionem sacram clara voce et distinc- tis verbis orditur a cap. loan, sexto, in quo nobis spiritualis nostra corporis et sanguinis Christi participatio exponitur et commendatur. Dum vero ita praelegitur, accedit Ecclesia ad mensam Dominicam ab utroque templi latere et a finibus mensae ad illius meditullium in utroque mensae latere ascendunt, donee mensa tota compleatur, viri primum suis ordinibus, deinde vero mulieres. Et ubi omnes illi con- sederunt, intermittit nonnihil lector ille suam e suggestu praelectionem, ut Ecclesiastes ad meditullium mensae considens panem rursus iis, qui denuo accubuerunt, frangat atque una cum poculo demum exbi- beat, quantum toti novo illi consessui suflicere posse putat. Postea- quam igitur novo rursurn accubitu fratrum mensam totam Ecclesia- stes completam esse videt lectorque a sua substitit praelectione, turn Ecclesiastes panem ex minoribus lancibus, iam alioqui fractum, in manus sumit eumque, quemadmodum prius fecerat, proxime sibi as- sidentibus distribuit, additis verbis suprascriptis in prima panis distri- butione. Atque ita demum etiam, ubi omnes utrinque iam (256) pa- nem sumpsisse atque edisse videt, exhibet denuo etiam poculum utrin- que omnibus, qui mensae accumbunt, additis praedictis verbis in prima poculi exhibitione. Absolutis vero verbis illis circa poculi exhibitio- ner, lector rursum prosequitur suam e suggestu praelectionem, donee, qui mensae iam accubuerunt, rursum surgant atque alii illis denuo. |
|||||
165
|
|||||
ut dictum est, suo ordine succedant. Post singulos autem consessus
Seniores ad id designati lances rursum ac pocula, per Diaconos ad id deputatos denuo inipleta, ad meditullium mensae ante Ecclesiasten ordine suo referunt ac reponunt, et Ecclesiastes denuo etiam panem e lance maiore sumptum in minores lances ante se repositas, quem- admodum et antea, frangit, quantum pro unoquoque consessu satis esse videt. Sicque, observantibus semper reliquis Senioribirs ac Dia- conis tota'm Ecclesiam, succedunt alii aliis, ut dictum est, ad men- sam Dominicam in summo silentio et cum summa modestia, ne lectio sacra quoquomodo interturbetur. Fostquam autem viri Coenae iam Dominicae participarunt, turn demum focminae etiam suis ordinibus, quemadmodum et viri, ad mensam Dominicam (257) accedunt sine ullo alioqui peeuliari delectu personarum, sed ut unicuique commodum est, sumpto initio ab iis, quae remotius aliis in coetu sedebant. Lec- tor vero in singulis consessibus interrumpit suam lectionem, ubi vi- det tempus iam adesse exhibendi per Ecclesiasten panis et poculi Coenae iis, qui accubuerunt, et, absoluto sexto Ioannis capite, pro- sequitur suam lectionem in eiusdem Euangclistae capitibus 13, 14,15 et deinceps, donee tota Coenae actio absolvatur. Nonnunquam tamen leguntur alia ex scripturis etiam, pro eo ac Ministri Ecelesiae id iu- dicant ex maiore usu Ecelesiae lore ad eius aedificationem. Post absolutam porro totam Coenae actionem imponit lector finem
suae e suggestu lectioni, et Minister qui Coenam administravit seu Ecclesiastes surgit a mensa ac, inter alios Ministros et Seniores ante mensam medius consistens, Ecclesiam totam hisce verbis alloquitur: »Credite et ne dubitate omnes, qui Coenae huic Dominicae in me-
moriam mortis Christi participastis cum mysterii sui reputatione, ha- bere vos certam et salutarem cum ipso commu-(258)nionem in cor- pore et sanguine suo ad vitani aeternam. Amen." Deinde invitat Ecclesiam ad publicam gratiarum actionem istius-
modi praefatione: " Neminem vestrum esse puto, qui intra sese Coenae huius testi-
monio non sentiat vim ac fructum nostrae cum Christo Domino com- munionis in corpore et sanguine ipsius, quietem videlicet ac pacem vestrae conscientiae propter innocentiam iustitiam meritum et vic- toriam Christi Domini, quae iam omnia tarn certo nostra esse Coenae huius usu ex Christi ipsius institutione testati sumus, quam nos certo de pane et poculo Coenae nostris ipsi manibus nostroque ore parti- cipasse scimus. Spero item vos omnes in vestro ad Coenam hanc accubitu intuitos esse iidei vestrae oculis beatum ilium in regno oliro |
|||||
166
|
|||||
Dei accubitum cum Abrahamo Isaaco et Iacobo, tamque vos de illo
iam certos esse fiducia iustitiae meriti et victoriae Christi Domini, in quorum communione nunc obsignati sumus, quam certo nunc ad mensam hanc Domini una omnes accubuimus. (259) // Praeterea non dubito vos vicissim molum quendam in cordibus
vestris sentire, Spiritu sancto autore, ad agendum gratias Divinae benignitati pro tantis bisce beneficiis erga nos in Christo Domino collatis, et praestanda pro nostra virili gratitudinis nostrae oflicia omnia, nempe, ut donatam nobis iam Christi Domini iustitiam me- ritum ac victoriam exprimere modis omnibus conemur ct tanta Dei in nobis dona ne rursum flagitiis nostris contaminemus nostraque ipsimet impietate a nobis propcllamus. Haec vos sane omnia in ve- stris cordibus Spiritus sancti-beneficio sentire credo, et proinde aequum esse puto, ut horum donorum omnium nomine, in genua nostra pro- cumbentes, Deo et Patri nostro gratias agamus et supplices orernus, ut in illis indies magis ac magis per omnem vitam nostram confir- memur." Gratiarum actio post Coenae Dominicae administra-
tionem. (260) Domine Deus et Pater noster coelestis! agimus gratias tuae Divinae
Maiestati per filium tuum Christum lesum Dominum ct redemptorem nostrum, quod nos in eodem ipso filio tuo a morte aeterna, sub quam conclusi fueramus, revocare dignatus es per peccatorum nostrorum omnium in morte ipsius expiationem et donatam nobis gratuito om- nis suae iustitiae meriti ac victoriae communioncm, quam alioqui tu solam in aeterna tua'providentia intuitus, corpori nos eiusdem ipsius tui hlii inclusos, ad vitam aeternain ante mundum conditum elegisti, quodque ilium nobis propter adnatam nostram infirmita- tem, quae assiduis eget remediis, in cibum ac refectionem nostram salutarem donare dignatus es, sub instituto per ipsum verbi tui Di- vini et Sacramentorum in sua Ecclesia ministerio, quod nunc per tuam gratiam exequuti sumus. Agnoscimus haec omnia dona sane esse gratuita ineffabilis tuae bonitatis Divinae ac misericordiae, prae- ter omne no-(261)strum meritum in nos collata. Sed et nostram rursus infirmitatem ac miseriam in nobis ipsis agnoscimus, nempe quod ex nobis ipsis neque dona haec tua retinere neque nostram erga te gratitudinem testari, pro eo ac debemus, possimus. Quem- admodum igitur tibi, ad pedes tuos provoluti, pro'hisee beneficiis tuis gratias agimus Pater beneficentissime! ita te etiam per eundem ipsum filium tuum supplices precamur, ut hanc nostri in unum cum Christo |
|||||
167
|
|||||
Domino corpus aggregationem, quam in aeterna tua providentia iam-
dudura clementer orsus es, ad finem usque conservare in nobis nos- que in certa illius fide indies magis ac magis per Spiritum sanctum tuum obfirmare digneris, ut, etsi ex nobis ipsi nihil possimus, fructus tamen nostrae fidei et intra nos ipsi per mentis nostrae affectuumque nostrorum renovationem scntire in nostris cordibus et coram tua etiam Ecclesia per charitatis officia declarare utcunque possimus, quo nomen tuum adorandum inter nos ita demum vere sanctum esse re- putetur et toto (262) orbe tcrrarum religiose colatur, qui solus alioqui es in Divina tua triade unus verus atque aeternus Deus su- per omnia laudandus. Amen". Einita hae gratiarum actione Ecclesiastes subiicit brevem quandam
adhuc admonitionem, in qua explicautur mysteria quaedam petita ex elementorum Coenae, panis inquam et vini, consideratione, et admo- netur Ecclesia debiti olliciique sui erga Christum pro beneficiis ipsius. Argumentum admonitionis post Coenae Dominicae
ad ministrationem. Admonetur Ecclesia, ut in ipsis etiam dementis Coenae, pane et
vino, sua mysteria observet, quae cogitandum alioqui non est, Chri- stum Dominum temere inensae et Coenae suae adhibuisse. Id quod ex Pauli verbis, dum de pane loquitur, facile deprehendi potest. Eadem vero propemodum in vini consideratione, quae et in pane, ob- servari possunt, si paucula quaedam modo iuxta cuiusque naturam ad-(263)aptentur, ut, quae de uno dicuntur, de utroque dicta videri possint. Cumque Paulus panis mysterium potissimum attingat, nobis etiam satis erit, si Pauli exemplo in panis duntaxat consideratione ea obscrvemus, quae et verbo Dei consentanea esse et ad Ecclesiae aedi- ficationem propius pertinere videntur. Docetur ergo Ecclesia, nobis per elementum panis in Coenae Do-
minicae usu designari, non equidem substantiam ipsam naturalis Christi corporis, sublata panis substantia, sed coetum ipsum Ecclesiae potius, qui ad Coenae participationem convenit. Ita enim Paulus diserte nos, qui de uno pane edimus, unum panem esse docet. Ke- felliturquc prorsus hisce Pauli verbis tota doctrina Papisticae tran- substantiatiouis. Cuius eniin esu id ipsum esse dicimur, quod edi- mus, equidem, quod edimus, id esse etiam re vera oportet, quod nos per esurn illius esse dicimur, siquidem ratiocinatio ipsa procedere ) De hoc lege Cypbianum, libro lipistolarum 1. Epistola 6 ad Magnum.
|
|||||
168
|
|||||
oranino debeat. Alioqui si in Coena Dominica id, quod edimus, fue-
rat duntaxat, non autem amplius est panis, quemadmodura Papistne somniant, neque nos sane esu illius, quod non est, sed fue-(2%4:)rat duntaxat panis, esse etiamnum panis proouldubio, sed fuisse potius dici possemus. Nobis porro maior est Pauli unius hac in parte auto- ritas, quam Papisticorum transformatorum omnium, quibuscunque titulis atque infulis ornentur. Docetur item Ecclesia, non frustra nobis earn doctrinam a Paulo
traditarar esse, quod unus panis simus omnes, eo quod de uno pane in Coena pariter amnes participemus. Nimirum ut intelligamus, re- quiri in nobis ea omnia, dum unus panis omnes esse dicimur, quae pani alioqui ipsi iuxta naturam illius propria esse constat. Esse autem multa, quae de panis proprictatibus dici atque ad nostri in- stitutionem accommodari possent, sed esse interim praecipua quae- dam, quae maiore cum fructu atque aedificatione observari expediat, quae ita paucis exponuntur: 1. Quemadmodum panis esse non potest, nisi multis granis in
unum coacervatis, ita cogitemus nos non posse etiam vere esse panem Dominicum, quem nos interim Coenae testimonio esse profitemur, nisi nos ita in Domino collectos esse sentiamus, ut nos unius atque eiusdem corporis mem-(265)bra esse sub capite nostro Christo Do- mino aggregata agnoscamus. 2. Quemadmodum satis non est, multa grana coacervata esse, ut
panis fiat, nisi in mola pariter commolantur, ita et nos cogitemus, satis non esse ut panis Domini simus, si in unum colligamur, nisi nos ipsos pariter omnes etiam cum omnibus carnis nostrae affecti- bus omnibusque rationis nostrae consiliis, quod ad Divina potissi- mum attinet, in mola verbi Divini commolendos ultro ad nostri ab- negationem et crucis tolerantiam praebeamus. 3. Quemadmodum neque hoc satis est ut panis fiat, si grana co-
acervata commolantur, sed, ubi commolita sunt, repurgari ilia demum oportet, ut mundus panis fiat, ita et nos cogitemus nostri dcbiti officiique esse, omnes crassos in coetu nostro furfures, qui commolita grana quoquo modo adlmc dedccorant, neque se mutuis ex verbo Dei admonitionibus per usum disciplinae Ecclesiasticae repurgari ullo modo patiuntur, inter nos nobis haudquaquam ferendos esse, si purus panis in conspectu Christi Domini esse velimus. 4. Quemadmodum panis esse (266) adhuc non potest, posteaquam
collecta commolitaque ac repurgata sunt grana omnia, ex quibus panis fieri debeat, nisi addita praeterea etiam aqua in pastam unam ita sane coagulentur, ut dissipari amplius non possint, ita et nos cogitemus satis adhuc non esse, ut Dominicus panis simus, si nobis |
|||||
169
|
||||||
collecti iam commolitique ac repurgati omnino esse vidcamur, sed
nos oportere adhuc effusam in nos habere aquam illam vivificam, quam Christus Dominus solus iuxta Patris sui eoelestis beneplacitum effundere in nos potest, sanctum inquaru atque adorandum Spiritum, cuius vinculo Divino in unam pastam nexu indissolubili ita coadune- mur, ut una sit mens, una voluntas et una fides nostrum omnium in Christo, cuius nos panemesse profitemur. 5. Quemadmodum ne turn quidem adhuc absolutus panis est,
dum grana in unum collecta commolitaque ac repurgata, denique et in unam pastam coadunata iam habentur, sed formari pastam illam oportet in panis formam ac in furnum tandem etiam ignitum, ut torreatur, reponi, ita et nos cogitemus satis adhuc non esse, siqui- dem absolutus iam panis Domi-(267)nicus esse velimus, ut in unum collecti commolitique ac repurgati, denique et in unam pastam re- dacti etiam simus, sed nos per omnem vitam nostram ad exemplar Christi, qui vitae nostrae panis est, formari oportere, sic ut illius forma in nobis conspici possit et ad omnes praeterea vitae huius pressuras afflictiones ac persequutiones expositos esse, ut nos veluti in furno quodam exerceri atque panis instar torreri non recusemus, siquidem in nos Dominus aliquid, pro beneplacito voluntatis suae, permittere velit. Haec ita de panis consideratione dicuntur in ea, quae post Coe-
nam administratam habetur, admonitione, ut omnes in Ecclesia ve- rura se panem Dominicum esse in exprimendis hisce panis proprie- tatibus declarent pro suorum quisque donorum mensura. Protrahun- tur autem, aut etiam contrahuntur omnes istae admonitiones, pro eo, ac res id ac tempus etiam postulare videntur. Pinita vero extrema hac admonitione, canitur Psalmus lingua vul-
gari a tota Ecclesia, quo absolute, dimittitur Ecclesia more alias so- lito cum pauperum commen-(268)datione et totius Ecclesiae bene- dictione. Diaconi autem ad portas templi, ut alias quoque dictum est, elee-
mosynas pro pauperibus colligunt, panisque ac vini, quae ex Coenae usu superfuerunt, reliquias pauperibus Ecclesiae, ut quisque opus ha- bet, largiuntur, praesertim si qui sint valetudinarii aut natu alioqui grandiores. Atque de Coenae ceremonia tantum. Iam de Discipiina eiusque usu dicendum erit. |
||||||
i* . .: ;'*)
|
||||||
170
|
|||||||
DE ECCLESIASTICA DISCIPUNA ET E1US USU
IN ECCLESIA PEREGKINOKUM
LONDIN1.
|
|||||||
Cum fere abolitus sit iam ubique legitimus disciplinae Ecclesiasticae
usus et magna hominum pars ignorare propemodum videatur, quid- nam sit disciplina Ecclesiastica et qua in re potissimum etiam con- sistat, non abs re fuerit haec paucis indicare, quo facilius etiam legitimus disciplinae usus in nostra Ecclesia a piis omnibus agnosoi possit. Disciplinae igitur diffinitionem ante omnia ponemus cum eius approbatione. (269) Discipliria Ecclesiastica est certaquaedam e scrip-
turis petita ratio observandi gradatim Christianas admonitiones ex verbo Dei inter fratres invicem om- nes in Ecclesia Christi, ut et corpus universum sin- gulaque illius membra in suo officio, quoad eius fieri potest, contineantur, et, si qui in ilia deprehen- dantur obstinati admonitionum istiusmodi contempto- res, ut Satanae ad extremum per excommunicationem tradantur, si quo modo per talem pudefactionem et caro in illis interire, quod ad affectus illius attinet, et spiritus ita demum revocari ad resipiscentiam ac proinde servari etiam possit. Hanc porro ditfinitionem per singulas illius partes approbari opor-
tet, ne quid in ilia temere positum esse videatur: id quod iam facere aggrediemur. 1. Diximus, disciplinam Ecclesiasticam esse certam quandam ra-
tionem observandi admonitiones, ut intelligamus, neque dubiam neque item vagam aut exlegem esse, sed niti certis ac solidis scripturae testitnoniis, et certum item ordinem certosque fines suos (270) ha- bere, quemadmodum in reliquis diffinitionis partibus comprehensum habetur. Estque hie velut genus quoddam in nostra diffinitione ratio observandi admonitiones, ut iuxta reliqua3 diffinitionis partes admo- nitiones, quae disciplinae Ecclesiasticae sunt propriae, a quibuslibet aliis admonitionibus discernantur. 2. Ut ostenderemus certam minimeque dubiam esse, diximus, esse
petitam e scripturis, ne quis illius negligentiam aut contemptum, tanquam humanae alicuius traditionis, impunem fore arbitretur. Ut igitur constet, esse certam rationem observandi admonitiones, quam |
|||||||
171
|
|||||
Deus in sua Ecclesia observari velit, fontes illius proferemus. Christus
Dominus apud Matthaeum et Luoam iubet, ut offensi quoquo modo per fratrem admonitionibus apud ilium utamur '). Paulus item monet Tbessalonicensium Ecclesiam, ut admonitiones adversus inordinatos fratres ne praetermittat ullo modo *). Idemque Hebraeos diligenter hortatur ad observandas admonitiones, ne qui inter illos neglectis ad- monitionibus per peccati seduetionem indurentur s). Ac rursum graviter obiurgat Corintbios, quod (271) usu disciplinae adversus eum. qui cum noverca consuetudinem habebat, negiexissent 4). In bisce sane scripturae locis extant fontes manifesti observandarum admonitionum in Ecclesia Christi, ut eas sine gravi culpa intermitti non posse constet. 3. Ut ostenderemus, admonitiones in usu disciplinae non esse va-
gas aut exleges, sed certum suum habere ordinem, iuxta quern ob- servari debeant, diximus illas gradatim observandas esse. Habent nimirum admonitiones in usu disciplinae ordinem suum, certis qui- busdam gradibus constantem, quos alibi non ita oportet observari. Ita Christus Dominus vult, ut eos fratres, per quos offensi aliquo modo sumus, primum soli solos, deinde uno atque altero teste adhi- bito, postremo totius Ecclesiae autoritate redarguamus. 4. Diximus eas admonitiones, quae ita gradatim observari debeant,
oportere esse Christianas, ut intelligamus tria nobis peculiariter ob- servanda esse in illarum usu. Primum, ut ex mera charitate Chri- stiana candidoque et amanti pectore proficiscantur, non equidem traducendi, sed lucrifaciendi fratris studio, neque item ad nostri(272) ipsorum ostentationem, sed ad Ecclesiae totius aetlificationem. Deinde, ut nobis certe constet, id, de quo fralcr aliquis sit admonendus, pu- gnare omnino cum verbi Divini doctrina facereque contra fidem no- stram aut charitatem. Alioqui hypocriticum est potius, quam Christia- num, ea redargitere velle, quae cum doctrina verbi Dei consistere si- mul possunt. Postremo, ut modestiam ac prudentiam Christianana in nostris istiusmodi admonitionibus adhibeamus. Nempe ut, si res in- certa sit, de qua frater aliquis debeat admoneri, amanti aliqua scisci- tatione duntaxat temperetur. Si vero res plane sit certa, ut rursum videamus, multisne iam sit cognita nee ne, multosne secum item aut totam forte etiam Ecclesiam ita involvat, ut in discrimen aliquod induci possit. Si enim res multis iam est cognita multosque secum periculo alicui involvit, plures sane adhiberi possunt in prima etiam amonitione. Si vero ad totam alioqui Ecclesiam eiusve ministerium pertineat, ut ad Seniores Ecclesiae protinus deferatur, quibus sane ') Mattb.. 18. Luc. 17. !) 1 Thess. 5. ') Hebr. 12. *) 1 Cor. 5.
|
|||||
172
|
||||||
curam et gubernandae et conservandae Ecclesiae demandatam esse
constat. Christi eftim doc-(273)trina de solo fratre primum omnium privatim admonendo ad eos duntaxat pertinet, qui unum duntaxat aliquem, non autem simul multos, nedum totam Ecclesiam aut offen- derunt aut in discrimen aliquod induxerunt. Et lex ipsa eharitatis hoc postulat, ut totius corporis pluriumve adeo membrorum etiam in uno eodemque corpore maior sane, quam unius duntaxat membri, ratio habeatur, et, quemadmodum Christus ipsemet docet '), praestat, corpus ipsum, cum reliquorum membrorum compage servari, uno aut altero membro mutilatum, quam ut propter unum mcmbrum corpus totum eiusque compages dissipentur. B. Diximus, Christianas istiusmodi admonitiones, quae in usu di-
sciplinae observari debeant, ex verbo Dei petendas esse, ut intelli- gamus, satis non esse, si sciamus id, de quo fratrem volumus admo- nere, cum doclrina verbi Divini non posse consistere, sed oportere etiam nostras admonitiones formari ex verbo Dei, ut, qui est ad- monendus, videat se non tarn nostra, quam Divina potius autoritate, admoneri, convincaturque in corde suo, non tarn nos in nostris ad- monitionibus, si illas reiiciat, quam Di-(274)viui verbi potius. Deique adeo ipsius autoritatem contemui, id quod equidem, qui vel micum Christianae mentis habent, facile intelligent, a se quam longissime ab- esse oportere et quae nos offendunt, ex verbo Dei arguenda sunt, ne, si verbum Dei non proferamus, peceata peccatis erroresque er- roribus commutare potius, quam corrigere velle videri possimus 2). 6. Diximus, Christianas istiusmodi admonitiones inter fratres in
Christi Ecclesia observandas esse, ut intelligamus, usum disciplinae, quemadmodum eos non complectitur, qui sunt extra Ecclesiam, ita rursum ad omnes omnino, qui modo pro membris Ecclesiae haberi volunt, pertinere, neque quenquam omnino in Ecclesia aut posse, aut debere se eximere quoquo modo ab usu disciplinae, quocunque tandem in ilia ministerio fungatur, aut quacunque dignitate etiam alios antecellat. Nimirum vinculum societatis Ecclesiasticae adigit omnes in Ecclesia sine ulla cuiusquam exceptione ad mutuam alio- rum pro aliis curam ac sollicitudinem, quam nobis omnes invicem tanquam unius corporis membra iuxta Pauli doctrinam debemus, etiamsi alia a-(275)liis inter nos longe praestantiora esse non dubi- temus. Atque hie sane se prodit Papae Komani et Episcoporum suorum omnium a vera Christi Ecclesia defectio, quod s»se ab usu disciplinae Ecclesiasticae contra verbum Dei exemerunt, abolitaque Ecclesiae per Seniores illarum gubernatione atque usu ita demum |
||||||
i) Matth. 5, 18. Marc. 9. ») 1 Cor. 6.
|
||||||
173
|
|||||||
etiam disciplinae abolito, dominatum sibi nescio quern in Ecclesiis
usurparunt, et haeresim esse interpretantur, 9i quis illos ad primae- vum rursus Ecclesiae ordinem revoeare et Ecclesiae cuiusque guber- nationem legitimis illius Presbyteris seu Senioribus restitui velit, quod tainen nisi fiat, neque legitima sane Ecclesiarum, quod ad Di- vina attinet, gubernatio, neque usus item disciplinae baberi ullo modb potest. Eos porro, qui sunt extra Ecclesiam, nihil attinet sub disciplinae usum cogere. Dominus enim illos iudieabit, quemadmodum Paulus docet. Praetermitti tamen in nobis non debent interim occa- siones et istos lucrifaciendi, si ullae se modo offerant, nisi quod gra- dus suprascriptos admonitionum apud eos non oporteat observari. 7. Diximus, eas admonitiones inter omnes invicem fratres obser-
vandas (276) esse, ut intelligamus usum disciplinae Ecclesiasticae non tantum in faciendis, sed etiam in recipiendis admonitionibus po- situm esse, et, qui admonentur, tam se peccare intelligant in Chri- stum Dominum et Ecclesiam ipsius, si fraternae admonitiones non amanter, ut debent, ac reverenter recipiant iuxta usum disciplinae, quam illi etiam in Christum et eius Ecclesiam peccant, qui fratris sui curam, pro quo Christus est mortuus et qui pro eiusdem corpo- ris membro habetur, neglectis admonitionibus, habendam sibi non esse putat. 8. Ut fines disciplinae Ecclesiasticae exponeremus, diximus eas
omnes admonitiones, quae ad usum disciplinae pertinent, ita obser- vandas esse, ut corpus universum Ecclesiae et singula illius membra in suo oflicio contineantur, ut intelligamus, usunt disciplinae insti- tution esse in Christi Ecclesia, non equidem in condemnationem, sed in remedium potius infirmitatis nostrae omnium, ut earn usu disci- plinae veluti freno quodam cohibeamus, tam in universo in genere Ecclesiae corpore, quam in singulis peculiariter etiam (si quomodo id fieri queat) membris illius, sine ulla (277) cuiusquam exceptione. Et res ipsa loquitur, usum disciplinae in Ecclesia non solum esse fre- num salutare infirmitatis nostrae in corruptela hac naturae nostrum omnium, ne illi nimium indulgeamus, sed esse etiam vinculum longe solidissimum adeoque et veluti pabulum quoddam in Ecclesia mutuae invicem omnium charitatis et libertatis Christianae. Nee abs re dis- ciplina Ecclesiastica idem esse dicitur in Ecclesia ad eius conserva- tionem, quod sunt nervi in compage ipsa corporis humani. 9. Diximus, eas praeterea admonitiones ideo etiam obssrvandas
esse, ut, qui illas obstinato animo contemnendas esse putant, Satanae ad extremum tradantur, ut ostenderemus, quousque progrediendum sit in usu Ecclesiasticae disciplinae. Nempe cessandum nobis non esse, etiamsi apud eos, qui admonentur, praereptum nobis quodam,- |
|||||||
174
|
|||||
modo fructura admonitionum nostrarum esse videamus. Etsi enim
singula membra in suo officio retineii non possunt, cura nobistamen propterea totius Ecclesiae non est intermittenda, sed est admonenda Ecclesia, ut sibi ab istiusmodi contemptoribus disciplinae Ecclesiasti- (278)cae deinceps caveat, ne simili indulgentiae in peccatis conta- gione inficiatur. Et contemptores ipsi resecandi sunt a reliquo Ec- clesiae corpore per publicam denunciationem, ut et Ecclesia sciat, a quibus sibi cavere debeat, et, qui peccarunt in contemncndis admoni- tionibus, sentiant se etiam a societate Ecclesiastica et omni deinceps usu disciplinae, tanquam deploratos homines, exclusos esse, neque aliud sibi iam ab Ecclesia expectandum esse, quam quod eiectis e so- cietate aliqua usu venire solet. Nempe, ut, nisi eulpam ipsa suam agnoscant proque ilia veniam petant et se rursum Ecclesiae per pu- blicam poenitentiam reconcilient, nunquam sint omnino in Ecclesiam recipiendi. 10. Diximus, contemptores disciplinae tradendos esse Satanae, si
quo modo in illis et caro interire, quod ad eius affectus attinet, et spiritus per resipiscentiam servari demum possit, ut intelligamus, quanta poena contemptores istiusmodi maneat, nisi in tempore resi- piscant, et rursum excommunicationem in Ecclesia, non ad condcra- nandos sane homines institutam esse, sed ad liberandos potius a commonstrata condemnatione per publi-(279)cam pudefactionem, im- pietate vero nostra atque induratione id fieri, ut, quemadmodum Lex ad vitam alioqui data, in mortem nobis nihilominus cessit per carnis nostrae corruptelam '), ita et excommunicato, in remedium condemna- tionis nostrae instituta, cedat nihilominus tandem tandem in ipsam condemnationem. Ita sane et qui sunt extra Ecclesiam, prdam alio- qui blasphemi ac flagitiosi homines, denique et Tyianni et Haeretici publici, non equidem ideo apud Ecclesiam publice denunciantur, ut per eiusmodi denunciationem orco tradantur, sed ipsorum impietate atque obstinatione fit, ut in istiusmodi denunciationibus suam ipsi condemnationem agnoscere cogantur, dum illas praesertim niti sen- tiunt invicta verbi Divini autoritate. Unde et a Paulo xiroxxTdxpirci vocantur s). Denunciantur porro apud Ecclesiam tyranni, haeretici palamque blasphemi ac flagitiosi homines, ne quo modo Ecclesia ab illis tanquam a furibus ac latronibus lupisve aut aliis noxiis feris impleatur, id quod alioqui et ab ipsomet Christo Domino et ab eius Apostolis factum videmus. Habemus igitur iam explicatas atque (280) approbatas partes om-
nes nostrae huius diflinitionis. Nunc restat, ut qua in re potissimum usus disciplinae Ecclesiasticae positus sit, videamus. ) Rom. 7. ») Tit. 3.
|
|||||
175
|
|||||||
Qua in re consistat usus Ecclesiasticae disciplinae.
Pudet referre, quibus in rebus disciplinae usum constitutum esse
in Papae Ecclesia videamus, ubi soli Monachi usum disciplinae inter sese, in suo quisque et quidem reformato, ut vocant, ordine reti- nuisse videri volunt. Nee est nostri instituti in his nunc immorari, sed potins, ut de legitimo Ecclesiasticae disciplinae usu et, qua in re potissimum consistat, exponamus. Ex praemissa vero disciplinae Ecclesiasticae diffinitione eiusque ex-
plicatione facile est videre, qua in re potissimum consistat usus legi- timus ipsius, neinpe in faciendis ac rursum recipiendis inviccm iuxta g^radus suos inter fratres admonitionibus Cliristianis, et non ferendo in Ecclesia contemptu illarum quaquomoclo, queraadmo-(2il) dum utrumque id in ipsa diffinitione eiusque explicatione satis iam aperte expositum habetur. Ex praescriptis autem admonitionum gradibus facile etiam apparet,
duplicem usum habendum esse disciplinae Ecclesiasticae in Eoclesia Christi, nempe privatum et publicum, privatumque publico semper praemittendum, praeterquam si aut manifesta contemptus indicia in eo, qui admoncudus esset, conspiciantur, aut flagitium ipsum ita iam pie- risque innotuit, ut caelari iam amplius non possit, ut multos secum' alioqui totamquc forte Ecclesiam in praesens aliquod discrimen adducat. Publicum vero disciplinae usum adhibendum esse post contemptas
privatas admonitiones, aut si flagitium sit, ut iam dictum est, vel prorsus publicum, vel notius quam ut caelari amplius possit, vel mul- tos secum totamque forte Ecclesiam praesenti periculo involvat. Ad privatum igitur disciplinae usum pertinere, duos priores illos a
Christo Domino praescriptos admonitionum gradus. Nempe ut frater a fratre offensus, primum solus solum, deinde adhibito altero plu-(2S2) ribusve admonitionis sociis redarguat admonitusque vicissim pareat admonitioni. Publicum vero disciplinae usum esse, dum, re aliqua ad Ministros
ac Seniores Ecclesiae delata ac fide dignis testimoniis comprobata, per Ministros primum ac Seniores in coetu ipsorum, deinde vero co- ram tota Ecclesia instituuntur admonitiones ac reprehensiones, donee ad excommunicationem perveniatur, acrursus dum, qui excommuni- catus est, per publicam reconciliationem et poenitentiam in coetum Ecclesiae cooptatur. In legitimo igitur disciplinae Ecclesiasticae usu observari oportet,
pro eo ac res incidunt, et privatas et publicas admonitiones, quales in diffinitione praescribuntur,, reprehensiones item publicas, donee ad excommunicationem perveniatur, et publicam praeterea excommu.- |
|||||||
176
|
|||||
nicatorum, si resipiscant, in coetum rursus Ecclesiae receptionem,
per publicam poenitentiam ct reconciliationeni. Et observari haec omnia oportet inter omnes invicem fratres Ecclesiae sine ulla cuius- quam exceptione omnino, qui modo se Ecclesiae adiunxit, sive sit in ministerio, sive non sit in mini-(283)sterio, sive sit summus, sive in- fimus. Subesse enira Christo Domino] oportet universum corpus ip- sius, tanquam summo capiti nostro omnium, in doctrinae suae ob- servatione, etiamsi membra in corpore alia aliis Ionge sint praestan- tiora. Neque sane pugnat cum membrorum praestantiorum dignitate, sed illam ornat potius, si sceptro regio Christi Domini, verbo in- quam ipsius et eius disciplina regantur. Haec vero ita praef'ati de disciplina Ecclcsiastica, ad exponendum
iam demum illius in nostris hie Ecclesiis usum venicinus. Et, quo- niam plura observentur in retinendo inter Ministros disciplinae usu, quam inter reliquam Ecclesiae plebem, eo quod illi et reliquae Eccle- siae veluti exemplaria quaedam esse et curam praeterea ac custodiam retinendae tuendaeque verae in ilia religionis habere debent'), primum de usu disciplinae in plebe Ecclesiae, deinde vero de his, quae inter Ministros ipsos observantur, diccmus. Prius autem privatum, deinde vero publicum illius usum exponemus. [de usu disciplinae in plebe.J
De privato disciplinae Ecclesia-(2&±}slicae
usu in plebe ipsa. Primum monentur saepenumero in Ecclesia omnes in publicis
concionibus de praecipuis cuiusque singillatim offieiis, quae sine of- fendiculo intermitti non possunt. Etsi enim magna sit officiorum va- rietas pro aetatis cuiusque vocationumque multarnm ratione, sic ut ad omnia ilia praestanda admonitiones iuxta usum disciplinae institui non possint, cum de eorum neglcctu non protinus constare queat, sunt tamen quaedam plebis in Ecclesia officia, quae ab omnibus, qui pro membris Ecclesiae haberi volunt, ita sunt retincnda, ut eorum custodia ad usum disciplinae pertineat omnino, neque ad illorum ne- gligentiam conniveri ullo modo aut debeat aut possit. Ea vero par- tim intuentur Deum ipsura in cultu atque obcdientia ipsius, partim Ministros Ecclesiae publicos illorumque ministerium, partim autem mutuam invicem fratrum in Ecclesia omnium societatem. Officia plebis totius in Ecclesia et omnium membrorum illius, quae
Deum ipsum in cultu atque obedientia ipsius intuentur, (285) sunt in iis potissimum posita: ') 1 Pet. 5.
|
|||||
177
|
||||||||
1. TJt quisque in Ecclesia suam in Deum fidera ore suo pro
doni sui mensura oontestetur, priusquam ad Coenae Dominicae usum admittatur. 2. Ut institutura a Christo Domino in sua Ecclesia cultum pu-
blicum, in publico verbi, Sacramentorum et obsecrationum ministe- rio quisque diligenter observet. 3. Ut suam quisque infirmitatem in Ecclesia, quod ad legis
Divinae obedientiam attinet, ingenue agnoscat, in ilia se sibi displi- cere, illam se accusare proque ilia se veniam petere oportere semper testetur. Plebis item in tota Ecclesia omniumque illius membrorum officia
erga Ministros et ipsorum ministerium in hoc potissimum sunt posita: 1. Ut quisque in Ecclesia publicum illius a Deo institutum mini-
sterium, non hominum sed Dei ipsius ministerium esse agnoscat il- ludque ut Dei ordinationem veneretur ac suscipiat. 2. Ut Mihistris suis legitimis quisque in Ecclesia, tanquam Christi
ipsius legatis in ipsorum ministerio, imo vero tanquam Christo ipsi- met Domino, per illos Ecclesiam suam (286) gubernanti, pareat: ad- monitiones illorum, tarn privatas, quam publicas reverenter atque aman- ter admittat, et ab omni adversus illos murmuratione modis plane omnibus sibi caveat. 3. Ut non solum sibi quisque a nmrmurationibus contra Ministros
in Ecclesia caveat, sed ut, si quos alios murmuratores novit, illos pri- vatim primum, deinde uno atque altero teste adhibito, redarguat, et, si admonitiones suas contemni videt, ab illorum familiari consuetudine se subducat remque ad Ministros Ecclesiae deferat. 4. Ut quisque in Ecclesia consensum doctrinae unanimem una cum
Ministris retinere se ac tueri apud omnes debere statuat, et, si quid in doctrina vitave Ministrorum desiderat, illos prius observatis ad- monitionum gradibus redarguat, quam eos quoquo modo ministeriumve illorum traducat. 5. Ut quisque in Ecclesia intelligat atque agnoscat esse debiti of-
ficiique sui, ut pro sua virili adiumento sit toti Ecclesiae in alendis ac fovendis Ministris ipsius. Aequum est enim, ut, qui seminant spi- ritualia, me-(287)tant corporalia apud eos, quibus coelestia seminarunt, neque desit pabulum apud eos bovi trituranti, apud quos ille triturat '). Quae autem plebis totius ac singulorum membrorum in Ecclesia
officia ad mutuam fratrum invicem omnium societatem pertinent, in hoc imprimis consistere videntur: |
||||||||
') 1 Cor. 9.
II. |
||||||||
12
|
||||||||
178
|
|||||
1. Ut quisque in Ecclesia totius simul corporis Ecciesiae imprimis,
deinde vero singulorum ipsius membrorum inter sese, quoad eius fieri potest, pacem concordiaiu atque unitatem sub verbi divini obedientia observet custodiat promoveat ac tueatur pro sua virili neque illam, quod in ipso est, scindi quoquo modo perturbarive sinat. 2. Ut quisque in Ecclesia, sicubi aliquis in praestandis hisce. iam
praedictis ofliciis cessare videatur, aut praestanda non esse dicat, alius alium fraterne ex verbo Dei admoneat et alius ab alio vicissim ad- nionitiones eiusmodi libenter accipiat neque,illis offendatur ullomodo. 3. Ut quisque in Ecclesia talium admonitionum contemptores, si-
quidem e coetu sint Ecclesia, adiuncto sibi uno atquc alte-(288)ro fratre redarguat, et, si eiusmodi quoque admonitionem ac reprehen- sionem contemni videat, ut rem ad Ministros ac Seniores Eeclesiae deferat. Ad observanda igitur haec in coetu Ecciesiae et inter singula illius
membra officia, privatus disciplinae Ecclesiasticae usus urgetur ac re- tinetur in nostris Ecclesiis per privatas inter fratres invicem omnes in Ecclesia admonitiones. Et docentur fratres Ecciesiae omnes, esse debiti officiique ipsorum, ut ad liorum officiorum negligentiam cessa- tionemvo aut contemptum inter sese non conniveant quoquo modo, paremque culpam esse eorum, qui ad haec connivent silentioque ilia suo alunt, cum iis, qui negligentia cessationeve aut contemptu offi- ciorum istiusmodi peccant; neque minus dignos esse reprehensione ac disciplinae usu eos, qui scientes ac volentes per suum silentium indulgent negligentiae cessationi aut contemptui praedictorum officio- rum inter fratres, quam illi reprehensione usuque disciplinae digni sunt, qui negligentiae ipsimet cessationisve aut contemptus istiusmodi culpa tenentur. Monentur autem subinde in Ecclesia (289) omnes, ut in omnibus
suis privatis istiusmodi admonitionibus eorum semper sint memores, quae in illis iuxta suprascriptam disciplinae diffinitionem requiruntur, nempe ut iuxta gradus suos instituantur, ut, qui admonetur, intelli- gat Christianas esse petique ex verbo Dei, et ut inter omnes invi- cem fratres in Ecclesia sine ulla cuiusque exceptione observentur. De quibus alioqui iam satis est dictum in ipsa diffinitionis approbationc, in 3, 4, 5, 6 et 7 observatione. Docctur item Ecclesia admonitiones eas, quae uno atque altero fra-
tre adhibito instituuntur, ad privatum adhue disciplinae usum perti- nere, et proinde non prius esse invulgandum peccatum admoniti cuiusvis fratris per eos, qui ilium admonuerunt, quam ad Ministros ac Seniores Ecciesiae referatur lapsusque frater per illos publici mi- uisterii nomine reprehendatur, nisi si crimen ipsum ita per se sit |
|||||
179
|
|||||
publicum, ut caelari non possit, aut ita grave, ut illud propter maiora
pericula vitanda oporteat publicari. Ex his vero omnibus facile est iam videre, in quibus potissimum
consistat privatae disciplinae usus in nostra Ecclesia. (290) Nempe in observatione mutua inter fratres Ecclesiae omnes earum admoni- tionum, quae aut ab uno duobusve demum aut tribus fratribus apud lapsum aliquem fratrem fiunt atque ex Christiano pectore iuxta verbi divini praescriptum proficiscuntur. Sic ut non eos solum admoneri ad hunc modum oporteat, qui negligentia cessationeve aut contcmptu suorum officiorum peccant, sed illos etiam, qui scientes ac prudentes ad haec connivere silentioque ilia suo alere sciuntur. Atque de pri- vatae disciplinae usu tantum, quam equidem observari oportet, prius- quam ad publicae disciplinae usum perveniatur, de qua iam demum etiam dicemus, De publico disciplinae usu in plele Ecclesiae.
Publicae disciplinae usus in plebe Ecclesiae non alias locum habet,
nisi aut post contemptas privatas admonitiones omnes, aut si facinus ita sit publicum, ut caelari non amplius possit, aut ita alioqui grave, ut propter graviora multorum totiusve Ecclesiae pericula publicari omnino oporteat. Quemadmodum autem privatae disci-(291)plinae initium sumitur a
privalis unius apud alteram fratris admonitionibus, siquidem res pri- vatim transigi possit, ita publicae disciplinae initium sumitur ab iis, quae in Ministrorum duntaxat ac Seniorum Ecclesiae coetu habentur, admonitionibus, posteaquam f'rater apud illos aliquis accusatus est, qui aut privatas omnes admonitiones contempsisset, aut publicum ali- quod flagitium designasset, aut aliquid eiusmodi commisisset molitusve esset, quod sine multorum totiusque forte Ecclesiae periculo premi haudquaquam posset. Habet vero publica disciplina, quemadmodum et privata, gradus
suc-s, quos observari oportet in legitimo usu- ipsius, ut omnia ordine m Ecclesia fiant. Primum enim accusari legitime oportet sub gravi ac fide digno duorum aut trium ut minimum testimonio coram coetu Ministrorum ac Seniorum Ecclesiae eos, qui publici ministerii Eccle- siastici nomine redargui reprehendique debcnt. Deinde, qui ita iam accusantur, in ipso etiam Ministrorum ac Seniorum coetu sub fide suentii ipsorum reprehendi redarguique ex verbo Dei ita debent, ut ad resipiscentiam et (292) peceati sui agnitionem veluti manuducan- iur et invitentur. Postea, qui ad hunc modum sunt reprehensi, agnita Peceati sui culpa, illam vel apud coetum ipsum Ministrorum ac Se- 12«
|
|||||
180
|
|||||
niorum Ecclesiae deprecari, et cum omnibus, quos ullo modo offen-
derunt, sese reconciliare debcnt pro eo ac Ministri ac Seniores Ec- clesiae id iudicant magis facere ad Ecclesiae aedificationem. Postremo, si ad hunc modum reprehensus quispiam in Eeclesia frater pcccati nihilominus sui culpam neque agnoscere neque deprecari ullo modo velit, Ministri et Seniores Ecclesiae progrediuntur in publico discipli- ne usu usque ad obstinati fratris istiusmodi excommunicationem. De quibus singillatim omnibus iam nobis dicendum erit. De accusatione lapsi alicuius fratris apud
Ministros ac Seniores Ecclesiae. Circa accusationem adversus fratrem pluresve in Eeclesia apud Mi-
nistros et Seniores instituendam haec ita observari omnia solent: (293) 1. Ut omnis apud Ministros et Seniores accusatio non nisi sub
gravi ac fide digno duorum aut trium testimonio instituatur. 2. Ut accusatores peccatum admoniti fratris non apud alios tradu-
cant post contemptas privatas suas admonitiones, sed illud Ministris ac Senioribus irrtiicent, si quo modo fieri possit, ut offensi fratres in coetu Ministrorum sine ulteriore peccati publicatione per fratrem admonitum rcconcilientur, praeterquam si peccatum sit aut ita publi- cum, ut sit iam in ore multorum, aut ita noxium, ut sine multorura totiusve Ecclesiae periculo caelari neque debeat neque possit. 3. Ut nulla per Ministros ac Seniores rccipiatur accusatio, nisi dc
iis, quae vel doctrinae sanae consensus legisque divinae obedientiam violare, aut pacem tranquillitatemve publicam vel ordinem ac gtiber- nationem ministerii in Eeclesia, seu mutuant alioqui fratrum inter se invicem omnium societatem perturbare aut labefactare quoquo modo posse videantur. 4. Ut omnes istiusmodi accusationes in charitate et modestia (294)
Christiana, non equidem infamandi, sed lucrifaciendi fratris studio instituantur. Qui enim infamandi fratris studio accusationes insti- tuunt, non minus sunt digni publica reprehensione, quam is, qui accu- satus est, tametsi peccatum illorum eum, qui accusatur, culpa sua non liberet: debentque accusatores cum accusato in coetu Ministrorum protinus reconciliari, quatenus in sua adversus ilium accusatione sunt transgressi fines cbaritatis ac modestiae Christianae. De prima accusati alicuius fratris per Ministros
et Seniores in coetu ipsorum reprehensione. Circa primam accusati fratris cuiuspiam in coetu Ministrorum ac
|
|||||
181
|
|||||
Seniorum Ecclesiae reprehensionem fontes accusationis ante omnia
sunt observandi. Num videlicet peccatum accusati fratris eiusmodi sit, ut ofFensis per illud fratribus in ipso duntaxat Seniorum coetu satisfieri iustaque inter ipsos reconciliatio fie-(295)ri possit, an vero publicam coram tota Ecclesia poenitentiam requirat. Etenim si prop- ter contemptas duntaxat privatas admonitiones in privato etiam pec- cato frater quispiam accusetur, Ministrorum partes sunt, ut accusato fratri culpam sui peccati ob oculos ipsius ex verbo Dei ponant, et omnia tentent, si quo modo frater ille accusatus peccati sui culpam in medio ipsoruni coetu agnoscere et cum iis, quos offendit, unaquc et cum Ministris ac Senioribus Ecclesiae, apud quos est accusatus, pariter sese reoonciliare possit. Id porro si fiat, actis Deo gratiis iunctisque inviccm dextris fit reconciliatio inter accusatum fratrem et qui in illo fuerant offcnsi, unaque inter ilium et Ministros ac Se- niores Ecclesiae omnes, posteaquam accusatus frater ille peccati sui culpam agnovit. Si vero frater quispiam propter publicum, pluriesve alioqui post publicas admonitiones Seniorum repetitum aliquod fla- gitium accusetur, aut quod etiam propter Ecclesiae totius aut bonae illius partis periculum, cum in vita, turn pietate fratrum, caelari mi- nirae possit, turn sane partes Ministrorum ac Seniorum Ecclesiae erunt, ut ilium (296) ad publicam coram tota Ecclesia poenitentiam in suis admonitionibus ac reprehensionibus adhortentur. Aequum est enim, ut-qui publico pluriesve iam alioqui per Seniores publico mi- nisterii ipsorum nomine admonitus, aut cum totius Ecclesiae bonaeve partis ipsius periculo peccat, publice etiam coram tota Ecclesia cul- pam peccati sui agnoscat illamqne deprecetur. Quodsi accusatus frater quispiam de eiusmodi flagitio, quod publicam requirat poeni- tentiarm, sequi velit Ministrorum ac Seniorum admonitionem, consti- tuitur illi per Ministros ac Seniores certus dies, quo id facere de- feat, quemadmodum postea circa formam publicae poenitentiae di- cetur. De progressu disciplinae publicae post primam in
coetu Ministrorum ac Seniorum admonitionem. Si post primam in coetu Ministrorum ac Seniorum Ecclesiae ad-
monitionem accusatus frater aliquis, sive propter contemptas (297) pnvatas aliorum fratrum in privato peccato admonitiones, sive prop- ter publicum aliquod flagitium, aut quod sine Ecclesiae totius peri- culo bonaeve illius partis caelari haudquaquam possit, neque culpam peccati sui agnoscere interim, neque illam vel in Ministrorum ac Se- niorum omnium coetu, vel coram tota Ecclesia (si ita res postulet) |
|||||
182
|
|||||
deprecari velit, sed, contempta Ministrorum ac Seniorum adraonitio-
ne, in peccato sibi suo indulgere nihilominus pergat, dantur illi dies aliquot, ut intra illos secuni cogitet, quidnam facere velit. Interea vero duobus aut tribus Senioribus negotium datur, ut eum oportuno aliquo tempore adeant et debiti rursum officiique sui privatim admo- neant, atque, si ad constitutum diem ilium frater accusatus ille det signa aliqua verae resipiscentiae, ad Ministros rursum ac Seniores venit. Et, si propter contemptas duntaxat privatas in peccato private- admonitiones accusatus est, dant operam Ministri ac Seniores, ut in coetu ipsorum, re non amplius invulgata, reconciliatio fiat. Si vero propter publicum aliquod flagitiuon, vel quod propter totius Ecclesiae bonaeve illius partis peri-(298)culum, ut ante dictum est, minime caclari possit, accusatus est, et signa pocnitentiae publicae ad diem constitutum aliqua dederit, dies illi rursum praefigitur a Minisiris ac Senioribus publicae poeniteutiac peragendae, pro eo ac id Ministris ac Senioribus Ecclesiae videtur cxpedire. Quodsi autem is, qui prop- ter contemptas privatas duntaxat in privato peccato admonitiones, ne post alteram quidem in coetu Seniorum admonitionem culpam adhuc suam agnoscere eamque nee apud fratres offensos, nee apud Seniores Ecclesiae deprecari velit, turn illi tempus adhuc cogilandi de resipi- sccntia permittitur ad proximum Dominicurn diem. Ante quern diem nisi et cum fratribus offensis et cum Ministris ac Senioribus Eccle- siae reconcilietur, turn eo ipso die Dominico Ecclesiastes in publica concione peccatum fratris illius simulqne et conternptum admonitio- num ordine omnium coram tota Eeclesia exponit, suppresso tamen adhuc illius nomine, si quo modo per peccati duntaxat sui illam sine nomine denunciationem frater ille accusatus ad resipisoentiam adhuc culpaeque in coetu Seniorum agnitionem ac deprecationem (2J)9) in- duci possit, instituiturque post talem denunciationem precatio publica pro fratre illo, et simul monetur Eeclesia, ut, qui cum aecusato fra- tre illo familiaritis vivcre consueverunt (quatenus illis quidem est notus), eum conveniant et ad resipiscentiam hortentur. Kursumque dies alius designatur per Ecclesiasten e suggestu, ante quem, ut se frater ille et cum fratribus, quos offendit, et cum Ministris ac Senio- ribus Ecclesiae reconciliet in medio ipsorum coetu, publice iam tertio admonetur. Porro si neque post tertio constitutum iam reconciliatio- nis diem frater ille, propter conternptum toties repetitarum admoni- tionum accusatus, culpam- suam in coetu Seniorum agnoscere adhuc ac deprecari velit, turn demum eodem loco plane habetur deinceps cum iis, qui propter publicum aliquod flagitium accusantur: nempe ut sine publica coram tota Eeclesia poenitentia ad reconciliationem non amplius admittatur. Sed, quemadmodum fratres de publico no- |
|||||
183
|
|||||
minatim accusati flagitio ad publicam protinus poenitentiam urgentur,
ita et isti deinceps sine publica poenitontia ad nullam omnino re- conciliationera admittuntur. Et, si neqne ad constitu-(300)tum tertio iam reconciliationis diem et fratribus sese, quos offenderunt, et Mi- nistris ac Senioribus in coetu ipsorum reconciliaverint, turn, quem- admodum de publicis accusati flagitiis post alteram in coetu Mini- strorum admonitionem, nisi resipiscant, addito ipsorum nomine coram tota Ecclesia denuuciantur et peccatum ipsorum cum omnibus suis circumstantiis publice accusatur, ita et isti nominatim iam coram tota accusantur Ecclesia, exposito et peccato ipsorum et toties con- temptis omnibus admonitionibus tam publicis quam privatis, unoque iam plane atque eodem deinceps loco habentur (quod ad reconcilia- tionem publice faciendam attinet), posteaqu^m nominatim coram Ec- clesia denunciati sunt, et qui propter publica flagitia accusati sunt, et qui contemptu admonitionum in privatis etiam peccatis eo rem ad extremum deduxerunt, ut nominatim coram Ecclesia accusarentur. Quo die vero nominatim iam coram Ecclesia fratres aliqui accu-
santur, instituitur denuo pro illis per Ecclesiasten publica precatio, et dies rursuin constituitur, quo denunciati fratres illi (nisi interea re-(301)sipiscant) sint tandem coram tota Ecclesia cum publico illius luctu excommunicandi. Hortaturque denuo Ecclesiam Minister e sug- gestu, ut, si qui se aliquid adhuc apud denunciatos fratres illos ad resipiscentiam revocandos efficere ullo modo posse putant, ne id prae- termittant omnino, sed pro sua virili toti in hoc incumbant, ne tota Ecclesia in excommunicando fratre suo lugere cogatur. Et, si cui forte in Ecclesia indignum id adhuc quoquo modo videretur, ut de- nunciati fratres illi excommunicentur, hi ut interea ante ipsum ex- oommunicationis diem rationem sui in hac parte consilii Senioribus, aut privatim aliquibus, aut simul in coetu ipsorum omnibus ex verbo Dei exponant, alioqui Ministros ac Seniores publicum Ecclesiae si- lentium pro tacito assensu ipsius accepturos esse, atque ita demum ad excommunicationem cum luctu Ecclesiae progressuros. I hi vero si denunciati fratres illi ante destinatum excommunicationi
diem culpam peccati adhuc sui publice coram Ecclesia agnoscere ac deprecari velint, primum sese cum offensis privatim fratribus Mini- strisque ac Senioribus in coetu ipso-(303)rum reconcilient, ut de vera 'psorum resipiscentia constare possit. Deinde vero toti Ecclesiae in publico illius coetu eo ipso die, quo excommunicari debebant, per publicam poenitentiam iuxta infrascriptam ipsius formam reconcilien- tar. Sin autem in animi sua adhuc obstinatione perstent, contemptis omnino omnibus admonitionibus, turn demum Ecclesiastes ad consti- tutum diem illos a coetu ipso Ecclesiae rescindit atque Satanae tra- |
|||||
184
|
|||||
(lit per exeommunicationem, cuius formam alioqui etiam indicabi-
mus post expositum ritum ac ceremoniam publicae poenitentiae, prius- quam ad exeommunicationem perveniatur. Katio ac forma publicae poenitentiae ante
exeommunicationem. Nemo ad publicam poenitentiam prius admittitur, quam illius resi-
piscentia per Ministros ac Scniores Ecclesiae in coetu ipsorum dili- genter exploretur, sic ut, qui ad publicam poenitentiam admitti velit, claram prius ac perspicuaru dare (304) debeat in coetu Seniorum ve- rae Christianaeque resipiscentiae (displicentiae inquam et accusationis sui in suo peccato) significationem per plenara et disertam culpae suae agnitionem et deprecation em, sic ut in ilia a Ministris ac Senio - ribus nihil omnino desideretur. Interest enim Ministrorurn, ne qiiis- quam Christi Ecclesiae ipsique adeo Christo Domino per hypocrisim suam simulatamque poenitentiam, quatenus id quidem caveri potest, illudat. Turn demum vero in iudicio Ecclesiae vere resipuisse quisque existimandus est, dum sibi ipse prae omnibus aliis magis displicet, dum peccatum ipse suum plus caeteris accusat, non autem ullas illius excusationes quaerit, nedum ut alios pari culpa onerare ad peccati sui extenuationem conetur. Alioqui longe abest adhuc a vera Christia- naque poenitentia, qui sibi ipse magis quam aliis, ne dicam Ministris Ecclesiae, in peccato suo placet, quive excusationes, aliis suspectas, in peccato suo quaerit, aut qui culpa alios pari aut etiam maiore onerare conatur, quo magis peccatum ipse suum extenuare possit. Ubi igitur notae istae verae Christianaeque poenitentiae in fratrc
denunciato non conspi-(305)ciuntur, turn sane Ministri et Seniores Ecclesiae post observatos admonitionum gradus, ut dictum est, procedant ad fratris illius denunciati exeommunicationem. Si vero notas illas verae Christianaeque poenitentiae videant, agnoscit primum omnium denuntiatus frater ille atque etiam deprecatur culpam pec- cati sui in coetu ipso Seniorum apud offensos peculiariter fratres suos, qui ilium accusarant, et simul etiam apud Ministros ac Senio- res Ecclesiae omnes. Deinde vero dies constituitur peragendae poe- nitentiae publicae, quemadmodum supra dictum est et frater ille de- nunciatus monetur, ne ilium pudeat publice coram tota Ecclesia pec- catum suum ultro ac plene agnoscere, quandoquidem et ipsi omnes sint etiam ex aequo peccatores, qui non tam ipsum, quam se ipsos potius in ipsius peccato essent apud Deum pariter omnes accusaturi, pariterque cum ipso etiam veniam peccatorum suorum apud Deum Optimum Maximum imploraturi. Deinde praestare, ut hie in coetu |
|||||
185
|
|||||
fratrum nostrorum pudefiamus per peccati nostri agnitionem, quara ut
postea coram toto mundo in conspeotu Dei Angelorumque ac Sanc- torum (306) suorum omnium illud inviti ad aeternam nostram con- demnationem agnoscere cogamur, siquidem illud hie ngnoscere de- treetemus. Hisce et similibus verbis exeitatur frater ille denunciatus ad peragendam ultro ac libenter publicam poenitentiam ad Dei glo- riam et Ecclesiae aedificationeni. Ad constitutum porro publicae poenitentiae diem concio publica
paululum contrahitur, ut brevis quaedam de publicae poenitentiae rationibus tractatiuncula apud Ecclesiam haberi possit. Post concio- nem igitur, absolutis publicis Ecclesiae precibus, priusquam Psalmus decantetur, Ecclesiastes orditur tractatiunculam de publica poenitentia in Ecclesia Christi atque illius fontes in scripturis Sanctis paucis commonstrat. Oportet enim omnia in Christi Ecclesia institui ad illius aedificationem. et non est alia ulla, iuxta Paulum, legitimae aedificationis in Christi Ecclesia ratio, quam ut, qujdquid omnino ex- truere volumus, id totum posito iam per Prophetas et Apostolos fun- damento superstruamus '). Pontes porro publicae poenitentiae in illo Christi Domini mandato commonstra-(307)bit, quo praecipitur, ut qui fratrem suum quoquo modo offendit, illi se protinus recon- ciliet, siq'i'dem ullum opus suum Domino Deo gratum esse velit s). Etenim t inc docemur, si plures offenderimus, plures quoque nobis reconciliandos esse, et proinde, si totam forte Ecclesiam aut bonam alioqui illius partem offenderimus, toti nos etiam Ecclesiae reconci- liari oportere. Traditur porro nobis ibidem ipse modus etiam eius, quam Christus imperat, reconciliationis, dum eos, quos offendimus, a ire illisque reconciliari iubemur. Et Iacobus vult, ut culpam apud eos nostram agnoscamus veniamque apud illos petamus *). Utrumque enim id vox confitendi apud Iacobum complectitur. Quare, ut nobis sunt adeundi fratres, quos offendimus, agnoscendaque est nobis apud illos offendiculi nostri culpa et petenda venia, ut eis reeonciliemur, ita, si totam aliquam Ecclesiam bonamve illius partem offendimus ullo modo, ipsam nobis etiam Ecclesiam in coetu suo adeundam esse intelligemus, quatenus sane universus illius coe- tus unus in Christo Domino homo esse censetur. Agnoscendaque nobis erit apud totam Ecclesiam offendi-(308)culi nostri culpa et pe- tenda venia, qua parte illam per nos offensam esse nobis conscii su- mus, ut illi reeonciliemur. Hoc vero ipsum, nempe reconciliari ad eum modum offensae per
nos Ecclesiae, nos publicam poenitentiam vocamus, et fontes illius in scripturis hosce commonstramus. ') Eph. 4. *) Matth. 5, ') Iaco. 5.
|
|||||
186
Praeterea idem ipse Christus Dominus » vaeh" suum intonat omnibus,
per quos offendicula veniunt '), sic ut dubium non sit, sub ea impreca- tione censeri omnes, per quos unus quispiam frater, nedum tota Ec- clesia offenditur quoquo modo. A qua equidem imprecatione liberari haudquaquam possumus, nisi offendiculum, quod dedimus, rursum om- nino tollamus. Quod sane fieri nullo alio modo potest, nisi per eorum, quos offendimus, reconciliationein, quatenus id quidem per nos fieri potest. Commonstratis autem ad hunc modum publicae coram Ecclesia
poenitentiae fontibus, monetur Ecclesia de iis, quae in publica quavis poenitentia imprimis debeant observari, nempe de tribus notis illius. Primo de vera nostri in peccato no-(809)stro, cuius culpam agnoscere et deprecari debemus, displicentia et accusatione, nempe ut nos ipsi- met in nostro peccato plus caeteris omnibus aceusemus, non autem illud aut excusemus quoquo modo, aut alienorum peccatorum com- memoratione extenuemus. Haec enim hypocritarum sunt propria, dum vel inviti culpa se peccatorum liberare non posse vident, interim ta- men omnes rimas quaerunt excusandi extenuandique suum peccatum praetextu alienorum peccatorum. Deinde de fiducia remissionis pec- cati, nempe ut in corde nostro sentiamus quietem nostrae conscientiae, nosque illam etiam coram Ecclesia, pro eo ac possumus, verbis con- testemur, remissum nobis esse iara videlicet peccatum nostrum illud, cuius culpam agnoscimus et deprecamur, imo vero omnia etiam alia nostra peccata propter filium Dei, Christum Dominum, et meritum mortis suae. Hie est enim fructus nostrae omnis poenitentiae, ut consolationem in corde nostro ex remissione peccatorum nostrorum in Christo autore Spiritu sancto sentiamus. Postremo de publica totius Ecclesiae in publica istiusmodi lapsorum fratrum poeniten-(310) tia aedificatione, nempe ut quisque in Ecclesia cogitet peccatum fratris ita poenitentis non tam ipsius solius, quam suum etiam totius- que adeo Ecclesiae esse, ut quisque se et totam Ecclesiam in con- spectu Dei aeque ream esse statuat, seque pari apud Deum reconci- liatione in Christo opus habere, atque lapsum fratrem oportuisse se cum Ecclesia reconciliare in peccato ipsius videt. Ac rursum tota etiam Ecclesia de certa omnium peccatorum suorum remissione con- solationem accipiat per attestatoriam illam remissionis peccatorum cum Ecclesia fratris lapsi reconciliationem. Commonefacta vero ad hunc modum Ecclesia, sistitur frater ille
denunciatus in conspectu totius Ecclesiae Ministrique ac Seniores Ecclesiae ilium circumstant obversa ad Ecclesiam facie. Quod ubi |
|||||
') Matth. 18. Luc. 17.
|
|||||
187
|
|||||
videt Ecolesiastes orditur earn, quae sequitur, ad totam Ecclesiam ad-
monitionein. Admonitio ad Ecclesiam super lapso et publice poe-
nitente fratre. (311) //Viri fratres! constituimus ecce in medio coetu vestro pro nostri
ministerii officio lapsum hunc fratrem nostrum, qui ad attestandam apud vos veram suam Christianamque resipiscentiam non recusat peccati sui culpam, quo Dominum Deura eiusque Ecclesiam offendit, publice agnoscere, ad suam quidem, ut videtis, erubescentiam, sed ad Domini Dei nostri gloriam et Ecclesiae buius nostrae aedificatio- nem, cupitque vobis rursum omnibus in conspectu Dei reconciliari, et in vestra adeo fraternitate Ecclesiastica deinccps etiam retineri. Quare vos mihi vestri hie debiti atque officii erga ilium nonnihil ex verbo Dei admonendi estis, ut sciatis, quidnam et de lapsi fratris huius et de vestris adeo simul omnium peccatis cogitare omnes de- beatis. « Duo nobis igitur de peccato in scripturis prodita habemus. Alte-
rum, nos omnes sub peccatum conclusos esse. Alterum vero, conclu- sos quidem esse, sed ut omnes etiam per gratuitam (312) Dei in Ohristo misericordiam, quod ad Deum quidem attinet, servemur, non autem in peccato nostro pereamus, praeterquam si, contempto Dei erga nos in Christo beneficio, nobis ipsi in peccato nostro placeamus, atque ita demum in illo etiam, iusto Dei iudicio, obduremur. Hinc porro docemur, quidnam et de nostris ipsorum, et de aliorum item peccatis cogitare, ac rursum ad quem modum alii erga alios, hac po- tissimum in parte, affecti esse debeamus. Dum enim audimus, nos omnes sine ulla cuiusque exceptione sub peccatum conclusos esse, facile intelligimus nos pariter omnes natura nostra in omne scelerum genus semper propendere, et proinde non admirabimur aliorum lap- sus ullos, multo minus autem lapsos fratres nostros prae nobis ipsis vel accusabimus vol contemnemus, sed nostri id debiti atque officii esse statuemus, ut aliorum lapsus omnes, quantumvis graves ac de- testandos, pro nostris ipsorum lapsibus omnino reputemus. Neque tarn lapsos fratres nostros, dum resipiscunt, in lapsu ipso-(313)rum, quam nos ipsos in illis potius intuebimur, neque tam illos prae no- bis, quam nos simul omnes cum illis coram Domino Deo nostro po- tius accusabimus. Etenim, si nos una omnes sub peccatum conclusos, esse vere et ex animo credimus, facere equidem non possumus, quin eadem quoque opera fateamur, nihil a nobis alienum esse, quod ab aliis quoquo etiam modo patrari videmus, nisi singulari Dei beneficio |
|||||
188
|
|||||
praeservemur; atque gratias sane immortales agemus Domino Deo
nostro, si nos in ea ipsa aut etiam graviora vitia prolabi non sinat, in quae alios prolapsos esse audimus. Denique et assiduis nostris precibus instabimus, ne nos deinceps labi etiam patiatur. Sed, dum nobiscum reputamus, nos pariter omnes sub peocatum conclusos ve- nundatosque esse, omnia nobis inter nos peccata sane invicem agno- scenda etiam invioemque ferenda ac toleranda esse, dum resipiscimus, per mutuam charitatem intelligemus. Alioqui ipsimet nos culpa pec- catorum nostrorum graviter oncramus, dum alios prae nobis eorum no-(3l4)mine vel accusamus vol damnamus, quae nobis cum illis communia esse, quod in nobis quidem est, fatemur. » Rursum vero dum audimus, nos sub pcecatum conclusos esse, non
cquidem ut pereamus (non enim amat interitum nostrum Deus), scd ut sola eaque gratuita Dei in Christo misericordia, non autem ulla nostra operumve nostrorum dignitate, ad laudem et gloriara ipsius servemur, cogitare dcbemus, non esse nobis haerendum in nostris peocatis, in quae nos prolapsos esse videmus, sed protinus agnita culpa nostra recurrendum esse ad Dei misericordiam, qua nos ita est complexus in unigenito suo filio, ut omnium peccatorum nostrorum culpam in ipsum translatam esse velit, ipsique totam imputat, modo et nos nobis ipsi in nostris peccatis vere et ex animo displiceamus, nosque ipsosmet in nostra corruptela, non autem ilium in sancta alio- qui ac salutari lege sua iustoque suo iudicio accusemus, et, sola de- mum ipsius rare Divina benignitate confisi, nobis vero prorsus diffisi, gratiam eius saluta-(315)rem unanimiter toto omnes pectore implore- mus. Neque liic est severus aut morosus Dominus Deus noster, ut multos aut magnos verborum apparatus in implo'randa sua gratia ac misericordia requirat. Cor intuctur ille, non verborum splendorem ullum aut apparatum. Et, si nos in corde nostro vere nobis displi- ceamus gratiamque illius supplices cum vera ac seria nostri accusa- tione ac certa rursum per -Christum fiducia imploremus, audit nos proculdubio, priusquam etiam clamare ad ipsum incipiamus, et in amplexus nostros ultro procurrit, priusquam nos nostram adversus nos ipsos accusationem instituamus. Imo vero et hoc ipsum nobis ille largitur, ut vere atque ex animo poeniteamus. Poenitentes porro humeris filii sui iinponit, ut nos ad ovile rursus suum referat, et maius insuper gaudium in regno suo instituit super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis, quos iam antea alioqui regni sui socios habebat. »Haec sane cum ita se habeant omnia, fratres dilecti! vosque nunc
in con-(316)spcctu vestro lapsum hunc fratrem nostrum habeatis, qui in vera, ut speramus, sui ipsius displicentia et accusatione culpam |
|||||
189
|
|||||
peccati sui publice et apud Deum et apud vos omnes, tanquam Dei
Ecclesiam, agnoscere ac deprecari constituit, rursumque vohis per banc suam poenitentiam reconeiliari atque in vestra sooietate Eccle- siastica, ut frater, retineri cupit. Coniungite iam et vos, imo vero coniungamus simul omnes cum ipslus pecoato nostra peccata omnia, et lapsum ipsius nostrum simul omnium lapsum esse cogitemus. Su- mamus exemplum a lapso hoc fratre nostro, ut, quemadmodum se ille sibi in peccato suo displicere publica hac sua poenitentia testatur, ita et nos nobis omnes in nostris peccatis displiceamus nosque ipsos una cum fratre hoc nostro coram Domino Deo nostro accusemus. Coniungamus preces nostras cum ipsius precibus, coniungamus et lachrymas nostras cum lachrymis ipsius Deumque supplices pariter omnes invocemus, ut frater hie nostcr culpam peccati sui vere et ex ani-(317)mo agnoscat et deprecetur, ad nominis divini gloriam suam- que ipsius salutem et totius nostrae huius Ecclesiae aedificationem". Precatio super lapso et poenitente publice fratre an-
te ipsius confessionem. « Omnipotens et misericors Pater noster coelestis! qui per os sancto-
rum Prophetarum et Apostolorum tuorum diserte testatus es, te nolle mortem peccatoris, sed potius ut resipiscat et vivat, quique unige- nitum filium tuum non pro iustis, sed pro peccatoribus mori voluisti, ut, qui se peccatorum pondere oppressos sentirent, sibique prorsus diffisi, sola filii tui fiducia thronum gratiae tuae supplices adirent, certo se abs te audiri ne dubitarent, convenimus ecce in nomine eiusdem ipsius filii tui Domini nostri Iesu Christi, ut peccata nostra apud te ipsimet accusemus veniamque pro illis per nomen eiusdem ipsius fi-(318)lii tui, ad pedes tuos provoluti, petamus. Supplices te oramus igitur, Pater indulgentissirne! primum, ut corda omnium no- strum excites per Spiritum sanctum tuum ad veram ac salutarem peccatorum nostrorum agnitionem. Imprimis vero cor lapsi inter nos fratris nostri N., qui ut peccato nuper suo totam banc nostram Ec- clesiam offendit, ita culpam illius publice etiam agnoscere ac depre- cari non recusat, ad sancti nominis tui gloriam et Ecclesiae huius tuae aedificationem. Deinde ut agnitam per fratrem bunc, nostrum peccati sui culpam nostraque peccata etiam omnia et illi et nobis clementer in visceribus praedilecti filii tui condones, et nos pariter omnes Spiritu sancto tuo ita deineeps gubernes ac communias, ut, etsi nunquam sine peccatis omnino esse possimus, in eiusmodi tamen flagitia ne prolabamur, per quae nomen tuum adorandum male audiat, causa Euangelii filii tui infametur, ministerium verbi tui Divini de- |
|||||
wo
|
|||||
deooretur et Ecclesia tua, in sacrosancto tuo nomine collecta, dissi-
petur. (319) Ab istiusmodi flagitiis libera nos quaesuraus, Domine Deus noster! propter filium tuum inque nostra infirmitate Divinam virtutem tuam adversus diram in nos Satanae ac peccati nostri ty- rannidem exeras atque iilustres, ut in sanctitate et iustitia regnum filii tui in ipsius Ecclesia promoveamus, cui tecum una et cum sancto Spiritu in triade et monade Divina sit laus honor et gloria in aeternum. Amen". Absoluta hac precatione Ecclesiastes vertit suam oration em ad fra-
trem ilium lapsum ac poenitentem euinque audiente tota Ecclesia alloquitur ad hunc modum: Admonitio ad lapsum ac poenitentem fratrem.
rAudivisti iam, dilecte frater! quodnam sit tuum ergo offensam per
te Ecclesiam officium, nempe ut peccati tui culpam ultro ipse apud il- lam in conspectu Dei agnoscas ac depre-(321)ceris, atque ita demum te reconcilies offensae in te Ecclesiae Christi. Audivisti etiam, quae- nam sint eius vicissim partes erga te, lapsum ac poenitentem fratrem suum, nempe ut suum peccatum cum tuis peccatis una cOniungat lapsumque tuum suum ipsius lapsum esse cogitet, coniungat preces suas cum tuis pro tuo peccato precibus, coniungat et suas lachrymas cum tuis lachrymis, se tecum una accuset et tecum una etiam Dei gratiam imploret. Haec vero omnia a nostra hac Ecclesia facta iam esse vides in publica illius precatione. Nunc itaque tuum erit prae- stare etiam, quod tui officii esse audisti, nempe ut peccati tui cul- pam, non in nostram ulliusve hominis gratiam, sed ad Dei ipsius gloriam et verae tuae resipiscentiae testimonium ultro ac sponte tua agnoscas ac depreoeris. n Igitur intra teipsum, mi frater! descende tuumque ipsius cor in
conspectu Dei, cui nota sunt omnia, intueare et explores. Cogita te coram Deo stare, non coram hominibus tantum. Cogita te cum Deo ipso in nostro ministerio, non autem nobiscum tantum a-(322)gere, ac nos quidein, ut homines, falli abs te posse, sed Deum non posse falli ullo modo. neque abs te neque ab alio quoquam, et nunquam impune permittere, si quis ilium in suis Ministris fallere conetur. Vide ergo, mi frater! ne Deo ipsi et Spiritui sancto in nostro mini- sterio imponas. Nos quidem ea duntaxat, quae extime videmus, con- testamur, caeterum Deus ipsa etiam cordis nostri penetralia intuetur, et severum se ultorem esse pluries declaravit eorum, qui illi in Ec- clesiastico ipsius ministerio imponere voluerunt. Da itaque et tu iam gloriam Domino Deo tuo in vera tua nunc peccati displicentia et |
|||||
191
|
|||||
accusatione. Da specimen coram hac Dei Ecclesia verae tuae Chri-
stianaeque resipiscentiae per ultroneam culpae tuae agnitionem pari- ter ac deprecationem. Haec est enim Dei gloria, ut gratuitam illius misericordiam omnes cum nostri in peccatis nostris accusatione per nomen unigeniti sui supplices imploremus perque eius demum vere Divinam benignitatem servemur. Quod equidem et tibi et (323) no- bis simul omnibus largiatur trinus ille et unus Deus, Pater, Eilius et Spiritus sanctus, laudamdus in saecula. Amen." Hie vero lapsus frater ille aedet publicam peccati sui confessio-
nem culpamque suam publice agnoscet ac deprecabitur et se inter membra Ecclesiae retineri petet. Et, quoniam fieri potest, ut, qui ad eum modum coram tota Ecclesia peccati sui culpam agnoscere ac deprecari debent, aut imperitia ipsa aut etiam pudore ea dicendi fa- cultate destituantur, quae ad rem totam explicandam requiri forte posset, Ecclesiastes veluti per epilogum repetit publice coram tota Ecclesia lapsi illius, qui poenitentiam agit, capita praecipua totius confessionis, ac demum a fratre illo poenitente quaerit, num ea om- nia, quae ipse commemorasset, vera esse agnoscat proque illis omni- bus culpam suam publice deprecetur et petat hoc ipso nomine cum tota Ecclesia reconciliari. Quodsi frater ille poenitens se assentiri testetur, turn Ecclesiastes, versa ad Ministros alios ac Seniores ora- tione, ab illis publice quaerit, num adhuc in pu-(324)blica ilia fratris lapsi poenitentia aliquid desiderent et requirant. Ac turn, si quid ali- quis Ministrorum in medium vult adferre, quod in poenitentia ilia desiderari adhuc posse videatur, id cuique illorum ordine suo licet. Si vero nemo illorum quidquam habet, quod dicat, turn Ecclesiastes infra scripta admonitione ad fratrem ilium poenitentem utetur. Admonitio ad lapsum ac poenitentem fratrem post
eius confessionem. "Audivimus tuam confessionem, mi frater! cuius nomine et tibi et
nobis simul omnibus maiorem in modum gratulamur. Atque Domino Deo nostro de hac tua resipiscentia gratias agimus, qua tu non tarn sane te ipsum tuamque infirmitatem, quam potius Satanam ipsuin per tuam adversus ilium tuumque peccatum victoriam in Christo Domino pudefecisti in culpae nunc tuae publica ista agnitione et deprecatione. 'incimus e-(325)nim adeoque et pudefacimus revera Satanam ipsum cum universa tyrannide ipsius ac pedibus nostris quodammodo caput ipsius conculcamus, imo vincit pudefacit ac conculcat ilium in nobis tyscmet Christus Dominus, quoties illius beneficio peccata nostra au- |
|||||
192
|
||||||
toremque illorum Satanam, cum Divinae gratiae imploratione et certa
spe veniae, propter eundem ipsum Christum Dominum accusamus. u Agnosce igitur singulare Christi Domini beneficium, mifrater! in
aedita nunc per te peccati tui adeoque et Satanae ipsius accusatione. Neque enim hoc aut tuum aut ullius hominis opus est, qui ex nobis ipsi nihil alioqui boni omnino etiam cogitare possumus, sed est opus proculdubio ipsiusmet Christi Domini, qui id per suum Spiritum so- lus operator ad Divini nominis sui gloriam nostramque salutem et Ecclesiae suae aedificationem. Hoc agnosce, inquam, et cave, ne tan- to beneficio deinceps per tuam in peccatis tuis indulgentiam ad tuam ipsius (quod absit) condemnationem (326) abutaris. Cogita aegerrime id laturum esse Satanam, suam istam, inquam, in tua hac poenitentia pudefactionem ac conculcationcm, et proinde nihil non esse tentatu- rum proculdubio, ut te quoquo rursuin modo illaqueat. Vide igitur, quod in tc est, ne illi per peccatorum tuorum indulgentiam locum in te ullum permittas, ne postrema primis deteriora fiant. Insta precibus assiduis apud Dominum Deum tuum precesque piorum etiam cum tuis precibus coniungito, ut te regat ac commuuiat Spiritu sancto suo, utque tibi armaturain illam subministret,* quam nobis Paulus proscribit '), quo minus insidiosis Satanae conatibus atque impulsio- nibus opprimaris. Pidelis porro est Deus, ut id faciat, modo ilium per nomen unigeniti sui filii vere et ex animo invocemus. Illi te igitur totum commenda, mi frater! ilium appella, illi te totum prae- be, illi toto pectore confide. Ita enim fiet hauddubie, ut, quemad- modum in capite nostro Christo Domino nihil iam babet neque ha- bere ullo modo potest Satan, ita neque in te (327) etiam nobisque simul omnibus quidquam omnino habere arnplius possit" Admonitio ad Ecclesiam.
* Vos autem, fratrcs! omnes exemplum a lapso hoc et poenitente fra-
tre vestro sutnite. Frimum ut vobis in vestris peccatis vere in corde vestro displiceatis. Deinde ut vos in illis coram oculis Dei una cum poenitente hoc fratre vestro accusetis Divinamque pariter omnes mi- sericordiam supplices implorelis. Postremo, si quempiam vestrum pu- blice, ad quern modum illi contigit, labi aliquando contingat, ut pu- blice etiam peccati vestri culpam agnoscere ac deprecari Ecclesiaeque vos, exemplo fratris huius, reconciliare ne detrectetis. Quod vero iam restat, condonetis iam ex animo in conspectu Domini fratri huic vestro omnem offensionem omnino, quemadmodum et vestra vobis ') Eph. 6.
|
||||||
»
|
||||||
198
peccata omnia a Domino Deo vestro condonari optatis. Agnoscite
ilium deinceps pro fratre no-(828)stro omnium, et, omissis in poste- rum omnibus omnino exprobrationibus, omnes ilium fraterno amore nostro in Domino complectamur. Atque, ut ipse certum iam suae vobiscum reconciliationis indicium ac testimonium habere possit, pro- cumbite in genua omnes Deoque patri nostro mecum una gratias agite pro bac fratris nostri istius resipiscentia et reconciliatione, ad hunc modum:" Gratiarum actio pro resipiscentia lapsi fratris et re-
conciliatione. n Pater noster coelestis! inexhauste fons omnis misericordiae et con-
solationis! non equidem indigni sumus omnes, quos tu respieias, ne- dura ut nos audias, multo minus autem ut nos inter filios tuos nu- meres paternaque benignitate tua complectaris, sed, dum ineffabilem tuam erga nos bonitatem ac misericordiam in unigenito filio tuo Christo Domino, ipsius (829) beneficio, intuemur, qua nos, mortem alioqui aeternam dudum commeritos atque perpetuo etiam magis commerentes perire nihilominus non vis, sed amanter revocas ad re- sipiscentiam, condonataque nobis gratuito culpa omni nostrorum peccatorum, in gratiam rursum tuam vere paternam recipis, propter dilectum tibi unice filium tuum et meritum salutare ipsius. Non possumus tantum hoc tuum beneficium non supplices agnoscere, te- que illius nomine non toto etiam nostro pectore colere atque adorare, et pro illo tibi ad pedes tuos provoluti ingentes agere gratias. Nunc te igitur eo ipso nomine laudamus, Pater sanctissime! una cum filio tuo et sancto Spiritu te adoramus, tibique omnes pariter gratias agi- mus, praesertim vero cum tuae istius benignitatis testimonium in fratre hoc nostro in publica hac ipsius poenitentia conspiciamus, et te supplices oramus, Pater indulgentissime! ut nobis omnibus in nostris peccatis cor poenitens largiri digneris, nempe ut nobis in illis semper displiceamus, neque (330) erubescamus nos in illis semper accusare, sed per nostri pudefactionem virtutem ac gloriam tuam in nostra infirmitate celebremus ad nominis tui adorandi gloriam, salu- tem nostrum hie omnium et catholicae tuae Ecclesiae aedificationem, per filium tuum Dominum nostrum Iesum Christum. Amen". Pinita hac gratiarum actione quaerit Minister a poenitente fratre
illo, num deinceps quoque disciplinae Ecclesiasticae subesse velit mxta verbum Dei, illeque respondet: »Etiam". Turn Minister illi annunciat et contestatur veram ac plenam peccati
H. 13 |
||||
194
|
|||||
ipsius coram Deo et eius Ecclesia remissionem, non tantum in terris,
sed etiam in coelo, idque propter Christum Dominum, qui mortuus est pro omnibus peccatis nostris et rninisterium suae Ecclesiae in coelo quoque firmurn ac ratum esse afiirmavit. Postremo Ministri ac Seniores ordine omnes fratrem poenitentem
ilium dextris datis amplexantur in totius Ecclesiae conspectu et suam cum illo totiusque Ecclesiae reconciliationem datis illi osculis (331) suis attestantur. Atque ita demum Psalmus gratulatorius canitur atota Ecclesia, [Psalm.J
103, »Benedic anima mea Domino" aut alius similis, dimittiturque Ecclesia more solito cum pauperum commendatione et benedictione. Hie simplex publicae poenitentiae ritus, priusquam ad excommuni-
cationem perveniatur, sufheere nobis visus est in nostris Ecclesiis. Praesertim cum in se eomplecti videatur omnia, quae ad salutarem fratris cuiusque lapsi resipiscentiam pertinent ullo modo et facianl proculdubio, cum ad fratris poenitentis consolationem, turn vero etiam ad totius Ecclesiae aedificationem, quae quidem potissimum sunt spectanda in toto usu Ecclesiasticae disciplinae. Externas vero illas in vestibus ac gestibus propemodum theatricis notas, quae vulgo pu- blicae poenitentiae adhiberi consueverunt, non magnopere morati su- mus, quod neque prorsus a suspicione liberae esse videntur, et fallant non raro sua hypocrisi multorum iudicia. Denique non ita multuin videntur ad aedificationem facere, et pertinent potius ad Magistratus politici iudicia, quam ad Ecclesiasticae (332) disciplinae observatio- nem. Atque de publica poenitentia tantum. Nunc de excommuni- catione dicendum erit, ad quam recurrere oportet, tanquam ad sacram ancoram, si qui in Ecclesia nullis omnino neque privatis neque pu- blicis admonitionibus, iuxta earum gradus, ad resipiscentiam revocari possint. De modo ac ritu excommunicationis.
Post observatos omnes omnium, ut dictum est, admonitionum gra-
dus, si frater quispiam illis neglectis ita in peccato suo obdurescat, ut nullam reliquam spem faciat resipiscentiae suae Ministris ac Se- nioribus Ecclesiae omnibus, turn necessario est veniendum ad talis cuiuslibet fratris excommunicationem. Dictum est autem iam de gra- dibus et ordine admonitionum, quae privatim et publice habentur apud lapsum fratrem aliquem, deinde in coetu Ministrorum ac Seniorum Ecclesiae, postremo coram tota Ecclesia, priusquam ad excommuni- cationem perveniatur, u-(333)bi de progressu disciplinae agitur. Ubi igitur omnibus illis admonitionibus nihil eflici potuit, hoc solum restat |
|||||
195
|
|||||||
tandem, ut contemptor ille omnium istiusmodi admonitionum a coetu
Ecclesiae reiiciatur. Neque vero sola Ministrorum ac Seniorum una omnium (ne dicam
unius aut alterius Ministri) autoritate ab Ecclesia quisque eiicitur, sed unanimi totius Ecclesiae consensu atque approbatione. Ita enim Paulus lugere vult totam Ecclesiam circa fratris alicuius excommuni- tionem, et non temere spiritum suum toti Corinthiorum Ecclesiae coniungit in tradendo Satanae illo, qui cum noverca illic sua con- suetudinem habebat '). Papa quidem Romanus et iurati illi Episcopi Ecclesiam hie non morantur, sed, contempto illius iudicio, nescio quam sibi iurisdictionem arrogarunt, ad quam id quoque pertinere putant, ut per illos solos excommunicato fiat. Hac via scilicet perveniendum erat ad premendam tyrannide Christi Ecclesiam, qui unicus in omni- bus ipsorum conciliis scopus fuisse videtur. At vero Paulus, qui non minore alioqui apud Corinthios ministerii sui autoritate, quam Pe-(331) trus apud Komanos valebat (ne quid hie de Papa Komano eiusque cornutis Episcopis dicamus), tantum sibi non sumit interim, ut sua ipse autoritate Corinthium ilium, thori paterni violatorem, Satanae tradat, sed, absens cum esset, Ecclesiam hortatur exposita illi sua sen- tentia, ut fiagitiosus ille in totius Ecclesiae coetu, tanquam se ipso etiam praesente, Satanae cum publico luctu Ecclesiae tradatur. Hoc nimirum poscebat fides ministerii Apostolici, ut curain quidem seriam ac diligentem suae Ecclesiae, quamlibet absens, haberet, illamque de sua voluutate certiorem in eius gubernatione faceret, adeoque et offi- cii illam sui de rescindendis flagitiosis istiusmodi hominibus graviter admoneret. Sed sibi ipse non sumit, ut in publico etiam facinore quidquam oinnino sua solius autoritate agat. Caeterum Ecclesiae ipsi suam autoritatem permittit, ut ipsa in coetu suo id agat, quod ille agendum esse omnino putabat. Ita vero et in nostris Ecclesiis non solum Superintended, sed ne Ministri quidem ac Seniores Ecclesiae una omnes excommunicare quenquam possunt in sua Ecclesia, nisi totius simul Ecclesiae assensus publicus (335) atque approbatio accedat. Diximus autem, quo die frater aliquis publice et nominatim coram
tota Ecclesia denunciatur propter contemptas priores omnes admoni- tiones, simul quoque diem constitui, quo frater ille, ita iam denun- ciatus, nisi interea resipiscat, excommunicari debeat, et moneri prae- terea Ecclesiam totam, ut, si quisquam nimium praecipitari, aut alio- qui parum legitime peragi putet excommunicationem ipsam adversus denunciatum fratrem ilium, intra octo totos dies ante ipsam excom- |
|||||||
') 1 Cor. 5.
|
|||||||
13»
|
|||||||
196
|
|||||
mumcationem Ministros ac Seniores Ecclesiae huius admoneat, sive
privatim aliquos, quos velit, sive simul omnes in consueto coetu ipso- rvtm, et sententiae suae rationem ex verbo Dei reddat. Si igitur ante constitutum ilium excommunicationis diem, neque
qurequam alius ex verbo Dei ostendere possit, peccari ullo modo in denunciato fratre illo, ita jam (ut est dictum) excommunicando, neque ipsemet denunciatus frater ille ullam det resipiscentiae suae significa- tionem, turn sine longiore mora silentium Ecclesiae habetur pro tacito consensu ipsius et approbatione futu-(336)rae excommunicationis. Si vero aut alius quisquam e coetu Ecclesiae ostendat ex verbo Dei cau- sas aliquas legitimas differendae adhuc aliquousque excommunicationis, aut frater ipsemet denunciatus ille ante diem constitutum specimen aliquod certum det suae resipiscentiae, turn res tota rursum differtur spe illius resipiscentiae in proximum alterum Dominicum diem, et causae huiusmodi dilationis publice coram Ecclesia exponuntur. Pro- ximo vero deinceps Dominico die frater ille denunciatus aut publica poenitentia sese reconciliat Ecclesiae iuxta suprascriptam illius for- mam, aut tandem tandem necessario excommunicatur. Ut autem circa excommunicationem graviter et ordine omnia ge-
rantur, pridie excommunicationis habendae conveniunt a meridie Mi- nistri et Seniores utriusque Ecclesiae et diligens a singulis inquisitio fit, num aliquae causae proferri possint, propter quas iuxta verbum Dei excommunicatio ipsa aut differri adhuc aut etiam plane omitti deceat. Quodsi quid eiusraodi profertur, quod pondus aliquod iuxta verbum Dei habere posse videtur (337), sive id Seniorum ali- quis ex sese proferat, sive ab aliis auditum exponat, cum de eo inter Ministros et Seniores ita deliberatur, ut unaniniis omnium consensus habeatur, qui verbo Dei alioqui nitatur. Si vero nihil eiusmodi pro- fertur, turn postridie proceditur ad excommunicationem denunciati fratris et publicum Ecclesiae silentium pro assensu illius atque ap- probatione habetur. Quo die vero est habenda ipsa excommunicatio, nempe constituto
ad id, ut dictum est, Dominico die, contrahitur nonnihil consueta publica concio matutina, ut Ecclesiastes tempus aliquod habere possit ad explicandam naturam ac rationem excommunicationis in Ecclesia Christi. In ipsa vero explicatione haec potissimum tractantur. Argumentum admonitionis publicae de excommuni-
catio ne. 1. Exponit Ecclesiastes, quid sit et quid in se complectatur, quam-
que vim obtineat ipsa excommunicatio. Docet esse Christi (338) |
|||||
197
|
||||||||
Domini institutionem ad retundendum in eius Ecclesia comtemptum
legitiraarum omnium admonitionum ordinatam, quae nos etiam no- strae invicem omnium aliorum pro aliis curae ac sollicitudinis admo- neat, qui nos unius in Christo corporis membra esse profitemur. Do- cet item duo imprimis esse observanda in ipsa excommunicatione. Primo resectionem ipsam membri a toto reliquo Ecclesiae corpore, quae praesertim fiat in nomine et cum virtute atque potentia Domini nostri Iesu Christi, quemadmodum Paulus loquitur '), deinde tradi- tionem resecti membri in potestatem Satanae in interitum carnis. U- trumque porro id liorribile plane esse, nam istiusmodi resectione iam fieri, ut, tantisper dum nos rursum Ecclesiae non reconciliamus, nullae oinnino vitae ac salutis aeternae promissiones ad nos censean- tur quoquo modo pertinere. Cum enim Ecclesia sit mysticum Christi corpus, ut, qui ab ilia resecti sunt, ad Christi quoque Domini corpus pertinere non possint, et extra illud ipsum Christi Domini corpus nulla sit certa salutis spes Divinis promissionibus proposita quatenus sane nemo ascendit in coe-(339)lum, nisi qui descendit de coelo *) perspicuum est, resectos ab Ecclesia ab omni simul etiam salutis spe excludi, quatenus sane e corporis Christi compage eiiciuntur, donee per Ecclesiam rursus facta legitima reconciliatione recipiantur. Etsi autem Christus Dominus eodem loco a nobis haberi velit resectos istiusmodi admonitionum Ecclesiasticarum contemptores, quo Ethnici et publicani haberi solent, est tamen tanto gravior excommunicato- rum conditio, quanto gravius est auditas contempsisse a Christo ipso institutas admonitiones, quam nunquam auditas non observasse. Et dum Dominus noster admonitionum omnium contemptores eodem plane cum Ethnicis et publicanis loco habendos esse docet, non equi- dein hoc agit, ut crimen utriusque par faciat, sed ut consuetudinem utriusque, dum nullum dant specimen resipiscentiae, perinde vitan dam in Ecclesia esse doceat. Contemptus igitur admonitionum Ec- clesiasticarum graviorem multo reddit causam eorum, qui ab Ecclesia per usum. disciplinae resecantur, cuius equidem nomine Ethnici accu- sari non possunt, ut intelligamus peccatum eorum, qui sunt excom- municati legitime (340) Ecclesiae ordine, graviore vinculo ligatum esse in coelo pariter atque in terra, quam peccatum Ethnicorum. Sed mali magnitudinem conduplicat, dum quis ab Ecclesia rescinditur in nomine et virtute ac potestate Domini nostri Iesu Christi. (iuemad- modum enim plurimum interest, humana ne an vero Divina vi ac po- tentia e Diaboli tyrannide liberemur, ita plurimum interest etiam,; hu- mana ne autoritate an vero in nomine virtute ac potestate Christi Do - |
||||||||
') 1 Uor. 5,
|
||||||||
«) loan. 3.
|
||||||||
198
|
||||||
mini ex Ecclesia eiiciamur. Nimirura eos, qui ad hunc modum ex-
communicantur, Satanae ipsi tradi audimus. Qui equidem indulgere non solet, illis praesertim, quos sibi ad eutn modum traditos habet, potissimum autem si ullam in eis spem resipiscenitae videat, aut, si quibus indulget, non alio id proculdubio consilio facit, quam quod, dum sibi ab illorum resipiscentia non magnopere metuit, comtemptum eorum sua istiusmodi indulgentia alere obfirmareque conatur. Esset- que plane deplorata ao modis omnibus desperata causa omnium (quod in ipsis est), qui ad eum modum ab Ecclesia eiiciuntur, si non certis finibus nobis Spiritus sanctus earn Satanae in excommunica-(341)tos potentiam circumscripsisset. Sed in carnis interitum tradi eos Sata- nae 1'aulus docet, qui ad eum modum excommunicantur, ut intelli- gamus, merito quidem cos, qui se per contemptum omnium admoni- tiouum excommunicari patiuntur, Satanae posse tradi sine spe veniiie ulla ad aeternam condemnationem, sed gratuita id Dei erga nos be- nignitate in Christo fieri, ut in carnis duntaxat interitum tradantur, si quomodo per immissas a Satana iuxta permissam illi potestatem carnis afflictipnes caro ipsa spiritui subiici, atque ita demum, qui sunt resecti, ad resipiscentiam et reconciliationem revocari possint. Interim tamen Iiiobi exemplo docemur, ad quern modern a Satana tractentur, in quos ille potestatem sibi, quod ad carnem attmet, a Deo traditam habet, quamcunque id tandem ob causam nonnunquam Dominus fa- ciat '). Nee leve est, quod de Corinthio illo per Paulum excommunicato legimus, nempe non multum abfuisse, quin absorberetur in suis afflic- tionibus, posteaquam reiectus esset. Et certum est in neminem solere esse mitiorem Satanam in hac vita, quam in eos, a quorum resipi- scentia sibi nihil metuit, (342) sic ut hoc sane magis sit exitialis iu- dicanda eorum excommunicatio, quo mitius a Satana tractari videmus, quos ille sibi iam in suam potestatem, potissimum autem in nomine virtute atque autoritate Christi Domini traditos habet. 2. Docct Ecclesiastes, non tarn equidem crimina ipsa atque flagitia,
quantumvis gravia, quam comtemptum potius rebellem ac praefractum, excommunicationis remedio ab Ecclesia Christi arceri. Nullum enim tarn esse atrox facinus ac fiagitium. quod Ecclesia ferre non debeat, cum et ipsa sit omni infirmitatis genere circumdata, praeter obsti- natum rebellem ac praefractum contemptum admonitionum ex verbo Dei. Hoc enim fermentum ferre non potest Christus Dominus in sua Ecclesia, perinde atque Diabolum ipsum, huius fcrmenti artificem ct autorem. Inde vero facile apparere, quidnam sit sentienduro de Papi- sticis excommunicationibus, dum per iilas non equidem contemptum |
||||||
«) lob 1.
|
||||||
199
legitimarum adraonitionum ex verbo Dei arceri ab Ecclesia, sed hu-
manarum traditionum transgressiones puniri per tyrannidem Anti- christianara videmus. (343) 3. Explicat Ecclesiastes modum et ordinem instituendae excommu-
nicationis. Nempe excommunicationem non esse positam in Ministro- rum pariter omnium, nedum in unius, quamlibet magnus liabeatur, arbitrio atque autoritate, sed in unauimi totius Ecclesiae consensu iuxta verbum Dei, et proinde toti Ecclesiae indicari oportere causas omnes instituendae cuiuslibet in fratrem quempiam excotnmunicatio- nis, eiusque publicum assensum requiri, priusquam instituatur. Ita Paulus Corinthium ilium non aliter Satanae tradit, quam coniuncto spiritu suo cum ipso coetu Corinthiacae Ecclesiae. Ut autem legiti- mus Ecclesiae assensus haberi possit, et peccatum ipsum excommuni- candi fratris cum suis circurastantiis et obstinationem ipsius in con- teranendis omnibus Ecclesiasticis admonitionibus coram tota Ecclesia exponit, docetque esse id debiti officiique omnium in Ecclesia, ut, si quisquam aut in observato apud excommunicandum fratrem admoni- tionum ordine ac modo, aut in ipso disciplinae progressu aliquid re- quireret, id tempori Ministris ac Senioribus Ecclesiae indicaret. Alio- qui silentium totius Ecclesiae haben-(344)dum esse pro unanimi con- sensu ipsius. Inde vero etiam docemur, quid de Papisticis excommu- nicationibus statuendum sit, quae sola Pseudoepiscoporum tyrannide pro ipsorum tribunalibus instituuntur, et omnium gravissimae esse censentur, quae odio verae religionis in studiosos doctrinae ac religio- nis Euangelicae Pharisaico supercilio decernuntur. Nimirum de illis docet Christus Dominus: Beati eritis, cum vobis maledixerint propter nomen meum '), et ad illas perjtinet Propheticum illud: Maledicam benedictionibus vestris, quibus et iam maledixi, etc s). 4. Exponit Ecclesiastes, excommunicationis usum non solum non
pugnare cum lege charitatis Christianae, sed gravissime etiam violari legem charitatis in Ecclesia Christi, si legitimus excommunicationis usus non observetur. Quemadmodum enitn infidelis chirurgi est pu- tridum ac noxium toti corpori membrum in totius corporis perniciem fovere velle, quemadmodum item veneficium est, non autem beneficium, fermentum lue aliqua infectum toti conspersioni immiscere velle, ita, cum nihil sit nocentius obstinato re-(345)bellique ac praefracto pror- sus contemptu admonitionum ex verbo Dei in Christi Ecclesia, gra- vissime proculdubio peccant Ministri illius nedum ut illam ament qui infectum lue hac exitiali membrum ipsius aliquod in perniciem totius corporis alere inter sese fovereque pergant, ac non potius to- |
|||||
') Matth. 5. ») Malac. 2.
|
|||||
200
|
|||||
tarn admonent Ecclesiam, ut sibi iuxta Christi et Apostolorum doc-
trinam a tam noxio fermento caveat. 5. Exponit fructus legitimae excommunicationis: nempe, primum
Dei nomen per illam honoratur, quatenus sane legitimo excommuni- cationis usu testamur, nos longe ab illis abesse, qui indulgentiae fla- gitiorum Dei et sui Euangelii nomen praetendunt, quae sane res fa- cit, ut male nunc passim audiat doctrina Euangelii Christi, dum illam indulgentiae nostrae praetexere conamur. Deinde usu legitimae ex- communicationis conservatur Ecclesia in suo officio, discit sollicita esse pro salute membrorum suorum, docetur quam res sit invisa Deo planeque iotolerabilis admonitionura Ecclesiasticarura contemptus, coadunatur indies magis ac magis per quotidianas invicem ex verbo Dei inter sese (346) admonitiones ac consolationes atque assiduis istiusmodi exercitiis in unanimi semper consensu confirmatur. Postre- mo remedium etiam adhibetur iis, qui sunt excommunicandi, legi- timo usu excommunicationis. Negari enim non potest curam haberi eorum, qui sunt excommunicandi ab Ecclesia. Suffunduntur enim pudore, ut per publicam pudefactionem peccati sui magnitudinem aguoscant, in illoque sibi displiceant ac tandem resipiscant. Kese- cantur a reliquo toto Ecclesiae corpore cum luctu publico, ut cum publica rursum gratulatione per reconciliationem recipiantur. Tra- duntur Satanae, ut agnita demum sua miseria Dei misericordiam im- plorent. Breviter, quemadmodum membra in corpore humano, quae gangraena occupavit, secantur uruntur ad hominis revalescentiam, et quo maiore id cura fiat, hoc est maior spes restituendae valetudi- nis, ita ad propellendam a nobis gangraenam omnium maxime ex- itialem ac pestiferam (contemptum inquam obstinatum ac rebellem Ecclesiasticarum omnium admonitionum) institutum habemus a Chri- sto Domino in sua Ecclesia extremum illius remedium, ex-(347) communicationem. 6. Ostendit Ecclesiastcs, quam sit noxia Ecclesiae interrnissio di-
sciplinae et perinde etiam excommunicationis. Primum ab una mor- bida pecude facile infici totum gregem, si non illi aliquo remedio tempori occurratur* Deinde provocari iram Dei adversus totam Ec- clesiam per disciplinae negligentiam, adeoque et Divina punitio ac- cersitur, quemadmodum Paulus docet'). Neque desunt exempla Divinae severitatis gravissima adversus disciplinae Ecclesiasticae negligentiam. Nimirum, ut non raro declinamus Divinam ultionem, dum nos diiu- dicamus, ita, dum nobis ipsi neglecto disciplinae usu indulgemus, Dei in nos vindictam provocamus. Hinc enim et tyrannidis immanitas et |
|||||
') 1 Cor. 11.
|
|||||
201
|
|||||
sectarum omnium seges. Digni sumus videlicet, qui et sectarum et
tyrannidis carnifioina puniamur, dum paterna iuxta usum diseiplinae Ecclesiasticae virga corrigi non sustinemus. Haec ita de excommunicatione dicuntur ad totam Ecclesiam, et
impietas eorum accusatur, qui usum diseiplinae Ecclesiasticae aut traducunt, aut in gratiam hominum (348) negligunt seu profanant. Deinde Ecclesiastes ad exercendam ipsam excommunicationem pro- greditur in hunc mo dum. Sedent in prospectu totius Ecclesiae Ministri, Seniores ac Diaconi
oimies, quos ad diligenter auseultandum omnia Ecclesiastes adhor- tatur, ut de omnibus, quae ad ipsorum miuisterium hac in parte per- tinent, in conspectu totius Ecclesiae respondere possent iuxta ipsius interrogutiones. Tandem, ad Ecclesiam conversus, iliani alloquitur in hunc modum: #Non ignoratis, fratres! adraonitum iam pluries fuisse fratrem no-
strum N. et privatim et publice iuxta usum diseiplinae Ecclesiasticae, tam de peccato suo, quam etiam de contemptu omnium apud ipsurn factarum admonitionum, tam in coetu Ministroruin ac Seniorum om- nium, quam hie etiam semel atque iterum in publico totius Ecclesiae coetu, ne quid de privatis aliorum fratrura admonitionibus dicamus: atque haec omnia toties facta esse, ne ad lugubrem nobis omnibus hanc ipsius excommunicationem perveniretur. Sed cum haec omnia frustra apud eum facta esse cum (349) magno animi nostri dolore videamus, ipseque nulla adhuc det indicia verae resipiscentiae per ullam culpae suae legitimam agnitionem ac deprecationem, vosque praeterea silentio vestro consilium Ministrorum, Seniorum ac Diaco- norum vestrorum omnium de exercenda adversus hanc ipsius obsti- nationem excommunicatione approbatis, cogemur iam tandem, quan- quam inviti nee sine publico luctu nostrum omnium, descendere ad eius excommunicationem. Et, ut omnibus vobis liquido constet, nos omnes invitos ad illam plane compelli, peccatum ipsius, quo adversus legem Dei fratres suos imprimis, deinde vero universam nostram hanc Ecclesiam offendit, exponemus". Atque hie Ecclesiastes recenset omnia ordine, quae excommunican-
dus ille frater 'designavit, tam ante, quam post admonitiones omnes et privatas et publicas: quoties item et per quos fuerit admonitus, tam privatim quam publice nomine Ministrorum ac Seniorum om- nium, et etiam coram toto Ecclesiae coetu; haec tamen omnia fru- stra apud (350) ipsum haetenus acta fuisse. Tandem vero ad reliquos Ministros, Seniores ac Diaconos conversus
Ecclesiastes ab eis coram tota Ecclesia sciscitatur, num ita se ha- beant omnia, quemadmodum ipse narrasset, illique, auscultante tota |
|||||
202
|
|||||
Ecclesia respondent: »Etiarn". Deinde ab iiadem Ministris reliquis ac
Senioribus et Diaconis quaerit, num quisquam ex Ecclesia tota ilia hebdomade ad ipsos retulerit, quod merito obstare posse videretur, quominus ad fratris denunciati excommunicationem procedatur, illi- que rursum respondent, aut nihil ad se relatum esse, aut quod non ita multum ad rem ipsam facere videatur. Quodsi futilia quaedam ad se relata esse dicant, turn ea omnia per Ecclesiasten ex verbi Di- vini autoritate confutantur et refelluntur. Postea vertit sese ad Ecclesiam Ecclesiastes, illamque hortatur, ut
vicem fratris sui illius impoenitentis vere et ex animo doleat, quem- admodum membro in corpore male affecto membra reliqua omnia condolere maloque ipsius ex animo affici debent. Et posteaquam ex- tremum illi iam remedium suae impoenitentiae adhiberi necessario oporte-(351)re vident, ut dolorem suum ac luctum pro impoenitcntc fratre suo publica sua ad Deum precatione in genua procumbentes contestentur. Ipse vero Ecclesiastes, procumbente in genua tota Ec- clesia, ad hunc modum clara et expedita voce precatur: Precatio pro impoenitente fratre ante eius excommu-
nicationem. »Omnipotens, aeterne et misericors Pater! qui pro tua gratuita erga
nos bona in Christo voluntate et misericordia non vis mortem pec- catoris, sed potius ut Spiritus sancti tui afflatu convertatur et vivat, quique earn esse vim testaris Divini verbi tui, ut petras etiam ipsas mallei instar potenter coniminuat ac contundat, te ecce supplices ac coram oculis tuis prostrati per nomen dilecti filii tui oramus, ut fratris nostri impoenitentis, N., cor atque animum, hactenus lapidis instar obduratum, virtute verbi tui autore Spiritu sancto tuo emollire ad poeniten-(3B2)tiam tenebrasque mentis suae luce Divinae tuae gratiae dispellere digneris, ut in corde tandem suo sentiat graviter se, primum in te, o, Pater indulgentissime! deinde vero in tuam quo- que banc Ecclesiam peccasse, peccatumque hoc suum apud te et hann Ecclesiam accuset ac nobiscum una deploret, ne ipsuin inviti, sed impoenitentia ipsius compulsi, e mystico tuo corpore cum luctu no- stro excludere cogamur, sed eum potius ut vivum filii tui membrum in hac ipsius Ecclesia cum gaudio et gratulatione retineamus. Exau- di nos, o, Pater indulgentissime! per nomen dilecti filii tui ad te cla- mantes, nostrumque hunc fratrem impoenitentem atque ad interitum iam propendentem in viam rursus clementer verbo virtutis tuae re- voca, quo nos omnes, qui propter ipsius obstinationem in conspectu tuo lugemus, per eius resipiscentiam exhilarari illique gratulari, et |
|||||
203
|
|||||
uomen tuum adorandum in coetu boc nostro cum gaudio celebrare
possimus. Nos quidem indigni sumus quos tu audias, Pater sanctis- sime! qui te alioqui assiduis (353) nostris peccatis irritamus. Sed tu ne velis nos ipsos in nobis intueri. Intuere autem dilectum filiura tuum, quern in caput nostrum inque advocatum pontificem mediato- rem ac propiciatorem nostrum pro tua misericordia coustituisti. Hunc ipsum, quaesumus, mortisque suae pro nobis meritum nostrique in sanguine illius acceptationem misericorditer intuere, et lie patiaris innocentissimum filii tui sanguinem pro hoc fratre nostro impoeni- tente nobisque pariter omnibus fusuin, Satanae dolis ac tyrannide profanari. Inclina aures tuae misericordiae, Pater beneficeutissime! ad populi huius tui preces, nomen sanctum tuum super fratre hoc im- poenitente cum luctu invocantis, ut tuo beneficio sanetur potius, quam in aeternum ioteritum a corpore tuo abscindatur. Id vero abs te petimus fiducia capitis ac mediatoris nostri Christi Iesa, iuxta prae- scriptum nobis ab ipso modum: Pater noster, etc". Finita hac precatione observat Ecclcsiastes, num frater ille iinpoe-
nitens prodeat ad dandum aliquod indicium suae resipiscentiae. Quod si fiat, Ecclesiastes ilium ad reliquos Ministros ac Seniores et Diaco- (354)nos accedere iubet in conspectu totius Ecclesiae, ut illis mentem atque institutum suum exponat, illique eum audiant et notas verae in illo poenitentiae observent. Quas si viderint, rem mox Ecclesia- stae in suggesto stanti indicant, ut excommunicatio differatur. Ec- clesiastesque id totum Ecclesiae ipsi exponit, illamque ad gratiarum actionem pro fratris impoenitentis resipiscentia adhortatur. Publica autem fratris illius poenitentia in aliud tempus differtur, ut, quod iam statuisset, animo bene deliberato reque tota bene excussa faciat ad maiorein Ecclesiae aedificationem, praeterquam si ita manifesta del signa verae resipiscentiae, ut omnem omnino tollant de ilia dubita- tionem. Turn enim publica eius auditur poenitentia a tota Ecclesia, loco institutae excommunicationis. Illeque culpam omnem publice agnoscit ac deprecatur apud totam Ecclesiam, et peccati et contemp- tus pariter taui diuturni omnium apud se factarum admonitionum, pro eo ac per Ecclesiasten omnia narrata fueru-nt. Omniaque turn demum ad eum modum fiunt, ad quern modum de publica lapsorum poenitentia in superioribus exposita habentur, facto initio ab ea ad- moniti-(355)one, quae ad lapsum ac poenitentem fratrem habetur post eius confessionem. Si autem frater ille impoenitens neque prodit ipse, neque per alios
ullam dat resipiscentiae significationem, turn Ecclesiastes paucis ob- stinatiouem fratris illius impoenitentis apud Ecclesiam deplorat, et |
|||||
204
|
|||||
productis aliquot scripturae locis ostendit, quanta Divinae sit ultionis
contra obstinatum istiusmodi contemptum severitas. Horrendum esse incidere in manus Dei viventis. Ac multo miserrimum esse, non sen- tire iram Dei in nostris cordibus adversus peccatum, et proinde ilium raoneri adhuc semel atque iterum per nomen Christi Domini, pro peccatis nostris mortui, ut culpam peccati contemptusque sui adhuc agnoscat seque Ecclesiae recouciliet et sanguinem Christi Domini in se, quo ablutus est, ne conculcare pergat. Quodsi hisce adhuc aut similibus admonitionibus i'rater impoeni-
tens ille lucrifit atque resipiscentiam pollicetur, agendum' cum illo erit, ut iam supra dictum est. Sin minus, sed animo nihilominus adhuc obstinato perstat in contemptu omnium admonitionum, turn Ecclesiastes vertit ad (356) Ecclesiam suam orationem ad hunc modum : » Viri fratres! posteaquam impoenitentem fratrem nostrum N. contra
Dominum et banc ipsius Ecclesiam tot modis peccasse, ut audistis, neque ad resipiscentiam ullo modo induci posse videtis, constatque ilium verbi Divini testimonio a regno coelorum beataque Christi Do- mini societate excidisse, et nobis sane, quanquam invitis, faciendum est cum publico luctu nostro omnium, quod iuxta Christi Domini praeceptum et Apostolicam observationem nostri debiti officiique esse scimus. Nempe ut quos ad Christi Domini nostri societatem non pertinere verbi sui testimonio docemur, eos ad nostram etiam in ipso societatem non pertinere, per institutam ab ipso excommunicationem contestemur et declaremus. Ut autem non nostro ipsoruin id dun- taxat, sed in Christi ipsius Domini nomine una cum virtute et pote- state ipsius faciamus, eundem ipsum Christum Dominum nostrum, cui se omne alioqui genu flectere debet, in genua et ipsi nostra (357) procumbentes invocemus ad hunc modum: Invocatio nominis Christi Domini ad excomm unican-
dum iratreni impoenitentem una cum ipsa exeomrauni- catione. »0, Domine Iesu Christe, unice atque aeterne Rex tuae Ecclesiae!
qui oris tui Divini verbo praecepisti, ut, qui de peccato suo admoniti Ecclesiasticas nihilominus admonitiones omues abs te institutas con- temnerent, e communione tuae Ecclesiae eiiciantur atque uno et eo- dem loco cum Ethnicis hominibus habeantur. Huic igitur tuae ob- temperantes institutioni, per Apostolos tuos nobis etiam commendatae, adsumus ecce in tuo nomine congregati, ut fratrem nostrum N. in peccato ipsius et contemptu tuae huius Ecclesiae obstinatum atque impoenitentem, cum virtute et potestate tua e coetus (358) nostri cor- |
|||||
205
|
||||||
pore excludamus, ad nominis tui sncrosancti gloriam, ad Ecclesiae
item huius nostrae conservationem atque aedificationem et ad reme- diura extremum pertinaoiae atque obstinationis praedicti impoenitentis fratris nostri. Et quoniam tu ipse te nobis in tuo nomine congrega- tis semper quidem, sed potissimum in ministerio Ecclesiae tuae ver- santibus adfuturum esse ac Spiritu tuo etiam gubernaturum promi- sisti, te supplices invocamus, ut nobis virtute tua Divina adesse, nostrumque hoc ministerium in excludendo impoenitente hoc fratre nostro a coetu nostro, Divini Spiritus tui virtute gubernare atque ef- ficax reddere digneris. Tuisque iam verbis confisi et tui adorandi Spiritus virtute instructi, Domine Hex Doctor et Pontifex noster ae- terne! impoenitentem hunc fratrem nostrum N., omniumque hactenus Ecclesiasticarum admonitionum obstinatum contemptorem, in tuo no- mine tunque potestate et autoritate, veluti noxium corpori nostro membrum, in tuae Maiestatis Divinae Ecclesiaeque huius tuae totius conspec-(359)tu publice a coetu deinceps nostro salutarique eius so- cietate (ipsius interim vicem miserantes) excludimus ac resecamus. Eius peccatum pro functione nostri ministerii ligamus, ligatumque esse in coelo pariter ac in terra iuxta doctrinam verbi tui pronun- ciamus, et piis ubique omnibus pro eiecto foras prorsusque iam Ethnico homine ac publicano habendum esse censemus. Atque Sata- nae ilium iam, Paulura Apostolum tuum sequuti, ingemiscentes tra- dimus in carnis suae interitum, si quo modo, illi adhuc mortuus per afflictiones a Satana infligendas, spiritu interim suo ad extremum ex tuo beneficio reviviscere ac servari possit. Venisti enim servare quod perierat et ut cessare facias illius in nobis tyrannidem, qui propter nostrum peccatum mortis in nos imperium obtinebat, qui cum Deo Patre tuo et sancto Spiritu vivis ac regnas Deus trinus et unus in saecula. Amen". ') Absolute porro ad hunc modum ipsa excommunicationis declara-
tione, monet Ecclesiam Minister, ad quem modum quisque (360) in Ecclesia erga excommunicatum ilium affectus esse, quatenusve cum en consuetudinem habere debeat, tantisper dum non resipiscit. 1. Docet habendum esse ilium pro Ethnico et publicano, quemad-
modum Christus docet, cuius videlicet peccata ligata sint ministerii Ecclesiastici testimonio in coelo et in terra, donee se reconciliet Ec- clesiae per publicam poenitentiam iuxta verbum Dei, et proinde ad precum Ecclesiasticarum Sacramentorumque communionem haudqua- quam admittendum esse. In publicis tanjen concionibus ferendum esse |
||||||
') Matth. 18. Luc. 19. Heb. 2.
|
||||||
206
|
||||
tantisper, dura doctrina Euangelii traditur, si quo modo ilia audita
ad resipisceutiam Spiritu sancto autore permoveri possit. 2. Cum hoc familiare fere excommunicatis hominibus esse videa-
mus, ut si quos possint, sua consuetudine in sui raali societatem per- trahanti et ideo potissimura e coetu Ecclesiastico eiiciuntur, ne alios sua impietate inficiant '), esse etiam id debiti ofliciique omnium in Ecclesin, ut familiarem omnem cum excommunicato consuetudinem modis omnibus vitent 2). Corrumpunt namque bonos mores prava collo- quia. A civi-(361)libus tamen contractibus ac negotiis arcendus ita non est, ut cum illo ea non liceat more politico exercere. 3. Qui tamen, solidius in fide instructi, intelligunt se fructum ali-
quem apud excommunicatos colloquiis suis ex verbo Dei posse facere, captare omnes occasiones debent illorum admonendorum et in viam rursus reducendorum, tantisper dum spem aliquam resipiscentiae su- peresse vident, si quo modo fiat per gratiam Dei, ut ad ovile Chri- sti rursus revocari possint. 4. Ut nemo in Ecclesia iniquis praeiudiciis excommunicatos gra-
vet rideat despiciat aut ti'aducat, sed vicem illorum ex animo p'otius doleat, cogitentque in Ecclesia omnes sibi idem evenire etiam posse, ut, qui aeque sub pcccatum sint conclusi, quod in ipsis est, atque illi, nisi Divina gratia servarentur, fierique posse, ut et i-psi excindan- tur, et, qui iam eiecti sunt, rursum inserantur 3). Quare ut se ipsum quisque in Ecclesia observet, dum excommunicatum aliquem intuetur. Et id pariter omnes dent operam, ut ab iis peccatis et contemptu admonitionum sibi diligentissime ca-(362)veant, propter quern alios excommunicatos vident. Hypocritarum esse hoc, non autein Christia- norum, ut iisdem malis obnoxii adeoque et gravioribus nonnunquam, etiamsi non usque adeo sint conspicua, prae aliis tamen sibi magis placeant sanctioresque aliis haberi velint et alios prae se despiciant ac traducant. Nihilo magis autem ferendam esse in Ecclesia super- ciliosam talium hypocrisim, si certis documentis convinci possit, quam alia quaeyis flagitia. Et, quemadmodum palam flagitiosos ferendos nobis non esse docemur, ita et a fermento Pharisaico, quod est hypo- crisis, modis omnibus nobis cavendum esse audimus *). Neque enim dubium est excommunicatos iri hypocritas omnes, nisi tempori resi- piscant, producta in lucem coram universi orbis theatro in die Do- mini hypocrisi ipsorum, sublata demum omni spe veniae ac reinis- sionis peccatorum, quam alioqui in vita hac ipsis etiam excommu- nicatis ademptam non esse sciraus. 5. Monetur Ecclesia, ut quo magis excommunicatos propter ipso-
<) 2 Thess. 3. 1 Cor. 5. ») 1 Cor. 15. ') Rom. 11. ■») Mattk. 16. Marc. 8.
|
||||
201
|
||||||
rum obstinationem. de vita ac salute aeterna periclitari videt, hoc
diligentius quisque pro illis domi suae oret, si quo modo e laqueis Di-(363)aboli liberari queant. Postremo hortatur populura Ecclesiastes, ut, quemadmodum Divinae
severitatis imaginem in eiectione excornmunicatorum intuentur, ita se omnes etiam humilient sub potenti manu Dei '), atque in genua pro- eumbentes precentur, ut eos Dominus ab istiusmodi obstinatione in peccato et contemptu Ecclesiae servare, excommunicatum vero ilium ab ea sua impietate revocare dignetur, ad hunc modum: ■
Precatio post latam excommunicationem.
* Omnipolens, coelestis Pater! qui in tua manu babes corda omnium
ad salutem ipsorum. Supplices te oramus propter filium tuum Chri- stum Iesum, ut cor pertinax excommunicati huius N. verbi tui Divini virtute percellere Divinique Spiritus tui afflatu flectere digneris, ut iudicii tui severitatem adversus peccatum suum in corde suo sentiat, culpam in illo suam agnoscat, illam apud te accuset, in ilia si-(364) bi vere et ex animo displiceat et eius condonationem apud te pri- mum per nomen dilecti tui filii, deinde vero apud tuani lianc, quam offendit, Ecclesiam supplex precetur ac imploret, atque ita demum ad te conversus inque tuam rursus gratiam receptus, e Satanae pote- state, qua nunc constrictus detinetur, liberari nobisque per suam re- sipiscentiam maius adferre gaudium possit, quam nos nunc per pec- cati contemptusque sui obstinationem in hac excommunicatione con- tristavit, et sit praeterea exemplo nobis omnibus sua resipiscentia, ne et nos pudeat nostrorum quoque peccatorum culpam agnoscere, tain privatim quam publice, si quando id res postulet, illamque de- preeari. Ne auferas prorsus Spiritum sanctum tuum, Pater miseri- cordissime! a resecto iara hoc corporis nostri membro, etiamsi Satanae sit traditum in carnis interitum. Nobis autem, natura perinde nostra ad omne etiam malum propendentibus, gratia tua ita assiste, ut vete- fis Adae ingenium indies magis ac magis in nobis comprimere atque in novum ho-(365)minem, qui secundum Deum in sanctitate veritatis et iustitia sua semper incrementa habet, renovari possimus s), et, si quando nos dolis Satanae circumventos in quodcunque nagitium labi contingat sumus enim omnes quod in nobis est peccati mancipia ne nos in peccato nostro obdurescere quoquo modo atque ita in illo demum etiam perire sinas, sed aliquos semper excites, qui nos per verbi tui Divini admonitionem in officio nostro contineant letalemque |
||||||
*) 1 Pet. 5. ») Eph. 6.
|
||||||
208
|
|||||
in peccatis nostris securitatem ac veluti soporem quendam a nobis
arceant, ut nobis Christus Dominus in nostris peccatis non obvele- tur ad nostri condemnationem, sed potius in nostris cordibus ad no- stri correctionem illucescat. Dn nt salutares omnium admonitiones non modo non contemnamus illisve offendamur ullo modo, sed eas expetamus, amemus ex animo, libenterque actis etiam gratiis audia- mus semper atque amplectamur. Ita fiet enim, ut in viis tuis pro nostra infirmitate ambulantes, filiique tui doctrinae confisi, tanquam viva cor-(366)poris ipsius membra ac vivi in ipso palmites, uberes in omnibus pietatis officiis fructus proferamus ad gloriam Maiestatis tuae Divinae, in qua cum eodem ipso tuo filio et sancto pariter Spiritu vivis ac regnas unus atque aeternus Deus laudandus in sae- cula. Amen". Absoluta hac precatione canitur Psalmus lingua vulgari a tota Ec-
clesia, ([Psalm.J 101, vel aliquis alius huic argumento accommodus), quo finito dimittitur Ecclesia solito more cum pace, benediclione et pauperum commendatione. Appendix.
Qui in Germanorum Ecclesia ad hunc modum excommunicatur in
antemerediana, ut dictum est, concione, idem eodem ipso die etiam in Gallica rursus Ecclesia excommunicatus esse declaratur in pomeri- diana concione, ut et illic pro Ethnico ac publicano habeatur. Ac vicissi'm qui in Gallica Ecclesia ad eundem ipsum modum excommu- nicantur in antemeridiana concione, iidem rursus in Germanorum quoque Ecclesia eodem ipso die excommunicati esse de-(867)clarantur, ad contestandum unanimem utriusque Ecclesiae illius consensum, quern sane in omnibus ubilibet Christi Ecclesiis unanimiter retineri oporteret. Ritus recipiendi rursus in Ecclesiam excommu-
nicatos post data manifesta signa
verae resipiscentiae.
Dictum est in superioribus excommunicationem a Domino institu-
tam esse, non in exitium interitumve eorum, qui excommunicantur, sed in salutem potius ac remedium obstinationis ipsorum in peccato, ut, publico exclusionis suae pudore suffusi ac iudicii Divini adversus peccatum severitate commoti, tandem tandem a peccati veluti veterno quodam expergefiant ac resipiscant. Qui igitur excommunicati re- conciliari rursum cum Ecclesia postulant per poenitentiam, aeditis |
|||||
209
Ttiitnifestis signis atque indiciis illius hi in nostra Ecclesia ad hunc
mod urn in gratiam rursum a toto Ecclesiae coetu recipiuntur. (368) Duo sunt, quae in excommunicatorum cum Ecclesia reconciliatione
potissimum observanda esse putavimus: alterum, quidnam sit agen- dum cum excommunicatis, priusquam ad publicam in totius Ecclesiae coetu poenitentiam ac reconciliationem admittantur, ut fucus omnis hypocriseos, quoad eius fieri potest, ab Ecclesia per Ministrorum ipsius sedulitatem ac diligentiam arceatur; alterum, quo ritu aut modo peragi debeat publica istiusmodi poenitentia ac reconciliatio ipsorum. v Quidnam fiat per Ministros ac Seniores Ecclesiae
cum excommunicato, posteaquam resipiscentiae spem fecit, antequam ad publicam poenitentiam admittatur. Posteaquam qui excommunicatus est aliquam sive per se sive per
alios resipiscentiae suae significationem Ministris ac Senioribus Ec- clesiae dedit, hoc est praecipuum ipsorum consilium, ut notas verae resipi-(369)scentiae in excommunicato iilo summa cura ac diligentia observent, in hocque potissimum incumbant, ut ilium ad veram resi- piscentiam modis plane omnibus reducant. De notis autem verae re- sipiscentiae liabetur in superioribus, ubi de publica nondum excom- municatorum poenitentia tractatur, pag. 305 (hums ed. p. 184.) Se- niores autem Ecclesiae in hoc potissimum studium ac sollicitudinem suam erga cxcommunicatum declarant, quod, eum aliqui illorum sub- inde conveniunt, nonnunquam singillatim aliqui, nonnunquam vero bini aut terni, pro eo ac res postulare videtur, eumque consolantur officiique sui admonent et, productis ex verbo Dei testimoniis, in pro- posito suo resipiscendi confirmant, atque hortantur ad peccati sui displicentiam et accusationem coram ociilis Dei cum veniae implora- tione. Subornant praeterea alios ex Ecclesia, quos ei familiares et gratos prae aliis esse norunt, qui hoc ipsum etiam sedulo apud ilium agant, donee eo perducatur, ut ipsemet cupiat ad coetum Seuiorum admitti, eumque illis ipsemet agat de facienda cum Ecclesia publica reconciliatione per publicam poenitentiam et culpae deprecationem. Quod si (370) fiat, constituitur certus dies per Ministros et Seniores, quo excommunicatus ille ad coetum ipsorum vocatur. Admisso autern excommunicato, ut dictum est, ad Ministrorum et
Seniorum coetum observatisque diligenter notis verae in illo resipi- scentiae, si Ministri ac Seniores in illis aliquid requirant, id amanter excommunicato exponunt, et turn hortantur ex verbo Dei, ut, quod in ipsius resipiscentia adhuc requiritur, id ne gravetur corrigere ad glo- II. 14
|
||||
210
|
||||
riam Divini nominis suamquc ipsius salutem et Ecclcsiae aedificatio-
nem, et alius illi rursum dies constituitur, ut denuo ad coetum Se- niorum veniat, siquidem ei protinus non omnia persuaded possint, donee omnis suspicio hypocriseos per suprascriptas iam alias verae resipiscentiae notas animis Ministrorum ae Seniorum omnium exima- tur. Si vero in primo statim cum Ministris ac Senioribus colloquio excommunicatus eiusmodi signa dederit suae resipiscentiae, ut nihil in ilia per omnes Ministros ac Seniores omnino rcquiratur, turn mox illius institutum laudatur a Ministris et Senioribus omnibus addun- turque illi peculiares e scrip-(371)turis petitae consolationes et adhor- tationes, diesque dennun aliquis Dominieus constituitur publicae ipsius poenitentiae et cum Ecclesia reconciliation^ qui interim toti etiam Ecclesiae oeto an tea diebus publiee denunciatur, ut quisque in Ecclesia, peceatorum etiam suorum memor, sese componat ad pre- cationem pro suis et etiam excommunicati illius peccatis, et ad reci- piendum rursus in gratiam ac societatem Ecclesiastieam poenitentem ilium cum omni alacritate et gratulatione, quem cum luctu publico e coetus sui frater'nitate omnes unanimiter propter eius obstinationem eiecissent, publicumque gaudium suum omnes super reperta, quae perierat, ovicula unanimiter contestentur. Quae ipso die publicae excommunicatorum poeniten-
tiae et reconciliationis cum Ecclesia fiant. Non constituitur dies ullus ad publicam excommunicatorum poeni-
tentiara et reconciliationcm, nisi dies Dominieus, (372) et quidem in maxime celebri Ecclesiae coetu, nempe in fine solemnioris antemeri- dianae concionis. Quo die vero peragi debet, contrahitur nonnihil ordinaria concio, ut sit locus admonitionibus de poenitentia publics et reconciliatione excommunicati, cum ad Ecclesiam, turn etiam ad ipsum exconimunicatum. Einita igitur ordinaria concione Ecclesiastes orditur admonitionem ad Ecclesiam de poenitentia et reconciliatione excommunicati deque officio hac in parte Ecclesiae totius, ad hune aut similem modum. Argumentum admonitionis ad Ecclesiam de excom-
municatorum poenitentia et reconciliatione. Duo praecipua capita tractantur, ut diximus, in ea admonitione.
Alterum, de excommunicati ac proinde omnium etiam peceatorum poenitentia ac reconciliatione cum iis, quos offenderunt. Alterum vero, de Ecclesiae totius hac in parte (373) officio iuxta verbum Dei. |
||||
211
|
|||||||||
Primum caput bimeinbre rursutn esse. Excommunicates perinde
atque alios peceatores omnes gratuita bonitatis ac misericordiae Di- vinae consideratione invitari merito debere ad poenitentiam et re- conciliationem omnium, quos ullo modo offenderunt, et reconcilia- tionem excommunicatorum fieri non posse, nisi per publicam coram Ecclesiae totius coetu poenitentiam, ut in illius sociatatem rursus cum publico eius gaudio ac gratulatione recipiantur. Ad probandum igitur primum huius capitis membrum inducuntur
testimonia ex scripturis, quibus haec suo ordine probantur. 1. Nos omnes sine ulla cuiusque exceptione esse peceatores, con-
clusos plane sub peccati et mortis servitutem, quod in nobis est, et proinde nihil mirum esse, si in tanta nostra corruptela in gravissima quaevis etiam flagitia prolabamur. Quin potius nostrum esse, ut nos, quantum in nobis est, uno plane eodemque loco omnes cum flagitio- sissimis quibusque ac deploratissiniis hominibus statuamus. Tantum abest, ut excommunicatum ilium post data resipi-(374)scentiae suae signa prae nobis quoquo modo aut contemnamus aut iudicemus. In earn sententiam proferuntur loca, quae nos omnes ex aequo sub pec- catum conclusos esse docent, Rom. 3, 11, Gal. 3, et quae sirailia multa in scripturis habentur. 2. Esse nos quidem omnes sub peccatum ac mortem in nobis ipsis,
ut dictum est, conclusos, sed nobis ideo de salute nostra ac vita aeterua non esse desperandum ullo modo. Neque enim nos ideo ita esse conclusos, ut in peccatis nostris pereamus, sed in sublevanda nostra istiusmodi servitute ac miseria peccati et mortis, opulentia bo- nitatis ac misericordiae Dei eluccscere ac celebrari in Dei Ecclesia possit. Deum enim conclusisse nos omnes sub peccatum, non ut nos ita deinum perdat, sed ut omnium rursus rnisereatur, Horn. 11. «■ Nolo mortem peccatoris", Ezech. 18, et eius generis plura. 3. Deum ita nostri in nostris peccatis misereri, ut neminem omnino,
quod in se est, a sua misericordia excludat, sed omnibus plane illam in Christo deferat, quatenus sane ille universo mortalium in terris ge- neri per suam se incarnationem adiunxit, ac totius mun-(375)di pec- catum innocentissima morte sua expiavit. Quominus autem omnes bomines serventur, id equidem non fieri ulla Dei vel culpa, vel ne- gligentia, sed nostrae ipsorum impietatis obduratione atque impoeni- tenti obstinatione. Deum sane esse, qui solem suum super omnes sine ulla cuiusquam exceptione oriri faciat, ut aeque omnibus lu- ccat '), qui item super omnes sine discrimine pluat et qui salutare verbi sui Divini semen super terrain omnis generis spargat *). Neque |
|||||||||
') Matth. 5.
|
«) Matth. 13. Lnc. 8.
|
||||||||
14*
|
|||||||||
212
culpa illius fieri, ut sparsum hoc nbique vitae aeternae semen alibi
praefocetur, alibi item conculcetur, alibi vero arescat. Nimirum, Deum placatum esse iam universae nostrae carni et nostro sanguini in filii sui incamatione, et Christum item Dominum pro omnibus mortuum esse, quatenus omnes in Adae primi parentis nostri transgressione ad vitam aeternam mortui sumus '), ut, quemadmodnm unius hominis transgressio universo hominum generi exitialis fuit, ita unius etiam hominis iustitia, in came praesertim nostra praestita, universo rursum humano generi, quod in ipso quidem est, salutaris esset !), et, quem- admodum unius hominis morte (376) omnes sine ulla exceptione mortui sumus, ita unius etiam hominis resurrectione, omnes rursum, quantum in ipso est, ad vitam excitemur. Modo ne tantum hoc beneficium nostra ingratitudine a nobis ipsi propellamus partamque nobis in Christo ad vitam aeternam resurrectionem nostra ipsi im- pietate, dura hie vivimus, nobis vertamus in aeternam condemnatio- nem, ad quern modum et lex Dei, ad vitam data, ad mortem nobis demum cessit per carnis nostrae corruptelam seu infirmitatem s). 4. Deum pro ineffabili hoc suo erga nos in Christo Domino bene-
ficio nihil aliud a nobis requirere, quam ut erga ipsum vicissim in- grati ne simus. Neque tamen earn a nobis exigit gratitudinem, quam ipsa alioqui tanti beneficii suaeve item Maiestatis magnitudo merito postularet, cuique nos haudquaquam pares esse omnino novit ut, si quid in nobis hac in parte desideietur, nos iain propterea condem- nare velit sed debitum hoc nostrae erga se gratitudinis a nobis vult agnosci, etiamsi illi pares esse haudquaquam possimus, ut qua- licunque illias significatione pro nostra infirmitate obstinatum nobis ilium ac rebellem ipsius contem-(377)ptum improbari prorsus nosque ab eo fidei nostrae testimonio alienos plane esse testemur, et gratui- lam omnis nostrae infirmitatis condonationem soli ipsius benignitati ac miserieordiae acceptam feramus. Condonat enim nobis gratuito propter Christum omnes omnino nostras infirmitates, quas alioqui fi- lii sui sanguine iam expiatas eiusque contectas iustitia, non amplius in suo iudicio intueri dignatur, modo ne in illis nobis placeamus, eisque nimium alioqui securi indulgeamus atque illas ita demum etiam in oculis Dei extenuare et excusare conemur. Neque enim pro infir- mis haberi possunt, qui in ipso morbo malum interim suum adeo non agnoscunt, ut in illo sibi etiam placeant, nedum ut eius remedia expetant aut de sua revalescentia cogitent quoquo modo. 5. Deum in condonandis propter Christum omnibus nostris infir-
mitatibus non intueri externam peccatorum nostrorum faciem, ut pro |
|||||
>) 1 Cor. 15. ») Rom. 5. ») Rom. 7.
|
|||||
213
|
||||||
infirmitatis nostrae magnitudine ac veluti gradibus illius quibusdam
alios prae aliis, ant facilius, aut aegrius in gratiam recipiat. Cor enim intuetur ipse (fontera videlicet peccati), non fa-(378)ciem, ut, quantumvis grave ac capitale flagitium in oculis hominum patremus, illud nobis gratuito nihilominus condonet, si a nostra infirmitate pro- feotura esse videat, quam nos interim cum opis suae Divinae implo- ratione accusemus. Contra vero levem quamlibet humano iudicio transgressionem aeterna plane reprobatione condemnationeque puniat, si destinato rebellique verbi sui Divini lucisque in Christo delatae contemptu designetur, id quod facile alioqui in Saulis et Davidis regum exemplis observari potest. Tametsi in sua Ecclesia aliud lon- ge de peccatis nostris iudicium extare velit propter illius sustenta- tionera et aedificationem, nempe ut, quae plus secum adferunt oft'en- diculi plusve alioqui damni dant Ecclesiae, eo etiam graviora magis- que capitalia esse censeantur operosioreque reconciliatione condonen- tur. Sic gravius multo videri potuit Ecclesiae iudicio Davidis quam Saulis peccatum, donee Dominus ipsi magnitudinem peccati Saulis, tam Proplietico testimonio, quam foenae etiam subsequutione patefe- cisset. " Eeprobasti", inquit Propheta, » verbum Domini, et Dominus tc reprobavit, etc. Quibus sane verbis-Saul, (379) non tam infirmitate quam contemptu ac rebellione erga Deum potius peccasse declaratur, praesertim cum eius transgressio niagicae impietati et idololatriae comparetur. Poena porro peccati sui in eo patefacta est, quod eum deseruerit Spiritus Dei ac Satan mox invaserit quodque desperatione ad extremum adactus semetipsum occiderit '). Hac tali et testimonii Prophetici et poenae exitialis revelatione, facile iam Davidis peccatum a Saulis puccato discernimus. Tametsi alias quoque notas quasdam et infirmitatis nostrae et etiam contemptus ipsius in scripturis nobis proditas habemus, quibus ab invicem discerni iuxta scripturas pos- sint. Nimirum infirmitatis est, non posse quod velis: displicere item sibi in ea corruptela illamque coram oculis Dei accusare, non autem extenuare quoquo modo, ne dicam accusare: praeterea in ipsa nostri displicentia remedium mali nostri expetere, illudque oblatum non reiicere, sed de eo sibi potius gratulari: postremo autorem ac mini- strum illius exosculari atque amare seseque illi permittere. Hae sunt, inquam, notae infirmitatis nostrae, in scripturis nobis proditae, quas dum in corde nostro conscien-(380)tiae nostrae testimonio sentirnus, certi esse possumus de nostra infirmitate eiusque condonatione prop- ter Christum, quantumvis gravibus iuxta humanum iudicium flagitiis obnoxii simus. Sic Paulus conqueritur, se non posse id sequi, quod |
||||||
') 1 Sam. 10.
|
||||||
214
|
|||||
vult bonum, et facere id quod nou vult malum, adactutn videlicet
per membrorum legem, quam in corpore suo agnosoit '). Displicet sibi item in raorbo hoc, illuraque non accusat modo, sed etiam gravissime deplorat, dura ait: Infoelix ego, corpusque suum mortis corpus appellat. Interim vero non aversatur, sed expetit toto pectore mali huius remediura, dum ait: Quis me liberabit? Amplectitur oblatum, dum ait: Gratias ago Deo per Iesum Christum. Nee diffidit oblato in Christo remedio, dum se lege saltern mentis suae legi Dei servire sentit quam bonam alioqui et sanctam esse agnoscit etiamsi lege membrorum ita se oppressum esse videat, ut peccato velit nolit servire invitus cogatur. Gratulatur praeterea, non sibi tantum, sed sui similibus omnibus, de oblato gratuito tanto beneficio, dum nul- lam amplius condemnationem reliquam esse docet iis, qui Christo Domino insiti essent 2). Postre-(381)mo amorem suum ae debitum erga remedii huius autorem contestatur, dum ait: Propter te morti tradi- mur tota die, etc., et, Quis nos separabit a dilectione Dei? Hanc ecce infirmitatis nostrae imaginem sub Pauli exemplo nobis proposi- tam habemus, cum quo etsi paria facere omnes non possimus, eo- dem tamen loco cum Paulo propter Christum habendi sumus, si modo similem affectum in corde nostro esse oonscientiae intra nos nostrae testimonio sentiamus, nempe ut illi hac in parte similes esse cupiamus, etiamsi nos longissime ab ipso adhuc abesse videa- mus. Contra vero contemptorum est, non velle id quod possis, ne- dum ut non possis, inque eiusmodi instituto nullam interim peccati culpam agnoseere, quin potius in illo blandiri sibi ac placere et aliorum lapsus exaggerare, ad sui peccati extenuationem atque excu- sationem: aversari omnia peccati remedia adeoque et irritari illis et ad ea obdurescere: stultam videri nudam ac simplicem verbi Divini obedientiam, prorsusque indignam, cui rationis nostrae consi- lia cedere debeant ullo modo: odisse, non tam nos ipsos in nostro peccato, quam Deum potius ipsum in legis et iu-(382)dicii sui severi- tate, atque ita demum contempta omnia peccati remedia iusto Dei iudicio opprimi, ut ad extremum peccati sui vim siinul cum despera- tione sentiant, in quo sibi initio blandiebantur et placebant. Sic Saul rex obedire noluit, cum posset, mandato Dei de exscindendo us- que ad iuternecionem universo prorsus Amalec sine ulla cuiusquam exceptione, adeoque sibi in transgressione sua ilia placuit, ut eius nomine laudem etiam a Propheta coram universo suo populo expec- taret: nedum ut in ilia culpam peccati ullam quoquo modo sentiret. #Implevi *inquit," verbum Domini". Stultam item nudam ac simplicem |
|||||
<) Kom. 7. a) Rom. 8.
|
|||||
215
|
||||||
mandati Divini obedientiam, neque ullo modo conferendam cum ra-
tiouis suae consilio de servando in triumphum suum rege Agag ad- servandisque in cultum Dei pinguissirais quibusque Amalec, non tam quod illi cordi alioqui esset Dei gloria, qu'ain quod honorem apud populura ex triumphi oblationisque suae illius splendore atque apparatu venaretur. Facile enira apparet non tam illi curae fuisse, ut Deum sibi propitium haberet, cum a Propheta peccati iam sui convictus esset, quam potius, ut in populi conspectu publice a Pro- pheta honora-(383)retur. Otfensum autem adeoque et irritatum fuis- se oblato per Prophetam peccati sui remedio (nernpe admonitione ex verbo Dei), palam est ex eo, quod Prophetae adversatus dixerit: Imo, inquit, obedivi verbo Domini '), ut innueret se eum non esse, qui a Propheta ad huno modum reprehendi aut mereretur aut etiam vellet. Oppressum vero ad extremum iusto Dei iudicio, testatur vox ilia: Peccavi, qua tandem tandem peccati sui dissimulati magnitudinem una cum desperatione agnovisse videtur. Enimvero de placanda Dei ira adversus suum peccatum ne verbo quidem meminit, sed taritum- modo Prophetam rogat, ut peccatum ipsius sufferat, ipsumque apud populum publice in suo illo, quod instituerat, sacrificio honoret, ma- gis videlicet sollicitus de populi sui, quam de Dei ipsius gratia ac favore, a quo se iam rcprobatum esse audiebat. Odium porro plane implacabile adversus Deum ipsum et eius in Davidis wocatione or- dinationein facile relucet in ipsius adversus Davidem conatibus, a quibus nullis omnino neque admonitionibus, neque item Davidis ip- sius officiis abduci quoquo modo potuit. Sic ut non tam Davidem (384) sane, Divinae ordinationis organum, quam potius Deum ipsum in Da- vide persequi rebelli obstinatoque animo adeoque et opprimere vo- luisse videatur. Hanc equidem voluntarii obstinatique contemptus imaginem in unico hoc Saulis exemplo adumbratam ita habemus, ut, etiamsi alia nunc omittamus, diversas sane contemptus ipsius notas a nostrae infirmitatis iam suprascripta imagine conspicere in illo fa- cile possimus. Iam quemadmodum non est par nostra omnium in- firmitas, sed interim est eiusmodi, ut per illam omnes in eum ipsum contemptum, quod in nobis est, toti propendeamus, si non ab eo singulari plane Dei gratia servaremur, ita et contemptus hie, quan- quam maxime invisus Deo, suos tamen etiam gradus habet, qui no- bis magis ac magis omnem veniae spern praecludunt, nosque magis ac magis praecipites agunt ad aeternum interitum seu condemnatio- nem. Primus illius gradus est, placere sibi in peccato per eius ex- cusationem ac proinde nullam illius reprehensionem ex verbo Dei |
||||||
') 1 Sam. 15.
|
||||||
216
|
|||||
velle admittere. Secundus gradus est securitas quaedam in peccato
post contemptas illius omnes ex vcrbo Dei ad-(385)monitiones, quae tandem tandem evadit in u.Tra.XyYiiriu.v peccati ipsius, quemadmodum Paulus docet'). Hoe est, ut in peecato nostro dolere plane desinamus, donee aliquando severitate Divini iudicii oppressi agnoscere illud ve- limus nolimus cum ipsa desperatione cogarnur. Postremus autem illius gradus est, odium Dei ipsius et Ministrorum illius omnium. Nimirum posteaquam semel in peccato nostro dedoluimus, sic ut no- bis in illo securi iam plane videamur ac demum rursus evitare nos haudquaquam posse videmus formidabilem illain Divini iudicii severi- tatem flammaeque illius vehementiam, quae nos devorare ad extre- mum debeat, accendimur odio quodam in Deum ipsum severitatis suae illius nomine, ut non modo illius reeordationem omnem exosam plane habeamus, sed ne Ministrorum quoque ipsius aut vocem aut aspectum etiam ferre ullo modo possimus, quemadmodum id in Pharaonis exemplo clarissime nobis delineatum videmus 2). Inter hos igitur contemptus istius gradus hoc etiam discrimen observandum est, quod, quemadmodum in nostra infirmitate non prius de illius gratuita propter Christum condonatione intelli-(386)gere quidquam possumus, quam illius promissionem ad nos pertinere fidei uostrae testimonio in corde nostro sentiamus, ita et in hoc contemptu non prius nos ab omni vereiae spe exclusos esse statuamus, quam nos in peccato nostro dedoluisse prorsus, omnique illius sensu caruisse, adhaec odio nos etiam plane implacabili in Deum ipsum et Ministros illius ac- censos esse in corde nostro sentiamus. Duobus ergo extremis hisce contemptus istius gradibus ilium ajvyvafrov esse statuemus. Et, sicubi neque kna.X'ywici.c, manifesta extare indicia ulla nequeitem Stoarvyiav palam sese exeruisse videmus, ibi sane gratiae ac misericordiae Dei locum adhuc reliquum esse minime dubitemus, sed in prioribus etiam contemptus nostri gradibus opem adhuc ad gratiam Domini Dei no- stri et privatim et publice imploremus. Id sane nos doceri ipso etiam excommunicationis usu in Ecclesia Christi. Nimirum ferendum qui- dem non esse in Ecclesia contemptum ipsum in prioribus etiam illius gradibus, nempe in peccati excusatione et admonitionum pertinaci aversatione, sed non ideo tamen cessandum esse a precibus pro ex- communicatis ipsis, etiamsi primi iam gra-(387)dus contemptus in il- lis conspicui esse videantur, cum et ipsam alioqui excommunicatio- nettt in remedium contemptus ipsius institutam esse constet. Haec ita tractantur per Ecclesiasten in ea admonitione ad Eccle-
siam super excomraunicatoruin poenitentia et reconciliatione. Ad ') Ephes. i. *) Exo. 5, 7, et sequentibus cap.
|
|||||
217
|
|||||||
extrcmum autem hortatur Ecclesiam Minister, ut proeumbens in ge-
nua agat gratias Domino Deo, quod excommunicates illos passus non sit prolabi in graviores illos prorsusque iam immedicabiles gra- dus contemptus ipsorum, simulque etiam oret, tarn pro se ipsa, quatn pro excommunicatis illis, ne, si quando nos in priores etiam contemptus gradus prolabi forte contingat, in illis perstare, sed prae- sentium excommunicatorum exemplo tempori adhuc peccatum nostrum agnoscere illiusque veniam implorare possimus. Monebit praetcrea Minister Ecclesiam, ut pro excommunicatis illis peculiariter oret, ut in sancto illo resipiscentiae ac reconciliationis ipsorum cum Ecclesia institute per Spiritum sanctum confirmari et gubernari possint, ac demum Ecclesiam alloquitur hisce verbis: (388) Admonitio ad Ecclesiam super excommunicatorum
poenitentia et reconciliatione. a Viri Eratres! posteaquam in conspectu ecce vestro habetis N.
excommunicatum istum, qui in vera, ut speramus, sui peccatique sui displicentia et accusatione culpain suam apud vos ad Dei glo- riam et Satanae pudefactionem agnoscere veniamque illius primum apud Dominum, deinde vero etiam apud vos omnes, tanquam Dei Ecclesiam, petere instituit, ut ita demum vobis per suam poeniten- tiam reconciliari atque in vestram rursus fraternitatem Ecclesiasticam recipi possit. Iam et vobis id est praestandum, quod vestri bac in parte officii esse non ignoratis, nempe ut, quoniam summa facilitate ac dementia perditum ilium filium in parabola Euangelica a patre suo receptum esse, fratrisque vero sui alterius morositatem patri ipsi displicuisse scitis '), patrisillius beneficentissimi clementiam vobis (389) potius, quam fratris morosi invidentiam imitandam, gaudiumque cum illo vestrum super excommunicato hoc, qui perierat et rursum in viam reductus est, contestandum esse statuatis. Audiit ille perditum suum filium, priusquam ipse vel verbum unum protulisset. Ostendite et vos propensionem vestram ad audiendum hunc N., qui, e fraterni- tate vestra eiectus, in gratiam rursus vestram recipi cupit. Procurrit pater ille indulgentissimus obviam eminus adhuc redeunti filio, ut, priusquam ipse sui accusationem institueret, eum amantissime excipe- ret. Procurrite et vos animis ac votis vestris in occursum huius N., ut ilium publica vestra omnium gratulatione in coetum rursus frater- nitatis vestrae reducem assumatis. Proruit in ainplexus filii sui illius pater. Contestemini et vos eundem affectum vestrum erga poeniten- ') Luc. 15.
|
|||||||
218
tem hunc N, ut, quod fa cere instituit, tanto alacrius faciat, quanto
vos melius erga se affectos esse viderit. Coniungite igitur, fratres dilecti! iuio vero coniungamus simul omnes cum ipsius peccato no- stra pec-(390)cata omnia, etc.". (Finem, kuius admonitionis habet pag. 317, linea 12, [hitius ed. p. 189. linea 5J in admonitione ad Ec- clesiam super publico, lapsi fratris nondum excommunicati poenitentia, qui hie adhiberi debet.) Einita admonitione instituit Minister . cum tola Ecclesia in genua
procumbente precationem pro excommunicato poenitente, quae babetur pag. 318. \huius ed. p. 189.J super lapso necdurn tamen excommuni- cato fratre ante ipsius conf'essionem et reconciliationem : » Omnipo- tens et misericors Pater noster coelestis, etc.," nisi quod in liac prc- catione, qui exeommunicatus est, nondum appellator f?-ale/\ prius- quam culpam peccati sui publice ipsemet agnoscat ac deprecetur, sicque demum in fratrum numerum recipiatur, quemadmodum mox dicetur. Einita precatione hac vcrtet se Minister ad exeommunicatum il-
ium et ea admonitione apud eum utetur, quae habetur pag. 121. \huius ed. p. 190.J, nisi quod ilium adhuc etiam non vocuhitfratrem, donee post factam reconciliationem: » Audivisti iam, mi N., quodnani sit tuum erga offensam per te Ecclesiam officium, etc". Post banc admonitionciu cxcommu-(391)nieatus ille claris ac di-
stinctis verbis peccati totius sui contemptarumque ordine suo admo- nitionum omnium a Ministris Ecclcsiae f'actarum, conteniptae item totius Ecclesiac in illius pro se precibus, culpam agnoscit palam- que illam confitetur ac deprecatur, primum apud Ueum ipsurn, deindc vero apud totam Ecclesiam. Postretno pollicetur emendatiouem pro summa virili sua et ita demum petit, ut in fraternitatem rursus Ec- clesiasticam recipiatur. Quodsi ita ad dicendum instructus non est, ut vel propter pudo-
rem, vol propter infantiam commode omnia et cum Ecclcsiae aedifi- catione recensere non possit, Senioresque Ecclcsiae iudiccnt melius esse, ut Minister ipse et peccatum ipsius et contemptum item in om- nibus admonitionibus ordine summatim exponat, atque a poenitente demum illo sciscitetur, num. in iis omnibus culpam suam agnoscat et deprecetur, turn Minister, stans in suggestu adhuc, haee ita cum poenitente, auscultante tola Ecclesia, agit. 1. Revocat poenitenti in mentcm peccatum illius cum praecipuis
circumstantiis eius, cuius culpam interim in primis suis ad-(392)mo- nitionibus agnoscere nolebat, sciscitaturque ab excommunicato illo, num se ita rem habere coram tota Ecclesia agnoscat. Kespondetque exeommunicatus ille: it Etiam". |
||||
819
|
|||||
2. Comraemorat Minister, quoties de peccato suo i'uerit admoni-
tus, cum privatiin, turn publice, non tantum in Ministrorum ac Se- niorum omnium coetu, sed etiam coram tota Ecclesia, et quoties ipse omnes illas admonitiones atque ad extremum ipsam etiam ex- communicationem contempsisset, atque hie etiam sciscitatur, num excommunicatus ille ea omnia vera esse agnoscat. Illeque rursum respondet: « Etiam". 3. Quaerit Minister ab excommunicato illo, an non in omnibus
iis, quae commemorata essent, sibi ipse coram oculis Dei displiceat peccatumque suum ex auimo accuset et culpam illius, imprimis apud Deum, deinde vero apud banc ipsius Ecclesiam agnoscat supplex at- que etiam deprecetur. Kespondet: » Etiam". 4. Quaerit Minister, an non in hac culpae suae agnitione ac
deprecatione publica certam quoque consolationem in corde suo sen- tiat de peccati sui remissione propter Christum iuxta Euangelicas promissi-(393)ones, nempe quod peccatum ipsius expiatum sit morte Christi et pretio sanguinis ipsius. Kespondet: * Etiam". 5. Quaerit ab illo Minister, an non ille vicissim ad declarandam
suam erga Christum Dominum gratitudinem pro tanto ipsius benefi- cio cupiat ex toto corde suo.vitam deinceps suam corrigere, fiducia- que eius ipsius remissionis peccatorum suorum in Ecclesiasticam se rursum societatem recipi petat, ac denuo sese Ecclesiasticae diseipli- nae ultro ac sponte sua subiieere velit. Kespondet: "Etiam". Absolutis hisce interrogationibus rogat Ecclesiastes ex suggesto
reliquos Ministros ae Seniores omnes, excommunicato illi circum- stantcs, num quid praeterea in ea ipsius poenitentia ac reconcilia- tione quoquo modo vel ipsi requirant, vel ab aliquibus in Ecclesia requiri sciant. Quodsi quid sit eiusmodi, quod peculiarem satis- factionem poscere videatur, monetur excommunicatus ille per Mini- strum, ut id praestet, quod in ipso requiri adhuc videtur. Si vero nihil omnino in ipso requiritur Seniorum iudicio, turn Minister ex- communicatum ilium paucis alloquitur in hunc modum: (394). // Agimus gratias Divinae bonitati et misericordiae pro tua resipi-
scentia, qua tu non tam sane teipsum, quam Satanam potius pude- fecisti et vicisti, qui sane turn demum vere pudefit ac vincitur, dum regnum peccati in nobis agnoscimus nostramque miseriam cum opis Divinae imploratione, Christi Domini merito ac promissionibus freti, accusamus." Postea vertit se ad Ecclesiam Minister et earn hisce verbis adhor-
tatur ad publicam de excommunicati illius resipiscentia gratulatio- nem: |
|||||
220
|
|||||
Exhortatio ad Ecclesiam, ut de excommunicati resi-
piscentia gratuletur post agnitam ao deprecatam cul- pam peccati ipsius. »Viri Eratres! posteaquam praestitum iara esse videtis ab hoc N.
quod tanto tempore omnes'et a Domino Deo nostro illius nomine precati sumus (395) et ab ipso N. summo desiderio expectabamus, certo iam documento videtis, Deum, quemadmodum impoenitentiam impiorum hominum aversatur ac punit, ita modis rursum omnibus exposituin esse ;\d recipiendum in gratiam omnes condonandaque peccata eorum omnia, quicunque culpam illorum agnoscunt et depre- cantur gratiamque ipsius supplices implorant. Quare vos omnes ante omnia exemplo hoe huius N. consolare debetis et certo statuere, quod, quemadmodum ipsum a Domino Deo in gratiam receptum vi- detis testimonio huius poenitentiae ipsius non enim hoc proprium ipsius, sed Dei potius in ipso opus est ita et vos in omnium pecca- torum vestrorum agnitione" opisque suae imploratione, tanquam di- lectos in Christo Domino ipsius filios, clementer ad salutem vestraiu audiri inque gratiam recipi ne dubitetis. Deinde etiam huic ipsi N. ex toto corde vestro gratulari debetis, quod ilium iam audieritis cul- pam peccati sui ad gloriam Dei ac pudefactionem Satanae in medio coetu vestro agnoscentem, po-(396)stulantem a vobis, ut in vestram rursus fraternitatem recipintur, et contestantem fidem suam de Christi Domini in se beneficiis indubitataque peccati sui per ipsum remis- sione. Haec enim sunt indicia, quibus Deus suam nobis erga ilium misericordiam ecce ita patefacit, ut de ilia nequc ipsemet, neque nos etiam dubitare amplius quoquo modo debeamus. Ut igitur vos id omnes ex animo facere in ipsius et N. consolationem declaretis, in genua omnes procumbite, ut quemadmodum ipsum cum publico luctu nostro inviti, iuxta verbi Divini praescriptum, excommunicavimus propter eius impoenitentiam, ita ilium nunc rursus publica etiam om- nium nostrum gratulatione in coetus nostri Ecelesiastici fraternam societatem in conspectu Christi nostri, invocato eius ad id nomine, recipiamu9, quem sic unanimiter omnes preeemur: Precatio, continens in se restitutionem excommuni-
cati ad E eclesiasticam fraternitatem. (397) » Domine Iesu Christe, Rex Doctor ac Pontifex noster aeterne! qui
ad attestandam iudicii tui severitatem adversus obstinatum ac rebel- lein tui et verbi tui atque admonitionum inde petitarum contemptura, potestatem dedisti Ecclesiae tuae, ut eos tuo nomine tuaque autoritate |
|||||
221
|
|||||
Divina, ligatis ipsorum peccatis, Satanae in interitum carnis tradat,
si quo modo spiritu adhuc servari possint, qui institutas abs te in tua Ecolesia admonitiones ipsumque adeo totius Ecclesiiic ministe- rium et totam denique tuara Ecclesiatn in precibus ipsius contemptira spernerent; sed rursus voluisti, ut eadem ipsa tua Ecclesia plenam potest'atem atque autoritatem haberet solvendi peccata omnium tuo etiam ipsius nomine, qui illorum culpam agnoscerent illamque depve- narentur ac per nomen tuum Fatris tui coelestis opem ac veniam implorarent, agnoscimus, Servator clementissime! admirabile utrobi- que hie Divinae tuae providentiae eonsilium, nimirum qui et propo- (398)sitis severitatis tuae iudiciis et patefactis item beneficentiae ac misericordiae tuae testimoniis ad utrunque inodum salutem nostram quaerere volueris, agimusque tuae bonitati pro tanta nostri cura gratias immortales. Et, ut nostram hac in parte erga te, turn obe- dientiam, turn etiam gratitudinem nostram contestemur, convenimus ecce in conspectu tuo teque per Spiritum tuum in medio nostri esse non dubitamus. Convenimus autem, ut ovem, quae perierat, per pu- blican) eius poenitentiam ac reconeiliationem in tuum rursus ovile (nostram inquam societatem Ecclesiasticam) publica omnium gratula- tione recipiamus, quem ob eius impoenitentiam coetu nostro excluse- ramus. Te itaque supplices oramus, ut Teductara, quae perierat, ovem banc tuam, nosque cum ilia omnes oculis tuae misericordiae intueri, et nostrum hoc ministerium in excommunicato hoc N. ad societatem rursus Ecclesiasticam recipiendo, ratum in oculis tuis habere digneris. Nos enim abs te edocti, te talem pasto-(399)rem esse, qui erraticas oves tuas humeris tuis superimpositas ad ovile tuum cum gaudio re- portes, modo ne salutarem verbi tui voceni aversentur ac refugiant, nostri officii esse putamus, ut tuum hie exemplum sequuti ovem hanc tuam erraticam atque extra septa ovilis tui interea vagantem, sed in- terim vocem tuam in nobis non amplius aversantem, quin potius te invocantem et reditum in ovile tuum per publicam hanc ipsius poe- nitentiam quaerentem, in Ecclesiasticam rursum corporis tui societa- tem nostram recipiamus. Hoc ipsum igitur iam factious, Servator no- 9ter clemerftissime! atque erraticam ovem hanc tuo ipsiu9 nomine tuaque potestate in Ecclesiasticam rursum corporis tui sacrosancti societatem pro ratione nostri ministerii recipimus, atque ad ipsius et nostram pariter omnium consolationem testamur, omnia 1111 iam peccata sua haud aliter in coelis remissa esse, quam hie nunc per nos in conspectu tuae Ecclesiae remittuntur, neque minus in regni tui coelestis societatem tuo benefieio rece-(500)ptum rursus esse, quam hie nunc per nos in Ecclesiasticam rursus nostram hanc societatem recipiatur, idque propter meritum vivificae mortis tuae, qui cum Patre |
|||||
222
|
|||||
tuo et sancto Spiritu vivis et regnns trinus et unus Deus, laudandus
iu saecula. Amen." Postea convertit Minister orationem suani ad receptum in gratiam
fratrem, illunjque alloquitur ad hunc inoduin: Admonitio ad receptum iara fratrem.
// Ecce iara denuo per nostrum in hae Ecclcsia ministerium recipe-
ris rursum in coetus nostri societatem. qua quidem rereptione nos tibi in nomine et virtute Domini nosti-i Iesu Cbristi testificamur, te, qui Satanae mem brum esse coeperas, iam rursum esse mem brum sa- crosancti corporis Christi, denuo cooptatum in filium Dei vivi, qui iam praeceps ad interitum tuum aeter-(501)namque condemnationeni, Satanae traditus, ferebaris. Denique te iam rursum esse fratrem Do- mini nostri Iesu Christi et perinde nostrum quoque in illo omnium, atque ita demum haeredem Dei et cobaeredem Christi, receptum una nobiscum per gratiam illius in sortem sanctorum, ut opulentia gra- tiae ac misericordiae illius, per tuam istam rcsipisceutiam et recon- ciliationcm in Ecclesia ipsius celebretur. Agnosce igitur Divini huius in te beneficii magnitudinem, mi frater! hanc agnosce inquam et cave, ne tanto beneficio, etc.". ( Ultimahaec verba requirantur pag. 327 \kuins ed. p. 192J, panlo ante Jinem ipsius, atque persequatnr Minister have deinceps admonitionem ad Jinem usque, qnemadmodum illic habetur~). Pinita vero hac admonitione ad receptum fratrem, adiungitur mox
admonitio ad Ecclesiam, quae etiam habetur pag. 328 [huius ed. p. 192J et inoipit: //Vos autem, fratres omnes! etc. Qua demum abso- luta invitatur Ecclesia ad earn gratiarum actionem, quae habetur pag. 329 [huius ed. p. 193.J et incipit: //Pater noster coelestis, inexhauste fons etc. Finita vero gratiarum acti-(502)one admonet Ecclesiastes reliquos Ministros ac Seniores omnes, ut receptum fratrem ordine oinnes dextris datis coram tota Ecclesia amplexentur, suamque et to- tius Ecclesiae cum illo reconciliationem osculis suis attestentur. Quod ubi factum est, canitur Psalmus gratulatorius a tota Ecclesia: *Bene- dic anima mea Domino, eoque decantato dimittitur Ecclesia more solito cum benedictione et paiiperum commendatione. In pomeridiana autem concione denunciatur apud alias peregrino-
rum Ecclesias fratris recepti reconciliatio, ne amplius ab illis etiam pro ethnico, sed iam rursus pro fratre communi omnium habeatur. Atque hactenus de usu disciplinae ad totam in genere Ecclesiam
pertinente dictum est. Iam vero de peculiari illius usu inter Mini- stros duntaxat Ecclesiae omnes dicendum erit. |
|||||
223
|
|||||
DE PECTJLIARI DISCI PLINAE ECCLESIA9TICAE VSV
INTER OERMANICAE POTISSJMUM ECCLESIAE
MINISTROS LONDINI. (503).
Cum lcgitimus disciplinae Ecclesiasticae usus ita sit necessarius in
Christi Ecclesia, ut quemadmodum corporis compages sine nervis, ita et Ecclesia sine illo consistere oranino non possit, atque is non ali- unde magis dependent, quara a Ministris ipsis, nempe ut ilium ipsi- niet inter sese serio ac diligenter observent et a reliqua tota etiam ?icclesia exemplo suo observari curent, facile est videre, jraestan- diun hie esse, si usquam alibi, Ministris omnibus ipsorum officium, ne, quorum opera atque exemplo reliqua tota Ecclesia aedificari po- tissimum debgbat, eorum culpa ad dissipationem propendcat propter neglectum ab ill is inter sese in primis usum Ecclesiasticae disciplinae. Utinam vero non tanturn suae hie indulsissen't primum negligentiae, deinde vero tyrannidi etiam, qui primarii Ecclesiae Ministri aliquot iani saeculis haberi voluerunt! Nimirum nullus proculdubio locus unquam futurus erat antichristianae Papac Bomani tyrannidi, qua nunc omnem legitimam Ecclesiae gubernationem omnemque adeo religio- uem (504) oppressam adulterataraque fuisse videmus. At vero hie non dormivit Satan, qui facile alioqui intelligebat, abolito seinel inter Mi- nistros ipsos Ecclesiasticae disciplinae usu, irrecuperabilem plane Ec- clesiae confusionem ruinamque adeo totius religionis subsequuturam esse, ut etiam si quando Papae Romani tyrannis excuteretur, non fa- cile tamen ab illius praestigiis liberari adhuc possemus. Id quod equidem plus satis nunc experimur, si rem ipsam propius paulo intueri vclimus. CAuaquaversus enim nos vertamus, nihil adhuc videmus fere in iis ipsis etiam locis, in quibus Papae Eomani tyrannis omnium maxime. accusatur, in quo non plurimum adhuc desiderarc cogamur, si nostra omnia cum puritate Apostolica paulum modo conferamus. Haec vero omnia debemus neglectae potissimum inter Ministros
ipsos Ecclesiasticae disciplinae circa Ecclcsiarum restitutionen,. Et liaud scio, an sperari unquam possit legitima Ecclesiarum ac reli- gionis restitutio, quae quidem diuturna esse possit, tantisper dum legitimuin rursus disciplinae usum. inter Ministros po-(505)tissimum ipsos ex verbo Dei restitutum non habeamus. Equidem non te- nicre Christus Dominus Ministros Ecclesiae sub Apostolorum nomine lucem mundi esse docet et finem ac modum tenebrarum nullum fore innuit, si lux ipsa, amisso splendore suo, ullo modo obtene- hrescat. Cum vero lux ipsa Ministrorum non aliter lucere possit i" ipsorum ministerio, quam si suo officio legitime ac diligenter fungantur, et fieri haudquaquam possit omnino propter cxlcgem |
|||||
224
|
|||||
prorsus naturae nostrae omnium corruptelam, nisi per legitimam ac
seriam disciplinae inter Ministros potissimum ipso? observationem, quae in hoc est alioqui inprimis instituta, ut in suo quemque officio contineat, sane, quemadmodum tenebrae depelli non possunt revera, nisi luce prolata quae luceat, ita, cum lux Ministrorum lucere haud- quaquam vere possit in Ecclesia, nisi legitimus disciplinae usus inter ipsos observetur, mininie obscurum est, qualisnara sit nobis expectan- da religionis atque Ecclesiae restitutio, si nulla legitimae inter Mini- stros ipsos disciplinae ratio ineatur. Quid enim aliud efficiant, (506) qui non restituta lumini sua luce, sed obscuri cuiusdam elychnii splendore, veluti lucis, umbra quadam, tenebras plusquam Cimmerias dispellere tentent, quam ut res in tenebris iaoentes maiore etiam il- larum periculo commoveant duntaxat, relapsuras aliquj denuo mox ad easdem aut etiam graviores tenebras, posteaquam elycbniura illud sua qualicunque umbra lucis, quae sane diuturna esse non potest, destituetur? Ita videlicet aliud nobis expectandum non erit, nisi le- gitimus disciplinae usus inter Ministros ipsos observetur, quam aut ut ad Papismum relabamur rursum, ubi direptis bonis Ecclesiasticis causa ipsa religionis in odium atque invidiam propter doctrinae dis- sidia vocabitur, aut non tarn equidem sublatam, quam mutatam potius, ne dicam conduplicatam, Papae tyrannidem babituri sumus. Atque sane postremi huius mali initia quaedam haudquaquam obscura anim- advertere iam licet. Nam et doctrinae profcssio ad unius alteriusve hominis autoritatem, perinde atque ad Papam ipsum, revocari iam ita coepit, neglectis legitimis omnibus catholicae Ecclesiae (507) iu- diciis, ut haereseos damnentur, quicunque magnis (si Deo placet) Prophetis illis, a quibus solis dissentire non liceat, subscribere nolint. Et universam praeterea Ecclesiae totiusque adeo cultus Divini gu- bernationem pertrabi ad eos videmus, qui, ad gladii duntaxat ministe- rium in Ecclesia divina ordinatione vocati, Apostolicam quoque func- tionem libi in praescribendis cultus divini ritibus arrogare videntur. Est sane Magistratus in Christi Ecclesia custos ex divina ordina- tione, non modo tranquillitatis publicae, sed et pietatis etiam, et per- inde cultus quoque divini, in quo magna pietatis pars consistit. Cae- terum custos est duntaxat, non dominus, et praescriptam habet custo- diae huius suae functionem, nimirum non ut ipse pro suo suorumve arbitrio leges rituum in cultu Dei praesciibat, sed ut legem Dei, quod ad divina potissimum attinet, a sacerdotibus et, qui sacerdotum loco in Christi Ecclesia habentur, requirat ac sequatur, et, quae illi iuxta legem Dei (hoc est verbi Divini praescriptum) observanda esse do- cent, ea ut iuxta traditum sibi gladii, non dominatum, sed ministerium pro custodiae suae officio observari curet. Tn omnibus interim, quae |
|||||
225
ab istis docentur, non equi-(508)dera humanae rationis ac prudentiae
consilia, sed legis Divinae in scripturae testimoniis praescriptura atque autoritatem requirat, ne non tam legis Divinae, quam humanae prudentiae Minister potius fuisse in Dei olim iudicio inveniatur. Nunc vero, non tam sane legem Dei, quam humanae prudentiae con- silia requiri videmus passim in causa restituendae religionis, et, ne- glectis legitimis Ecclesiae iudiciis, neglectis item eorum sententiis, quos per Spiritura sanctum in rectores ac guberuatores Ecclesiae, quod ad divina attinet, constitutos esse docet Paulus, auspiciis con- siliisque aulicorum restituitur religio ex Principum arbitrio, cum ni- hilo plus autoritatis potestatisve sibi a Deo traditae habeant Princi- pes Satrapaeque illorum omnes in statuendis de religione cultuque Divino in eius Ecclesia legibus, quam verbi Ministri habent in fo- rensibus ac politicis legibus in re publica praescribendis, nisi quod, quemadmodum verbi Ministri sunt quidem et ipsi custodes politicae Magistratus in Christi Ecclesia gubernationis, ut ne quid in ilia con- tra verbi Divini praescriptum geratur statuatur alatur ac (509) de- fendatur, sed legitimis hac in parte ex verbo Dei admonitionibus apud Magistratum quemlibet utantur, qui pro Christiano haberi in- que corpore Ecclesiae numerari velit, in aliis vero omnibus commen- dent ac promoveant politicam Magistratus autoritatem apud totam Ecclesiam, ita et politicus quisque Magistratus vicissim est quidem et ipse custos pietatis publicae omnium in Ecclesia Christi, ut intel- ligat, curam religionis non minus ad se, quam ad ipsos etiam Eccle- siae pastores ac rectores in verbi ministerio pertinere, sed esse prae- scriptam sibi interim eius suae custodiae rationera. Nempe ut, ob- servatis legitimis Ecclesiae ex verbo Dei iudiciis, illis gubernandae Ecclesiae autoritatem permittat, quod ad Divina conscientiarumque pacificationem attinet, quos ad id peculiariter ab ipsomet Deo per Spiritum sanctum suum constitutos esse scriptura ipsa testatur, ex ore tamen illorum legem verbi Divini in omnibus summa cura ac diligentia requirat, pro ratione suae custodiae, quaecunque illi obser- vanda esse docent, ne quid et ipsi (510) humanum pro divino Ec- clesiae obtrudant. Sunt enim et illi homines, qui et falli possunt et fallere, ut omnia sane illorum probari examinarique oporteat. Sed si sua illi omnia, observatis legitimis Ecclesiae iudiciis, verbo Dei consentanea esse et ad Ecclesiae aedificationem pertinere doceant, officium Magistratus est, ea omnia amplecti et efficere iuxta gladii sibi concrediti ministerium, ut per omnes suos reverenter, ut aequum est, ac religiose observentur. Hoe sane est officium cuiusque Magi- stratus in Christi Ecclesia circa causam religionis. Sed quantum ab illo nunc discessum sit, facile passim videmus. Quod tamen totum II. 15 |
||||
226
|
|||||
neglectae potissimum inter Ministros ipsos Ecclesiasticae disciplinae
proculdubio debemus, quae si extare.t legitimumque suum usum in Ecclesia haberet, neque sane verbi Ministris liceret negligentes esse in suis apud Magistratum admonitionibus, neque Magistrates ipse item pro Dei Ministro in eius Ecclesia haberetur, si adversus Mini- strorum legitimes ex verbo Dei admonitiones pertinaciter aliquid atque obstinate age-(511)re in Ecclesia vellet, quemadmodum de Theodosio Imperatore legimus. Imo vero omnia suo loco suoque gradu consisterent in Ecclesia oraniaque suum hauddubie progres- sum legitimum haberent, si legitim'us Ecclesiasticae disciplinae usus, inter Ministros potissimum ipsos haberetur. Proinde et nos, post permissam nobis Divino beneficio et Kegia benignitate Ecclesiae hie nunc institutionem, ne nostro hac in parte officio defuisse ullo modo videremur, in hoc protinus omnes omni cura ac studio nostro incu- buimus, qui ad illius ministerium admoti sumus, ut, constitutis Ec- clesiae Senioribus seu Presbyteris, legitimum inter nos ante omnia disciplinae usum institueremus, etiamsi nos id sine magnis multorum clamoribus magnaque praeterea multorum invidia facere non posse intelligeremus. Atque a nobis ipsis auspicandum esse usum discipli- nae existimavimus, ut reliquae nostrae toti Ecclesiae, ut de aliis ta- ceam, exemplo qualicunque nostro hac in parte praeluceremus. Qua- lem igitur instaurandae inter nos disciplinae usum gubernandaeque adeo in (512) nostro ministerio totius Ecclesiae rationem institueri- mus, id vero iam totum ordine ponemus. Primum tota Ecclesiae nostrae gubernatio non est posita in unius
aut alterius cuiuspiam, quisquis tandem ille sit, arbitrio atque auto- ritate, sed in unanimi coetus universi omnium Ministrorum ac Se- niorum Ecclesiae assensu et comprobatione. In quo tamen coetu in- terim, non tam equidem numerantur, quam ponderantur potius sin- gulorum sententiae, ut omnia ex verbo Dei statuantur, eaque reii- ciantur, etiamsi numero suffragiorum superiora esse videntur, quae verbi Divini autoritate comprobari non queant: certe nihil omnino fiat, quod ullo modo a verbi Divini doctrina dissentaneum videri possit. Etsi autem Superintendenti proximisque post ilium Ministris aliis suus honor semper habetur, in gubernatione tamen ipsa Eccle- siae dicendaque in coetu Ministrorum ac Seniorum sua sententia nibilo plus habet Superintendens, vel potestatis, vel (513) autoritatis, quam unus quilibet e Seniorum numero, nisi quod omnium senten- tias colligit et observat, idque inprimis operam dat, ut in ferendis singulorura suffragiis omnia ordine ac dicenter fiant. Maximo enim Ecclesiarum malo videmus, collatam in unum aut alterum omnem gubernandae Ecclesiae autoritatem in Antichristianam tandem tyran- |
|||||
227
|
|||||
nidem erupisse, et pugnat praeterea haee talis gubernandae Eccle-
siae inter Ministros ratio cum Cbristi ipsius eiusque Apostolorum doctrina atque observatione. Deinde Ministri, Seniores et Diaconi omnes, alii pro aliis sedulo
sunt solliciti aliique aliorum inter sese curara in eo peculiarem habent, ut, si aliquem inter se videant in praestandis suis officiis ne- gligentiorem sive quod ad ministerii suseepti functionem, sive quod ad vitae alioqui conversationem attinet gradibus adrnonitionum pro- tinus apud ilium utantur. Caveturque modis omnibus, ne quisquam e Ministrorum omnium coetu a reliqua Ecclesia, aut quibusvis ad- versariis omnino, ullius rei merito (514) notari accusarive possit, cui non iatn antea alioqui remedium inter Ministros ipsos adhibitum fuisse constet, sive per privatas unius apud alteram, sive per publicas in coetu ipsorum admonitiones. Postremo iidem etiam Ministri et Seniores potissimum Ecc;lesiae
omnes in hoc toti assiduique sunt, ut nihil omnino praetermittatur apud totam Ecclesiam, quod ad promovendum urgendumque modis omnibus disciplinae usum pertinere quoquo modo vident, dantque omnem operam, ne quid in fratrum omnium in Ecclesia lapsibus, aut odio cuiusquam exasperetur, aut rursum amore ullo dissimuletur, in faciendis recipiendisve admonitionibus, sed ut omnes omuium in Ecclesia fratrum admonitiones instituantur in charitnte et lenitate Christiana sine ullis omnino privatis affectibus ullove etiam peculiari rcspectu personarum, queniadmodum id iam antea quoque in quarta adnotatione super disciplinae diffinitione explicatum habetur, pag. 272 {Indus ed. p. 17,1). Nempe ut, qui ullius lapsus nomine admo- nentur, intelligant, nihil apud se (515) aliud quaeri omnibus admoni- tionibus omnino, quam suam resipiscentiam suique ■ lucrifactionem ad vitam aeternam, reque ipsa videant, illas non aliunde, quam ex mero ainore ac studio se lucrifaciendi et ex peccati condolescentia ac commiseratione provenire. Denique ut in corde ipsi suo convin- cantur, alio nan spectare tolum disciplinae usum, quam ut gloria Dei in fratrum lapsibus per ipsorum resipiscentiam Ecclesiaeque totius aedificatio promoveatur. Ut vero Ministri ac Seniores pariter omnes suum in praestandis
hisce omnibus officium, quoad eius fieri potest, attestentur et decla- rent, utque hie certo suo ordine ac decenter omnia fiant, primum publice coram tota Ecclesia omnes pariter testantur, se non minus velle subesse disciplinae Ecclesiasticae, quam minimus quisquc in tota Ecclesia, et petunt a tota Ecclesia, ut, si quisquam in illis illiquid videat, in quo admonendos esse putet, eos in charitate et libertate Christiana admoneat, neque id ullo modo praetermittat. Id faciunt 15*
|
|||||
228
Ministri et Seniores quater in anno, quem-(516)admodum postea di-
cetur. Deinde constitutos habeut inter sese coetus suos peculiares etiam, ut tanto commodius et de promovendo disciplinae usu, tam inter se ipsos, quam apud totam Ecclesiam, e"t de recte gubernanda tota Ecclesia deliberare semper possint, de quibus ipsorum coetibus singulis nobis iam dicendum erit. De peculiaribus Ministrorum inter sese coetibus
in Ecclesia Germanorum Londini. Primum habetur coetus Ministrorum ac Seniorum Ecclesiae om-
nium semel, ut minimum, singulis hebdomadibus, nempe diebus Iovis, hora secunda pomeridiana. In quo coetu, posteaquam omnes iam Ministri et Seniores convenerunt, invocatur ante omnia per unum e Ministris verbi nomen Domini. Fitque precatio, ut Domi- nus corda atque ora Ministrorum ac Seniorum congregatorum in deliberationibus et consiliis ip-(517)sorum omnibus per Spiritum sanctum suum regere et gubernare dignetur ad laudem et gloriam sui adorandi nominis et Ecclesiae sub ipsorum ministerio aedifica- tionem, pro qua filius suus unigenitus semet ipsum victimam propi- tiatoriam offerre non dubitavit. Finita precatione rogantur per Su- perintendentem singuli ordine suo, num. aliquid proponendum ha- beant, quod vel de disciplinae observatione, vel de gubernatione ipsa Ecclesiae, vel si quid alioqui incidat, quod seria deliberatione egeat, tractandum esse putent, redigunturque in scriptum omnia, quae quisque in coetu tractanda proponit, atque ex iis demum ea tractan- da desumuntur, quae plus habere ponderis magisque urgentia esse videntur. Postea vero monentur per Ministrum aut Superintendentem omnes, ut quisque illorum de re in consultationem vocata ordine suo id proferat, quod suae conscientiae testimonio intelligit maxime facere ad Ecclesiae aedificationem iuxta verbum Dei et eius con- servationem. Atque ita demum quisque ordine suo dicit suam sen- tentiam de cau-(518)sa proposita iuxta conscientiae suae testimonium. Et, ubi omnes sententias suas dixerunt, id demum unanimi omnium consensu statuitur, quod omnium maxime verbo Dei consentaneum Ecclesiaeque ipsi utile esse videtur. Quod ipsum alioqui in scriptum protinus redigitur, ut certum omnium consiliorum, per coetum ilium approbatorum, documentum haberi deinceps possit. Sicque demum ad aliarum, si quae sunt propositae, causarum tractationem procedi- tur eodem ipso, qui est praedictus, ordine, donee de rebus propositis omnibus certi etiam aliquid statuatur. Quodsi omnia simul tractari jion possint, turn, quae uno conventu absolvi non possunt, in aliuni |
||||
229
proximum differuntur, ut ante omnia demum etiam pertractentur.
Porro in hisce coetibus, qui per singulas hebdomades diebus Iovis, ut dictum est, habentur, dissidia inter fratres omnia, si quae ullo modo exorta sint, componuntur* et ad coetus illos vocantur fratres illi in Ecclesia, qui aut privatas aliorum fratrum in lapsibus suis admonitiones contempserunt, aut (519) eiusmodi aliquid designa- runt, quod vel pluribus iam sit notum, quam ut coelari possit, vel totam praeterea Ecclesiam in discrimen aliquod adducere omnino videatur. Si quando autem incidat, ut praeter ordinarium ilium die- bus Iovis conventum opus sit alio etiam praeterea Ministrorum ac Seniorum coetu, turn, non expectato alio rursum die Iovis, Super- intendens aut proximi post ilium verbi Ministri convocant reliquos Ministros ac Seniores omnes, ut de eo consilia sua communicent, propter quod illos convocari oportebat. Deinde singulis mensibus semel, nempe primo quoque die Iovis
cuiusque mensis, habetur etiam peculiaris coetus Ministrorum, Senio- rum et Diaconorum omnium. Non quod cura gubernandae Ecclesiae ad Diaconos, perinde atque ad Seniores ipsos ac verbi Ministros per- tineat, sed quod Diaconorum quoque ministerium, tain in colligendis quam in dispensandis eleemosynis, inculpatum atque irreprehensibile haberi in Ecclesia oporteat, cuius alioqui Diaconorum ministerii ratio in menstruis hisce coetibus (520) potissimum habetur. Solet enim fere hoc genus ministerii multis suspicionibus atque obtrecta- tioiiibus passim esse obnoxium. Ut igitur fidelitas Diaconorum per- specta sit, non tantum verbi Ministris ac Senioribus, sed toti etiam Ecclesiae, ad hoc potissimum coetus hie menstruus observatur, ut Diaconi pariter omnes, propositis coram Ministris ac Senioribus ac- ceptarum et expensarum elecmosynarum mensis totius tabulis, ratio- nem illarum omnium in coetu illo alius post alium suo ordine subducant. Denunciatur autem id toti Ecclesiae proximo ante die Solis in concione publica, ut, si quis ex Ecclesia calculis illis Dia- conorum adesse velit ad comprobandam Diaconorum fidelitatem in ipsoruin ministerio, is coetui ipsi calculisque Diaconorum adesse pos- sit, ut ita demum omnis omnium suspicionum atque obtrectationum occasio amputetur. Quia vero Diaconatus ministerium plurimum la- boris ac diligentiae requirit, sic ut per eosdem semper illi satisfied non facile possit, ita inter illos etiam constitutum est, ut alternis mensibus curam colligen-(52l)darum ac dispeusandarum eleemosyna- rum inter sese partiantur, et, qui uno mense iam totum onus alio- qui ministerii sustinuerunt, altero mense per eiusdem ministerii col- legas eo onere liberentur post subductam eorum, quae ipsi percepe- runt et expenderunt, rationem, donee rursum alius mensis recurrat |
||||
280
|
|||||
Post alisolutos vero eleeinosynarum calculos omnes, si quid Diaconi
inter se habent, in quo aliquo modo haereant, id, dimissis aliis fra- tribus, per Ministros verbi et Seniores discutienduin proponunt, at- que in Diaconorum praesentia per Ministros ac Seniores more illo- rum solito deliberatur de re ad hunc modum proposita. Imo vero in gravioribus etiam totius Ecclesiae causis, vel quoties in disciplinae usu ad publicas in coetu ipso Ministrorum admonitiones progre- diendum est, admittuntur sane ad Ministrorum ac Seniorum coetum et Diaconi ipsi sententiaeque illorura ordine suo rogantur, ut et ipsi in suo ministerio pro collegis quodammodo Seniorum ac verbi Ministrorum a tota Ecclesia habeantur, et Ministri ipsi verbi ac Se- niores tanto (522) diligentius muneri suo incumbant, atque eo ma- iorem praeterea etiam autoritatem consilia illorum obtineant, quo plurium suffragiis comprobantur. Praeterea, quoniam plures sunt peregrinorum sub uno Superinten-
dente Ecclesiae, sic ut una sine altera periclitari non possit, habetur etiam singulis mensibus, primo die Lunae cuiusque mensis, conventus Ministrorum, Seniorum ac Diaconorum omnium simul peregrinarum Ecclesiarum. In quo coetu post nominis Divini, ut dictum est, In- vocationem rogantur per Superintendentem Ministri singularum Ec- clesiarum suo ordine, num quid habeant, quod in eo coetu tractan- dum esse putent, quod praesertim in commune ad omnes illas Eccle- sias pertineat, aut si quid unius Ecclesiae Ministri in aliis requirant. Et turn de omnibus, quae sunt proposita, instituitur deliberatio, quem- admodum et in aliis coetibus, roganturque ordine suo ac demum etiam colliguntur per Superintendentem omnium illorum Ministro- rum ex omnibus peregrinis Ecclesiis sententiae, atque ad extre- mum (523) id statuitur, quod verbo Dei consentaneum esse, quem- admodum et in aliis coetibus, et ad unanimem omnium illarum Ec- clesiarum consensum ac pacem facere videtur. Quodsi quando ali- quid eiusmodi incidat, quod commune illarum Ecclesiarum consilium, non expectato menstruo conventu illo, postulet omnesve simul Ec- clesias illas concernat, turn protinus convocantur per Superintenden- tem Ministri ac Seniores omnium illarum Ecclesiarum, et de causa ilia tractatur modo praedicto, propter quam coetus est convocatus, ut, quod ad omnes simul Ecclesias illas pertinere videtur, communi etiam omnium consilio unanimiter tractetur et transigatur. Postremo habetur etiam peculiaris conventus Ministrorum, Senio-
rum ac Diaconorum omnium Germanicae Ecclesiae, nempe secundo die Iovis quarti cuiusque mensis, ad observandum inter ipsos pecu- liariter Ecclesiasticae disciplinae usum, reiectis omnibus, quae eo alioqui die agenda erant, in proximum deiuceps Iovis diem aut ali- |
|||||
281
|
|||||
quem alium, si tanta mora noxia esse videa-(524)tur. In quo coetu
id inprimis agitur, ut doctrinae puritas consensusque unanimis, et vitae item probitas atque integritas inter Ministros, Seniores ac Dia- conos siraul oinnes observetur et custodiatur. Primus autem istius- modi coetus habetur mense Martio, secundo die Iovis illius, alter vero secundo die Iovis in mense Iunio, tertius item die Iovis se- oundo in mense Septembre, et quartus die Iovis secundo in De- cembre. Proximo autem die Solis ante praedictos hosce disciplinae inter Ministros observandae dies monetur eius rei in publica con- cione tota Ecclesia et rogantur fratres in Ecclesia omnes, ut, si quis omnino, vel in doctrina, vel in vita Ministrorum, Seniorum ac Dia- conorum, aliquid ullo" modo requirat, aut quenquam illorum ullius rei nomine admonendum reprehendendumve esse putet, id ut ante praescriptum diem Iovis ilium alicui e Senioribus indicet in chari- tate et libertate Christiana, ut hoc ipsum per fraternas in coetu illo admonitiones corrigi in tempore possit. Hoc sane esse oflicium omnium membrorum Eccle-(525)siae, ut omnium clandestinarum ob- trectationum ac tnurmurationum adversus Ministros in Ecclesia occa- siones omnes tollantur. Quisquis enim, non admonitis ulla de re Senioribus, Ministrorum deinceps Seniorumque ac Diaconorum vol doctrinam vel vitam nihilominus in Ecclesia traduceret, is sane non alio, quam perturbatoris ac murmuratoris loco a fratribus omnibus habendus esset. Interim tamen, ne quisquam ullam accusationem adferat adversus quenquam Ministrorum verbi Seniorumve aut etiam Diaconorum omnino, nisi illam duorum aut trium testimonio comprobari posse sciat, qui praesertim aut e fratrum numero es- sent, aut alioqui ita inculpate viverent, ut de fide illorum dubitari non posset. Prohiberi enim a Paulo, ne ullae adversus Ministros Ecclesiae accusationes admittantur, nisi sub certo duorum aut trium testimonio ■). De hoc ita monetur publice tota Ecclesia die Solis pro- ximo ante ilium diem Iovis, observandae inter Ministros Ecclesia- sticae disciplinae destinatum. Postea vero quam ad constitutum diem ilium Iovis Ministri, (526) Seniores ac Diaconi omnes convenerunt, turn unus e verbi Ministris hortatur omnes ad divini nominis seriam invocationem, ipseque aliis auscultantibus precatur ad hunc aut si- milem modum: Precatio in coetu Ministrorum circa disciplinae in-
ter ipsos peculiarem observationem. »Domine Deus, fili Dei vivi unigenite, Icsu Christe! qui nos miseros
«) 1 Tim. 5. |
|||||
232
|
||||||
planeque indignos homines in regni hie adeoque et corporis tui my-
stici, quod est Ecelesia, ministerio constitui voluisti, agnoseimus, Servator cleraentissime! ministerii huius sublimitatem niulto inaio- rem, quam ut illi pares ullo modo esse possimus.- Agnoseimus item nostram in illo tenuitatem et insufficientiam, etiamsi omnes vires nostras ad illud recte obeundum conferamus. Sed agnoseimus prae- terea etiam no-(B27)stram in illo negligentiam, cuius culpam apud te supplices deprecamur, et te oramus, Hex ac Pontifex noster ae- ternc! ut nostrae huic negligentiae propitius esse verumque illius sensuin atque agnitionem in nostris animis augere ad nostri cor- rectionem per Spiritum tuum digneris, in mutuis potissimum no- stris, quas inter nos instituimus, admonitionibus fraternis. In hoc enim convenimus ut nostram invicem alii pro aliis sollicitudinem fraternam in communi nobis omnibus corruptela nostra per mutuas, abs te institutas, admonitiones declaremus, -fidemque nostri ministe- rii tibi primum, tanquam vero summo atque aeterno Regi, Doctori ac Pontifici nostro, deinde vero tuae huic etiam, cuius Miuistri su- mus, Eeclesiae pro nostra infirmitate approbemus. Te igitur sup- plices precamur, Domine Iesu Christe! ut nostro huic instituto per Spiritum sanctum tuum adesse, cordaque ac linguas nostrum omnium ita gubernare digneris, ut omnes nostrae invicem (528) admonitiones Divino afflatu tuo instituantur atque in nobis fructificent ad gloriain tui adorandi nominis, ad nostram item omnium correctionein orna- mentumque tui in nobis ministerii et ad Eeclesiae tuae aedificatio- nem. Amen". Einita hac aut simili precatione, hortatur Superintendens aut verbi
Minister aliquis reliquos Ministros, Seniores ac Diaconos omnes, ad habendam rationem, in omnibus admonitionibus vel faciendis vel accipiendis invicem, charitatis potissimum et libertatis Christianae. Charitatem enim esse eondimentum eiusmodi, ut omni fere offensione careat [admonitio], quae a charitate Christiana profecta esse constat, et libertatem rursus, cum omnimodestiaaclenitateconiunctam, certissimum esse argumentura in istiusmodi admonitionibus, eas Spiritu sancto autore institui, qui hypocriticam alioqui in dissimulandis fratrum vitiis servitutem ferre non potest. Ubi Spiritus, inquit Paulus, ibi libertas. (529) Super omnia autem monet Superintendens, ut omnes sibi ab eo caveant, ne fratris illius quodcunque peccatum aut exaggeretur odio ullo ullave fratris admonendi invidia in instituendis apud ilium admonitionibus, aut etiam ullo cuiusquam favore atque amore extenue- tur excuseturve vel dissimuletur, sed in omnibus admonitionibus quae- ratur gloria Dei, correctio adinonendi fratris et Eeclesiae aedificatio. |
||||||
'
|
||||||
233
|
|||||
Initium porro admonitionum fit ab ipso Superintendente, si adsit,
aut proximo alioqui post ipsura verbi Ministro, sic ut vel Superin- teudens, si adsit, vel proximus alioqui post ipsam verbi Minister, paululum coetu aliorum omnium excedat, ut, ipso absente, a reliquis fratribus deliberetur, cuiusnam rei nomine in coetu illo ipsum reliqui fratres omnes aut admonendum reprehendendumve aut etiam conso- landum animandumque esse putent. Priusquam tamen coetu excedat (siquidem adest) Superintendens quem tamen adesse oportet, si nullo alioqui legitimo impedimento distringatur recensentur paucis istius officia in eius ininisterio, (530) de quibus dictum est in supe- rioribus in ea concione, quae habetur circa Superintendentis electio- nem, pag. 18 [~D lbJ {huius ed. p. 58). Quibus commemoratis, Su- perintendens sese subiicit fratrum reliquoruin in coetu illo admonitio- nibus et censurae, quacunque in re suo officio, sive in doctrina sive in vita, defuisse videatur, atque ita coetu illo paulisper excedit, donee rursum per aliquem fratrum ad coetum revocetur. Interea vero, ipso absente, singuli fratres ordine suo per unum e Ministris interrogan- tur, rmm qua in re ilium admonendum esse putent, sive in doctrina, sive in vita ipsius, adnotanturque ea omnia, in quibus vel admonen- dus, vel etiam reprehendendus, aut alioqui consolandus esse videtur. Ac turn rursus ad coetum revocatur exponunturque illi ea omnia li- bere et amanter totius coetus nomine, quae fratres in ipso admoni- tione digna esse iudicarant. Illeque cum omni subiectione recipit omnes, quae ad ipsum fiunt, admonitiones. Ad eundem porro modum agitur cum reliquis verbi Ministris, Se-
nioribus et Diaconis, iuxta ipsorum ordines, prius tamen recitatis eorum officiis, quam (531) coetu ipso excedere iubeantur, nempe ut, priusquam aliquis e verbi Ministris exire iubeatur, legantur verbi Mi- nistrorum officia, quae habentur in concione circa Ministrorum verbi electionem, pag. 9 ac deinceps [C -4bJ {huius ed. p. 54). Rursus, prius- quam aliquis Seniorum exire iubeatur, recitantur etiam ipsorum officia, quae habentur in concione circa ipsorum electionem, pag. 13 [C 7aJ {Indus ed. p. 56). Ac priusquam rursus Diaconorum aliquis exire iubeatur, recitantur quoque Diaconorum officia, quae habentur in con- cione circa ipsorum electionem, pag. 24 [D 4aJ {huius ed. p. 60) '). Ita vero singillatim alii post alios et verbi Ministri et Seniores et Diaconi e coetu sese paulisper subducunt, ut de singulis reliqui fratres omnes sub ipsorum absentia suas sententias rogentur ac ferant, quem- ') Incisio pagellarum per totum hoc opusculum mirum in modum perturbata et
complcxa est, quare potius duxi, obliquu sir/Mis numerum paginarum editionit ori- gmalis, in nostra editione obvitim, uncibus vero inchisas ipsitts nostrae editionis pagellarum notas apponere, Ed. |
|||||
234
admodum de Superintendente dictum est, et singulis rursum totius
coetus nomine, dum ad coetum revocantur, exponitur, qua in re ununiquemque fratrum admonendum reprehendendumve aut etiam con- solandum esse iudicarunt. Quodsi quis Ministrorum in genere omnium admonitionem coetus
illius ullo (532) modo contemnat aut illi reluctari quoquo modo ve- lit, turn sane, quisquis ille omnino sit quavecunque autoritate aut eruditione praeditus, a ministerii protinus sui sanctione coetus totius autoritate suspenditur, donee aut culpam contemptus sui illius coram eodem ipso coetu ngnoscat ac deprecetur, aut ex verbo Dei ostendat, se non recte atque merito admonitum reprehensumve fuisse. Suspen- ditur item et a coeuae Dominicae usu, donee alteram horum, quae iam sunt dicta, in coetu ipso faciat. Si vero in contemptu suo illo perstet, neque ullum resipiscentiae indicium faeiat in subsequentis hebdomadis coetu Ministrorum ac Seniorum, turn, si post unam ad- huc aut alteram admonitionem in suo nihilominus contemptu perse- veret cum maiore indies ministerii sui dedecore maioreque indies Ecclesiae offendiculo ac perturbations, in concione publica coram tota Ecclesia exponitur contemptus ipsius cum obstinatione coniunctus, rursusque coram tota Ecclesia ad resipiscentiam invitatur. Et, si ne sic quidem admonitus resipiscere adhuc velit, turn se-(533)quenti die Dominico publice coram tota Ecclesia cum assensu illius, quae eius ad octavum ante diem admonetur, ministerio suo destituitur in pu- blica antemeridiana concione. Ad extremum vero, si adhuc obstina- tus esse pergat, proceditur ad eius excommunicationem. Ad ministe- rium vero suum non facile recipitur, si semel destituatur, etiamsi postea cum coetu Ministrorum ac tota Ecclesia per poeuitentiam pu- blicum reconcilietur, praeterquam si insigne aliquod poenitentiae specimen aedat, quale in Petro Apostolo et Dnvide legimus, inque illius seria perseveratione per iustum aliquod tempus exploretur, sic ut Ecclesia ipsa, cognita ipsius vera iustoque tempore declarata re- sipiscentia, restitui ilium rursus postulet, ne in sua ilia pudefactione absorbeatur. Caeterum si ita incidat (quod absit!), ut Superintendens ipse coetus
illius admonitionibus parere nolit, turn sane de illo a ministerio suo vel suspendendo, vel magis multo destituendo, unius Ecclesiae Mini- stri, Seniores ac Diaconi nihil sibi statuendum sumunt, nisi coniunc- tis (534) sibi aliarum etiam peregrinarum Ecclesiarum Ministris om- nibus. Coniuncti autem simul omnium peregrinarum Ecclesiarum Ministri ac Seniores adversus conteraptum' Superintendentis ita pro- cedunt in singulis ipsorum Ecclesiis ad eius suspensionem atque etiam destitutionera et ad extremum ad eius quoque excommunica- |
||||
235
|
|||||
tionem, si obstinatus. esse pergat, quemadmodum de uno quolibet
alio Ministro, contemptore admonitionum, dictum habetur. Neque enim in usu disciplinae ulli homini parcitur, qui modo ad Ecclesiam pertinet, nedum ut ullius peculiaris aliqua ratio habeatur, nisi qua- tenus id ipsa mimsterii vocatio postulare videtur. Quin potius tanto raaiore severitate agitur adversus praecipuos quosque Ministros in Ecclesia, si disciplinae Ecclesiasticae parere quoquo modo recusent, quanto magis sunt exposita oculis omnium exempla illorum, plusque et offendiculi et periculi etiam adferre videntur. Equidem palam est nihil esse, quod maiorem secum ruinam totius Ecclesiae vel traxerit hactenus vel trahere etiam possit, quam si (535) Ministri Ecclesiae, in quacunque tandem functione versentur, ab usu disciplinae Eccle- siasticae seipsos eximant, quam aliis praescribunt, cum ipsorum in primis partes sint, illam suo exemplo aliis commendare. Ita in vetere Israelis Ecclesia profanatam fuisse legimus omnem fere religionem, quod Principes sacerdotum ac Pharisaei ne summis quidem digitis ea attingere dignabantur, quae vel ipsiraet in populo statuebant, vel divinitus instituta habebant. Ita vero nunc idem etiam oculis ipsi nostris in Papae Ecclesia videmus, ubi, abiecto prorsus per Ministros omni legitimo Ecclesiasticae disciplinae usu, adulteratara nefandissime omnem religionem ac verum Dei cultum invectamque prodigiosam plane, ac ne Ethnicis quidem unquam auditam, apToAarpe/av et ty- rannidem ad extremum prorsus Antichriatianam inductam usurpatam- que tanto iam tempore intuemur. Imo ne nunc quidem, post reve- latam passim divino iam beneficio Komani Antichristi eiusque cor- nuum tyrannidem et restitutam magna ex parte Euangelio lucem suatn, veratn adliuc religionem interim legitimumque Dei cultum propter solarn disciplinae (536) inter Ministros negligentiam con- temptutnque admonitionum repurgari ullo modo posse videmus. Et periculum est, siquidem disciplinae hie Ecclesiasticae remedium tem- pori non adhibeatur, ne, quam magnis clamoribus accusamus, Papae tyrannidem, non tarn sane sublatam, quam mutatam potius in orbe Christiano habeamus. Qua sane de re multa dicenda essent, sed nunc vel leviter attigisse satis erit, ut omnes intelligant, nullam ve- rarn ac legitimam verae religionis verique cultus Dei instaurationem aut repurgationem expectandam nobis esse, donee usum legitimum disciplinae Ecclesiasticae inter Ministros potissimum ipsos plene re- stitutum videamus. Quemadmodum sane negari non potest, neglec- tum initio, deinde vero prorsus abolitum illius usum, causam fuisse atque etiamnum esse omnis profanationis omniumque abusuum et omnis tyrannidis in orbe Christiano, proinde nos Ecclesiae nostrae institutionein inde potissimum auspicandam esse existimavimus, ut |
|||||
236
|
|||||
ante omnia Ministri ipsi disciplinae Ecclesiasticae sese subiicerent,
illamque summo studio ac cura inter sese observarent sine ulla cu- (537)iusque omnino exceptione, ut omnis dissidiorum indulgentiae- que in peccatis, denique et tyrannidis inter illos occasio amputaretur. £t re ipsa experti sumus indiesque magis experiraur, nulla alia ra- tione in Ecclesia et bona retineri e"t mala omnia vitari posse per gratiam Dei, quam seria ac diligenti legitimae ex verbo Dei disci- plinae Ecclesiasticae observatione. Atque hactenus quidem de usu disciplinae in nostra Ecclesia, tarn
in plebe universa totius Ecclesiae, quam inter Ministros in genere omnes. Sub Ecclesiae vero nomine eos duntaxat intelligimus, qui ex natione Germanica, aedita publice fidei suae confessione, vel co- ram tota Ecclesia, vel in coetu saltern ipso Ministrorum, disciplinae ipsi sese praeterea etiam Ecclesiasticae ultro ac sponte sua subiece- runt. Eorum porro, qui sunt extra nostram Ecclesiam, curam iudi- cium ac sollicitudinem ministris ac pastoribus ipsorum permittimus, quibus interim nostra omnia deferintus officia, si ulla in re operam consiliumve nostrum vel ipsimet vel pastores eorum requirant. Cae- terum si quis peregrinorum, po-(538)tissimum autem Germanus, no- strae Ecclesiae non adiunctus, praetextu nostrae Ecclesiae falsam ali- quam doctrinam serere sectasve ullas alere velit nobisque id ullo modo innotescat, nos pro nostri ministerii fide in nostra Ecclesia hunc morem, qui sequitur, retinemus. De iis Germanis, qui non adiuncti nostrae Ecclesiae
falsam aliquant doctrinam spargunt
aut sectas alioqui in Ecclesia
alunt,
Si Superintendens cum reliquis Ministris ac Senioribus intelligat
aliquem Germanum aut alioqui peregrinum esse, qui in t'raudem no- strae Ecclesiae aut falsas doctrinas ullas spargat aut sectas ullas alat, primum omnium designantur duo aut tres e Senioribus Eccle- siae, qui ilium adeunt, ut fontes doctrinae ipsius suspectae ab ipso resciscant, et videant cum omni modestia ac mansuetudine, si quo modo col-(539)loquium ex verbo Dei admittere velit super suspecta ilia doctrina sua. Et, si admittat, agunt cum illo privatum et aman- ter ac fontes doctrinae ipsius cum ipso excutiunt, ut videant, num accuratiorem doctrinae suae examinationetn non refugiat. Quodsi illam non refugit, invitatur per designatos illos ad coetum Ministro- rum ac Seniorum Ecclesiae et dies constituitur, quo venire debeat. Atque turn in coetu primum fontes doctrinae ipsius omnes nemitie interturbante audiuntur atque adnotantur, vel ab ipsomet autore in |
|||||
237
|
|||||
scripto petuntur, quibus demurn legendis atque excutiendis, si sint
prolixiores, aliud tempus constituitur. Qui vero vocatus venit, actis illi gratiis dimittitur, donee rursus, ut alias redeat, ei indicetur. Et, si quid post dimissura e coetu eum, qui vocatus fuerat, de doctrina illlus excuti potest, id fit rogatis ordine singulorum sententiis de unoquoque fundamento doctrinae suspectae, ut vel adnotata sunt, vel ab ipsomet autore tradita habentur, et, quae tunc absolvi non pos- sunt, in alium diem coetus reiiciuntur. Excussis vero omnibus doc- trinae illius (540) suspectae fontibus, testimoniis ac rationibus, in scriptum rediguntur omnia, quae a singulis Ministris ad singula te- stimonia ac rationes producta fuerunt, praeterquam si eadem a plu- ribus sint repetita, ac demum responsio, reductis in ordinem omni- bus quae sunt dicta, formatur quam brevissima haberi potest, at- que demum autor ille suspectae doctrinae ad coetum invitatur, re- spondeturque illi ad traditos, vel per nos ipsos adnotatos, fontes doctrinae ipsius. Et, si quid ille vel in responsione desideret vel denuo forte ad doctrinae suae confirmationem adferat, id obiter aut explicatur, si quid obscurius dictum videtur, aut etiam excutitur, si quid praeter priora sit productum, ac demum autori illi suspectae doctrinae in alium usque coetum tempus deliberandi permittitur, ut ostendat, qua parte illi satisfactum non sit in tradita ei Ministrorum ac Seniorum omnium responsione. Ad constitutum porro diem audi- tor rursum ille, et, ubi finem dicendi fecit, quaeritur ab illo, num alia ulla adhuc documenta doctrinae suae habeat, ut omnia producat, ut illi simul etiam ad omnia respondeatur. Po-(541)stea vero, illo rursum dimisso, excutitur, si quid denuo ah ipso est productum, et, si quis priori adhuc responso aliquid praeterea addendum esse putat, id in medium adfert, ut adnotetur et suo demum loco in responsione addatur. Excussis porro omnibus doctrinae illius suspectae fontibus ac testimoniis, ubi denuo autor ille suspectae doctrinae ad coetum Ministrorum et Seniorum vocatur, repetitur illi rursum obiter data illi antea responsio et supplentur, si quae antea forte praetermissa erant. Befelluntur item ea, quae in ultimo colloquio prolata fuerunt, neque quidquam praetermittitur intactum eorum, quae autor ille ad suspectae doctrinae suae confirmationem adferebat. Ibi vero si autor ille doctrinae suspectae neque responsiones coetus diluere ex verbo Dei, neque interim a serenda suspecta doctrina sua cessare velit, turn coetus universi nomine monetur, ne in fraudem ac perniciem nostrae Ecclesiae doctrinam suam illam deinceps serat, quam verbi Divini autoritate defendere non possit. Etenim, si ipse non cessaret falsa sua doctrina perturbare nostras Ecclesias, fidem nostri (542) ministerii id non permittere, ut nostram Ecclesiam per ipsum ita; |
|||||
238
|
||||||||
perturbari ac falsa ipsiu9 doctrinae falli sinamus. Quodsi nee sic
quidem a suo instituto dimoveri potest doctrinamque suam nihilo- minus adhuc spargere ac tueri pergit, turn in publica concione coram tota Bcclesia nomen eius denunciator per Ministrum summaque doc- trinae suae exponitur cum eius in coetu Ministrorum habita refu- tatione, moneturque Ecclesia, ut, si cui in Ecclesia doctrina illius nondum satis refutata esse videatur, is ut, qua parte in ilia forte ad- huc haeret, dubitationes suas per aliquem e Senioribus, sive verbis sive scripto, in Prophetia publica proponi sinat, ut ad illas publice per Ministros ac Seniores respondeatur, omnesque praetextus defen- dendae adeoque et excusandae doctrinae illius, quoad eius fieri po- test, amputentur. Neque hie moramur cavillos quorundam, qui hac tali hominum
haereticorum denunciatione publica peccari clamant adversus legem charitatis Christianae. Non est sane huius loci velle persequi, quae ab istis adferuntur, (543) et fortassis hoc alias commodius fiet. Nunc satis erit ostendisse, nos huius nostri consilii Christum Dominum ipsummet, qui summa est alioqui charitas, ducem atque autorem ha- bere, unaque et Aposlolos et antea multo Prophetas quoque ipsius. Quos dum sequimur, nihil equidem hie moramur, aut humanae ra- tionis argutias, aut periculorura metum, quern a nonnullis praetendi videmus. Christum Dominum ducem hie atque autorem nostri con- silii habemus, dum productis nominatiin Pharisaeis, et cavendum ab illoruin doctrina discipulis suis omnibus esse docet, et vult, ut, ab eis segregati, illos omittant prorsusque valere sinant ') Sic et Iere- mias publice accusat Hananiam apud totam Ecclesiam ex Dei ip- sius mandato interitumque illi denunciat s). Sic et Paulus nominatim accusat Hymenaeum, Alexandrum et Philetum falsae doctrinae no- mine, Timotheumque una cum ipsius Ecclesia admonet, ut ab eorum doctrina sibi caveat s). Quid ? quod Christus Dominus in eo potissi- mum fidem boni Pastoris in eius rainisterio commendat, si sedulam ac diligentem cu-(544)ram ovium suarum adversus luporum morsus habeat 4) ? An vero hoc est curam habere ovium, ut ad lupi adventum conniveamus, canesque, ovium custodes, non ab invadendis modo lu- pis, gregi nostro insidiantibus, sed ab ipso etiam latratu, dum eos ovili imminere vident, arceamus? Charitatis est scilicet, lupis par- cere totius ovilis periculo, ac non potius oves ab illorum arcere in- sidiis, etiamsi illi a canibus dilacerari debeant, si sui similes esse pergant. Nos hie pluris sane nobis faciendum esse putamus exem- plum ac doctrinam Cbristi, Prophetarum item atque Apostolorum |
||||||||
') 1 Tim. 1. 2 Tim. 2. *) loan, 10.
|
||||||||
<) Matth. lfi. s) Ierem. 28.
|
||||||||
289
|
|||||
ipsius, quam leges novas quasdam praeposterae nescio cuius chari-
tatis. Et, cum oviura nobis Christi in nostra Ecclesia, non autem luporum, gregi nostro insidiantium, coram a Domino commendatam habeamus, nostri proculdubio fideliumque praeterea pastorum om- nium debiti atque officii esse putamus, ut, dum oves suas a luporum insidiis tutas alioqui esse nan posse vident, canes ipsos potius ad- versus dolos ipsorum arment, nedum ut illos a latratu arceant, tam- etsi lupis non modo peri-(545)culura, sed certum ctiam interitum imminere videant, quam ut vel unius oviculae periculo luporum sibi ouram ullam habendam esse putent. Quare, etsi lupos etiam ipsos, si id ullo modo fieri posset, lucrifieri omnes cupiamus, neque, quod ad earn rem attinet, praetermittendum hie quidquam esse libenter fateamur, tamen, si oviculas nostras ab ipsis periclitari, neque eos alia ratione a nostris ovilibus arceri posse videmus, malumus, iuxta Christi Domini Prophetarumque et Apostolorum doctrinam pariter atque exemplum, oviculas nostras de luporum illis imminentium in- sidiis submonere, ut ab illis sibi caveant, adeoque et lupos ipsos commonstrare, quam ut per nostrum silentium oves nostras fraude- mus ac fraudulentis luporum morsibus exponamus. Quemadmodum enim maius ga#dium esse legimus super unius peccatoris resipiscen- tia, quam super nonaginta novem iustis, ita rursum maiorem luc- tum fore non dubitamus super interitu unius oviculae, quam non- aginta novem luporum, nedum ut unius lupi salutem infinitis ovi- bus anteponere debeamus, praesertim cum nihil esse (546) sciamus vel fraudulentius vel nocentius lupina hypocrisi in Ecclesia Christi. Atque utinam pauciora illius exempla nostro hoc tempore videremus! Haec vero de observatae in nostra Ecclesia disciplinae usu ita iam recensuisse satis erit, tam in universo coetu illius, quam inter Mini- stros ipsos. Ad alias iam igitur etiam nostrae Ecclesiae ceremonias veniamus, ac primum de publicis illius, si quando id res postulat, supplicationibus dicemus. DE PUBLICIS ECCLE8IAB SUPPLICATIONIBUS.
Vetus est consuetudo catholicae Dei Ecclesiae, ut, quo'ties aut in-
signe aliquod beneficium a Domino Deo accepit, aut publica aliqua necessitate premitur, aut gravem sibi ullam alioqui calamitatem im- nendere etiam videt, ad Deum sese precibus ac ieiuniis tota conver- ts, proque collatis beneficiis gratias agat, in praesenti vero necessi- tate opem il-(547)lius imploret et mala item impendentia omnia sup- plex deprecetur. Sic igitur et nostra observat Ecclesia, ut, quoties aut illi, aut urbi alioqui nostrae, in qua versamur, totive in primis |
|||||
340
|
||||
regno, sive boni aliquid give etiam raali obvenisse impendereve vide-
mus, publicae mox in ilia ac peculiares supplicationes instituantur ad hunc modum. Ante omnia convocatis Ministris ac Senioribus Ecclesiae, proponi-
tur illis causa instituendae publicae supplicationis, ut dispiciant, num sit necesse atque utile illam institui. Quod si annuant, turn dies certus in sequenti hebdomade huic tali supplicationi deputatur, qui omnium maxime commodus convocandae Ecclesiae esse videtur. Die vero Dominico ante constitutum diem ilium Ecclesiastes pro con- done publica denunciat toti Ecclesiae diem ilium publicae supplica- tioni destinatum causasque illius omnes recenset et Ecclesiam to- tam ad totius eius diei ieiunium, quatenus id cuiusque valetudo per- mittat, adhortatur, monetque omnes, ut sese per veram peccatorum suorum agnitionem ad publicas (548) preces toto illo die constituto componant atque in templo tempori omnes adsint. Ad constitutum porro diem, ubi Ecclesia ante horam nonam con-
venit, orditur Ecclesiastes suam concionem, in qua sibi locum ali- quem e scripturis desumit, quern ei causae, propter quam est instituta publica supplicatio, subservire novit. Ut enira variae sunt, tarn bene- ficiorum divinorum, quam etiam calamitatum, quae inpidunt, occasio- nes ac rationes, ita conciones quoque in hoc argumento ad unam formam reduci non possunt, et proinde satis erit adnotasse com- munes quosdam locos, circa quos potissimum minister in sua con- done versatur. Quodsi propter publicam aliquara calamitatem instituta est sup-
plicatio, turn de his potissimum monetur Ecclesia in publica con- done. Argumentum concionis in publica Ecclesiae
calamitate. 1. Docetur Ecclesia, non sine causa fie-(549)ri, ut Drus, non so-
lum impiis hominibus, sed suae etiam Ecclesiae publicas calamitales immittat, neque posse nobis quidquam omnino ullo etiam modo oh- venire, nisi quatenus immittitur a Domino Deo nostro. Atque hue citantur testimonia, Esa. 42: » Dominus est, qui tradit Iacob, ut con- culcetur", et c. 45. # Ipse est, qui facit pacem et creat malum", Amos 3: r Nullum est malum in civitate, quod non sit a Domino", et quae multa eiusmodi hnbentur, quibus manifeste impietatis convin- cuntur, qui et bona et mala omnia fortuito obvenire putant. 2. Monetur Ecclesia de causa, propter quam omnes alioqui cala-
jnitates a Domino nobis immittantur, nempe de peccato. Omnes enim |
||||
241
|
|||||||||
calamitates non propter aliud, quam propter peccatum obvenire, infi-
nitis scripturae locis ostenditur, Esa. 50, 59, 65, Hierem. 5, 9,18,19, 1 Cor. 10. 8. Docetur, etsi una sit causa calamitatum omnium, fine9 tamen
illarum diversos esse. Impiis enim immitti calamitates, veluti primi- tias quasdam aeterni ipso-(550)rum cruciatus et aeternae condemna- tionis, quemadmodum in Sodomae et Gomorrhae exemplo videmus. Piis vero immitti, veluti remedia quaedam in'firmitatis eornm ad sa- lutem ipsorum, nempe incitamenta nobis necessaria ad n09tri in pec- catis nostris agnitionem, ad fidei nostrae explorationem et aliorum per nostram tolerantiam confirmationem. Ad nostri in peccatis no- stris agnitionem calamitates nobis immitti a Domino, docetur mani- feste Ionae quinto, in exemplo Ninivitarum. Eursum Hierem. 18: »Si redierit, inquit, ea gens, contra quam loquebar, a malitia sua, iam et me quoque poenitebit mali, quod ei facere constitueram etc". Im- mitti vero nobis calamitates a Domino ad fidei nostrae exploratio- nem, insigni illo tempestatis excitatae exemplo docemur,dum, Christo Domino dormitante, Apostoli metu periculi animum propemodum desponderent atque Christum Dominum e somno excitarent '). Et ad aliorum per nostram tolerantiam confirmationem calamitates nobis immitti quandoque docemur a Paulo, dum se ille pro Corintbiorum suorum (551) consolatione affligi docet, quatenus videlicet Corinthii earn Pauli in afflictionibus tolerantiam sine magna consolatione se- cuin non poterant reputare 8). Et est insigne exemplum illud caecinati, Io. 9, in quo Christus Dominus diserte fatetur, caecitatem hominis illius non fuisse illi immissam propter ullum, aut ipsius, aut paren- tum eius flagitium, sed propter solam divinae in ilia gloriae illustra- tionem, ut intelligamus. piorum afflictiones omnes non tarn equidem provenire a severitate divini iudiqii, peccata nostra punientis neque enim, qui credunt, in iudicium veniunt amplius (Io. 5) quam a paterna potius benignitate illius ac misericordia, qui nostram in pec- catis nostris indulgentiam, ad quam per naturae nostrae corruptelam propendemus, inimissa cruce aliqua frenat, ut nos in oificio nostro contineat, periclitaturos alioqui, nisi sic contineremur. 4. Monetur Ecclesia, ut fines eos, propter quos calamitates omnes
a Domino in suos immittuntur, secum diligenter expendat atque ad se cogitet pertinere, posteaquam se praesenti calamitate a Domino exerceri ac probari videt. Hicque minister ex-(552)ponit calamitatis immissae aut impendentis magnitudinem, atque inde sumit occasio- nem reprehendendi exaggerandique peccata, quibus omnium maxime |
|||||||||
') Matt. 8.
II. |
|||||||||
«) 2 Cor. 1.
|
|||||||||
10
|
|||||||||
242
|
|||||
Ecclesiam laborare obnoxiamque esse novit, adhortandique omnes in
Ecclesia, ut quisque intra sese descendat suamque conseientiam in peccatis suis exploret, ut ilia agnoscat, in illis sibi displiceat, illorum se nomine accuset, ilia deploret, proque illis veniam supplex petnt. Deinde hortatur Ecclesiam, ut in ea calamitate a Domino immissa aut impendente fidem quoque suam de Dei bonitate ac misericordia gratuita exploret, hoc est, num quisquam in Ecclesia post agnituin accusatumque peccatum suum ac petitam pro illo veniam, intra se etiam in conscientia sua habeat sensum aliquem benignitatis erga se ac misericordiae divinae, num pro illo oret, num ilium expetat, num ulla illius suavitate in corde suo tangatur, hucque inducit testimonia ex scripturis, quae nobis expositam opulenter esse testantur gratui- tam Dei erga nos misericordiam in Christo, etiam priusquam illam imploremus, modo ne ilia in contemptu ipsi (B53) nostro a nobis propellamus, imo vero implorasse Dei misericordiam adeoque et illam in corde nostro expetiisse, esse peculiare in nobis opus Divinae erga nos misericordiae, qua fit ut excitemur per spiritum ipsius ad eius implorationem, et proinde praesentem etiam aut impendentem alio- qui calamitatem debere omnibus in Ecclesia esse incitamentum quod- dam ad fidei nostrae in nobis explorationem, num videlicet nos in ea calamitate aut deserendos aut iuvandos esse in corde nostro sta- tuamus, aut nos alioqui excitari sentiamus, ad petenda a Domino fi- dei nostrae incrementa, quatenus vim illius in nobis refrixisse plane- que elanguisse videmus. Postremo docet Ecclesiastes, intuendam esse omnibus Dei gloriam in ea calamitate, quam nobis, aut immissam esse iam, aut alioqui impendere cernimus, nempe ut, fidei nostrae te- stimonio persuasi, non posse nobis nisi optime cedere, quidquid om- nino iu nos Dominus permittat, curaque nostri tota illi concredita, id potissimum oremus, ut per earn calamitatem Dei gloria in nobis nostraque tolerantia illustretur, hoc est, ut, qui nobis in fidei (554) nostrae confessione nondum assentiuntur, lucrifiant Domino, con- Bpecta nostra tolerantia, si ullo modo fieri potest, infirmiores confir- mentur in sua fide, et, qui sunt firmiores et sibi et nobis pariter in Domino de fidei patientiaeque nostrae dono gratulentur. Postea exponit Ecclesiastes, ideo institutam esse in Ecclesia publi-
cam illam supplicationem et publicum ieiunium, ut eos ipsos immis- sae aut impendentis calamitatis fines Ecclesia universa et singula illius membra tanto maiore cura studio atque attentione secum re- putent tantoque diligentius sese componant ad praestanda ea, quae fines praedicti requirunt, pro doni quisque sui mensura, quanto cala- mitatem ipsam, sive iam sit immissa, sive adhuc impendeat, gravio- rem esse constat. |
|||||
243
|
|||||
leiunium porro tale, hac fine institutum, esse proculdubio cultum
Deo gratissimum, si legitime observetur, hoc est, si afflictis inedia ultronca nostris corporibus, quae nos merito a Domino affligi teste- tur, ieiunio istiusmodi nostro studium atquc ardorcm iu nostris cor- dibus invocandi super nos divini nominis resipiscendique a nostris peccatis coniunctum esse sentiamus, (555) quale ieiunium nobis alio- qui in Ninivitis et propositum et commendatum haberemus. Ac proinde uniuscuiusque in Ecclesia officium esse, ut institutum illud in Ecclesia publicum ieiunium Domino Deo ad eum, ut dictum est, niodurn, approbare possit. Alioqui ieiunium nostrum fore abomina- tionem in oculis Dei, atque adeo placatum non iri Dominum nostro ieiunio, ut etiam conduplicandus sit furor illius contra nos propter nostra m hypocrisim, quam Deus gravissime odit et punit, Hierem. 18, Lucae 13. Hie vero taxatur abusus ieiunii in papismo, ubi neque propter
ullam publicam Ecclesiae necessitatem, sed propter cultum divorum idololatricum pharisaicamque superstitionem instituitur, et non tam inediae, quam ciborum deleetui, meriti opinio adfingitur contra digni- tatem unius meriti Christi. Hoc porro tali abusu papistici ieiunii abolitum esse usum legilimum ieiunii veri in Ecclesia Christi. Haec ita pro concionc attinguntur in die ieiunio publico publi-
caeque supplicationi destinato propter prnesentem ali-(556)quam aut impendentem etiam publicam Ecclesiae calamitatem aut necessitatem, quibus absolutis hortatur Ecclesiastcs totam Ecclesiam ad seriam at- que ardentem nominis Divini pro omnibus Ecclesiae necessitatibus invocationem procumbenteque in genua tota Ecclesia orditur consue- tas Ecclesiae preces publicas atque iis 'interserit precationem pro (lepellenda calamitate ilia, cuius nomine instituta puhlica supplicatio ad eius imitalionem, quae habetur Danielis nono cap. cum peccato- rum confessione. Ut autem tanto ardentioribus animis Ecclesia tota ad precandum
sese componat, administratur eodem ipso die etiam Coena Dominica, ad cuius usum Minister Ecclesiam totam absoluta hac precatione ad- hortatur, desumptis ex ea admonitione seu concione, quae ipso die Coenae ordinarie haberi solet pa. 203 (Jiuins ed. p. 143), praecipuis qui- husdam capitibus, quae ad Coenae Dominicae commendationem, pro eo ac tempus id permittit, videntur pertinere. Ac ita detnum Coena ipsa solito ritu suo administratur, qua peracta ac (557) Psalmo de more decantato, monetur Ecclesia, ut quisque, domum suam reversus, pre- catione lectioncque sacrorum ac ieiunio totum diem ilium transigat, quatenus id cuiusque valetudo ferre queat, atque sic demum dimit- Htur Ecclesia eum bonedictione et egenorum commendatione. Qnod- 16*
|
|||||
244
|
|||||
si Ministris ac Senioribus utile videatur, iubetur rursum Ecclesia
con'venire hora secunda pomeridiana habeturque rursum admonitio, quae ad institutum faciat, ac dernum instituitur Prophetia, quae ieiunio illi ac supplicationi publicae subserviat, ut totus ille dies cul- tui Divino et sacrorum tractationi impendatur publicumque ieiunium in omni abstinentia ciborum toto eo die ad vesperam usque observe- tur sine ullo interim ciborum discrimine, praeterquam si cuius vale- tudo id ferre sine incommodo non posset. Sabbatum enim propter hominem, non homo propter Sabbatum. Supplicatio gratiarum actoria pro publicis bene-
ficiis in Ecclesiam collatis. (558) Ad eundem porro modum per Ministros ac Seniores designatur
dies aliquis publico ieiunio et publicae supplicationi, si quando Dei beneficio insigne aliquod beneficium, aut nostrae Ecclesiae, aut toti civitati, aut universo alioqui Eegno obtigisse constet, omniaque ad eum ipsum modum instituuntur, ad quem modum diximus institui publicum ieiunium et publicam supplicationem propter publicam Ec- clesiae calamitatem, aut iam immissam, aut impendentem, nisi quod argumentum concionis ac precationum pro rei diversitate mutatur, ad hunc modum. Argumentum concionis post collatum in Ecclesiam
publicum aliquod beneficium. Sumitur locus aliquis e scripturis, quo bona Dei erga nos voluntas
ac misericordia in sustentanda tuenda ornandaque praeterea atque extollenda sua Ecclesia commendatur. Nimirum, quemadmodum Deus ad nos in nostro continendos officio nostram erga se fidem exereere vult quandoque immissa (559) cruce aliqua pro admirabili sua pro- videntia, ita immensam vicissim etiam bonae suae erga nos propter Christum voluntatis opulentiam collato publico beneficio Ecclesiae suae declarat, ut suam nobis beneficam alioqui beneficentiam adversus omnes nostros adversaries approbet et attestetur. In commendatione porro eiusmodi beneficiorum Dei, horum imprimis Ecclesia admo- netur. 1. Omnia quidem beneficia, non aliunde, quam a fonte ipso bo-
norum omnium provenire, nempe Deo, et proinde velut ex ipsius Dei manibus cum gratiarum actione semper accipienda esse. Sed dum non eadem sit semper omnium beneficiorum ratio, etiamsi ab uno Deo omnia proficiscantur, observandam esse diligenter eius beneficii rationem, cuius nomine publica supplicatio instituta esset. |
|||||
245
|
|||||
2. Monetur Ecclesia in collati huius beneficii ratione observanda
haec esse, ut i!lo recte utamur: primum, quanam occasione, deinde, per quos, postremo, gratuito ne an vero sub conditione ulla sit (560) collatum. Plurimum enim interest, qua occasione, per quos, et qua conditione beneficia conferantur. Aut enim beneficia collata respon- dent eorum vocationi, in quos sunt collata, atque ita demum in to- tam etiam Ecclesiam redundant, aut non respondent, etiarasi in totam Ecclesiam redundare possint. Aut enim ea occasione collatum est beneficium, ut et qui illud contulit et in quos collatum est, utri- que pariter id imprimis quaesierint, ut legitima earum in Ecclesia vocationum functio promoveretur, sine quibus ilia neque recte guber- nari, neque consistere facile posset, aut sane, qui beneficium con- tulit, aliam habuisse videri potest conferendi illius occasionem. Eur- sum de pietate eius, qui beneficium contulit, aut constat plane, aut adeo non constat, ut diversum multis argumentis colligi possit. Postremo, aut gratuitum esse vult beneficium, qui illud contulit, aut certis illud legibus adstringit. Haec igitur omnia observanda esse docentur in Ecclesia in iis beneficiis, quorum nomine instituun- tur publicae supplicationes. Latere (561) enim hie solet, ut dicitur, sub unoquoque lapido scorpius. 3. Monetur Ecclesia de occasione collati beneficii, pro quo est
iustituta supplicatio, eaque omni Ecclesiae exponitur. Et, si constet, hac occasione collatum esse beneficium, ut quaesita sit ab eo, qui illud contulit, via ac ratio promovendi legitimam in Ecclesia earum vocationum functionem, sine quibus ilia neque gubernari recte neque facile consistere possit, commendatur occasio ipsa toti Ecclesiae collati illius beneficii, ut ad ardentiorem pro illo gratiarum actionem excitetur. Sunt enim, ut Deo gratiora, ita etiam magis diuturna, quae e bonis fontibus promanant, et proinde inaioribus etiam prae- coniis, denique et gratiis inaioribus digna, quam quae aliunde alio- qui provenerunt. Si vero de eiusmodi occasione collati beneficii non constet, atque adeo videri etiam possit, non usque adeo bona occa- sione collatum esse beneficium, pro quo est instituta supplicatio, commendanda nihilominus est Domini Dei potentia benignitas et providentia, qui (562) malorum etiam hominum, denique et tyranno- rum autoritatem ad Ecclesiae suae bonura publicum deflectere potest, vult et optirne novit. Agendae sunt enim gratiae Deo pro omnibus beneficiis, per quae modo gloriam Dei promoveri constet, sive ea per veritatem, ut Paulus ait, sive per qualemcunque occasionem confe- rantur. Sed monenda est Ecclesia, maiorem adhibendam esse diligen- tiam ac sollicitudinem, ne, istiusmodi beneficiis illecti, transverse tan dem, intermissa omcioruin nostrorum in Ecclesia cura, agamur. |
|||||
246
|
|||||
4. Monetur Ecclesia, non tantum tie occasione, sed etiara de mi-
nistro ipso collati beneficii, per quem illud alioqui Deus conferri voluit. Ut enjm optima quaque occasione vir malus abuti potest ad imponenduin piis, ita satis non est, beneficiorura occasiones obser- vasse, sed illi quoque nobis diligenter sunt observandi, per quos be- neficia conferuntur. Nimirum hie artificem agit Satan et videri vult ipse quoque in tyrannis suis nocerttissimis altor (si Deo placet!) ac propugnator Christi Ecclesiae, ac proinde hypocritam animi sui erga illam propensionem (563) praeclaris in speciem suis officiis apud pios non raro attestari et comprobare conatur, quo illis demura frau- dulentius imponat, quare magna diligentia semper est observandum, per quos nobis conferantur beneficia, quae praesertim publica sunt ct ad totuin alicuius Ecclesiae corpus pertinere videntur. Atque si constet beneficium insignc aliquod in Ecclesiam collatum esse per bominem verae religionis amantem, qui sibi Dei gloriam cordi sem- per esse declararit, commendatur toti Ecclesiae collatum beneficium eius etiam personae nomine, qui illud contulit, et excitatur Ecclesia ad tanto ardentiorem pro collato beneficio gratiarum actionem, ad spem item tanto melioris successus post collatum a tali homine beneficium, quanto eum, qui illud contulit, verae pietati ac promo- vendae Dei gloriae magis addictum esse constat, ad quem modum nos habere nobis videmur iustissimam rationem commendandi piis ubique omnibus omnia etiam beneficia in nostram collata Ecclesiam Kegiae ipsius Maiestatis nomine, Eduardi in-(564)quam Sexti, An- gliae etc. Regis, qui sane non alia occasione, quam sola peregrino- rum hominum commiseratione, qui, relictis patriis sedibus, ad Eegnum illius se conferre verae religionis nomine, quam domi suae tyrannide Antichristiana premi maluerunt, neque alio item consilio nostram hie instituit Ecclesiam, quam ut ea occasione veram religionem in doc- trinae et cultus Divini puritate per universum regnum suum pro- moveret. Si vero suspicio sit, hypocritam esse, per quem est collatum beneficium, commendatur quidem Ecclesiae beneficium ipsum, velut a Domino profectum, qui non frenare modo tyrannorum impietatem ac truculentiam potest vult et novit, sed eos ipsosmet etiam, aut impru- dentes, aut invitos quoque, publicis Ecclesiae commodis facit non raro subservire, qua sane in parte commendatur insigniter potentia benignitas et providentia Dei. Sed interim monetur etiam Ecclesia, ut summam cautionem adhibeat precibusque assiduis apud Dominum instet, ne quo modo sub praetextu beneficii, fuco ac dolis eorum (565) hypocritarum fallatur, aut, quo non oportet, inducatur, per quos col- latum illud beneficium accepit. Nihil enim fraudulentius ea hypocrisi, quae specioso aliquo pietatis fuco ornari posse videtur. |
|||||
247
|
|||||
5. Monetur Ecclesia, non tantum esse observandam occasionem,
ministrumve ipsum beaeficii, per quern est collatuin, sed etiam, gra- tuito ne an vero certis quibusdain legibus conferatur. Fieri enim posse, ut et optima oecasione et per pios alioqui homines etiam conferantur benefieia, interim tamen eiusmodi legibus astringantur, sive per im- prudentiam, sive per nimiam quandoque prudentiam, ut sine Eccle- siae servitute quadam ipsiusque adeo religionis periculo non facile aecipi possint. Quamobretn id quoque diligonter esse observandum, num beneficium, cuius nomine est institata supplicatio, collatum sit gratuito, sine adstrictionibus ullis, an vero certis aliquibus legibus conditionibusve conferatur. Gratuitam porro beneficii collationein vocamus, dum is, qui confert beneficium, aliud nihil ab iis requirit, in quos illud contulit, quam ut in (566) omni sua doctrina omnibus- que suis ritibus solam duntaxat Apostolicam doctrinam atque obser- vationem sequantur. Nam hoc semper est praestandum, quoad fieri potest, etiamsi nulla omnino in nos benefieia conferantur. Si igitur gratuito est collatum beneficium, cuius nomine est instituta publica supplicatio, magnitudo ipsa beneficii commendatur Ecclesiae per am- plificationem, et ob oculos toti Ecclesiae ponitur debiti rursum no- stri, nostrae inquam gratitudinis, ratio pro beneficii magnitudine. Nimirum quanto maius est beneficium, tanto maius esse etiam grati- tudinis nostrae debitum, quae nobis alioqui deelaranda est praestan- dis nostrae erga Deum observantiae atque obedientiae ofliciis pro summa virili nostra, nisi ingratitudinis a'ceusari atque illius nomine puniri etiam alioqui velimus. Si vero collatis aliquibus in Ecclesiam beneficiis conditiones certas extra verbum Dei adnexas esse vide- mus, commendatur sane nihilomiuus toti Ecclesiae collatum in illam beneficium doceturque amplectendum esse, tanquam ex ipsius Domini manibus, siquidem adnexae illi leges aut conditiones ad nullam nos manifestam impietatem (567) necessario adstringant impellantve. Sed monetur etiam diligentissime Ecclesia, potissimum autem Mini- stri ac Seniores illius, ne se ullis omnino extra verbum Dei condi- tionibus implicent, ullius etiam beneficii nomine, nisi quatenus dun- taxat pertineant ad ferendam utcunque (cum fraterna interim re- prehensione), <non autem alendam comprobandamve ullo modo ullam etiam inter nos infirmitatem mutuam, quae praesertim aut supersti- tionem aliquam habeat, aut progressum puritsttis Apostolicae, tarn in doctrina, quam in cultus Divini ritibus impediat ac remoretur. Fe- rendam enim esse nobis invicem in charitate Christiana nostram in- firmitatem, seu ita ferendam, ut ad perfectiora interim semper pro- grediamur, observatis videlicet Christianis admonitionum gradibus ex verbo Dei. Caeterum nostram invicem infirmitatem alere quoquomodo |
|||||
248
|
|||||
sine ullis omnino reprehensionibus, progressumque verae religionis
per nostrae inter nos infirmitatis istiusmodi indulgentiam reraorari, haudquaquam plane debemus. 6. Monetur Ecclesia, nostrara erga De-(568)um gratitudinem con-
sistere non tantum in publica oris in coetu Ecclesiae gratiarum ac- tione externove illo totius Ecclesiae ieiunio, sed potissimum in in- terno nostri cordis rnotu ad resipiscentiam, quatenus videlicet nostrum cor ad praestanda pro nostra virili omnia gratitudinis atque obser- vantiae nostrae erga Deum officia affectum esse scntimus. Ut enim cor est affectum, ita et loquimur et agimus omnia, et, si nullam in affectibus verbis atque operibus nostris resipiscentiam declaramus, frustra equidem nobis gratitudinis ullius nostrae erga Deim eiusque beneficia nomine blandiemur. 7. Monetur Ecclesia, Deum ita requirere nostram erga se suaque
beneficia gratitudinem, ut, nisi illam pro virili nostra declarare stu- deamus, post collatum praesertim in nos aliquod ipsius beneficium, conversurus sit et ipse rursum sua beneficia in publicas easque gra- vissimas calamitates ad puniendam nostram in gratitudinem, non ae- terna modo nostri condemnatione, sed plagis etiam publicis in vita hac, ut ira ipsius adversus nostram ingratitudinem mundo e-(569)tiam toti conspicua fiat. Hue vero inducuntur loca ex scripturis aliqua, id ipsum contestantia, ut est Hier. cap. 18 et Threni eiusdem. Item Ezech. 5, 7i 28, et quae huius generis alibi habentur. 8. Monetur Ecclesia, duo nobis maxime esse vitanda, quoties pu-
blica in nos a Domino beneficia ulla conferuntur, nempe indulgen- tiam animi cum nimia quadam securitate coniunctam, et fastum quen- dam, qui felicem fere rerum successum comitari semper solet, quod per haec duo, veluti per gradus quosdam, deducamur plerunque ad Dei ipsius Divinorumque omnium contemptum, quem Deus nunquam alioqui inultum sinit, adeoque et tanto gravius punit, quanto maiora illius in nos beneficia extiterunt. De his ita monetur Ecclesia, ut ex hac tali beneficiorum Divinorum
cousideratione sui erga Deum officii memor esse discat. Primum, propter debitum nostrae gratitudinis, quae tanto maior requiritur, quanto sunt maiora beneficia, quae in nos collata videmus. Deinde, propter periculorum magnitudinem in conferendis (570) beneficiis, ex observatione occasionum, autorum et conditionum, ut est dictum. Postremo, propter gravissimas Dei comminationes, quibus se ille sua beneficia in horribiles calamitates conversurum esse minatur, si eis per nostram indulgentiam abutamur. Quibus ita omnibus absolutis, hortatur Minister Ecclesiam ad gra-
tiarum actionem pro accepto beneficio, cuius nomine est instituta |
|||||
249
|
|||||||
supplicatio. Moxque orditur publicas Ecclesiae preces, quibus ad-
iungitur publica pro accepto beaeficio gratiarum actio, et precatio item adversus securam illam post accepta beneficia indulgentiam no- stram ac fastum, ne per haec Ecclesia collato in se Dei beneficio abutatur. Postea monetur Ecclesia de Coenae Dominicae usu legitimo, quae
mox administrator, et omnia deinceps administrantur, quemadmodum antea paulo in supplicatione calamitatis publicae tradita habentur, pa. 557 (huius ed. 243). (571) DE CONIUGIORUM CONIUNCTIONE IN ECCLESIA
GEEMANORUM. |
|||||||
Nemo in Ecclesiae nostrae ministerio coniungitur matrimonii vin-
culo, nisi in publico Ecclesiae coetu, turn ut publica matrimoniorutn honestas plcne observetur, turn ut admonitiones hue pertinentes a tot'a semper Ecclesia audiantur ad illius aedificationem. Deinde, nulla etiam matrimonia pro legitimis habentur in nostrae Ecclesiae mini- sterio, priusquam in publico Ecclesiae coetu per eius Ministros ooniun- gantur. Postremo, nemo coniungitur in nostra Ecclesia, nisi qui sese ultro ac sponte disciplinae Ecclesiasticae prius subiecit in coetu Ecclesiae post aeditam illic fidei suae confessionem. Monetur autem subinde Ecclesia, ut in ineundis desponsionum
contractibus graves semper aliquot viri et, si commode fieri potest, nonnulli etiam ex Senioribus Ecclesiae adhibeantur, qui deinde om- nia rite ac deceuter peracta esse in Ministrorum ac Seniorum om- nium coetu testificari possmt. (572) Monetur praeterea subinde Ecclesia, ne in ineundis desponsionum
contractibus ulla eiusmodi verba intercedant, quae ita alioqui iam sponsum cum sponsa invicem obstringant, ut non amplius coniugium inter ipsos, si quae impedimenta intercedant, rescindi possit, donee coram coetu Ecclesiae ritu publico approbetur et coniungatur. Postea vero quam contractus desponsionis aliquis inter certa Ec-
clesiae nostrae membra, ut iara est dictum, rite ac decenter trans- acts est, defertur res tota, ut acta est, ante omnia ad coetum Mi- nistrorum et Seniorum omnium, ibique inquiritur, num quis aliquid obstare posse putet, quominus desponsio ilia in coetu Ecclesiae ap- probetur atque desponsi invicem illi publice etiam de more con- iungantur. Et, si nihil eiusmodi profertur, instituuntur protinus ter- nae coniungendi eius matrimonii denunciationes publicae et nomina contrahentium catalogo eorum, qui in nostra coniunguntur Ecclesia, |
|||||||
250
|
|||||
adscribuntur. Denunciationes porro illae ternae tiunt in publicis
concionibus singil-(573)latim sub fincm illarum, in hanc fere sen- tentiam. * Primum nomina contrahentium toti Ecclesiae indicantur dicuntur-
que sibi iiivicem matrimonii fidem, in gravium virorum et seniorum quorundam etiam praesentia, spopondisse, quod equidem in coetu Ecclesiae cuperent approbari atque ita demum sanciri etiam, praeter- quam si legitimum.aliquod impedimentum sub tends illis denuncia- tionibus, ante dcstinatum nuptiis diem, proferretur. Proinde si quis- quam in Ecclesia aliquid eiusmodi sciret, quod merito progressum matrimonii impedire posset, id ut intra tempus trium illarum denun- ciationum ante nuptins ipsas ad Seniores Ecclesiae deferret, alioqui matrimonium ipsum comprobatum, denique et sancitum iri in totius Ecclesiae coetu. Interea vero oranes in Ecclesia debere diligentcr precari, ut denunciatum matrimonium illud, si nullum proferatur im- pedimentum, in Christi Domini nomine coram tota Ecclesia sancia- tur contrahentesque ipsi illud in timore Domini, cum eius bene- dictione, ad illius gloriam (574) et suam ipsorum salutem auspicen- tur, et in illo demum etiam per omnem ipsorum vitain in pace ac concordia Christiana niutuoque invicem amore perpetuo atque unani- miter perseverent. In hanc sententiam denunciantur ter in tribus publicis concioni-
bus coniungenda in coetu Ecclesiae matrimonia, priusquam nuptiae fiant. Gtuodsi interea ante destinatum nuptiis tempus legitimum aliquod iinpeditnentuin profertur, turn et tempus nuptiarum diflertur, donee do producto impedimcnto illo legitime statuatur. Si vero in tertia denunciatione nihil proferatur, turn coniugium illud, ter iam (ut dictum est) denunciatum, in coetu Ecclesiae per ministrum illius approbatur et sancitur ad cum qui sequitur modum. Ritus coniungendi publice matrimonia in
Ecclesiae coetu. 1
Post factas suis temporibus publicas coniungendi coram Ecclesia
matrimonii denunciationes et non productum (575) a quoquam legi- timum ullum illius impedimentum, ubi tempus nuptiarum venit, iu- bentur adesse contrahentes illi in templo ante publicam concionem, ut illam audire possint. Veniunt autem sine ullo aut strepita aut fastu pompave theatrica ulla, nisi quod sponsum unus aut alter vir honestus, sponsam item aliquae honestae matronae in silentio et moderatione Christiana deducunt. Absoluta autem coiicione et publicis Ecclesiae precibus, priusquam
|
|||||
251
|
|||||
Psalmus extremus decantetur, prodire iubentur contrahentes in locum
paulo aeditiorem coram Ministris et Senioribus, ut a tota Ecclesia conspici possint, atque illic in totius Ecclesiae prospectu constitutis, Minister ante omnia Ecclcsiam ipsam alloquitur claris et disertis verbis in hunc qui sequitur modum. Admonitio ad Ecclesiam in publica Matrimonii con-
iunctione. »Viri fratres ac sorores in Domino et quicunque praeterea (576)
hie adestis! Iampridem audistis, hos, qui nunc ecce in vestro om- nium conspectu adstant, N. et N., unanimiter id postulare, ut coram coetu hoc vestro, posteaquam nullum hactenus legitimum matrimonii ipsorum impedimentuui est a quoquam productum, in nomine iam tandem Dei patris et Eilii et Spiritus sancti coniungantur. Proinde horum vos iam omnium testes esse, et adoranuum praeterea nomen Dei super contrahentes istos in vestris cordibus suppliciter invo- care debctis, ut hoc ipsorum matrimonium per nostrum ministerium, cum virtute et potestate Domini nostri Iesu Christi adversus omnes Satanae conatus sanciatur et coniungatur ad gloriam divini nomi- nis, ad salutem ipsorummet contrahentium et ad Ecclesiae Christi aedificationem. Amen." Absoluta hac admonitiuncula, accedit Minister ad ipsos contra-(577)
hentes, ut una cum eis a tota Ecclesia conspici et commode audiri etiam possit, impositoque silentio et conversa ad contrahentes ipsos oratione, orditur suam ad illos admonitionem, in qua haec potissi- mum tractantur pro eo ac tempus id permittit. Argumentum admonitionis ad contrahentes in pu-
blica ipsorum coniun ctione. Ante omnia gratulatur minister ipsis contrahentibus, adeoque et
coniugatis in Ecclesia omnibus, de ipsorum felicitate, quod ipsos Do- minus ad hoc vitae genus pro sua misericordia vocarit. Esse enim hoc vitae genus eiusmodi, ut illo in terris iuxta ipsam creati a Deo hominis naturam, neque gratius ullum Deo, neque homine ipso di- gnius, neque item felicius ullo modo esse queat. Id vero explicat ad hunc modum. 1. Matrimonium esse omnium gratissimum in terris vitae genus
Deo, id clarum esse ex illis Dei verbis: # Non est bonum homini, ut sit solus". Quod enim hie Deus homini convenientius, utilius, denique |
|||||
252
|
|||||
et commodius esse iudicat, idem sibi quoque endem (578) opera gra-
tius esse testatur, non commendaturus alioqui societatem illam con- iugalcm prae omni solitudinis genere, si non illi gratior etiam ac- ceptiorque fuisset. Deinde idem probari etiam lege ilia, non humano tantum generi sub primorum parentutn nostroruin persona, sed om- nibus etiam animantibus data: //progignite, multiplicemini, replete terram". Nimirum, quanto gratiores turn Deo ante peccatum in lum- bis parentum nostrorum eramus, qui nunc nihil alioqui sumus aliud in nobis ipsis, quam irae et mortis filii, tanto sane Deo gratius esse oportuit, illud vitae nostrae genus prae aliis omnibus, quod turn ipse, non humano tantum in primis nostris parentibus, sed universo etiam animantium omnium generi praecepit, et ita praecepit, ut vim ipsam progignendi veluti divinae suae virtutis partem quandam, denique et affectum ad progignendum peculiarem rectum interim, non autem vagum aut exlegem naturae nostrae inseverit atque impresserit, qui alioqui tunc iniaginis similitudinisque suae nostra ipsorum natura (in primis nostris parentibus) participes adhuc eramus. (579) Neque vero huic mandato quidquam est derogatum per naturae nostrae corruptelam post peccatum, quemadmodum plerique somniant Con- firmatur enim denuo hoc ipsum, et universo rursum humano generi in Noah et filiis eius praescribitur post diluvium, cum iara natura nostra in illis etiam plane corrupta esset. Esse igitur matriinonium, etiam in corrupta iam natura nostra, vitae nostrae genus omnium gra- tissimum Deo, perinde atque initio nostrae creationis erat quod in se quidem est ctiamsi plurimum incommodorum in matrimonio secum attulerit naturae nostrae corruptela. Quod eniin matrimonio per naturae nostrae corruptelam decessit, id equidem, ut nulla matrimonii culpa per se obvenit, ita etiam matrimonio ipsi adscribi nullo modo potest. (Quae hie de virginitatis laudibus adduci solcut, postea suo loco excutientur.) Praeterea docetur alia quoque ratione matrimonium esse genus vitae nostrae Deo, quod in se est, omnium longe gratissimum eo, quod in illo magis reluceat, quam in ullo alio vitae hie nostrae genere, imago quaedam, non (580) modo benignitatis erga nos divinae, sed etiam inconspicuae prorsusque ineffabilis existentiae ipsius. Quemadmodum enim non potest non esse gratissimum Deo, ita hominibus innotuisse, ut se nobis ipsemet patefecit (id quod alioqui et incarnatio ipsa filii Dei et institutum praeterea ab ipso publicum Ec- clesiae ministerium locupletissime testantur), ita non potest etiam ma- trimonium ipsum non esse omnium gratissimum Deo vitae hie nostrae genus, quatenus in illo prae aliis omnibus vitae nostrae generibus imago, ut dictum est, quaedam et existentiae et benignitatis divinae erga nos magis exprimitur ac refertur. Imaginem porro nobis divinae, |
|||||
253
|
|||||
turn existentiae, turn benignit:itis, matrimonii vinculo prne aliis omnibus
vitae hie nostrae generibus adumbrari, id vero certissimis documentis ostendi posse. Primum vinculo matrimonii monemur pluralitatis per- sonarum in monade divina. Ut enim individuae iam alioqui societatis in matrimonio nomine plures in unum corpus quodammodo concrevisse, Deo ipso autore, videmus, sic ut alter alterius caro (581) una iam, et quidem caro ex eadem carne et ossa ex iisdem ossibus esse cen- seantur, ita nobis imaginem quandam pluralitatis personarum in una interim atque eadem divinae existentiae monade umbra hac nexus coniugalis exprimi suo quodam modo atque repraesentari, denique et commendari intelligamus, id quod nullo alioqui coelibatus cuiuscun- que genere adumbrari ullo modo potest. Deinde vis ipsa et affectus ille progignendi in matrimonio, naturae nostrae Deo ipso autore inditus atque penitus impressus, Dei quoque Patris inscrutabile con- silium illud nobis velut ob oculos ponit, quo nimirum pater deus aeterna sua ilia nobisque prorsus ineffabili generatione filium suum unigenitum ex semetipso genuit, ut, cum genus humanum per genera- tionem multiplicari in matrimonio insito naturae eo affectu cernimus, ex Dei ipsius providentia atque ordinatione, tuna sane Patrem Deum etiam, ut nostrum Archetypum, unam atque individuam divinae suae existentiae monadem in plures personas per aeternam suam nobisque mi- nime inquirendam generationem divinam multiplicare voluisse credamus. Quod rero ad divinae erga nos benigni-(582)tatis adumbratio- nem attinet, earn sane nobis a Paulo Apostolo in matrimonii vin- culo ita commendatam habemus, ut vel solius illius nomine matri- monium ipsum omnibus aliis vitae hie nostrae generibus merito an- teponi possit. Dum enim Apostolus matrimonium nostrum typum quendam desponsionis esse docet inter Christum Dominum et Eccle- siam ipsius, simul equidem testatur, adumbrari nobis adeoque et suo modo exprimi admirabile illud mysterium desponsionis filii Dei cum sua Ecclesia ad salutem illius, in qua sane desponsione omnium evidentissime nobis innotuit divina erga genus humanum benevolen- tia ac propensio. Quemadmodum enim quivis sponsus sponsae suae adglutinatur individuo iam deinceps per omnem vitam matrimonii vinculo, ita quoque filius Dei universo se mortalium generi adgluti- nare dignatus est per carnis nostrae assumptionem in sua incarna- tione. Ac rursus, quemadmodum sponsus, sponsae suae adglutinatus 6t sibi cum ilia 6i illi secum communia vult esse omnia, praeterquam si ipsa confcigii fidera adulterii perfidia violet atque infringat, ita et filius Dei, universo iam mortalium geueri (583) per suam incarna- tionem adglutinatus, omnem illius calamitatem sibi cum illo iam et omnem suam item plenisufficientiam illi secum vicissim vult omnino |
|||||
254
|
|||||
communem esse, praeterquam si qui tantum ipsius beneficium desti-
nata ac rebelli prorsus impietate sua scientes ac volentes a se reii- ciant ac propellant, ruentes alioqui in omne scelerum genus sv -rrKto- vef-ip, et abiecto plane omni metu ac sensu iudicii divini adversus talem defectionem, quemadinodum Paulus docet. Quatenus igitur non potest non esse Deo gratissimum, ita hominibus innotcscere, ut se nobis ipse in verbo suo patefecit, hactenus certe negari etiam non potest, tanto illi esse gratius matrimonium prae aliis omnibus vitac hie nostra* generibus, quanto nobis per illud significantius summa ilia, quae recensuimus, divinae cognitionis mysteria adumbrantur ex- primuntur et commendantur. 2. Non esse ullum in terris vitae genus homine ipso dignius
rnatrimo^iio iisdera ipsis rationibus docetur, quibus illud Deo ipai omnium gratissimum esse dicebamus. Quibus enim rationibus aliquid Deo gratissimum esse in vita hominis constat, iisdem (584) utique etiam et homine ipso dignissimum esse negare non potest, quisquis nostram dignitatem e divinae dignitatis reputatione aestimare volet. Ut enim Deo nihil esse potest gratum, nisi idem sit ipso dignum etiam, ita quo illi gratius aliquid esse cognovimus, idem sane dignius quoque ipso ae proinde nobis etiam omnibus esse, statuere profecto debemus. Est nimirum ea summa imaginis cuiusque laus ac dignitas, ut ad suum archetvpum quam proxime accedat ipsumque significan- tissime exprirnat ac repraesentet. Seel tamen si vel originem prae- terea ipsam finemve aut ornamenta matrimonii iuxta verbum Dei consideremus, nullum omnino vitae hie genus homine ipso dignius esse comperiemus. Quodque ad originem primum matrimonii attinet, cum non sit dubium, naturam nostram ante peccatum in sua adhue integritate magis placuisse Deo, quam nunc placeat in peccati nostri corruptela, quantum in nobis quidem est, certe, quemadmodum nobis locum tunc omnium honorificentissimum omnique deliciarum genere affluentem in terris designarat, cum quo nullus alius conferri in ter- ris potest, (585) ita et vitae genus, quod turn Deus homini praescrip- sit, tale fuisse oportet (nempe matrimonium ipsum), ut cum illo nul- lum aliud omnino comparari ullo modo possit. At vero est etiam et virginitatis et omnis eiusmodi coelibatns autor
Deus, qui propter regnum Dei sine ustione observatur, et habet talis sive virginitas sive coelibatu3 laudem suam ac dignitatem non vulgarem in scripturis expressam, sed quae cum laude ac dignitate matrimonii conferri baudquaquam possit. Quidquid enim laudis ac dignitatis habet quaecunque tandem continentiae observatio, earn sane non aliunde quam ex peccato propter naturae nostrae corruptelam habet. Alioqui neque virginitas ipsa, neque ullum omnino castrationisEuangelicae genus |
|||||
255
|
|||||
non laudcm modo aut dignitatem nllam, sed ne locum quidem ullum,
sine gravi alioqui contemptae benedictionis divinae culpa, in Christi etiam Ecclesia obtinuisset, si natura nostra in prima ilia creationis suae integritate permansisset. Quae vero haec est ratio, ut, quorum laudem ac dignitatem nobis commendat, non tam equidem aut ipsa rei excellentia per se, aut aeterna (536) alioqui Dei censura ulla, quam potius peccati ac corruptelae nostrae calamitas, ut haec, in- quam, cum eius vitae generis dignitate conferantur, nedum ut ei an- teponantur quod tamen a plerisque factum videmus quod et aeterna Dei censura in naturae adhuc nostrae integritate collaudatum ac rursum in corrupta demum etiam natura nostra praescriptum et tot praeterea tantisque divinis mysteriis cohonestatum commendatnmque esse constat? Quatenus igitur omnem nobis omnino omnis etiara coelibatus observandi laudem ac dignitatem peperit ipsa peccati no- stri nostraeque corruptelae calamitas, quatenus item omnia corrup- telae nostrae incommodorumque ab ilia profectorum remedia non alio spectant, quam ad amissae primae illius nostrae -integritatis ac dignitatis reparationem, in qua matrimonium alioqui ipsum olim praestantissimum in terris vitae genus futurum erat, etiamsi illam nunc in Christo Domino locupletissime restitutam, atque amplissimo praeterea foenore auctam habeamus, hactenus certe neque virginitatis ipsius neque ullius omnino quamlibet laudati coelibatus dignitas cum laude ac dignitate (587) matrimonii conferri ullo modo potest. Et proinde, si originem ipsam matrimonii cum lauriatissimo quoque etiam coelibatus genere conferamus, facile videbimus, nullum omnino vitae hie nostrae genus, quod in se est, matrimonio dignius esse quoquomodo ex ipsa Dei institutione, etiamsi nobis virginitatem aliaque laudati coelibatus genera, vel Ecclesiae collapsae necessitas in ipsius ministeriis obeundis, vel etiam commoditas quaedam sub hac corruptelae nostrae miseria, insigniter Deo ipso autore commen- det. Deinde, si finem quoque ipsum matrimonii spectemus, inde quo- que facile apparebit, non esse ullum omnino iu terris dignius vitae genus matrimonio. Cum enim Deus ita ab aeterna statuisset, ut ge- nus humanum per generationem multiplicaretur, atque non vim modo ipsam, divinum plane alioqui donum, sed affectum etiam pe- culiarem naturae nostrae divina sua benedictione insevisset, equi- dem, ut nihil est convenientius, ita nihil etiam est dignius homine, quam ut mentem ac consilium aeternum Dei de multiplicando per generationem humano genere sequatur, cum ad id praesertim et vim ipsam et (588) affectum naturae suae Dei ipsius benedictione insi- tum ita habeat, ut negare non possit, se in hoc ita a Deo ipso con- ditum omnino esse. Alioqui cum Deus ipsemet solitudincm homini |
|||||
256
|
|||||
non bonam, hoc est, naturae ipsius plane inconvenientem esse pro-
nunciarit, eo quod Divino suo illi consilio de multiplicando per ge- nerationem humano genere non responderet, eodem sane decreto omne solitudinis genus homine ipso indignura esse (in ilia potissi- mura naturae suae integritate) iudicavit. Quin et in corrupta iam etiam post peccatura nostrum natura hoc ipsum adversus omnem solitudinem decretum denuo Dominus ipse coraprobavit, dato iam post diluvium eodem ipso mandato de progignendo ipsi Noah et omnibus sine ulla cuiusquam exceptione, quod antea Adae et Haevae dederat ante ullam omnino naturae nostrae corruptelam, additurus proculdubio aliquam mandato illi suo exceptionem, si ullum omnino coelibatus observandi genus aeque dignum esse homine, atque est matrimonium, in corrupta iam alioqui etiam natu-(589)ra nostra iudicasset. Proinde verbis Dei illis » Non est bonum liomini, ut sit solus" manifeste nos doceri, tanto esse digniorem homine coniugalem societatem prae omni quantumvis laudato solitudinis genere, quatenus videlicet Divino illi consilio de generis humani multiplicatione man- datoque illi de progignendo, semel atque iterum dato, subservit, quanto Deus ipsemet omnem omnino solitudinem minus bonam ho- mini, hoc est, naturae humanae, ad progignendum formatae, minus convenientem et proinde incommodam quoque esse pronunciavit. Ipse igitur etiam matrimonii finis clarissime testatur, nullum omnino
continentiae observandae genus cum societate coniugali, quod ad eius dignitatem attinet, conferri quoquomodo posse. Postremo, si orna- menta matrimonii intueamur, in scripturis duntaxat nobis prodita, ea sane tot tantaque sunt, ut illorum tantummodo nomine matrimonium ipsum omnibus plane vitae hie nostrae generibus merito anteponi et possit et etiam debeat omnino. Ut enim hoc loco iam omittatur incom-(590)pnrabilis plane Divinorum mysteriorum excellentia, de quibus iam antea dictum est, quae ut vinculo matrimonii prae om- nibus alioqui vitae hie nostrae aliis generibus exprimuntur et com- mendantur, ita illi maximum etiam proculdubio ornamentum adferunt. Equidem promissiones, quae Deutn seminis nostri Deum liberosque nostros in Ecclesia sanctos esse omnes testantur, eiusmodi sunt or- namenta matrimonii, ut illud plane in tern's incomparabile genus vitae esse testentur. Quid enim homine esse dignius illique honorificentius aut etiam
iucundius obtingere potest, quam si Dei iam ipsius filios, Christi Domini beneficio, ex suis ipsius lumbis progignat, civiurn Eegni coelestis numerum per Divinam benedictionem ex sua ipsius came augeat et in coelesti demum gloria multiplicatum varie lumborum quorum fructum in aeternitate ilia nunquam finienda conspiciat? |
|||||
257
Certe, ut fructus ntque omamentum istiusmodi, neque in virginitate,
neque in alio plane ullo coelibatus nostri genere comraonstrari ullo proculdubio modo potest, ita nemo (591) etiam aliud ullum vitae genus aequare matrimonio, ornameatorum praesertim ae fructuum nomine, ullo modo potest. Quae hie de virginitate atque Euangelica ilia propter regnum
Dei castratione dicuntur, nempe quod per baec plures multo filii Dei progignantur in Ecclesiastico ministerio, quam in matrimonio, inept'e plane, ne dicam impie etiam, adducuntur ad matrimonii ele- vationem. Quis enim dicat, virginitate id aut ulla omnino ministro- rum castratione effici, ut filii Dei ulli omnino per Ecclesiasticum ul- lum ministerium progignantur, ad quern sane modum vere dici de matrimonio potest, legitimo illius usu id effici in Christi Ecclesia, ut ex nostris ipsorum lumbis virtute diviui nobiscum foederis Alios Dei progignamus. Spiritus sancti id quidem virtuti divinae in mi- nisterio Ecclesiastico libenter tribuimus, sed non ulli omnino mini- strorum dignitati, multo minus autem eorum virginitati aut castra- tioni, quae conimoditatem sane aliquam in ministerio secum adferre utcunque potest propter natas ex peccato in (592) corrupta iam natura alioqui nostra matrimonii molestias, caeterum virtutem ipsam atque efficaciam progignendi in ministerio filios Dei, earn profecto ut in se non habet ullam, ita nullam etiam ipsi ministerio addere quo- quomodo potest. Hoc nimirum soli spiritui sancto est proprium, ut, cum ipse sit perpetuus testis ac glorificator Christi Domini in omni eius institutione, idem quoque potens atque efficax reddat ad salutem institutum ab ipso Ecclesiae ministerium Divina virtute sua, pro eo ac vult, iuxta fidei cuiusque hominis mensuram. Unde demum facile etiam est videre, quam sit futile dictum illud, etiamsi magnos autores habeat, matrimonio quidem terrain, virginitate autem coelum impleri, cum istiusmodi dicta in ipsius etiam spiritus sancti contumeliam re- dundare quodammodo videantur. Iam vero et illud est non vulgare matrimonii omamentum, quod
eiusmodi sit vinculum ex Dei ipsius ordinatione, ut illud parenti- bus ipsis etiam oporteat anteponi, nimirum Deus ipse aperte indicat, quanti vinculum hoc matrimonii et (593) ipse faciat et a nobis ha- beri velit, dum ei ipsos etiam parentes, quos alioqui honorari vult, posthaberi iubet. Quid vero istiusmodi aut de virginitate, aut de quocunque tandem coelibatus genere audimus? Proferuntur et hie quidem nescio quae virginitatis ao coelibatus sponsiones, sed pro- feruntur praeter verbi Divini mentem ac dispositionem. Omnes enim sponsionum illarum nexus, unico duntaxat verbi Divini illo apud Paulum ariete petiti, concidunt: u Propter libidinis intemperiem II. 17
|
||||
258
|
|||||
suara quisque uxorem habeat et suum quaeque maritum, eo quod sit
melius iungi matrimonio, quam uri," nedum ut sponsiones illae om- nes, quantumvis solemnes, levissimum etiam parentum conteraptum excusare in Dei iudicio ullo modo possint. Sed et hoc singulare est matrimonii ornamentum, quod, si quis ab illo ullum omnino homi- num genus arcendum esse cum qualicunque eius contumelia statuat, is sane non qualiscunque haereseos, sed ipsorum adeo Daemoniorum doctrinae, et quidcm non liumano ullo, sed ipsi-(594)usmet spiritus sancti iudicio damnetur. Quid vero simile in scripturis usquam vel de virginitate, vel de laudatissimo quovis alio coelibatus genere habetur ? Certe et virginibus et ineoniugatis in genere. omnibus, si quidera uramur, praecipi matrimonium audimus. Virginitntem autem seu quemvis alium coelibatum adeo non audimus praecipi ullo modo, ut omnes etiam, qui id conentur facere, Diabolicae doctrinae accusari adeoque et damnari audiamus. Quum igitur reliqua bic vitae nostrae genera omnia longe sint infra haec, quae iam sunt exposita, matri- monii ornamenta, et non desint multo adhuc plura alia, quae singula commemorare nimie longum fuerit, palam est, matrimonium orna- mentorum suorum ex verbo Dei nomine omnium esse dignissimum in terris vitae genus, neque aliud cum illo ullum conferri omnino posse. 3. Docetur, non esse felicius etiam in terris ullum vitae genus
matrimonio. Etenim cum homo ita sit natura ipsa ad societatem comparatus, ut omnes plane societatem nescio quo modo (596) expe- tamus, solitudinem vero omnes etiam refugamus atque aversemur quo sane nomine homo sociale animal a plerisque vocatur atque ea demum felicissima societas esse censetur, quae et coniunctissima sit et maxime diuturna, equidem, quo magis est coniuncta magis- que diuturna coniugalis vinculi societas prae omnibus aliis societatis bumanae generibus, hoc illam etiam feliciorcm esse, fatendum pro- culdubio erit. Non esse autem ullius omnino societatis humanae arctius magisque diuturnum vinculum matrimonio, id vero res ipsa docet. Nimirum hie non animi tantum voluntatesque mutuae invicem coniunguntur (quod equidem in aliis omnibus honestis vitae societa- tibus summum est), sed ipsa etiam corpora, altera videlicet nostri pars, in unam atque eandem carnem nostram unanimiter congluti- nantur, fortunaeque praeterea omnes nexu iam deinceps individuo ita consociantur, ut per omnem vitam in coniugio neuter iam in suum ipsius, sed alter in alterius corpus potestatem iusque connu- biale habeat,, omnibus etiam fortunis suis in commune (596) semper utantur. Quid vero hac tali societate felicius aut optatius etiam, in qua, nexu alioqui per omnem vitam individuo, ita sunt omnia inter |
|||||
259
|
|||||
socios invicem ipsos communia, turn laet", turn tristia, ut et laetitia
semper conduplicetur et molestiae rursum omnes quodammodo dimi- dientur? Sive igitur vinculi ipsius nexura in coniugali societate, sive ctiam illius diuturnitatein intueamur, manifeste videmus, non esse ullum societatis humanae genus in hac vita felicius matrimonio Christiano. Nos euim de Christiano hie duntaxat matrimonio loqui- mur, cuius cum Deus ipse autor sit, gubemat sane in illo et su- stentat ctiam coniuges ipsos, ut Satan nullum in eos imperium ad alenda dissidia mutua habere omnino possit. Tanti refert videlicet, coniungi in Domino inatrimonia, hoc est, ut in illis coniungendis eos potissimum fines spectemus, ad Dei ipsius gloriam nostramque ipsorum salutem, propter quos matrimonium ipsum a Domino insti- tutum esse constat, et super contrahentes ipsos nomen Domini etiam una cum illis (597) serio invocemus. Deinde, si ea demum societas felix esse censetur, in qua et amorem ipsum socialem et fortunas adeo omnes augeri indies magis ac magis videmus, equidem nulla est in terris vitae societas matrimonio felicior, in quo et amor inter coniuges indies augetur per nostri ipsorum quandam in mutuis pro- libus multiplicationem, et actiones item omnes prosperantur per ad- iunctam semper Christiano matrimonio, quatenus id quidem coniuga- tis ipsis salutare est, divinam promissionem simul et benedictionem, id quod alioqui in nuptiis illis Cananaeis a Christo Domino et prae- sentia ipsius et miraculorum suorum primitiis abunde comprobatum habemus. Ad haec, quaenam maior felicitas haberi potest, quam si nostras ipsorum proles ex lumbis nostris progenitas nostraque cura per Dei gratiam ita institutas conspiciamus, ut non tantum nobis ipsis, sed universae adeo Christi etiam Ecclesiae adiumento, solatio, denique et ornamento in hac quoque vita esse possint? Postremo, si id demum vere est felix, quod Deus ipse felix in vita hac beatum- que (698) esse pronunciat, sane nullum vitae hie nostrae genus matrimonio felicius constitui potest, siquidem Deus ipsemct matri- monium ipsum in summa beatitudinis felicitatisque hie nostrae parte connumerat et praecipuum adeo proemium in vita hac timoris sui ac pietatis esse fatetur (Psalm 118), id quod sane de alio quovis vitae hie nostrae genere dictum esse nusquam ostendi potest. Haec igitur tanta tamque multiplex felicitas cum in nullo alio vitae genere, prae- terquam in matrimonio, commonstrari ex verbo Dei potest, certum est, non esse ullum hie genus vitae felicius matrimonio ex Dei ip- sius institutione et benedictione. Atque habet sane matrimonium adiunctam sibi etiam crucem suam
variique generis molestias, quemadmodum Paulus docet, sed quae inte- rim, cum non tarn equidem matrimonii, quam corruptelae nostrae potius 17*
|
|||||
860
|
|||||
nomine propter peccatum nobis obveniant, matrimonio certe etiam im-
putari nierito non possunt. Et in omnibus alioqui matrimoniimolestiis certissimam hauddubie consolationem habemus, quae ad coniugatos potissimum pertinet, in divina il-(599)la, Abrahae coniugato facta, pro- missione, nempe quod sit pariter et noster et seminis nostri Deus. Ut enim semen sibi nostrum excitari non vult, nisi in matrimonio, ita suam etiam de nostro semine promissionem ad coniugatos proculdubio vult peculiariter pertinere. Quatenus igitur in legitimo potissimum matrimo- nio Deus se pariter et nostrum et seminis nostri Deum esse profitetur, ut nobis ilium in coniugio adesse semper intelligamus, dum nostro semini excitando iuxta eius ordinationem atque demum etiam iuxta eius voluntatem educando operam damus, hacteuus quoque certum est, ilium, ut nostrum iam pariter ac seminis nostri Deum, nunquam nobis esse defuturum in omnibus nostris afflictionibus ac molestiis, quae nobis alioqui sine ipsius voluntate nullae omnino obvenire possunt dum nos in matrimonio semini nostro, turn excitando, turn educando operam damus, ut dictum est, si modo adorandum ipsius nomen super nos ac semen nostrum, promissione ipsius freti, supplices assidue invocemus, et proinde moderaturum (600) semper etiam omnes nostras afflictiones ac molestias in omni cruce nostra, ut re ipsa testetur et declaret, se omnino esse et nostrum simul et seminis nostri Deum, hoc est, nostrum in coniugio gubernatorem sospitatorem consolatorem et servatorem. Ita Christus Dominus, ad nuptias vocatus, libenter illis adfuit spousique inopiae liberaliter succurrit, quatenus alioqui miraculum suum gloriae Dei Patris sui subservire intelligebat. Quid? quod nullum est omnino vitae genus, quod non suam crucem habeat, perinde atque matrimonium ipsum, ne quid dicam aliud. Equidem nulla est alia gravior crux atque afflictio, quam quae animum ipsum inprimis angit atque affligit. Pa- cincatis namque et erectis verbo Dei nostris animis, magna iam mo- lestiarum omnium pars levata est, quae vel corpora alioqui nostra, vel etiam fortunas nostras infestant. Cum vero eiusmodi crux animi nusquam facilius depelli possit, quam in Christiano matrimonio, in quo semper praesentem nobis et nostro semini Deum habemus, iuxta ipsius promissionem, quae nobis mentiri non (601) potest, et quae peculiariter, ut dictum est, ad coniugatos pertinet, cum item omnes molestiae in matrimonio, ut antea quoque diximus, dimidientur, sane tantum abest, ut matrimonium crucis atque afflictionum nomi- ne refugiamus ullo modo aut aversemur, ut vel propter leniendas crucis atque afflictionum molestias matrimonium ipsum expetere in Domino debeamus. Quae vero est crux gravior ulla, quam est ustio in omni coelibatus genere libidinisque impotentia, quae plurimos |
|||||
261
|
|||||||
alioqui ad desperationem atque insaniam, denique ad necem ipsam
etiam quandoque impellit? Haec ?ero cum frenetur atque arceatur matrimonio, quomodo, obsecro, quis refugiat matfrimonium crucis nomine, quod alioqui in crucis remedium a Deo ipso constitution habemus? Qui donum habet continentiae, ut nunquam uratur, sive masculus sit, sive foemina, is quidem sibi molestiam non necessariam accersit, dum matrimonio iungitur. Recipit enim in se curam familiae, a qua liber esse alioqui et Deo eiusque Ecclesiae in liber-(602)tate sua, non divisus, ut Pauli verbo utamur, servire potuisset, et proin- de, hoc dono praeditus, melius facit, si curam Ecclesiae curae unius familiae anteponat, neque cuiquam adstrictus totum se ministerio Ecclesiastico impendat. Sed non peccat interim, si in Domino ma- trimonio iungatur, praeterquam si, contempta Ecclesiae necessitate, propter suum ipsius veritrem id faciat. At vero is iam non in Do- mino iungitur, nos vero de iis loquimur, qui in Domino iunguntur. Non igitur adimit matrimonio suam felicitatem crucis ullius mo- lestia, quin potius magna ex parte crux ipsa matrimonio levatur frenatur arcetur et quodammodo, ut dictum est, dimidiatur, estque perspicuum, non esse hie vitae genus aliud ullum Inatrimonio, quod in se est, vel Deo gratius, vel homine multis nominibus dignius, vel etiam felicius quoquomodo. Accedunt adhuc ad matrimonii commendationem, uxoris encomia,
scripturis prodita, dum illam spiritu sancto autore viri bonum au- xilium gaudium (603) donum benedictionem et coronam, ab ipso Deo ordinatam, vocari audimus. Commendato ad hunc modum matrimonii vinculo, hortatur Mini-
ster contrahentes ipsos et coniugatos adeo omnes, ut rei tarn sanctae fines potissimum ipsos secum diligenter reputent ac per omnem vitam suam in prospectu suo semper habeant, summaque cura observent, si quidem pie simul in coniugio vivere iuxta voluntatem Dei gratiam- que ac auxilium, denique et benedictionem Dei perpetuam habere ve- lint. Tres autem fines praecipuos esse, propter quos potissimum sit matrimonium institutum. Fines, propter quos potissimum est institutum ma-
trimonium. Primus finis instituti coniugii est, ut solitudinis incommoda ac
molestiae vitentur, dum Deus ipse solitudinem, ut ab ipsa hominis natura alienam, ita illi etiam incommodam atque inconvenientem esse pronunciat, ac proindc vitae eiusmodi societatem instituit, (604) viri et foemiraae inquam, ut alter alteri praesto semper adesset, alter |
|||||||
262
|
|||||
alter! adiumento solatio ntque ornamento esset. Atque in hac qui-
dem tali societate nullam unquam fuisse futuram inaequalitatem, si earn nobis felicitatem Satan non invidisset, sed peccato demum pa- rentum nostrorum factum esse, ut mulier, quae prior peccaverat, viro suo ex Deo ipsius decreto subiiceretur '), maritus vero iussus sit nihilominus uxorem eo loco habere, quo suum ipsius corpus, non autem ullo modo adversus ipsam praeeminentiae illius suae nomine insolescere, aut earn prae se contemnere quoquomodo. Haec igitur contrahentibus ipsis et omnibus adeo coniugatis in societate matri- monii consideranda atque etiam praestanda esse, sic ut alter alteri in coniugio cogitet se debere esse semper adiumento, non oneri, solatio, non moerori, ornamento, non dedecori, vir quidem in sua praeeminentia, uxor autem in sua subiectione, haec quidem in omni secundum Deum obgervantia, ille vero in omni benevolentia, et veluti proprii sui corporis amore ac dilectione. Secundus finis coniugii est liberorum (605) procreatio, cum enim
Deus ita hominem forraasset initio suae creationis, ut illi solitudo inconveniens atque incommoda futura esset, societas vero magis mul- to conveniens ac commoda, atque etiam statuisset, genus huma- num, non equidem unica creatione, quemadmodum in Angelis fecit, sed generatione multiplicari, cum et ipsemet totarn atque eandem di- vinitatis suae Monadem, non sane per ullam creationem, sed per ae- ternam atque ineffabilem aeterni etiam filii sui generationem multi- plicasset in personarum pluralitatem, banc talem a se institutam ho- minis societatem vi atque affectu progignendi per suam benedictio- nem exornavit, iussitque, ut progignendae soboli, atque ita demum multiplicando humano generi operam darent, qui hac tali societate coniuncti essent. Tertius finis instituti matrimonii est ustionis in corrupta iam na-
tura nostra remedium, nimirum affectus ille progignendi initio quidem optimus, post peccatum autem per naturae nostrae corruptelam vagus atque exlex factus, remedio ac freno eget, (606) quod utrunque no- bis Paulus in matrimonio commonstrat. Vult enim, ut propter libi- dinis aestum matrimonio iungamur, ut morbi nostri remedium indi- cet. Et frenum morbi commonstrat, cum non nisi unam uxorem viro et non nisi unum maritum uxori, tantisper dum una vivunt, permit- tit. Ex quibus Pauli verbis tertium hunc matrimonii finem colligi constat. Hos fines matrimonii coniugatos omnes intueri semper diligentis-
simeque observare debere, ut vitam omnem suam inter sese ita cora- |
|||||
<) Gen. 2. Eph. 5.
|
|||||
263
|
|||||
ponant, ut hisce finibus respondeant. Et, quoniara contrahentes ipsi
coniugalera earn societatem inter sese coram Ecclesia inire vellent, ab utroque singillatim sciscitatur Minister coram tota Ecclesia, de eorum mente hac in parte et voluntate, ad bunc modum. Admonitio peculiaris ad sponsum.
» Audisti, mi frater N.! commendationem et fines Cbristiani cuius-
iibet matrimonii. (607) Quare tibi iara cogitandum est, te a Deo ipso ad hoc vitae genus vocari, ut in coniugali tua iam deinceps cum adstante tibi ecce sponsa hac tua, N., societate, tantisper dum vos Dominus una superstites esse volet, vivas, intelligasque, te iam in maritum ipsius constitui Deo ipso autore, nempe ut sis iam caput uxoris huius tuae, illamque diligas ut tuum ipsius corpus, habeas cu- ram illius,, illam inslruas in omnibus, consoleris tuearis alas et gu- bernes, ad quern modum corpus universum capitis industria cura ac providentia alitur sustentatur gubernatur ac defenditur, sisque erga illam ita plane affectus, ut Christum Dominum erga mysticum corpus suum (quod est Ecclesia) affectum esse scimus, et tu ipse erga te affectum esse cupis, nempe ut omnem uxoris tuae infirmitatem in te ipsum recipias, illam amanter feras, tegas et non tam illi, (608) quam tibi ipsi imputari velis. Proinde alienam a te omnino esse oportet omnem amarulentiam omnemque duriciem ac sevcritatem erga illam, sed omnia tibi amanter in charitate sustinenda erunt, ne usquam modestiae et mansuetudinis Cbristianae septa transilias, sed tuam hanc uxorem, ut vasculum infirmius, in omni lenitate pos- sideas et honores. Praeterea, quoniain viro id est constitutum ut in sudore et labore victum sibi ipse paret, hoc tibi quoque pro tua vi- rili praestandum erit, ne vos invieem oeio ac luxui dedatis. sed iuxta vestrain vocationem operi vestro diligenter et in timore Domini instetis, ut familiae vestrae ne desitis et egenis fratribus etiam de vestro, pro eo ac facultates vestrae ferent, succurrere possitis. »Haec ne ita agnoscis omnia, mi N.! et in animo tuo proponis per
Dei gratiam, atque hie etiam (609) coram hac Ecclesia profiteris, te ad eum modum per omnem vitam tuam una cum uxore hac tua N. velle vivere, quam tu iam publice hie agnoscis esse unicam veram ac legitimam uxorem tuam, tibi a Domino datam, ut illam tibi ad- iungas et illi vinculo matrimonii adglutinerisP" Sponsus respondet: » Etiam."
Deinde se vertit Minister ad sponsam ipsam et ab ilia etiam men-
tem ac voluntatem ipsius coram tota Ecclesia sciscitatur, cum tali admonitione. |
|||||
264
|
|||||
Admonitio peculiaris ad sponsam.
»Iam et tu, mea soror, N.l audivisti, quo pacto maritus hie tuus
N. tecum deinceps vivere per omnem vitam simul vestram debeat. Et hoc tibi igitur ctiam est audiendum, quo pacto tu vicissim cum ipso vivere debeas, nempe ut ea omnia prnestare modis omnibus studeas pro virili tua, quae tui officii esse audies, iuxta (610) verbum Dei. Nempe ut inaritum tuum ex toto corde tuo secundum Deum diligas atque ames, venereris ilium ac reverearis, sisque illi subiecta, ut domino tuo, quemadrnodum corpus totum capiti suo subiectum esse videmus, atque agnoscimus Ecclesiam Christo Domino subiectam esse oportere, cogites te dari marito tuo a Domino Deo tuo in ad- iumentum, non in irapedimentum, in solatium, non in molestiam, in ornamentum, non in dedecus aut ignominiam vitae ipsius. Proinde nihil tibi unquam sumere aut quoquomodo permittere debebis adver- sus maritum tuum, sed in silentio et subiectione tuum officium aman- ter et placide illi praestabis, ut sis adiumento solatio et ornamento vitae ac familiae ipsius. Ita enim hoc a Deo constitutum est, ut uxoris cuiusque desiderium esse debeat ad maritum, non autem ad- versus maritum ipsius, (611) et quod maritus illi dominetur. Cavebis igitur summa cura ac diligentia, ne hanc talem Dei constitutionem violes ullo modo, ut tibi videlicet ullum omnino imperium sumas in maritum tuum, aut tibi id suaderi permittas. Sed quo te magis sibi maritus tuus aequare volet pro suo officio suoque in te amore, hoc tu magis te vicissim demittere apud ipsum, in omni subiectione at- que obedientia debebis, et sequendum tibi esse hie statues manda- tum Dei, atque item exemplum sanctarum matronarum, quae nobis eo nomine potissimutn in scripturis cc.L.mendantur, quod maritis suis, spe sua in Dominum Deum collocata, morigerae planeque subiectae essent, ad quern modum Saram Abrahae suo subiectam fuisse legi- mus, ut ilium dorainum suum esse agnosceret et vocaret. Eris igi- tur in istiusmodi subiectione adiumento marito tuo in cura (612) ac gubernatione domus suae cum omni modestia placiditate et so- brietate sine fastu luxuque ullo, ut tuae pietatis atque parsimoniae exemplo aliis praelucere possis, ad Dei gloriam et mariti tui uni- versaeque adeo familiae vestrae ornamentum. i Haec ne ita, mea soror N.! agnoscis esse tui officii omnia, atque
in animo tuo per gratiam Dei proponis et coram hac Ecclesia etiam profiteris, te ea omnia pro summa tua virili in coniugali iam deinceps tua societate per omnem vitam tuam praestare velle cum adstante ecoe tibi N., quem hie iam coram hac Ecclesia publice agnoscis esse tuum unicum verum ac legitimum maritum, tibi a |
|||||
mi
Domino datum, ut te illi adiungas omnemque tuam vitam cum ipso
vivas?" <- Itespondet sponsa: »Etiam."
His ita peractis coniungit Minister invicem manus contrahentium
in totius Ecclesiae conspectu, eosque iunctis iam in-(613)vicem ma- nibus, audiente tota Ecclesia, alloquitur in hunc moduni: Coniunctio ipsa matrimonii.
»Dens Optimus Maximus, qui vos ad coniugalem invicem societatem
vocavit, coniungnt et conglutinet vos invicem in unam carnem per vinculum spiritus sui in vera perpetuaque dilectione mutua et timore suo, ut per omnem simul vitam vestram in vestro coniugio adroira- bile mysterium illud desponsionis Christi Domini cum sua Ecclesia expriinere, vosque ipsos illius reputatione invicem semper consolari possitis, foecundet vos insuper ac multiplied Dominus Deus ncster ad vestram ipsorum salutem et ad incrementum suae Ecclesiae, propter eundem ipsum Dominum nostrum Iesum Christum. Amen." Postea hortatur Minister coniunctos illos et totam Ecclesiato, ut
audiant, quam (614) firmiter Deus observari velit vinculum hoc con- iugii, et ad quem raodum violari ctiam atque infringi possit, id vero utrunque contineri dicit cap. 19° Matthaei, unde locum ilium de coniugio nc divortio recitat, auscultante tota Ecclesia, ad hunc moduni: Et adierunt Christum Pharisaei, tentantes eum et dicentes ei: Li-
cet ne homini dimittere uxorem suam quamvis ob causam? Qui respondens dixit eis: An n<sn legistis, quod, qui initio condebat, masculum et foeminam fecerit eos? et ait: Propterea deseret homo patrem ac matrem et adglutinabit uxori suae, eruntque duo in carnem unam. Proinde iam non sunt duo, sed una caro. Quod igi- tur Deus copulavit, homo ne separet. Dixerunt ei: Cur ergo Moses iussit dare libellum repudii et dimittere earn? Ait illis: Moses ob duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores (615) vestras, caeterum ab initio non fuit sic. Dico autem vobis, quod quisquis dimiserit uxorem suam, nisi ob stuprum, et aliam duxerit, is in ad- ulterio vivit, et, qui dimissam duxerit, is quoque in adulterio vivit." Eecitato hoc Matthaei loco, vertit se rursum Minister ad recens
coniuctos illos eosque alloquitur in hunc modum: »Ex hisce Christi Domini verbis facile videtis, quam sit firmum
prorsusque indissolubile matrimonii vinculum, nimirum quod non niai |
||||
269
morte sola et scortatione dirimatur. Cavete igitur vobis diligentis-
sime, non tantum ab adulterio seu scortatione, sed ab omni etiam occasione petulantiurn verborum ac cogitation urn. Horum enim indul- gent|ia facile demum fit, ut parum casta etiam opera ipsaque adeo adulteria sequantur. Ne fraudetis vos invicem, nisi pusillum aliquid, idque ex consensu mutuo, et quidem non (616) odio aut fastidio ullo vestri invicem, sed duntaxat, ut tanto expeditions esse possitis ad unarkimiter precandum ac ieiunandum ad tempus aliquod. Et memi- neritis neutrum vestrum sui, sed alterum alterius corporis ius ac po- testatem habere. Coadunet vos igitur Dominus in carnem unam per omncm vitam vestram, ad gloriam sui nominis et vestram salutem. Amen." I
Postea invitat Minister totam Ecclesiam ad publicam precationem pro recens coniunctis illis coniugibus, ipseque, procumbente in genua atque auscultante Ecclesia, precatur clara voce ad hunc modum: Precatio pro recens iunctis coniugibus.
«■ Oronipotens misericors Deus, Pater noster coelestis! qui nobis vin-
culum coniugii multis nominibus per luculentissima verbi tui testi- monia insigniter commendas, et damnas stupra ac scortationes om- nes, te supplices (617) precamur, ut coniuges istos novos, per no- strum nunc ministerium, in tuo nomine copulatos, regere velis spiritu sancto tuo, in coniugali hac societate ipsorum. Connecte corda ipso- rum invicem amore inter sese mutuo et tua illos Divina benedictione complectere, quam in patribus nostris, servis atque amicis tuis, Abra- ba, Isaaco et Iaeobo, opulentissime declarasti. Foecunda eos, Pater indulgentissime! ut re ipsa comperiant, te vere esse et suum et se- minis ipsorum Deum, fac pro bona voluntate tua, ut semen tibi suum suscitent illudque educent ac instituant in timore tuo ad glo- riam tui sancti nominis et ornamentum tuae Ecclesiae, quatenus id illis salutare esse nosti. Converte aquas omnes ailictionum omnium, quibus illos quandoque exereeri voles, in plenum suavitatis vinum illud tuarum promissionum, ut vim ac (618) consolationem illarum in omni cruce sua spiritu sancto tuo autore sentiant, seque illis sustentent. Largire illis gratiam tuam, ut in sancta hac a te insti- tuta coniugali societate iuxta tuam voluntatem pie et unanimiter invicem vivere una nobiscum, et ad coelestem demum gloriam per- venire possint, merito et beneficio dilecti tui filii, Domini nostri Iesu Christi, tecum in secula laudandi. Amen." |
|||||
I
|
|||||
267
|
|||||||
Finita precatione vertit se Minister ad novos coniuges, illisque
auscultante Ecclesia benedicit in hunc modum: » Deus Optimus Maximus, vestri huius coniugii autor, benedicat vo-
bis in coniugali hac societate vestra, ut vos ipsos in vestro semine multiplicare per gratiam ipsius illudque in timore ipsius educare possitis, quatenus id ille pertinere novit ad (619) gloriam adorandi sui nominis, ad vestram ip9orum salutem et Ecclesiae suae ornamen- tum atque aediticationem. Is igitur vobis et nobis pariter omnibus adesse dignetur. Araen." Postea canitur Psalmus a tota Ecclesia: Beati omnes qui timent
Dominum, 128, aut Psalmus 127: Nisi Dominus aedificaverit do- mum, decantatoque Psalmo dimittitur Ecclesia cum solita bene- dictione, et egenorum commendatione. DE AEuROTOBUM VISITATIONS IN ECCLESIA
GERMANOKUM. |
|||||||
GLuandoquidem Germani nostrae Ecclesiae omnes sparsim per to-
tam civitatem Londinensem habitant, sic ut ministri non facile de morbis omnium semper scire possint, monetur subinde Ecclesia in publicis concionibus, ut, si quis in morbum forte aliquem incidat, id ut vel aeger ipse per suos, vel vicini ipsius, si qui sint e nostra Ec- clesia, continuo indicent Ministris aut Senioribus Ecclesiae. Atque turn protinus designantur, qui ae-(620)grotum fratrem visitent ad- moneant et consolentur ex verbo Dei, pro eo ac cuiusque mores id atque ingenium, deinde vero ipse morbus etiam postulare videntur. Ut enim sunt varia hominum ingenia, varii item in morbis affectus, et alias minus, alias vero maius in morbo vitae periculum, ita non potest etiam una atque eadem admonitionum ex verbo Dei aut con- solationum forma aegris ex aequo omnibus subservire. In hoc igitur est minister, ut in omnibus apud aegrotos admonitionibus ac conso- lationibus mores imprimis atque ingenium decumbentis, sive fratris, sive sororis, morbique magnitudinem observet, et remedium adhibeat, qua parte illo maxime opus esse videt, atque ipsa etiam morbi id ratio magnitudoque permittit. Neque ullam sane certam hie admoni- tionum aut consolationum formam praescriptam habemus habendam- ve esse putamus, sed, quae in omnibus alioqui morbis ac calamitati- bus observari semper in genere oportet, de his, pro eo ac res ac tempus permittunt, aegroti in earn fere sententiam admonentur. (621) |
|||||||
268
|
|||||
1. Monetur aeger, ut cogitet, morbos omnes, non equidem temere,
casuve fortuito, sed certo Dei consilio iuxta ineffabilem illius provi- dentiam immitti, et proinde non dubitet, morbura quoque suum non aliunde, quam a Domino Deo suo, sibi immissum esse, agno- scatque, ilium sibi, tanquam ipsius Dei manibus immissum, cum omni animi gratitudine ac tolerantia ferendum esse. 2. Monetur, ut cogitet, non frustra nobis a Domino morbos alia-
que varia crucis genera immitti, sed ut nos in naturae hac nostrae corruptela subinde admoneant iustitiae pariter ac misericordiae Dei, dum et affligimur, et afflicti interim etiam iuvamur. 3. Monetur, ut intelligat, morbos esse quidem evidentia documenta
iustitiae divinae tarn in piis, quam in impiis (perinde enim iusto Dei iudicio puniuntur et pii et impii), sed alia interim iustitiae divinae ratione immitti morbos impiis, alia vero piis. Impiis enim, Dei be- neficiorumque eius contemptoribus, infligi poenas impietatis ipsorum etiam in hac vita, veluti primitias quasdam aeterni ipsorum cruciatus aeternaeque condemnationis, ut iam etiam in vita hac horrorem ilium iusti iudicii divini sentiant, in quo alio-(622)qui nihil aliud intuean- tur, quam inexplebilem illam flammae adversus se exardescentis ima- ginem, quae illos tandem totos abripiet sub extremum iudicii diem in aeternam condemnationem. Piis vero immitti morbos atque alia crucis genera omnia iusto quidem etiam iudicio Dei per peccatum enim mors et omnes appendices illius sed tamen non tam poenae sane illius, peccato uostro promeritae, ad condemnationem, quam potius remedii cuiusdam salutaris nomine, ut nos in nostro officio ad vitam aeternam contineant. Ita enim visum esse Deo, ut, etsi no- stra omnia condemnatio, peccato nostro in primis nostris parentibus iam olim promerita, sit in Christo Domino per mortem eius expiata prorsusque abolita, quatenus hoc tantum beneficiura contumaci nostra incredulitate a nobis ipsi non propellamus, tamen, quoniam corruptela nostra in nobis haeret adhuc, etiamsi propter Christum non amplius membris ipsius imputetur, atque ea nos transverse agit semper, ut nobis ipsi nimium semper nescio quomodo placeamus, ac proinde re- bus secundis plus aequo etiam insolescamus Deique propemodum ob- liviscamur, (623) ita, inquam, visum esse Deo, ut per morbos et alia quaevis crucis genera frenum quoddam nostrae in nobis corru- ptelae iniiciat nostraeque afilictiones omnes miseriae nos nostrae, sub quam iusto Dei iudicio per peccatum prolapsi sumus, et magnitudi- nis item divinae erga nos in Christo misericordiae subinde admo- neant, ut neque rebus perpetuo secundis nimium insolescamus, sed, morbo aut alio quocunque crucis genere pressi, servitutis ac miseriae nostrae in peccato meraores simus, banc in nobis accusemus nullam- |
|||||
269
|
|||||
que in nobis plane salutis nostrae spem, quod in nobis est, reliquam
esse agnoscamus, et ut, nobis it a iam diffisi, ad magnitudinem pro- tinus gratuitae Dei erga nos in Christo misericordiae, oculos nostros per fidera convertamus illosque totos in adoiirabile illud, idemque etiam indissoluble nostrae cum Christo Domino gratuito nobis dela- tae communionis vinculum defigamus, in quo ille omnem nostram infirmitatem cum omnibus eius fructibus, non equidem nobis amplius, sed sibi ipsi, omnem vero suam iustitiam ac plenisufficientiam nobis secum ita vult imputari, ut neque nos sine (624) illo affligi iam pos- simus corruptelae nostrae in ipsum translatae nomine, neque ille sine nobis in coelesti sua gloria, ut caput sine corpore, regnare etiam possit. Habere igitur impios, beneficiorum Dei contemptores, crucem suam in vita hac, veluti primitias quasdam aeternorum cru- ciatuum et aeternae condemnationis, eo quod delatum sibi commu- nionis huius cum Christo vinculum destinata incredulitatis suae con- tumacia a se ipsis repulerunt, quandoquidem extra hoc communionis istius cum Christo vinculum non est spes salutis ulla, omniaque tarn laeta quam tristia exitialia plane esse oportet. Habere item et pios crucem suam iuxta externum quidem carnis aspectum, cruci itnpio- rum non absimilem, eo quod utrique in eadem carne hie adhuc ver- sentur, sed iuxta internum Sj iritus iudicium in fide longe dissimilem, nempe quae et ipsa quidem pios omnes admoneat divinae iustitiae, sed longe diversa ratione, nempe adiuncta simul etiam divinae miseri- cordiae et nostrae iam cum Christo Domino communionis considera- tione. Esse enim crucem piordm memoracu-(625)lum quoddain iusti Dei adversus peccatum iudicii, quod, etsi Christus Dominus loco no- stro, in carne videlicet nostra, sustinere iam olim omnemque peccati nostri condemnationem morte ita deinum sua expiare dignatus est, reliquias tamen illius quasdam extare adhuc vult in sua Ecclesia, non quae ad nostram amplius condemnationem ullo omnino modo perti- neant (hanc enim locupletissime iam expiatam habemus), sed quae, veluti frena quacdam nostrae in nobis corruptelae, in nostro nos officio ad vitam aeternam contineant, nempe ut et nostram ipsi mise- riam in perpetua hie peccati servitute et gratuitae simul etiam Dei erga nos misericordiae magnitudinem, cruce aliqua pressi, per omnem hie vitam nostram agnoscere discamus. 4. Monetur aeger, ut, posteaquam morbus ipsius est illi immissus
a Domino in memoraculum divinae iustitiae simul ac misericordiae, ipse quoque divinae erga se in roorbo suo et iustitiae et miseri- cordiae meminisse velit. Iustitiae porro divinae omnium optime me- minimus in Decalogi consideratione. Misericordiam autem (626) nobis omnium evidentissime commendat nostra cum Christo Doinino |
|||||
270
|
|||||
communio, si vim nc dignitatem illius nobiscum in promissionibua
Euangelicis diligenter reputemus. Quanto enim longius abesse nos a Decalogi obedientia videmus, quae coram Dei praesertim iudicio subsistere possit (absumus autem quam longissime), tanto maiore sane nostro merito maioreque adeo bono etiam nostro morbos nobis et alia crucis genera a Domino immitti intelligemus, ut nostram in pec- cato miseriam, cruce aliqua pressi, tanto diligentius observemus, in ilia nobis ipsi displiceamus et cum nostri ipsorum accusatione ad opis divinae iinplorationem accendamur. Eursum, si nostram cum Christo Domino communionem intueamur, intelligemus, nos, ut mem- bra iam corporis Christi saluti aeternae destinata, ad instar auri vel argenti probari, ad fidei nostrae explorationem, ut, quemadmodum ille suarum nos affiictionum participes hie facit ad nominis sui glo- riani, vultque, ut affiictionum ipsius reliquias in nostris etiam corpo- ribus perfera-(627)mus, non ad nostri ipsorum explorationem tantum, sed ad Ecclesiae etiam suae aedificationein atque ornamentum ad quern modum Paulus reliquias se passionum Christi in suo corpore pro Ecclesia sustinuisse gloriatur ita nos olim etiam coelestis suae gloriae participes reddat atque conspicuam toti mundo faciat fidein ac tolerantiam nostram in nostris hie afflictionibus, quo magis divina virtus ac potentia illius in nostra infirmitate ad pudefaciendnm Sa- tanae truculentiam illustretur. Cogitaret igitur aeger, morbum suuni ideo sibi a Domino immissum esse, ut per eius fidem ac tolerantiam Satanae olim truculentia pudefiat, Divina vero in nostra hie infirmi- tate virtus ac gloria toti mundo conspicua fiat, ad quern modum Iobi olim fides nc tolerantia in morbo ac cruce ipsius Satanae pro- culdubio truculentiam evidentissime infamabat, Divinam vero in sua infirmitate virtutem ac potentiam insigniter illustrabat. Atque hie quidem minister se accommodat aegri ingenio, pro eo ac morbus id permittit, ut illi aut iustitiae divinae opus inculcet, si ilium plus (628) aequo sibi indulgentem in conscientiae ccrtamine esse videat, aut ad divinae ilium misericordiae nostraeque cum Christo communionis re- putationem excitet atque erigat, si ilium in sua conscientia angi morbique magnitudine gravius videat perturbari. 5. Monetur aeger, ut, quoniam fides ac tolerantia sunt dona Dei,
quae ille nobis impertitur pro eo ac vult, nosque thesaurum nostrae fidei in fragilibus nostris vasculis circHmferimus, quae Satan multis et magnis arietibus impetere nunquam cessat, Apostolorum hie sibi precationem imitandam esse statuat, nempe ut cum illis assidue in corde suo clamet: Domine! adauge nobis fidem, capita religionis nostrae, Apostolico Symbolo comprehensa, subinde ac diligenter secum repetat, mysteria item baptismi et coenae Dominicae ob oculos suos |
|||||
871
|
|||||
posita semper haheat. Haec enim cum ad nos pertineant Sacraraen-
torura testiraonio, et quidem ex Christi ipsius, qui non mentitur, institutione, non possunt sine magna cousolatione nostra reputari. Nimirutn baptismus noster testa-(629)tur, nos, ad quern moduiu aqua sordes omnes eluuntur, ita sanguine Christi etiam ablutos esse in morte ipsius, ut, etsi in nobis servi adhuc peccati simus per omnem hie vitam nostram, in Christo tamen Domino mundi iam modis om- nibus simus per salutarem sanguinis sui in morte ipsius ablutionem, sic ut nulla iam nostra infirmitas imputari nobis possit propter Christum ad nostram condemnationem. Et coena rursum Dominica testatur etiam, omnem iustitiam, omne meritum et omnem gloriam Christi Domini tarn certo ad nos omnes pertinere, qui de lino pane edimus et de uno poculo bibimus in coenae suae usu iuxta eius in- stitutionem, quam certo credimus ex Pauli doctrina, Coenam ipsam Dominicam esse indubitatam coramunionem corporis et sanguinis Christi, hoc est, societatem nostram individuam cum Christo Domino in iis omnibus, quae ullo modo pertinere possunt ad corpus et san- guinem ipsius, sic ut neque nos sine Christo Domino damnandi un- quam simus, neque ille sine nobis corporis sui sociis adeoque et membris mysticis, in (630) coelesti sua gloria regnnre etiam possit. 6. Monetur aeger, ut, quoniam morbi nostri et omnia alioqui cru-
cis genera nobis a Domino ad fidei nostrae explorationetn immittun- tur, et fides nostra non aliunde melius, quam ex charitatis officiis aestimari potest, iisdem quoque charitatis ofliciis illam aeger ipse et Deo ipsi et suae etiam Ecclesiae studeat in morbo hoc suo appro- bare. Esse autem haec praecipua charitatis inter eos ofticia: recon- ciliari iis, quos offendimus, sive domi nostrae, sive foris, ignoscere omnibus, qui nos ullo etiam modo offenderunt, restituere, si quid cuiquam praeripuimus, cavere, ne ullis turbis ac dissidiis ullam etiam post nos occasionem relinquamus. Si quern igitur offendisset aeger, sive consulto, sive per imprudentiam, potissimum autem in sua ipsius familia, huic ut reconcilietur et pro virili sua satisfaciat. Ab- lata restituat, habet enim ultorem Deum omnis iniustitia, atque adeo excluditur etiam a Keg no Dei. Ignoscat omnibus, a quibus ullo modo laesus est, ad quern modum ipsemct sua (631) sibi peccata a Domino remitti ac coudonari optat. Disponat tempori de bonis ac rebus suis omnibus, sive per testamentum, sive alio quovis modo, tollatque, quod in ipso est, omnes post se litium ac dissidiorum occasiones. In hanc fere sententiam habentur potissimum apud aegros admo-
nitiones, observato, ut dictum est, ipsoruin ingenio atque affectu in morbo ipso, observata item morbi magnitudine ac periculo, tie im- portune conscientia ipsorum gravetur. |
|||||
272
|
|||||||
Habentur etiam preoes publicae in templo per Ecclesiam pro ae-
grotis illis fratribus nominatim, si ullo modo de vita periclitari vi- deantur, admoneturque Ecclesia de illis visendis, ut eis aliquot fra- tres subinde adesse possint. Et apud aegrotos ipsos, ubi fratres ali- quot adsunt, habentur etiam preces, ipsomet aegroto auscultante ac simul etiam precante. Quodsi aeger inopia ulla premitur, turn Diaconis iniungitur, ut
eius inopiae succurrant, monenturque ut curam illius peculiarem ha- beant, effieiantque ne un-(632)quam sit solus, sed habeat, qui illi adsint. Quodsi quis a morbo suo revalescit, id quoque ministris indicatur,
habeturque publica in coetu Ecclesiae pro aegroti revalescentia gra- tiarum actio, adiuncta precatiuncula, ne, qui revaluit, dono hoc reva- lescentiae aliquo modo abutatur, ipseque aeger monetur, ut post re- stitutas a morbo vires ad coetum Ecclesiae ipsemet veniat et suam erga Deum pro restituta valetudine gratitudinem publice attestctur. Neque enim impunem esse apud Deum omnem ingratitudinem om- nino. Ad eundem vero niodum et puerperae post completos dies purga-
tionis ipsarum iubentur adesse in coetu Ecclesiae, sine ulla interim aut Iudaicae aut Papisticae purificationis superstitione, ibique agit Minister publice gratias Deo cum tota Ecclesia pro puerperae illius partu ac valetudinis restitutione, et precatur, ut puerpera beneficio Dei illo utatur ad gloriam divini sui nominis et suam ipsius salu- tem, foetum autem sibi a Domino datum diligenter curet, ut iilium Dei, eo quod ilium, (633) non tantum sibi ipsi, sed Deo potissimum et eius Ecclesiae peperisset. DE K1TD SEPEUEND1 MORTUOS.
|
|||||||
In mortuorum sepultura non adbibemus fastum ullum theatricum
ullumve aut Ethnicum aut Papistirum apparatum, sed summam quam possumus simplicitatem cum publica interim funeris honestate reti- nemus ad Ecclesiae aedificationem. Ac primum ad aedes fratris demortui conveniunt fratres aliqui et
unus aut alter e senioribus Ecclesiae, qui funus ad templum deferaut, unaque et matronae nonnullae, quae viduae, funus deducenti, adsinl, atque sub tempus publicae coucionis funus in silentio et cum omni modestia ac gravitate ad templum adferunt, allatum ad foveam sepul- turae destinatam collocant, repositoque ad foveam funere, Ecclesia tota sese ad concionem audiendam componit. |
|||||||
273
|
|||||
Postea orditur Minister suam concionem, et, si sit ordinarius pu-
blicarum concionum dies, prosequitur aliquandiu (634) suam concio- nem ordinariam ad semihorne spatium. Deinde vero orationem suam de funere instituit. Si vero non sit dies destinatus publicis concio- nibus et sepultura tanto alioqui tempore differri commode non queat, turn minister de solo funere admonet Ecclesiam, in banc ferae sen- tentiam. Admonitionis circa funus argumentum.
1. Monetur Ecclesia, funera eorumque sepulturam in Ecclesia in-
stitutam esse, non tam propter mortuos ipsos, quarn potius propter funerum in Ecclesia spectatores. Mortuis namque, quod ad illos atti- net, perinde esse, quocunque uiodo aut loco aut tempore sepeliantur nimirum sepultura salutem mortuorum, neque iuvare neque impedire potest sed Ecclesiae interesse, ut funera piorum suorum fratrum cam gratiarum actione rite ac decenter propter spem resurrectionis se- peliantur. Atque hie obiter traducitur error Papisticus de adiuvanda mortuorum (635) salute per funebres ipsorum nenias, oblationes at- que apparatus, qui error, cum sit in meritum mortis Christi contu- meliosus, in eius Ecclesia neque ferri neque dissimulari debet, 2. Docetur Ecclesia, quomodo mors genus humanum, ad immor
talitatem alioqui creatum, per parentum nostrorum peccatum invaserit. Earn nimirum esse Maiestatis divinae, turn sanctitatem, turn etiam dignitatem, ut nullum omnino peccatum impune ferat ullo modo, etiamsi nostrae rationi levissimum esse videatur, quemadmodum sane unius pomi vetiti esus levis videri potest. Id porro satis conspicuum esse in filio Dei, quern et carnem in se nostram, ut mori posset, assumere, et mortem demum ignominiosissimam, ad peccati nostri expiationcm, oppetere oportebat, imo ct in nobis omnibus conspicuum adhuc esse, quatenus adhuc propter ilium ipsum vetiti pomi esum morti nos omnes subiectos esse oportet. Proinde merito omnes ca- vere debere summa elira ac diligentia, ut sibi modis plane omnibus caveant ab omni omnino quamlibet levis pec-(636)cati occasione. Si eniin Adae imprudentia ilium excusare non potuit, quominus cum universa sua posteritate sub mortem aeternam, quod in nobis est, condemnaretur, etiamsi ipse in sua transgressione se ita peccasse non omnino persuasuin haberet, quanto maiore nos iam culpa lenemur, dum nobis in iis, quae cum Dei voluntate pugnare certo novimus, neglectis Dei praeceptis, indulgemus? Atque hie inducuntur loca scripturae, quae faciunt ad peccatorum indulgentiam accusandam ac detestandam. II. 13
|
|||||
274
|
|||||
S. Docetur Ecclesia, quod, etsi mors ita iam, ut est dictum, uni-
versum genus humanum propter peccatum pervaserit, naturaque no- stra, ex nobis ipsis, aliud nihil simus, quam irae ac mortis filii Deum tamen nostri misertum, quemadmodum nos non equidem ad mortem, sed ad vitam aeternam initio creaverat, ita nos etiam a morte rursum ad vitam aeternam, donato nobis in carne nostra uni- genito suo filio, revocare voluisse. Hunc igitur Dei filium, Patri suo coaeternum et coaequalem, assumpta ex matre virgine carne nostra, ho-(637)minem factum esse, per omnia nostri similem, excepto solo duntaxat peccato, atque ita demum universi humani generis carnem in suo 'corpore sanctificasse, etsi in nobis haec illius sanctificatio conspicua non sit adhuo. Sed quoniam carnis haec nostrae in Christi corpore sanctificatio ad nos propter peccatum nostrum non aliter potuit pertinere, quam si aeternae Patris Dei iustitiae pro nostra transgressione satisfieret, ipsummet eundem filium Dei sacrosanctum iam in se carnis nostrae corpus in mortem, peccato nostro constitu- tam, summa cum ignominia ad peccati nostri expiationem ultro ob- tulisse, dependisseque per corporis sui innocentissimi in carne nostra oblationem, quod eidem ipsi carni in nobis propter peccatum nostrum decreto Dei fuerat constitutum, sic ut nobis amplius peccatum no- strum ad condemnationem propter Christi Domini mortem imputari haudquaquam possit, praeterquam si nos ipsi per contemptricem tanti istius beneficii incredulitatem ab ea peccati nostri expiatione in Chri- sto Domino excludanms. Vult enim filius Dei fide apprehen-(638)di suum hoc beneficium, ut nostram erga ilium gratitudinem attestemur, et nos ab impiis ipsius contemptoiibus tidei nostrae testimonio sepa- remus. Non quod salus nostra a fide nostra pendeat, sed quod Deus contemptricem illam beneficii Christi incredulitatem aeterna condem- natione puniat. Eequiri igitur fidem in nobis, si beneficium illud ex- piati per Christum Dominum peccati nostri ad nos debeat pertinere, sed requiri, non ut causam ullain mediumve salutis nostrae causa enim salutis nostrae unica est, nempe gratuita Dei misericordia, me- dium item unicum etiam, nempe Christi Domini in carne nostra me- ritum sed requiri ut gratitudinis nostrae quandam attestationem, qua ab impiis tanti beneficii contemptoribus discernamur. 4. Docetur Ecclesia, quaenam sit ea fides, quam Deus in nobis
requirit, ne a Christi Domini beneficiis excludamur. Tres esse illius notas scripturis 6anctis proditas. Primam, ut certo verbi Divini testi- monio iuxta unanimem totius scripturae consensum nitatur. Fides ex auditu, inquit Paulus, auditus (639) per verbum Dei. Alteram, ut sit firma ac certa persuasio, non flexilis ad omncm ventum doctri- nae cuiusvis, instar arundinis, sed ut ei quod credimus toto corde |
|||||
SJ75
|
|||||
nostro pro nostra infirmitate asscntiamur. Sic Christus Dominus
fidem in Petro vacillantem reprehendit, firmam vero in Ioanne Baptista commendat, Matth. 14, 11; sic et alibi fidei firraitudinem commen- dari, haesitationem vero traduci videmus, Matth. 21, Mar. 11, Eom. 4, Iacob. 3. Tertiam vero fidei notam esse, ut non e rationis no- strae iudicio nostrisque affectibus nascatur, sed spiritum sanctum au- torcm suum in corde nostro habeat, qui divino afiiatu suo corda nostra excitet ad apprehendendas verbi divini promissiones, ut nobis placeant, nosque pacificata nostra conscientia in illis fiducia Christi Domini conquiescamus, etiamsi nondum ea, quae in promissionibus divinis habentur, in nobis hie conspicere possimus. Ex fructibus vero istis facile apparere, num spiritum sanctum fidei nostrae autorem ha- beamus. Neque enim est ociosus afflatus ipsius, sed profert semper fi'uctus suos, qui nobis in cor-(640)de nostro testantur, nos habere intra nos spiritum sanctum fidei nostrae autorem. Esse autem hoc proprium spiritui sancto, ut carnis concupiscentiis, non equidem in- dulgeat. sed prorsus adversetur. Turn demum igitur spiritum sanctum nostrae fidei autorem esse intelligemus, dum nostrae fidei repugnan- ti;.m spiritus adversus carnem in corde nostro adiunctam esse senti- mus. Et hanc si nullam omnino in corde nostro sentiamus, frus'tra equidem nobis ullo prorsus fidei nomine, quam Deus alioqui in nobis requirit, blandiamur. Nam earn ipsam, quam ipsemet largitur, et non aliam ullam fidem requirit in nobis Deus, si a Christi Domini bene- ficiis excludi noliinus. Cuius sensum si ullo modo in corde nostro ipsius beneficio habeamus, atque adiunctam illi repugnantiam ad- versus carnem nostram intra nos pro nostra infirmitate sentiamus, atque haec talis fides, non sit dubia plane et certo praeterea verbi divini testimonio, ut dictum est, nitatur, turn equidem tarn nos cer- tos esse debere de sublala a nobis omni peccati nostri condemna- tione deque abolito plane (641) mortis regno in nobis per Christi Domini propitiatoriam in morte eius oblationem, quam certum est, Deum esse Deum, qui in verbi sui divini promissionibus verax sit et fidelis, neque mentiri ullo modo possit. 5. Docetur Ecclesia, quod, etsi peccatum nostrum sit iam expiatum
morte Christi Domini, regnumque mortis sit in nobis iam prorsus abolitum (quatenus quidem in nostra cum Christo Domino commu- nione fidei nostrae testimonio permanemus) sub peccato tamen adhuc, et proinde sub morte etiam, quod in nobis est, dum hie vivimus, haereamus. Nimirum Christus Dominus non equidem peccatum ipsum, cuius alioqui prorsus expers erat, sed solam peccati poenam pariter ac culpam sine peccato interim ullo in se transtulit. Et proinde, dum sub peccato haeremus adhuc, quatenus equidem illi, (quod in 18*
|
|||||
276
|
|||||
nobis est, subiecti sumus, hactenus nos morti etiiim subiectos esse
oportet ad tempus usque nostrae restitutionis. Sed ad quern modum peccatum in nobis haerens, etsi nos cogat fa cere malum quod nolu- mus, et non permittat facere bonum quod volumus, non est tamen damnans nos amplius peccatum propter (642) Christum, ita et mors, etsi nos propter peccatum invadat, non tamen in regno amplius suo detinere nos potest propter Christum. Sed quemadmodum Christum Dominum, posteaquam ilium loco nostro invasisset, detinere in Kegno suo non potuit, redivivuinque ferre coacta est in ipsius resurrectione, ita et nos redivivos in nostra resurrectione ferre cogetur, etiamsi nunc morsum illius evitare non possimus. Unde fit etiam ut mors haec nostra, qua anima a corpore separatur, noti tam mors iam alio- qui, quam somnus quidam potius vocetur. 6. Monetur Ecclesia de incerto mortis tempore, quod equidem
Deus ita incertum esse voluit, ne, si de illo certi essemus, resipiseen- tiam nostram iu extremum usque vitae nostrae tempus differremus, cum ne sic quidem sub temporis ea incertitudine magna illius cura, nisi morbo gravi aliquo adacti, tangamur. Quanto igitur minus certi esse possumus de mortis hie nostrae tempore, tanto nos ad il- lam magis componere debere, perinde atque si in foribus esset. Est enim dies Domini, sicut fur, et ipsemet se ea hora, qua omnium (643) minime expectaretur, adfuturum esse praedixit. Haec ita in genere pro funebribus concionibus tractantur. Et, si
quid a demortuo fratre illo dum viveret praeclare actum est, in fidei suae confessione promovendave religione, aut iuvanda alioqui Christi Ecclesia, aut si quid pro Christi nomine passus est, id totum com- memoratur, ut dona Dei in illo praedicentur et Ecclesia ad eius imi- tationem invitetur, potissimum autem si quod peculiare specimen re- sipiscentiae aut fidei suae dedit ante mortem suam, ut per earn occa- sionem Ecclesia etiam ad resipiscentiam et mundi huius momentanei contemptum excitetur. Finita concione, deponitur funus in foveam et demum terra tegi-
tur ut fovea expleatur. Interea vero canitur Psalmus a tota Ecclesia, 103. o-Benedic anima mea Domino." Quo absoluto completaque fune- ris sepultura, Minister Ecclesiam ad precationem publicam invitat, complectentem in se pro evocato e vitae huius miseria fratre demur- tuo gratiarum actionem, ad hunc modum: (644) Precatio post absolutam funeris sepulturam.
wAgimus tibi gratias, omnipotens et misericors Pater! per Iesuw
Christum filium tuum Dominum ac liberatorem nostrum, quod no- |
|||||
277
|
|||||
strum hunc fratrem, N. {aid sororem N.) e mundi huius miseri; ad
vitam ac gloriam tuam aeternam in vera filii tui fide et confessione evocasti, neque dubitamus quin et animam illius iam transtuleris in regnum tuae immortalis gloriae, et corpus etiam ipsius excitaturus sis suo tempore ad resurrectionem vitae ac gloriae tuae aeternae, etiamsi nunc in terram defossum quiescat, quo quidem nomine demortuo no- stro huic fratri [ant sorori), tua freti misericordia, ex animo gratula- mur, teque supplioes precamur, ut et nos omnes, dum hie vivimus, tua complecti paterna misericordia, actionesque nostras omnes et omnia nostra eonsilia per spiri-(645)tum sanctum tuum gubernare digneris, ut nostris oculis a rerum mundi huius cura, ad te rerumque coelestium meditationem sublatis, te potissimum, Pater beneficentis- sinie! tuumque in nobis opus intueri semper tibique per omnem de- inceps vitam nostram in sanctitate et iustitia servire pro nostra in- firmitate possimus, utque ita demum in fide ac confessione filii tui ex hac vita excedentes, iuxta beneplacitum sanctae voluntatis tuae tecum una in aeternum esse possimus. Et quidem non nostro ullo, qui aliud nihil in nobis ipsis quam misera peccati et mortis aeter- nae mancipia sumus, sed solo dilecti filii tui merito, summi fidelis- simique ac aeterni Pontificis animarum nostrarum, qui tecum pariter et cum sancto spiritu in una atqne eadem divinae existentiae monade est unus verus atque aeternus Deus, (646) laudandus in secula. Amen." ■■
Finita hac precatione, dimittitur Ecclesia cum solita benedictione
et pauperum diligenti commendatione, Diaconis ad portas templi stan- tibus et eleemosynas more solito colligentibus pro egenis. |
|||||
278
|
||||||
APPENDIX AD LECTOREM.
|
||||||
HAJ3ES, candide lector! non exiernos tantum Ecchsiae nostrae ri-
tus, sed omnem praeterea rationem gubernationis illius in nostro mi- nisterio, denique et doctrinae adeo nostrae summam fere omnem, pro ea ac ministerii nostri quaeque actio id postulare videtur. Tractavi- mus autem id totum quanta potxdmus fide et simplicitate, non alio spec- tantes, quavi ut concessum nobis a Deo Optimo Maximo instituendae nostrae Ecclesiae ineffabile beneficium piis omnibus palam faceremus, Pientissimi item Regis exemplum, aetemu alioqui memoria dignum, studium praeterea ac pietalem illius in promovenda sanae doctrinae et cultus Divini (647) puritate, et singularem erga peregrinos om- nes propensionem (qui modo verae religionis amantes essent) Eccle- siae Christi commendaremus, simulque etiam ministerii nostri /idem sub tanto Dei beneficio piis ubique omnibus approbaremus. Quod- si cuiquam forte hie non probetur, aut doctrinae genus, aut rituum forma, aut ratio alioqui ipsa gubernandae Ecclesiae, eum rogamus, ut charitatis et modestiae Christianae memor esse velit, hoc est, ut, quae ilium quoquomodo offendunt, ea sine conviciis ac praeiudiciis tragicisque turbis ex verba Dei rcprehendat. Nos sane nihil humani a nobis alienum esse putamus, nedum ut nos et jalli et labi posse non libenter etiam agnoscamus, Et proinde adeo non recusamus mo- neri, denique et reprehendi, sive privatim sive publice, in lenitale et modeslia Christiana, ut nos etiam omnibus plurimum debere profitea- mur, qui nobis errata nostra verbi divini testimoniis commonstrent, tantum abest ut piis modestis et Christianis reprehensionibus offen- damur. Caeterum maledictis ac conviciis, denique et praeiudiciis contendere, non am-(648)amus, Paulumque Apostolum hie sequi ma- lumus, qui hunc morem et a se et ab Ecclesia Dei alienum esse tcstalur. Atque audimus quidem nonnullos offendi, quod in instituenda nostra Ecclesia, non equidem nobis sequendos esse existimaverimus aliarum Ecclesiarum ritus atque observationes, sed novas propemo- dum omnes nobisque peculiares caeremonias observemus, veluli con- |
||||||
279
|
|||||||
temptis aliis Ecclesiis, quae interim contemni a nobis hac in parte
non debebant. At vero huic istorum offensioni e't in Ubello ipso fsic- ubi se occasio offerebat) e't in ipsa potissimum liminari Epislola abunde nobis respondisse videmur, ut non sit opus multis id nunc repetere, nempe nos neque contemptu ullo aliarum Ecclesiarum, per quas nos alioqui in divinorum cognitione pro/ecisse ingenue et liben- ler agnoscimus, neque item ullo novandi quidquam studio egisse, quid- quid huius egimus, sed potius id conatos esse, ut, sublatis omnibus antichristianis novalionibus, quoad ems fieri posset, ad priscam illam primaevae Ecclesiae Apostolicae puritatem quam proxime accedere- mus, per-($i$)missa interim aliis Ecclesiis sua hac in parte liber- tate et sine praeiudiciis ullis. Ad hate fidem ipsam concrediti nobis ministerii id poslulasse, cum hac potissimum ratione cura nobis no- strae Ecclesiae committeretur, ut in illius ministerio, non tarn equidem aliarum Ecclesiarum ritus ullos, quam verbi divini regulam potius aique Apostolicam observationem sequeremur. Denique cum et a Rege ipso et a praecipnis ipsius Proceribus subinde moneremur, ut per- missa nobis tanla libertate in nostro minislerio recte et fideliter, non in hominum gratiam ullam, sed ad Dei solius gloviam per cultus ipsius repurgationem uterenmr, et caveremus, ne quid in nobis a nostris adversariis (quos equidem multos haberemus) accusari merito posset. Ne autem quisquarn putet, vana atque a nobis conficta esse, quae de permissae nobis Ecclesiae nostrae nostrique in ilia ministerii ra- tione et Regia item pietate diximus, Regium ipsum institutae no- strae Ecclesiae nostrique in ilia ministerii Diploma adiungendum hie esse existimavimus, quod alioqui satis testabitur, nos, neque de divini (650) in instituenda nostra Ecclesia beneficii magnitudine, ne- que de Regio erga veram religionem peregrinosque homines studio, neque de vostri ministerii rationibus, secus quam res se habet dixisse. Et dignum alioqui esse iudicavimus, ut aedito hoc Diplomate tantae pietatie exemplum Catholicae Christi Ecclesiae commendaretur ac re- liquos orbis Christiani Principes excitaret ad Regis pientissimi irni- talionem. ■ ■■ . I I! '■ !'
EXEMPLUM DIPLOMATIS REGII.
■
'/EDUARDUS Sextus, Dei gratia Angliae Fran-
ciae et Hiberniae Rex, fidei defensor et in terra Ecclesiae Anglicanae et Hibemicae supremum sub Christo caput. |
|||||||
"Omnibus, ad quos praesentes literae pervcne-
rint, salutem! //Cum magnae quaedam et graves considerationes
nos ad praesens specialiter impulerunt, turn etiam cogitantes iilud, quanto studio et charitate Chri- stianos Principes in sacrosanctum Dei Euange- lium et (651) religionem Apostolicam, ab ipso Chri- sto inchoatam institutam et traditam, animatos et propensos esse conveniat, sine qua hauddubie politia et civile regimen neque consistere diu ne- que nomen suum tueri potest, nisi principes caete- rique praepotentes viri, quos Deus ad Eegnorum gubernacula sedere voluit, id imprimis operam dent, ut per totum reipublieae corpus casta syn- ceraque religio diffundatur et Ecclesia, in vere Christianis et Apostolicis opinionibus etritibus instituta et adulta.per sanctos ac carni et mundo mortuos ministros conserretur, pro eo quod Chri- stiani Principis officium statuimus, inter alijas gravissimas de regno suo bene splendideque admi- nistrando cogitationes, etiam religioni et religio- nis causa calamitate fractis et afflictis exulibus consulere: /'Sciatis, quod non solum praemissa co|ntemplante s
et Ecclesiam a Papatus tyrannide per nos vindi- catam in pristina libertate conservare cupientes, verum etiam exulum ac pereg'rinorum conditionem miserantes, qui iam bonis temporibus in Kegno nostro Angliae commorati (652) sunt, voluntario exi- lio religionis et Ecclesiae causa mulctati, quia hospites et exteros homines, propter ChristiEuan- gelium ex patria sua profligatos et eiectos et in Eegnum nostrum profugos, praesidiis ad vitam de- 'gendam necessariis in Regno nostro egere non di- gnum esse, neque Christiano homine, neque Prin- cipis magnificentia dignum esse duximus, cuiusli- beralitas nullo modo in tali rerum statu restricta clausave esse debet. Ac quoniam multi Germanae nationis homines ac alii peregrini, qui confluxe- [runt et in dies singulos confluunt in regnum no- strum Angliae ex Germania et aliis remotioribus partibus, in quibus Papatus dominatu Euangelii |
||||
281
|
|||||||
libertas labefactari et premi coepta est, non ha-
bent certain sedem et locum in regno nostro, ubi conventus suos celebrare valeant, ubi inter suae gentis et moderni idiomatis homines religionis ne- gotia et res Ecclesiasticas pro patrio ritu et more intelligcnter obire et tractare possint: »Idcirco de gratia nostra speciali ac ex certa
scientia et mero motu nostris: //Nee non de avisamento Consilii nostri,
Volumus concedimus et (653) ordinamus, quodde
caetero sit et erit, unum templum sive sacra aedes in civitate nostra London., quod vel quae vocabitur templum Domini Iesu, ubi congregatio et conven- tus Germanorum et' aliorum peregrinorum fieri et celebrari possit ea intentione et proposito, ut a ministris Eoclesiae Germanorum aliorumque pere- grinorum sacrosancti Euangelii incorrupta inter- pretatio, sacramentorum iuxta verbum Dei et Apo- stolicam observationem administratio fiat. "Ac templum illud sive sacram aedem illam de uno
superintendente et quatuor verbi ministris erigi- mus creamus ordinamus et fundamus per praesen- tes. Et quod idem superintendens et ministri in re et nomine sint et erunt unum corpus corpora- turn et politicum de se per nomen "Superintenden- tis et ministrorum Ecclesiae Germanorum et alio- rum peregrinorum, ex fundatione Regis Eduardi Sexti in civitate London." per praesentes incorpora- mus, ac corpus corporatum et politicum per idem nomen realiter et ad plenum creamus erigimus or- dinamus facimus et constituimus per praesentes et quae successionem habeant. "Et ulterius de gratia nostra speciali, ac ex certa
scientia et (654) mero motu nostris: »Nec non de avisamento Consilii nostri:
»Dedimus et concessimus ac per praesentes damus
et concedimus praefato S uperintendenti et mini- stris Ecclesiae Germanorum et aliorum peregrino- rum in civitate London, totum illud templum sive Ecclesiam, nuper fratrum Augustinensium, in ci- vitate nostra London., ac totam terram, fundum et solum Ecclesiae praedictae, exceptis toto ehoro |
|||||||
dictae Ecclesiae, terris, finido et solo eiusdem,
habendum et gaudendum dictum templum sive Eccle- siam ac caetera praemissa, exceptis praeexceptis, praefatis Superintendent! et ministris et succes- soribus suis tenendum de nobis, haeredibus et successoribus nostris in puram et liberam eleemo- synam. //Damns ulterius de avisamento praedicto ac ex cer-
ta scientia et mero motu nostris praedictis per praesentes concedimus praefatis Superin tende n t i et ministris et successoribus suis plenam faculta- tem potestatem et autori tatem ampliandi et maio- rem faciendi numerum ministrorum etnominandi et appunctuandi de tempore in tempus tales et hu- iusmodi subministros ad (655) serviendum in tem- plo praedicto, quales praefatis Superintendent! et ministris necessarium visum fuerit. Et quidera haec omnia iuxta bencplacitum Regium. «Volumus practerea, quod Ioannes a Lasco, na-
tione Polonus, homo propter integritatem et inno- centiam vitae ac morum et singularem traditionem valde. Celebris, sit primus et modernusSuperinten- dens dictae Ecclesiae, et quod Gualterus Deioe- nus, Maktinus Flandrus, Franciscds Eiteeius, Eichardus Gallus, sint quatuor primi et moder- ni ministri. « Dam us praetcrea et concedimus praefatis Super-
intend enti et ministris et successoribus suis fa- cultatem auto ritate met licentiam post mortem vel vacationem alicuius ministri praedictorum de tem- pore in tempus eligendi nominandi et surrogandi alium personam babilem et idoneum inlocura suum. Ita tamen quod persona sic nominatus et electus praesentetur et sistatur coram nobis, haeredibus vel successoribus nostris, et per nos, haeredes vel successores nostros instituatur in ministerium praedictum. »Damus etiam et concedimus praefatis Superin-
tendent!, ministris et (656) successoribus suis fa- cultatem autoritatem et licentiam post mortem seu vacationem Superintendentis de tempore in tem- pus eligendi nominandi et surrogandi alium perso- |
||||
283
|
|||||
nam doctum et gravcm in locum suum. 11 a tamen
quod persona sic nominatus et electus praesente- tur et sistatur coram nobis, haeredibus vel succes- soribus nostris, et per nos, haeredes vel successo- res nostros instituatur in officium Superinten- dentis praedictum. *fflandamas et firmiter iniungendum praecipimus
tarn Maiori, Vicecomitibus et Aldermannis Civita- tis nostrae London., Episcopo London, et succes- soribus suis cum omnibus aliis Archiepiscopis, Episcopis, Iustioiariis, Officiariis et Ministris nostris quibuscunque. quod permittant praefatis Superintendent! et ministris et sua suos Iibere et quiete frui gaudere uti et exercere ritus et cere- monias suas proprias et disciplinam Ecclesiasti- cam propriam et peculiarem, non obstante quod non conveniant cum ritibus et ceremoniis in Ee- gno nostro usitatis, absque irapetitione perturba- tione aut inqu ic tatione eorum, (657) vel eorum ali- cu.ius, aliquo statuto actu proclamation e iniunc- tione restrictione seu usu in contrarium inde ante hac habitis factis editis seu promulgatis in con- trarium non obstantibus. "&0 quod expressa mentio de vero valore annuo
aut de certitudine praemissorura, sive eorum ali- cuius, aut de aliis donis sive concessionibus, per nos praefatis Superintendenti, ministris et suc- cessoribus suis ante haec tempora factis, in prae- sentibus minime facta existit, aut aliquo statuto actu ordinatione provisione sive restrictione inde in contrarium factis editis ordinatis seu provisis, aut aliqua alia re causa vel materia quacunque in aliquo non obstante. »In cuius rei testimonium has literas nostras
fieri fecimus patentes. »Teste me ipso apud Leigh es, vice simo quar-
to die Iulii, Anno Kegni nostri IV, per Breve de privato sigilloj et de datis praedicta a*uto- ritate Parliamenti. P. South-Well.
W. Hakrys.
|
|||||