/
H. CANNEGIETER.
lefoffiiis, (jüae Éüntü[ futyii exacti
ET
orinae sfncopatae in-so-sim
P lip
trajecti ad. rhexum
APtJD C. H. E. BREUER.
MDCCCXCVI.
! < .
V, ■■
imi
m.
m
V ,
y
M.
t-.
t. ^v.-f , .1 CJ«
V
-ocr page 7-DE FORMIS, QUAE DICUNTUR FUTURI EXACTI ET CONJÜNCTIVI
PERFECTI FORMAE SYNCOPATAE IN-SO-SIM.
De formis, quae dieuntup futuri exaeti
et eonjunetivi perfeeti fopmae syneopatae in-so-sim.
DISSERTATIO LITTERARIA INAUGURALIS
QVAM
EX AVCTOKITATE RECTORIS MAGNIFICI
ill. fac. lucd, prof. ord.
AMPLISSIMI SBKATVS ACADEMICI COlfSENSV
JTOBILISSIMyE FACVLTATIS PHILOSOPHIC ET LITTERARVM DECKETO
-^ro Gradv Doctoratvs
y J
SVMMISQVE IN LITTEKAIiVM CL.VSSICARVM ÜISCIPLINA
HOSORIBVS ET PRIVILEGIIS
IN ACADEMIA RHENO-TRAIECTINA
RITE ET LEGITIME GONSEQVENDIS
FACVLTATIS EXAMm PKOPONET
e pago NieViove (Gron.).
Die XXIX m. Octobris. A. MDCCCXCYI, Hora IV.
TRAJECTI AD RHENUM
Apud C. H. E. BREIJER.
MDCCCXCYI.
-ocr page 10-TYP, P, DEN BOER —UTRECHT.
-ocr page 11-PARENTIBUS OPTIMIS ET
SPONSAE CARISSIMAE.
-ocr page 12- -ocr page 13-Solent, qui dissertatione conscrij)ta Almae Matri vale-
dicturi sunt, parva praefatione gratias agere omnibus,
quorum lectionihus interfuerunt. Neque ego hunc usum
non sequar. Cum enim has septem repeto annos, ante
ocutos mihi versantur omnia, quae debeo Academiae Tra-
jectinae ejusque professoribus.
Longum est Vos omnes nominatim appellari, Viri
Clarissimi, quorum per hrevius aut longius temporis
spatium interfui lectionihus. Grato semper animo recor-
dabor Vestram omnium benevolentiam qua per omnes
hosce annos erga me usi estis.
Te tamen excipio, Clarissime van der Vliet, promotor
aestumatissime, qui per omne fere meum linguarum stu-
dium dux optimus et benevolentissimus mihi adfuisti.
Quanquam studio academica peracto tandem intellexi
et cognovi myelins aliquem nan in una eademque Academia
fer totum studii temjjus remanere, per longum tarnen id
tempus, quod breviore temporis spatio fortasse non accidet,
adamavi nostram Almam Matrem: floreat et crescat!
Vos denique mihi appellandi estis Amici, quorum, quan-
quam pauci estis, fructus sum amicitia firmissima et
fidelissima. Quocunque me fatum duxerit, vestrae aniicitiae
semper meminero.
Pag.
Praefatio.
Caput I. dereetymologica..........3
§ ]. Opiniones Curtii, Schleicheri, Liibberti,
Corsseni.
§2. Opiniones Madvigii, Boppii, W\'estphalii.
§ 3. Opiniones de etymologia aoristica.
§ 4. De for\'mis dixem, dixe, amassem, amasse.
Caput II. d e r e s y n t a g t i c a......... . 20
§ 1. Praefatio capitis.
§ 2. Syntaxis diversa, nidlum discrimeh etymologicum.
§ 8. Syntaxis non diversa, discrinien etijmolocjicum.
§ 4. Nullum discrimen nec syntact. nec etymol.
§■5. Et syntaxis ét etymologia differunt inter se.
Caput III. Exempla formarum in—so—sim. . . 33
A. Formae quas gramm. lat. existimat conjunetivos.
§ § 1—7. I. Optativus originalis.
§ § 7—10. II. Conjunctivus originalis.
B. Formae quas gramm. lat. existimat indicatives.
§ 10. Conjunctivus originalis.
Pag.
Caput IV. De aoristo, conjunctivo, optativo. 60
§ 1. Praefatio capitis.
§ 2. De notione aoristi originali.
§ 3. De conjunctivi not. originali.
§ 4. De optativi notione originali.
§ 5. De significatione forniarum in-—sim.
Caput V. De vi syntactica formarum in—so
et formarum futuri exacti et conj. perf.
par —r— fictarum...........77
§ 1. De origine formarum in—ro—rim.
§ 2. De conjunctivo perfecto.
§ 3. De formis in—ro et —so
Hk
Bkügmaj^, M. ü. — Morphologische Untersuchungen a. d.
Gebiete der Indog. Sprachen von H. Osthoff und K. Brug-
man. 1878. sq.
BRuaMANN, Grdr. — Grundriss der vergleichenden Grammatik
der Indog. Sprachen. 1886. sq.
Bopp, Yergleichende Grammatik.
G. CuRïius, Temp. u. Modi, — Die Bildung der Tempora u.
Modi im Griech. u. Lat. sprachvergleichend dargestellt. 1846.
CoRSSEN, Ausspr. — Uber Aussprache, Yokalismus u. Betonung
der Lat. Spr. 2te ed. 1870.
CoRSSEN, Beitr. zur Ital. Sprachkunde. 1876.
Fr. Cramer, De perf. cönjunctivi usu potential! apud priscos
scriptores latinos, dissert. Marburg. 1886.
Delbrück, S. F. — Syntaktische Forschungen von B. Delbrück
u. E. Windisch. 1871. sq.
G. Hermann, de I. N. Madvigii interpretatione etc. — Opusc.
YIII. p. 415. sq.
Jackson, An Avesta grammar in comparison with. Sanskrit. 1892.
Lindsay — W. M. Lindsay, An historical account of Latin
sounds and flexions. 1894.
Lübbeet, --- E. Lübbert, Grrammatische Studien. I, Der Conj.
perf. u. das fut. ex. im älteren latein. 1867.
Mädvig-, Opuscula Academica. 1842.
Merguet — H. Merguet, Die Entwickelung der lateinischen
Formenbildung. 1870.
Th. Mbipart, De futuri exacti usu plautino. dissert. Jena. 1885.
Neue — Pr. Neue, Formenlehre der Lateinischen Sprache. 2te ed.
1875.
OsTHOPP, Perf. — H. OsthofF, Zur Geschichte des Perfects im
Indogermanischen. 1884.
Stolz, Verbalflection. 1882.
SoLMSEN, Stud. z. 1. 1. — Studien zur lateinischen lautge-
schichte. 1894.
Schleicher, Comp. — Compendium der Vergl. gramm. der Indog.
Spr. 2te ed. 1866.
Eiemann, Syntaxe latine. 1890.
R. Westphal, Verbalflection der lat. Spr. 1873.
Whitney, Skt. Cr. — Sanskrit Grammar. 1891.
R. Kohlmann, Über das Yerhältniss der Tempora des lateini-
nischen verbums zu denen des Griechischen.
Handb. — Handbuch der Klass. Altertumswissenschaft lieraus-
gegeben von Iwan Müller. 2*® Auflage,
K. Z. — Kuhns Zeitschrift.
Archif für lat. Lexicogr. u. Gramm.
Tria opera, quae nominatim agunt de argumento nostro, mihi
non praesto fuerunt.
Gr, CuRTius, De verbi lat. fut ex. et perf. conj. 1844.
Ch. Blinkenberg, Om resterne af det sigmatiscke aorist i Latin.
V V ^
J. Y. Netusil, Ob aoristach v latinskom jazyke. (Over de aoristi
i/d Lat. taal). 1881.
Post Madvigii „de formarum quarundam, verhi latini
natura et usu disputationem\'\'\' (ed. 1835, 1836; — Opusc.
Acad. alt. p. 60 sqq) multae ortae sunt disceptationes de
ratione etymologica et syntactica formar-um perf. conjunc-
tivi et fut. exacti, quae dicuntur; formarum sc. in—simet—so
cadentium. Cui rei necessario conjuncta est quaestio, quae
sit perf. conjunct!vi et fut. exacti in—erim—ero etymologia
et vis syntactica. Deinde utrisque formis comparatis, quae-
rendum est, quo modo et qua ratione explicetur has formas
mode eandem, modo diversam habere vim syntacticam.
Hisce de rebus diversas quae exstant componere opiniones
meamque hie iUic addere hoc hbello conabor.
Duabus ergo quaeslionibus primum respondendum videtur:
I. Estne agnoscendum discrimen etymologicum,\'?
II. Diversane existimanda est vis syntactica\'?
Quadrifariam his quaestionibus responderi potest:
a. negatur discrimen etymologicum, affirmatur contra
diversa vis syntactica.
b. formae diversa origine natae eandem habent vim
syntacticam.
2
c. nullam exstat discrimen neque etymologicum neque
syntacticum.
d. ét etymologia ét syntaxis utrarumque formarum diffé-
rant inter se.
Hanc jam nunc confiteor esse opinionem meam. Ceterae
enim opiniones de his rebus stare non jam possunt, quippe
quae non satis rationem habeant recentioris linguarum studii.
Attamen infra ostendere conabor utrasque formas esse
aoristos eandemque ab origine habuisse vim syntacticam.
Ne quis me vero ioconstantiae et ineptiae accuset, animad-
versum volo me qiiadraplicem hanc respondendi rationem
sumpsisse de vetasliorum grammaticorum opinionibus. Qaare
manifestis expressisque verbis statuendum censui, illas formas,
quamvis utraeque sint aoristi, non ex eadem forma aoristi
esse natas, neque in grammatica latina, quam agnoscit his-
toria, eandem habuisse vim syntacticam.
Quo modo factum sit ut formae historicae in—ero—eririi,
quod ad syntaxin, differre videantur a formis in—so—shn,
ostendam capite V.
Estne agnoscendum discrimen etymologicum inter for-
mas in—so—sim et in —ero—erim9
§ 1. Quamvis plerique tractent lianc rem conjuncta quaes-
tione syntactica, facile tarnen eorum opiniones de ratione
etymologica hic per se componi possunt. De formis in—ero—
erim nemo est qui dubitet eas ortas esse e formis in *—iso
*—isim, praetermissa interim quaestione, quae sit harum
formarum natura.
Sunt autem, qui opinentur utrasque formas ex hac una
forma originali esse ortas:
clixo et dixero <z.*dixiso, dixo per syncopen, dixero per
rhotacismum quem vocant (s inter vocales fit r per quod
est „stimmhaftes" s.)
Item amasso et amavero c^^amaviso. Partim sic opi-
nantur :
*amriviso:> *amcivso ^*amässo (i. e. per assimilationem
T(ùi> V et s).
Curtius. Tempora und Modi. p. 339.
Schlei c h e r. Compendium, p. 830.
Lübbert. Gramm. Stud. I. p. 6.
Notandum est eos ad forraam prohïbessim explicandam
fingere perfecti formam hypotheticam *prohihêvi.
Aliter sensit Corssen:
*âmâvïsoz> *c(mävtso> *dmmso>\' *äniäso> aniässo; ac-
centu corripitiir i, v inter vocales evanescit, ï post ä elabi-
tur, accentLi mutato geminalur s. cf. Aussprache. F. 317.
112. 563.
Est etiara discrepantia sententiarum in explicandis formis
empsim, faxim, axit, capsit, occepsit, talibus; i. e. formis
verborura, quae carent perfecto sigmatico.
Perfecta per—i facta per syncopen fingunt formas sigma-
ticas, quales empsim, incensit, rupsit; empsim c*émishn.
Faxim, taxim,, axit, capsit, noxit per syncopen orta sunt
ex perfectis liypotheticis in—si; faxim C^faxisim. (*faxiet
feci eadem ratione qua pian,xi et pegi et pepigi.) In formis
effexis, ohjexim, occepsit e nihil commune habet cum ë,
quod est in feci, jéci, cëpi.
Ita Corssen. l. l. p. 561.
Cur tin s I I. p. 341. et Schleicher. Com,p. p. 830.
sic habent:
faxo <*fe—fac—so; capso <;*ce—cap—so. (feci <:*feici
fici <*fe—fac—i. Curtius. lip. 212). *fe—faci—
siem>- *feficisiem> \'\'fêcisiem>> fecerim. cf Schleicher
K. Z VIII. p. 399.
Lübbert. I I p. 9 et 72. assentitur Corssen o. Arridet
ei opinio, quam protulerunt Curtius et Schleicher,
quibus tamen assentiri non potest, quia modo perfecta
reduplicata sint ve7\'a perfecta. At formae sigmaticae „sind so
unzweifeUiaft und unleugbar historische praeterita, dass sie
nicht aus einem so entschieden als eigentliches perfect
characterisierten tempusstamm wie der durch reduplication
gebildete es ist und sein muss, abgeleitet werden können."
Quare potius sibi fmgit perfecta hypothetica in—si, quae
omnia cum perfectis in—vi credit aoristos, et opponit illa
veris perf. reduplicatis cf. p, 72.
Perfecta autem reduplicata eodem raodo fmgunt conjunc-
tivum et futurum, sc. addito—sirn et—so radici perfecti,
quae formae syncopen vero non admittebard. p. 73.
tetigerim <;*tetigi—sim tetigi
laxim <:;*taxi—sim *taxi.
Equidem non intellego qui fiat ut duarum foimarum, quae
eodem modo fmguntur, altera syncopen admittat, altera non
admittat.
Neque video quare una eademque forma sigmatica plenior,
qualis *amavi—sim, *dixi—sim modo syncopetur, modo
rhotacismo mutetur. Syncope enim viguit ante rhotacismum,
testibus formis sigmaticis brevioribus, quae sunt sermonis
vetustioris. Cur autem, dum vigebat syncope, non omnes
ejusmodi formae syncopatae sunt, vel statim vel postea vigente
jam rhotacismo, per analogiam for marum vetustiorum synco-
patarum? Uli quaestioni responderi non potest, nisi respondeas
cum Llibberto, veri perfecti, qme syncopari non possint,
formarum trahente analogia, juxta formas dixim, amassim
exstitisse dixerim amaverim. Demonstrandum tamen est cur
6
veri perfect! formae non syncopentur, nisi dicas has formas
per se exstitisse labente syncopae usu et jam crescente vel
paene peracto rhotacismo, qui peractus est dt 350 aCn.
Quod Lfibbertus l.l. p. 72. omnia perfecta in—si et—vi
aoristos existimat, modo, quod video, perlinet ad syntaxin; ex
aoristi syntactici et perfecti confusione deinde omnia perfecta
sumpsisse credit significationem praeteriti historici.
Gravissimum est eum ét—r—formas ét—s—formas, cUxe-
rim dixim, amaverim amassim, ex eadem forma originali
*dixisim *amcwisim ortas esse putare,
§ 2. Prorsus discrepantem opinionem de etymologia
protulit Madvigius l. l. Formae in—sim et—so nihil
commune habent cum perfecto; sunt formae originales, et
(luidem indic. et conj. futuri. Comparât latinas formas cum
graecis: axa cum à^w, et amasso cum yeXàaco, l\'yeXaaaa.
cf. l. l. p. 65.
Haec tamen interpretatie prorsus aetiologica est. Quanquam
ejus opinioni favere videtur formarum consonantia, origo ejus
etymologiae quaerenda est in usu syntactico formarum in—sim.
Formae in—so, excepto faxo et semel mdicasso (Pl. Poen.
888) acceperunt significationen fut. exacti. Similis hujus
opinionis est Madvigii sententia de relatione formarum
per—r—fictarum. „Ejus quod est mnavi nullus est conjunc-
tivus"; i. e. conj. perfecti natura sua est conj. fut. exacti.
Bopp. Venjl. Gr. III. § 856. formas quales faxo, axo,
non dérivât a perfecto hypothetico *faxi, *axi; unde si
derivandae essent, verbum auxiliare—si (*fac—si, *ac—si)
amovendum esset, ejusque loco addendum auxiliare—so—
sim (sem).
An fortasse ex *faxero >faxo oritur? Cur autem ex fecero
non etiam nascitur *fexo ? An ex *faxiso ? Potissimum dérivât
Bopp formas nostras de perfectis originalibus. y fac. perf.
fe—faca fut. ex. *fe—fac—so ^-faoco. Quod si verum
credere non liceat, nihil habet quod verum credat, nisi
Madvigii opinionem, formas axo, amasso esse fatura qualia
of^co, /éXacso).
Aham viam ingressus est R. Westphal. Verheil flection
der Lat. Sj^r., inde profectus, quod amasslm, ss geminato,
ortum esse non possit ex *amavisim.
Laudat p. 301. opinionem, quam protulit Fr. Gräfe.
{das Sanskrit verbum a. d. Mem. der Petersb. Akad. 1836
p. 107.) amassim natum esse ex* amasesim, illam vero sen-
tentiam non amplius explicat.
Planins Pott. Etymol. Forschungen. II. p. 94. (1836),
qui dérivât amasso a perfccto obsolete *amci—si; et ita
amassim ab eo quod est *amasi—sim. Illud *amäsi est
perfectum, fictum addito perfecto y es radici verbi amare,
eodem modo quo amavi, addito perfecto i/ fu (i. e. bhû).
Diversitas syntactica formarum amassim et amaverim eadem
est, quae est i/ es et bhü.
Hac opinione veri similius nihil habet Westphal quod
probet; itaque ex forma prohihessit non jam deducendum
est perfectum hypotheticum *prohihêvi sed ^prohibêsi. Taie
perfectum obsoletum in—si illorum verborum, quorum ra-
*
8
dices in vocalem exeunt, eodem jure praesumitur quo per-
fecta qualia *faxi *axi *taxi. cf. Corssen, Lübbert. V
Itaque hactenus mutat L ü b b e i\'t i opinionem, perfecta in—
vi et—si esse aoristos, et ex eis modo fingi posse formas sigma- ^
ticas, ut dicat p. 306: praeter perfecta in—vi et—i (etiam redu-
plicata) olim exstiterunt perfecta in—si, quorum reliquiae •
servatae sunt in perfectis in-si quae agnoscit grammatica trala-
ticia. Ab bis modo perfectis derivandae sunt formae sigmaticae.
Eodem modo, quo indicativus perfecti fingitur, radici verbi ^
addito indicativo perfecti radicis es {*ësï), ita conjunctivus i
perfecti et fut: exactum, eidem radici verbi additis conjun- ;
ctivo perf. et futuro radicis es {*ësim, *êso). Westpbal i
p. 308. suspicatur perfectum yes tuisse reduplicatum |
*es—esi unde *essi. Quod si ita esset, facilius explica- |
retur—ss— in amasso, talibus.
*essi: *dic-f (e)ssi >> dixi; *ama (e)ssi > *amâssi
*essim : *dic (e)ssim>> dixim ; *ama -f- (e)ssim> amässim
*esso: *dic 4-(e)sso > dixo; *ama-{-(e)sso >> amässo.
§ 3. Nova hercle ratione explicantur formae sigmaticae
ab eis, qui putant eas esse formas aoristi sigmatici.
Primum banc opinionem prolatam invenio a H. Mer-
guet, Die entwickelimg der lat. fornienbildung.
Huic sententiae conjuncta est opinio, perfectum in—si
esse aoristum, etiam quod ad etymologiam.
Idem jam contenderat Bopp. Vergl. Gramm. I. § 546,
sqq. qui tamen sine ullo discrimine omnes perfecti latini
formas credit aoristos.
\\
-ocr page 29-IPÄIPBP
Merguet autem l. l. § 167. condendit perfectum in—si
esse aorishtm originalem, quod sequatur analogiam aori.sti
graeci in—acc et sanscritici in—sam. Adducitur ad hanc sen-
tentiam opinione sua, formas verbi, quae vulgo compositae
dicuntur, non ortas esse posse ex compositione radicis verbi
cum quadam verbo auxiliari, hic quidem sc. ye s. cf. § 157, sqq.
Sunt ergo formae in—sim conjunctivi aoristi sigmatici, qui-
buscum artissime cohaerent .futura in—so. cf § 175, 176.
Quae autem verba in lingua historica habent perfectum non
sigmaticum, illa formas sigmaticas derivant ab aoristo sig-
matico obsolete.
Post aoristum et perfectum in unum tempus confusa ex
formis aoristi abstrahebantur quasi—suffix a—sim—so
(—sem—se), quae deinde addebantur veris perfectis. Ita
ex die—sim fmguntur *tetigi—sim, * fed-—sim, *amaui—sim
et inde rursus *dixi—sim.
Posteriores, qui de hac re scripserunt, auctores amplius et
accuratius tractarunt formas nostras. Praecipue quod ad
formas in—so, ad aliam pervenimus opinionem post Brug-
man ni Morphol. Untersuchungen. III, 1880. Formae in—so
non jam sunt futura, sed conjunctivi themaUci aor. sig-
matici athematici.
Cur autem formae in—so non sunt futura originalia
in—sio, qualia praebent linguae Ariae, Balto-Slavicae et
fortasse Graeca? quia i post consonantem, quotiens non
evanescit illa consonans, fit i sonans.
Cf Brugmann, Grdr. II, p. 123.
\'S
10
Factum esset ex *fac—sio— >*faxio cf. médius c*medh—
io— (Fut. graecum in—aw non incunctanter Brugmann
existimare potest conj. aoristi; dei^co enim etiam <.*dn>t~aiœ
esse potest. Verl similis videtur confusio futuri Indog. in—
sio cum conjunctivo aoristi thematico.)
Formae autem in—sim sunt ejusdem aoristi optativi.
(i = ië in singulare translat um est e plurali. cf. sim pro
siem e simus).
Causas cur accedere non possit opinioni, formas diœo^
dixim, alias esse syncopatas, sie concipit Brugmann M. U.
III, p. 38.
a. si forniae breviores syncopatae essent, locum obtinuissent
formarum pleniorum. Attamen formae breviores in monu-
mentis nostris sunt vetustiores, pleniores contra recentiores.
b. si nobis fingendi essent conjunctivus et optativus
aoristi sigmatici radicis *deik, necessario secundum leges
linguae exsisterent formae *deik—s—ö et *deik—s—ië—m;
quae latine fiunt dixo et dixim. Quare accipiamus licet
dixo et dixim pro conj. et optativo aoristi; praestat enim
prius quaerere formam originalem, undo derivemus formam
historicam, deinde ilia non reporta, quaerere aliam rationem
qua forma quaevis exstiterit.
c. dixim e. t. modo habet significationem aoristi, nun-
quam notionern actionis perfectae.
Haec vera sint licet, restât tarnen maxima diffîcultas in
explicandis formis m—asso—esso {—isso). Discrimen syn-
tacticum inter has formas et dixo, faxo, talia, omnino nul-
11
lum est; ejiisdem ergo sunt originis; sed quo modo expli-
eabilur —ss— 7
Si in—asso—esso— (isso), a, e, (i) sunt breves, —ss—orta
vei ex originalibus —ss—, vel ex —s(?) s—in unum con-
currentibus, vel ex ratlone scribendi ejus quod est—s sur-
dum („stimmloses s"), nulla in ea re est difficultas. Sin au-
tem a, e, (i) sunt longae., quaerendum est quare post voca-
lem longam —ss— non mutetur in—s—. Bru gm ann.
Grclr. II. 2. § 842. credit originitus has formas factas
esse additis —s—s, „da das —s suffix keineswegs ein spe-
ciell aoristisches suffix war\'____ so ist es nicht auffallend
dass von solchen verbalen —s stammen aoristformen mit
—s gebildet werden".
Item Lindsay p. 463. explicat „the formations with
double s as duc to the addition of some —s suffix
to a verbstem already composed by means of an —s
suffix."
In M. U. III. p. 40. compara vit Brug m ann formas
nostras cum Celtico, quod vocant, —s praeterito verborum
denominativorum, quod non solum est „eine lueiterbildung
des s—aorist" (cf. Zimmer K. Z. XXX.) sed forma origi-
nalis ficta per —ss— quia —s— simplex lege linguae inter
vocales evanescit. Respondebit ergo celtica forma *carass—
radici aoristi *amäss—. Grdr. II. § 840. accipit hoc —s.
praeteritum pro —9s. aoristo ; radix enim aoristi est in—äs
(s), non—âs(s), cui obstat M. Cymr. cereis — amabam —
0. I. carus.
12
Formae autem hibernicae sic derivandae videntur, formae
se. conjunctae:
carus <;*caräs—s—0. (0 non originale).
car(a)is <:*caräs—s—es.
caris <;*caräs—s—et. (forma absoluta).
carsam <*caräs—s—om—.
carsid <*caräs—s—ete.
carsat <;*caräs—s—ont(o).
Conferenda autem Thurneyseni hypothesis, quam ibid.
citât Brugrnann, unde apparet nondum satis exploratam
esse hujus praeteriti naturam.
Etiam Windisch contendit —s. praeteritum celticum
fictum esse per—ss. i)
Aliam excogitavit nostrarum formarum interpretationem
Fr. Stolz. Ver bal flection 1. p. 65, quam tuendam censet
etiam Handb. II. p. 374, nisi quidem praetuleris opinionem
quam exposuerit B rug m ann M. U. III. Ex originali
autem aoristi infmitivi forma *amcis—se ortum est *amässere
(cf. esser e ex esse) et inde amässo, qua forma nata id, quod
erat originale: *amäsOy obsolevit. Veri similius tamen
mihi videtur ab —ässo derivari—ässere, quam ab—*ässe per
formam mediam—*ässere, derivari—ässo. Non otfenditur
Stolz —SS geminato post longam.
Osthoff. Perf. p. 221. aliter sentit: originales aoristi
1) Quod equidem cognovi ex ejus lectionibus, quibus Lipsiae interfui
per semestre hiemale 1895— 1896,
id
formae sunt dixo, dixim; formae syncopatae sunt dixem,
dixe; his inter se comparatis et compositis oriuntur ex
syncopatis amassem : amasse formae analogae amasso : amas-
sim; ex amasso: amare nascitur iwohihessim: jyrohibere.
Lindsay, p, 461, adfert formas graecas Tifiriaœ trtfiijm
quorum —a—ab origine geminatum fueiit, quippe quod —a—
inter vocales evanescat et ex—a(j— fiat—(t—simplex. (Cf fvaa
C^nta—(sa—ussi). Respondet ergo latino amasso (a?) grae-
cum *Tifién(ya).
Indicativi aoristi per—ss—iicti reliquias conjicit Lindsay
p. 462. superesse in Umbr. Osco—tt—praeterito : teremnat-
tens = terminaverunt, quasi *terminassunt; pn\'ifatted—
probavit, quasi *probassit.
Brugmann Handh. K. § § 45, 137; Grdr. IL p.\'1179.
aoristum denominativorum recentiorum tTÎtiijaa, tcpîlijda
dérivât ex analogia radicum suffixo radicali â, ë, o, fictorum
quales earijaa, è\'^ijaa, tSijaa, ïyimaa, quae formae exstiterint
trahente analogia formarum quales eSfi^a, aliae.
At in formis latinis agnoscit—s—s—in aoristis, qui omnes
sunt etiam denominativorum recentiorum!
Si probare liceat Brugmanni opinionem de formis
amasso cet., Lin d sa y i de Tifi^am cet., plurimorum de —s.
praeterito celtico, contendamus in linguis graeca, latina,
celtica denominativa aoristum sigmaticum finxisse, addito—
s—radici auctae—(?) s—suffixo.
Grdr. IL p. 1202. B rug m an n—ss—post vocalem longam
interpretatur analogia earum formarum, quae — ss — post
u
brevem constantibus ratisque linguae legibus servent. Quin-
tilianus tamen I. 7. 20—21 contendit tempore Ciceronis
rationem scribendi adhuc esse ccmssa, cassus, divissiones
atque in manuscriptis autographis Ciceronis et Vergilii s
geminatum inveniri. In lege Rubria 49 aCn legitur promeis-
serit aliisque in inscriplionibus ccmssa, accussasse, missU.
Cf. Lindsay p. 110. Index C. I. L. Ii, p. 601. 2.
Quamdiu autem formae in—asso et—assim vixerunt ? Quo
tempore adhuc pronuntiabatur ss in caussa cet., nostrae
formae jam dudum erant inmutabiles et archaïcae locutiones.
Antiquissima ergo ratione sciibendi dederunt Romani arnaso.
ci\', in lege Luci Spoletini : seiquis violasit, Jove bovid piaclom
datod ; seiquis scies violasit etc, quae scriptura remansit post
rhotacismun rot5—s—inter vocales pervulgatum, quandoquidem
in nostris formis—s—erat pro—ss—originali. Ennii deinde
tempore illud—s—, quod vel geminatum vel surde, („stimm-
los,") pronuntiabatur, in scriptura geminabatur, et in nostris
iormis servatum est, quae, antequam—ss—post longam
transiit in—s—, in formulas immutabiles abierunt. Maximo
huic rei adminiculo fuit analogia formarum amassem, amasse,
quae ipsae nituntur analogia formarum unde ortae sunt,
amavissem, amavisse.
Si autem agnoscendum est nostras formas, quod ad
etymologiam, esse conj. et optât, aoristi alicujus sigmatici,
equidem puto infmitivos in—assere et formas passivas,
faxitur etc., esse formas recentius, i. e. in solo Italico
fictas, „Neubildungen" quas dicunt.
15
Formas passivas enumerat Neue II.2 p. 546: jussitur
Cato. r. r. 14.4 ; mercassitur. C. J. L. I. 200: 70 ; turhassitur
Cic. legg. B.4.11; faxitur Liv. 22.10.6; Fest. p. 166
„nmicitor: nactus erit", quare plurimi legunt nanxitur.
cf. Stolz Handb. II. p. 374. Brugmann contra, non quidem
disertis verbis dicit, quid de hisce formis sentiat; attamen
videtur eas existimare formas oiiginales.
Quod autem illae quatuor vel quinque formae passivae pror-
sus eidem usui inserviunt, cui formae activae, inde efficio eas
esse formas per analogiam fictas, quae tamen vitales non
essent. Sunt conamina, ut ita dicam, grammatica, nata eo
tempore quo jam conjunctivus aoristi in—so loquentibus
omnino idem erat quod fut. exactum. Infinitivi in—assure
Neue II.2 p. 541. decern enumerat exempla.
Romanis infinitivus in—ëre artissime conjunctus erat cum
verbis tertiae conjugationis. Cujus conjugationis formae in
—asso praebent exemplum et trahentc analogia verborum in
—esso 1), qualia capesso, facesso, facillirae nastus est infini-
tivus in—assere. cf. Brugmann Grdr. II. p. 1285.
Quare autem non invenimus *proliibessere *ambissere?
Non est obliviscendum conivo. quinquaginta fere verba, quae
habent formam in—asso, duo modo extare, quae habent
—esso (— Inhere et licere) et unum^ idque hypothetica modo
exempla praebens in—isso [ambire). Si revera verba prae-
J) Quae M. U. III. p. 41. Brugmann putat esse conjunctivos, et
ea Grdr. II. p. 1202, quod ad suffixum, paria aestinaat nostris förmig
in —asso. cf. Stolz V rbuifl. p. 65.
16
sentia in—esso et—isso sunt conjunctivi originales, non est quod
miremur. Habemus quidem infinitivos- in—essere et—issere,
sed non jam eadem notione, qua Inf. in—assere, sed trans-
ierunt in sensum praesentis. Neque leguntur infmitivi in—ere
formarum dixo, faxo, i. e. formarum, quae derivantur a
radicibus in consonantem cadentibus. Cujus rei mihi vi-
detur causa esse duplex. Primum abest omnis analogia
praesentium in—xo; deinde 32 radicum, quae praebent
nostras formas in—so—sim, 15 habent perfectimi in—si.
Quae formae in—so—sim statim adjunguntur perfectis in—si
et facile perfecti pars necessaria existimantur. 11 radices
habent aliarn perfecti formam (rapio, noceo, tango, spondeo,
occido, audeo, incendo, ago, facio, capio, jacio); de formis
insexim (insequo), ulso? (ulciscor), nanxitur? (nanciscor)
nihil pro certo affirmare possumus, quia ignoramus horum
verborum perfecti formam; comessi Menaechmi 616 prae-
termittendum est cum recentioribus editoribus; rupsit in
XII tabb. conjectura nititur; empsim nititur perfecto—empsi
in compositis.
Major ergo pars nimis arte cum perfecto usitato in—si
conjimgebatur quam ut admittere possent infinitivum praesen-
tis in—ere.
§ 4. Pauca his addenda sunt de conjunctivis plq. perfecti
quales dixem, amassent et de infmitivis quales dixe, amasse.
Westphal. V&rbalß. in omnibus his formis contendit
per syncopen syllabas —si—et—vi—esse deletas. cf. Cors-
sen. Ausspr. 11^. p. 553. 557.
>
17
Attamen quaerendum, num hae formae disjungendae sint
a nostris formis in—so—sim, i. e. num fortasse sint aoristi
formae.
Merguet. l. l. § 177. opinatur .suffixa —sim et—sem
esse „lautlich verschiedene Entwicklungen des ursprünglichen
*saim(i)", quod verum esse non potest quia illud—*saim(i)
nititur falsa opinione de natura graecae formae dny.—aaiiir,
dixe par esse putat graeco SiX^ai.
Brugmann. M. U. III. p. 42. contendit dixem compa-
randum esse formae qualis graece fuerit *8ei^otiJ.i i. e. opt.
aor. fdfi^a. Quod necessarium esset, si formae quales faxem,
capsem (i. e. verborum, quae carent perfecte sigmatico)
nullis dubiis obnoxiae essent. Attamen hae formae minime
certis nituntur testimoniis.
Quare, quia certae formae in—em modo occurrunt deri-
vatae a verbis, quae praebent perf. sigmaticum, Brug-
mann l. l. putat dixem esse fictum juxta dixissem eodem
modo quo exstant dixti, dixo, dixim juxta dixisti,, dixero,
dixerim.
De bis formis nihil invenio in Gnmdriss; quod autem
omittuntur G^^dr. II. § 824, equidem opinor Brugmann
Stare opinione sua in M. II. explicata, nostras formas esse
per analogiam fictas. Grdr. II. § 162. A. I. idem videtur
censere infmitivum dixe esse inf. originalem fictum suffixo
(locativi sc.) —s—i.
Stolz Verhfl. p. 13. 14; Handh. IL p. 372. contendit
formas quales dixem- esse reliquias indicativi aoristi; ita:
18
*(e) —deic—s—w>- dixem.
*t —ôiiic—ff—iÔH^a.
et ex analogia juxta dixe—dixem ortum esse dixisse—dixissem.
Lindsay p. 508. § 49. idem obicit opinioni formas dixem,
dixe esse formas originales, quod Brugmann M. U., eas
se. modo verborum, quae habent perfectum in—si, esse fictas ;
nunquarn vero juxta capso occurrere *capsem, talia. (Taies
formae si quae occurrunt, nituntur falsa codicum lectione.
cf. Neue IR p 539.)
Mihi arrideat opinio inlinitivos in—se esse originales^
(Pro certo statuere non possumus quot horum infmitivorum
superstitum sint originales, quot vero ex analogia per formam
in—isse redierint ad formam originalem in—se.)
Conjunctivus autem temporis praeteriti artissime adjun-
gitur infinitivo: starem—stare, amarem—amare, plerem—
plere, monerern—monere, legerem—legere, scirem—scire,
audirem—audire.
Manifestum est facillime ex hoc quasi necessario nexu
infmitivi et conjunctivi temporis praeteriti nasci conjunc-
tivum plqpfti dixem juxta dixe.
Aliter vero etiam sentire possimus de ë—conjunctivo
aoristi, sicut starem etc.
(^uam quaestionem tamen dissolvere non possumus, quod
constitui non potest, quas egerint partes syncope et analogia,
quas vero formatio originalis.
Formae in—assem—asse—essem—esse—issem—isse om-
nes syncopatae esse videntur.
19
Cf. Sol ms en Stud. z. I. I. p. 176 sq.
Licet ergo contendere formas in—so et—sim esse formas
aoristi originales, unde formas quidem radicum in conso-
nantem finitarum certa ratione explicare possumus, radicum
autem in vocalem non nisi ad veri similitudinem.
Ad quamlibet autem formam originalem redire malueris
formas in—ero—erim, omnes constat derivari a variis perfecM
radicibus.
Est autem haec, quam dicebam, diversitas etymologica:
non redeunt utraeque formae ad easdem formas originales.
Diversane exisümanda est vis syntactica?
§ 1. A plurirais auctoribus varie huic quaestioni respon-
detur. Vidimus Cap. I veri simillimam formarum in—so et—
sim esse interpretationern, eas esse conjunctivos et opta-
tives—s—aoristi, juxta formas recentius fictas in—ero—erim,
quae undecunque derivandae sunt, artissime cohaerent cum
indicativis perf. grammaticae latinae tralaticiae. Crediderim
ergo indic. aoristi et indic. perfecti confusos esse in unam
formam miscellaneam, quae habeat ét aoristi ét perfecti sig-
nificationem ; dum hoc autem fieret, et ex ipsa hac confusione
. p^aulatira. extitisse solitas perf. conjunctivi et fut. exacti formas,
quippe quae, ut intra exponam, derivandae sint ab alio aoristi
prototype; diu»\' autem adhuc servatas esse originales aoristi
sigmatici formas sm, quae significatione etiam
suam ostendant originem. " \' \' , ,
Attamen cautionem res habet. Aoristi enim formae in
Unguis historicis non necessario conjuncta est aoristi signi-
ficatio. Nobis non opus erit defendere, aoristum quandam
21
olim habuisse propriam signiflcationeni originalem. Ubi
vero consideramus aoristi usum in lingua sanscritica clas?ica,
nullam lam propriam aoristi significationen repperire poteri-
mus. Scribit autem Whitney Skt. Gr. § 825. „in the
later or classical language they (indicativi aoristi) are simply
preterits, exchangeable with imperfects and perfects; they
all alike have in the older language the general value of a
completed past or „perfect" translatable by have done and
the like."
Attamen Delbrück S. F. 11. p. 87. contendit in dialecto
Vedica aoristum significare „das soehem Geschehene^\\ Etiam
in Avesta aoristus plerumque indicat „a simple past action,
usually but not always momentanj. cf. Jackson Avesta
Grammar. § 624.
Quocunque modo haec res se habet, constat in lingua
sanscritica classica evanuisse propriam aoristi notionem,
idque documente esse poterit, in recentiore lingua non
necessario aoristi lormae inhaerere aoristi significationem.
Vicissim tamen, cum invenimus significationem, quae
quadrat cum aoristi notione, admonemur, ut inquiramus an
vocabulum, cui ea notio inhaereat, proférât ipsam aoristi
formam. Investiganda est igitur vis syntactica formarum
nostrarum, deinde quaerendum utrum haec quadret cum
etymologia necne.
Memoravi p. 1, diversas sententias, quae de ratione syn-
tactica et etymologica utraruraque formarum (in—so—sim
sc—et in—ero—-erim) inter se comparata exstare possint.
22
a. negatur discrimen etymologicum, affirmatur contra
diversa vis syntactica;
b. formae diversa origine natae eandem habent vim
syntacticam ;
c. nullum extat discrimen neque etymologicum neque
syntacticum ;
d. ét etymologia ét syntaxis utrarumque formarum dilfe-
runt inter se.
Jam dixi mc amplecti opinionem sub d. allatam ; utraeque
enim formae non ab eadem forma originali derivantur,
neque, quod postea videbimus, eandem vim habent synta-
cticam.
§ 2. Partim ergo verum attingunt qui opinantur syntaxin
esse diversam, sed nullam adesse discrimeti etymologicum.
Primus Mad vi g contendit differre inter se formas, de
quibus agimus, quod ad syntaxin. Ceterum non hic recen-
sendus fuit propter opinionem illam suam de ratione etymo-
logica, formas sc. in—so—sim esse indicativos et conjunctivos
futuri. Quia tamen auctor est melioris de vi syntactica rationis
judicandi el quia etymologia, quam protulit, esse videtur
minus etymologia quam interpretatio significationis aetio-
logica, ab illo initium feci.
Vidimus autem jam Capite I eurn non esse adductum ad
opinionem suam usu formarum in—so—; nemo enim, neque
Madvigius neque quisquis integre et sine opinione prae-
judicata rem perscrutatur, negare potest formas in—so om-
nino pares esse formis futuri exacti sollemnis in eisdem sc.
23
constructionibus. (Etenim faxo solum retinet notionern
futuri primi, et fortasse semel indicasso Poen. 888.).
Conjuntivus tamen in—sim nimquam habet notionern fut.
exacti. (i. e. non habet notionern perfectivam.)
Quod imprimis inde apparet, quod consuetudo sermonis
latini, quam nos dicimus „taalgevoel", non admittit conslruc-
nes quales sunt:
quaeso quid faxit.
nemo adeo severus fuit ut nunquam amassit.
Inde colligit Madvigius formas in—sim perverse perfecto
ascribi. Atque opinatur formas in—so esse futura prima
formasque in—sim eorum conjunclivos. Quo modo autem
futurum I transire potuerit in notionem fut. exacti, explicat.
II. p. 79.
Accedit etiam infmitivorum in—assere notio, qua sem-
per indicatur tempus futurum.
G. Hermann de.T.N. Madvigii interpretatione etc. Opasc.
VIII. p. 415. sq. Madvigium impugnavit nostrisque for-
mis vindicavit naturam et notionem perfecti. Attamen
negare non potest neminem dicere posse: „quaeso quid
faxit?" „nemo adeo fuit severus ut nunquam amassit."
Quare, ut sibi aliisque explicaret quo rnodo factum sit,
ut formae ejusdem originis (formae sc. per—s—et per—r—
fictae) tantopere significatione inter se différant, scripsit:
„nam cum formae istae (se—in—so—-sim) magis magisque
obsolescerent, unde jam apud Terentium rarissimas esse
ipse (Madvig) animadvertit, cumque fere in legibus tantum
24
et comprecationibus jus suum obtinerent, vetando orandove
inservierites, paulatira visae sunt voluntati potius quam
rebus praeterilis significandis aptae esse, cet."
Jure rogat Westphal l. l. p. 298. haec si vera sint,
quo modo explicandum sit, apud Plautum forma.s sigmaticas
nondum e sermone quotidiano evanuisse.
Longe gravissimus auctor opinionis, de qua nunc agitur,
est Lübbert, qui in Studiis Grammaticis i) fusius hanc
rem tractavit. Exemplis praecipue Plautinis, aliorumque
auctorum compositis, concludit formas, de quibus agimus
carere notione praeteritali Citât conjunctivum et optativum
aoristi graeci, quibus neque ipsis ab origine inhaereat
notio praeteritalis, quique semper indicent rem futuram ;
„das factisch dagewesene bezeichnen die subjectiven modi
noch nicht."
Itaque formae in—sim reperiuntur in diversis conjunctivi
functionibus, quae omnes spectant futurum vel certe nullo
cum tempore praeterito vinculo conjunctae sunt; formae
in—so indicant „ein bedingt bevorstehendes sein." „Die älteste
spräche [unterschied] mit feiner distinction die grade der
potentialität in dem fut. exactum und conj. perfecti." (sc.
in—so et—sim). Excipitur modo l\'\' pers. sing.
Quo modo hoc explicandum erit, cum formae quales dixero,
dixerim, indidem ortae unde dixo, dixim, praeter hanc Tôrv
dixo et dixim significationem, habeant etiam prorsus aliam
1) E. Lübbei-t. Giammatische Studien I. 1867.
-ocr page 45-25
Formis originalibus *dic—si—so et *dic—si—sim tantum
inerat notio, quam servaverunt dixo et dixim. Ex confusione
aoristi et vcri perfecti *dic—si—so et *dic—si—sim deinde
sumpserunt notionem perfecti. Non inversa ratione formae
originales habuerunt utramque notionem, quarum altera
modo servata sit in formis sigmaticis. Réfutât Lïibbert
aliorum de hac re opiniones.
Linde mann in CapL 1. 2. 43: „ego tamen in eam
sententiam inclino, ut haec omnia existirnem perfecta, quae
tamen non raro natura sua, ut omnia perfecta, praesentis
notionem asciscunt."
Holtze Synt. IL 79. „Saepissime tamen conj. perfecti r
fingitur et animo repraesentatur."
Zumpt. lat. Gramm. § 528. non negat difficultatem
quandam inesse in notione potentiali dcrivanda ex vera perf. f
geht, durch eine energie des ausdruks, etwas unvollendetes
als schon vollendet zu setzen." i
non excluditur nostrarum formarum usus perfectivus.
Quare autem 63 locis (cf. Lübbert p. 59, A.), ubi occur-
runt verba, quae formas ét pleniores ét breviores habent.
26
nullum invenimus exemplum formae brevioris cum notione
perfecti va ?
Aliam igitur explicationem excogitavit. Omnia perfecta
latina exceptis reduplicatis, non sunt vera perfecta, sed prae-
terita historica, aoristi; itaque conjunctivi in—sim retinue-
runt notionem originalem.
Etiam vera perfecta fmgunt conjunctivum addito suffixo—
sim, quae tamen formae non syncopantur, sed posteriore
tempore rhotacismo mutantur.i)
His formis inerat notio perfectiva ; per analogiam extiterunt
aoristorum formae per —r— fictae, in quas transiit notio
perfectiva, ita ut ét aoristi ét perfecti conjunctivi vice fun-
gerentur. Notio aoristi vicissim transiit in veri perfecti
formas.
Sola aoristi notio servata est in formis sigmaticis.
Futuri exacti forma originalis ab origine significabat „das
f vollendete sein in der zukunft." Deinde post omnium for-
marum confusionem, id quod est fut. exactum grammaticae
■ iatinae assumpsit etiam indicationem temporis relativam,
(„relatieve tijdsbepaling"). Capite I jam dixi me non intel-
legere, quo tandem modo Lübbert animo sibi fmxerit con-
fusionem formarum et significationum.
Etiam Neue. 113. p. 547^ 549^ affirrnat discrimen
syntacticum nec quicquam disserit de diversitate etymo-
logica. De infinitivis in—assere mirabilem protulit opi-
1) Cf. Cap. I. p. 5. Lübbert. p. 73.
-ocr page 47-27
nionem, eos sc. revera esse fiitura exacta. „Credo hoc
me impetrassere ~ credo futurum ut impetraverim, mihi
impetratum fore."
Licet nimirum in his infmitivis explicandis diversas tem-
poris indicationes comminisci iUisque adtribuere. Haec autem,
quam dedit Neue interpretatie, videtur nata esse ex usu,
qui specie quidem formarum in—so proprius esse videtur.
Quicunque tamen sine ulla opinione praejudicata perlegit
locos Plautinos Anvph. 210; Aulul. 687; Capt 168; Casina
271; Mil. 1128; Stich. 71; nihil aliud esse existimabit
illos infinitives nisi inf futmi.
3.
Paucissimis modo verbis agamus necesse est de eo
quod p. 1 sub h dixi : formae diversa origine natae eandem
hahent vim syntaciicam.
Nullum inveni auctorem qui utrasque formas revera a
diversis originibus derivet nec tamen agnoscat discrimen
syntacticum.
Quod enim contendit Schleicher Compendium p.
830: faxo —fac—so juxta formam recentiorem fecero
<< *feci—so eodemque modo faxim <r *fe—fac—sieni et
fecerim C *feci—siem non est vera diversitas etymologica,
cf. Schleicher il. Z. VIH, p. 3 qq.-
§ 4. Venimus ad tertiam opinionem : nullum exstare
discrimen nec etymologicimi nec syntacticum.
Cujus opinionis auctores enumerantur a L ü b b e r t o :
Ritschl, Fleckeisen, Curtius, Corssen.
Apparet Ritschelii et Fleckeyseni opinio ex lectio-
-ocr page 48-28
nibus Plautinis Amph. 207; Men. 597; 628; Merc. 758;
Rud. 129, ubi legunt formas in—sim notione perfecti va.
Isdem tamen locis recentiores aliam lectionem praeferunt
itemque alio modo interpretantur duos locos Varronis, quibus
usi sunt ei, qui formis sigmaticis ascribunt significalionem
perfectivam
Curtius et Corssen, quod pertinet ad eorum opinio-
nem de etymologia, potius rccensendi essent sub § 3, nisi
fusius de ratione syntactica egissent. Uli quoque utrasque
formas dérivant a perfectis, sive quae revera in usu sunt,
si VC quae finguntur. cf cap. I § 1.
Curtius autem Temp. u. Modi. p. 295. sq. 301. sq.
contendit perfecta in—vi (ui) et—si esse vera perfecta, nata
ex compositione radicis verbalis et perfecti radicum es et
bhü. Igitur formae quae ab his perfectis derivantur neces-
sario participes sunt notionis perfectivae. Yicissim eo quod
perfectum latinum habet conjunctivum significatione praeter-
itali, prohibetur ne perfecto ascribat significationen aoristi.
Majoris momenti sunt, quae protulit Corssen. Post
Lïibberti disputafionem conatus est in altera editione
libri cui titulus Aussprache etc., refutare illius opinionem.
Cf Ausspr. Il2 p. 566. not. Idemque in alio libello multa
objecit Westphalio, quippe qui satis non habuerit rationem
C O r s s e n i opinionis in Ausspr. IP. p. 566. cf Beitr. z. It.
Sprachk. p. 524.sq.
In hunc autem modum ratiocinatur: quamvis ipse compara-
verit perfectum latinum cum quibusdam aoristi Sanscritici
>
29
formis, quatenus iitruraque tempus habet—î—, minime
dictum vult, perfectum lat. olim tantum indicasse „das
eintreten einer tätigkeit in der Vergangenheit". Nam praeter
banc significationem ab origine etiam habuit notionem
perfecti logici.
Deinde ex variis exemplis ostendere conatur conjunctivum
perf syncopatum non caruisse significatione praeteritali.
Quod etiam si verum non sit, tarnen non recte judicasse
Lübbertum, formas syncopatas 7iunquam habuisse illam
significationem.
Quia enim, inquit, suffixa perfecti —i, —si, —vi indicant,
sive „die in der Vergangenheit eintretende", sive „die in
der gegen wart abgeschlossenen handlung," altera certe notio
omnibus perfecti formis inerat, neque licet partem forma-
rum secernere, iisque solam notionem futuram ascribere.
Ubi banc in veneris cogitandum erit de deminutione signifi-
cationis originalis.
Quod ad rationem hujus deminutionis pertinet, sequitur
G. Hermannum.
Quae deminutio fieri potuit eo, quod perfectum amiserit
„den bedeutungsvollen bildungsvocal ï," quasi propugnacu-
lum significationis perfectivae.
In expUcando ergo usu syntactico conjunctivi in—sim
praetermittatur quaestio, fueritne aoristus originalis necne,
quae lucide disceptari non possit.
Modo quaerere possumus, cujus potissimum significationis
originalis accipienda sit deminutio illa, utrum perfecti logici,
30
an actionis, quae in tempore praeterito incipit („in der
Vergangenheit eintritt.")
Memoria tenendum est Corssenum significationem sub-
jectivorum aoristi modorum derivare a notione actionis quae,
„in der Vergangenheit eintritt". Utroque igitur modo habc-
bimus in nostris formis quandam praeteriti notionem. Quae
cum ita sint, potius cogitat Corssen de debihtatione per-
fecti logici, qua quod nondum perfectum est tamquam
jam perfectum ponitur. Cum perirel vocalis illa formativa
—I— non jam sentiebatur vis perfectiva, quare patuit latius
nostrarum formarum usus.
§ 5. Venimus ad quartam rei discernendae rationem :
ét etymologia ét syntaxis differunt inter se.
Omnes de quibus adhuc egimus auctores profecti sunt a
quadam opinione praejudicata, qua et ob quam opinionem
alius alio modo rem porro interpretati sunt.
Recensuimus Madvigii futurum, nitentem usu et signi-
ficatione formarum in—sim et—so et similitudine futuri
graeci; Liibberti aoristum, (aoristum sc. syntacticum,
quod video) ad quem statuendum adductus est propter
syntaxin nostrarum formarum ; Curtii et Corsseni inter-
pretationes firmatas derivatione, quam veram esse putabant,
a radice perfecti.
Cardo, in quo vertitur quaestio de diversitate etymologica,
est opinio, praeter perfectum etymologicum linguam latinam
habuisse aoristum etymologicum.
De discrimine syntactico omnes qui hic recensendi sunt
-ocr page 51-31
idem fere sentiunt; unum modo quaerendum est: possimusne
discrimen sjntacticum explicare discrimine etymologico necne.
Primus Brugmann M. U. Ill, aoristum sigmaticum linguae
latinae vindicavit, ad quam opinionem confirmandam adduxit
usum formarum in—so—sim.
Jam M erg net I. I. § 175, 177, defendit aoristum etymo-
logicum, attamen non satis firmiter ad rem probandam,
simulque false judicavit de forinis in—so.
Stolz Verbal fl. p. 12, 13, assentitur Lübberto de
ratione syntactica; cujus opinio „sich recht schön mit
Brugmann\'s analyse der formen deckt." cf. id. Handb.
II, p. 274.
Ost ho ff Perf. p. 219, ut qui accipiat Brugman ni
judicium de aoristis etymologicis dixo et dixim, non dubilo
quin agnoscat etiam discrimen syntacticum.
Lindsay p. 465, sic habet: „the forms in—(s) so may
be called future perfects; thus faxo corresponds to fecero
in Plaut, fgrm 62 (= Fretum, G. S. VII. p. 143, i).
Periho si non fecero, si faxo vapulabo but they are often
used in the dramatists, as the ordinary fut. perf. is also
used, in the sense of a future.
The forms in—(s) sim have 7tever a reference to past
lime." (idem p. 461, 462 agnoscit etymologiam aoristicarn.)
Ut recte discei\'nanms et judicemus, triplici ratione agen-
dum est.
1) Plautus. G. & S. = editio Teubneriana cura &. Goetz et Pr.
Schoell. 1893 — 1896.
32
1. Exemplis compositis nulla opinione praejudicata, con-
stituendus est usus formarum in—so et—sim.
2. Investigandum possitne hic usus explicari etymologia
aoristi necne.
3. Explicandum, quo modo formae in—so—sim et in—
ro—rim modo eadem modo diversa vi et sensu saepissime
in monumentis litterariis obtineant.
Exempla quae exstant formarum in—so et—sim.
De ot\'dine, quo exempla disposui animadvertendum est, me
longe discessisse a ratione, qua Lübbert us i) in iis dis-
ponendis usus est. Non enim sequor divisionem modo con-
junctivi et indicativi, qua utitur grammatica latina tralaticia,
sed inde profectus, ostendere conabor, originales functiones
optativi et conjunctivi agnosci posse in nostris formis, quas
Romani conjunctivi et indicativi nominibus compt-ebenderunt.
Capite deinde IV fusius et accuratius expoiiam, quae tan-
dem sint optativi et conjunctivi functiones originales et
derivatae et qua ratione interpretandae sint formae per—s—
et—r—fictae, ratione habita notionis aoristi, quae his formis
propria est.
A. Formae quas grammatica latina existimat con-
junctivos.
I. Optativus originalis.
§ 1. Verus optativus in sententiis primariis positivis.
Ennius Medea exul. frgm. XXII. ed. Muller p. 118 2).
1) 1. 1. p. 30—41, 87 — 91, 99 — 102.
Q. Enni Cftvminum reliquiae ed. Luc. Muller 1885.
3
-ocr page 54-f 34
i .Tuppiter.... qui res omnis spicis,.... Inspice hoe facinus !
prius quam fiat prolnhesseis scelus.
I Feskis p. 351, 10. „bene sponsis beneqiie volueris" in
precatione augurali Messala augur ait significare „spopon-
deris, vokieris".
Capt. 622 1) at ita me rex deorum atque horninum
j faxit patriae compotem.
I Most. 398. ita ille faxit Juppiter.
■ Pseud. 923\'^. ita ille faxit Juppiter.
j Gist. 742. at vos Salus servassit.
Persa. 330. quae res bene vortat.... ventri meo Peren-
j 7iitassitqi\\e adeo huic perpetuo cibum.
Pseud. 13. ita te Juppiter prohihessit.
^ Cornicul. fr. IV. mihi Laverna in furtis celehrassit manus.
(locus corruptus.)
• Liv. 29. 27. eaque vos omnia bene juvetis, bonis aucti-
bus auxitis..... inimicorum hostiumque ulciscendorum
\' copiam faxitis. (in precibus Scipionis.)
Tertiae personae pluralis plurima inveniuntur exempla, et
plerumque legitur forma faxint in sententiis quales sunt:
{ ita di faxint, di faxint, di meliora faxint. Hujus formae
exempla legimus: Aulul. 257, 788; Capt. 172; Cist. 51,
i 523; Merc. 285; Most. 463; Persa. 652; Poen. 911, 1400;
Pseud. 315; Vidul. 86; Hecijra, 102, 134,354; Heaut. 161.
Plautum laudo ex editione quam curaverunt G. Goetz et F. Sclioell.
Lipsiae Teubnei-. 1893—1896.
35
Alia ejusdera personae exempla sunt:
Asin. 654. di te servassint semper.
Casina. 324. di te servassint mihi.
Pseud. 37. at te di deaeque omnes quantumst .... ser-
vassint quidem.
Stich. 505. ita me di bene ament measque mihi bene
servassint filias.
Trin. 384. di te servassint mihi.
Aulul. 50. utinam me divi aclaxint ad suspendium.
Cure. 578. at ita ... . Bene me amassint.
Pacuv. 112. (ed. Rib beck), di monerint meliora atque
amentiam averruncassint tuam.
Ennius Telephus. frg. IV. (ed. Müller p. 98.) c[ui ilium
di deaeque magno mactassint malo.
Afranius. 264. (ed. Rib beck) di te mactassint malo.
Pomponius. 137. (ed. Rib beck) at te di omnes... mac-
tassint malo.
§ 2. Verum optativum in sententiis primariis negativis
(neg. ne vel particula negativa) fortasse agnoscas in quibus-
dam exemplis, quae infra enumerabuntur sub § 8 i), in
quibus equidem tamen opinor agnoscendum esse conjunc-
tivum originalem. Omnes enim, quae ibi leguntur sententiae,
sunt sententiae, quibus inest notio timendi^ manendi, vetandi,
ubi originitus conjunctivus suum obtinet locum, cf. Cap. IV.
§ 3. Verus optativus in sententiis secundariis.
1) Cf. p. 45.
-ocr page 56-36
Enuntiatorum relativorum unum modo inveni exemplum:
sc. Amph. 46!. quod ille faxit Juppiter; nisi hic etiam
recensendas putas sententias oplativas quales sunt: qui
ilium di mactassint malo.
Enunüata secundaria cum conjunctionihus.
a. ut.
Aulul. 611. verum id te quaeso ut prohibessis, Fides.
Cato. r. r. 141. Marspater te precor uti tu morbos....
prohibessis utique tu fruges.... grandire siris, pastores
pecuaque salva servassis duisque bonam salutem. (de siris
cf. Solm sen. Stud. z. l. l. p. 179.).
Titulus L. Mummi. a. u. c. 608. C. I. L. T. 542. tua pace
rogans te cogendei dissolvendei tu ut facilia faxseis.
Ennius. Ann. IX frg. VIII. ed. Müller. p. 40.....liber-
tatemque ut perpetuassint, Quaeque axim ....
Afranius. 83. ed. Ribbeek, deos ego omnis ut fortu-
nassint, precor.
Liv. 1. 18. Juppiter pater, si est fas hunc N. P.....regem
Romae esse, uti tu signa nobis certa acclarassis inter eos
fines, quos feci.
b. ne.
Casina. 628. Cl., apscede ab ista, opsecro, Ne quid in te
mali faxit, ira excita.
Captiv. 320. set te optestor, Hegio, Ne tuum animum
avariorem faxint divitiae meae.
Truc. 524. ne, ille priusquam spolia capiat, hinc nos
extinxit fames.
37
Phormio. 552. quaere, obsecro, Ne quid plus minusve
faxit, quod nos post pigeat.
Pacuv. 122. ed. Ribbeek.
.... primum hoc abs te oro, ni me inexorabilem Faxis;
ni iurpassis vanitudine aetatem tuam, Oro, nive plectas
fandi mi prolixitudinem.
Attius. 555. ed. Ribbeek.
quod te obsecro, aspernabilem Ne haec taetritudo me
inculta faxsit.
Caecilius. 139. ed. Ribbeek.
hoc a te postulo, Ne cum meo gnato posthac Umassis
caput.
§ 4. Optativus potentialis in enuntiatis primariis posi-
tivis et negatiuis. (neg. non en hand).
Amjjh. 511. ego faxim^) ted Amphitruonem malis esse
quam Jovem.
Aulul. 420, quoi ego.... male plus lubens faxim.
ibid. 494. ego faxim.... muli sint viliores.
Merc. 826. ecastor faxim.... plures viri sint vidui....
Persa. 73 si id fiat, ne isti faxim nusquam appareant.
Poen. 1091. male faxim lubens.
ibid 1093. male faxim lubens.
Trin. 221. pauci sint faxim, qui sciant quod nesciunt.
Adelj)lii. 886. et tibi lubens bene faxim.
ibid. 895. lubens bene faxim.
l) Notanda est significatio formae faxim — ik wil wedden.
-ocr page 58-38
Pac. 424. ed. Ribbeek, topper tecum, sist potestas,
faxsit-, sin mecum velit----
Aulul. 474. jam hunc non ausim praeterire.
Bacch. 697. id non ausit credere.
ihid. 1056. ego cum illo pignus liaud ausim dare.
Merc. 154. egon ausim tibi.....proloqui?
ibid. 301. sed aussimne ego tibi eloqui fideliter?
Mil. 11. tam bellatorem Mars se hand ausit dicere.
Poen. 149. egone istuc ausim facere, praesertim tibi?
ibid. 1358. baud aliter ausim.
Eunuchus. 884. non ausim.
ibid. 904. neque pol servandum tibi Quicquam dare ausim.
Lucr. 2. 177. hoe tamen.... ausim Confirmare.
ibid. 6. 412. an hoc ausis nunquam contendere factum?
Asinaria. 503. baud negassim.
Cas. 347. non ego istuc verbum emjjsim titivillicio.
Mil. 316. non ego tuam emj)sim vitam vitiosa nuce.
Mil. 669. quid ad illas artis optassis, si optio eveniat tibi.
Pacuv. 209. ed. Ribbeek.
fac ut coepisti: hanc operam des mihi perpetem:
Oculos transaxim.
Lucr. 3. 444. aëre qui credas posse hanc cohiberier ullo ?
Corpore qui nostro rarus magis is cohibessit?
Hi quatuor loci non certi sunt, sed conjecturis sanati.
§ 5. Optativus potentialis in sententis relativis.
Asin. 613. mihi certumst ecficere omnia in me eadem
quae tu in te faxis.
39
Mil 624. si te quicquam, quod faxis pudet, Nil amas.
Pacuv. 298 ed. Ribbeek..... veniam precor Petens
ut c^uae egi, ago, axim i), verruncent bene.
Liv. 3. 64. in lege sacrata anni 445 aCn. tum ut ii,
quos sibi collegas coox)tassint (cooptassent, edd.), ut illi
legitimi eadem lege tribuni plebei sint.
Hv. 6. 41. in oralione Appii Claudii 367 aCn. quod
faxitis, velim deos foitunare.
Syri sent. 515. ed. Ribbeek.
heu, quam miserumst ab eo laedi, de ciuo non ausis
queri.
§ 6. Optât, potentialis in enimtiatis condicionalihus.
Difficillimum est in hisce enuntiatis separare et recte diju-
dicare, ubi agnoscendus sit conjunctivus, ubi contra optativus
originalis; uterque enirn in sententiis condicionalibus locum
obtinet. Primum autem, quod ad formam, formae in—so
et—sim similes sunt inter se in lingua latina, quam nos
quidem novirnus (excepta 1® pers. sing); deinde saepissime
interpretatione subjectiva discernendum est, qualem aliquam
formam existimemus, idque eo magis quod formae in—so
post si semper quandum servant vim hypotheticam.
Praeterea ex contextu eliciendum est, unde conjunctivus
1) Mirari possumus quid sibi velit illud axim, conjunetirus juxta
indicatives ago, egi, conjunctivus scilicet ex opinione grammaticorum
Komanorum. Quod habet Nonius. 505. 16. s. v. axim: ,,azim, egerini\'\'^
ineptum est; juxta egi „egerim" nihil significare potest et intorpretatio
modo orta est ex Romanorum opinione formas in—sim eadem esse notione^
qua formae in —rim. Quod falsum esse jam hinc apparet.
40
ortus sit, an fortasse in oratione indirecta sit pro indicative
orationis directae. Paucissima autem exempta accurate
dijudicari possunt; quod tamen ad summam rei nullius
est momenti; quae enim quis exempla hie recensenda non
putarit, recenseat sub B hujus capitis.
Delbrück. Synt. Forsch. I contendit in sententiis con-
dicionalibus conjunctivum indicare id, quod pro jam certo
praesumitur („Voraussetzung"), optativum contra hypothe-
sin („annahme").
Significatione ilia conjunctivi in condicionibus exphcare
possumus usum indicativi post si in lingua latina, quippe
qui indicet non dubitari, quin condicio rata sit; idem ergo
quod dicit Delbrück „Voraussetzung".
Neque vero conjunctivus post si caret explicatione ; is enim
ex iis, quae dicimus, existimandus est optativus hyjjotheticus.
Componantur deinde exempla, quae quanquam plerique
auctores credunt conjunctives, re vera continent optativum
originalem.
Amph. 69. ed. Ritschl.
Nam si qui palmam amhissit histrionibus,..... Sive ipse
amhissit, seu per internuntium..... (locus corruptissimus).
Asin. 603.
ne iste hercle ab ilia non pedem discedat, si licessit.
ibid. 612.
quid me facturum putas, si istuc quod dicis faxis?
ibid. 770.
si quem alium aspexit, caeca continuo siet. (oratio indi-
-ocr page 61-41
recta, quod video. Versus enim e. g. 771—773: „tecum
una postea aeque pocia potitet, abs ted accipiat, tibi pro-
pinet, tu bibas, ne illa minus aut plus quam tu sapiat,"
inepti essent, si parasitus orationem directam praelegeret
adulescenti Diabolo.)
ibid. 794. fors si tussire occepsit, ne sic tussiat....
(oratio indirecta eadem ratione).
Aulul. 228.
nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem venit, Te
bovem esse et me esse asellum.
Capt. 712.
nam cogitate, si quis hoc gnato Tuo tuos servos faxit,
qualem haberes gratiam?
Hisce duobus locis certo hypotheticus agnoscendus est.
Cure. 380. qui homo mature quaesivit pecuniam. Nisi
earn mature parsit, mature esurit.
Men. 416. ne feceris! Periisti, si intra^^sis intra limen.
Mil. 1417. quid, si id non faxis?
Poen. 27. ne et hic varientur virgis et loris domi Si
minus curassint, quom eri reveniant domi.
ibid. 428. egone, si istuc lepide effexis..... ut ego non
te hodie .... emittam manu ?
ibid. 1208. id ego, nisi quid dei aut parentes faxint, qui
sperem hauscio.
Pseud. 533. sed si non faxis.
ibid. 939^\'. sed ego quae tibi bona dabo et faciam, si
sobrie hanc rem accurassis.
42
ibid. 1022. ne in re seeunda nunc mihi obvortat cor\'nua,
Si occasionem capsit.
Rud. 304. nisi quid concharum capsimus.\'
ibid. 1345. si defraudassis, die ut te in quaestu tuo...
(or. indirecta).
Truc. 60. quos quom celamus, si faxïmus conscios...
Unicum hoc est exemplum, quod certo praebet î, vocalem
optativo propriam.
Stich. 192. ex Lübberti conjectura: ii hercle verbo
lumbos defractos velim cNam ego cum quovis nunc pignus
in cenam duim>> Ni perierit nive iste cenassit donü.
Ennius. Phoenix, frg. III, p. 126. ed. Müller, plus
miser sim, si scelestum faxim.
Fr. Cramer de perf. conj. usu pot. p. 12. hic recen-
sendum opinatur etiam locum ex legibus XII tabb: si nox
furtum factum sit, si im occisit, jure caesus esto.
Jure, quod factum sit conjunctivus sit, etiam occisit
conjunctivum dicit; attamen in quinta edition.e Fontium
Bruns habet p. 31 faxit, quod quid sit non statim
discerni potest. Fortasse multae formae sigmaticae in legibus,
cum apud scriptores, tum in inscriptionibus servatae, tum a
Cicerone fictae, ducendae sunt optativi bypothetici. Quod,
mea quidem opinione, veri simillimum est in sententiis relativis
quales sunt;
qui malum carmen incantassit, qui fruges excan-
tassit;
Cic. de legg. 2.19. qui secus faxit;
-ocr page 63-43
ibid. 2.22. sacrum sacrove commendatum qui clepsit rap-
sitve, parricida esto.
Attamen discrimen inter meram fictionem, hypothesin
(„annahme") et id quod jam pro certo praesumitur („Vor-
aussetzung") saepissime tam subtile et ambiguum est, et
originalis praeterea conjunctivi in condicionibus notiö tanto-
pere quadrat cum legis praescripti natura, ut, qui originitus
fuerunt optativi, abierint in conjunctives, i. e. in coniunctivos
originales, qui tamen Romanis fuerunt indicativi; quod
apparet etiam ex posteriore fut. exacti usu.
II. Conjunctivus originalis.
§ 7. Nullas invenimus se^itentias primarias positivas,
quibus conjunctivus originalis vindicandus est, conjunctivus
scilicet, qui etiam in grammatica latina tralaticia conjunctivus
habetur, i)
Sunt tamen quaedam sententiae secundariae, de quibus
fortasse melius hic agemus, quod prooius accedunt ad
enuntiata primaria quam ceterae sententiae secundaiiae :
constructionem dico, qua cave conjungitur cum conjunctivo
nulla particula addita: cave dixis autem plane idem est,
quod cave ne dixis.
Loquentiura sensibus i) dixis pendebat a cave; sed
miramur statim qui fieri possit, ut absit particula solita ne,
qua indicetur aliquid pendere a cavere.
1) ïantummodo sc. quod ad formas sigmaticas.
Dico id quod belgice dicimus: „voor bet taalgevoel."
-ocr page 64-j 44
i.
\' Minime enim licet, quod saepius contendunt, interdum in
I sei\'mone familiari ne omitti post cavere.
Familiaris enim etiam ille sermo nititur legibus syntaxeos
I historicae, non minus quam sermo urbanus et elegans. Non
■« igitur obscura quadam et inexplicabili linguae licentia
explicare licet omissio illa tov ne post cavere.
r Qua ratione autem cave dixis par existimatur rw cave
ne dixis? Conjunctivus, qui est in cave dixis originitus est
conj. adhortativus; quare interpretandum est: zeg het,
[maar] pas op: pas op, als gij het zegt.
\' Proprius verborum ordo erat: dixis, ca vel Eodem sensu
tamen, sed alia constructione originali, usurpabatur cave ne
\' dixis; quibus locutionibus inter se comparatis loquentibus
oriebatur quasi licentia particulae ne arbitrio suo omittendae
vel addendae, in sermone familiari („dans le tour familier"
Riem ann Synt. lat. § 191.)
Eadem ratione explicaiidae videntur constructiones quales
sunt volo {nolo, malo) hoe facias; licet {oportet, necesse
est) hoc facias; sine hoc faciam; fac sciam, talia.
Sequitur exemplorum enumeratio, quae, quamvis in gram-
j matica latina non sint sententiae primariae, hic tamen suum
locum obtinent.
Asin. 256. cave tu idem faxis, alii quod servi solent.
* ibid. 625. verbum cave faxis, verbero.
; Mil. 1125. istuc cave faxis.
ibid. -1245. nisi perdere vis istam gloriam quam habes,
cave sis faxis.
45
ihid. 1372 si honeste censeam te facere posse, suadeam;
Verum non potest: cave faxis.
Most. 808. cave tu ullam tlocci faxis mulierem.
Truc. 943. cave faxis. (locus corruptus).
Aulul. 608. tu modo cave quoiquam indicassis aurum
meum esse istic, Fides.
Asin. 467. verbo cave supplicassis.
Bacch. 910. ted opsecro, Cave parsis in enm dicere.
ibid. 1188. quod di dant boni, cave culpa tua amissis
Cas. 404. cave objexis manum.
Merc. 484. non taces? cave tu istuc deixis.
Most. 523. cave respexis, fuge, operi caput.
Vidul. 83. cave tu istuc dixis.
ihid. 91. quam ad redditurum te mihi dicis diem, Cave
demut assis.
Andria. 753. verbum si mihi Unum praeterquam quod
te rogo.... faxis cave,
ibid. 760. cave quoquam ex istoc excessis loco.
Heaut. 187. cave faxis. non opus est, pater.
Naevius Corollaria. 46. ed. Ribbeek .. .. st, tace, cave
verbum faxis.
§ 8. Conj. originalis in sententiis primariis negativis
(neg. ne ve\\ particula neg ans quater apud Plautum neque
Asin. 839. ne dixis istuc.
Aulul. 744. ne istuc dixis.
1) cf. Kühner. Ausf. Gramm, d. lat Spr. II. Abth. I. § 48 : 3. 4.
-ocr page 66-46
Capt. 149. nunqua/m istuc dixis neque animurn in-
duxis tuorn.
Mil. 283. mihi ne dixis: scire nolo.
ibid. 1007. hanc nil tu amassis; mihi haec desponsast.
Most. 526. nil me curassis, inquam; ego mihi pro-
\\\'idero.
ibid. 1097. ne occupassis, obsecro, aram
ibid. 1115. ne faxis.
Poen. 553. nos tu ne curassis; scimus rem omnem.
Pseud. 79. eheu? id quidem ne parsis: dabo.
ibid. 232. nil curassis: liquido\'s animo.
Rud. 1028. neque tu me quoiquam indicassis.
Stich. 149. neque ego te celabo, neque tu me celassis
quod scias.
Trin. 627. sta ilico: noli avorsari neque te occuUas-
.sis mihi.
Truc. 606. istuc ne mihi responsis.
Phormio. 742. ne me istoc posthac nomine appellassis.
Ennius. Epi<jr. 67. ed. Mliller. p. 85.
nemo me dacrumis decoret nec funera iletu
faxit. cur? volito vivo\' per ora virum.
Varro apud Non. p. 176 et 180; in Bücheleri editi-
one Petronii (Weidmann. 1882) p. 193. vers. 304. sed, o
Petrulle, ne meum taxis libellam.
1) Nun i-ecensendus est liic versus p. 36.
3) Lucide hic apparet notio originiilis: ilico = in loco.
-ocr page 67-47
Cic. de legg. 2 § 19 separatim nemo hahessit deos no vos
neve advenas. i)
§ 9. Conj. originalis in seyitentiis secundariis.
Truc. 348. ita ego illam (sc. pecuniam) edepol servem
itaque paree victitem, Ut.....nulla faxim cis dies paucos siet.
metuere, vereri ne.
Men. 861. metuo né quid male faxit mihi.
Persa. 478. nee metuo... nequis mihi in luve abjurctssit.
Heaut. 179. nil magis Vereor quam ne quid in ill um
iratus plus faxit pater.
Cavere ne, cautio mihi est ne.
Aulul. 585. cave sis tibi, Ne lu inmutassis nomen, si
hoe concreduo.
BaccJb. 598. mihi cautiost Ne nucitVangibula excussit ex
malis meis.
Poen. 446. mme mihi cautiost Ne meamet culpa meo
amori objexim moram.
Mil. 333. bic obsistam ne imprudenti hue ea se subre-
psit mihi.
In omnibus hisce sub §§7. 8. 9. enumeratis exemplis
equidem opinor conjunctivum esse conjunctivum originalem.,
non dico quod ad fonnam, sed quod ad synlaxin pertinet.
Attamen non injuria contendat aliquis in hisce exemplis
1) Ciceronem: de Legg. laudo, quod leges suas finxit ad exemplar legum
antiquarum.
48
etiam formam conjimctivi originalis esse servatam. Si enim
nostrae formae in—so—sim revera sunt conjunctivi et opta-
tivi aoristi sigmatici, nihil obstat quominus omnes formas,
quae fmguntur ï hrevi, quae vero in sermone latino adhuc
sunt conjunctivi, existimemus conjunctives thematicos aor.
sigmatici athematici.
Obiter animadvertendum formam pers. sing, in—sim
(Poen. 446. objexim; Truc. 348. faxim) excipiendam esse.
Uli conjimctivi in unum confluentes cum optativis origi-
nalibus, non parum valuerunt ad formas conjunctivi et optativi
confundendas, adeo ut in optativo (conj. lat. linguae) ï breve
scribi soleat et in conjunctive (indic. lat. ling.) non nunquam
I longum usurpetur, adeoque ut 3\'\' p. plur. conjunctivi
(S^\'p. pi. fut. exacti lat. ling.) acceperit suffixum opiativi—int.
Quod autem ad significationem formarum conjunctivi et
optativi, quae Romanis erant conjimctivi, non difficile videtur
certa in sententia consistere.
Paucis enim locis exceptis, de quibus mox acturisumus,
quis est, quin belgice, ut eos vertat, utatur forma praesentis,
etiam si recte et accurate reddere vult et interpretari for-
marum vim propriam?
Nemo, qui accuratius consideret formam etymologicam,
qua „di te servassint" et „di te servent" paria existimari
non possint, veri similem habebit interpretationem significati-
onis formae servassint ex notione perfecti logici, nisi forte
utalur ambagibus fortioris illius rationis dicendi („energie
des ausdnicks") aut perfecti historici.
49
Quocunque modo res se habet, constat pleraque exempla,
quae enumeravi in hisce §§, in versione belgica praesent
modo tempore reddi posse. Id pluribus demonstrare opus non
est; nemo enim, etiamsi perneget etymologiam ex aoristi
formis ductam, hunc usum solitum esse negaverit.
Attamen jure, quod videtur, Cor s s en Ausspr. IR p. 566
not. quaedam affert exempla, in quibus conj. perfecti synco-
patus indicet actionem perfectam in praesenti, („die Vollen-
dung in der gegen wart") aut in future, si est indic. fut. exacti.
Affert autem locos quales sunt:
Asin. 613. mihi certumst ecficere omnia in me eadem,
quae tu in te faxis.
Mil. 624. si te quicquam, quod faxis, pudet....
Liv. 3.64. tum, ut quos sibi collegas cooptassint, illi legi-
timi eadem lege tribuni plebei sint.
Asin. 612. quid me facturum putas, si istuc quod dicis
faxis 9
ibid. 770. si quem alium aspexit.
ibid. 794. fors si tussire occepsit
Mil. 1417. quid si id non faxis.
Haec exempla omnia pertinent ad optativum potentialem,
semper tam dubium in sententiis relativis et condicionalibus.
cf. § § 5. 6. Dixerit aliquis has formas, si accuratius red-
dere velis vim syntacticam, belgice vertendas esse: „zal
gedaan hebben.\'\'^
Illud equidem non nego. Ea tamen de causa haec exem-
pla, quibus plerique vindicant conjunctivum latinum, ma-
4
-ocr page 70-50
lim recenseri siib B, quo contuli omnia exempla, quae prae-
bent wdicMivwni latinnm, qnaeque omnia admittunt versio-
nem: zal gedaan hehben;\'^ de qua significatione mox plura
videbimus.
Attamen, bis paucissimis exceptis, constat nulla, quae
emuneravi exempla, admittere notionem perfectivam.
B. Formae quas gramm. latina existimat indicativos.
Conjunctivus originalis.
§ 10. ,Tam Capite I. memoravi me sequi opinionem Br u g-
manni, aliorum, formas in—so esse conjunctivos origi-
nales aoristi, quas antiquiorum auctorum plerique existima-
bant formas futuri exacti syncopatas.
Liibbert, l. l. p. 81. de discrimine syntactico formarum
in~ero et—.so sie scribit: „[die volleren formen] enthalten
gewöhnlich eine reine Zeitangabe, indem sie die Vollendung
der bezeichneten handlung mit bezugname auf eine andere
handlung als den ausgangspunkt, von dem ab diese andere
beginnt, bestimmen, z. b. Capt. 434. Ne in me ignores,
quom extemplo meo e conspectu apscesseris." Actio itaque
perfecta in futuro {„Vollendung in der zukunft.") i. e. actio
aliqua in tempore futuro perfecta fingitur, quae simul ac
perfecta est, altera incipit actio.
„Die synkopierten formen haben die rein temporale be-
deutung nur in der 1 pers. sing, (capso, amasso), in allen
übrigen personen dagegen bezeichnen sie noch ein bedingt
bevorstehendes sein; sie enthalten noch nicht eine directe
Zeitangabe in futuro, sondern drücken das bevorstehende
51
sein gleichsam mit eitlem anflug, einer leisen färhung von
hijpothetischen character ausy Indicant igitur, non ut
formae in—ro actionem perfectam in future antequam
altera actio incipere possit, sed modo actionem perfectam
in future, nulla ratione habita temporis quo incipiat altera
actio. 1)
Rie m ann. synt. lat. p. 203. scripsit: „scripsero marque
qu\'à un moment donné on aura fini de faire l\'action" et
p. 206. „le futur antérieur pourra marquer simplement une
action passée par rajyport à une proposition p)rincipale au
futur..... scripsero [peut être considéré ici] comme un
aoriste transporté dans Vavenir. [Le grec emploie] en
pareil cas le suhj. aoristi avec àv."
Bene rem tetigit Lübbert: formae in—so habent quan-
dam notionem hypotheticam, quare obtinent tantum in sen-
tent iis secundariis, praesertim condicionalibus ; rarius post
uhi, ast et relativa, cf Lübbert II. p. 84. Utriusque
formae usum perspicimus in loco Capt. 659: pol si istuc
faxis, baud sine poena feceris.
Paucis hic agendum videtur de future exacte antequam
aggrediar ad exemplorum in—so enumerationem. Futurum
exactum originitus carehat notione actionis perfectae. Haec
opinio nititur hypothesi, formas quales amavero, hcûniero,
leg ero, fecero, totondero, fmivero non esse formas originales.
1) Indicant igitur formae in—so non „eine reine eeit-angabe\'^ actionis
porfectae ante alteram, sed tantum quod L. dicit „seinstuf^^\': sc. actionem
ptrfeclam esse in futiiro.
52
sed per analogiam factas, et quidem ad analogiam formae
videra et siquam aliam formam originalem credere possimns.
Videra enim est conjunctivus—e {9. i.) s—aoristi.
ej. d—e (g, i) s—> Skt. avedisham,
videro, viderim.
cf. Brugmann. M. U. III; Gr dr. II. p. 1200.
Post indicatives perfecti et aoristi confuses forma ilia
conjunctivi aoristi transferebatur ad formas tantum perfec-
tivas quales feci, legi, amavi, unde in formis fecero, legero,
amavero nascebatur notio actionis perfectae; ex conjunctivi
natura oriebatur notio futuri ; ex orationis contextu apparebat
actionem incipere altera perfecta. Inde paulatim natus est
futuri exacti usus ille notissimus et notio.
Quae cum animadvertimus, jam hic paucis explicari potest
qua ratione ét formae sigmaticae in—so ét formae in—ro,
quae fuerint aoristi, abierint in perfecta.
In sententiis secundariis, quibus continetur notio notionem
primariae antecedens, i) conjunctivus originitus est hortativus;
conjunctione indicatur vinculum inter sententiam secundariam
et primariam, quo vinculo ex conjunctivo hortative fit con-
junctivus ejus quod pro certo praestm^à^r („Voraussetzung),
qui est indicativus in lingua latina. Exemplum autem quale
Aulul. 57. „si excesseris aut respexis.....ego te dedam
discipulam cruci", si quidem recte interpretamur, proprie
1) Priorische bijzinnen.
-ocr page 73-53
vertendum. est : „ga weg en zie om, dan zal ik" eet. ; deinde
„verondersteld gij gaat weg, en ziet om, dan eet. „indien gij
weggaat en omziet, dan eet.
Attamen in sententiarum ordine et progressione tria nova
cogitata subnascuntur :
a. actio, quae est in condicione, ante alteram fit;
b. partim perfecta sit necesse est, antequam altera
incipiat.
c. actio, quae jam pro certa praesumitur, nondum perfecta
est, pendetque ex aliéna voluntate; itaque futura est.
Ex hisce tribus, conjuncta notione rov d, nascitur senten-
tia: „indien gij weggegaan zult zijn, en omgezien zult
hebben\'\', dan zal ik eet.; eoque facilius, cum etiam a formis
proprie perfectivis fingantur formae in—so, quibus quasi
natura ipsa inhaeret notio perfectiva.
Fusius et accuratius de hac re agemus capite V; haec
tamen sufficiant ad indicandam rationem, qua exempla, quae
sequentur, explicata volo.
Nihil attinet, Lübberto auctore, segregare pers. sing,
in—so a ceteris formis, quas vocat formas per iota fictas
(„iota—personen"), quia pers. sing, paulo modo longius
abscessit a notione originali. Quare promiscue exempla enu-
merabo, excepta tantum forma faxo, in sententia primaria.
Amph. 454. nam si me inritassis, hodie lumbifi\'agiun
hinc auferes.
ibid. 673. ni ego illi puteo, si occepso, animam omnerri
intertraxero.
54
Aul. 57. si excesseris aut si respexis.....ego te dedam
discipulam cruci.
Bacch. 712. si id capso, geritote amicis vostris aurum
corbibus.
ihid. 848. nam neque Bellona mi unquam neque Mars
creduat Ni illum exanimalem faxo.
Capt. 124. nam si faxis, te in caveam dabo.
ibid. 575. servos es, liber fuisti: et ego me confido fore,
Si hujus hue reconciliasso in hbertatem fiiiura.
ibid. 695. si istuc faxis, baud sine poena feceris.
Cas. 307. si sors autem decolassit, gladium faciam culcitam.
ibid. 708. si effexis hoc, soleas tibi dabo.
ihid. 825. malo maxumo suo hercle ilico, ubi tantillum
peccassit....
ibid. 1001. si unquam posthac aut amasso Casinam aut
occepso modo,..... si ego unquam adeo posthac tale ad-
misero, Nulla causast, quin cet.
ihid. 1019. qui faxit, clam uxorem ducet semper scortum.
Epid. 122. quem.....pistori.....dabo, Nisi hodie prius
comparassit mihi quadraginta minas, Quam.....
ihid. 363. uno persuadebit modo, si illam..... Mihi
adempsit Orcus.
ihid 441. si tibi commonstrasso (quem quaeritas) ecquam
abs te inibo gratiam?
ibid. 728. nunquam hodie nisi me orasseis, solves.
Men. 113. si mihi tale post hunc diem Faxis, faxo.....
Mil. 163. disperistis, ni usque ad mortem male mulcassitis.
-ocr page 75-55
Most. 212. peril, ni ego illarn pessumis exemplis enicasso.
ihid. 223. divi me faciant quod volant, ni ob istam orati-
onem Te Uberasso de meo et ni Scapham enicasso.
ibid. 228. ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives.
Persa. 393. si hoc adcurassis lepide,.... dabuntur tibi____
ibid. 828. si me inritassis, Persam adducam denuo.
Poen 288. nunquam edepol mortahs quisquam fiet e me
certior Nisi ero meo uni indicasso.
Paid. 678\'\'. si respexis, scies.
ibid. 731. vos adeo, ubi ego innuero vobis, ni ei caput
exoculassitis.... virgis circurnvinciam.
ibid. 775. maxumo malo suo, Si attigerit sive occeptassit.
ibid. 811. nei istunc istis inviiassitis.... periistis ambo.
ibid. 1118. si praeterhac Unum verbum faxis, ego tibi
comminuam caput.
ibid. 1150. si hercle tantillum peccassis,.... nugas egeris.
ibid. 1348. Illaec advorsum si quid peccasso, Venus,
Veneror te, ut omnes miseri lenones sient.
Stich. 345. praeterhac si me inritassis,.... edepol esuries male.
ibid. 610. si hercle faxis, non opinor dices deceptum fore.
ibid. 725. uter demutassit, poculo multabitur.
ibid. I\'m..si peccassis, multam hic retinebo ilico.
Fretum. G. & S. vol. VII p. 143. peribo si non fecero; si
faxo vapulabo.
Terentii ejusmodi exempla nulla laudata invenio.
Pacuv. 325. ed. Ribbeek, haud sinam quidquam profari,
priusquam accepso, quod peto.
56
AMius. 293. ed. Ribbeek, qui, nisi genitorem wfeo, nul-
lum meis dat fmem-miseriis. (codd: ullo; Nonius 185. ullo
pro ultus fuero. Vossius: lüso).
ibid. 453,.. nunc si me matrem mansues misericordia capsit.
Laberius. 145. ed. Ribbeek, lavite item hillam! cocus
si lumbum adussit, caedetur flagris.
Ennius. Ann. 386. ed. Müller.
0 Tite, si quid ego adjure curamve levasso ... ecquid erit
praemi ?
E legibus regiis:
Fest. p. 6. si quisquam aliuta faxit, ipsos lovi sacer esto.
ibid. p. 178. si hominem fulmen occisit, ne supra genua tollito.
ibid. p. 230. si parentem puer verberit, ast olle j)lorassit,
puer divis parentum sacer esto.
Lex Silia de ponderibus. Fest. p. 246. si quis magistratus
adversus hoc faxit, jussitve fieri____
Leges XII tabb. (Bruns. Fontes, ed. 5.)
pag. 22. uti legassit super pecunia, ita jus esto.
„ 24. uti lingua nuncupassit, ita jus esto. (i. e. uti
nominaverit locutusve erit. Festus.)
„ 27. viam muniunto; ni sam delapidassint, qua volet
jumento agito.
„ 28. qui malum carmen incantassit. (Fest. p. 181.
occentassint antiqui dicebant quod nunc „con-
vicium fecerint" dicimus.)
„ 29. si membrum rupsit, talio esto.
„ 29. si injuriam faxit.
57
pag. 30. qui fruges excantassit
„ 31. si nox furtum faxit, si itn occisit, jure caesus esto.
„ 38. si servus furtum faxit, noxiamve noxit.
Lex agraria, a. Ill aCn.
§ 25. sei quis faxsit, quotiens faxit, in agri jugra singula
L[HS. n. dar]e debeto.
§ 84. \\neivQ quis quid fax\\sit cet.
Lex luei Lucerini (Bruns p. 260.)
Sei quis arvorsu hac faxit, [in] ium quis volet pro ioudi-
catod n. I manum injectio estod.
Lex Luci Spoletini. (Bruns p. 260.)
Sei quis violasit, love bovid piaclom datod; sei quis
scies violasit....
Macrob. 3.9.11. haec si ita faxitis. ... tunc quisquishoc
volum faxit, ubi faxit recte factum esto ovibus atris tribus.
Liv. 1.24. Si prior clef exit publico consilio dolo malo cet.
ibid. 23.11, si ita faxitis, Romani, vestrae res meliores erunt.
ibid. 25.12. hoc si recte faxitis, gaudebitis semper.
Cicero de legibus.
2 § 19. qui secus faxit, deus ipse vindex erit.
§ 21. si senatus jussit, deferunto.
§ 22. sacrum qui clepsit rapsitve, parricida esto.
3. § 6. ni par majorve potestas populusve prohibessit.
§ 6. quoi 1) magistratus judicassit inrogassitve per po-
pulum multae poenae certatio esto.
1) Codd. cum,
-ocr page 78-58
§ 6. quod is, qui bellum geret, imperassit, jus ratum-
que esto.
§ 9. plebes quos pro se .... auxilii ergo decem creassit,
ei tribuni ejus sunto, qiwdque ei p^\'^ohibessmt quodqviQ
plebem rogassint, ratum esto.
§ 10. ast potestas par majorve prohibessit, ....
§ 10. tribunis, quos sibi plebes creassit....
§ 14. de capite ci vis nisi per maximum comitiatum ollosque,
quos censores in partibus populi locassint, ne ferunto.
§ 11. quod quis earum rerum migrassit, noxiae poena
par esto.
Haec exempla cum perscrutamur, statim animadvertimus
apud Plautum formas ét per—s—ét per—r—fictas eadem
notione in una et eadem inveniri sententia; omnibus locis
pro formis sigmaticis formas in—so cet. legi posse, quod ad
sensum ; in legibus formas sigmaticas eundum obtinere locum,
quem formas per—r—fictas in monumentis posterioribus.
Concedendum tamen est, quod recte monuit Lübbert us,
omnes formas in—so cet. (excepto tantum faxo) legi in
sententiis secundariis, praecipue condicionalibus.
Nil est quod miremur, posteriores, qui hanc rem tractaverint,
hisce rebus adductos esse, ut formas sigmaticas perfecto
ascriberent et ex forma quadam perfectiva derivarent,
praesertim cum grammatici Latini formas in—so et—sim
interpretentur per conjunctivum perfecti et futurum exactum
solitos.
Postquam autern viri docti recentiores linguae latinae
-ocr page 79-59
vindicarunt aoristum sigmaticum, cujus reliquiae exstant in
formis nostiis sigmaticis et in prototype conjunctivi perfecti
et futuri exacti, mutata est ratio significationis utriusque
formae explicandae (cf. Cap. V.); quam rationem jam supra
p. 52.53 adumbravi.
Consulte excepimus formam faxo in sententia primaria,
cujus apud Plautum invent 64 exempla, apud Terentium 4.
cf. L üb ber t. Z. I. p. 101. Omnibus illis locis faxo habet
notionem futuri pnwi, qua re adductus, Madvigius i)
formas in—so existimavit futura originalia, formasque in—
sim eorum conjuncUvos. 2)
1) Madvig. de formarum quarundam cet.
2) Cf. hujus libri Cap. I. § 2.
-ocr page 80-De aoristo, conjunctivo, optativo.
§ 1. Obiter tantum et ne quid praetermittamus animadver-
tendum est, in qua vis forma verbali aestimanda et explicanda,
tres praecipue res esse discernendas. Quod longa disputa-
tione multisque argumentis allatis non opus est defendere,
quia nemo est, qui hac de re dubitare possit.
a. qualitas, genus, ut ita dicam, actionis, („aktionsart")
qua ante oculos nobis proponitur actio aut progrediens,
aut ad finem progressa, perfecta, aut m era ac-
tio, nulla progressionis ratione habita.
Illae notiones inbaerent radici temporis, quam dicimus,
formae verbalis („tempusstam"). Non recte dividimus radices
praesentis, futuri, aoristi, perfecti; rectius dis-
cernemus radicem actionis imperfectae, actionis perfectae, et,
ut utar nomine solito, actionis aoristicae. Radix futuri proprie
non est quam diximus radicem temporis ; nihil enim indicat
futurum de qualitate, de genere actionis, significat tantum
actionem fore aliquo tempore future. Non ab omni enim radice
verbali actiones ét progrediens ét perfecta ét aoristica simul
fmgi possunt, quia aliae tantum habent notionem actionis
progredientis, aliae perfectae, aliae aoristicae. (Unde expli-
61
catur quare e. g. praesens op«« habeat aoristum eldoj^)
Omne tamen genus actionis tempore future cogitari potest.
b. tempus quo fiat actio ex mente ejus qui loquitur,
(„zeitstufe"), sive praesens, sive praeteritum, sive
futurum, quod indicatur partieuhs additiciis, neque in-
haeret radicibus temporurn, de quibus diximus sub a. Ubi
tempus alicujus actionis non jungitur cum tempore quo
quis loquitur, sed cum tempore alterius actionis, ea dicitur
relativa temporis indicatie („relatieve tijdsbepaling").
c. status et conditio mentis i) ejus qui lociuitur, ratio
sc. qua perci2)it enuntiatum cdiquod; aut enim immediate
et tamquam res re al is aliquid percipitur, aut mediate et
non tamquam res re al is cogitatur, ubi res optatur, in
voluntate est, vel juhetur; haec discrimina indicantur modtô.
§ 2. Ut autem recte intellegamus quid originitus signifi-
cent conjunctivus et optativus aoristi, primum investiganda
est radicis aoristi notio primitiva. Quae notio medium quasi
locum teneat necesse est inter notiones actionis progre-
dientis et perfectae. Valde arrideat notio actionis ingre-
dientis („eintretende handhmg"), qua accepta pulcherrima
oriatur series: 1. actio ingrediens, 2. a. progre-
diens, 3. a. perfecta. Neque id aoristi usu vulgari
non nititur. Nihilo minus haec recta aoristi defmitio non
est, quippe qua non omnes aoristi functiones explicentur.
Delbrück. S. F. IV. p. 102. scripsit: „der aorist be-
1) rpv/ixriv fhäO-fatv quam dixit Brugmann. Handh. II. § 164.
-ocr page 82-62
zeichnet die effectuienmg der handlung," qua formula satis
vaga et ambigua tarnen naturam aoristi parum intellegimus.
In lingua, quam novimus, aoristus praecipue usurpatur ad
actionem indicandam per se et in se ipsa ahsolutam i),
nulla progressionis ratione habita: factum quoddam memo-
ratur, quod indicativo tantum, neque alio aoristi modo,
transfertur in tempus praeteritum.
Juxta banc notionem exstat ingressivus, quem dixit Cur-
tius, aoristus, qui significal initium actionis, oppositum
actionis jwogressioni, quae deinde sequitur; necnon aoristus
eff\'ectivus, quo indicatur initium actionis, oppositum pmie-
parationi, quae antecedit :
SccyiQvGai — in tranen uitbarsten, (ingressive) ; ireatXp = na
het vallen, itinmv, op den grond terecht komen, (effective) ;
^alùv ßelog (ingressive) et ßaXdp àvSça (effective),
cf. Delbrijck. l.l.pAOi. Br iigmann. IL p. 184.
Uterque quaerit, qui variae aoristi functiones explicandae
sint, utrum ex una notione primitiva, an, quod verius
fortasse, ex variis aoristi diversarum formarum functionibus,
ita ut e. g. aoristus sigmaticus significarit actionem ingres-
sivam, aoristus thematicus actionem effectivam 2).
Quam rem dijudicare difficilUmum est; ni.si forsitan quis
recte formula comprehendere possit notionem primitivam
radicum verbalium, quae fmgunt aoristum et deinde discernât
1) Op zich zelf staande en in zich zelf afgesloten handeling.
2) Minime dictum volo ita se rem habeVo. Hisce aoiistis tantum pro
exemplo utor.
63
exstetne quaedam relatio inter diversa notionum primitivarum
genera et diversas aoristi formas. Qua in re praeterea
sedulo segregandi sunt aoristi, si qui nati sunt ex analogia,
sive propter formae, sive propter significationis similitudine
aliorum verborum, sive ut alicujus radicis, cui originitus non
erat aoristus, precedent! lingua praeter actionem imperfectam
et perfectam distingueront actionem quandam aoristicam.
Interim quaerenda est communis quaedam notio, quae
omnes aoristi functiones comprehendat, et quam existimemus
notionem princijjalem historicam; progrediente enim lingua
omnes aoristi in unum corpus coaluerunt syntacticum.
Quare nobis opus est formula, quae non artioribus finibus
comprebenditur. Itaque optime fortasse dicemus aoristum
signiticare actionem absolutam, i. e. actionem quoclam
momento j)er se et in se ipsa absolutam, omissa omni
progressionis vel peractionis notione. Id quadrat cum prin-
cipal!, quem supra memoravimus, aoristi usu, cumque usu
ingressivo et effective, quia actio absoluta esse potest initium
aut finis actionis imperfectae. cf. R. Kohl mann. Über
das verhältniss der temiiora des lat. verb, zu denen des
griech Haec aoristi notio in indicative augmenta transfertur
in tempus praeteritum; radici aoristi nulla praeteriti !n-
haeret notio.
§ 3. Restât ut definiamus significationem conjunctivi et
optativi originalem, quae non mutatur genere actionis („ak-
tionsart").
Duobus modis originitus fingitur conjunctivus; indicati-
-ocr page 84-64
vorum athematicomm per —ë—et—ö—; thematicorum per
—ä—ë(—ö—), cf. Brugmann Handh. II. §142; Grdr.W.
p. 1279. Lindsay p. 51L
]/ es. *es—ë—t(i). Skt. as—at(i). Av. anh—aHi, anh—at. i)
Lat. erit. cf. Ep. ^tjffojuep, reiaere.
ly bher. *bher—ä(e)—t(i). Skt. bhar—ät(i). Av. bar—äiti,
bar—ät. Grr. cpiQ—coi^ep, cpég—ijrê. Lat. fer—ät, fer—et. Ü.T.
beridc *ber—äti, bera<C *ber—ät.
ly gen. Gr. yi/v—i^rai. Lat. gign—ät, gign—ët. M. 1.
gignidc *gi—gen—äti.
Jam Indogermanice, ut ita dicam, ab indicativis athema-
ticis fmguntur etiam conjunctici per—ä—ë—(ö).
V ed. Skt. ad—äm. Gr. th—iaimv. Lat. ed—ämus.
jx i Skr. ay—äs. Lat. eas.
Rogat Brugmann liceatne utrique formae unam ean-
demque ascribere notionem primitivam, praesertim cum
forma per—ë—ö—ficta in lingua latina tantum habeat noti-
onem futuri, necnon in lingua graeca iöoficti, mó^ai, lém
eandem retinuerint significationem. Huic quaestioni non
nisi dubitanter responderi potest; omnes enim conjunctivi
functiones ab una primitiva, quominus derivemus, nihil obstat.
Notio autem primitiva conjunctivi videtur esse voluntas ejus
cjui loquitur, qui velit aliquam actionem a se aut ab altero
fieri, suaeque voluntatis jam pro certo jiraesumat effectum. 2)
Utor transscriptione qua usus est Justi, quia recentius trans-
scriptionis aignum (Brugmann, Jackson) inter typos non praesto erat.
2) Begeerte met uitzicht op vervulling.
65
Cf. Delbrück. S. F. I; Brugmann. Handb. II. §
165. Multae ex hac primitiva notione et principali ortae
sunt conjunctivi functiones secundariae.
a. Notio proprie voluntativa. (neg. ne).
Od. 6. 126. aXX «/\', i/mi\' avróg TvecQrjdofiai ijdè F\'i8a)^ai.
Cic. Verr. I. 9. 24. nunc, ne novo querimoniae genere
uti possit Hortensius.....morem ilU geram: litor oratione
perpetua.....(ik wil hem ter wille zijn en gebruik maken).
Videntur mihi formae geram et utar conjunctivi potius exis-
timandae quam futura.
b. Conjunctivus voluntativus in l^pers.plur. ïii adhortativus.
e. g. Cic. Sest. 68. 143 amemus patriam, pareamus sena-
tui, consulamus bonis, praesentes fructus neglegamus, pos-
teritatis gloriae serviamus.
Usus adhortativus 1" pers. plur. non circumscriptus est,
sed inde originem sumpsisse videtur. (cf Skt. bharïïni,
pers. sing, imperativi, quod non nisi per usum adhorta-
tivum imperative attribui potuit.)
Conjunctivum adhortativum forliore sensu in 2" et per-
sonis dicere possumus jussvvum. cf. Cic. Off. 1. 31. 114
suum quisque noscat ingenium.
Negatione ne addita oritur conjunctivus in sententiis nega-
tivis, quibus inest notio hortandi, vetandi, manendi, timendi:
ne eamus, ne dixis, cave ne dixis, i) timeo ne veniat. i)
1) Obiter animadverto has sententias, quae in grammatica tralaticia
sint secundariae, ortas esse ex sententiis primariis: ne dixis! cave; ne
veniat! linieo.
5
-ocr page 86-66
c. Si quis dubitat de sua voluntate, vel si dubitat an possit
voluntatem ad effectum dare, utitur conjunctivo deliberativo
vel dubitativo. (neg. non), e. g. Cic. Archia. 8. 18. hunc
ego non diligam, non admirer, non omni ratione defenden-
dum putem 9
d. Voluntas ejus qui loquitur, si non oritur ex libera
ejus mente, sed ex alterius voluntate vel ex alla re extranea,
e conjunctivo hortativo fit concessivus. e. g. Cic. Off. 3. 13.
54. vendat aedes vir bonus propter aliqua vitia, quae ipse
norit, ceteri ignorent; pestilentes sint et habeantur salu-
bres; ignoretur in omnibus cubiculis apparere serpentes;
maie materiatae sint, ruinosae, sed hoc praeter dominum
nemo sciât. Horat. Ep. 1. 10. 24. naturam furca expellas :
tamen usque recurret.
e. Quodsi quis quid sibi in voluntate esse significat, et
constat fere, id effectum habiturum, conjunctivus abit fere
in futurum; quem usum jam Indogermanicum existimare
licet.
e. g. II. I. 262. or yiXQ nu) Toiovg \'Fîdov àpfQug ovôè Fi ô co^a a i
oiov TIhq\'i&oÓv Tt /iQv\'avxà re cet.
In lingua latina tantopere frequentatus est hic conjunctivi
usus, ut formae legam—es, audiam—es, ero, factae
sint futura solita, locumque obtinuerint futuri originalis.
Non difficile est intellectu, quomodo id fieri potuerit. Notio
enim futuri in—sio— originalis, est voluntativa, ubi vero
voluntas spectat id, quod creditur certo aliquando futurum
esse, futurum significabit consilium, timorem, spem et
67
sensu minus forti tempus modo futurum. Vidimus autem
conjunctivum indicare voluntatem spectantem id, quod pro
certo praesumatur, futurum contra id, quod certo constat
aliquando fore.
Proximie ergo inter se hae notiones accedunt; nisi quod
qui conjunctive loquitur minus certo seit, eventurum esse
id, quod velit. Linguae modo Aricae et Balto-Slavicae cer-
tas habent reliquias futuri in—sio. Quod ad graecum öftjca^
non constat sitne futurum originale, dtiyi—aio—, an conjunc-
tivus thematicus, Seix—ao—, aoristi athematici, dux—a—, an
fortasse forma miscellanea ex utraque nata.
Lingua etiam Celtica per omnes futuri formas ostendit
transitum conjunctivi in futurum.
Quae enim dicuntur linguae hibernicae futurum redupli-
catum et s. futurum, nihil videntur nisi conjunctivi, cujus
notionem etiam saepissime ostendunt.
1\'\' p. pl. for—cechnam <*—ce—can—ä—m—
do—bëram <;*—bé—br—ä—m—
for—tïasam -<*—steic—s—ä—m—
Etiam h. (f) futurum existimare possimus conjunctivum,
quamquam fortasse, quia est forma recentius ficta („neu-
bildung") analogiam sequitur futuri reduplicati et sigmatici.
no charfam <C*cara—(bhu?) —ä—m—
§ 4. Aeque ac conjunctivus etiam optativus natus est ex
duobus formis originalibus.
Indicativi athematici optativus fmgitur per —ië—iië— (in
sing.), —i— ii— (in dual, et plural.)
68
V es. *s—ië—, *s—iië— Skt. s—yâs, s—iyäs. A.v. h—yâg —
*s—ië—s. Lat. siës. Gr.
*s—i— *s—ii— Skt. s—yur, s—iyur. Lat. sïmus, sient.
Gr. ti^tv <C*f<T—ï—i^\'tv.
Indicativorum thematicorum fingitur optativus pei\' —oi—
(—oi— — vocahs thematica addito —ï—?)
V bher. *bher —oi—s. Skt. bharës. Av. barôis. Gr. 96-
Qoiq. Got. bairâis.
In Ungua latina nullae supersunt optativi formae per—oi—
fictae. cf Lindsay p. 513. s. f
Notio primitiva optativi non magis quam conjunctivi
derivari potest ab etymologia. Ex diversis functionibus,
quantum potest accuratissime defmitis, conjicienda est notio
primitiva.
*
Delbrück. )S. F. I. banc contendit notionem primitivam
esse optationem, de qua possitne ad effectum dari necne
nihil praesumitur. Idem ab hac significatione principali
dérivât usum potentialem, qui aeque originitus optativo as-
cribendus videtur. Brugmann contra Handh. IL p. 191,
rectius ferlasse, dijudicare non vult, qua relatione historica
inter se conjuncti sint usus optativus et usus potentialis,
aeque originales; a. v. quae fuerit notio omnium primitiva,
non liquet.
Optativus in sententiis negativis, eodem modo quo
conjunctivus, duobus utitur negationibus; verus optati-
vus sc. conjungitur cum ne (ftîj), potentialis contra cum
non {ov).
69
a. Optativus optativus, ut ita dicam. („wensehende op-
tativus"). e. g. II. 18. 98. avTi-Au xt&va\'iTjv. Plaut, passim: di
te servassint. Optativus, in forma conjunctivi: Cic. Milo.
34. 93. valeant cives mei, valeant.
Conjungitur etiam particulis optativis ut, utinam, si.
b. Inde oritur optativus in obsecrationibus et preci-
bus. e. g. Ennius Medea exul frg. 22. p. 118. ed.
M ïi 11 e r : Juppiter.....prius quam fiat, prohibesseis
scelus !
c. Si quis optat, non sua sponte, sed alterius optatione
coactus vel certe commotus, optativus fit concessivus. i)
e. g. Od. 8. 340. sq.
de(j[A,ol fiév TQig róaaoi dni\'iQoveg dficplg ïy^oitv,
vi^eig S\'éiaogàoiTt &éoi Tràaai re &iaipai,
avrag tytov tvSoi/xt nocQà \'^Qvaéj] ^^q^QoStTfj.
Vere concessivus est tîaoçàoiTe, vereque optativus {v8oi(4,i.
"E^oifp autem non vere concessive, sed alia jam qua-
dam notione usurpatur,^ propiusque accedit ad hypothe-
ticum, qui concessive proximus est, sed in sententiis
tantum negativis certo distingui potest, negatione se.
non (ov). Nascitur enim hypotheticus ex potentiali. cf.
infra sub e.
In sententiis negativis praeter has functiones nulla alia
exstat.
1) Cf. rationem qua derivandum censuimus conjunctivum concessi-
vum. p. 66.
70
d. Altera autem notio principalis est potentialis, (neg.
e. g. in locutionibus quae saepissime usurpantur: dicat,
dixerit quispiam. lêyoi, tlnoi Tig àp: „iemand zou
kunnen zeggen." Ovid. Met. 6. 193. sum felix! quis enim
neget boc; felixque manebo. Hoc quoque quis dubitet?
Inde oriuntur optativi, quibus quis utitur in voluntate
minus fortiter enuntianda, in modeste aliqua re contendenda,
ubi optando aliqua res indicatur, quam effectum iri fere
constat. Quo certior optationis effectus, eo propius optati-
vus accedit ad futurum.
e. In quodam rerum statu fmgendo usurpatur hypothe-
ticus. cf. sub c.
Non est quod miremur, conjunctivum et optativum inter se
tam contiguos factos esse, ut promiscue usurpentur, donee
in lingua latina in unum coaluerint conjunctivum. Etenim
quo certius et facilius id, quod optatur, effici potest, eo
citius ex optatione fit voluntas, eoque citius notio potentialis
abit in consilium, in futurum. In sententiis hortativis et
precativis, concessivis et hypotheticis, in sententiis in qui-
bus ét conjunctivus ét optativus accedunt ad notionem
futuri, in omnibus denique hisce constructionibus tam ten-
nuia et subtilia sunt conjunctivi et optativi discrimina, ut
saepissime dijudicare non possimus sitne conjunctivus lati-
nus conjunctivus an optativus originalis.
Paucissimis agendum est de optativi orationis obliquae
notione praeteritali in lingua graeca. Quae notio non inhaeret
71
optativo, sed nascitur ex sententiarum contextu, in senten-
tiis primariis praecedente tempore historico.
Ex eo jam, quod apud Homerum non invenimus hunc
usum optativi, colligi potest eum recentius esse ortum. (ex-
cipiendus modo Odyss. 19. vs. 463). Optativus, qui taU modo
usurpatur originitus est potentiahs. In contextu autem sen-
tentiarum in lingua posteriore sententia optativo modo enun-
tiata, quae originitus erat primaria paratactica, transit in
sententiam secundariam hypotacticam, unde videtur indica-
tivus orationis directae transire quasi in optativum in ora-
tione indirecta.
Simili ratione explicandi sunt conjunctivus et optativus in
ceteris sententiis secundariis, sive relativis, sive a conjunc-
tione pendentibus. Non enim, quod vulgo dicitur, relativa
vel conjunctiones regunt modes. Modi autem eandem vim
habent in sententiis secundariis atque in sententiis prima-
riis; relativis et conjunctionibus exprimitur tantum relatio
inter duas sententias.
§ 5. Quam autem significationem lïabeant conjunctivus
et optavivus aoristi jam non opus est ut fusius explicemus;
facile enim derivatur ab omnibus quae sub § § 2. 3. 4
disseruimus.
Exempla autem formarum in—so—sim, quae contuli
Cap. III, cum accurate interpretamur, lucide apparebit,
omnes earum formarum functiones facillime explicari ex
aoristi notione, additis, quas conjunctivo et optativo vin-
dicavimus, notionibus. Cum praeterea evidens videatur ety-
72
mologia aoristi formarum in—so—sim, facile caremus hypo-
thesi originis perfectivae.
Cap. III. § § 1. 2. 3 collegi omnia exempla, quibus
verum oplativum originalem vindicandum censeo. Quae
cum interpretanda examinamus, statim agnoscimus nullam
omnino adesse notionem praeteriti vel perfecti.
Omnibus enim locis is, qui loquitur, optât, cupit modo
quandam actionem fieri nihilque addit neque de tempore
neque de qualitate et genere actionis. cf § 1. a. b. p. 60.
Contenderit quispiam e. g. apud Plautum eodem usu et
sensu quo formas in—sm legi conjunctivum praesentis. Non
nego, nec tamen in ea re quicquam inest argument! contra
formas sigmaticas. Contendamus tantum licet, praesens, quod
est tempus actionis imperfectae, saepissime prope accedere
ad notionem aoristi, actionis absolutae. Neque in ea re est
quod miremur. Aoristus enim cum evanesceret, ejus in modis
subjectivis functiones potissimum transierunt in praesens.
Inde nobis, qui amisimus notionem aoristi, saepe difficilli-
mum est dijudicare verum notionis discrimen inter dicta
qualia: „di te amassint" et „di te ament." Attamen com-
pares velim di te servassint cum eo, quod legimus Asin.
654. Juppiter te mihi servet. Utroque loco nos vertimus
mogefnj—bewaren; nemo tamen negabit quoddam exstare
discrimen qualitatis actionis („aktionsart") inter formas ser-
vassint et servent.
Quanquam nemo est, qui revera contendat in hisce veris
optativis adesse notionem perfecti; atque ego quidem opinor,
fVî-
73
si tantum superessent exempla de quibus egimus, neminem
unquam formas sigmaticas perfecto ascripturum fuisse i).
Sequitur in exemplorum serie potentialis, cujus prae-
cipue frequenter leguntur formae faxim et ausim. Neque
hae formae, neque ceterae, quae eadem ralione adhi-
bentur: negassim, empsim, transaxim, cohibessit, optassis,
quicquam indicant nisi notionem potentialem actionis abso-
lutae. In lingua graeca formae fnonj faxim nihil respondebit
nisi {ovu) àv TTOitjaaifii. Non magis quam ex veris optativis,
ex hisce potentialibus explicare possumus nostrarum forma-
rum et perfecti cognationem.
Attamen, quod supra dixi p. 49, hypotheticus in sen-
tentiis condicionalibus obstare videtur notioni aoristi agnos-
cendae, cum in quibusdam exemplis p. 40 laudatis, inepta
ista futuri exacti notio solita vera et justa esse videatur.
Quare potius ea exempla recensenda putavi sub conjunctive
originali, qui in lingua latina indicativus factus est et deinde
ratione secundaria iterum conjunctivus fieri potest.
Ut omittam exempla quae minus cer^a sunt, procul dubio
praebent conjunctivum latinum, i. e. optativum hypotheticum
originalem, ea, quae sequuntur.
Aulul. 228.
Nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem venit Te
1) Obiter comparemus inter se locutiones latinas: di te ament. (optât.)
et di te amabunt (fut.) atque belgicas: God beware me. (optât.) et Gud
zal me liefhebben, (fut.)
74
bovem esse et me esse asellum :____„gesteld dat ik mijn
docbter uithuw" eet.
Capt. 712.
Nam cogitato, si quis hoe gnato tuo Tuos servos faxit,
qualem haberes gratiam? „gesteld dat een uwer slaven dit
uw\' zoon aandeed" eet.
Poen. 1208.
AN. Nimiae voluptatist quod in extis nostris portentumst,
soror, Quodque haruspex de ambabus dixit — AG. Velim
de me aliquid dixerit. AN. Nos fore invito domino nostro
diebus paucis libéras. Id ego, nisi quid dei aut parentes
faxint, qui sperem hauscio. „als niet het geval wil dat de
goden of onze ouders wat doen" eet.
Cf. Amph. 69. ed. Ritschl; Asin. 603, 612, 770, 794;
Cure. 380; Men. 416; Mil. 1417; Poen. 27, 428; Pseud. 533,
939^ 1022; Rud. 304, 1345 Truc. 60. De hisce locis judi-
care nolo, quia parum certi sunt parumqtie ad rem attinent.
Siquis malit, illos recenseat sub indicative latino et de sig-
nificatione videat Caput V. i)
In uno tantum horum locorum e forma etiam constat esse
conjunctivum se. Aulul. 228. Hoc loco si conjunctivus (i. e.
optativus) non pendet ab acc. c. inf., quod equidem opinor,
vertere possumus: „gesteld dat ik mijn dochter heb uit-
gehuwd;" qua tamen ratione ut vertamus, nulla re cogi m ur,
1) Exeraplum graecum opt. hypothetici sit Iliad. XIX. 321. 322.
.... O?) ftè-v yÜQ Ti xaxé>ieQOV aki.0 Ttd&oi/ii.,
ovâ\' fl Kal tov TtaTfi\'oi; arcoifd-uiiévoto TTvd\'oi/i-rjv.
75
nisi opinione quadam praejudicata. Immo melius et magis secun-
dum mentis normas vertemus: „gesteld dat ik mijn dochter
uithuw (aoristus), dan komt het mij in den zin.. .," eet.
Sin autem conjunctivus pendet ab ace. c. inf., locassim est
oratio indirecta pro eo quod oratione directa foret: si filiam
meam tibi löcasso, tu eris bos et ego ero asellus. Hoe si
verum est, notio formae locassim, quae videtur perfectiva
non imputanda est ipsi formae, sed formae locasso.
Simili ratione explicanda sunt cetera hypothetici exempla
Neque magis quam ex veris optativis et potentialibus, ex
hisce hypotheticis unquam nasci potuisset opinio de origine
perfectiva, nisi exstarent formae in ~so.
Sequuntur exempla conjunctivi ab originali conjunctivo
derivandi. Fortasse aliquis in quibusdam sententiis negativis
potius agnoscel optativum originalem; nemo tamen negabit
in nullo horum exemplorum formam sigmalicam quandam
habere notionem perfecti; immo qui integre judicat facilius 3
notione aoristi locutiones quales sunt: cave dixis, ne dixis,
metuo ne faxit, cave ne dixis interpretabitur. Ne ex hisce
quidem formis explicari potest origo perfectiva.
Objiciat mihi aliquis, quamvis haec vera sint de vi syn-
tactica, formas tamen in—sim artissime se adjungere per-
fecto in—si et inde jam nasci opinionem de origine perfec-
tiva. Attamen paucissimae tantum nituntur perfecto in—si
Quare, quod saepius contendi, formae in—sm ét notionem
ét etymologiam, quae plerumque eis ascribuntur, perfecti vas
sumpserunt de formis in—so.
Superest ut et his abrogemus notionem perfect! easque
exphceraus origine et notione aoristi. Jam supra, prius-
quam exempla enumerarem, paucis eg! de ratione qua illas
formas explicatas volo. Artius autem conjuncta est quaestio
de significatione futur! exact! in—ro, quam ut hoe capite
rem tractare possimus. Qua de causa Capite V actur! sumus
de vi syntactica formarum in—so et formarum futuri exact!
et conj. perfect! per—r— fictarum.
De vi syntactica formarum in—so et formarum futuri
exacti et conj. perfecti per—r— fictarum.
§ 1. Capite IV vidimus facillime omnes, vel certe plerasque
formas, quae in lingua latina habeantur conjunctivi, m~sim
cet., explicari ex aoristi notione, neque esse, cur ex hisce
tantum formis, unquam exstiterit opinio de origine perfectiva.
Formae tamen in—so, quae sunt indicativi latini, nostram
oppugnare videntur interpretationem, cum prorsus eodem
sensu et usu inveniantur quo futurum exactum solitum.
Supra autem, p. 52, paucissimis verbis jam adumbravi
explicandi rationem, qua adhibita etiam futuri exacti signifi-
cationem sine ulia difficultate derivare possimus ab aoristi
notione originali.
Contrarie itaque ei, quod vulgo fit, minime ex similitudine
syntactica formarum in—so et futuri exacti, quod, a perlecto
derivatum, cum eo artissime conjunclum videtur, etiam formis
sigmaticis indicativis, et inde conjunctivis, vindicatur notio
perfectiva, sed quod conjunctivi in—sim nituntur etymologia
aoristica, eisque inesse videtur notio aoristi, indicativorum
78
in—so etiam usus ex quadam notione aoristica explicandus est.
Quae cum ita sint, facere non possumus, quin parem vim
syntacticam formarum in—so—sim et in—ero—erim, prae-
cipue autem futuri exacti, explicemus ex notione quadam
originali formarum in—ro—rim, quae aut prorsus e van uit,
aut, quod rectius fortasse, latet adhuc in quibusdam con-
structionibus, ubi ratione adhibita earn recognoscei-e licet.
Quare hoc praemittendum censeo: neque conjunctivo per-
fecti, neque futuro exacto originitus inerat notio perfectiva.
Nec difücile est enumerare aliquot perf conjunctivi soliti
exempla, ubi eodem usu et sensu tempus illud adhibeatur,
quo formae in—sim.
Cic. Phil. 12. 6. 14. quod dei omen averterint.
Bacchid. 334. mihi dederit velim.
Casin. 396. deos quaeso, ut tua sors ex sitella effugerit.
Epid. 258. si aequom siet me plus sapere quam vos,
dederim vobis consilium.
Capt. 599. quid si hunc comprehendi jusserim.
Saepissime legitur: dixerit quispiam.
Amph. 608. cave responderis.
Asin. 374. cavebis ne commutaveris.
Non necesse videtur enumerare exempla generis dicendi,
quo per ne c. conj. perf. hidicetur imperativus negativus.
Quod ad futurum exactum, perlegas velim exempla sub
Cap. III. B. adlata, ubi invenies formas per—r—et—s— fictas
adhiberi eodem usu in eadem sententia; et satis erit investi-
gare usuni futuri exacti apud quemvis auctorem, ut tibi
79
persuadeas formarum sigmaticarum usum Plautinum reli-
quis scriptoribus prorsus parem esse.
Quam rem explicare non possumus nisi nitimur hypothesi,
perfecti latini indicati vum continere ét perfecti originalis ét
aoristi originalis indicativum; perfecta ergo in—si aliasque
perfecti formas existimandas esse aoristes originales sive
sigmaticos, sive reduplicates, sive non^—reduplicates.
Quae ubi pro vero accipimus, statim nos offendet, con-
junctivum perfecti et futurum exactum non nisi dificillime
existimari posse formam integram et individuam. i) Fortasse
cogitabit aliquis de forma recentius ficta 2), linguae latinae
propria, quae exstiterit post perfectum et aoristum confusa.
Quod verum esse posset, si beeret in nostris fotmis agnos-
cere compositionem radicis perfecti cum foiinis es. Id
vero jam ab initio repudiandum videtur. Talem enim com-
positionem agnoscere vix licet in formis, quae oriundae sunt
ex historica fere, quam nos novimus linguae aetate, quia
répugnât linguae naturae. At si sint formae prae-historicae
non magis veri simile videtur, radicem es in compositione
eandem servasse formam, quam habeat in verbo simplici.
Haec autem compositionis opinio ex externa tantum similitu-
dine formarum, quae hue pertinent, verbi esse, nata est.
Pari laborat difficultate opinio, prototypum nostrarum
formarum originitus ascribendum esse perfecto, unde post
confusionem transient in aoristum.
1) Id dico, quod germanica vocant „einheitliche bildung".
„Neubildung".
80
Syllaba enim —er— ffec—er—oj, quod scimus, nulla
fatione in quadam perfecti forma explicari potest, nisi com-
positione ista parum probabili cum v es.
i Tertia igitur, quae restât, opinio examinanda est. Proto-
^ typus formarum in—ro—rim quaedam est forma originalis
aoristi, unde prolapsa est per totum perfectum latinum.
\' Eam opinionem cum sequimur, nullam habet diflicultatem syl-
r, laba —er—, quippe quae facile derivetur a syllaba —efd, ijs—,
? qua scimus quasdam aoristi formas tingi.
In forma autem primitiva quaerenda statim praetermittendae
\\ sunt formae, a formis haud dubie perfectivis derivatae, quales
sunt tutudi, dedi, praeterea omnes in—vi et—ui. Aeque
excipienda mihi videntur perfecta in—si (—s aoristi) et per-
fecta, qualia sunt fuit, scidit, fidit, tetigit, cecidit, eet. quae
fortasse sunt aoristi. cf Brugmann. Grdr. II. p. 1235. Veri
simile enim videtur unamquamque radicem, quae aoristum
ex se creare possit, unum modo originitus fmxisse aoristum.
Potius ergo quaerenda est forma aoristi originalis, quae
in loquentium sententiis artissime conjuncta erat cum quodam
perfecti indicative, unde se extendere poterat per omnia
perfecta. Illam formam originalem perf. conjunctivi et futuri
exacti pfototypum, invenisse sibi videtur Brugmann. M. U.
III. p. 16. sq. in formis viderim et videro, quas comparai
cum graecis rjdt], tidœ, aStli^u, nisi quod gtaecarum forma-
rum forma originalis est—ës—aoristus, latinarum autem—is
—aoristus. (.Skt.—as—vel—-is—). cf. Handb. II. p. 168; Grdr.
II. S S 836. 841.
<
634
indicativus: *e—ueid-—ë (g. i) s—m. Skt. avëdisham; Gr.
fjSîj <*~Fft8—e(r—c<; Lat. vid—is—[ti], vid—er—[am].
conjunctivus: ueid—ë (a. i) s—ë (ö)— Skt. vêdishâni (for-
ma prim. *vêdishâ), vëdishâs, vëdishât; Gr. flà&a *Feiô~
ea—CO (in ceteris personis hic conj. transiit in conjunctivum
indicativorum thematicorum per—ë—o— fictum); Lat. videro
<:*ueid—is—ô, videris.
optativus: *ueM—ë (9. i.) s—iê (ï)-m. Skt. *vëdishyâm;
Gr ti8tl7]V<. *FfiS——itj—V, HÔfijxev C*Ffi8—éf?—«—iJ.ev;
Lat. viderim <*uej.d—is—ië—m. (—ië— abiit in—i— analo-
gia pluralis), viderïmus <;*ueid—is—i—mus. (plerumque
ï ex conjunctive translatum pro ï.)
Comparandae sunt autem formae V i.
Forma cujus probabiliorem fuisse formam contendit
Brugmann Grdf. IL p. 1194. yita. vel adeo fjea, loco ^ta,
quod est traditum, derivanda creditur a forma *é—n—ea—«.
indicativus : *e—ei—es—m. Skt. aor. med. ây—ish—ta.
Lat. i—is—[tis].
conjunctivus: "ei—is—ë(ô)— Lat. iero.
Umbr. eest. <:*ei—es— et(i) rzz ibit.
optativus: *ei—is—ië—ra>- ierim.
Itaque, ut in lingua graeca fj8i] erat prototypus posterioris
plusquamperfecti, ita in lingua latina formae videro,
viderim, iero, ierim, sunt fundamentum quo nituntur
futurum exactum et conjunctivus perfecti. Quae formae
facillime conjungebantur cum indicativis vidi et ïï. (antiqui-
tus iï. Skt. *îy—ë, ïy—ur. <*:ii—ai.) Obiter animadver-
82
tendum inde explicari, quare perfectum verbi ire plerum-
que careat littera v. oï. Sol m s en. Stud. z. I. I. p. 179.
Ost h off Perf. p. 225.
Sive tantum ex hisce formis videro et iero sive etiam
ex formis quales scii: sciero, ~cii: —ciero, —sii: —siero
nascebatur copulatie et quasi necessitudo conjunctivi et op-
tativi aoristi atque indicativi perfecti, plurima exstant per-
fecta, a quibus analogia trahente derivari possent formae
in—ro—rim, ita ut ab illis profecta per analogiam extende-
rentur per omnes perfecti indicatives. Partim ex sententia-
rum contextu, partim ex analogia et systematis necessitate
(systeemdwang") formae in—ro—rim eodem tempore acce-
perunt notionem futuri perfecti et conjunctivi perfecti. Lo-
quentium sensibus abstrahebantur suffixa, quae esse vide-
bantur, a radice perfecti, et deinde existimabantur formae
verbi esse. (Item in indicative et conjunctivo plq.per-
fecti et in infmitivo.) Romanis, qui systemate omnia com-
prehendere studebant, non sufficiebant paucae quaedam
formae harum similes, sed cuique paulatim perfecto suffige-
bantur talia quasi-suffixa. Quo vero magis extendebatur
forma illa recens facta („neubildung") per totum perfectum,
eo magis particeps facta est notionis perfecti, etiam, immo
praesertim cum fmgeretur a veris perfectis originalibus.
Qua ratione exstitit pulcherrimum illud, quod videtur,
systema perfecti. Etenim, quoque perfecti indicativo additis
indicativo imperfect! et futuri conjunctivo praesentis et im-
perfect! verbi esse, fingebantur quasi indicativus plq.
83
perfecti et fut. exacti nee non conjunctivus perfecti et piq.
perfecti.
Re ipsa intellegitur, accurate indicari non posse, qua
ratione et successione per longum spatium temporis exstiterint
nostrae formae. Non statim per totum perfectum extendebatur
analogia, neque statim novae formae solam accipiebant
perfecti notionem aut evanescebat notio originalis aoristi,
quae formis prototypis inhaerebat partimque necessario
transibat in novas formas.
Formae autem sigmaticae originitus eodem usu et
sensu erant quo aliquot formae pleniores. Quare tamen a
formis per —r— fictis analoga derivabantur, nec a formis
sigmaticis ulla fmgebantur similia? Quia longe iniquiore
erant condicione, quam ut possent certare cum formis per—r
fictis. Minime enim nitebantur necessitudine, quam dixi,
systemaiica („systeemdwang").
Postquam forma originalis, unde ortae erant, aoristus sc.
sigmaticus, in lingua latina per se non jam exstabat transi-
itque in perfectum, conjungebantur quidem cum perfecto,
attamen modo cum minima parte perfecti, cum perfectis
in—si, quae praeterea tantum fmgebantur a radicibus con-
sonanticis. Qua re probibebantur formae sigmaticae quomi-
nus analogia extenderentur.
Formae contra in —ro—rim mediae quasi erant nec
cum ulla propria indicativi perfecti forma conjungebantur. i)
1) Indifferent, wat betreft den vorm van den ind. perf.
-ocr page 104-84
Itaque formae sigmaticae, non jam vitales, paulatim obsole-
verunt et evanuerunt. Functiones formarum sigmaticarum
deinceps transierunt in formas in—ro—rim, unde tamen
magis magisqiie crescente conjunctione cum perfecto, par-
tim revera, partim specie tantum amotae sunt tralataeque
in alias verbi formas.
§ 2. Maxime id factum est in conjunctivo perfecti, quia
in hac forma notio originalis nulla nitebatur causa acces-
soria.
In sententiis optalivis, quales sunt: ita di faxint, di te
servassint, etiam si quis formas faxint et servassint ascri-
beret perfecto, non pro iis poterat dicere fecerint et serva-
verint, quia in illis formis nimis sentiebatur vis perfectiva
perfecti verum feci et servavi. Conjunctivus perfecti, ubi
legitui- in sententiis optativis, quales paucae quaedam in-
veniuntur, plerumque existimare licet auctorem revera indi-
care voluisse notionem perfecti -, idemque ratum est de
conjunctivo perfecti concessivo. Etiam apud Plautum quem
perlegens circa 50 adnotavi locos, ubi utilur conj. perfecti
sensu non-perfective, unam vel duo tantum inveni sententias
optativas cum conjunctivo perfecti sensu aoristi adhibito
e. g. Cas. 396. deos quaeso, ut tua sors ex sitella effugerit.
Saepius invenimus conjunctivum perfecti potentialem et
ne c. conj. perf. ad indicandum imperativum negativum.
(accedunt constructiones cave et cave ne e. conj. perf.). De
usu potentiali cf. Fr. Cramer, de perf. conj. usu poten-
tiali. diss. Marburg. 1886. Exempla Plautina potentialis
85
adhuc exhibent originalem aoristi notionem; notio enim
perfecti prorsus répugnât usui potentiali. Apud Terentium
consulte formae per —r— fictae usurpantur pro formis
sigmaticis, et illae etiam sensu originali. Post Ciceronem
demum frequentatus est usus potentialis conjunctivi perfecti
notitia linguae graecae, in qua frequentissimo in usu erat
potentialis addita particula sc. av. Hujus potentialis usu
adducebantur Romani ut conjunctivo potentiali „sententias
et judicia leniore et blandiore vestimento induere[nt]".
(Cramer). Linguae item graecae notitia adducti sunt,
ut discernerent in lingua latina graecum aoristum addito
av et praesens addito äv. Graeco praesenti respondebat
praesens latinum, at aoristo nihil erat, quod responderet
nisi perfectum, praesertim cum in indicativo haberat praeter
suam notionem etiam aoristi. i)
Itaque conjunctivus perfecti recuperavit notionem origina-
lem in usu potentiali, eo facilius quod nunquam prorsus
obsoleuerat ille usus. Attamen artis finibus semper com-
prehensus est, quia loquentium sensibus conjunctivus per-
fecti erat conjunctivus indicativi perf., et aoristi functiones
magis magisque transibant in praesens.
Restât ut agarnus de conj. ])erf. addito ne, quo solet
indicari imperativus negativus. Apud Plautum 17 inveni
locos ubi legitur ne c. forma sigmatica et 22 ubi posita
est forma in—rim. Pari ergo in usu sunt in hisce
1) Cf Cramer. 1. !.. p. 67.
-ocr page 106-86
sententiis; apud Terentium tamen una tantum i) legitur
forma sigmatica post ne. Formae igilur per—r—fictae ét
propter originem ét propter aequiperationem cum formis sig-
maticis acceperunt usum qui a perfecti notione alienus est.
Fortasse etiam hic usus obsolevisset et transiisset in praesens,
paucissimis formis exceptis, nisi eodem modo, quo usus
potentialis, linguae graecae notitia latius perrexisset. In
latinitate archaica saepe usurpabatur ne c. conj. praes.
sed postea, ut in lingua latina idem discrimen enuntiaretur,
quod graeca exprimitur constructionibus noiijg et f^i^
noiijßfjs. ne c. conj. praes. adhibebatur in praescriptis ge-
neralibus et in sermone familiari, in ceteris tamen impera-
tivis negativis frequentatus est usus conjunctivi perfecti,
quod ad formam, aoristi, quod ad notionem. Si quis quaerit,
quare hic usus certae fere norraae acceperit vim, nihil
equidem habeo quod respondeam, nisi forte hac in re Ro-
manis opus fuit quodam systemate et constantia.
Idem quod de ne c. conj. perf., dicendum est de cave
(ne) c. conj. perf.
Tempore Plauti jam prorsus transiit conjunctivus perfecti
in systema perfecti, excepto usu potentiali et prohibitive,
de quibus egimus. Lübberto auctore apud Plautum 215
invenimus locos ubi usus est conjunctivo perf. sensu prae-
teritali, zb 50 contra^ ubi servatur notio aoristi 2).
1) Heaut. 187.
2) Exceptis sirit cf. S olm sen. l.L p. 179, faerim cet. et perfectis
praesentibus novi, odi, rnemini, perii.
87
Post Plautum ohsoleverunt formae conjunctivi sigma-
tici. Apud eum circiter 95 inveniuntur hujus formae
exempla, a paucioribus tamen verbis derivata; ita ut jam
quasi formulae factae esse videantur, quales paucae quae-
dam numero, praecipue faxim et ausim, postea adhuc in
usu sunt. Apud Terentium 13 tantum leguntur conjunctivi
sigmatici (itaque pro numero comoediarum comparato cum
Plautino 39), quorum 9 derivantur a verbo facere. Itaque
illo tempore non jam sunt sermonis urbani.
Obiter animadvertendus est proprius quidam usus formae
videri{n)t apud Ciceronem et posteriores ubi indicatur res,
quae alieno iudicio relinquatur e. g. Cic. Tusc. IT. 42. sitne
igitur malum dolere necne, viderint Stoici..
Oriturne hic usus inde, quod viderit est prototypus con-
junctivi perfecti? Conferendum quod infra dicturi sumus
de usu formae videro.
§ 3. Restât ut paucis agamus de formis in—ro et—so,
quae indicativi sunt in lingua latina. Altius res repetenda
est et iterum laudandum, quod scripsit Lübbertus I. I.
p. 80.81. „Man hat auch bei diesen formen (sc. in—so)....
gewöhnlich der meinung gehuldigt, dass ein syntaktischer
unterschied der synkopierten und der volleren formen nicht
besti\'mde.....[aber] die volleren formen des futurum exactum
bezeichnen in dem ausgedehnteren theile ihres gebrauchs
das rein zeitliche bevorstehen einer vollendet gedachten
handlung. Sie enthalten gewöhnlich eine reine Zeitangabe,
indem sie die Vollendung der bezeichneten handlung mit
bezugnahme auf eine andre handlung als den ausgangspunkt,
von dem ab diese andre beginnt, bestimmen.....Die syn-
kopierten formen..... haben die fähigkeit der rein tempo-
ralen bedeutung nur in der ersten person singularis (faxo,
anlasse), in allen übrigen personen dagegen bezeichnen sie
noch ein bedingt bevorstehendes sein, sie enthalten noch
nicht eine directe Zeitangabe in der zukunft, sondern
drücken das bevorstehende sein gleichsam mit einem anflug,
einer leisen färhung von hypothetischen Charakter aus."
Eadem notione hypothetica etiam leguntur formae in—ro.
Usus ille utrarurnque formarum in sententiis condicionalibus,
et quae iis pares sunt, est usus originalis conjunctivi aoristi.
Supra jam diximus in condicionibus conjunctivum indicare
id quod jam pro certo praesumatur i). Inde nascitur indica-
tivus linguae latinae post si; attamen quia id, quod pro certo
praesumitur, nondum certum est, remanet semper in condi-
cionibus notio illa hypothetica. At vero, objecerit aliquis:
in versione nunquam exprimitur notio aoristi; utraeque
formae hypothetice indicant actionem perfectam. Concede,
sed tamen in versione modo indicant perfectum, neque id
a natura formarum derivandum est. Supra, antequam exempla
in—so enumerarem, adumbravi rationem, qua hae formae
interpretanda sint. Jam statim ubi comparamus usum linguae
graecae, quae retinuit aoristum, dubitandum videtur de
nostrarum formarum notione perfectiva. Latinum enim si fe-
1) Voraussetzung\'.
-ocr page 109-89
cerîs graece erit iàp Trotrjnfjg Vert ere quidem possumus:
„indien gij gedaan zult hebben", ét graecum ét latinum,
sed cum eo modo vertimus, ita vertimus tantum propter
contextum, et, quod ad formam latinam, propter cognationem
et conjunctionem cum perfecto, Quare accuratius disseren -
dum de ratione interpretandi formarum in—so et—ro.
Aulul. 57. „si ex istoc loco excesseris aut si respexis,
ego te dedam discipulam cruct\' utiiusque formae praebet
exemplum pari usu. Concédas mihi, formas excesseris et
respexis, quod ad formam, aoristos esse posse. In condici-
onibus semper originitus adhibendus est aut conjunctivus
aut optativus; indicativi enim indoles répugnât condicionis
naturae quoniam actio condicionalis non immediate et
tamquam res re al is percipitur, sed mediate et non
tamquam res realis cogitatur i) de cujus effectu
nondum constet. At quo certius, quod est in condicione,
praesumitur, eo potius utendum erit conjunctivo aut optativo.
Conjunctivus autem adhibetur si constat fere condicionem
effectum habituram, et ex hoc conjunctivo oritur indicativus in
condicionibus, quo utitur lingua latina. Ille indicativi tamen
usus minime originalis existimandus est. Excesseris autem
et respexis, si sunt aoristi formae, sunt conjunctivi aoristi.
Sicut in sententis secundariis, quibus continetur notio
notionem primariae antecedens, ^^ quales sunt condicionales,
optativus originitus est hypotheticus, item originitus con-
1) Cf. p. 61.
3) Priorische byzinnen.
90
junctivus est hortativus; conjunctionibus indicatur tantum
vinculum sententiae primariae et secundariae, fitque ex
conjunctivo hortative conjunctivus quo indicatur id, quod jam
pro certo praesumilur. („Voraussetzung"). Igitur proprie
vertemus : „ga weg of zie om, dan zal ik je," nec praesente,
nec perfecto, sed aoristo. Add ita conjunctione si sententia
reddi potest versione : verondersteld, gij gaat weg of kijkt
om, cet.
Deinde tria nova cogitata subnasci possunt;
a. actio condicionalis alteri tempore anteit;
b. actio condicionahs aliqua quidem ex parte perfecta
sit necesse est, antequam altera incipere possit.
c. actio condicionalis, nondum perfecta, pendet ab ipsius
qui loquitur, vel alterius voluntate; in futuro igitur perficietur.
Unde oritur interpretatie et versio „indien gij weggegaan
zult zijn of omgekeken zult hebben, dan cet..
Videmus igitur notionem futuri exacti in condicionibus,
derivari posse a notione aoristi. Attamen interim aoristus
transiit in perfectum accepitque notionem, si non veri per-
fecti logici, at cerie notionem actionis praeteritae. Conjun-
ctivi aoristi e contextu quandam accipere possunt notionem
praeteritalem et inde vicissim videbatur a perfecto etiam
fmgi licere formas de aoristo desumptas. Hac mutua qua-
dam notionis et formarum permutatione magis magisque a
perfectis, praecipue ubi usurpabantur vi aoristica, fingebantur
formae in—ro, quae artius vicissim cum perfecto conjun-
gebantur,
91
Deinde prorsus in formas perfecti abierunt suamque noti-
onem aoristicam, aut specie tantum, aut revera amiserunt.
Cujus rei causae accessoriae etiam hae sunt:
a. formas in—ro, quae habent notionem perfecti, quod
videtur, etiam a veris perfectis fmgere licet et revera ita
finguntur ;
b. interdum actio condicionalis omnino perfecta sit ne-
cesse est, ut altera incipiat;
c. in perfecti systemate opus erat futuro perfecti, quod
praebere videntur formae in—ro;
d. his formis accuratissime indicari putabant actionum
consecutionem. .
Illis causis hae formae aoristi, qui per se in lingua latina
evanuit, latius perrexerunt et insertae sunt in tempus, quod
principalem notionem aoristi indicativi suscepisse videbatur,
in perfectum.
Formae sigmaticae, quae in eadem sententia eadem
leguntur notione qua formae per —r— fictae, a Romanis
eidem interpretationi subjectae sunt, praesertim quod partim
nitebantur indicati vis perfecti in—si.
In glossis igitur utrasque formas pares existimant et
indidem derivandas putant. Jam dixi aequiperationem for-
marum in —sim et —rim tantum ex tralatione futuri
exacti natam esse, cum notio perfectiva, quae pulcher-
rime quadret cum usu futuri exacti et formarum in —so,
minime in formis in —sim, quod vidimus ex allatis exem-.
plis, adhibenda est.
92
Inde nata est inepta ista glossa Nonii in Pacuv. 298. ed.
Ribbeek: veniam -precor, ptetens ut quae ago, egi, axim
verruncent bene, in quo Nonius 5Ü5. 16. s. v. axim inter-
pretatur: axim: egerim; quod, quam absurdum sit, statim
apparet. Quid enim sibi vult egerim juxta egi9
Formae autem in —so, quibus inerat notio aoristi, quam
amisit lingua latina, primum transierunt exemple formarum
in —ro, quae perfecto inserta sunt, in sensum perfectivum,
et deinde quia nulla verbi forma nitebantur, obsoleverunt
eorumque locum obtinuit futurum exactum, nova perfecti
syslematis forma Vitalis.
Post Plauti tempus e sermone urbano formae sigmaticae
evanuerunt. Non tamen eatenus ut formae in —sim, apud
Plautum formae in—so factae sunt quasi formulae; sed jam
Terentius eas quoque rejecit.
Jam apparet notionem, quam agnoscit grammatica, futuri
exacti et formarum in—so, natam esse ex usu in sententiis
condicionalibus et quae eis sint pares.
Usu paululum rautato ex constructione condicionali oritur
quod dicit Lübbertus l. l. p. 81, „eine reine Zeitangabe,
indem sie die Vollendung der bezeichneten handlung mit
bezugnahme auf eine andre handlung als den ausgangs-
punkt, von dem ab diese andre beginnt, bestimmen." Eva-
nescit levissima illa notio hypothetica, quam recte animad-
vertit Lïibbertus p. 81 in formis in—so et multis formis
in—ero, atque majoris fit momenti notio perfecti; ponitur
in condicione actio uscjue ad finem perfecta, antequam
93
altera incipere possit. Non tamen visa est exstare causa,
quare in exeraplis enumerandis, auctore Lübberto secer-
nerem exempla pers. sing, a ceteris quae litteram i con-
tinent („iota—personen") Quamvis enim plerumque pers.
sing, habeat notionem „einer reinen Zeitangabe," ea
notio gradatim nata est ex notione ceterarum forma-
rum, quia, quod facile intellectu, pers. sing, minus
hypothetice voluntatem vel propositum enuntiat quam cete-
rae personae.
Notione illa derivata formarum in—ro in condicionibus,
abstracta est et facile traiislata in sententias primarias. Ex
eo, quod est „si feceris" nulla ratione habita originis notionis
quae artissime cohaeret cum constructione condicionali, facile
deductum est: feceris — gij zult gedaan hebben; ita
natum est futurum perfecti, analogiam sequens futuri prae-
sentis. Formae sigmaticae nunquam talem acceperunt noti-
onem, idque mea quidem opinione, quod formae per se
exstantes non nitebantur perfecto. Notionem quandam per-
fectivam acceperunt in condicionibus sed tantum ex analogia
notionis formarum in—ero, quae tamen notio formarum in—so,
absoluta fieri non poterat quia nullo systematis adminiculo
nititur. Sola forma faxo differt a formis ceteris; plerumque
enim usurpatur pro futuro — faciam. [Poen. 888 indicasso
(M a d V i g) et Miles 328. observaviso (L ü b b e r t) praetermitti
possunt]. Haec forma faxo existimanda est conjunctivus aoristi
originalis notione futuri, qui jam in lingua vetustissima usu
arreptus, quasi factus est immutabilis formula. Obitur anim-
94
adversuni volo post faxo originitus ponendum esse conjunc-
tivum. cf. Lübbert, p. 101.
Maxima laborat difficultate usus formarum in—ero eet.
(praecipue pers. sing) in sententiis prirrariis, ubi ét apud
Plautum, ét apud posteriores babent notionem futuri.
Quem usum Madvigius in 7 dividit classes; quae tamen
divisio non est magni momenti, quia non nititur forma
verbali, sed vocabulis quae accedunt. Jure id animadvertit
M ei fart, de fut. ex. usu plautino. diss . Jena 1885, con-
sentiente Cramer. Arch. f. lat. lex. IV. p. 594 sqq.
Qua tamen ratione ille usus explicabitur? Non licet cogitare
de fortiore genere, quod dicunt, dicendi („energie des
ausdrucks"), quo, quod futurum est aliquid, pro jam per-
fecto praesumitur. Potius ille usus formarum in—ero deri-
vandus videtur a notione originali, conjunctivi sc. aoristi, et
ad banc opinionem firmandam adducendum imprimis quod
videro, prototypus posterions futuri exacti, banc accipit
et admittit notionem futuri primi.
Nec sane id ita fieri potuisse negari potest; attamen non
ea ratione ille mihi usus interpretand us videtur. Mirum enim
foret Plautum, apud quem in ceteris constructionibus jam
posteriorem notionem futurum exactum acceperit, tam integre
servasse in forma l\'\'® pers. sing, in sententiis primariis
notionem conjunctivi aoristi, quae facillime transeat in
notionem futuri. Fuit quidem notio illa originalis quasi
fundamentum posterioris usus, ipse vere aliunde explicandus
est, et quidem ex sententiis, quales sunt: Pseud. 512 si
95
apstulerisy mirum et magnum f acinus feceris. Capt. 659.
pol si istuc faxis, haud sine poena feceris. Quae sententiae
cum scribebantur, jam diu formae apstuleris et faxis
Romanis hoc significabant: fsij actio auferendi et faciendi
a te perfecta erit. At si perfecta erit, alia actio fiet vel,
quod hue pertinet, facta erit. Etenim in utraque sententia
simul atque actio auferendi et faciendi perfecta erit, eodem
tempore perfecta erit actio („magnum facinus" et „haud
sine poena") faciendi. Unde natura est praescriptum gram-
maticum: actio in sententia primaria et secundaria, cum
eodem tempore in futuro perfecta fingitur, utendum est futuro
exacto. Similia exempla sunt: Si dixero mendacium, solens
meo more fecero. Argentum nisi quis dederit, nugas
e ge rit. Quod si non dederit atque hic dies praeterierit,
ego argentum, ille jiisjurandum amiserit.
Ex talibus sententiis facile aliquis efficere poterit futurum
exactum in sententiis primariis non multum differre a futuro
primo, eo magis cura saepissime etiam leguntur sententiae
secundariae in futuro exacto, quarum sententiae primariae
sint in futuro primo.
Accedit quod juxta sermonem urbanum, sermo vulgaris
libenter longis verborum et formarum ambagibus aliquid
enuntiat. Talia inveniuntur e. g. Bacch. 695. perge ac
facile perfeceris. Capt. 344. at nil est ignotum ad
illum mittere; operam 1 use ris. Men. 271. cape atque
serva: me lubente feceris. ibid. 661. ego faxo referetur.
Ex re tua, ut opinor, feceris. cet. Comparandae sunt
i
-ocr page 116-96
nostratum dictiones vulgares: wat wou u gehad hebben?
Ik zou hem graag eens gesproken hebben, in quibus vulgus
utitur perfecto pro praesente.
In exemplis, quae enumeravi, quadam argumentatione
explicari potest futiirum exactum, quod tamen eodem tem-
pore tam prope accedit ad futurum primum, ut in sermone
vulgari, qualis est sermo Plautinus, maxime percrebresce-
ret usus futuri exacti pro futuro, et quasi formula fieret,
praecipue in pers. sing.
Usus tamen ille, quamquam nititur fortasse notione ori-
ginali, ortus est, postquam futurum exactum factum erat
futurum perfecti. Quod saepissime futurum exactum pro
futuro legitur in fine versuum, quia maxime metro aptum
est, eo fortasse explicabitur quare tanlopere extenderetur,
id vero rei rationem non mutat. cf. Cramer. Arch. f. I. I.
IV. p. 595. Apud posteriores praecipue legitur tali usu
videro. Oriturne id inde quod videro est prototypus futuri
exacti? Draeger. Histor. Synt. I. p. 260. novem enu-
merat locos Ciceronis, et in illis unum ex libris ad Att; sex
exempla aliorum verborum, et in illis quatuor ex libb. ad
Att.; praeterquam in vocabulo videro videtur ergo ille usus
fut. exacti pertinere ad sermonem familiarem. Comparan-
dum est quod p. 87 diximus de usu conjunctivi perfecti
viderim.
Itaque in sermnne urbano posteriore ille usus evanescit
quia in talibus constructionibus fut. exactum non quadrat
cum vera temporum in sententia relatione. Vitalis modo
97
erat constructie futuri exacti in sententia primaria et secun-
daria quando utraque actio eodem fit tempore.
Itaque futurum exactum linguae latinae in constructione
condicionali et relativa saepissime, quamvis loquentium sen-
sibus prorsus mutatum est, revera origirialem praebet noti-
onem conjunctivi aoristi.
Formae denique sigmaticae, conjunctivi et optativi aoristi
sigmatici paulatim loco suo pulsae sunt formis alterius aoristi
sigmatici, quae tamen perfecto et inde verbi latini systemati
se adaptaverunt ; formae autem nostrae in—so—sim nulla,
post aoristum et perfectum confusa, forma pro adminiculo
nitebantur.
Apud Plautum vivunt adhuc in sermone familiari vel
paene vulgarij apud Terentium evanuerunt in sermone poli-
tiore. Si licet quicquam colligere e XII tabb. fragmentis,
contendere poterimus anno circiter 450 aCn formas sig-
maticas, si non solas, attamen fuisse -praecipuas, at vero
magis magisque obsolescentes vitam traxisse usque ad Plauti
tempora, circiter annum 150 aCn.
Quae post Plautum leguntur formae aut tbrmulae inmu-
tabiles sunt, aut in documentis publicis desumptae sunt de
antiquioribus documentis, aut apud scriptores posteriores
archaïsmi.
Quousque in sermone vulgari vixerint, fortasse effici poterit
ex hodierna lingua latina vulgari, linguas dico Romanas.
i
-ocr page 118- -ocr page 119-H E s E s.
-ocr page 120- -ocr page 121-L
Tacitus. Ann. 16. 19. Audiebatque referentes
nihil de iramortalitate animae cet.
legendum: audiebantque referentem.
Cicero, pro Milone. 5. § 12. Illam vero senatus non
sententiis suis solum, sed etiam studiis comprobavit.
legendum: Imrao.
Juvenalis. Sat. 12. 73. ed. Weidner.
.....cui Candida nomen
scrofa dedit; laetis Phrygibus miserabile sumen,
et nunquam visis triginta clara mamillis.
legendum: mirabile numen.
102
Plautus. Miles. 436—438 , 808 potissimum accipiamus
Spengelii conjecturam, quae optime quadrat cum codi-
cum lectionibus.
ibid. 1005. Priusne quam illam oculis tuis?
legendum: tuer is.
Lat. tribus, Umbr. trifo, - trefi atque Hibernicum treh
ftrebaim, attrebad, Gall. AttrebatesJ, Cymr. tref, artissime
et proximo inter se cognata esse videntur, praetermissis,
quae afferunt Ublenbeck Etym. W^b. d. Got. Spr. s. v.
fiaurp et von Planta Gramm. der Ose. Umbr. dial. L
p. 430.
Euripides. Pboenissae (ed. Din dor f) 1570—1576.
1570. 1JVQS d\'ev \'HXt\'ATQKiai m\'Xaig rixpcc
XwTOVQOcpov zarà Xei^iccxa Xóy^/^aig
•Aoivov IvvàXiov
[xart] Q, wart X t o v r u g t v a i\' X o v q ,
[AaQvct^êvovg tnl T^mlfiacnv, aifiarog
1575. fjd?} ïpvfqàv XoilSàp, ifoviap,
av tXa^^ "\'^idag, canaai ö\' "^Qtjg.
restituatur v. 1573 post v. 1570.
-ocr page 123-103
VUL
Euripides. Jon. 957.
at ^vfiqiOQui yt x«t to "kav&ccvdv fiovov,
legere poteris:
iv ^v/ii(poQaTg /\'ccfiici>Oi> Xav&âvfiv [lóvov.
IX.
Sophocles. Oed. Rex. 1375—1377.
dXX\' i] rt-AVViV bfjT oiptg riv tqiifxfQog,
^P.ccffroDff\' biTcog i\'^Xaare, 7rQoa7^nl(jaeiv t fi o î;
ov dijva To7g tf-ioldiv Sqid-aX^oXg irore
ovd aavv ■/,• r. X.
legendum censeo :
dXX\' 7] Tk\'A,vwv dfjr oxpig ijp tcfiiitQog,
^Xaavova" ottcoç e^Xaare\' ngosXevafyetv 8\'e t i
ov Srjva TOÎg y tf^oîaiv ocp&aX^olg nàQa
ov8\' àavv X. T. X.
X.
Sophocles Electra. 1171. 1172.
h-pi]rov Trécf\'V\'Accg navQÓg, \'\'HXéxTQa, (pQOi^ei\'
9pr]x6g d\'OQisvtjg\'
corrigendum :
d-vrjxov 7Tf(f)V}{cog TTCXTçôg, \'HXéiCT^a, q>QÓP(i,
Tt^vtj-X ^OQiGTIjg.
104
TiUQCKTTXivaapTfg ö\' ol \'A&ijpaXoi èn\' èXlcc ywQia èdrjovp.
legendum er pro tn,
^(sap yaq oi ^^nagviarai avróip ttqcÓtoi rt xai ó^ioicog
GCfiai ^vyyfpng.
pro ófioicog corrigatur: óixoloi xal.
Iliad. XIX. 321. 322. ed. v. Leeuwen.
ov iitp yuQ Tl KUituiTiQOP aXXó na&üjfiL
ov5\' h xep tov TtaxQog otTrof&i^uépoio tt v & co fi f/p,
accep)ta Duentzeri lectione d xai pro el\' Htp, revocentur
e codicibus optativi na&oiixi et nv&ol^i^p.
Het is noodzakelijk, dat de voor het doctoraal-examen in
de Nederl. letteren gestelde eischen:
a. de beginselen van het Sanskrit,
b. de beginselen der vergel. Indog. taalwetenschap in
het algemeen,
i
i>
105
ook voor het doctoraal-examen in de Klassieke letteren
worden verplicht gesteld, onder verplichting der faculteit, in
dit opzicht met de wetenschappelijke neigingen van den
examinandus rekening te houden.
XV.
Het verplicht gebruik van het Latijn voor het schrijven
en verdedigen van het proefschrift tot verkrijging van den
graad van Doctor in de Klassieke letteren, worde minstens
verzacht tot een aan de faculteit toegekend recht van
dispensatie.
XVL
Het is wenschelijk, dat meer dan het geval is, het door
de professoren aangemoedigd en in de hand gewerkt worde,
dat een student minstens éénmaal in zijnen studietijd van
universiteit verandere.
De geschiedenis als verplicht examenvak voor de Neder-
landsche en Klassieke letteren vervalle.
Daarvoor trede in de plaats eene volledige historische
opleiding met een afzonderlijk doctoraat, aan welke oplei-
ding de bevoegdheid tot geschiedenis-onderwijs worde ver-
bonden.
106
In de plaats van het examen zullen treden wederzijdsche
testimonia.
XVIII.
Ten onrechte zegt W. Ihne. Rom. Gesch. II. p. 101,
dat den huurlingenoorlog te Carthago in 241 slechts „der
kleine Anstoss" was „um das stolze gebäude der Kartha-
gischen herrschaft ins schwanken zu bringen.
XIX.
Een zeer plausibele verklaring der woorden x>atrimonmm,
pcUronus, matrimonium, matrona is die, gegeven door
H. Genz. das patric. Rom. p. 21.
XX.
Tegen de bewering dat de patrum auctoritas een recht
zou zijn van de patricische senatoren alleen, pleit m. i.
als zeer sterk argument, dat de historie niets weet van
pogingen der plebejische senatoren om zich van dat recht
meester te maken.
XXI.
De basis der Rom. gens is de bloedverwantschap; als
zoodanig is zij de staatsrechtelijke voortzetting der „joint
family."
107
Parmenides leert de identiteit van gedacht worden
en zijn.
cf. Zeiler. Die Philosophie der Griechen. I. i. p.
558. A. i.
I
-ocr page 128-\'f \' ■ ■
. -M
\'î^.\'-r\'
-ocr page 129- -ocr page 130-lï"
t»
là
I\' .
"à.
s.
-ocr page 132-