M. KIlEXJNBISr.
Prolegomena in Cirin.
■A.................
0
i
-ocr page 2-A. qu.
/
<v
v.> i r:
\'I\'vl.
-ocr page 4-I ■
i
V -r\'-rér-
k:
m.
.fW
V\'-
»
■t
If i
jfTi: ...
-ocr page 5-PROLEGOMENA IN CIRIN.
-ocr page 6-s,-
y-
.M
Sf\' •
Z"-
r:
-m
- r/\'
IL
f
„ , M-4
-ocr page 7-EXHIBENS
QUAM
EX AUCTORITATE RECTORIS MAGNIFICI
D\'. S. TALMA,
in facult, med. professoris,
AMPLTSSIMI SENATUS ACADEMICI CONSENSU
ET
nobilissimae facultatis
PHILOSOPHIAE theoreticae ET LITTERARUM HUMANIORUM
decreto,
summisque in litterarum classicarum disciplina
HONORIBUS AC 1\'RIVILEGIIS
rite et legitime consequendis,
KEUDITORUM KXAMIHI SÜBMllTKT
MAJRIXJS KîlBXJNBî«^,
dotecomiensis ,
Ad diem XXIV M. Aprilis A. MDCCCLXXXII, hora I.
dotecomiae,
mdccclxxxii.
-ocr page 8-O .Ä
. Uk..!
m
SS „
-ocr page 9-ATRI . UPTIMO
ID
P
NEC NON
-ocr page 10-■\'rm
^ iV- <1
"HMiMMT\'"
A / \' "
TT
i.-. -. . ..
..„\'■iW.J ■
Oircumspicienti mihi argumentum qiwdpiam, qiiod
studiorum specimen daret, obtulit se poema, quod vulgo
Vergilio trïbuitur ciiique tituïus inscrïbitur Ciris. Inter
carnüna minora, quae veter es rcliquerunt, non credo
alteruni esse, quod ainpliorem disputandi materiem prae-
bcat. Praeterquam enim quod nescinms, quisnam hujus
carminis auctor fuerit, is non solum Vergiliiim, Catul-
lum aliosque poetas Latinos iniitatione expressit, sed
ctiam Alexandrinum exemplar ante oculos hahuisse
videtur. Quidquid autem cruditi hisce de rebus passim
scripserint, dcnuo examinare atque in corpus rediqere
mihi propositum est.
Imprimis ea, quUe aïii obiter tantum attigerc, subtïlius
perscrutaturus rem ita institiiam, ut concisum carminis
argumentum praemittam, deinde omnes nostrae fabtdae
varietates conférant, porro de poësis genere et carminis
auctore quid sentiam, exponam, postremo aliquot animad-
version es criticas adjiciam.
Haec de Ubelli nostri consilio et ratione satis dicta
sunto. Eestat, ut acceptissimo defungar officio testifi-
candi publice gratias Viris Clarissimis, quorum institu-
tione frui mihi contigit.
Tibi primo Fbangken, vir pariter humane atque
erudite, maxima a me habetur gratia, qui tam hcnevo-
lenter promotoris officium susceperis egentemque consilio
numquam d\'estitueris.
Nec non Tibi, Clarissime van Herwerden, me óbligatum
sentio pro tua doctrina atque benevolentia. Magni bene-
ficii loco duco, quod Te studiorum meorutn moderator&)ii
nactus sum.
Neque silentio pi-emendus mihi es Tu, Clarissime
Brill , qui et publica institutione et privata admonitione
amorem Belgicarum Uterarum mihi injecisti et omni in
genere vitae consilio ac re mihi adfuisti Video, quan-
tum Tibi debeam tuis in me beneficiis.
Vos omnes, Viri Clarissimi, quorum scholis adfui,
grati accipiatis animi testificationem.
Vos denique, Amid, quibuscum in alma sede Tra-
jectina conjunctissime vixi, valete omnes. Quoad vivam,
numquam me vestri capiet oblivio.
Quamquam totum carmen tantmn quingcntos quadra-
ginta unum versus continet, auctor cenfum versus prao-
fando impendendos putavit. Quo in exordio Icgimus
poetam, quamquam Athenis totum se abderet in phi-
losopbiam Epicurean! jamque se indignum haborot
versus facore, tamen non infra se positum arbitratum
esse coeptum carmen perfîccre, quod jam diu Messallae,
juvenum doctissimo, promisissot. Postquam auctor deindo
muneris levitatem excusavit (vs. 18—47), narrationis
argumentum prodidit (vs. 48—53), varias de Scylla
fabulas exposuit (vs. 54—91), invocat Musas, ut labori
SUD aspirare velint (vs. 92—100).
Inde argumentum poematis ab ovo hoc modo enarraro
incipit: Minos, Gretae rex, vatem Polyidum repetens,
urbem Megara obsidione cinxerat. Statim magna virtuto
■\'rm
cives eorumque rex Nisus moenia urbis defendere inci-
piunt confisi coma regis purpurea, in qua fata urbis
constabant. Etenim:
Cujus quam servata diu natura fuisset,
Tam patriam incolumem Nisi regnumque futurum
Concordes stabili firmarunt numine Parcae (vs. 125).
Nee vero haec crinis custodia vana fuisset (vs. 129),
ni regis fdiam Scyllam insano Minois amore a Gupidine
inflammari curasset Juno, Scyllae irata, quod scelus
in se commiserat, cujus narratio obscurissima sequitur
vs. 139—169. Quod autem fuerit scelus illud puellae,
ex hoc loco conclamato colligi non potest. Ribbeek
(Mus. Rhen. XVIII p. 112—122) ingeniöse quidam
suspicatur puellam, ut vostem ornaret, templum intrasse,
ibi fortasse fibulam deae sumpsisse, idque postea perjurio
infitiatam esse, sed hoc mera conjectura nititur. Hoc
tamen statui posse videtur virginem Junonem pudoris
vindicem laesisse et sacra perturbasse
Post haec describitur, quorsum furori proximus amor
evadere soleat. Videmus infelicem virginem in urbe
bacchantem, cultum corporis neglegentem, noctesque
diesque occasionem amantis speculandi circumspiciéntem ;
colum telamque non curat, curaque cxpallescit atquo
extabescit, donec tandem vs. 184:
\') Lectio Baehrcnsiana vs. 149: cum vas e manihus fudit pila
probanda non videtur, quia versibus scquentibus demum Scyllae vitio
vertitur quod cclcriter procurrit aut prona ruit (sic cnira fortassc
corrigcudum est) et pallam solverat.
horribili praeceps impellitur oestro,
Ut patris, a demens, crinem de vertice ferret
Furtim atque arguto detonsum mitteret hosti,
ut dato capillo hujus amorem sibi vindicaret.
Hoe loco poeta orationem suam interrumpit iterum-
que ut VS. 48 exitum fabulae prodit et quasi praesumit.
Versu 206 redit, unde aberravit, oratio.
Dum Nisus alto dulcique somno premitur, Scylla,
clam Carme nutricë, e lecto surgit auribusque arrectis
auscultans num omnia quieta sint, summis digitis e
cubiculo egreditur ferroque armata avolat. Timore
tamen perterrita nocti quasi narrat, quae facere sibi
in animo sit, remoratur paulum in vestibulo paterni tha-
lami (vs. 217) diisque munera promittit, si faclnus
prospéra procedat.
Interim nutrix cardinum Stridore e somno experge-
facta eam ante patris cubiculum vigilantem deprehendit
atque interrogat, cur hic moretur, suspicans ei eundem
furorem in artus invasisse, qui quondam Myrrhae Arabae
oculos ceperit (vs. 238). Tum puellam frigidulam veste
circumdans, qua ipsa est amicta (vs. 250) dulciaque
genis rorantibus oscula figens persequitur miserae causas
exquirere tabis (vs. 254), sed non patitur eam prius
sibi respondere quam in cubiculum redierit. Ilia autem
pudore prohibita sensus suos aperire vix audet et aegrc
verba invenit, quibus virum a se amatum indicare
possit. Amorem tandem confessa Carmen obtestatur,
ut se si servare possit non perdat aut si omnis spes
salutis incisa sit, sibi mortem, quam meruerit, non
invideat.
His verbis dictis Garme vehementer queri incipit Minoem
sibi seni iterum tarn crudelem se praestitisse (vs. 285) atque
antea cum fiham Britomartin perdidisset. Verum haec,
inquit nutrix (vs. 310), tum non sic gravia atque indigna
fuere, quod omnem meam spem in te ponebam. Sed
nunc etiam te Fortuna crudehs mihi ademit (vs. 313^.
An nescis, quae tenui spes sit suspensa capillo (vs. 321).
Noli tantum facinus tam inconsulte committere; conare
potius patri persuadere, ut bellum componat et te Minoi
nuptum det incolumi regno.
Quod si non aliqua poteris ratione parentem
Flcctere (sed poteris: quid.enimnon unica possit?) (vs. 333--4)
Tunc potius conata tua atque incepta referto;
Meque deosque tibi comités, mea alumna, futuros
Polliceor (vs. 337—9).
Puellam his vocibus pacatam ori obducta veste Garme
consopit totamque per noctem lecto ejus vigilans assidet.
Postridie nutricis praeceptis virgo paret (vs. 353) sedu-
laque omnes causas nubendi patri exponit. Bonae pacis
bona laudat, pericula belli instantis depingit, men-
dacia turpi dole conficta invenit, quin etiam vates castos
corrumpere audet (vs. 3G5). Etiam nutrix parentis animum
sacris faciendis flectere conatur, sed omnia frustra sunt :
Tanta est in parvo fiducia crine — — (vs. 380).
Tum anus ad alumnae inceptum sociam \'sese adjungit,
non solum quod tam constanti amori succurrere cupit,
sed etiam quod in Gretam reversa aliquando in patrio
solo se sepultum iri sperat. (vs. 385).
Tum coma Sidonio florens deciditur ostro,
Tum capitur Megara et divom responsa probantur,
Tum suspensa novo ritu de navibus altis
Per mare caeruleum trahitur Niseia virgo (vs. 390).
Mediis in fluctibus misera puella lamenta acerba profert.
Quamquam non infdiatur se tale supplicium meruisse,
tamen non intellegit Minoem tantum malum sibi afferre
posse. Omnia enim amori suo postposuerat. Nihil,
inquit, me retinere potuit nec regia deliciis dives nec
aequalium orbitas nec metus deorum (vs 436). Cur non
licuit me nuptiis, quin etiam sepulcro privatam saltem
famularum munere fungi et fusos penso gravidos tuae
conjugis devolvere (vs 447). Sed tandem fessam vir-
ginem vires deficiunt ejusque languida querimonia longo
in cursu moritur (vs 462).
Tum navigationis cnarratio sequitur, quibus in ver-
sibus insulae memorantur quas Scylla, nave cursum
tenonte, nec praetervehi nec spectare poluit. Quo in
ilinere virgo incertis ventis jactatur velut cymba parvula,
cum sequitur magnas classes et cum turbo Afer bacchatur
in aequore hiborno (vs 480), doncc Amphitrito non
lullt tam formosam puellam ultra vexari eamque in
avem Girin mutavit. Virgo infelix ita a morte erepta
solis in rnpibus litoribusque desertis vitam incultam
exigit, sed ne banc quidem impune. Jupiter enim,
iratus fdiam degenerem circumvolare patremque pium
vita orbatum, hunc ab infcris excita vit et in alitem ha-
liaëtum convertit, cujus est implacabile in Girin odium.
Namque (et hac praeclara comparatione poeta car-
minis fmem facit)
ut in aetherio signorum lumine praestans
Unum quern duplici stellatum sidere vidi,
Scorpios alternis darum fugat Oriona:
Sic inter sese tristis haliaëtos iras
Et Ciris memori servant ad saecula fato,
Quacumque ilia levem fugiens secat aethera pinnis,
Ecce inimicus atrox magno Stridore per auras
Insequitur Nisus; qua se fort Nisus ad auras,
Ilia levem fugiens raptim secat aethera pinnis.
CAPUT II.
Praeter fabulam capite antecedcnti enarratam com-
plures aliae de Scylla a veteribus traduntur. Cum autem
mihi proposuerim tantum varietates narrationis supra
expositae accurate examinare, non necesse videbitur
omnia haec poetarum commenta recoquere. Nihil enim
cum nostra Scylla commune habent. Cum autem poeta
noster studio eruditionis ostentandae facere non potuerit,
quin quinque diversas fabulas commemoraret, de his
pauca dicam. Demonstrat poeta vs, 54 sqq »complures
magnos poetas" errare, qui Scyllam Megaricam et Home-
ricam confundere soleant
Ii enim perhibent Nisi filiam non mutatam esse in
avem Cirin sed in monstrum, quod saxum Scyllaeum
infestum reddens navem Ulixis vexaverit ejusque socios
\') Qui poetac hoc in iiumcro habendi sint, infra pag. 22 exponam,
-ocr page 20-■\'rm
laceraverit. Sed haec credere neque Homerus neque
auctor, quem isti poelae secuti sunt, patiuntur
Alii enim alias vulgo fmxere puellas, ex quibus Scylla
Homerica orta esset. Homerus ipse Scyllam Grataeidis
fdiam esse dicit, alii eam Echidnae filiam putant, alii
in carmine Homerico libidinem descriptam esse perhibent,
alii denique censent virginem aliquam in monstrum
Messanium mutatam esse vel ab Amphitrite, quodNep-
tunus earn compresserit, vel a Venere, quam puella
donis fraudaverit.
Si quid video, toto hoe loco haec poetae argumenta-
tie latet. Gum Homerus ipse Scyllae Grataeidem ma-
trem tribuat, jam banc ob causam Scylla Homerica
Nisi fllia esse non potest. Praeterea Scyllam a matre
monstrum partam esse idem Homerus dicit, cum
nostra Scylla non ante adultam aetatem in monstrum
marinum mutata esse potuerit. Sed etiam varia poe-
tarum figmenta de origine monstri Messanii non pati-
untur credere nostram Scyllam in illud monstrum con-
versam esse.
Quid enim juvat contendere, ita pergit poeta, non
Grataeidem sed Echidnam monstrum peperisse, aut Scyllae
fabulam jn carmine Homerico esse allegoricam libidinis
narrationem? Eadem rerum repugnantia manet.
li.
t
li^i
At sunt qui narrent, dieet forte quispiam, Scyllam
Homericam ante mutationem in monstrlim marinum
virginem fuisse. Goncedo, inquit poeta, sed ii causam
\') De bac intcrpretationc versus 63, vide quae Capite IV diccntur.
-ocr page 21-■\'rm
transformationis non afferunt Minois amorem sed Am-
phitrites offensam vel Veneris iram.
Quod autem posta noster de fabula Homerica dielt,
id ex parte tantum verum est. Etenim ex Odyss.
XII 124 sq.:
àUà iiaka a<poàpù}\'^ iXdav, ßwarpetv âk Kparauv
fXTjTépa T^ç SxôXXrjç, fj ficv réxe Tcrjßa ßporolaiv,
non sequitur Gratacin Scyllam monstrum genuisse. Echid-
nam Scyllae matrem vindicans poeta eandem theogoniam
secutus esse videlur atque Hyginus in fine genealogiarum
(cf. ed. M. Schmidt p. 12, 15): „Ex Typhone et Echidna
Gorgon, Cerberus, draco qui pellem auream arietis
Colchis servabat, Scylla, quae superiorem partem feminae,
inferiorem canis habuit," etc. Gf. fab. 151, ejusdem
editionis p. 25, ubi eadem fere traduntur.
Quis autem mythologus fuerit, qui in Scyllae fabula
libidinem descriptam esse putaverit, memoriae non pro-
ditum est. Hand improbabile tamen mihi videtur poetam
Alexandrinum, quem ctymologia nominis Scyllae ad
illam sententiam adduxerit, hie nostro ante oculos
fuisse. Alexandrinum dico, quamquam baud nescio
poetas Graecos cujusquo aevi èTvtiokoret\'j amaro. Sed
haec non invenusta sunt veluti Ajax a vorbo aîâCecv,
Odusseus a verbo dôùaataûat alia. \') Etymologiae contra,
\') Cf. Clar. C. M. Francken: «Disputatio critica dc antiquarum
Acscliyli interpretationum.....auctoritato" pag. 49 sqq, ubi vidcbis
hunc ;,lusura in etymis vcrborura Acscliylo perquam frcqucntcm esse."
-ocr page 22-■\'rm
quas poetae Alexandrini excogitaverunt, quibus ingenii
copiam ostentarent, plerumque absurdissimae sunt. Nam
ut uno pro millibus exemplo defungar, quis risum
tenere potest, cum Euphorion dicit Myrmidones Achil-
lem cum ex Ghironis disciplina ad patrios lares re-
verteretur ita vocasse, quod
\'Eç ^cXoto xazT^i\'s Tcâ[n:av «Tratrroç,
Hanc autem etymologiae rationem secutus Alexandrinus
quidam fortasse eandem Scyllae originationem excogitavit
ac Fabius Planciades Fulgentius, qui Mythol. Libr. II c, 12
haec tradit: »Scyllam ferunt virginem pulcherrimam,
quam Glaucus Antedonis filius amavit, quem Girce
Solis fllia diligebat; zelataque Scyllam, fontem, in quo
lavari solita erat, venenis infecit. Ubi ilia descendens,
ab inguine lupis canibusque marinis inserta (?) est. Scylla
enim Graece quasi ffxuX/j.d<; dicta est, quod nos Latine
confusio dicimus. Et quid confusio nisi libido est? quam
libidinem Glaucus amat," etc.
Varietas fabulae, quam Giris scriptor de origine Scyllae
Homericae vs. 70 sqq, affert plane eadem est atque ilia,
quam Tzetzes ad Lycophr. 650 de Scylla, Nisi filia
\') Cf, Meinekc Anal. Alex. pag. 98.
2) Heraclides, quern simili modo fabulam interprctatum esse Heyne
pag. 169 perperam putat, per Scyllam omnifariam impudentiam
allegoriec descriptam esse dieit. Cf. Heracl. Allegoriae Homericae
pag. 212, ed. Nie. Schow, Gocttingael782: I\'xu^/lai^re^vroAüAto/Jjfov\'
dvacdecav ijUrjyoprjffsv, Stb drj x6va^ obx dXdyux; uiti^warac npozofiati;,
ipnayi^, rdkiiig xai nhovs^i\'i^ Tts^payßsvatq, quem locum inde a deb Si)
sic scribit Hehler, Heracliti Alleg. Horn, spec., novae ed. p. 51: ^ii
xai XÜVWV oux dXuyax; UTte^waza: itpozoiiat; — nefpafßivai;.
■\'rm
tradit (cf. pag. 21) nisi quod hic pro mari, in quo Scylla
corpus lavaret, fontem Amphitriten vcncno infecisse dicit.
Fulgentius loco, quem modo descripsimus, eandem
transformationem tradit.
Ultima fabulae varietas, cujus noster Palaephatum
auctorem affert, plane congruit cum iis, .quae apud Hera-
clitum »De incredibilibus" Gap. II leguntur: yleyerar 7r£/>:
TaÔTTji; (Scyllam dicit) Su xav^adcs ZOÙÇ napaTr^éovTaç. 9)V ôè
aunj VTjatêztç xakfj ézaîpa, xat el^s Tzapachooe; Xot[ioù<; (fortasSe
koypout;) T£ xai xuvdiâetç, ßsd" wv robç ^évooç xari^ffÛcev, êv ocç xat
Toùç \'OâutTfféwç ératpouç\' aùrôv âk éç <ppóvtfiov ovx ijâuvT^ûrj. \')
Num Palaephatus quidam simili modo fabulam inter-
pretatus sit, non constat. Superest quidem auctoris
eo nomine libellus nspi àmarm inscriptus, sed in hoc
opusculo taie quid non occurrit, Immo, cap. 21 fabula
de monstro Scylla orta esse traditur ex narratione, ab
Ulixe Alcinoo facta, quomodo quidem effugerit navem
Tyrrhenorum piraticam, cui Scyllae esset nomen. Non
dubium tamen hunc libellum epitomen esse, fortasse ex
majore opere desumptam, cujus Suidas mentionem facit.
Is enim quatuor scriptores nomine Palaephati afferens,
dicit Palaephatum Parium vol juxta alios Prienensem,
aequalem Artaxerxis scripsisse àmaTwv ßtßk\'a e. Gum autem
Suidas ipse addat alios hunc librum Palaephato recen-
tiori, grammatica Athcniensi vel Acgyptio tribuere, fieri
potest ut libellus, quem nos habemus, falsum titulum
ferat atque epitome sit ex hujus Palaephati libro Aû^ê^ç
\') Cf. Wcstermami: Mythographi Graeci 1843 pag. 313.
■) Cf. Wcstermaiin in Pauli Encycl. V p. 1069.
■\'rm
Twi> jwdtxmz eipijßsvwv inscripto, idque eo magis, quod
argumentum nostri libelli huic inscriptioni plane respon-
det, ejus inscriptio in Mss. aliquot est rûiv IlaXat^äroo,
nee Ulla in libres divisio, cum dmorwv opus quinque
libris contineretur. Quae si ita sunt, mirationem
non habet, Palaephati illam doctam paginam, cujus
noster mentionem facit, in nostris exemplaribus non
reperiri.
Sed diversis illis de Scylla fabulis missis, videamus
potius, quae nobis de Nisi fdia tradita sint.
Mirum quantum in Iis quoque veteres inter se dis-
sentiunt, quam ob rem optimum erit ad Rohdii exemplar
omnes veterum locos accurate disponere. \') Tunc appa-
rebit auctores variare èt de ea quaestione, num Minos
nuptias Scyllae promisisset, èt de Scyllae post urbem
expugnatam sorte, èt de ejus exitu.
Sed priusquam haec accuratius examinamus, pauca
dicenda sunt de fabulae varietate, quam apud Aeschylum
olfendimus et quae nusquam alibi reperitur.
nie poeta tragicus exempla proferens nefandi femi-
narum amoris narrat crudelem Scyllam pro hostibus
m
virum carum perdidisse, cum donis Minois, monilibus
aureis, corrupta Nisum somno improvide indulgentem
crine immortali privarit. Eo ergo teste Scylla facinus
\') Cf. Erwin Rohde: Der griechische Roman, pag. 93 sq. not.
Leipzig 1876.
■) Cf. Choeph. vs 615 sqq.
"AXXav d\' i\'fftcv (Herrn, pro tcv) iv Xdyoc; azoyelv.
-ocr page 25-13
commisit doiio Minois permota, nec tantum amore, ut
apud omnes reliquos legimus. Praeterea notandum est
Aeschylum, rptxa àOavâTav nominantem, in medio reli-
quisse, cujusnam coloris Nisi capillus fuerit. Hoe idem
facit Scholiastes ad Dionysii Periegesin 420 cum nar-
rans, quomodo Parthenius quidam eandem fabulam
tractaverit, verbis [lópatixov nXómixov utitur. Sed non
mirandum est, quod ii summis digitis, ut dicifur,
fabulam attingentes potius tradidere hoe capillo fata
patria contineri quam quod crinis colorem commemo-
rarent. Contra omnes fere alii auctores disertis verbis
testantur crinem fuisse coloris purpurei. Ita passim
noster, plerumque ut bonus poeta variis modis eandem
rem significans. Vide:
VS. 52 Hanc pro purpureo poenam scelerata capillo.
„ 122 Et roseus medio surgebat vertice crinis.
„ 281 Purpureum patris dempsissem vertice crinem.
„ 320 Edita candentes praetexat purpura canos.
„ 382 Purpureumque parat rursus tondere capillum.
„ 387 Tum coma Sidonio florens deciditur ostro.
„ 501 Puniceam concussit apex in veilice cristam.
Jam Schraderus noster vidit versuni 52 effictum esse
ad similitudinem Vergilii Georg. I 405:
Et pro purpureo poenas dat Scylla capillo.
Gum his congruunt Ovidii Metamm. VIII vs. 9:
SxükXav, ar\' è^dpmv bitat
<pdir ànwXsfTsv tpiXov KprjTtxoU
XP^coxßijTotatv opfiotç Tztdrjaaaa ôibpotat Mivu),
Niaov àOavâraç rpt^bç
voafi\'aaa äTrpoßoüXoi^
méovO^ à xovùfpmv umox xiyy^àvsi àé viv \'Ep^^ç,
■BHPP
■\'rm
Gui (sc. Niso) spiendidus ostro
Inter honorâtes medio de vertice canos
Grinis inhaerebat magni fiducia regni.
et ejusdem carminis vs. 92:
Cape pignus amoris
Purpureum crinem.
Porro Propertii Lib. Ill (IV) c. 19. 22:
Tondes purpurea regna paterna coma.
Tibulli Lib. I, 4, 63:
Garmine purpureast Nisi coma: carmina ni sint,
Ex humero Pelopis non nituisset ebur.
Statu Thebaidis Lib. I. vs. 332 sqq.
Hinc arete scopuloso in limite pendens
\' Infames Scyrone petras Scyllaeaque rura
Purpureo regnata seni mitemque Gorinthon
Linquit, et in mediis audit duo litora campis.
et Hygini fabula 191: Nisus.... in capite crinem
purpureum habuisse dicitur.
Quod ad Graecos attinet, primus conferatur Suidas,
qui sub voce xps^ verba affert incerti auctoris: T:op<pupérjv
ijßTjffs xpéxa quae Meinekio et Bernhardio ex laudato
Parthenii. carmine ducta esse videbantur, ab aliis
Gallimachi \'ExâXrj aut Ainocç assignantur.
Eundem capilli colorem memorant Apollodorus III, 15,8:
eyovTt yap auru) Tzoptpoptav iv jiéa-^ r^ xs<pa\\rj rpl^a et Dio
Ghrysostomus cum Orat. LXIV § 27 inter -varia fortu-
nae dona etiam Nisi TtXoxaßov izop^upoôv enumerat. Porro
idem testantur Pausanias I 19, 4 et Eutecnius Sophistes
\') Cf. Meineke Anal. Alex. p. 271.
-ocr page 27-■\'rm
in Paraphrasi Oppiani Libroriim de Aucupio II : 14, quorum
ille Niso in capite rpt^^aç 7:op<pûpâç, hic nopfupouv nkaxa^ov
fuisse dicit. Postremo cum his congruunt verba Nonni
Aiovvmaxâ XXV : 162 sqq.
SxùXXa yàp ùttvwovtoi; âxepaoxôfioio rox^oç
■IjÀcxa T:opipupéj]<; àTcsxetpaTO ßorpov iâecpyjç,
xac Ttôhv è\'npade xdaav etc.
Duo tantum auctores, quod sciam, capillum aureum
memorant, Scholiastes ad Eurip. Hipp. 1190: ô Ntcoç,
Sç ^poaoüv KÀôxa^ov ê-Kt r^ç xs^aÀ^ç [aoroö] et Tzetzes
ad Lycophr. 650 : refxoûaa âè rrjV //Oüö-^v auToO rpiy^a.. Sed
hi fortasse erraverunt, memores illius aurei crinis Pte-
relaum immortalem reddentis. Haec enim fabula nostrae
simillima est, cum Gomaetho quoque, Pterelai filia, amore
Amphitryonis permota, patris comam abscindat^).
Sed illa Aeschylea fabulae de dono varietas, quae con-
formata esse videatur ad historiam Amphiarai et Eriphyles,
jure merito a plerisque spreta, qui Scyllam miseratione
non prorsus indignam fmgere vellent. Jam misso Aeschyli
loco, unde haec do crinis colore disputatio orta est,
ad coteras transeamus, quae melius congruunt.
Rohdii locorum dispositionom sequentes, primum nunc
quaerimus, num Minos Scyllae suum conjugium promi-
sisset. Sine dubio omnes reliqui auctores hac in re
cohsentiunt Scyllam facinus commisisse, ut dato Minoi
eapillo ejus amorem sibi conciliaret. Sed unde cognoverat,
Minoem tum suae voluntati obsecuturum esse? Minos-
ne ei promiserat, se earn uxorem ducturum esse, si
\') Cf. Apollodor. Bibl. II : d, 7, 5. et Tzctz. ad Lycophr. 934.
-ocr page 28-■\'rm
sibi fatalem crinem mitteret? Non multis verbis sed
obiter poeta noster ad ea respondet. Ut enim vs. 187
legimus, miserae virgini condicio proponitur detonsum
nirinem hosti mittendi. Quaeritur cujus rei condicio.
Matrimonii respondeo. Vide vs. 414
Ilia ego sum, Minos, sacrato foedere coniunx
Dicta tibi
et vs. 422
Si nostra ante aliquis nudasset foedera casus,
Ejusmodi pactum inter Minoem et Scyllam factum
produnt etiam verba Hygini fab. 198: »Cum Minos
Cretam rediret, eum ex flde data rogavit (se. Scylla), ut
secum aveheret", et ea quae legimus apud Scholiast,
ad Eurip. Hipp. 1190: SxùXXa ûswp-^jaaffaTÔv Mîvœa, ifi\'Xvjaev
auTov xac (TUVETa^aTO aoTtS izpodoôvai Tïjv nôhv, et Xäßot aôriyv
yovaïxa. ó dè auvéOtro.
Nonne etiam hue spectat, quod dicit Pausanias II,
34 , 7 : „t5 Mîvmq ours yuvàïxa i^etv aözijv ère e(pa(TX£v\' ?
At contra prorsus in diversa abiit Ovidius Metamm.
VIII : 1 sqq. Ibi enim talis foederis mentio non fit,
sed puella sua sponte consilium init patris perdendi,
ut Minos se uxorem accipiat secumque habeat. Quam
varietatem Ovidius fortasse fmxit ut Minos, qui justitiae
causa apud inferos judex constitutus esse dicitur, apud
superos quoque semper justus fuisse videretur. Geteri
auctores nostra de quaestione omnino nihil dixerunt.
Jam videamus, quae Scyllae sors fuerit post urbem
expugnatam.
Variata est memoria hujus rei. Poeta noster eorum
H
17
est, qui narrant, Minoem virginem navi alligasse. Sed
verbo tantum hoc memoravit vs 389 sq:
Turn suspensa novo ritu de navibus altis
Per mare caeruleum trahitur Niseia virgo.
Idem hac de re tradiderunt: Propertius III (IV) 19, 26:
Pendet Cretaea tracta puella rate;
Apollodorus III, 15, 8: M{vw<; âè Msyàpujv xpaz^aat; xa\\ t^v
xópYjV TTjç TtpôfiVTjç T<Sv Ttodûiv èxôrjaaç uizoßpö^cov êmtrjffsv.
Scholiastes ad Eurip. Hippol. 1190: (Ó Mivufç\') eXaßev aoT^v
ènâvu} Toû TtXoiou, xai ed-QUSv avzYjV stç rö izkoTov.
Tzetzes ad Lycophr. 650 : xpzjiaaOsXaa r^ç Ttpépa^; T^ç
èxdvoo VTjui;, et Eustathius ad Dionysii Periegesin 420:
Mi\'vwç____ Tzpoaâ^^ffaç TcrjdaXtoj vïjôç TrjV -npodoriv xac izaTpofpôvriv
avptaOai âcà ûaXâacrrjç. \')
Ex auctoris nostri verbis laudatis primo obtutu non
videmus, utrum puella prorae an puppi alligetur neque
disertius hoc exponitur vs 416 sq.
Vinctane tam magni tranabo gurgitis undas?
Vincta tot assiduas pendebo ex ordine luces?
Heynio autem verisimile videtu\'r hoc in prora factum
esse nquod ibi parasemum esset, in quo forte fabulae
possit origo ac causa latere, cum puella efficta esset,
quae suspensa per mare trahi videri posset". Sed recte
adnotat: non adjicitur, an in prora. Contra, si quid
video, verbo trahi, quod plane respondet Graeco
») Eaiidcra Saronici maris originatîoncm ànb roù aùp^adat tradi-
derunt Tzetzes 11: xai iXxoßivrj âcà t^ç OaMffffrjç, oûev xac ô tôttoç
TOÛ TtsXâyouç, otfiat, èxX-jûrj, et Scholiastes ad Eurip. Hipp. 11:
xac eßstvs ffupofxévTj èv Oakâaarj. Kac âcà roùro ixX^r} rù néÀayo\':
Sapwvcxóv.
2
-ocr page 30-■\'rm
ffupeaOai, poeta significare et adnuere videtur virginem
puppi alligatam esse. Quod quidem magis credo, quia,
H \'tes tante Eustathio 11., congruentia reperiebantur apud
Parthenium, quem noster imitatus esse videtur. Ejus-
i\' dem sententiae fuerunt grammatici, qui apud Ovid. Art.
Am. I 331 sqq.
j Filia purpureos Niso furata capillos
f \' Puppe cadens celsa facta refertur avis,
jj i Altera Scylla maris monstrum medicamine Circes
j I Pube premit rabidos inguinibusque canes
versus duo medios interpolaverunt. Sed hac de re vide
quae infra Cap. Ill dicentur.
Longe alia alii de Scyllae post urbis expugnationem
sorte narraverunt,
Ovidius tradit puellam a Minoe ei sceleris praemia
non praestante relictam invitum eum insequi velle et
insilire in mare. His similia leguntur apud Hygi-
num 2), dum Pausanias rursus in diversa abit, memo-
rans, Minoem suis imperasse, ut in mare eam abjicerent®).
\') Vide Metamm. VIII 141 sqq:
Insequar invitum, puppimque amplexa rccurvam
Per freta longa trahar. Vix dixerat, insilit undas
Consequiturque rates facieute Cupidine vires
Gnosiaeaeque liaerct comes invidiosa carinae.
^ Vide Fab. 198:
Hie (sc. Nisus) uegavit Groten sanctissimam tantum scelus reccptu-
ram. 111a se iu mare praecipitavit, ut navem persetjuereiur. Ita enim
Mauricius Schmidt rccte conjecitpro nepersequeretur, quod sententiam
aptam non praebet. Quam conjccturam probabilem rcddit incpta
varietas sehol. ne pater persequeretur.
Cf. Lib. II 34, 7:
Ó Mtvwi; npotréra^e roti; Kprjmv ixßaUetv v£a/<;.
■I\'
t/\\
\\ i
■\'rm
Transeo ad varietates de virginis exitu, qua de re
inter scriptores veteres non minor dissensio est.
Jam Gap. I verbo memoravi, quae noster hac de re
scripserit. Loei, qui hue spectant, sunt vs. 481 sqq:
tale decus formae vexarier auris
Non tulit ac miseros mutavit virginis artus
Gaeruleo pollens coniunx Neptunia regno.
Sed tamen aeternam (Jeg. aeternum) squamis vestire puellam
Invisosque inter teneram committere pisces
Non statuit (nimium est avidum pecus Ampliitrites) :
Aëriis potius sublimem sustulit alis.
Esset ut in ..terris facti de nomine ciris,
Giris Amyclaeo formosior ansere Ledae.
sed Jupiter, ita legimus vs 522 sqq:
Gommotus talem ad superos volitare puellam.
Gum pater extinclus caeca sub nocte lateret,
Uli pro pietate sua.......
Reddidit optatam mutato corpore vitam
Fecitque in terris haliaëtos ales ut osset.
Huic vero miserae.....
Infesti apposuit odium crudele parentis.
Et\' tum sequitur illa arguta comparatio jam supra
laudata, qua poeta graphice oculis subjicit, quam perti-
naci odio Haliaëtus Girin persequatur.
Eandem transformalionem in animo habuit Vergilius,
cum Georg. I 404 sqq inter praesagia serenitatis hoc
quoque memoraret:
Apparet liquido sublimis in aëre Nisus,
Et pro purpureo poenas dat Scylla capillo:
Quacumque illa levem\'fugiens secat aethera pinnis.
■\'rm
u
[
Ecce inimicus atrox magno stridore per auras
Insequitur Nisus; qua se fcrt Nisus ad auras,
Illa levem fugiens raptim secat aethera pinnis.
Qui versus, quamquam paucis mutatis, reperiuntur
J
i in Giri vs. 49, 52, 538—541.
Ovidius quoque, quamquam ubique alibi nostram
Scyllam cum Grataeidis fdia confundens, qua de re infra
accuratius dicemus, eundem exitum narrat Metamm.
VIII: 145 sqq:
■ i : Quam pater ut vidit, (nam iam pendebat in auras (aura ?),
Et modo factus erat fulvis haliaëtos alis)
Ibat, ut haerentem rostro laniaret adunco.
Ilia metu puppim dimittit, at aura cadentem
Sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est:
Pluma fuit; plumis in avem mutata vocatur
Giris et a tonso est hoc nomen adepta capillo.
Graecorum auctorum plane cum nostro congruunt
Eutecnius Sophistes et Eustathius, quorum ille in para-
phrasi Oppiani vel potius Dionysii librorum de Aucupio II
p. 119 (ed. Lehrs Didot 1851) haec affert: xac ßSTaßsßXyjTat
fisv oSratç eiç ö\'pvsov aSrrj, [xcaetrac dk xal Tzapk TtdvTwv ôpvéu>v,
xàlv âXialsTuç aÙT^v ûsdirrjzac nXavcDpévrjv, eùâbç intOéfievoç ôiafÔEipet,
hic ad Dionysii Periegesin 420 de Scylla testatur: xaïaùri)
tUUpvEov ixETEßk-^Or], omnluo nihil de Nisi transformatione
addens. Quod autem hoc neglexit, mirari non licet,
quia Parthenii carmen in epitomen coegit, ut ex iis,
quae scquuntur: üq çrjac llapôévioç â ràç picraiiopfôaetç
Yp&<pat hyó[i£vo<; luco clarius apparct; hinc vero non
sequi Parthenium quoque Nisi transformationem non
tradidisse, nemo negabit. Partim a nostro abhorret
Hyginus, qui, quamquam fab\'242 narrans Nisum crine
t, :
t
■\'rm
fatali amisso ipsum se interfecisse, fab. 198 de hujus
transformatione cum nostro plane congruit, de Scylla
vero discrepat. » Filia, inquit, (conversa est) in piscem,
cirin quem vocant" »Hodieque", ita pergit, »si
quando ea avis eum piscem natantem conspexerit,
mittit se in aquam raptumque unguibus dilaniat", Quam
varietatem scriptorem Giris quoque novisse ex versibus
484 sqq. supra laudatis satis constat.
Sed alii poetae fabulam aliter tractaverunt, ut Scho-
liastes ad Eurip Hippol. 1190 docet: èxTt^ffoùaa dh èv
daXàaa-Q xa\\ Orj pi\'ov ysvo fxêvTj, TTjV iâtav tpôaiv oùdapLwç
/jLsré^aXev. Quae compares cum iis quae leguntur apud
Tzetzen ad Lycophr. 650, ubi Nisi fiha confunditur
cum puella a Neptuno compressa ideoque ab Amphitrite
in monstrum mutata. Extant enim haec: "AUoi âé
(paai ymaXxa ravTTjV ecvae wnpeTrij, ijv fitayoiisvrjv lloascâwvt
yvoüaa \'Aix<piTpiTrj èvi^aXs <pâp(iaxa r^ siióüee -fj IxóXla
XoöaOac, xa\\ di:s0yjpiW(t£v aurijv elç âi^pcov, ff xsipaXàç è\'^ov x.t.X.
Eandem fere narrationem Giris scriptorem de Scylla
Homerica tradere vs 70 sqq. jam supra vidimus pag. 11.
Praeterea complures poetae Scyllam nostram, ut
supra jam memoravi, cum Grataeidis fdia confudere.
\') Quem auctorcm Hyginus hoc loco secutus sit, ncscimus, sed
piscium gcnus fuisse eodem nomine apparct ex Etym. Magno iu
voce 6 instdij xtppôç i<nt ■njv ^(pocâv. Cf. Oppianus
liai. I 128 :
"AXXai âè x^o-tiaXat (pafiaOwdeoç S-yX^ daXâaatji;
XeTTpâdeç, éç xtpp\'cç re aôacvâ rs xat ßaatXi\'axot,
iv de ixùXot TptyXy]^ re fioàôyr^poa (pôXa vé[xovTac,
et m 187:
TpcyXrj d^ dp<fhv en£<pvt, xal ënrtaae xtpßida izépx-rj.
-ocr page 34-narrantes virginem in monstrum marinum Homericum
mutatam esse, Scyllaeum, (ut noster vs 57 sqq dicit),
monstro saxum infestasse voraci ....
Candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates et gurgite in alto
Deprensos nautas canibus lacerasse marinis.
Quo in poetarum numero procul dubio primus
ducendus est Vergilius. Nam Giris versus modo laudati
57 sqq, verbis a timidos in deprensos mutatis, toti
desumpti sunt ex Ecloga VI 75 sqq., ibique ad Scyllam
Nisi filiam spectant, ut ex versu antecedenti apparet:
Quid loquar aut Scyllam Nisi quam fama secuta est.
Doeringium, Wagnerum alios, meniores Scyllae trans-
formationis in avem a Vergilio Georg. 1: 404 sqq. traditae,
vocabulo aut aute quam inserendo hanc repugnantiam
tollere conatos esse, baud nescio, sed hanc conjecturam
non probabilem esse ostendit jam H. Keilius Pbilol. II: 165.
Intulerunt enim aut contra omnem codicum auctoritatem,
quia Probus secundum Servii annotationes hanc lectioncm
nosse videtur. Sed magis est ut credamus grammaticum
quendam in Probi exemplari vocabulum aid inseruisse,
quam ut putemus Vergilium poetam exiraium Scyllam
Nisi fdiam nomine tantum désignasse, alteram tribus
versibus continuis descripsisse.
Eadem utriusque Scyllae confusio reperitur apud Pro-
pertium IV (V) 4 : 39 sq., ubi Tarpeia, virgo Vestalis,
amore regis Sabini Tatii capta Gapitolium Sabinis pro-
ditura, exclamat:
\') De hoc vocabulo vide nostram conjecturam Cap. IV.
-ocr page 35-■\'rm
Quid mirum in patrios Scyllam saevisse capillos,
Gandidaque in saevos inguina versa canes?
Sed maxime omnium hac in re Ovidius peccavit;
quinque enim in ejus carminibus loci adsunt, ubi Scylla
Nisi füia in monstrum marinum mutata esse narratur.
Hue pertinere puto Epist. Herold. XII: 123 sq, ubi
Medea furibunda, quod lason se repudiavit, exclamai:
utinam ambo simul fuissemus elisi inter Symplegades,
Aut nos Scylla rapax canibus misisset edendos !
et addit:
Debuit ingratis Scylla nocere viris,
verba, quae, ut opinor, ad Nisi fdiam spectare debent.
Hoc enim Medea vult: Quia Scylla et ipsa aliquando
ab ingrato viro (i. e. Minoe) repudiata est, debuit om-
nibus ingratis viris nocere. Geteri loci, qui nullum
dubitationi locum relinquunt, hi sunt:
Ars Amat. I 331 sq:
Filia purpureos Niso furata capillos
Pube premit rabidos inguinibusque canes,
quos versus leni mutatione poeta repetivit Amorum Lib.
Ill 12 vs. 21 sq:
1\'er nos (i. e. poetas) Scylla patri canos furata etc.
Rcmed. Amoris vs. 737:
Praeterita cautus Niseide navita gaudet.
et Fastorum Lib. IV vs. 499 sq.
Effugit (Gererem poeta dicit Persephonen quaerenteni
Effugit et Syrtes et te, Zanclaea Gharybdis,
Et vos, Nisaei, naufraga monstra, canes.
■\'rm
Qua de permutatione utriusque Scyllae primus, quod
sciam, disputa vit Nie. Heinsius ad Sabini epist. I, 33 ; vide
ejus commentarium in Ovidii opera Tom. Ill pag. 408
ed Fischer Lipsiae 1758.
Denique longe alius Scyllae exitus memorandus est,
ab Apollodoro et Pausania traditus, quorum ille (Bibl.
Ill, 15, 8) dicit Minoem Megaris potitum virginem vinctam
pedibus e puppi in mare dejectam mersisse {bizo^pv^cov
inotridsv), alter (Perieg. II : 34, 7) haec affert: xal {ó
Mcvwç) Ttpoaéra^ezotç Kptjacv (abTTjv) ëx^àXketv r^ç vswç, àKodawùaav
âè ànéppifpsv êç r^v axpav TavTTjv (promontorium Scyllaeum
dicit, cui a Nisi filia nomen est, ut paulo ante tradidit)
à xXvâwv. •) Tâ(pov ds obx ànoipaivoutTtv abrijç, àXXà TzepiofOr^vai
zov vtxpôv (paai Sta<popyj0évTa bno twu êx dakâa<Trjç ItpviOm.
Gomparatis omnibus fabulae varietatibus, restât, ut
indicemus, quid scriptor Giris in narrando novaverit vel
addiderit, Flaec tantum pauca sunt neque ad Scyllam
ipsam sed ad secundarum partium personas pertinent.
Gum neque in nostra neque in fabula de Garmes
fatis, quod sciam, tradatur Garme captiva abducta
(cf. vs 290) in Nisi potestatem venisse et ab hoc
Scyllae filiae nutrix data esse, noster has partes fînxisse
videtuF, nisi eas forte a tragoedia perdita mutuatus
sit. Nam tragoediam dc Scylla Nisi filia fuisse, apparet
ex Ovid. Tristium II 393:
Promontorium Scyllacum iu Hermione situip a nostra Scylla
nomen accepisse, etiam memorat Strabo VIII : G, 13 : To âè IxôÀXatov
to êv \'Epßcuv^ àvop.âadai faah àr.o SxôXÀrjç t^ç Ntffov ûuyaTpôç,
^v êS è\'pcoToç Ttpoàovaav Mcvu) ttjv Ntaatav xaraTvovTtoOyjvai faatv
ÙTt aÙTOtJ, âeùpo ô^ ixxüßayffeccrav la^rjg ro/eiv.
■\'rm
Impia nee tragicos tetigisset Scylla cothurnos i
Ni patrium crinem desecuisset amor. ^
Tum de Minoe novi aliquid a nostro affertur, eum \'
Scylla virum amatum nutrici designatura illum »nee \'
Haec habui, quae de fabulae innovatione adderem.
Quod autem ad Scyllae personae efficlionem .attiuet, ea
(
talis est, quae demonstret, poetam bene perspexisse,
cujus naturae fabulam esse oporteat, quae lectorum
animos moveat. Nempe Scylla facinore, quod in Juno-
nem commisit, non tam gravem poenam mérita est,
quam Amor ab ea petivit eaque ipsa de causa misera-
tione non prorsus indigna est.
Finem huic disputationi de fabulae varietate impono |
pauca addens de narrationis origine atque indole.
Notatu sane dignum est nomina personarum, quae
nostra in fabula primas partes agant, cognationem !
insignem habere cum nominibus locorum, quae in agro
Megarensi aut non procul ab eo sita sint. \'
Quae cum ita sint, mihi baud improbabile videtur
fabulam omnino ad certum locum pertinere atque ;
ortam esse ex contentione, quam Dores, cum tota |
Minoam insulam jam occupassent, Nisaea aliquantisper .
defensa sit ab lonibus. Quam verisimile igitur est, i
poetam Nisi nomen ex urbe Nisaea, Minois autem cx
-ocr page 38-■\'rm
insula Minoa duxisse, praesertim cum eadem nomina
praeclaris Dorum lonumque ducibus fuerint. Gumporro
satis constet vocem nScyllae\'^ a verbo ffxôXXoj derivatam
adhiberi solera da periculoso scopulo, (cogites de pro-
montorio Scyllaeo, quod non tam longe a Megaride
distat), apertum est poetam hac re inductum esse, ut
Scyllam, i. e, scopuloswn mare âaXacraoxpaToùvTc Mi\'vmc
sociam adjungeret.
CAPUT III.
De Genere Poësis et Carminis Auctore.
Scriptorem Giris Gatullum Vergiliumque imitatum esse,
facile apparet. Quin etiam imitatio ea tam aperta ac
manifesta est, ut Lucianus Muellerus poema »vix aliud
quam centonem ex Gatullo Vergilioque conflatum" judi
caverit,^) cujus sententiam Aemilius ßaehrens probavit
verbis Horatii variatis, dicens, »poetam simium fuisse
niliilque praeter Gatullum et Vergilium cantare doctum".^)
Primus autem hac de imitatione Johannes Schräder
noster disputavitcujus vestigiis, quod sciam, ingressi
sunt G. G. Lentz,^) J. Sillig,^) M. Haupt,6) L. Mueller,
\') Cf. Praefatio Catulli pag. XLIII Lips. Teubner.
-) Cf. Emcndationcs in Ciriu iu Fleckeiscni Annal. 1872 p. 833.
Cf. Libcr Eracndationum Leovardiac 1776 pag. 33, C3, 64..
••) Cf. C. Valerii Catulli carmen de nuptiis Pelei et Tlictidos.
Altenburgi 1787 pag. 82 sq.
Cf. Editio Vcrgilii Hciniana quarta, quam Ph. Wagner curavit,
vol IV" pag. 155 sq.
") Cf. Quacstiones Catulliauao Lips. 1837 pag. 45, 75. Observa-
tiones Criticae Lips. 1841, pag. 6, 14.
Relationes menstruae Academiac Bcrolinensis a. 1858 pag. 659.
\') Cf Praefatio Catulli, pag. XLIll Lips. Teubner.
■\'rm
J. Maehly,L. Schwabe^) et postremus Aem. Baehrens^).
Mihi in animo erat versus ab iis Viris Doctis indicates
quam accuratissime colligere et jam operam navaveram
iis undique comparandis, cum nuperrime Aem. Baehrens
in fine voluminis II libri sui: vPoetae Latini Minores"
inscripti harum imitationum indicem adjecit. Quare
quod editio Teubneriana, cui consilium est haec accu-
ratius examinare, facile adest, non necesse habui omnes
hos locos exscribere.
Quantopere poeta hac in re modum transient, unicui-
que statim in oculos incurrit, cum videt Baehrensium
inter quingentos quadraginta unum versus, quos carmen
continet, plus quam centum quadraginta horum poe-
tarum imitationem redolentes indicavisse.
In his quidem nonnulli sunt loci, in quibus imitatio-
nem agnoscere non possum, sed rursus nonnullos alios
his addendos esse censeo. Quod ad Giris vs. 125:
Concordes stabili firmarunt numine Parcae,
mentio non fit loci jam a Schradero indicati, Vcrgilii
Eel. IV, 47:
Concordes stabili fatorum numine Parcae,
culpam casui assignandam puto. Nonnullos autem locos a
L. Schwabio tanquam imitationem Gatulli prodentes
memoratos Baehrens consulto praeteriisse videtur. Est
\') Cf. Censura Appendicia Vcrgilianae Ribbeckianac iu Annal. Hei-
delb. 1870 pag. 801 sqq.
-) Cf. In Cirin carmen observationum pars I, Dorpati Livonorum
1871 et Fleckeiseni Aunales 1873 p 633 sq.
Cf. Emendationes in Cirin in Fleckeiseni Annal. 1872 pag.
833 sqq. et 1873 p. 773 sq.
■\'rm
enim dubium, num poeta Ciris vs 22 Erechtheus
(Erechtheis—Athenis) a Gatullo sumpserit (cf. 64:211
Sospitem ErecJitlieum se ostendit visere portmï) et eundem
secutus sit, cum versu sequenti Minervam castam nomi-
naret, (cf. Gat. carm. 64 : 212 castae cum moenia
divae), et versu 114 vocabulum Gortynius Minoi adjec-
tum mutuatus sit ex Gatulli carmine 64:75 „Attigit
injusti regis Gortynia tecta". Sed vs 26 currmi dictum
est pro navem Fanatlienaicam ut a Gatullo carmine
64:9 piro navem Argo et clausula vs 104: coneedere
digna reperitur in Gatulli carmine 68 vs 131. Denique
negari non potest versu 200 Philomelam et Procnen,
puellas Dauliades nominari ad Gatulli exemplar, qui
Philomelam Dauliadem dixerit. (Gf. 65 : 14 Daulias
absumpti fata dolens Ityli.)
Quod Baehrens his locis imitationem non agnovit,
eo magis mirandum est, quod ipse nonnumquam multo
faciliorem judicem se praebuit et imitationis vestigia
jam deprehendisse se putavit, cum idem verbum aut
eandem verborum copulationem apud Vergilium vel
Gatullum reperiret. Ad sententiam meam probandam
locos, quibus offensus sum, uberius tractabo.
Giris versu 81 verbum expalluit indicatur tamquam imi-
tationem prodens Gatulli 64: 100 , ubi idem illud expalluit
occurrit. Sed hinc nullum argumentum peti potest, nisi
constet hoc verbum eadem sententia apud alios scriptores
ante Giris scriptoris aetatem non reperiri. Gonfer tamen
Plauti Gure. 2, 3, 32, Auctoris ad Herennium 2, 5 al.
Eandem ob causam nego poetam Giris vs 261
Nee genitor cordi est: idtro namque odimus omnes
,; 30
t
\' \' vocabulum ultro sumpsisse ex Aen. II, 145:
His lacrimis vitam damus et miserescimus ultro.
I Nam si quid video, ultro apud Vergilium eodem sensu
■ • positum est quo apud Giceronem in oratione pro Flacco
c. 19: »Pro quo cum a P. Varinio praetore pecuniam
t . accepisset, celavit suos cives, ultroque iis sumptum intulit."
Sic ad Ciris vs^^t):
Hanc urbem ante alios qui tum.florebat in armis
Fecerat infestam etc.
Baehrens affert Aen. VII, 55:
petit ante alios pulcherrimus omnis
Turnus,
Potuisset addere Aen. 1, 347 :
Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes,
Sed ante adhiberi in comparationibus jam reperimus
apud Balbum in Giceronis ad Att 8, 15: «Nam cave
putes hoc tempore plus me quemquam cruciari, quod
eum, quem ante me diligo, video in consulatu quidvis
potius esse quam consulem." Confer insuper Livii Lib.
35 cap. 14: »Tu me vero, inquit, et ante Alexandrum
et ante Pyrrhum et ante omnes alios imperatores esse"
et Nepotis vit, Attic cap. 3 : »Unus ante alios carissimus,"
Postremo Giris vs 194:
Tu quoque avis metuere: dabit tibi filia poenas
comparatur cum Vergilii Georg. I vs 405:
Et pro purpureo poenas dat Scylla capillo
cui addi potuisset Aen. IV : 386 :
Dabis, improbe, poenas.
I »
!î
Sed rursus eodem sensu dare poenas jam Cicero
dixit: de Harusp. response c. 18, et Tuscul, Lib. V
c. 19: alii, nec video quid Giris locus perculiare in usu
eius formulae habeat.
Neque minus a Baehrensio recedendum videtur
continuo putante imitationem subesse, quoties eandem
verborum copulationem inveniat. Persaepe enim ex rei
tractatae cognatione explicandum est, duo scriptores
eadem verba copulavisse. Per se ipsum hoe non satis
est ad imitationem comprobandam. Aliter res se habet,
si horum verborum unum salteni eodem sensu alibi
non invenitur, aut verba indicata et eodem ordine
posita sunt et eosdem versus pedes efficiunt, ut exempli
gratia ilia npocula BaccM\' quae versu 229 memorantur.
Quamquam enim haud nescio jam multo ante Giris
scriptoris aetatem Bacchum metonymice poni pro vino
(cf. illud Terentianum, quod in proverbiurn abiit: »sine
Gerere et Baccho friget Venus"), hic tamen Vergilii
imitationem subesse puto, quod iisdem verbis, quae
Vergilius Aen. III, 354 in fine posuit, Giris auctor quo-
que versum clausit.
Eorum autem quae dixi Baehrens rationem non
habendam putavit, cum Giris vs 71.
Infelix Virgo, (quid enim commiserat illa?)
compararet cum Vergilii Ecl. VI, 47 et Galvi fragmento
(apud Muellerum), qui versus incipiunt verbis: A virgo
infelix. Primum enim metro nequaquam postulabatur^
ut poeta noster, interjectionem a omitteret et verba
inverso ordine poneret, et praeterea non video, cur ipse
in eandem verborum copulationem incidere non potuerit,
32
quoniam verbum infelix pro miser de hominibus omni
aetate usitatissimum sit. Eandem ob causam etiam
nego Ciris vs. 119:
Besponsum quoniam satis est meminisse deorum
imitationem latere Vergilii Aen. IX : 134.
Nil me fatalia terrent,
Si qua Phryges prae se jactant, responsa deorum,
et Giris vs. 323 Scelus nefandum desumptum esse ex Ga-
tulli carmine 64 : 396 »tellus scelere est imbuta nefando"
Besponsum enim pro oraculo jam occurrit apud Teren-
tium (cf. Andr. 4, 2, 15: »Non Apollinis magis verum
quam hoc responsumst.") et Scelus nefandum reperimus in
Giceronis de Haruspicum responso c. 20: »post, exercitu
L. Luculli sollicitato, per nefandum scelus fugit illinc" etc.
Denique non possum adduci ut eredam Giris versu 526.
Saepe deuni largo decorarat munere sedes
imitationem subesse Vergilii Aen. X:619.
et tua larga
Saepe manu multisque oneravit limina donis.
Magis credibile esse mihi videtur similitudinem ex rei
tractatae cognatione manavisse. Miror quomodo haec
omnia Baehrensium fugisso potuerint, praesertim cum
aliis locis a L. Schwabio indicatis Gatulli imitationem
recte negaverit. Gonfer Giris
Vs. prono-pondere cum Gatulli carm 02 : 51 prono-pondere.
„ 78 eiipidos-amantes , „ , 70:3 cupido-amanti.
„ cupidis-ocellis „ , , M :SGcupiäo-lumine.
„ XfSirahidum-furorem^ „ , G3 : rahidus-ftiror.
„ 209 tacito\'cuhili „ „ „ 6:7 taciturn cuhile.
33
Sed haec hactenus. Nunc primum videamus de imi-
tatione, quae maxime exstat atque eminet. Procul
dubio haec Vergiliana est. Nee mirum; complures enim
versus eosque eontinuos Ciris auctor ex Vergilii carmi-
nibus desumpsit. In his undecim numeramus, quos
integros ex Eclogis, Georgicis et Aeneide in suum carmen
transtulit:
Giris vs. 59, 60 = Ecl. VI: 75, 76.
, , 403 = Aen. II: 406.
, „ 405, 406 = Ecl. VIII : 19, 20.
„ , 430 = Ecl. VIII : 41.
„ , 4.74 = Aen. III: 74.
, „ 538-541 = Georg. 1: 406-409.
Porro ex Eclogis sex, ex Georgicis et Aeneide sin-
gulos versus mutuatus est, quorum nil nisi unum vel
duo vocabula immutavit.
Gonfer Giris vs. 51 cum Ecl. VI: 81.
, , 61 , Ecl. VI: 77.
, , 125 „ Ed. IV: 47.
, , 267 , Ecl. VIII: 60.
, „ 302 , Ecl. VIII: 59.
„ „ 395 , Georg. IV : 389.
, „ 398. , Ecl. IV: 49.
„ , 402 , Aen. 11:405.
Quibus addendi sunt ex Georg. Lib. I vs 405 et
Lib. Ill VS 21, quos versus paulo graviore mutatione
refictos invenimus in Ciris- carmine vs 52 et 148.
Praeter hos muitos quoque versus dimidiatos ex Vergilii
carminibus a Giris auctore assumptos esse, non minus
3
-ocr page 46-34
constat. In his sex numeramus, quos integros in suum
carmen poeta inseruit, duodecim alios leviter mutatos
recepit. Confer Giris
4.9 suhlimis in aère eoetus
90 suave rubens narcissus
160 depromens tela pharetra
208 studio iactahat inani
243 passim cognoscere signo
291 tam duras passa labor es
295 mei spes una sepulchri
315 saepe tua dulci
349 diem mortalihus ahnum
370 herbas contundit olentis
371 triplici diversa colore
373 numero deus impare gaudet
394 magnum quaepiscibus\'aequor
Vs. 16 longe lateque per orbem cum
Verg.Aen. VI : 378
longe latequeper
urbes,
„ Georg. I : 404
sublimis in aère
Nisus.
„ Ecl. m : 63 sîi-
ave rubens hya-
cinthus.
, Aen. V : 501
depramunt tela
pharetris.
, Ecl. II : 5.
„ Georg. I : 394
pateris cognos-
cere signis.
„ Aen. VI : 437 et
duras perferre
lahares,
, Aen. XII : 57
spes tu nunc una
senectae.
, Aen. XII : 802.
, Aen. V:G4.
, Ecl. II: 11.
; Ecl. Vlll : 73.
„ Ecl. VIII : 75.
„ Georg. IV : 388
magnum quipis-
cihus aequor.
35
cum Verg. Ed. X: 69 omjiia
vincit amor.
, , Aen. III : 427
immani corpore
pistrix.
, , Aen. III : 554
Tum procul e
fluctu.
„ Aen. 1:361 odi-
um crudele ty-
rannt.
Vs. 437 Omnia vicit amor
451 immania corpora ponti
470 lam procul e fluctu
532 odium crudele parentis
Porro notandum est poetam praecipue in fmibus ver-
suum pangendis Vergilium secutum esse. Nolo intelligi
poetam complures versus clausisse vocabulo, quod
Vergilius quoque in fme posuit, sed nonnullas duorum
aut trium vocabulorum clausulas intégras aut paene
intégras apud Vergilium reperiri, quarum omnino quin-
decim exempla in carmine exstant. Confer Giris
7 sidera mundi
29 ordine pugnae
50 aethera pinna
164 ossa furorem
179 pectine telae
196 lucosque sonantes
211 ai\'ra captat
229 poeida Dacchi
Vs. 4 complectitur umhra cum Verg. Aen. 1:694.
:93.
;45G ordine
Aen. IX
Aen. I ;
pugnas.
Georg. I ;
Aen. XI ;
Aen. IV;
Aen. VII
Georg. I
Georg. IV
Ed. X
Aen. III;
Aen. III:
406 1 aethera
272 ) pinnis.
101.
14 ) pectine
294 i telas.
364.
58.
514.
354.
-ocr page 48-36
Vs. \'2QB piefatis imago Verg. cum Aen. VI: 405. ^ —,
Aen. XI: 294. /
Aen. X: 824.
, 268 assidet hostis „ „ Aen. XI: 304.
„ 288 te propter eundem , , Aen. IV: 321.
„ 307 in vertice mantis , „ Aen. XI: 526.
, B18 fata reservant „ „ Aen. VIII: 575.
, 435 corpore mjmphae , „ Aen. 1:71.
Exempla versuum verbis a Vergilio desumptis in-
cipientium rariora sunt. Haec tantum in carmine repe-
riuntur:
Ciris vs, 19 Non equidem — Aen. IV: 330.
, „161 lieu nimitmi certo nimium = km. XI: 841 hm
nimiumf virgo, ni-
mium.
„ „ 206 lamque adeo = Aen. II: 567.
, „ 220 Quam siniid = Aen. IV: 90.
, „ 257 Ilia autem quid me — Aen. X: 878.
„ , 266 Dicam equidem = Aen. VI: 722.
, , 268 Ille, vides = Aen VI: 760.
, „ 378 Verum tibi mdla = Georg. IV : 443.
394
397
Aen. Ill : 670.
Illam etiam = Ecl. X : 13.
Transeo ad Gatulli imitationem. Hujus poetae noster
nulla carmina nisi 61—68, 76 et 101 expressit. Longe
plurima ex carmine 64 mutuatus est.. Nam inter qua-
draginta quinque locos, qui Gatulli imitationem prae
se ferre videntur, viginti sex sunt, qui in epithalamio
reperiuntur. Quantum haec imitatio Gatulliana différât
a Vergiliana, L. Schwabe hac arguta comparatione
37
explicare conatus est: »Si opus poeticum cum textrino
comparare licet, quae Gatullo .... Giris poeta debet,
ea quasi stamen efficiunt, cui subtemen maxime Vergi-
lianum insertum est". Ac sane rem acu tetigit. Nam
imitatio Vergiliana, ut vidimus, eo continetur, quod
poeta aliquot versus et sententias Vergilianas in suum
carmen inseruit, imitatio Gatulliana contra, quamquam
minus aperta, multo latius patet. Jam carminis nostri
exordium exemplum exstans nobis praobet:
Etsi me vario iactalum laudis amore
Irritaque expertum fallacis praemia vulgi
Gecropius suavis exspirans liortulus auras
Florentis viridi sophiae complectitur umbra,
5. lamque mea ratione indignumst quaerere carmen.
Longe aliud studium atque alios quae accincla labores
Altius ad magni suspexit sidera juundi
Et placitum paucis ausa est ascendere collem,
Non tarnen absistam coeptum detexere munus,
10. In quo iure meas utinam rcquiescero musas
Et leviter blandum liceat deponere amorem.
Poeta enim bic non solum aliquot verba ex Gatulli
carminibus in suum carmen transtulit: ut vs 3 suavis
exspirans auras = Gat. G4, 87 suavis exspirans odorcs-,
vs 7 magni suspexit sidera mundi — Gat. GG, 1 : magni
dispexit lumina mundi; vs 11 deponere amorem — Gat.
7G, 13: difficilest longum subito deponere amorem, sed
etiam periodi slructuram conformavit ad Gatulli carmen
G5 : 1 sqq :
\') Cf. L. Schwabii in Cirin carmen Observationum partis I pag. 3
Pars altera dcest.
38
Etsi me assiduo confectum cura dolore
Sevocat a doctis, Ortale, virginibus,
Nec potis est dulces Musarum expromere fetus
Mens animi, (tantis fluctuât ipsa malis:
5. Namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
Pallidulum manans adluit unda pedem,
Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
Ereptum nostris obterit ex oculis),
15. Sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
Haec expressa tibi carmina Battiadae, eqs.
Uterque enim auctor in protasi, quae ab iisdem
fere verbis incipit (cf. Etsi me iactatum Etsi me
confectum), araico causas exponit, quae promissorum
carminum confectioni obstabant, et in apodosi eodem
modo conformata (cf. Giris vs 9 non tamen = Gat.
vs 15 sed tamen) GatuIIus dicit se nihilo secius carmina
promissa mittere, auctor noster se non omissurum esse
carmen olim coeptum conficere.
Si Schwabio fidem habemus, Giris versu 6 vocabulum
quae, quod Puetzius post v. alios inseruit, rejiciendum
est et »Giris vs 6—9 parenthesis circulis ex orationis
contptu excludendi sunt, plane eodem modo quo in
loco Gatulliano versus 4 sqq. parenthesin efficiunt". Sed
is in imitationibus rimandis hic non minus modum exces-
sisse mihi videtur, quam cum, ratus Giris versu 5
imitationem latere Gatulli carminis versus 3, Hauptii
emendationem approbaret: nNec mea quit ratio dignum
sibi quaerere earmen". Idem peccavit Baehrens, cum
eandem ob causam, partim H. Keilium secutus, scri-
beret: yi Tum mens quaerif eo dignum sibi promere
39
carmeri\\ quod durum atque jejunum est. Ejusmodi
loco contenti esse debemus, si sententiam propemodum
indicare possumus; itaque Ribbeek vero proximus esse
mihi videtur scribens, ut supra versum laudavimus:
filamque mea ratione indignumst quaerere carmen\'\' ver-
suque proximo vocabulum quae retinens. Exemplum,
quod attuli, rationis a Giris auctore in Gatullo imitando
observatae neque unicum neque exstantissimum est.
Nempe negari non potest poetam totum Ciris carmen
ita composuisse, «ut alterum quasi Epitbalamium Gatulli
nobis in manus tradatur". Primum autem facile
agnoscitur episodium, quo poeta Giris peplum Panathe-
naicum describat (cf. vs 22—35), omnino exaratum
esse ad similitudinum illius Gatulliani, quo illa stragula
Ariadnae fatis insignis depingatur. (Vide carmen G4:
50—264). Quin etiam eodem fere modo, quo auctor
Giris VS 36 {Tali tc vcllem, juvemm doctissime, ritu
etc.) ad propositum revertitur, Catullus undo digressus
est, redit vs 265 (Talihus amplicife vestis decorata
figuris). Gum illa Catulliana narratione de Ariadnae
fatis nostra fabula de Scylla mirum quantum congruit.
Utraque puella viri peregrini amore permota patrem
prodit et postea a viro amato deseritur. Neque solum
utriusque fabulae historia sed etiam modus, quo uterque
poeta fabulam suam tractavit, magnam similitudinem
habet. Gum poeta Giris tradidit Scyllam Minoem pro-
spicientem amore exardescere, facere non potest, quin
episodium de Amoris potentia insérât, plane ut Gatullus
Cf Sillig. Vol. IV pag. 156 cditiouis Vergilii Ileiuiauac quartac.
-ocr page 52-40
fecit cum narravisset, quomodo Ariadna Thesei amore
caperetur (cf. Giris vs 133—138 cum Gat. 64:95—98).
Amoris in Scylla effectus iisdem fere verbis describitur,
quibus Gatullus Ariadnae post Tbeseum profectum soli-
tudinem adumbravit (Vide Giris vs 167—170 et Gat.
64:63—67). Garme easdem fere partes agit, quas
Gatullus Aegeo assignavit et Scyllae lamenta respondent
querelis, quas Gatullus Ariadnam loquentem facit. Ut
Scylla queritur se tumulo privari (vide vs. 441 nme ne
ilia quidem communis alumnam Omnibus iniecta tellus
tumulabit Tiarena) ita plane Ariadna (vs 153: „neque
iniecta tumulabor mortua terrd\\) Utraque puella indig-
natur, quod sibi non liceat saltem in servitium duci
(cf. Giris vs 443—446 cum Gat. 64: 160—164), et
sicut Scyllam suum fatum questam tandem vires defi-
ciunt, ita a fesso corpore Ariadnae sensus decedunt,
cum justam multam Theseo imprecata est (cf. Giris
vs 458 cum Gat. 64: 189 sqq). Porro videmus Nereides
Giris versu 391 Scyllam navi alligatam admirari ut
Gatulli in Garmine vs 15 navem Argo. Denique obser-
vandum est nostro in carmine saepius easdem sententias
reperiri, quae in illo epithalamio Gatulliano exstant,
quod apparet, si e. g. conféras Giris versum 3 supra
laudatum cum Gat. 64: 87. (Vide pag. 37). Tum
Vs. 206 devinctus limiina somno cum Cat. 64:122 devine-
tam limine somno.
„ promittens nmnera divis „ Cat. 64 : 103
cula divis Promittens.
„ 241 animi- amove „ Cat. 64: 372 animi
amoves.
-ocr page 53-41
Vs. 366 victima ferro cum Cat. 64:369 victima
ferro.
„ 399 niveos virginis artus , Cat. 64:364 niveos
virginis artus.
„ 414 foedere coniunx , Gat. 64:373 con-
iunx—foedere.
Praeter haec permulta alia Galullianae imitationis
vestigia in Giris carmine adsunt. Longum est haec
omnia proferre. Quae tamen in sermone ipso hac in
re memoratu digna sunt, non alienum esse videbitur
hie afferre.
Primum deminutivorum usus frequens Gatulli imita-
tionem prodit. His enim verborum formis Gatullum
delectari, M. Hauptius libri sui n Observationes criticae"
inscripti pag. 14 dilucide ostendit, omnia adjectiva
deminutiva, quibus Gatullus usus est, enumerans. Gatullo
autem Giris auctor vs 251 et 348 adjectivum frigidulus
et vs 440 substantivum lecttdus debet atque ad horum
similitudinem vs 3 substantivum Jiorttdus et vs 182
adjectivum tahidulus formavit. Deminutivum ocellus,
quod noster vs 138, 238, 348 usurpavit, quamquam
septies apud Gatullum legitur, tamen hujus peculiarc
non est. Praeterea reperimus in Giri, exceptis illis
usitatissimis puella, capillus, labellum aliis, deminutiva
parvulus vs 138 et nutricula vs 257, 277. \')
Deinde vs 33 prius dictum est pro olim, pridem ut
in Gatulli carmine 4, 25 et 51\', 15.
Porro poeta vs 177 vocabulo mdla aperte ita usus
Cf. L. Schwabe 11. pag. 7.
-ocr page 54-42
est ut pro adverbio negandi substitutum cum verbo arc
tissime jungeret, qua quoque in re apertus imitator
Gatulli est. Ut enim recte M. Haupt pag. 3—6 »Obser-
vationum criticarum" monuit, Gatullus illud dicendi
genus quod ab omni graviore oratione alienum est, in
carmine 8:14 usurpavit, quod amat populari dicti-
one uti.
Tum, ut in Giri vs. 242 Venus alicujus dicitur rudis
(non est Amathusia nostri Tam rudis) ita in Gatulli
carmine 68:17 legimus eandem deam nesciam esse
alicujus (non est dea nescia nostri, Quae dulcem curis
niiscet amaritiam), quamquam usitatius est inverso modo,
ut vir juvenis vel puella rudis dicatur: ut Propertius
III (IV) 17, 7 sq.
Te quoque enim non esse rudem testatur in astris
Lyncibus ad caelum vecta Ariadna tuis. \')
•
Postremo rem luculenter demonstrat nimius usus
versuum spondiacorum, de quibus operae pretium esse
videbitur pluribus verbis dissercre. Alexandrinos poetas
iis versibus ut ornamento quodam usos esse, quod
lepidi et venusti ipsis esse viderentur, nemo ignorât.
Qua de re locus classicus est fragmentum XXVII Euplio-
rionis Ghalcidensis, ubi tres deinceps versus spondiazontes
inveniuntur Hanc spondiacorum captationem inter
poetas Latinos maxime Gatullus in epithalamio imitatus
\') Cf. A. G. Naeicii Carmina Valerii Catonis pag. 237. Ponnac 1847
\'Axr^ç âè Ttapocrepa (Herrn, pro \'Aâtrjç de nauporépa) çxovrjûetffrjç,
ol ßiv Si] êvi::ouaev xal \'Aaiâa xixXr^axeadat,
ol ôk Iloaetââwvoç iizmvonov aùâr^â^va:.
43
est. Is enim hoc in poemate, quod versus continet
408, triginta habet ejusmodi versus ut quartus
decimus quisque versus sit spondiacus Semel etiam
tres deinceps versus spondiace clausit dum alibi ne
duo quidem spondiaci sese excipientes apud Latinos
inveniuntur. Auctor noster numerum spondiacorum
Catullianum maxime omnium aequavit. Nam apud eum
tricesimus sextus quisque versus spondeum in quinto
pede habet, quoniam inter quingentos quadraginta unum
versus quindecim numeramus, vs: 73, 82, 96, 113, 158,
239, 326, 398, 413, 434, 474, 486,495,519,535.
Gatullus ut primus spondiacis pro ornamento usus est,
ita primus in deliciis habuit nomina propria Graeca in fine
collocare. Istas quoque delicias poeta Giris lam cupide
arripuit, ut inter quindecim spondiacos novem nominibus
propriis Graecis clauserit; bis habet AmphUritcs vs. 73,
486, praeterea Caeratea vs. 113, Adrastea vs. 239,
Ilithyiae vs. 326, Eellespontus vs 413, Acgaeo vs. 474,
Oriona vs. 535 et ruhens narcissus vs. 96.
Demonstravit Viertel p. 808 longe plurimos versus
•) Carm. 64 vs 3, 11, 15, 24, 28, 36, 44, 67, 71, 74, 78, 79
80, 83, 91, 96, 98, 108, 252, 255, 258, 269, 274, 277, 286,
290, 291, 297, 301, 358.
«) Cf. L. Mueller: de rc melrica, pag. 142 sqq. et imprimis Anto-
nius Viertel in Jalmii Annal. PLilol. LXXXV (1862) pag. 801 sqq,
cujus dissertationi praeclarae maxima ex parte debco, quae hac dc
quaestione a me disputata sunt.
Cf. vs 78 sqq.
Electos iuvcncs simul et decus innuptarum
Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
Quis angusta malis cum moenia vexarcntur, etc.
44
hexametros ita esse compositos, ut aut duo dactyli aut
tres insint. Post Ennium exeraplum versus spondeis
soils constantis non invenitur praeter Gatulli carminis
116 vs. 3:
Qui te lenirem nobis neu conarere. 0
Rari sunt ii versus, in quibus unus dactylus inest,
isque quartum plerurnque pedem efficit. Gatullus hac
quoque in re plurima sibi sumens eos frequentissime
adhibuit. Sexies unum dactylum admisit in quarto
pede 2) et in primo pede ter, In Giri inveniuntur
vs. 96: Dependent flores aut suave ruhena narcissus et
vs. 413: Qua curvus terras amplectitur Hellespontus
Altera regula in spondiaco versu exstat, ut in fme
non collocaretur vocabulum nisi quod aut quatuor aut
tribus constaret syllabis. Sunt autem, qui tantum tetra-
syllaba in fine posuerint ut Cicero, Horatius, Propertius
alii. Qui trisyllabis usi sunt multo rarius trisyllaba in
fine posuerunt quam tetrasyllaba, Gatullus rursus hoc
pro rata parte maxime fecit, dum Giris auctor eum
maxime omnium aequavit. Is enim in saepius laudato
carmine 64 sex habet ejus modi versus^) quorum auctor
Giris quinque exempla habet vs. 82: pertimuit latratus,
96 suave ruhens narcissus, 474 Neptuno Acgaco, 519
litorihus desertis.
\') Cf. Luc. Mueller: de re metrica, pag, 141.
Cf, Carmen 64:74, 255, 258, 286, 297; Carm. 65 :23.
3) Cf. Carmen 64:3, 44; Carm. 68:87.
n Carmen 64:44, 74, 96, 252, 291, 297, praetcrea in Carmine
65 vs 23 ct in Carmine 66 vs 57.
I
f\'.
i
4ö
Quamquam non plane ad imitationem Gatullianam
pertinentia, tamen hoc loco mihi addenda videntur haec.
In eligendis vocabulis iis, quae spondeum quinti pedis
antecedunt, »post Gatullum is usus invaluit, ne tetra-
syllabum praecederent vocabula, nisi quae pyrrhichium
aut dactylum aut ionicum a majore aut pedem hujus
mensurae —efficerent, trisyllabum nisi quae essent
choriambica aut choriambo una vel duabus moris lon-
giora" (cf. Viertel p. 810.) Ultimo excepto, horum om-
nium in Giri exempla exstant. Ante tetrasyllabum po-
sita est vox pyrrhichiaca quater, vs. 239 sinat Adrastea,
398 Jovis incrementum, vs 486 peais Äniphürites, 535
fiigat Oriona; vox dactylica ter : vs 113/Zumina
vs 326 Imiina et Ilithyiae, vs 495 undique miitahaniur ;
vox ionico a majore conslans semel, vs 413 amplectitiir
Hellespontus; vox, quae pedem efficit hunc
semel, vs 73 violaverat Amphifritae. Trisyllabo vero vox
choriambica praeposita est bis: vs 82 pcrtinmit latratus
et vs 519 litorihus desertis. Pauca sunt, quae ab eo
usu recedant. Ad Gatulli exemplar auctor noster ante
tetrasyllabum monosyllabum posuit vs 158 ad ulcis-
cendum. Vocabulum molossicum trisyllabo praemisit versu
Vergiliano 474 Nereiduni matri et Neptuno Aegaeo, iani-
bicum vs 96 ruhçns narcissus ut Verg. Aen. VIII : 402
et IX : 9.
Sed jam ad id, unde digrcssi sumus, revertamur.
Non a Vergilio Gatulloquo solum noster sua mutuatus
est,. sed aliorum quoque poetarum Latinorum imitationis
rara quidem scd manifesta tamen vestigia in carmine
exstant. Eodem aulem jure, quo Giris vs. 7 :
46
Altius ad magni suspexit sidera mundi
imitationem Gatulli 66 : 1 et Aen. IX, comprobavimus
(cf. pag. 37), putare licet poetam hic secutum esse
Lucret. V. 1204
Nam cum suspicimus magni caelestia mundi
Templa.
I Porro dubitandum non est, quin Giris vs 14—17
! : supra laudati omnino exarati sint ad simihtudinem Lu-
I cretii II 7 sqq.
I
y Sed nil dulcius est bene quam munita tenere
Edita doctrina sapientum templa serena,
\' Despicere unde queas alios passimque videre
Errare atque viam palantis quaerere vitae.
Denique negare non poteris poetam praeterea aliquot
i formulas dicendi ab eodem sumpsisse, si compares Giris
, : i
1
i
vs. 9 coeptum detexere munus et Lucr. 1:418 coeptum
pertexere dictis.
, 142 ei extra procedit longe etc. „ Lucr. 1: 72 sq. et ex-
tra processit longe etc.
„ XÇ^Sipedïbus Sicijonia servans , Lucr. IV: 1125 et ftd-
\' • era in pedibus Sicyonia
rident.
, Z^Z et divumterretformidine cives „ Lucr. VI : 52/"om/c^me!
divum.
1 ; Galvus poetae procul dubio ante ocillos fuit vs 233.
Ut enim hoc loco requiescunt flumina cursus, sic in
Galvi fragmento 13 apud L. Muellerum Sol meminit
I requiescere cursus. Similiter in verbis Giris vs 350 ignm
i quatiebat ah Oeta, Galvi fragmenti 5 imitationem agnos-
-ocr page 59-47
cere licet, ubi Baehrens Oeta pro ante reponens recte
scripsit: Hesperium Oetajiibar quatiens. Cf. Gat. LXII: 7,
20, 26.
Apertam Ginnae imitationem redolet Giris versus 46:
Accipe dona meo multum vigilata labore.
Nam in Ginnae fragmento III apud Muellerum legimus:
Haec tibi Arateis multum vigilata lucernis
Carmina etc.
Ab eodem noster vs 254 vocem tahis sumpsit, si
quidem Gharisii de Ginna testimoniofidem habere audemus.
Is enim pag. 73 dicit: »Ginna autem in Zmyrna hujus
talis dixit nullo auctore", et pag. 118: »huius tdbis
Ginna in Zmyrna dixit, nullo ante se usus auctore."
Ubi poeta de Lucifero loquens nos docet ei sideri
noctu nomen Flespero esse (cf. vs 351 sq.: Quem
pavidae alternis fugitant optantqiie puellae, Hesperium
vitant, optant ardeseere JEoum) nil novi affert. Idem
enim in animo habuit-Ginna in Zmyrna (cf. fragm. 8
apud L. M.):
Te matutinus flentcm conspexit Eous
Et flentcm paulo vidit post Hesperus idem,
et Gatullus in carm. 62 vs 34 sq:
Node latent fures, quos idem saepe revertens,
Hcspere mutato comprendis nomine Eous.
Gonfer praeterea Gallimachi Hecal. fr. 52:
aÖTov [ih (ptkéoo(T\\ auTÖv sé te TZZffpixaaiv.
\'Etmépwv (TTuyéovatv, èxap (ptXiooaiv \'Etpov.
•I •!.
-»1 48
Haec aperta poetarum Latinorum imitatio non obstat,
quominus auctor noster poetam Graecum ante oculos
habere potuerit, quod mihi constat divers^)s ob causas.
Primum enim hoc prodit explicatio etymologica nominis
i.; ( Ciris VS. 488 data. Coniunx Neptunia, ut poeta narrat,
Scyllam squamis vestire
Non statuit (nimium est avidum pecus Amphitrites) ;
^\'t \' Aëriis potius sublimem sustulit alis,
\'H.
(
■ V \' Esset ut in terris facti de nomine ciris.
M;
\' Ergo quod patris comam detonderat, àizb toO xscpsiv
Scylla in avem Girin mutata est. Ex Graeci auctoris
imitatione etiam explicandum est, quod vs. 88 nomen
Palaephati commemoratur passimque vocabula Graeca
inveniuntur, veluti sophia (vs. 4, M), peplus (vs21, 30)
psalteria (vs. 178), glaums (vs. 395, 452) et nymphae
pro virgines (vs. 434). Porro jam Heynius recte monuit
ad verbum e Graeco expressum videri versum 113:
Garpathium fugiens et flumina Gaeratea
cui plane respondet:
• , Kapnââcov XstJtwv xac vdfiara Kacpdreca.
Quis non cum eodem ex gelidis Edonum Bistonis oris
(vs. 165) facile agnoscat Graecum: \'Ilâwvmv vt^óevTa xarollpea
Dcffvoviç. Nee minu-s recte idem vestigia Graecae imita-
tionis vidit vs. 92 ubi mittere cantus dictum est ut
Graecum lévac çnov^v, àotô-^v, vs. 169 ubi Sicyonia Graeco
r« Scxuwvta önoä^ßara respondet et VS. 215 ubi umbras
caeruleas expressum est ad Graecum vóxra xuavifjv, xoavéav
op<pvav. Pallori, quem Horatius (Epod. 10 : 16) luteum
49
et Ovidius (Metam. IV, 267) luridim nominavere, vs.
225 epitheton viridis datur, ut auctores Graeci
pro (oxp^i; ponere solent. Jure Sillig hisce addit vs. 252
in tenui steterat succincta crocota, putans nostrum
apud Graecum, quem imitabatur, poetam invenisse
eavTj ëv xpoKiuTw et vcrsum 106, ubi optimis libris H. R.
ductus Alcathoae pro Alcathoi recte reposuit. Getera
autem exempla, quae afiert, nullius pretii sunt. Nam
versum 136 perperam interpretatus est, vires tigris
Graeco illo ffâévoç \'HpaxXéouç illustrans et versu 173 non
vidit causam facere i. e. eaiisari non Graeco Xuyov nocscv
sed
TtpooTzottîaOai respondere. Quod de versibus 327,
484 dixit, ex corrupto textu profluxit, quem viri docti
postea sanaverunt. Praeterea exstat atque eminet, quanto
studio poeta noster ubique declinatione Graeca utatur,
quae, etiamsi ab aliis poetis adhibeatur, tamen multo
rarius apud eos occurrit quam apud nostrum. Gujus rei
exempla habes hisce in versibus: 58 TJlixi, 66 Crataein,
112 Pohjidos et 473 Belos, 463 Isthnon ai Paron,
468 Piraeea et 535 Oriona, quam ob rem vs. 106 Sillig,
ut supra jam dixi, Alcathoae, vs. 204 Haupt iZaZiaeeios
et Baehrens vs. 396 Lcucothoe recte scripserunt, egoque
vs. 475 Cythnon et 477 Seriphon legere malini.
Quae cum ita sint, nemo erit, qui dubitet, quin
poeta ille unus e grego Alexandriner um poetarum fuerit.
Hoc enim apparct et ex argument!, quod tractandum
sibi sumpserit, natura et ex modo, quo banc fabulam
versibus exposuit.
Quod ut liquidius ostendam, pauca hie de Alexan-
4
-ocr page 62-50
r-
: i
drinae poësis indole praemittam. Quae autem hujus
! poësis natura fuerit, quid proprium et quasi peculiare
habuerit, aliquot carmina Gatulli ejusque aequalium
docere possunt. li enim poetae, qui quod poësis
Latinae antiquioris praecepta neglegebant oi veuiTspo:
i vel poetae novi nominabantur , tantum studium ad
^if Alexandrinos imitandos contulerunt, ut «a Gicerone
I\' nomine cantorum Euphorionis inrisi sint et doctorum
nomine ab aliis significarentur", Nemo certe negabit
tam Gatulli carmina 63, 64, 66 quam Galvi lo, Ginnae
f Zmyrnam, Gornificii Glaucum atque Gatonis Dictynnam
f certissima Alexandrinorum imitationis vestigia prae se
ferre. Hisce autem ex carminibus primum discimus poetas
t Alexandrinos aut laxopîa^ feVaç- xat àrpimoui; tractasse
J aut si argumentum jam tritum tractandum sibi elegerant,
id, ne peritis taedium moverent, novo modo persequi
r et ostentatione doctrinae vitam, ut ita dicam, novam
■ addere conatos esse.
\') Cf. Cicero ad Att. VII, 2: »flavit ab Epiro lenissimus Onclies-
raites"; hunc anovdttäZo\'JTa si cui voles rwv vewTspwv pro tuo
vendita. Orat. 48, 1.61: ea offensio quam nunc fugiunt poetae uovi.
-)\' Cf. L. Schwabe: Prolegomena ad Catullum pag. 312.
Cf. Artemidori Onirocr. IV: 63: sltrl yap xai Tzapa Aoxotppovt
iv rj \'AXs^avSpa xac izapa \'HpaxXec\'dtj tw IIovtcxw iv tar<; Aitr^aci; ,
xac Tzapa IlapOevc\'aj iv \'EXsyscac^, xac 7:apä äXkoc<; rcoXXoc^ laropiac
^ivac xac ärpcitToc.
••) Cf. Herzberg in prooemio suae Ciris versionis pag. 55: »Die
alexandrlnischen Dichter wussten die an sich natürliche und gerechte
Forderung der Neuheit dem encyclopädischen Wissen ihrer gebildeten
Leser gegenüber nicht anders zu befriedigen als indem sie durch eine
Fülle von Anspielungen einen bunten Bilderkreis rasch an ihnen vor-
überfülirten, der durch die Reminiscenzen einer umfassenden Lectiire,
51
Elegia autem illa Gatulliana de coma Berenices,
quam omnes consentiunt esse Gallimachi poema in ser-
monem Latinum conversum, exemplum insigne laTopiaç
Sévvjç xai ÓLTpcnTOü praebet. Poeta enim comam inducit
suam ipsius historiam narrantem, quam Hyginus Poe-
ticon Astron. II : 24 his verbis bene reddit: »Gum
Ptolemaeus (Euergetes) Berenicen Ptolemaei et Arsinoes
filiam sororem suam duxisset uxorem et paucis post
diebus Asiam oppugnatum profectus esset, vovit Berenice,
si victor Ptolemaeus rediisset, se detonsuram crinem;
quo voto damnatum crinem in Veneris Arsinoes Zephy-
ritidis posuit templo, isque postero die non comparuit;
quod factum cum rex aegre ferret, Gonon (Samius)
mathematicus cupiens inire gratiam regis dixit crinem
inter sidera videri collocatum, et quasdam vacuas a
figura stellas ostendit (ad caudam Leonis in triangulo
collocatas), quas esse fingeret crinem".
Non opus esse mihi videtur plura exempla fabularum
aber fast noch mehr durch die überall sich darbietende Verkörperung
des Mythus in den Sehöpfuugcu der plastischen\'Kunst, eine lebendi-
gere Färbung cmpfieng und die Phantasie in einer beständig gereizten
unruhigen Thätigkeit erhielt. So todt wie sie uns jetzt erscheint
war demnach diese Gelehrsamkeit nicht, aber ihre Belebung war
immer eine künstlich forcierte, nicht unmittelbar, sondern durch die
dritte Hand aus der Natur empfangen. Gegen jenen Hauptzweck der
Neuheit trat jede andere Forderung zurlick. Eine Sage einfach zu
erzählen musste als langweilig verpönt sein, da sie oft genug vorher
gehört war. Dunkelheit hingegen, durch Beziehung auf entlegnere
Mythen, erschien als nichts weniger denn fehlerhaft. Sie fügte für
den Halbuntcrriehteten den Reiz des Räthselhaftcn hinzu und schmei-
chelte der Eitelkeit des ßesscrwissenden und Eingeweihten".
52
abdi tar um afferre; satis erit memorare argumenta car-
li V minis de Attine Gatulli et aliorum,. quae ejus aequales
de more Alexandrinorum fecisse supra diximus, ex
eodem recondito penu mythorum ducta esse.
Notandum est nostrum carmen argumento quoque prodi
tamquam germanum Alexandrinae scholae fetum. Prae-
terquam enim quod Scyllae fabula Alexandrinis poetis
in deliciis fuisse videtur — hoe autem probabile reddit
Gornificii Glaucus, quod carmen, si saltem fata Glauci
Pontii continuit, ad idem fabularum genus pertinuit; —
I \'\'
^ ubique exstat, quanto amore poeta fabularum obscu-
ili
■ rarum mentionem faciat. Sic Myrrhae sive Zmyrnae
ifj-- incestus amor, quem Ginna in carmine ejusdem tituli
descripsit vs 237 sqq. bis verbis memoratur:
iji Ei mihi, ne furor ille tuos invaserit artus,
|î; Ille, Arabae Myrrhae quondam qui cepit ocellos, -
|l Ut scelere infando (quod ne sinat Adrastea)
I Laedere utrùmque uno studeas errore parentem!
Sic poeta manifesta cum delectatione per viginti versus
(28G—305) immoratur exponendis Britomartis fatis obs-
cupis, quorum in enarratione etiam Gallimachus hymn,
in Dianam vs. 189 sqq. sibi placuit, et quod sane
notandum est, uterque scriptor narrat\'Britomartin de
monte Dicte desiluisse in mare. Etenim virginem
apud nostrum a Dicte monte in mare se praecipitasse.
\') Apud Callimachum 1.1. legimus:
xac hOopzv eiç àkcTjtov
SîxTva, rà <T<p èaàwaav oâev ßsreirsCTa KÙÔcdvsç
vvßfrjv ßhv Aïxzüvvav, â\'oâsv fjXaTO yvß^r)
(il ätxTucoi\' xaXéoücrcv.
Hl
i;
-ocr page 65-53
(non a Dictynnaeo, ut Heyne in Gomment, ad Giris vs.
219, 285 putat, si quidem hic diversus ab eo monte
est) probabile mihi videtur, respicienti Giris vs. 300
jiJDictaeas ageres ad gramina nota capellas". Nempe
verisimile non est poetam de Britomarti loquentem adjec-
tivo Dictaeas pro Cretenses usum esse.
Hoc loco quaestio oritur, num forte Gatonis Dictynna
quoque haec Britomartis fata continuent. Quonam
autem argumente hoc poema fuerit, memoriae non pro-
ditum est. Naeke (Garm. Val. Gatonis p. 272) suspi-
catur »Gatonem eo carmine turn alia recondita de Diana,
tum hoc persecutum esse accuratissime, eandem esse
Dianam et Dictynnam." Haec autem sententia quodam-
modo quidem stabilitur testimonio Suetonii de gramm.
p. 109 R »Dianae Ginna (se. meminit): »Saecula pcr-
maneat nostri Diana Gatonis", sed ibi, ut Naeke ipse
recte monuit, Gasaubonus rectissime Dictynna scribi jussit
ex libro Patavino. Numquam enim librarius exquisitum
Dictynna pro vulgari Diana repositurus fuisset." Quae
cum ita sint et praeterea Britomartis fabula, ut videri-
Strabo (X:4, 12) hunc locum rcspicicns dicit:
Oux eu (J^ ou^^ zdv KaXXiiiay^ov Xiysiv (paaiv, w<; IipCT6[iapTt<;,
<ps6Yoo(xa. TTjy Mivm ^c\'av, dnd ri^f Jcxrrji; SXoiro e<V dXcewv Si\'xTOa.
tat Sid TOUTO auTTj /ikv Aixxovva und vwv Kodmvtazwv Tvpoaayopso-
OeiTj, dixTT) Sh zh f\'lpoi;- obdh yap oXto^ ix yeczdvwv iffzt zoi<; -dno«;
rouToc; -fj KuSwvca, Tzpdt; dk zoi<; iintepioci; xstzai z^^ v^cou nipaac.
pevzoc KuSwvc\'ai; Upo^ iazt Tizopo^, iv <p lepov iuzcv, ou
Aixzatov, dXXd Aixzuvvaiov. iSed illi Callimachi reproliensorcs nou
viderunt Crctcuscs in universum apud Callimachum saepius Kvdu)va<;
vocari. Cf. Hymn, in Jov. 45, hymn, in Dianam 81.
54
mus, alumnis scholae Alexandrinae carissima fuerit, pro-
babilius mihi videtur quod Naeke p. 273 suspicatus est,
mox tamen reprobavit, Ciris auctorem Catonem respe-
xisse, cum vs. 304 sq. de Britomarti scriberet:
alii, quo notior esses
Dictynnam dixere tuo de nomine lunam,
itaque carmen illud Gatonianum Britomartis fata conti-
nuisse.
Sed jam ad propositum revertamur et videamus quo-
modo poetae Alexandrini argumentum ab aliis poetis
t saepius pertractatum persequi soliti fuerint. Hoc autem
epitbalamium illud Catullianum nos docere potest.
V \' Ne fabulae non nesciis taedium moveat, poeta breviter
exponit, quae summi momenti res sunt avideque occa-
siones variae eruditionis ostentandae sibi oblatas arri-
piens ingrata orationis copia utitur tum, ubi minime
exspectes. Huc refero eam apostrophen, in qua
poeta facere non potuit, quin Heroum genus celebret
(vs. 22—30) illudque episodium versuum amplius ducen-
torum, quod stragulae Ariadnae fatis insignis descripti-
onem continet (vs. 50—264)\', quo ipso in excursu poeta
rursus a via deflectit, cum vs. 94—100 Amoris poten-
tiam pingere studet. Ex eodem doctrinae ostentandae
studio obscuritas illa profluxit, cujus hoc poema haud
rara exempla praebet. Hinc e. gr. vs.\' 228 incola sancti
Itoni pro Athene, vs. 290 lenta soror flammati Phae-
thontis pro populus, vs. 300 unigena cnltrix montihus
Idri pro Artemis, vs. 346 periiiri Pelopis tertius heres
pro Agamemnon, vs. 367 urlis Dardaniae Neptimia
55
vincla pro moenia Trojae, vs. 395 rapidi Tritonis liera
pro Athene et Rhamnusia virgo pro Nemesis dictum est.
Hinc carmine 66, ut ab hoc quoque poemate nonnulla
exempla mutuer, vs. 44 Helios: progenies Thiae elara,
vs. 52 sqq. zephyrus, Arsinoes Zephyritidis famulus:
Memnonis Aethiopis unigena (i. e. cum eo ex Aurora
natus) Arsinoes Locridis ales equus nominatur.
Etiam sermone ipso poetae Alexandrini facile agnos-
cuntur. Amant enim plus justo figuras rhetoricas. Illi
autem, quos vocant, flosculi rhetorici, quamquam rari
et cum judicio adhibiti orationi decus quoddam addere
soient, nimio usu non parum frigent. Et Alexandrini
hac in re modum non servarunt. Quod ut dilucido
appareat, diversas, quae in laudatis Gatulli carminibus
occurrunt, figuras rhetoricas ordine afferam.
Primum hue refero, quamquam hujus figurae hisce in
carminibus rarior usus est, justo frequentiorem pa-
renthesium usum. Exempla tamen non plane desunt,
cf. carm. 64, vs. 108 sq et carm. 66 vs. 71—74.
Deinde hue pertinent interjectiones crebriores mediae
orationi interpositae, cujus rei exempla haec inveniuntur.
\') Auctorcm hie Emathionem dicere, statuit Ellis secundum Apollod.
111:12, 4: Ttdmvbv iih ouv\'Ilux; Apnaaaaa êt è\'ptora ei<; Aide-
om\'av xoß(Zet xäxet avvsXdoSaa ysvva ■Kaida\'^\'IIßadtmva xai Ménvova.
Cf. ejus »Comment, ad Catullum" pag. 304 ubi huno locum affcrens
ndnotat: ,Emathion is connected with Arabia {Apollod. II: E, 11)
and seems etymologically to be derived from a/iafo?\',\'iihe of the sand",
a name which would well describe an ostrich". Sed poetam struthio-
eamelum dicere non potuisse docet vs. 55: Isque per aetherias me
iollens avolat umbras.
56
Interjectioneni o quinquies (carm. 64 vs. 22, 23, 323;
carm. 66 vs. 39, 87), a quater (carm. 64 vs. 71,
135, 178; carm. 66 vs. 85) inseruit, praeterea carminé
64 eJieu (vs. 64), heu (vs. 94), me (vs. 196), et euhoe
(vs, 255) adhibens.
Huc referas etiam metonymiarum usum liberiorem,
quarum, ut illas apud alios quoque usitatissimas veluti
pinus pro nave, lux pro die, Indus dens pro ébore alla
omittam, hae rariores memoratu dignae sunt: carm, 64
vs. 3 Argivae róbora puhis pro róbusti Argivi jiivenes
vs. 9 currus pro navis, vs. 162 candida vestigia pro
candidi pedes, vs. 226 incendia nostrae mentis, vs. 232
nee ulla ohlitteret aetas pro nee tu ulla aetate óblitteres.
Porro rhetoricam scholam redolent eae dicendi figurae,
quae in repetitione verborum versantur. Huc imprimis
duo genera pertinere puto, anadiplosin, quae est continua
ejusdem vocis, aut uno vel pluribus verbis interjectis,
repetitio in eadem sententia, et anaphoram, quae est
repetitie singulorum verborum ab initio duarum plu-
riumve deinceps sententiarum. Prioris generis exempla
habes in carm. 64: vs 24 vos, vs. 61 prospicit, vs. 68
neque tum, vs. 70 toto, vs. 132 perfide, vs. 143 iam,
VS, 195 huc, VS. 274 magis, vs. 285 Tempe, vs. 321
carminé, in carm. 66 : vs. 39 invita, vs. 75 a/ore me,
VS. 87 semper..
Anaphorae exempla haec exstant, carm. 64 : vs. 19 sqq.
tum, VS, 23 sq. salvete, vs. 28 sq. tene, vs, 39 sqq. non,
VS. 63 sqq. non, vs. 146 nil, vs. 186 sq. nulla et oninia,
VS. 215 sqq. gnate, vs. 256 sqq. pars, vs. 312 sq. tum,
VS. 328 sq. adveniet, vs. 334 sq. nullus ettalis ,ys.
57
qiialis; carm 66: vs. 1 sq. qui, vs 3 sqq ut, vs. 27
sq. quo.
Denique rhetorem sapiunt assonantiae illae, quibus
praesertim carmen 64 refertum est. Ut paucis pro mil-
libus defungar exemplis, conféras vs. 28 Tene Thetis
tenuit etc., vs. 92 quam cuncto concepit corpora flanmiam,
vs. 101 cum saevom cupiens contra contendere monstrum,
vs. 188 languescent lumina morte, vs. 194 frons exspirantis
praeportat pectoris Hras, vs. 309 Annoso niveae residebant
vertice vittac, alia.
Alexandrini aevi poetas versuum spondiacorum capta-
tione insignes fuisse, interque poetas Latinos maxime
Gatullum in epithalamio hos versus admisisse, jam supra
pag. 42 sqq. pluribus verbis exposui.
Haec autem omnia plane in Girin cadunt, ut deinceps
demons trabo.
Etiam auctor noster narrationem mythicam satis cogni-
tam tractandam sibi sumens complures res maximi mo-
menti paucissimis absolvit. Expectares, ut recte Ghr.Xr.
Heyne jam monuit pag. 129, »in primo Minois con-
spectu, in pactione cum eo sancienda, in coma Nisi
resecanda, tradenda, et fide Minois ex condicione pac-
tionis exigenda, poetam disertum, copiosum et ornatum".
Sed »vix verbo memoravit haec omnia", cf. vs. 132, 172
sq., vs. 187, vs. 387—389, vs. 414. Gontra com-
plures alii loci sunt, ubi ingrata copia atque abundantia
usus est, aut orationes plane rhetoricas fmgens (vide
colloquium Scyllae cum nutrice.vs. 286—339 et virginis
querellas vs. 404—458) aut rarioris doclrinae emblematis
orationem perpolire studens. Talium autem digressio-
t .
58
num e doctrinae jactatione natarum exempla haud pauca
adsunt. Sic justo latius digressus est, cum necopinato
vs. 22 sqq. descriptionem pepli Panathenaici quatuordecim
versus occupantem insereret, Hinc, Scyllae Homericae
mentionem faciens, per versus amplius vigenti (vs. 65—88)
immoratur varias Mythologorum de Scylla opiniones ex-
ponendo, in quibus distinguendis ita versatur, ut Scholi-
astarum copias in versus redegisse videatur^), Musas
invocans descriptionem sacrorum supprimere non potest.
(vs. 94—98).
Megarae situm indicaturus (vs. 101), cui rei quatuor
versus impenduntur, facere non potest, quin fabulam
urbis conditae abstrusam his verbis addat:
Stat Megara, Argei quondam munita labore
Alcathoae Phoebique: deus namque affuit illi;
Unde etiam citharae voces imitatus acutas
Saepe lapis recrepat Gyllenia murmura pulsus
Et veterem sonitu Phoebi testatur amorem.
Garme, Scyllae nutrix, miseram sortem filiae Brito-
martis deplorans, lectorum animos movet exclamando:
utinam ne venatum iisses ac greges pavisses, tum
Numquam tam obnixe fugiens Minois amores
Praeceps aerii specula de montis iisses (vs. 302),
sed quam a matris lamentis alienum est additamentum :
Unde alii fugisse ferunt et numen Aphaeae
Virginis assignant, alii, quo notior esses,
Dictynnam dixere tuo de nomiiie lunam.
\') Cf. quae hac de re Cap. II pag. 9 sqq. a me dicta sunt.*
-ocr page 71-59
Gum Scylla, resecta patrls coma\'et Megara capta, ex
navis latere alligata per mare trahitur, non solum com-
plures illam nymphae mirantur in undis (vs. 391) sed
etiam pater Oceanus, Candida Tethys (vs. 392), Nereides
(vs. 393), Leucothoe parvusque Palaemon (vs. 396) et Tyn-
daridae (vs. 399). Et quem non offendunt geographicae
eruditionis copiae in carmine extreme?
Hoc autem doctrinae ostentandae studium in nostro
quoque auctore saepius causam obscuritatis fuisse, fa-
cile est probatu. Quis enim (ut illa etiam apud alios
usitatissima veluti Cecropius hortulus (vs. 3), DulicMae
rates (vs. 60), Maeoniae chartae (vs. 62), Pdndioniae
sedes (vs. 100^, Actaei colles (vs. 102), Rhamnusia
(vs. 228), Adrastea (vs. 239), (vs. 242) alia
omittam) verborum sententiam primo adspectu percipere
potest, cum vs. 15 Sapientia Quattuor antiguis heredibus
édita consors dicitur. Idem illud tenebricosum reperitur
VS. 108 ubi Cyllenia murmura pro lyra a Mercurio in-
venta, vs. 200 ubi puellae Dauliades pro Procne et
Philomela adhibentur.
Quantopere oratio ubique floseulis rhetoricis variegata
sit, paucis verbis\' dici non potest. Multo magis quam
Gatullus 11. auctor Ciris in .parenthesibus adhibendis et
interjectionibus inserendis modum excessit. Prioris generis
exempla exstant hisce in versibus: 6—8, 13, 19 sq,
55, 71—76, 81 sq, 161, 187, 188 sq, 221 sq, 227,
228, 239, 242 sq, 270, 280, 288, 334, 352, 364,
380, 405, 410, 486, 524 sqq.
Interjectiones quam frequenter mediae orationi inter-
posuerit7~unicuique statim in oculos incurrit. Inter-
60
jectione o terdecies utitur (153, 195, 199, 202, 224,
278, 286, 287, 295, 314, 404, 410, 424) heu
octies (vs. 81, 82, 132 i), 161, 190, 264, 360, 469)
âge et a bis (vs. 98, 234 et vs. 185, 228), et semel
hei vs. 237, io vs. 257, ecce vs. 500.
Metonymiarum usus nullis fere finibus circumscriptus
est; cf. vs. 3 aura pro odor, vs. 26 currus pro navis,
VS. 41 pagina pro opus, vs. 41 senes saecla pro sera
saecla, vs. 50 tecta pro domus, vs. Maeoniae chartae
pro carmina Homerica, vs. 88 docta papyrus pro dockm
opus, VS. 108 Cyllenia murmura pro lyra a Mercurio
inventa,\'v?,. 110 arma et vs. 118 Mars pro hélium, vs.
131 sepulchrum pro perditor, vs. 215 unibrae pro ^lox, vs.
229 JBacchus pro vinum, vs. 230 Cereris fetus propanis,
VS. 269 honor sceptri pro regnum, vs. 287 nostra senecta
pro ego anus, vs. 396 et 417 luces pro dies et multa alla.
Anadiplosis porro aut anaphorae pro versuum numero
exempla permulta inveniuntur. lis per singulos paene
versus poeta utitur, imprimis particulas vel pronomina
duplicans. Anadiplosis exempla, quae in Giri exstant,
haec sunt: vs. 12 sq. mirificuni, vs. 27 sq. felix, vs.
52 sq. pro, vs. 130 sq. Scylla, vs. 161 nimium, vs. 196
quae, vs. 198 sq. vos, 237 ille, vs. 262 sq. nil, vs. 291
tam, VS. 295 sq. te, vs. 313 sq. tene, vs. 335 sqq. tum
potius, VS. 372 sq. ter despue, vs. 402 sq. lumina, vs.
407 sq. vos, 428 sq. tene ego, vs. 443 sq. mene inter,
VS. 471 sq. hinc.
■ «
i:
!. !
Y
1) Hoe versu heu pro o Icgeiidum esse reete vidit Maehly, cf. infra
Cap. IV.
61
Nee pauciora ana^^orae exempla inveniuntur, cf. vs.
18 sq. non, vs, 35 sq. taie, vs. 42 sq. nunc primum,
VS. 135 sqq, ilh etiam, vs. 146 sq, necdtim, vs, 168 sqq.
non, vs. 172 sqq. saepe, v.s. 178 sq. non, vs. 183 quo,
vs. 358 sqq. nunc, vs. 387 sqq. tum, vs, 391 sq. mirantur,
vs. 394 sqq, ille etiam, vs. 411 sqq, ilia ego sum, vs
416 sq. vincta, -vs. 430 ut, vs, 433 sqq. me non, vs. \' |
495 undique mutahunt, vs. 524 sqq. saepe.
Assonantiis denique Giris tot abundat, ut ex sexcentis
exemplis pauca eligere cogar. Quae maxime notanda
haec sunt: vs. M prono gravidum provexit pondéré
currum, vs. 205 Candida concessos ascendit Ciris honores,
vs, 209 Cum furtim tacito descendens Scylla ctd)ili,
vs. 305 Dictynnam dixere tuo de nomine lunam, vs. 345
mulcens praecordia palmis, vs. 382 Purpureimque parat
rursus tondere capillum, vs. 477 Aeginamque simid
serpent^feramque Seriphum,
Adde huc quod, ut supra pag. 43 jam monuimus,
excepto epithalamio illo Gatulliano nullo in carmine
Latino pro versuum numero tot versus spondiaci repe-
riuntur et concedes verisimillimum esse auctorem nostrum
Alexandrini poetae carmen imitatione expressisse.
Nunc vero quaestio oritur, quisnam ille poeta Alex-
andrinus fuerit, ad cujus exemplar Giris composita sit.
Priusquam autem haec uberius expono, pauca de car-
minis auctore Latino dicam. Etenim quamquam Giris
vulgo Vergilio adscribitur, minime silentio premendum
est, erudites hac de re non consentire, aliis alium pro
auctore habentibus. - il
. Il
62
Magna ingenii subtilitate Schräder (Lib. Emend,
pag. 31 sqq.) Girin a Vergilio compositam indicare
conatus est ejusque judicio complures viri doctis-
simi subscripserunt, ex. gr. Valckenaer Diatribe de
fragm. Eurip. pag. 160: »Si Giris est Vergilii, quod
erudite probabile reddidit Glar. Joh. Schraderus, etc." et
alii. Gornelio Gallo alii Girin vindicaverunt, cujus senten-
tiae defensores acerrimi habendi sunt Heyne (cf. Edit.
Verg. IV pag. 130) et J. H. Voss, ad Verg. Eel. VI
74 pag. 328 sqq. Tertia sententia est Eglini, qui
carmen nostrum a Gatullo compositum vult, cf. Vindi-
ciae Giris Gatullianae pag. 17—21.
Multum absum ab eo consilio, ut omnes eorum
eruditorum rationes, quibus singulas sententias affirmare
conati sunt, amplectar et diluam. Gui cupido incessit
haec accuratius cognoscendi, ille videat doctissimam
Silligii refutationem in Vergilii editione Heyniana quarta
Vol IV pag. 135 sqq. Summatim tamen exponam, quid
de re judicem.
Vergilium- Aeneide publicata Girin composuisse, non
possum adduci ut eredam. Poeta enim, qui Aeneidem
scripserit neque tam leve carmen componere neque se
ipsum tam inepte compilare potest. Nec minus incre-
dibile puto Vergilium juvenem Girin edidisse. Primum
enim carmen nostrum ab Eclogaruih colore valde differt
et praeterea iis in carminibus nulla Gatullianae imita-
tionis vestigia reperiuntur.
Gornelio Gallo quominus poema nostrum vindicemus,
una obstat res gravissima, quod Gallus jam a 728 a. n. c.
de vita decessit, quo tempore Aeneis, cujus nullum
, I
i I
i
63
non libruni poeta Giris\' expilavit, nondum perfecta
erat. Fortasse nunc aliquis crediderit non Galium ex
Vergilii carminibus sed Vergilium sui amici venerandi
causa ex Giri tot versus descripsisse. Sed primum hoe
credere ea, quae modo de Vergilio carminis auctore
attulï, non patiuntur et praeterea parum credibile est
Vergilium, ut Galli cxistimationem prae se ferret, leve
illud carmen, quod Gallus juvenis fecisset (cf. Giris
VS. 44 sq), in omnibus suis carminibus tam anxie
expressisse.
Eglini sententia, unius viri, quod sciam, qui Gatullo
Girin tribuit, omni fundamento destituta est, ut luce
clarius apparet ex iis, quae Schräder pag. 46 sqq. exposuit.
Praeter hos iisdem fere temporibus jam fuerunt, qui
ignoto poetae Girin tribuere satius duxerint, quam sen-
tentiam Billig, pag. 153 tam probabilem reddidit, ut
nunc omnes eruditi ei assentiantur. Ac sane rem in medio
relinquere optimum erit. Verum enim carminis auctorem
Latinum eruere frustra conaberis, quod testimonia ac
documenta satis .valida deficiunt. Hoe tantum cum
aliqua probabllitate/ statui posse videtur, poetam fuisse
unum ex illa docta cohorte, cujus orator nobilissimus
M. Valerius Messalla Gorvinus elegans ac doctus patronus
et Tibullus omnium maxime eximius poeta fuerint. Haec
enim sententia eo probatur, quod poeta carmen suum
Messallae juvenum doctissimo (cf. vs. 54, 36) dedicavit.
Quo sub nomine Messalla tamen non intellegendus est
orator ille, quem modo diximus, sed filius ejus, cui
cognomen Messalino erat, consuli anni 751 u. c. (cf.
Teuffel in Pauly Real Encycl. VI 2 pag. 2657.) Etenim
64
Gorvinus ille anno 735, ante quem carmen nostrum com-
positum esse non potest (ut paulo post uberius expo-
netur), quadraginta quinque annos natus erat unde
sequitur non licere talem hominem juvenum doctissimum
appellare.
Filius ejus contra, (ut Ribbeek Append. Verg. pag. 16
sq. panels verbis perdocte exposuit), »cum anno 727
puer fuisse videatur (Tibullus enim in elegia I, 7 hoc
anno scripta vs. 55 optat patri ut „succrescat proles,
quae facta parentis augeat et circa stet veneranda senem"
cf. Borghesi opp. numism. I p. 413.) cumque anno
729 vel 730 decemvir factus (cf. Tibulli II 5) adole-
scens octodecim fere annorum probabiliter statuatur a
Lachmanno, jam paucis annis post juvenis satis recte
appellabatur"
Minus incerta quam nomen Giris auctoris, est aetas,
qua vixit. Etenim quamquam despero accurate posse
statui quo anno Girin scripserit, hoc tamen constat
carmen neque ante annum 735 u. c. neque longe
ultra August! aetatem componi potuisse. Girin non
Bcriptam esse ante annum 735 u," c. eo sequitur,
quod tum Vergilius mortuus est nosterque poeta totam
Aeneidem post Vergilii obitum demum editam (cf. Donati
> i
r/
■ ( ;
y ■
r
f ;
\') Cf. J. M. J. Valetou: M. Valerius Messalla Corviuus, Gron.
1874 p. 9 sqq, ubi ex Ovid, ex Ponto I, 7, 27, Frontiuo de Aquae-
duet. 99 et Hieronymo ad a Abr. 2027 demonstratur Messallani Cor-
viuura natum esse anno 64 a C., mortuum anno 9 p C. Cf. Teuffel
Rom Lit \' § 222: 1, Pauly Real. Encycl. VI 2 pag. 2352 sq. not.
\') Cf. Pauly Real Encycl. VI 2 pag. 2355 sq. N» 100 et Teuffel Rom
Lit § 267, 6,
■ i
-ocr page 77-05
Vita Verg. apud Reifferscheidium: Suetoni Reliquiae,
pag. 64) novit. Quodsi ex sex prioribus Aeneidis libris
tantum sua mutuatus esset, Giris fortasse jam, ut Ribbeek
11. putat, anno 731 vel 732 scripta esse posset; etenim,
teste Donato in Vita Verg. apud Reiff, pag. 61, Vergi-
lius »multo post (annum 729 quo Augustus forte expedi-
tione Gantabrica aberat) huic, perfecta demum materia,
tres omnino libros recitavit, secundum, quartum et
sextum". Posteriores autem sex Aeneidos libros ante
Vergilii obitum nemo novisse videtur ac tamen ex iis
quoque noster multa sumpsit. Quod, ut liquidius appa-
reat, exemplis evincetur, quae nullum dubitationi locum
relinquunt. Praeter locos jam supra pag. 34, 35, 36
allatos (sc. Giris vs. 295, 315, 7, 121, 268, 307,
318, 161, 257) hue pertinere puto Giris
Vs. 115 steniehat rura sagitta collatum cum Aen. IX: 666 sterni-
tur omne solum telis.
„ surgebat vertice crinis „ , Aeii. X : 187 sur-
gunt de vertice
pinnae.
, Aen. XII : 590
acuunt stridoHhus
„ 138 acuehat parvulm iras
, 228 ut a! potius
„ 247 digna atque indigna
, 279 casusve deusve
tras.
Aen. X : 631 quod
tit o potius.
Aen. IX : 595 digna
atque indigna cf.
XII: 811.
Aen. IX : 211 et
XII : 321 casusve
deusve.
5
-ocr page 78-GG
Vs. 367 anctoribus extis
„ 518 soUs in rtipibus
exegit aevum
collatum cum Aen. X : 67 fatis
auctoribus.
„ , Aen. X : 569 solis
exegit montibus ae-
vum.
Carmen nostrum porro longe ultra August! aetatem
ortum esse non posse, eo efficitur, quod versus spon-
diaci, quos noster, ut supra pag. 43 vidimus, baud
raro admittit, aetate Persii (34—62 p. Chr. n.) in usu
esse desierant. Lucanus\' quidem, ut G. Christ me
docuit quinto hexametri loco spondeum habet sed
raro, Persius nusquam nisi in prima satura vs. 95, ubi
poeta non tumorem solum dictionis sed etiam spondiacos
poetarum doctorum irrisurus eum, qui tota satura vul-
garium poetarum causam agit, hunc versum proferre
curavit :
Sic „costam longo subduximus Apennino".
Alterum hujus sententiae argumentum imitatio Gatul-
liana praebet. Recte enim L. Mueller de re metrica
pag. 42 monuit, poetas certatim omni tempore Gatulli
hendecasyllabos et iambos admiratos imitatosque esse,
sed neminem post Augusti aetatem fuisse, qui Gatulli
elegias et epyllion de Peleo et Thetide sectatus fuerit.
Quae cum ita sint, patet opinor, .Girin neque ante an-
num 735 u. c. neque longe ultra Augusti aetatem
scribi potuisse. Geterum si conjectura uti licet, nihil,
quod videam, obstat, quominus sive cum TeulÏQlio (cf.
Pauly Real. End. VI, 2, p. 2657) intra annos 19—14
it \' ;
|i : \'
t;
! J
i ff
■ M
\'li
\') Cf. Metrik der Griechen und Tlömer p. 177.
67
a. Chr. sive cum Baehrensio (cf. Poetae Lat. Min. p. 32)
intra annos 18—16 a Chr. carminis compositionem sta-
tuamus.
Jam vero ad cujus poetae Alexandrini exemplar Giris
composita sit, disquirendum est.
Alexandrini aevi poetarum duo tantum, quod nobis
compertum est, Scyllae fabulam narraverunt, Gallimachus
et Parthenius quidam.
Gallimachum eandem fabulam tractasse apparet ex
fragm. inc. 184, quod legitur apud Etym. Magn. 819,
4 et apud Suidam in voce (pudo<;\'.
SxókXa yuvij xaraxdaa, xac ob (pudo^ ouvofi e^ooaa.
Gallimachum ergo Graecum carmen composuisse putares
idque eo magis, quod in Giri locus est, qui hanc
sententiam comprobare videtur.
Quod enim poeta noster vs. 351 sq. de Hespero dicit:
Quem pavidae alternis fugitant optantque puellae
Hesperium vitant, optant ardescere Eoum
in Gallimachi Hecale (fragm. LII) iisdem fere verbis
reperitur:
Auröv ßh ftXéova, abrbv dé ts 7te(pptxaffcv.
\'Etrnéptov oToyéouaiv, Aräp ^déouatv \'E^ov.
Perincommode tamen accidit, quod utrumque frag-
mentum non eodem ex carmine desumptum est. Illud
enim fragmentum incertum 184 ex Aetiis neque ex
Hecale ductum esse (ut Toup Emend. III p. 116 et
68
Naeke Dissert, de Hecale cap. II p. 548 judicaverunt)
satis constat ex Martialis Epigr. X, 4:
Qui legis Oedipoden caligantemque Thyesten,
Golchidas et Scyllas, quid nisi monstra legis?
Sed non vis, Mamurra tuos cognoscere mores
Nec te scire: legas Aetia Callimachi.
Cujus rei rationem habens parum probabile duco Cal-
limachum exemplar Graecum composuisse, cum praesertim
sententia quae invenitur vs. 351 {Eesperium vitant —)
auctori Giris non tantum cum Gallimacho sed etiam cum
aliis poetis communis sit: Gatullo 62. 35, Ginnae fragm.
Zmyrnae, 8 Luc. Muell. Contra verum Graecum auctorem
Ghr. G. Heyne (Edit. Vergil, vol. IV, pag. 162) eruisse
mihi videtur, suspicans eum Parthenium fuisse, cujus
mentionem facit Eustathius ad Dionysii Perieg. 420,
Ibi autem haec traduntur: Mtvux; kaßwv rà Méyapa dtà Swk-
kr]^ T^ç Ni\'aoo OoyaTpùç ipa<rds(<rrjç aùzoû xac dTCorafioôcrtjç r-fjv
Toù TzaTpôç xs<paXiiV, èvsvorjaaro ore ij töv narépa TzpoóoSaa obôevùç
&v fiaâicuç (psidotro, xac âcà toôto npo^â^craç Tz-qôah\'o) vi)hç trjv
TcpodÔTCv xac narpofôvTtv àtp^xe auptadai âcà âaÀdoerTfç- xac aur^
fikv scç opveov /xsreßX-jÜYj, âç cprjac UapOévcoç ó ràç M£Taiiopcpwaec<;
ypàcpac Xeyo/isvoç, ó âè xôàkoç (Sarouicum sinum dicit),
trapaypa^fiatcffâecç ëays ttjv xkijacv àtzb roû aùpzaOac. Rectc
Meineke ad hunc locum adnotat Eustathium in illo
ànoTe^oùarjç rijv roû Tzarpàç x£(paXrjv errare. Prlmum enim
hoc, ut supra vidimus, alibi nusquam traditur et prae-
terea répugnât iis, quae in scholiis leguntur:. wç âè
llapOévcoç iv Tac<; Meraiioptpmasacv léysc, {irtecâ^) Mcvwç kaßtbv r«
I
V
a
69
Mèyapa âcà r^ç Ncffoo ôuyarpôç, êpaaÛ£C(7rj<; abvoô xal à7C0T£fj.00<7yjÇ
T^ç x£cpaX^i^ Toù Kavpbç ràv ßopatßov nXóxapov xal ourwç aùrov
Ttpodoôar/i;, êvvor]â£tç, thç rcarépa Ttpoôoùcra oôÔ£VÙç av Trore
paaza (jror ipùiaa ?) tpecaatro, Tcpoaôif^ffaç abzijv TtrjdaXtw veùjç eiaaev
{avttjv) èTztavp£aOai tjJ" daXâaarj, o6£v Sap(uvcxb<; oÙtoç ó kûvtoc
ixX^ÛTj, on £iç Spv£ov xóprj yaere/3<îij^7j.
Quamquam valde dolendum est, quod verba Parthenii
ipsius conferre nequimus, tamen jam his ex epitomis
luce, ut ajunt, clarius apparet, Parthenium non modo
eandem fabulam tractasse, sed etiam in summis cum
poeta nostro plane congruere. Omnia enim, quae hic
narrantur, reperiuntur in Giri, excepta illa Saronici maris
originatione ùTrb roû ff6p£a6at.
Sententia illius [lópaciiov nXóxa^ov, quod in scholiis
exstat, reperitur in Giri vs. 123—125:
Cuius (sc. crinis) quam servata diu natura fuisset,
Tam patriam incolumem Nisi regnumque futurum
Concordes stabili firmarant numine Parcae.
et VS. 131:
Scylla, patris miseri patriaeque inventa sepulchrum.
Mirari non licet, quod scholiastes majoris momenti
duxit tradere hoe in capillo patriae salutem patrisque
vitam positam fuisse quam quod crinis colorem purpu-
reum commemoraret. Quod hoe et permulta alia, quae
in Giri traduntur, silentio hic praeterita sunt, ex epi-
tomes indole explicandum esse censeo neque obstat,
quominus Parthenius iis quoque in rebus cum Giris
auctore consentire potuerit.
Sed apertum non est, quem Parthenium intellegere
-ocr page 82-70
debeamus, cum quatuor scriptores nobis noti sint,
quibus hoc nomen fuerit:
Parthenius Nicaenus vel juxta alios Myrleanus, poeta
illustris, qui bello Mithridatico tertio Romam adductus
est. — Parthenius grammaticus, quem Neronis tempo-
ribus vixisse constat, cum Dionysii grammatici discipulus
fuerit, quem Suidas sub Nerone floruisse dicit. — Par-
thenius Phocensis, qui, ut ex Stephano Byzantino v.
Aexévrcoc cognoscimus, saeculo quarto vixit. — Parthenius
Ghius, cognoniine Zaôç, qui, teste Suida, \'On-/jpoo (ds)
^v àTTô/ovoç et de pâtre suo Thestore scripsit.
Quemnam Parthenium autem Eustathius 11. dicat,
hujus rei facilis et prompta est respoiisio. Suidas enim
sub voce NéiTTtap diserte dicit: ëypatps âè Shrafiopféaeti;,
wçTTEp xac Ilapdévcoç ó Ncxacevç. Quam praeclare Heynii
conjectura hoc Suidae testimonio confirmatur! Nemo
enim Alexandrinus apud poetas Latinos tantam aucto-
ritatem habuit, quanta Parthenio Nicaeno fuit. Ut
autem appareat, quantum ille Romae auctoritate potu-
erit, mihi liceat rem altius repetere atque enarrare,
quae de eo cognita sint. Haec maxima ex parte Suidae
debemus. Is autem nos docet Parthenium nostrum ex
Heraclide et Eudora sive, ut Hermippus putaret, Thêta
natum esse. Ad patriam quod attinet idem Nicaeam
sive Myrleam dicit, quod Meineke Fragm. Alex. pag.
■I J
I I,
! >
!
\') Cf. J. G. Vossii de Hist. Graecis Lit. II Cap. 1, Ed. Blacu 1699
pag. 106.
Meineke Anal. Alex. pag. 255 sqq., pag. 293, 264 et 270.
Suidani idem de Parthenio Chio testari, errori imputandum est.
Cf. Meineke Anal. Alex. p. 270.
71
256 ita explicat, ut Myrlea quidem oriundus esset sed
natus fuerit Nicaeae. Porro Suidas eum ihysioTtocbv xac
ßsrpwv èia<pôpmv mcr^T\'^v appellat. Quod vero continuo
addit : oÙtoç èXrj<pOy) b\'Kb Kivva kâçvpov, Srs Mcôpcâârvjv Pwßatoc
xarenoXsßyjaav dra ijfstârj âcà rjjV Tzaîàeoaiv, xac ißcaj ߣ%pc
Tcßepcoo TOO Kataapoç, id ex parte tantum verum est.
Parthenium hello Mithridatico tertio a. 681 u. c ,
cum Nicaea expugnaretur, captum, deinde Romam
adductum posteaque propter doctrinae praestantiam
manumissum esse, satis quidem constare videtur, sed
eum Ginnae in praedam cessisse, verum esse non
potest, cum Ginna, ut ex Velleio Patere. II,24cognos-
cimus, jam undecim annis ante Nicaeae expugnationem
interfectus esset.
Nihiloquo verius esse videtur, quod Suidas scribit de
Parthenii vitae spatio: ißcw ßiypc Tcßspcow roù Kacaapo^.
Fac enim Parthenium viginti annos natum fuisse cum
caperetur, tum plus quam annos centum septem com-
plevisset. Anni autem, qui intercedunt ah Nicaea expug-
nata usque ad imperium Tiberii octoginta septem sunt:
73 a Ghr. n. — 14 p. Ghr. n.
Utut res haec sese habet, Suidani, cum hoc scriberet,
auctorem suum maie intellexisse, potius credo quam
ut cum G. J. Vossio et Meinekio rem obscuram conjec-
turis omni fundamento destitutis explanare coner.
Parthenii carminum Suidas praetor laudatas Mera-
^apfwaecç haec tantum affert: \'AfpoâcTJjv (carmen a Stephano
Byzantino quoque memoratum s. v. \' Axa^âvrcov),
\') Vide quae Meineke hac de rc iiotavit Anal. Alex. pag. 25G sq.
-ocr page 84-72
inex^decov, t^ç ^ajuerijç \'Apijrijç êyxwfitov. (sic enim Meineke
verba Suidae rectius distinxit, non duo carmina ad
Areten Parthenio tribuens) xaè aÀÀa xoXM. Quae car-
mina sub „multis aliis" intellegere debeamus, mira
sagacitate Meineke investigavit.
Is autem huc refert : \'emx-^ôtwv siç ao^côsfiiv (cf. Steph.
Byz. s. V. raxxr^^acov), \'ettixt^ôscov siç \'apx^xatda (cf. Kc-
phaest. de Syll. p. 9), Btaç (cf. Ghoeroboscus Bekkeri
Anecd. p. 1383 et Schol. Venetus Hom. II. 1X446), AyjXoç
(cf. Steph. Byz. s. v. ^Qysvoç ubi hoc carmen Parthenio Pho-
caeensi falso tribuitur, et praeterea s. vv. BeXyjdóvcot, rpwot),
Kpivayôpaç (cf. Etym. Magn. p. 148, 33 in voce"^/>;ruç),
Asoxadi\'at (cf. Steph. Byz. s. v. l^-qpiat), \'AvûinTTi] (cf. steph.
Byz. s. V. kpavîôsç), eldmko<favr^<; (cf. Apollonius de Pron.
p. 378\'\'), "Iiptxkoç (cf Steph. Byz. s. v. \'Apà<pseàj, Moztw7Ó<;
(ut non maie Scaliger inscripsit Parthenii carmen, quod
Vergilius in Moreto imitatus est), Ilpon£p.T:rcxóv (cf. Steph.
Byz. s. V. Képoxoç), \'Ilpaxl^ç (cf. Etym. Magn. p. 170,
47 s. V. Aùpôaxaç, p. 374, 50 s. V. \'Epi\'axriXoç, Steph.
Byz. s. V. "laaa et OivévTj, Etym. Magn. p. 375, 33 s. v.
\'Epxùvtoç ôpo(iô<;). Praeterea Parthenius oratione soluta
librum ikpl ipwnxwv nae-^nârwv inscriptum composuit, de
quo paulo post plura dicam.
H I ■
I
; >
li\':
i IT n
: ki \'
i 4 •
\' i \'
Parthenii carmina maxima ex parte ad elegiacum
genus pertinent et certis signis \'poësis Alexandrinae
notata sunt. Propter studium obscurarum et recondi-
tarum fabularum eum et Lycophronem et Heraclidem
Ponticum una nominal Artemidorus Onirocr. IV, 63
\') Cf. Anal Alex. pag. 259 sqq.
-ocr page 85-73
(cf. supra pag. 50 not). Nec minus quam Lycophron
quaesita quadam obscuritate laborat, quidquid Meineke
Anal. Alex. pag. 258 ex contrario contendit. Hue non
refero eum passim verbis a vulgari usu remotis usum
esse. Hoc enim mirandum non est, quod sermonis
Graeci pura facilitas perdita e veterum libris eruenda
et denuo addiscenda erat. Sed voces vocumque formas
rariores non nisi glossariorum auxilio intellegendas,
quas justo plures comprebendimus, exprobro. His
enim saepius obscurus est, ut e paucis, quae bodie
leguntur, reliquiis dilucide apparet. Sic e. gr. avve/x£,
ponitur pro àvdyvwûc fragm. I, à/nxrxpôv pro xw^apôv
fragm. III, dé^vuffo pro âéxoo fragm. V,pro Amor
fragm. X, ßorpvv pro äßTreXov fragm. XIX,
ipcaxyjXoç pro Xol\'âopoç fragm. XX, \'Epxovk yaîfj pro Italia
vel Hispania fragm. XXIII, ôptxpsla pro Xénfia, fXotôç
fragm. XXIX, ôstxeXov pro dscxrjXov fragm. XXXI, âpotTi)
pro ffopôç fragm. XLVI. Atque obscurilatem illam non
glossis solis imputandam esse, ex iisdem illis fragmentis
XXIV et XXXII, quae Meineke affert, satis perspici
potest. Tantum enim abest ut haec »naturae quadam
simplicitate commendentur", ut ea plane fere careant.
Quod ut appareat, ambo haec fragmenta consideremus.
In fragmente priore, quod hos versus continet,
llapOévo<;, 9) Kdixwv eî^sv àvaxropt\'yjv
â\' è\'TreXev xaâapcjj iTrefiacvETO Kôâvo)
Kônptâoç àdÙT(ov izupahv àva(pa^év7j,
eiaôxs ßtv KÙ7rpt<; nTjy^v fléro, /itÇe â\' epwTC
Kôôvou xac v6/iy/]ç ùâarôevra yâfiov,
primum id parum simplex duco, quod poeta vs. 1, Cal-
I ;
■ I
74
limachi fragm. CGXVIII imitans, dvaxTopcyjv è\'xstv pro dvda-
ffecv, VS. 2 dy^tyafioq prO épa:a yd/xov, VS. 4 ßiyvüvat epturc
ydßov pro Ttoistv ydßov et VS. 5 udazÓ£t<; yd(j.o<; prO Conjugio
cum flumine dixit. Huc accedit quod vs. 3, ut Mèineke
ipse monuit, mpahv figurate de amoris ardore intelle-
\'r: gendum est, nisi cum eodem sine idonea causa conji-
!; ceres Parthenium infehcem virginem Veneris sacerdotio
I ,. fungentem finxisse." Prius autem si verum est, nemo,
• i ut opinor, figuratae dictionis audaciam negabit.
! Paulo minus quaesita obscuritate laborat fragmentum
I \\ alterum, quod Narrat. Amat. G. XI ita legitur:
\'H d\'oT£ di) öXooTo xaatyvrjTOO vóov è\'yvu},
I i xXatev dTjdovcSwv dapcvwrepov, air ivt ß^(r(T7j<;
Htdovtui xoópo) Ttspi fiupiov acd^ouffcv
xae pa xara azo^skoto aaptuvCdoq ahzlxa ßiTpv^v
dcpafiévrj Sstp^v ivedi/jxaro- rat (J\' èit èxsivrj
ßsuSea napffevcxal Mckyjatdei; èppi/j^avTO,
Primo enim aspectu in aperto non est auctorem vs. 3
Ityn dicere neque eum vs. 4 aapmvk pro âpùç atque vs. 6
/?eó^ea pro Koixika ^ itop(pupâ îtidrta dixisse. Ac quem non
offendit anfractus, quo oratio vs. 4 sq. est circumscripta?
Quae cum omnia perpendo, prorsus non intellego, quo-
modo Meineke ejus dictionis rationem simplicem habere
potuerit. •
Haec fere sunt, quae auctores Graeci de Parthenio
nostro tradiderunt. Poetam cum ingenio tum etiam
doctrina excellentem, cum Romae degeret, virorum
illustrium oculos ad se vertisse eorumque animos sibi
conciliavisse, per se intelligitur. Quantam auctori-
tatem autem apud eos habuerit, facile apparebit, si
I
! I
t
i l
75
consideramus, quae scriptores Romani hac de re narra-
verunt. Tum videbimus Vergilium et Gornelium Galium
eum ipsum nosse eoque imitando cum Tiberio et fortasse
cum Ovidio quoque certavisse.
Primum videamus de Vergilio. Quem, cum studiis
Graecis deditus esset, Parthenium praeceptorem habuisse,
cognoscimus ex Macrob. Saturn. V, 17 versus est Parthenii,
quo grammatico in Graecis Vergïlius usus est Quoquo
modo statuitur, Meineke errat, putans Neapoli factum hoc
esse circa 690 a. u. c., quod ibi eo tempore »Vergilium
graecis latinisque literis operam dedisse afïirmat Donatus
Vita Verg. G 2". (Gf. Anal. Alex. p. 257). Quae quidem
Meinekii sententia prorsus reprobanda est, quod vita
Donati vulgala 11. interpolata est, Recte enim Augustus
Reifferscheid libri sui »Suetoni Reliquiae" inscripti pag.
401 monuit 2), notitiam de Vergili studiis mathematicis.
! 76
\' quae ex (genuina) vita Donati recepta sit (cf. Reiff, p. 58,
i vita vulg. c. 6), adhibitam esse ad Vergib magi personam
inducendam". „In hujus adeo", ita pergit auctor, «pro-
priam sedem ac domicihum, quae fuit NeapoHs, poeta
migrasse dicitur ab interpolatore, cum in genuina vita,
quae cum excerptis apud Hieronymum (OL 181 , 4)
- aperte congruit, VergiUus transiisse in urbem tradatur".\')
r* Quae disciplina quatenus Vergilio conduxerit in carmi-
-i nibus componendis, videmus ex illo suavissimo idyllio,
quod Moretum appellatur. Hoc enim poema a Vergilio
j scriptum atque imitationem esse Parthenii, certissima
res est, si annotationi fidem habere audemus, quam
j G. J. Vossius narrat filium Isaacum, cum Italiam lu-
I straret, in codice bibliothecae Ambrosianae ad hoc carmen
; adscriptam legisse : Parthenius Moretum scripsit in Graeco,
1 quem VergiUus imitatus est. Et vere hanc librarii
I 1
editis vulgato exemplo spreto Danielinam vitam tantopere admiratus
sit, ut Suetonium ejus auetorem adpellarc non dubitaverit.
i Tum certissirais argumentis demonstratur hanc Gronovii sententiam
vero proximam esse; vitam enim illam Danielinam a Suetonio quidem
scriptam esse, sed retractatam cura Aelii Donati Servio antiquioris.
\') Cf. Vergilii Vita de commentario Donati sublata apud Reiff,
p. 55: „(sed Vergilius) Cremona Mcdiolanum et inde paulo post
transiit in urbem."
j j\' Hieronymus Chron. Euseb. ad 01. 181, 4.: »Vergilius sumta toga
Mediolanura transgreditur: el post breve tempus Romam pergit".
Donatus Vita Vulgata §7sq. : »Sed Vergilius Cremona Mediolanum,
et inde paulo post Neapolin transiit. Ubi cum Uteris et Graecis et
Latinis vehementissimam opcram dedisset, tandem omni cura omnique
studio induisit medicinac et mathematicae. Quibus rebus cum ante
alios eruditior peritiorque esset, se in Urbem contulit", etc.-
") Cf. De poetis Graecis; Operum III p. 220, ed. Blaeu
77
adnotationem probabüem faciunl vestigia Graeci auctoris
imitationis, quae in carmine non desunt\'). Hauptiumautem
dicere se de illo codice Ambrosiano nihil comperlum ha-
bere , baud nescio, at contra, ut Ribbeck nobis tradidit, in
Leidensi exemplari appendicis Vergilianae haec eadem legi-
tur adnotatio, addito » V. Ämb", manu Is. Vossii adscripta
Quod autem hujus carminis stilus longe alius est
quam is, quo cetera Vergilii carmina notata sunt, ex
idyllii diverso argumento atque indole explicandum est.
Requiretur fortasse nunc, quem ad modum probabile
reddi possit Parthenium, cujus poesin quadani quaesita
obscuritate insignem cognoverimus, cum Moretum tum
Girin Graece composuisse. Nec hoc sine causa quaeri
videtur, quod utriusque carminis ratio plane diversa est.
In Moreto autem nulla obscuritas, nulla doclrinae jac-
tatio, nulla digressio , nulli flosculi rhetorici neque id
genus alia propria Alexandrinis, quibus Giris abundat.
Immo in Moreto omnia adeo sunt lepide et suaviter dicta,
ut ea ab elegiarum vel hymnorum scriptore Alexandrine
desumpta credere non possimus.
Sed haec rerum repugnantia inde orta esse mihi
videtur, quod Vergilius carminis rationem atque argu-
mentum summatim a Parthenio sumens, id proprium
sibi fecit atque in usum privatum convertit, Giris auctor
contra, quamquam et ille non verbum pro verbo necesse
\') Cf. W. Hcrzberg in adnotat. suae Morcti vcrsionis ad vs, 4,
18, 110.
2) Cf. Quaestioues Gatullianae p. 52.
■\') Cf Ribbeek: Appendix Verg. pag. 14.
78
habuit reddere, Graecum exemplum tamen putida imi-
I tatione expressit.
l Non alienum hoe loco videbitur animadvertere Ver-
i gilium neque unicum neque primum fuisse, qui Moretum
; Latinum scripserit. Etenim apud Macrob, Sat. II: 14,
11, ubi de nuce mollusca sive persico agitur, legimus :
»hujus rei idoneus assertor est Sueius^) vir longe doc-
l\' tissimus in idyllio quod inscribitur Morehim. Nam cum
■ 1 loquitur de hortulano faciente moretum, inter cetera
quae eo mittit et hoe pomum mitti ait his verbis:
Admiscet bacam silicis; haec nunc «^v,^ — w
— — — — — partim,
Partim Persica: quod nomen sic denique fertur,
Propterea quod, qui quondam cum rege potenti
Nomine Alexandro Magno fera proelia hello
In Persas tetulere, suo post inde reventu
Hoc genus arboris in praelatis finibus Graiis
Disseruere, novos fructus mortalibus dantes.
Mollusca haec nux est, ne quis forte inscius erret",
Hunc autem poetam ante Vergilium vixisse, patet ex
Macrob. Sat. VI : 1, 37. 5, 15, ubi Sueius quoque
r memoratur inter veteres illos poetas, quorum aurum
I\'
I I
(ut Ribbeek Appendix Verg. p. 15 eleganter dicit) Maro
collegit, ut in suis carminibus exponeret". »Nec impro-
babile videtur", idem recte addit, »communem in hoc
quidem argumento utriusque auctorem fuisse Parthenium,
motum autem Sueii exemplo Vergilium periculum fecisse.
\') Sic enim pro Suevius scribendum esse ostendit L. Mueller Museum
Khen. XXIV p. 553 sq. Versus Suei dedimus ex ed. Muelleri, in
Lucilii fragm. p. 312.
79
num eandem rem elegantius et pulchrius exornare posset".
Sed ut ad Vergilium revertar, non Moreto solo ejus
Partheniana imitatio continetur. Praeterquam enim quod
Aulus Gellius Noct. Att. IX : 9 Parthenium quoque no-
minal inter eos, quorum Vergilius scite et considerate
locos eflfinxit, novimus hunc integrum ejus versum in
Georgica recepisse.
Parthenii locum primus servavit Gellius Noct. Att.
XIII 26: flParthenii poetae versus est: rkaóxm xac Nrjpeè
xac eivaXtüj HMcxépTt]. Eum\' versum Vergilius aemulatus est.
Itaque fecit duobus vocabulis venuste immutatis parem:
Glauco et Fanopeae et Inoo Melicertaé", (quem horridum
versum legimus Georg. 1, 437.) Sed minus recte. Verum
enim legimus apud Macrobium Saturn. V, 17: »Versus
est Parthenii, quo grammatico in Graecis Vergilius usus
est, rXaóxu) xac Nrjpei xac ^Ivwcp ileXcxépTTj." PrO Nijpsè Mei-
neke recte Nrjp^t restituit ex epigrammate decimo quinto
Luciani in Brunckii Anal. II p. 311, ubi legitur Nrjp^t
xai \'Ivcu<p. Gur Jacobitz in sua Luciani editione P. III
p. 466 Epigr, 34: rXaóx(p xac Nt;pet xac \'Ivoc xat MeXtxépr^
scripserit, non intellego.
Jam videamus de Gornelio Gallo. Ille poeta Foroiu-
liensis^ non solum (ut ex Diomede lib. III p. 482, 3,
Servio ad Vergihi Ed. VI, 72, Probo ad Verg. Ed.
X, 50 et Donato Vit. Verg. X: 38 discimus) Euphorionis
carmina in sermonem Latinum transtulit ejusque in
scribendo secutus colorem videtur, sed etiam Parthenii
\') Cf. Hieronyn. Chroii. a. Abr. 1990 = 728 a. u. c.
-ocr page 92-m 9 .
li
• t
I
!! ^
carmina imitatus esse dicitur (cf. Voelcker: de Corn.
I ! Galli vita et scriptis P. II p. 15 sqq.).
i: • Hoc saltem constat Parthenium ei fuisse amicissimum
L i eique composuisse librum, qui Ilepc êpwTcxüSv Tzaârjjxârwv
i inscriptus narrationes amatorias continet, quas auctor
i»
! ex historicis et poetis quam brevissime collegit, ut
Gallus et fabulas, quas nonnulli poetae extremis, ut di-
f citur, digitis attigerunt, melius intellegeret et quae
earum maxime sibi placèrent, carminibus heroicis et
elegiacis insereret. Haec enim omnia discimus ex verbis,
quibus auctor hunc librum Gallo dedicavit:
Ilapâévcoç KopvrjXt\'u) FakXm MâXcffTa (rot doxwv àp[iôrr£tv,
Kopv^Xis FâXXe, t-^v adpoiatv t<Sv èpcjrtxaiv nadvjßäTmv, âvaXe-
ÇâfjLSvoç éç utc nâXtara èv ßpa^UTarot^ àniaxaXxa, Ta yàp izapâ
^ rcat T<ùv -ocrjTÛiv xsifisva toÓtwv , firj abroreXiHç XeXsyfxéva, xava-
vorj(Tsc<; ix rcûvâs Ta nXsïaruL, aura) zs aol -napéarat siç ènr] xat
èXsyscai; âvdy£cv (?) zà ßdXtiTTa auTtùv äpßodca, ßi^äk âcà zb [xrj
Ttapcîvac zb itspczzbv abrocç, o â^ ab ßszep-^rj, x^tpov nspl abzäv
èvvoTjO^ç. \'Oiovsc yàp önoßvrjßazcwv zpôizov {^ßtv add.?) abzà
(zovsxe^dßsäa, xac croc vüvc zrjv xprjacv ôp-ocav, éjç è\'ocxe, Ttapé^szac.
Quod ad Tiberium attinet, nulli dubitationi obnoxium
est, eum quoque Parthenium esse imitatum. Diserte
enim testatur Suetonius Vit. Tib. c. 70:
»Fecit (sc. Tibe-
rius) et Graeca poëmata imitatus Euphorionem et Rhia-
num et Parthenium, quibus poetis admodum delectatus,
scripta omnium (1. eorum) et imagines publicis bibliothecis
inter vetereset praecipuos autores dedicavit".— Quem illus-
trem imitatorem permultos lectores iis praebuisse*, inde
colligi potest, quod Suetonius addit: »etobhocplerique eru-
81
ditorum certatim ad eum multa de his ediderunt". Quod
Tiberius eorum carmina tantopere in deliciis habuit, eo
explicandum videtur quod ii ut germani Alexandrinae
scholae alumni obscurarum fabularum enarratione
delectabantur. Parthenius insuper eum allexisse videtur,
quod argumenta amatoria imprimis tractavit.
Restât, ut pauca de Ovidio addamus. Sunt enim,
qui putent hunc in componendis Metamorphoseon libris
Parthenio quoque auctore usum esse. Quae sententia
quamquam per se baud improbabilis esse videtur, cum
uterque auctor praeter Scyllae fabulam etiam illam de
Byblide et Gauno tractaverit, tamen certis argumentis
evinci non potest. Enarratio enim, ut paulo post plu-
ribus verbis exponam, in rebus maximi momenti dis-
crepat. Hanc discrepantiam materiae variandae studio,
illi ingeniosissimo poetae proprio, imputandam esse
existimarem, si volus quem imitarelur Parthenius exstitisset,
nunc baud cogimur credere, Ovidium ab eo ipso sua
mutuari potuisse. Etenim ejusmodi carmina inter Grae-
cos complures scripserunt, quibus Ovidius auctoribus
usus esse potest. Hue referuntur Boei \'OpvtOoyovi\'a, An-
tigoni \'AXlocdnaEiç, Nicandri \'Erspoioó^sm, Gallisthenis et
Theodori Merajxop^matK;. 3) Quibus autem ex fonlibus
Ovidius hauserit difficile est probatu et multum absum
ab co consilio, ut banc questionem pertraclare velim.
Est enim immensae materiae nec necessaria proposito
\') Cf. Meiueke Anal. Alex. p. 37, 181, 358.
2) Cf. Seneea: Quaest. Nat. 111:27, 13.
Cf. TeufFel, Rom. Lit.\'\' ^ 249,1, et Pauly Real-Encycl. V p. 1031.
G
-ocr page 94-fr"
82
nostro. Interim breviter commemorare, quid Rohde hac
de re perprobabiliter statuerit, hoc loco non alienum esse
videbitur. \') Is autem ostendit nonnullos Ovidii locos
mirum quantum cum fragmentis Euphorionis carminum
congruere atque fabulam Gycni (Metamm. II, 367 sqq.)
ex Phanoclis "Epmat sumptam esse. De imitatione Nican-
: drea idem monuit nil certi statui posse, curii Ovidius,
ut ex Antonino Liberali constet, cum Nicandro in ele-
gendis transformationum fabulis quidem congruat, sed
nusquam plane in rebus secundariis.
Quae cum ita sint, patet, opinor, GuilelmumPetersen
audacius quam verius pag. 37 suae dissertationis „Quae-
stiones Ovidianae" inscriptae contendisse, maxime verisi-
mile esse Ovidium in Metamorphosibus componendis
totum argumentum ex Parthenii MerafiopipwaBatv hausisse.
l;-1
: r I
Nec minus idem errat, cum pag. 38 et 9 (cf. p. 18)
dicit Parthenium atque Ovidium in tractatione fabularum
de Byblide et Gauno et de Scylla et Niso prorsus con-
gruere argumentaque plane eadem esse. Verbum prorsus
.nullum intellego. Nam in utraque fabula inter utrumque
auctorem discrepat in re maximi momenti. In fabula de
Byblide et Gauno dissentiunt de Byblidis exitu. Apud Ovi-
dium (Metamm. IX, 440 sqq.) Byblis, dum fratrem vestigiis
persequitur, post multas errationes postremo in Gariam
venit; ibi cum assiduo moerore et fletu fatigata concidisset,
nympharum Lelegeidum misericordia exspirantis lacrimae
in fontem conversae narrantur. Parthenius contra
narrat Byblidem se suspendisse de arbore illamque lacri-
! i
iM !
\') Cf. Rohde: der Griechische Roman, p. 127 sq.
-ocr page 95-83
marum in fontem transformalionem fabulae varielatem
suae OppOSitam memorat : <paa\\ dé rtveç xai àr.b tcSv âaxpôwv
xpijvyjv j5ü-qvac iâi\'a t^v xaXoufiévrjv BoßMda.
Nostra in fabula discrimen positum est in Scyllae
sorte, cum urbs capta est. Ut enim Eustathius diserte
testalur, Parthenius tradidit Minoem virginem e guber-
naculo vinctam in mare dejecisse, apud Ovidium contra
legimus Scyllam a Minoe destitutam eum invitum insequi
velle et insilire in mare.
Sed omnium absurdissima est ejusdem auctoris sen-
tentia, quae pag. 8 occurrit: »Optime cum narratione
Ovidiana congruunt, quae Ciri poemate, quod falso Ver-
gilio tribuitur, nobis traduntur, nisi quod singula ibi
copiosius tractantur. Praeterquam enim quod totum
argumentum idem est, maxime congruunt hi loci: Ovid.
Met. VIII, 8 seqq :
Gui (sc. Niso) splendidus ostro
Inter honoratos medio de vertice canos
Grinis inhaerebat, magni fiducia regni,
et auctor Giris vs. 120 sqq.
Nam capite ab summo regis, mirabile dictu,
Gandida caesaries, florebant tempora lauro,
Et roseus medio fulgebat vertice crinis:
Guius quam servata diu natura fuisset
Tam patriam incolumen Nisi regnumque futurum
Goncordes slabili firmarunt numine Parcae.
\') Cf. Uepl ipwTcxmv iraOrjfi&Tmv 11 et praeterea Meineke: Anal.
Alex. pag. 285 et llohde: der Griechische Roman pag. 90.
; 84
Praeterea conferantur Ovid. Met. VIII, 151:
... et a tonso est hoc nomen adepta capillo,
et auctor Giris vs. 488 :
Esset ut in terris facti de nomine Giris.
I Longum est plura enumerare et jam haec nos docent
non modo materiam fabulae eandem esse, sed singula
quoque .similiter esse narrata". 0a5ßä tl ëx^t. Si quid
video ex locis laudatis tantum discimus utrumque auc-
torem hisce in rebus congruere Niso fuisse in vertice
capillum purpureum, urbi ac regno fatalem, ut privari
regno non posset, quamdiu ilium crinem haberet et
: Scyllam post transformationem àr.à voG xetpetv h. e. a
tondendo Girin fuisse appellatam. Quomodo ex hisce
, : jam effici possit non modo materiam fabulae eandem esse
] sed singula quoque similiter esse narrata, non intellego.
i; i Scd praeterea tota conclusio jacet. Si enim vir doctus
j ambo haec poëmata accurate legisset ac comparasse!,
I i • eum non fugisset utrumque auctorem in duabus magni
; ; ponderis rebus prorsus diversa tradere.
:, I Praeterquam enim quod in Giri ad Parthenii exemplar
Scylla e navi alligata per mare trahitur, at contra in
j: ; Ovidii narratione sua sponto in mare insilit, cum Minos
eam navigio recipere nollet, auctor Giris alia quoque in
!; ; re ab Ovidio abhorret. Ex Giris versibus 187, 414, 422,
jl ut supra jam vidimus, luce clarius apparet Minoem
\'\'1 promisisse se Scyllam matrimonio sibi juncturum esse,
f\' I ! •
V si capillus funestus sibi traderetur. Quam longe aliter
; Ovidius! Gum misera puella amore incensa nullam
■ t. 1.
i ; •
85
viam invenit, qua sibi Minois amorem conciliet, ipsa
consilium capit crinis purpnrei, quo fata patria conti-
nentur, abscidendi. Quem cum reseratis portis ad
Minoem pertulit, ille justissimus judex impium facinus
aversatus muuus porrectum renuit. Itaque pulchre
decorum servat poeta , quo ubique Minoem justum esse
ostendit.
Haec jam, ut opinor, satis docent inter utramque
fabulae tractationem esse magnum discrimen. Attamen
admirationem non babet hoc latuisse auctorem, qui in
Hygini ftibulis 198 et 242 tantum legerit Scyllam in
piscem mutatam esse et Nisum se ipsum interfecisse,
(cf pag. 8). Sed haec hactenus. Etiamsi autem parum
probabile sit Ovidium Parthenio auctore usum esse, hoc
tamen ex iis, quae disputata sunt, colligi potest, poetas
Latinos omne studium contulisse ad Parthenium legen-
dum et Latine convertendum itaque eo verisimiUus esse
Cirin ad hujus poetae exemplar compositam esse.
\') Cf. Hyginus fab. 198: Nisus autem dum filiam pcrsequitur in
avem haliaëton id est aquilam marinam conversus est, Scylla filia in
piscem, cirim quem vocant.
1
i i:
:
m
CAPUT IV.
il:
r j
il - i
Inter viros doctos, qui nostris temporibus plurimum
attulere ad Giris textum emendandum et constituendum,
imprimis habendi sunt M. Haupt, 0. Ribbeck, J. Maehly,
Lud. Schwabe et postremus Aem. Baehrens. Qui quot
corruptelas rara felicitate ingenii sustulerint, facile
agnoscitur ex textu, quem nuperrime Aem. Baehrens
in lucem edidit. Plerisque emendationibus ibi receptis
lubentissime assentior casque, ut ita dicam, ambabus
manibus amplector ; nonnullis tamen in locis a Viro Glar.
dissentire ausus sum , ubi meo judicio conjecturas recepit
aut non necessarias aut nimis duras aut ejusmodi, ut
criticorum aliorum inventis melius commutarentur. Quae
accuratius perscrutanti mihi liceat simul pauca de me
ipso proferre, quibus fortasse textus sanior vel saltem
intellectu facilior reddatur.
Vs. 1—5:
Etsi me vario iactatum laudis amore
Irritaque expertum fallacis praemia vulgi
Cecropius suavis exspirans hortulus auras
Florentis viridi sopliiae complectitur umbra
Tum mea qu(a)eret eo dignum sibi qu(a)erere carmen, etc.
(Vs. 2 Iritaq; R | falacis R || vs. 3 suaves L | exsp H: exp.
ceieri \\ hotulus R ortulus ceieri | auras] herbas A, corr. a || vs. 4
Florentes viridis — umbras O, corr. edd. ant. | eopl. R || vs. 5 Tum
ea A R Tu mea L) \').
Vs. 1. Pro quod omnes codices exhibent, Glar.
Baehrens recepit Heinsii conjecturam vano, qua tamen
opus non est. Poeta enim vult, se antea vario laudis
amore, bonorum cupidine jactatum esse.
Vs. 5. De hoc versu corruptissimo vide quae supra
Gap. Ill p. 38 diximus.
Vs. 12—28:
Quod si mirificum genus omnes.....
Mirificum sedi modo sit tibi veile libido,
Si me iam summa Sapientia pangeret arce,
Quattuor antiquis quae heredibus est data consors,
Unde hominum errores longe lateque per orbem
Despicere atque humilis possem conteranere curas:
Non ego te talem venerarer munere tali,
Non equidem (quamvis interdum ludere nobis
Et gracilem molli liceat pede claudere versum),
Sed magno intexens, si fas est dicere, peplo, etc.
\') Lectionum varietatem mutuatus sum ex Baehrensii editione; cf.
»Poetae Latini minores", Vol II, pag. 126. De siglorum signîfîcatione
vide ejusdem libri p. 23.
88
(Vs. 13 perferre valent genus omne ç || vs. 13 seeli A L || vs. 14
mea R m 2 ] summas H ra 2 ] patientia L R paeiencia A | arces
edd. ant : artes O aree vulgo || vs. 15 Quatuor O | post autiquis pk/^o
quae || vs. 17 Dispieere H | liumiles A L | possem vulgo-. possum
H L possim A R j contempnere A H || vs. 19 versim H).
Versus 12, 13 variis conjecturis a criticis tentati sunt.
Mihi, verum ut fatear, nulla omnium plane placet.
Ribbeck tamen vero proximus mihi videtur, corrigens:
Quod si mirificum saeclis proferre valorem
Mirificum mundi genus omne (o bella libido!)
sed pro gems malim decus, quod olim recte Baehrens
reposuit. »Nam cum mundi vocabulo totum, quod
supra nos extenditur, coelum significetur, quomodo varia
ejus genera statui possunt?" 0 lella libido! Ribbeek
non superflue vertit: o reizende, appetitliche Phan-
tasie! — Idem versus 14, 15 ita constituit ut eos supra
laudavimus, quorum sic priorem vertit: »Wenn mir die
Weisheit bereits auf den Gipfel ihrer Burg einen festen
Stand gevpährte". Sed hoc verbis illis non potuit dici.
Procul dubio Frieseman et Jacobs veram lectionem re-
stituerunt, scribentes: Si mihi iam summas Sapientia
panderei arces. Versu sequenti Baehrens minus a Mss.
recedit additamentum guae rejiciens et édita pro est data
scribens.
Non est, quod vs. 17 dispieere pro despicere scribatur.
Suo, quemadmodum dicitur, gladio haec Baehrensii sen-
tentia confici potest. Gf. ejus disputatio in Fleckeiseni
annal. 1872 p. 833—849.
Versu 19 Maehly sine causa idonea non eqaidem in
-ocr page 101-89
non {nec?) Indens mutavit. Nempe non equideni idem
est ac non sane! Sed vitium latet versa ultimo, ubi
legendum est: sed magnum texens —péplum; suppleri
potest ex superioribus te venerarer. Attamen sententia
loci vitiosa manet; haec enim postulat: si summam
sapientiam consecutus essem, specimen meae philoso-
phiae tibi mitterem.
Vs. 31—34:
Horrida sanguineo pinguntur proelia cocco,
Additur aurata deiectus cuspide Typlio,
Qui prius Ossaeis consternens aethera saxis
Emathio ceisum duplicabat vertice Olympum.
(Vs. 31 corco H socco A R succo edd. ant |1 vs. 32 deiectus vulgo
delectus 0 | thipho H : typhon A R || vs. 33 Ossaeis 0 || Aemathio L).
Sanguinea—Gorgo, quod Baehrens versu 31 scripsit,
necessarium non est. Verbum consternens (vs. 33)
inlellegi non posse, quisque videt. Credo veram poelae
manum me restituisse legendo conscendens. Etenim ut
navis, turris conscenditur per gradus, ita h. 1. aether
per saxa. Gonfer praeterea vs. 50 tenui conscendens
aethera pinna et Ovid. Mel. 3, 298 sq. Ergo maestis-
simus altum Aethera conscendit.
Ad versum 34 Baehrens recte adnotat: »ratio logica
et consuetude poëtica postulant, ul rèscribalur: qtii
prius-duplicarat. Gf. vs. 252 el Gal. 64, 317.
Vs. 54—57.
Complures illam magni, Messalla, poetae
(.Nam verum fateamur: amat Polyhymnia verum)
90
Longe alia perhibent mutatam membra figura
Scyllaeum monstra saxum infectata vocari.
(Vs. 54 Cum plures 0, corr. edd. ant. \\ illa AHR illam et L ||
vs. 55 amant L || vs. 56 aliam — figuram A H R | prohibent R |
mutata in A H R || vs. 57 monstra in saxum L monstra saxosum
(in saxa a) A saxo monstra R | infeetata AHR contenta L con-
versa a I vocari H L a, vocavi A R.)
Lenissima mutatione versu secundo inanis repetitio
vocis vemm evitari potest scribendo : amat JPólyhymnia
curam.
Versum ultimum corruptissimum quod paene sanavit
laus debetur Hauptio, legenti : Scyllaeum monstro saxum
infestasse voraci, sed vocabulum monstro vehementer mihi
displicet. Mallem scriptum esset rostro, quod facile a
scribis librariis in monstro corrumpi potuit, quia saepius
mostrum pro monstrum scribebatur. Confusio literarum
r et m eo explicari potest, quod vocabulum antecedens
cadit in literam m.
Vs. 62—65.
Sed neque Maeoniae patiuntur credere chartae
Nec malus istorum dubiis erroribus auctor.
Namque alias alii vulgo finxere puellas,
Quae Colophoniaco Scyllae dicantur Homero.
(Vs. 62 carte A H n vs. 64 Nanq : L | fulgo H wi 1 | fingere
H (I vs. 65 dicuntur A R)
^ m
In versu 63 interpretando diu interprétés aestuaverunt.
Maehly conjùcturam Hertzbergii vagus pro malus legentis
i
>
li i
i?
91
approbans sub auctore Ulixem intellegi vult, vocabula
vagus dubiis errorïbus Graecis TroXôrponoç oçfiâXaTroXXàTTXdyxOv
respondere judical et istorum ad versus 58—61 spectare
putat. Si Beahrensio credimus malus auctor est miser
Ulixes et mendum potius in voce istorum latet, pro quo
ipsius conjecit. Interpretatur ergo, ni fallor, versum hoc
modo : nec dubiis erroribus malus auctor istorum (neutr.
gen.) vel ipsius (i. e. Homeri). Porro versu sequenti
iamque pro namque posuit.
Sed sive iamque sive namque lego, hos viros doctcs
secutus connexum versuum 63—91 intellegere non pos-
sum. Mihi optimum videtur namque retinere atque inter-
pretari: nec malus auctor quem poetae isti (= istorum,
cf. vs. 54) in fabulis conglutinandis (= dubiis erroribus)
secuti sunt. Quisnam malus ille auctor fuerit, dici non
potest. Poetam famam dicere, ut Hertzberg putat, parum
probabile mihi videtur.
Vs. 77—82.
Seu vero, ut perhibent, forma cum vinceret omnis
Et cupidos quaestu passim popularet amantes,
Piscibus et canibusque malis vallata repentest
Horribilis circum vidit se sistere formas,
(Heu quotiens mirata novos expalluit artus !
Ipsa suos quotiens heu pertimuit latratusl)
(Vs, 77 prohibent R | vincerit H || vs. 78 pasum H | proeularet
(roeu per lineolam deletis) H spoliarct L a || vs 79 canibus rapidis
L rabidis supra malis a ( fallata H m. 1 valata R || vs. 80 Horrib
in ras. m. 1 R Horribiles L | se] e ex norr. H. sibi L || vs. 81 Neu
et expaluit H 11 vs. 82 pertimuisse L a.)
92
Versus 79, 80 Haupt et Ribbeck inverso ordine
collocaverunt, sed versum 79 post 81 trajiciens, td
pro et legendum esse conjicio. At praeterea alte-
rum mend um illo versu est. Nam canibusque malis
parum poeticum est, si quid video. Fortasse melius lege-
retur canibusque avidis. Confer Sabini Ep. resp. I
vs. 33 : Hlum non avidis canibus Niseia virgo Fre-
git, etc.
Pro quaestu passim, quod vs. 78 legitur, mihi in
mentem venit quaestim faciens, sed commutalio ea non
opus est. Nam quaestu i. e. opificio suo simpliciter est
ablativus instrumenti et passim significat temere, sine
discrimine ; confer illud Tibullianum : G-lans aluit veteres
et passim semper amarunt.
Vs. 85—88.
Quam, mala multiplici iuvenum quod saepta caterva
Dixerat atque animo meretrix iactata ferarum.
Infamem tali merite rumore fuisse
Docta Palaephatia testatur voce papyrus.
(Vs. 85 mala] modo A, corr a; || vs. 87 vaentoiamoiQ Nie Loensis:
meritorum more 0 || vs. 68 Palaephatia edd. ant\\ palepaphie H
palepaphiae II. | voce papyrus vulgo voee paehinus 0 (pachinnu
H m 2)).
Scaligeri emendationem vixerat retinens Baehrens
versum 86 legit: Vixerat utque modo meretrix iactata
ferarum, summo jure Hauptii conjecturam vixit eratque
0
rejiciens. Non enim credo ullo exemplo confirmari
posse^ temporum in vixit et erat mutationem. Nec tamen
93
pro atque, quod omnes codices exhibent, me judice
abundans iitque scripserim. Nullus est hie particulae
illi locus. Latine quidem dicitur vixit modo ferarum
aut vixit ut ferae sed vixit ut modo ferarum nemo
Romanorum umquam dixit. Si quid video, vocabulum
atque, quo saepta cum iactata conjungitur, offensioni
non est, sed mendum in verbo iactata latet, quod
mutare malim in furiata. Hoc enim solum rei conve-
nire mihi videtur.
Pagina voce, ut Baehrens vs. 88 pro vulgata lectione
voce papyrus emendat, non necessario poslulatur. Nam
etiam Gatullus vocabulo paptjrus eodem sensu utitur.
Gf. carm. 35 : 1 sq.
Poetae tenero, meo sodali
Velim Caecilio, papyre, dicas
Veronam veniat, etc.
Vs. 89—91.
Quicquid et ut quisque est tali de clade locutus,
Omnia sunt; potius liceat notescere Girin,
Atque unam ex multis Scyllam non esse puellis.
(Vs. 89 quisquis tali L | loquutur L || vs. 90 Omiiia sunt A L
omnia sim H Omne suam R | cirim H cyrim A R crein L.)
Merito Hauptii emendationem Mnemosyne pro omnia
sunt legentis Baehrens non recepit. Non enim est,
quod poeta hie Musam invocet. Somnia sunt, quod
Heinsius jam divinarat, Baehrens recte reposuit. Versu
sequenti SicuUs post multis excidisse mihi videtur, quod
vocabulum sequens absorpsit. Metri explendi causa
94
postea non insertum est. Opposita sic se habent: in-
clarescat Giris, Scylla sit una de multis.
Vs. 92—94.
Quare quae cantus meditanti mittere certos
Magna mihi cupido tribuistis praemia, divae
Pierides, etc.
(Vs. 92 et quae L (etiam a et a»ie que add.) meditati L | cetos A,
eaeeos R cocos (e supra prior. O ot. 2) H laetos L || vs. 93 Magna
mihi edd. ant : Magnam hii H Magnam hi A R Magna nimis L a —
cupidis tribuisti L a | divae vulgo-. diva 0).
Pro certos (vs. 92), quod editiones antiquae praebent,
malim eomptos, ex quo vocabulo lectiones codicum facil-
lime existere potuerunt hunc in modum: comptos, com tos,
cotos, cocos (cf. Helmstadiensis cocos). Scribas librarios
literam m per compendium scribere atque ^ et c sae-
pissime confundere solere, nemo ignorât.
Versu sequenti tribuistis videtur mendosum ; nam poetae
meditanti carmina componere Musas praemia jam tribuisse,
non verisimile est. Credo legendum esse posuistis.
Vs. 120-121.
Nam capite ab summo regis, mirabile dictu,
Candida caesarie florebant tempora lauro.
(Vs. 120 ab A H: a L R II vs. 121 c{a)csarie A H R: caesaries
L I frondebant R | lauro 0).
Vocabulum lauro vitiosum esse Glar. Baehrens recte
vidit, sed ramo, quod pro eo substitutum voluit, mihi
parum placet. Desideratur adjectivum, quod cum cae-
sarie ^conjungatur. Credo legendum esse larga.
95
Vs. 129—132.
Nec vero haec vobis custodia vana fuisset,
Nec fuerat, ni Scylla novo conrepta furore,
Scylla, patris miseri patriaeque inventa sepulchrum,
O nimium cupidis Minoa inhiasset ocellis.
(Vs. 130 ni H: in R nisi A L | correpta Loensis: conceptaO ||
vs. 132 Minoa Lachmannus ad Lucr.Tp.lG2{MmQiSckraclerojpraeeunte): ]
si non 0 | inhyasset H). \'
Pro vobis (vs. 129), quod huic loco non convenit,
Baehrens scripsit crinis, quae emendatio praeferenda est
conjecturae Heinsii urbis legentis. »Neque enim", ad-
notat Baehrens ad hunc versum, »in eis, quae proxime
antecedunt de urbis custodia, sed de capilli cura est
sermo".
Non est quod versu sequenti verba nec fuerat corrupta
vel interpolata putemus. Etenim subintellegendum est
antea. Gonferatur Sillig pag. 225, qui ex Verg. Aen.
V, 372, Horat. Od. III, 27, 28 et Gat. G6, 77 ostendit
scriptores non semel accuratiores temporum notationes
omitterc quibus nihil opus est ; nam per parenthesin illa
nec flierai interponuntur. »Vult poeta noster dicere,
inquit, vim hujus crinis salutiferam secundo quoque
eventu comprobatam fuisse". Merito Maehly versu ultimo
heu pro 0 restituit. Gf. Giris vs. 1G1 : Heu nimium certo
nimium torrentia nisu et Aen XI, 841: Heu nimium,
virgo, nimium crudele luisti .supplicium.
Vs. 133—141.
Sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater
Iratum potuit, quem nec pater atque avus idem
Juppiter, ille ctiam Poenos domitare leones
96
Et validas docuit vires mansuescere tigris,
Ille etiam divos homines — sed dicere magnumst,
Idem tum tristis acuebat parvulus iras.
lunonis magnae, cuius periuria divae
Olim se meminere, diu periura puella
Non nulli liceat violaverat inscia sedem.
(Vs. 135 eciani ille H || vs. 136 vires] viotas L a | tygris II ty-
gres L II vs. ]38 tum tristis] cum superis L a | parulus H ?» 1 ||
vs. 140 peritura L | puella E m 2puell(a)e O || vs. 141 Nulli {om
non) L Non nulli A H R | lictam {suprascr. m. 1 relictam) L lieeat
AHR).
Summo jure Glar. Baehrens vs. 135 pro dormitare,
quod Ribbeck scriptum vult, domitare reposuit. Etenim
Amorem leones dormire docuisse, parum probabile est.
Non hoc verbum, tamen in mendo jacet, sed verbum
docuit versu sequenti.
Nempe Amor docuit leones domitare perinde esset ac
si diceres: domitare leones docti sunt ah Amore; quo
sane nihil est magis ridiculum. Doctus, quod Baeh-
rens scripsit, meliorem interpretationem admittit, sed
• notio docendi huic loco non convenit. Gredo legendum
esse valuit atque vocabulum antecedens validas corrup-
telae ansam dedisse. Nam dubito num poeta scripserit
validas vires, quia hoc languidius dictum esset. Procul
dubio Heyne poetae manum resfituit scribens rabidas,
quod saepius cum validas confundilur. Gf. Giris vs. 164.
Gum autem raUdas proximis literis val illuc relatis in
validas abiisset, versus per (Zöcm^ suppletus est. Mansues-
cendi verbum activa significatione saepius poni ßaehrens
pluribus illustravit.
V^ersu 137 Heinsius pro homines conjecit quae
-ocr page 109-97
verba sexcenties confunduntur. Minus tamen ab litte-
rarum ductibus recedes, si scribes dominos.
Quatuor versus, qui sequuntur, vehementer viros
eruditissimos exercuerunt. Nec mirum ; nam adeo vitiosi
sunt, ut forte numquam omnino sanentur. Vero pro-
xima mihi videtur lectio Bàehrensiana :
Idem tum tristis acuebat parvulus iras,
lunonis magnae, cuius fera iurgia divae
Olim ipsae metuere, eheu peritura puella
Nulli non sanctam violaverat inscia sedem.
Sed si ita locum interpungimus, irae, ut Sillig recte
jam monuit, sunt intellegendae ipsius Amoris et verba
lunonis magnae pendent a violaverat inscia sedem. Haec
autem ut eredam, adduci non possum. Plenam inter-
punctionem non post iras sed post magnae ponendam
puto. Deinde verbum acuit hic intellegi non potest.
Etenim non Amor acuit Junonem, sed Juno Amorem.
Nempe ordo rerum hic est. Juno a Scylla laesa est.
Ut scelus puellae ulcisceretur, insano amore eam ab Amore
inflammandam curavit. Quare scribendum est armahat.
Quia porro non video, cur potissimum divae Junonis
fera iurgia metuerent, scriptum mallem : Cuius fera iurgia
divae Olim di metuere, ubi illud di ex conjectura Rib-
beckiana profectum minus a librorum lectione recedit.
Denique pro verbis illis eheu peritura, quae Baehrens ex
codicis L lectione elicuit, scribendum puto iram suhitura.
Legimus igitur:
Idem tum tristis armabal parvulus iras
Junonis magnae. Cuius fera iurgia divae
98
Olim di metuere, iram subitm-a puella
Nulli non sanctam violaverat inscia sedem.
Vs. 156—157.
Set si quis nocuisse tibi periuria credat,
Causa pia est: timuit fratri te ostendere Juno.
(Vs. 150 Set Schioabe, Baehrens: Et 0 | nocuisset ibi H uocuisset
tibi R.)
Ad hos versus Glar. Baehrens adnotat : Haec est poetae
sententia: luno dum puellam scelestam studet ulcisci,
propterea non morbo letali (hoc enim valet illud nocuisse)
earn affecit, ne perfidus Jupiter, cuius erat morbos de-
pellere, Scyllae aegrotanti succurrens pulchritudine eius
caperetur. Itaque aliter poenas exegit Juno, nempe per
amorem illam pessumdans." • Fateor me hanc »recon-
ditam neque sat amplis verbis expressam poetae mentem"
non intellexisse.
Maehly alia pro pia restituens meliorem hujus loci
explicationem dat hisce verbis: wenn Jemand glaubt, der
Meineid sei dein Verderben gewesen, so (irrt er sich)
ist die Ursache eine andere, nämlich, u. s. w. Verum
tamen postea Baehrens vidit palamst conjiciens.
Vs. 167—170.
Infelix virgo tota bacchatur in urbe,
Non storace Idaeo fragrantes tincta capillos,
Cognita non teneris pedibus Sicyonia servans,
Non niveo retinens bacata monilia collo.
(Vs. 168 tincta Schräder-, picta 0 || vs. 169 ^ic^orim Leopardus ■.
Sicoia H sic oîa A sic omia L R | Servas R || vs. 170 retines L R i
baec.ata A H baechata L 11).
s- \'
99
Pro cognita (vs. 169) Baehrens optime coccma scripsit.
Servans, quamquam per se potest intellegi, mutare
mal im in gestans.
Vs. 223—224.
Gorripit extemplo fessam languors puellam
Et simul ,0 nobis sacrum caput" inquit „alumnae, etc.
(Vs. 223 langore H ot 1 L || vs. 224 simul o L a; famulo A H R).
Schraderi conjecturam carwn pro sacrum legentis in
textum receperim. Recte enim Schräder dubitat, num
»alumna sacrum nutrici caput dici queat". Est haec
praeterea perpetua mutatio, ut idem pluribus illustravit
Emend, p. .58.
Vs. 247—249.
Omnia me potius digna atque indigna, laborum
Milia visuram quam te tam tristibus istis
Sordibus et carie patiar tabescere tali.
(Vs. 247 atque] tuq .• L | laturam L a || vs. 248 uisuram H ||
vs. 249 carie Baehrens praeeunie Barthio : scoria A, seonia H sarin L
morbo R).
Maehly offensus vocabulo milia (vs. 248), quod non
conjunctum sit cum nmlta, quanta aut numerali, optime
conjecit ultima.
Vs. 324—326.
Sin est quod metuo, per te, mea alumna, tuumque
Expertum multis miserae mihi rebus amorem,
Perdere saeva precor per lumina et Ilithyiae,
Ne etc.
100
(Vs. 324 per te, mea Gronov.: per me mea L a, per me tua H, per
me tu A, permetuo per me tu E, | alumpna A H || vs. 326 Per
te sacra edd. ant. \\ Scaeva R | lumina scaliger : flumina AHR,
flumina sacra L a).
Recte Baehrens perdere (vs. 326) servavit, quod alio-
qui saeva sensu idoneo caret. Infinitivus stabilitur per
Horat. Epist. I, 15, 30: QuaeUhet in qnemvis opprobria
fingere saevus. Pro et, quod Silligio debetur, propter
locum quem occupât cum Hauptio que legere malim.
Auctorem hie Dianam dicere, Scaligjer jam vidit, merito
Aristoph. Lysistr. 443 comparans, ubi Scholiastes ad
vTj TTjv §u)a(pôpov adnotat: r^v \'AprsßCV oStu)ç ixàkoov. iTzei
dadoöyo^. Praeterea hoc satis apparet ex vs. 295 sqq.
Vs. 333—337.
Quod si non alia poteris ratione parentem
Flectere (sed poteris : quid enim non unica possis ?)
Tum potius tandem ista, pio cum iure licebit.
Cum facti causam tempusque doloris habebis
Tum potius conata tua atque incepta referto.
(Vs. 334 nou A R: nisi H L ||_vs. 335 Tum Tu A R Tune
H L 1 tandem ista Baehrens ipa tm (= tandem) H tamen ipsa A L R |
iura H OT 1 il vs. 336 tempus causamq; A || vs. 337 Tum//a«/?^ : Tunc
O I incepta vulgo incerta 0.)
Pro alia Schraderi conjectura idla legentis magis
mihi arridet, fortasse quia et mihi in menteni venit.
Versu proximo ratio logica postulat possit. In sequen-
tibus recte Maehly offendit ad versum 336, quia tem-
pusque doloris hie omnem explicandi rationem respuit.
Proponit: cum iusque doloris. Quod ad sensum.attinet,
recte; sed durissimum. Multo suavius mihi videtur
iustique doloris.
: . )•
101
Vs. 340—344.
His ubi sollicitos animi relevaverat aestus
Vocibus et blanda pectus spe luserat aegrum,
Paulatim tremebunda genis obducere vestem
Virginis et placidam tenebris captare quietem
.Inverse bibulum restinguens lumen olivo
Incipit etc.
(Vs. 341 spe om H | luserat edi. ant : iusserat A R, viserai H a,
elauserat L |1 vs. 342 gemis H || 344 restinguens vulgo : restringens
0 (restrigens L).
Heyne in Comment, ad versum 343 haec habet: «Hoc
facit puella ut captet quietem, capiat somnum; at nunc
anus puellam ori obducta veste ad somnum componit".
Recte, procul dubio. Etsi igitur aptare hie latere Fleyne
suspicatur, mox tamen captare probat atque explicat:
»arcessere, parare, per tenebras, quas obdncit, extincta
lucerna, olivo inverso, ut obruatur oleo affuso ellychnium".
Sed captare ita alibi non dicitur. Wakefield pro tenebris
captare proposuit membris coeptare, sed haec conjectura
nihil habet, quo se commendet. Mihi scribendum videtur
et placidam tenebris lactare quietem.
Vs. 374—377.
Inde magno geminat lovi frigidula sacra,
Sacra nec Aeaeis anubus nec cognita Grais,
Pergit, Amyclaeo spargens altaria thallo,
Regis lolciacis animum defigere votis.
(Vs. 374 Inde] Hinc L | magno generata iovi L | frigidula
A H E oȔ. L lac. rel. || vs. 375 Aeaeis Heinsius -. ideis 0 Idaeis
vulgo I auabus (u in i corr) H : avibus L senibus A R | graiis
L II vs. 376 Perdit A R | amyeleo (amiel. a) spargens La: amieleos
102
pergens A R emicleos (e prior. m. 2 in a corr., s del. m. 2) pergens
H I tallo {prior. 1 delela\\ H talo A R || vs 377 iolchiacis (-chis L)
O I defigere L a: defugere A H Ri.
In versu primo omnia dura et äßsrpa sunt. Recte
Maehly monuit omnem hujus loci sanandi conatum frustra
esse, nisi pro geminat vel generata verbum deponens
substituatur. Hoc enim verbum fmitum pergit postulat
Quare Scaligeri emendationem venerata — Stygialia
servans Maehly scriptum vult:
Inde agno venerata Jovis Stygialia sacra, etc.
Vs. 378—383.
Verum ubi nulla movet stabilem fallacia Nisum
Nec possunt homines nec possunt flectere divi
Tanta est in parvo fiducia crine cavendi,
Kursus ad inceptum sociam se adiungit alumnae
Purpureum que parat rursus tondere cap illum.
Tam longo quod iam cupiat succurrere amori, etc.
(Vs. 378 stabulis L || vs. 380 Tanto H | pavo H m \\ \\ movendi
cavedi H || vs. 381 rurus A | incoeptum R 1 iungit A R | alumpne
A II vs. 383 Tam Heynius -. Cum 0 | longo L a: longe AHR
(valde suprascr. ot. 2 H) | cupiat Baehrens captat 0).
Jure, opinor, Heyne versu 380 fiducia cavendi »paulo
insolentius dictum" putat nec est, qUod cum Baehrensio
ejus conjecturam fiducia crine; paventi legentis spernas.
Pro rursus quod vs. 382 otiose repetitur Herzbergii
nutrix legentis emendatio substituenda est. Etenim
subjecti significatio aegre desideratur. Summo jure
Baehrens versu sequenti offensus est verbo longo, quod
explicationem idoneam non admittit. Usus adnotatione
i
!.\' t
103
codicis H, ubi manu altera valde adscriptum est,
olim vdlido conjecit. Sed neque hoe neque quod alii
proposuerunt mihi placet. Veram scripturam me elicuisse
credo lento restituentem, qua voce noster eodem
sensu usus esse mihi videtur, quo Ovidius Met. XIV,
761 sq: Quorum memor, o mea, lentos Fone, precor,
fastus, etc.
Haec mea sententia confirmatur, ut opinor, eodem illo
valde, quod ex valido ortum, ut Baehrens recte vidit,
glossema vocis lento puto.
Vs. 418—420.
Non equidem me aho possum contendere dignam
Supphcio, quod sic patriam carosque penates
Hostibus immitique addixi ignara tyranno.
(Vs. 418 coteudere H |1 vs. 420 addixi L a; adixi H aduxi R
adduxi A.)
Vocabulum ignara (vs. 420) mendosum esse certis-
simum est. Scylla enim plane suae injuriae sibi conscia
erat. Mihi in mentem venit insana, sed verum Maeh-
lium gnara legentem restituisse vidi.
Vs. 438.
Non mihi iam pingui sudabunt tempora myrrha.
Non esse videtur, quod cum Baehrensio stillahmt
pro vulgata lectione sudabunt praeferas.
Vs. 484—486.
Sed tamen aelernam squamis vestire puellam
hifidosque inter teneram committere pisces
Non statuit, etc.
104
(Vs. 484 eteruam B : externam A H R et rigidis L) squammis
R |( vs. 485 tenerä m. 2 ex leneras corr B | comittere B m. 1,
R counetere H).
Vocabulum aeternam, quod ex lectione eternam codicis
Bruxellensis profluxit, non sine ofïensione est, quod
sensu idoneo caret. Diversae emendationes proposilae
sunt, quarum, verum ut fatear, nullam probare possum.
Credo in hac voce adverbium latere atque legendum
esse aeternum.
Finem adnotandi facio observatione ad versum sequen-
tem, in quo neminem haesisse video. Habet tamen,
quod offendat. Cur enim pisces inßdi nominentur, non
intellego. Lenissima mutatione invisos scribendum esse
puto. De perpetua commutatione literarum f ei v con-
feratur Drakenborch ad Liv. XXI. 2. 4, qui hunc errorem
ex barbara pronuntiatione verba praeeuntis nasci solere
recte judical.
! .
THESES.
I.
Ciris ad exemplar Parthenii carminis composita est.
II.
Fontium significatio ad Parthenii »Narrationes
Amatorias" in margine codicis Palatini adscripta ex
mythologi ignoti doctrina profluxit.
Caes. Bell. Gall. I, 8:
I-Ielvetii ea spe deiecti navibiis iunctis ratibusque
compluribiis factis, alii vadis Rhodani, qua minima
altitudo fluminis erat, nonnumquam interdiu, saepius
noctu, si perrumpere possent, conati operis munilione
-ocr page 118-106
et militum concursu et telis repulsi hoc conatu
destiterunt.
Ante navihus inserendum est alii.
IV.
Liv. XXII, 6, 3:
lam ego hanc victimam Manibus pereniptorum
foede civium dabo.
Pro hanc lege hunc.
V.
Tac. Hist. I, 56:
Et minore discrimine sumi principcm quam quaeri.
Pro quaeri scribendum est impugnari.
VI.
• Tac. Hist, 1, 76:
Nusquam fides aut amor: metu ac necessitate huc
illuc mutabantur.
Lege nutabant.
VII.
Herod. I, 51:
^aal dé [itv âsXtpoc Bsodwpoo roù la/xcou spyov etvaj, xai
èyù) âoxéw où yàp tô <TOVTU)(bv (paCvtrai [lot è\'pyov elvae.
Pro -zb awrii^àv SCribendum est toû auvtuxàvto<;.
Hv
I\'M
M- !
nl \'
I. !
; i
r :
r
il \'
: I
M\'
.1 ■
107
Herod. I, 73:
Xpovov ds y£V0fi£V0U xac akc ifocrèôvrtov twv IxuOéwM in
ayp-qv xa\\ at£c re (pepovratv, xac xme aov^qvecxe ék£tv a<pea<;
fir^âév.
Lege : Xpàvou âè iyysvofiévou x. r. À.
IX.
Thiic. II, 87, 3:
voficffat âè (se. âixacôv ioTt) rar? [lèv TÔ)(acç ivâé^eadac
tt<pâXXsaôat Toùç àvâpwTzouç, Tacç âè yvwfiacç toÙç uÔtoÙç dec
^vâpeîouç) àpdohç elvac, xac /lij dizecpiav tow dvâpaoo napôvzoç J
Ttpo^aXXonévouç £Cxôtu)ç àv è\'v rcvc xaxoùç yevéaOac. }■
Pro dv h rcvc SCribe ^vamooç.
X.
Soph. Phil. vs. 847 sq.:
ùtç ndvTtov iv v6au) eùâpaxrjç
UTZvoç aunvoç Àeûtraecv.
Legendum est:
wç ndv Tùjv iv votrw eùâpaxrjç
ô\'Kvo(; aÔTivoç ^ey<Ttrer.
108
XI.
Eur. Hipp. 661 sqq.:
êsd/ro^ac âè abv narpoç ßoXtbv rroâc
Ttûç vcv Ttpoaôipti xa} ffb xac âéanocva ayj-
T^ç âè TÔXfirjt; eiaojiac Ysysußsvo^.
Pro el\'aoßac malim zevao^ac.
{
■
: à
i t
i:!:
;
;
I\' <
t
V t
XII.
Eur. Hipp. 715 sq.:
xaXMÇ è\'Asfac. êv âè nporpénouff èyw
eSpfjßa â-^ TC Tyjcrâs <TU^<popâç è\'xcu.
Lege:
xaXiSç è\'Xs^aç. rcpbç âè Ttàv spnova iyd>.
XIII.
Eur. Hipp. 1289:
(pavepàv â\' itr^éç aTT/V.
Scribendum est;
tpavepà â è\'iTX£i> à aTTj.
XIV.
Eur. Aie. 911 sq.:
u/ (t^^/xa äößüjv , TTWÇ ÊCfféXflm ;
(î\' ocx^ao) ßSTa-KimuvTO^
äa(ßovo<; ;
Pro ^eTanmrovToç SCribendum puto ^ezaTTeTZTwToç.
r:
\'S
I; »
il \'
109
XV.
Diog. Laert. IX, 8:
Tzsp\\ ftèv Ostü\'j obx êy^uy siàévai oud\' diç elatv, ov0\' <bç ook
eim\'v.
Pro sidévai legendum est sirretv.
XVI.
Tribun! plebis ante annum 471 comitüs centnriatis
creati sunt.
XVII.
Aediles plebeii non fuerunt sacrosanct!.
XVIII.
Ephori post aetatem Lycurg! institut! sunt.
XIX.
Archontum aliorumque magistratunm sortitio Athenis
a Glisthene instituta est.
XX.
Sine causa idonea putat Grote Thucydidem odio
permotum inique de Gleone judicasse.
i^r
I
I- \'1
i\'!
f
; )
i 1-
lii
I i
I
f !
XXI.
Pax Gimonis quae dicitur numquam facta est.
XXII.
Socrates methodum ratiocinandi inductivam invenit.
I? ;
-ocr page 123-I IS- D E X.
Caput I, Carminis Argumentum.......1
, II. Dc Fabulae Varietate........7
, III. De Genere Poesis et Carminis Auctore. . 27
, IV. Adnotationes Criticae........86
-ocr page 124-\' 1
-ocr page 125-■ \' . • ■>-
vT.-
HsfFt
• UTT. ArJ |
■ |
. ■Jit^-" | |
- ■tm-;
i-V\'
-ocr page 127-, . ■ ■ im:::-
. / \'.i-C? ■ * \' - vu. I- \' I ■
ïJ«?--
■■■I.V.. ■ ■ ■
.:■ \'■■
mm
\'-if.
r j ^-v | |
;4
-
\' {if .J»\'
. J535V?-
"i • " \'
\'til ■ "
1«» f , .
. - ; • -.....\\
É
-ocr page 128-V