-ocr page 1-

fß\'t

lâô.

-.\'O

ZANCLE-MESSANA,

A. LAZONDER.

i

-ocr page 2- -ocr page 3-

\' s

%

1

■iï;

-ocr page 4-
-ocr page 5-

y

ZANCLE-MESSANA.

SPECIMEN LITTERARIÜM IMÜGÜRA

quod

EX AUCTORITAÏE RECTORIS MAGNIFICI

W. L. P. A. MOLENGRAAFF

jur. doct. et in fac. jur. prof.

AMPLISSIMI SENATUS ACADEMICI CONSENSU

et

NOBILISSIMAE FACULTATIS LITTERARÜM
ET PHILOSOPHIAE DECRETO

SUMMISQUE IN LITTERARUM CLASSICARUM DISCIPLINA
HONORIBUS AC PRIVILEGIIS

IN ACADEMIA RHENO-TRAIECTINA

RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS
FACULTATIS EXAMINI SUBMITTET

ADRIANUS LAZONDER

ex oppido schoonhoven

Die Iovis IX M. Julii A. MDCCCCIII, Hora IV.

Traiecti ad Rhendm
Apud KEMINK ET FILIUM

mdcccciii

-ocr page 6-

im

-ocr page 7-

Stadio Academico iam prope decurso, animo recensere iuvat
egregiam summorum virorum humanitatem et benevolentiam.
Imprimis autem, clarissime Krämer multa tibi debeo, qui per-
petuo et praecipue in hoe opere qualicumque conscribendo,
optimus mihi fuisti Mentor. Gratias tibi ex intimo corde ago
quam maximas neque unquam tuorum benificiorum immemorem
me videbis.

Et tibi gratias libenter ago, clarissime van Herwerden, qui
propter aetatem rude donatus proximo anno discipulis tuis
valedixisti. Grata mihi semper erit temporis, quod te duce ,
Graecis impendi litteris, memoria.

Praeceptoris humanissimi et doctissimi van der Vliet, qui
proximo anno mortem immaturam fiebiliter obiit, semper gratam
memoriam retinebo.

Tibi, clarissime van der Wijck gratum refero, si quid in
philosophia sapio.

Atque vos, amici omnes, quibus cum variis amicitiae vin-
culis coniunctus eram, valete.

-ocr page 8-

\' :

I"

.. " v.:

^T.\'xiS-iÄiV

\' ■■ ^ ^ ......

-ocr page 9-

PARENTIBUS OPTIMIS,

-ocr page 10-

.ft- • / ï \'v-

j

-ocr page 11-

CONSPECTUS.

Praefatio ad hisfcoriam urbis „Zancla-Messana".....1

Portus situs et origo. Originis commenta nominis urbis. . 10

Graecorum in Sicilia colonia. Urbis adiacentia.....24

De urbe condita et de primis eius incolis ...... 38

Quo anno quoque modo urbs Zancla eiusque coloniae con-
ditae sint quique in ea antiquissimis temporibus regerent. 45
Zanclae urbis res gestae usque ad Anaxilai mortem ... 58
Micytbi tutela. Messanae status post Anaxilai filios eiectos.

Ducetius. Leontini auxilium petunt ab Atbenis. ... 74
Atbenienses in Messanam recepti mox expulsi sunt. Loeren-
sium praesidium in urbe collocatum est. Hermocrates.

Pax inter Carthagenienses et Dionysium......83

Messana in Dionysii potestate. Civiles motus in Sicilia post
Dionysii mortem. Agathocles Messanam sibi subiecit.

Mamertini. Pyrrhus..............98

Hiero Mamertinos profligat. Hannibal praesidium in urbe
ponit. Hanno in Siciliam venit. Mamertini Romanos

auxilio arcessunt..............115

Theses..................126

Recentiorum opera quae inspexi..........131

-ocr page 12-

\'\'\'■J\'i\'-K\'-"\'

Igf:

?\' \' -

: -rij"\'\'- v^. ^

•»-.\'/■■■•-■••te

-ocr page 13-

Praefatio ad Mstoriam urbis „Zancla-Messana".

Sicilia, quae insula pontis instar sita est inter Italiam et
Africam, non modo magnitudine omnes maris Mediterranei
insulas superat sed etiam fertilitate omniumque quas terra fert
frugum praestantia reliquis antecellit; situ etiam opportunissimo
antiquissimis iam temporibus nautas ad oras suas alliciebat.
Ipsi cum vires deessent quibus expugnatores et piratas a se
depellerent, per multa saecula variae diversaeque gentes cer-
tabant ut pulcherrima illa fertilissimaque insula potirentur.
Trianguli praebet speeiem, anguli sunt promontoria Pelorum,
Pachynum et Lilybaeum, quam ob rem Trinacriae id est
Triquetrae — ut Diodorus dicit — nomen accepit. Latus, quod
spectat Solem Orientem, reliquis duobus, quae Meridiei et Sep-
tentrionibus oppposita sunt, longe feracius est, qua re, cum
insula in tres dividi partes soleat, ea quae a suo promontorio
„Pelorus" vocatur, propter egregiam soli naturam maxime ex-
petenda erat. Ab Italia freto Messanensi seiuncta est, quod

4) Plin. II. N. 3. 8. 14. Thuc. G. 2. Strabo 6. 410. Pol. I. 42. Dion. Hal. 1. 22.
0(1. XI. 106 SpivciKi^ v^tria.

Siciliae symbolum hodie significatur per hominem volutantem tribus cum
cruribus in rotae forma. Caput in medio est in quo crura sunt ut rotae radii.
Nomen ei est rp/o-JcsA^jç i. e. triquetra. Unde hoc symbolum oriatur milii
ignotum est. Triquetra, quid sibi vult? Triquetra praedia ef Herat. Sat. II. 6.55.

1

-ocr page 14-

fretum interfluit inter Siciliam et Bruttium. Huius freti ex-
trema pars meridiana magnae lafcitudinis est, Septentrionem
autem versus paulatim arfcius coeunt litora, ita ut angustissimam
freti partem inter Pelorum et Caenyn interdum incolae feliciter
tranare possent, et, sereno aëre marique tranquille nec ventis
commoto, canum latratus, quin etiam gallorum cantus tempore
matutino ex adverso litore exaudiri possint. Inter scriptores
qui spatium huius angustissimi freti afferunt i) mira dissensio
est; nostro autem tempore constat fretum hoc loco 3288 metrorum
spatii esse . Fauces eae in causa fuerunt cur celeherrimi scrip-
tores, quos sine impudentia vix impugnaveris, diserte memoriae
prodiderint Italiam et Siciliam olim inter se coniunctas fuisse,
terrae vero motum aut soli fragilitatem et humilitatem, quod
ex altera parte Tyrrhenum ex altera Ionium mare perpetuo
verberaverit, effecisse ut SiciUa postea seiungeretur. Non
solum scriptores 3) haec narrant, sed etiam poëtae cum Grraeci
tum Latini crebro de hac separatione canunt. Rhegium urbs,
quae in litore Italico ad fretum Siculum iacet, remotissimis iam
temporibus suum nomen habere credebatur a verbo ö-raeco
y^pyiyvvfyj" i. e. rumpere, scindere, quin etiam
sunt«) qui sine
ulla dubitatione affirment nomen illud, quippe quod a diruptione
derivatum est, probare Siciliam et Italiam olim unam fuisse
terram.

Facile intellegitur nautas olim cum per fretum Siculum vela

-1) Polyb. Thuc. Plm. Scylax. Cluverius alii.

2) Baedeker Ital. Ill" p. 324.

3) Strabo 6. 4. 6. Diod. 4. 85. Pomp. Mela 2. 7. Plin. 3. 8.

4) Ov. Metam. 15. 290/292. Verg. Aon. Ill 414/419. Sil. XIV. Stat. Thebaid. III.

5) Str. C. 895. Plin. 3. 8. 14. ef. Ileracl. Pont. fr. 25. \'P^\'y/ov enaMtro &7r6
Til/05 iyx\'^f\'^v iipcoo^.

-ocr page 15-

facerent angustias spectantes suspicatos esse orae iilos tractuS
diruptione esse i) factos inde autem urbi Rhegii nomen dedisse,
quippe quae sita erat in ea regione, ubi
„sppi^y^/vTo yïj xx) ^
^iKsxix v^uog lykvsToy Nominis origiïiem fabulam de diruptione
non praecessisse equidem non crediderim, communis enim olim
erat opinio ab omnibus fere accepta omnes insulas sive
terrae motibus sive magnis et diuturnis inundationibus sensim
mollitas denique discretas esse. Mare etiam Mediterraneum
credebatur quondam fuisse mare internum a Gradibus ad Bos-
porum tendens et fréta, quae nunc iis in locis sunt, credebantur
terrae concussionibus procellis eluvionibus orta fuisse. Urbis
Rhegii situs autem non afïirmare videtur Siciliam olim cohae-
sisse cum terra continenti quia
Promontorium Caenyn ubi avulsio
facta fuisset et urbs Rhegium plus quam sex milia passuum distant.

Quod attinet ad Sieiliae originem duae opiniones apud anti-
ques exstabant.

Altera haec erat: divulsam esse insulam ab Italia sive terrae
motu sive frequentibus inundationibus sive maris impetu. 3)

Altera: summa ignis e subterraneïs cavernis prorumpentis
vehementia emotam esse 3). Nemo usque ad nostra fere tempora
hanc obscuram et perplexam rem solvere potuit. Nuper demum
ab antiquis scriptoribus dissentire ausus est Germanus quidam,
cuius nomen piget me, licet diligentissime perquisitum, reperire
non potuisse Opinionem suam exposuit ille in periodica, quae
inscribitur „Zeitschrift des Auslandes n\'\' 285 p. 1139 (Sieiliae
annales)" hisce verbis:

1) Theob. Fischer p. 7.

2) Strabo VI. 1. G. Diod. IV. 85. Just. IV. 1. Aen. HI. 419—19. Ovid. Metam.
XV. 290/292.

3) Strabo I. 3. 10.

-ocr page 16-

Riicksichtlich des Faro di Messina muss ich noch einer
oft ausgesprochenen aber falschen Ansicht begegnen, wonach
Sicilien vor Menschen gedanken von Italien losgerissen sein
soll — ja scharfe Augen wollen sogar ganz deutlich wahr-
genommen haben, wo die Auszackungen der einen Küste
genau in die der anderen hinein passen; Sieihen und Italien
waren
nie mit ein ander verbunden und sind vielmehr erst
durch die späteren Hebungen beider, welche nach der Tertiär-
zeit begonnen und die wahrscheinlich noch jetzt fortdauern,
einander bis so weit genähert worden.

Anno superioris saeculi septuagesimo Ad. Holm cui magnam
in omnibus rebus, quae ad Siciliam pertinent, auctoritatem
nemo est qui abneget, causam tamen diiudicare nondum ausus
est, et etiamnunc dubia est insulae origo.

Anno autem septuagesimo septimo eiusdem saeculi Theobaldua
Fischer clare atque lucide rem tractavit, omnibus ad illam
pertinentibus optime exploratis et ab omni parte accurate per-
pensis. Breviter interpretationem Fischerii" suis ipsius verbis
exponere liceat. Haec sunt:

Es ist dies eine der Erdstellen, wo das Innere unseres
Planeten am Kräftigsten gegen seine Oberfläche reagirt,
Hebungen und Senkungen derselben und einen Wechsel in
der Yertheilung des Festen und Flüssigen hervorgerufen hat
und noch hervorruft. Eine statthche Reihe von theils er-
loschenen, theils noch thätigen Vulkanen zieht sich vom
südhchen Toskana in kräftig geschwungenen nach Nordwesten
offenem Bogen durch Unter-Itahen, Sieihen und die umge-
benden Meere nach Afrika hinüber......

Sie bezeichnet zugleich die Richtung einer langgestreckten
Landbrücke, die vom Rumpfe Europas über das ganze Becken
des Mittelmeeres nach dem nächtsten punkte Afrikas hinüber
geschlagen ist Eine grosse Hebungslinie, die jetzt, nach dem

-ocr page 17-

genaue Landvermessungen und Lothungen uns ein klares Bild
vom dem Relief dieses Theils der Erdrinde gegeben haben, uns
üm so anschaulicher entgegentritt, zieht sich dieser Vulkan-
reihe parallel. Charakteristisch ist dabei, dass diese Vulkane
wol ohne Ausnahme sich erst erhoben und ihre Thätigkeit
begannen als diese Brücke schon fest hergestellt vrar, diese
Bodenschwellung sich aus den Pluthen erhoben und jedes
Meer, das wir in seiner jetzigen Gestalt geradezu das Mittel-
meer nennen, in seine noch heute erkennbaren beiden Hälften
geschieden hatte. Weiter charakteristisch ist, dass all diese
Vulkane sich aus dem Meere oder in zum Meere hinabge-
senkten Tiefebenen erhoben am Rande eines jener Boden-
schwellung entsprechenden Senkungsgebietes, auf welchem
grosse aus alten krystallinischen Gesteinen gebildete Erd-
schollen , vielleicht ursprunglich eine einzige, jetzt von den
Wogen des Tyrrhenischen Meeres bedeckt werden. Sardinien-
Corsica, die Südküste der Provence und die Landtrümmer,
die dem Toskanischen Archipel bilden und von denen die
Insel des Monte Argentaro jüngst landfest geworden ist, dann
im Süden die Sila, die Serra San Bruno,
der Äspromonte
und das Peloritanische Gebirge
sind die letzten Trümmer
dieser alten Erdscholle, Bedeutungsvoll ist schliesslich, dass
sich die grössten noch thätigen Vulkane, Aetna und Vesuv
in erst später durch Schwemmland ausgefüllten Meerbusen
erheben, dicht neben secundären Kalkgebirgen, die sie im

Halbkreis umgeben......

Wir haben also in der Meerenge von Messina ein zum
Theil noch mit Wasser bedecktes Thal zu sehen, das aller-
dings ursprünglich durch ein Auseinanderreissen der Gebirge
entstanden sein mag, nur muss mau festhalten, dass dies
dann in einer Zeit geschah, wo der Mensch noch nicht die
Erde bewohnte. Die Sagen, die seit den ältesten Zeiten
sich bildeten und von einer Periode zur andern von Homer
an von Dichtern und Geschichtsschreibern wiederholt wurden,
das Wortspiel mit \'P^yiov und pi^yuvßi sind lediglich darauf
zurück zu führen, dass auch dem einfachsten Menschen beim

-ocr page 18-

6

Anblick der Meerenge der Gedanke an einen grossen Riss
kommen muss. Im Uebrigen sprechen verschiedene Gründe,
auch paläontologische dafür, dass in nachtertiärer Zeit die
Meerenge in der That nur eine Senke und nicht mit Wasser
angefüllt war, damals als Sicilien auch noch mit Afrika
zusammenhing. Vielleicht wurde dann erst diese Verbindung
unterbrochen, als sich die Meerenge von Gibraltar bildete
und durch Einströmen des Wassers des Oceans sich der
durch Verdunstung niedere Wasserspiegel des Mittelmeeres
hob wenn anders nicht die Verbindung mit dem Ocean im
Süden durch die Syrten und die Sahara noch bestand.
Damals, so müssen wir annehmen, begannen dann die Bil-
dungen am Faro, die dort die Meerenge mehr und mehr
einengen. Schon der verständige Naturbeobachter Hesiod
scheint auf dieselben und ihre Ursache hinzuweisen, indem
er sagt, dass, nachdem sich hier das Meer geöffuet, Orion
das an der Peloris gelegene Vorgebirge angeschwemmt und
das Heihgthum des Poseidon gegründet habe. (Bei Diodor
IV, 185). Orion ist bei Hesiod Sohn des Poseidon und der
Hyelos und der Aufgang des nach ihm benannten Stern-
bildes nach der Sommersonnenwende pflegte in Griechenland
Sturm und Ungewitter mit sich zu führen, die Deutung des
Mythos liegt also auf der Hand.

Pauca hic inserantur de iia quae Thuc. 4. 24. 5. narrat; ille
enim auctor ut apparet ex loco laudato —■ credebat fretum
Siculum idem esse ac Charybdim, quae omnibus aliis spelunca
est periculosa vergens ad Orientem molis, quae Messanae por-
tum circumdat. Nusquam argumenta reperimus quae Thucydidis
opinionem hac in re affirmare possint, prorsus contra eum erra-
visse apparet ex antiquis, quorum duo hic memorentur.

Apud Strabonera 6. c. 268 legimus: „tsUvuTxi Ss mi jj Xxpußtig

1) Ubi haec apud Ilesiodum reperiantur et quae Hyelos esset, nescio.

-ocr page 19-

laixpov Trpb rij? ttoXscûç sv np ttopu," ubi ^ ttûA ad ^^ZxyxX^v"
spectat, Charybdis rupes est.

Idem traditur in Odyssea: 73: ol\'ès\'^vji (txottsXoi ó [^sv oùpavév
evpùv hhsi
(i. e. ^ ZjcuAA^ï) et ibidem 101 ^tqv Vhspov (tkoxsKov
xêixfixxctirspov ó-^s" \'oduffffsu\'
(i. e. ^ ttki^itiov àxk^xccv kx)

nsv hciaTsÓ7sixg k. r. A. qui loci probant Homeri aetate Scyllam
et Charybdim duos scopulos fuisse in ora Italiae et Siciliae.

(A 104: T^ S\'ys-ö iJx xxpv(S^ig àvxppoi^lsTi^sXxv e. GhsLVYhàis
absorbit aquam nigram. Yis verborum ,,(asKxv vlap" apud
Homerum vulgo est „summa aqua venti flatu vel alia causa
horrida facta" i) ; hic autem aliud quiddam significare suspicor :
„aqua luto turbida" scilicet. Hodie enim, quod aliter fuisse
Homeri temporibus non est cur credamus, lutum plurimum
eiciunt parvi torrentes („fiumari" hodie dicti) quorum magnus
in Siciliae ora numerus de montibus in mare effluunt. Ventis et
fluctibus, qui fere semper hic saeviunt, hi fluvii reiciuntur et in
litore quod secum volvunt lutum relinquere coguntur.

Od. (A 105: Tp)q fASV yxp T^xv!i^(riv sir , Tp)g ^xvxppoi^^sï e.
ter affluunt terque refluunt aestus maris vicenis quaternisque
horis 3), cf etiam 85
hùx \'^\'\'svi "LzvKKn vxi\'si hivóv XsXxkuTx i. e.
ventus — qui Sirocco ibi vocatur — undas contra rupes excitât,
quo impetu rupes excavantur. Quibus Homeri ita explicatis locis
quae mari caeloque fiunt vere nobis narrari apparet et scriptores,
qui postea Siciliam viserunt, nos certiores faciunt etiam nostris
temporibus eadem in oris Siciliae fieri ac supra ex Homero
interpretati sumus 3). Sunt vero qui putant Homerum tantum-

-1) Cf. Ameis Od. 359.

2) „Ter" vero non iustiis numerus videtur, sed saepe aestus maris hic fieri
constat: cf. Caesar de bello Gall. III. 12. Buchholz, Hom. Real. I. 273.

3) Smyth, Brunet de Presle, Plao. Reyna, Serra di Falco.

-ocr page 20-

modo commenta narrare, quod autem propter supra com
memorata probabile non videtur. Veram rerum conditionem
poëta baud ignorabat, sed vatis licentia, quae iam penitus nota
erant tamquam nova reddebat et saepe, ut auditores caperet,
quae narrare volebat fabularum in speciem involvebat, qua in re
pennae ei incisae non erant, neque timendum ei erat, quod
posterioribus accidit, ne ob rerum inscitiam verba sua prave
intellegerentur et ex iis plane incredibilia elicerentur.

Strabo ac multis saeculis post Eobert Wood i) eum defen-
derunt, et recte ut videtur. lis persuasum est Charybdim
fuisse ad Sieiliae oram, quae supra Messanae portum iacet,
qui situs eo magis verus videtur, quia etiam nunc quotannis in
bae freti parte multi nautae naufragium faciunt vel aliquo damno
afficiuntur, quam ob rem certis anni temporibus, quibus venti
maxime furere soient, duces freti periti hi morantur ut navium
gubernatoribus vada indicent et naves incolumes in portum
ducant 2), Axt nobis insuper duo scholia allegat ad eam
opinionem defendendam se.

Apoll. Rhod. 4. 825 (Brunck) : rm lé rpiäu aùrîjç (r^ç \'Z.ixsKÎoiç)
iXKpoT^piccv à(popx Trpoç \'irxAÎizv ^ IlsKccpii;
vttoksTtxi §5 xvt^ xäpußSii;\'

Sf SKVAAiJS £1/ T^ \'iTXXicf. âvTlKpV TXVTVjg.

et ex edit. Henr. Steph. : kxtoc. to âzpov to Trpog \'ItakIxv
â:popS>v, è xxhsïtxi U£?vccp0g, kxtcj i(rtîv vj xxXoui-ikv^ x^pußSic (e. cod.
Par.) Smyth qui animi causa magnam orbis terrarum partem
peragravit et utile miscens dulci quae vidit publici iuris fecit,
iter faciens per mare Mediterraneum nobis hac in re assentitur
et is imprimis commemorandus est quia, ut Holm et Freeman

1) Versuch über das Originalgenie des Plomers aus dem Engl. -1774. Berlin.

2) Smyth o. 1. p. 113. Messinae Dintorni Guida p. 35.

-ocr page 21-

dicunt, niagnae est auctoritatis. Thucydides itaque Charybdim
cum saepe etiam et vocat, trita haec

locutio est pro rerum conditione periculosissima (cf. d\'Orville).

Haec de ea quaestione praemittenda videbantur quandoquidem
propositum mihi est a primis originibus scribere de conditione
et de rebus gestis urbis „Zancla-Messana" quae urbs prope
angustissimam freti partem sita est et quia forma ipsius ac quae
urbi adiacent arcte cohaerent cum origine huius freti.

-ocr page 22-

Portus situs et origo.
Originis commenta nominis urbis.

Urbs cui nunc Messina, remofcioribus temporibus Messana
remotissimis vero Zancla vel Dankle nomen erat, baud infimum
inter Grraecas insulae Siciliae civitates locum tenet. Zankla loci
opportunitate semper clarissima ideoque a potentissimo quoque
concupita et occupata fortunae vicissitudinibus memoratu valde
digna; imprimis autem oculos in se convertit, quia ad satis
magnam opulentiam progressa per varios fortunae casus et per
omnes a Syracusanis et tyrannis aeque ac Carthageniensibus ei
illatas iniurias libertatem, si eam paulisper amisit, amissam
semper recuperavit ad ea usque tempora quibus tota insula
ßomanoram potestatis facta est. In Siciliae ora sita non multum
aberat ab angustiis freti Siculi ubi antiquorum opinione olim
Apennini montes ex Italia in Siciliam uno tenore percurrebant
in montes postea „Nebrodi" dictos, quam sententiam Fischer
iam plane redarguit Primum quod antiquissimorum navigan-
tium oculos attrahebat cum orae Peloritanae appropinquarent,
quodque copiam faciebat fabularum narrandarum erat ligula,
quae aliquot milibus passuum a Peloro promontorio distat et ab

1) Cf. Holm HL Anhang p. ,563. Darikle legitur in antiquissimis numrnis,

2) Cf. Fischer p. 6.

-ocr page 23-

11

üccidentali parte in altum mare procurrens sinum aptissimiim
efficit navibus recipiendis. Portus urbis medio sinui adiacentis
miraculo quodam creatus videtur, aditus tamen difficilis est.
Aestuosum enim fretum, ubi duo maria magna vi confluunt, grave
praebet periculum nantis praesertim portum petentibus dum
spirat aquilo. Ceterum sexcentis — ut Diodorus narrat —
navibus tutissimam et amplissimam stationem praebebat; moles
enim ex aggere et silicibus ab ipsa natura quasi aggesta atque
exstructa bracchio incurvato similis ab Oriente Occidentem
versus producta, omnem undarum impetum excludit, relicto
modico aditu, ad quem tamen maris Tyrrbeni vis nisi obiectu
extremi Pelori iam fracta ac debilitata pervenire nequit.
Portus tam profundus erat, ut naves cum longae tum onerariae
ad ipsam crepidinem mercis reddendae recipiendaeve causa pos-
sent accedere, in plurimis vero locis quadraginta cubitorum
altitudinem exaequaret. Huic peculiari portus formae urbem
antiquum suum nomen debere infra exponetur. Priusquam
autem de certis rerum originibus agitur, mytbologorum com-
menta perlustranda et intricatae fabularum telae retexendae
sunt, quia operae pretium est cognoscere narrationes, quae de
origine urbis et eius nominis exstant.

Legimus apud Tbuc. 6. 4 Strabonem 6. 286 c. HesycMum
et Steph. Byzant. „^xyxKi^ vel SijSyjcA»?" apud Siculas idem
audivisse ac apud E-omanos verbum „falx" i. e. ensis hamatus
vel falcatus. Urbem antiquuis etiam nomen habuisse nusquam
legimus, sed compertum habemus hoc nomen Zanclam servasse
usque ad 491 a. Chr. — ut Holm Sic. Hist. p. 200 perspicue
demonstravit.

Fieri non potest quin Graeci, qui creduli erant, huc venientes
statim fabulas aptas ad eam portus formam finxerint easque

-ocr page 24-

12

adhibuerint cum Hesiodi quadam fabula. Ille enim narrat i):
Saturnum aliquando Gaiae matris rogatu patrem suum Uranum,
cum ille Cyclopes et Centimanos sibi molestos e caelo expu-
lisset, falce pudenda praecicisse, quae posteacum falce abiecit.
Hue abiecisse Graeci crediderunt, quia portus forma falcis instar
erat. Probat ea narratio Saturnum deum crudelissimum fuisse
et Zanclam — cuius originem vinculo quodam iunctam fuisse cum
mytho ürani et Saturni supra statuimus — remotissimis tem-
poribus conditam esse. Eo magis tamen, quae apud Hesiodum
legimus, pertinent ad urbem eiusque historiam, quia ista Saturni
informatio non modo apud Graecos inveniebatur sed etiam apud
alios, quod magni momenti est roganti quinam urbis primi in-
colae fuerint.

Axt enim, qui hanc rem perscrutatus est, docet eius modi
fabulam exstitisse apud Phoenices de deo Baal vel El, cuius
eadem informatio erat — ut tradunt — quae Saturni apud
Graecos 2). Revera hac re diiudicanda gravioris momenti sunt
quae legimus in fragmentis libri „Sanchuniathon" Philonis
Byblensis Grammatici qui vixit tempore Hadriani. Ille enim
omnia, quae de antiquisima Phoenicum religione olim a sacer-
dote quodam Phoenicio Sanchuniathone diligenter eonquisita
erant, collegit atque in Graecum sermonem versa edidit. Frag-
menta huius libri servata sunt ab Eusebio in praeparationibus
evangelicis, ubi legimus: „fTf/ rpixuoiTTcp ^surspcfi Tîjç sxutoü KpxT-^(Tecci;
kx) ßxriXsixi; 5 ^HAog tovt £(ttiv o Kpovog Ovpxvov tov ttxtspx xoxw^?
êv tottcjj TtVl ßstroysicp kx) Xxßm utvox^ipiov êktbljlvb! xùtoû TX xl\'^oïx."

Paulo supra in eodem libro legimus Saturnum olim Minervae

1) Theog. 139—186.

2) Cf. de fabulae origine Phoenissa Movers, Spuren phönizisclier Niederlas-
sungen an der Ostküste Siciliens I. p. 306,

-ocr page 25-

13

et Mercurîi iussu, „xpzi^v" fabricatum esse ut patrem regno
expelleret. Nunc id agitur ad utruin horum populorum —
Graecos an Phoenices — fabula magis conveniat. Inde enim
deduci potest uter populus primus in his regionibus moratus sit.

Quattuor res ad eam quaestionem solvendam magni momenti
sunt.

I. In Graecia antiquitus Saturni cultus rarus fuit et mox
obsolevit.

II. Nusquam nisi in Asia tam crudelem Saturnum cognovimus.

III. Demosth. Timokr. § 26 dicit „tx Kpóvix" Athenis dies festos
in honorem Saturni esse.

Paus. 6. 20. 1. narrat sacra facta esse huic deo Olympiis
in Elide in monte Kronione.

lY. In Graecia „ci ivr) Kpovou" trita locutio erat idemque
significabat ac „homines saeculi aurei" et alio loco „deorum
vitam viventes" i).

Ut insuper argumentum ex contrario hoc loco valeat Phoenices
semper dixisse et scripsisse constat de Saturni regno immani et
crudeli Haec omnia posita et probata accurate qui considérât
paulatim facile intellegere potest mythica, quae ad Saturnum
pertinent, quamvis a Graecis ficta videantur, ab iis quidem
allata esse ad Siciliae oram, eo tamen iam antea a Phoenicibus
introducta fuisse.

Cum Cadmus iam Phoenicum copias in Thebas adduxerit et
Aonas deprecantes et supplicantes manere et cum Phoenicibus
permisceri facile passus sit, antequam Cadmeam oppidum con-
diderit 3), perspicuum est Phoenices iam antiquissimis tempo-

1) Th. Berk. Comm. att. de reliq. com. antiq. p. 188 sqq.

2) Movers. Die Phonicier p. 083. 11.

3) Paus. 9. 5. 1.

-ocr page 26-

14

ribus — multum ante Hesiodum — in Grraeciam mediana venisse,
quod sane multa in religione Graeca imrautasse non nimis
audacter conicere licet \'). Haec si admittuntur — longum est
de ea re amplius disserere — forsitan concludere liceat Hesio-
dum, qui in secundo suo carmine Saturni saeculum aureum
cecinit loco supra laudato incaute fabulam a Phoenicibus fictam
inseruisse.

Ante Phoenices autem et Graecos tertius populus in Siciliae
oris ad Septentrionem et Orientem spectantibus habitabat, Siculi
scilicet, qua re quaerendum esse videtur, quae horum sit Sa-
turni informatie? Quod qui sciscitatur meminerit eiusdem gentis
esse Siculos ac Romanos et olim in Latio habitasse, verisimile
igitur esse eundem Saturni cultum eos habuisse ac Latii populum
Saturnumque cognovisse ut deum probum, iustum, hominibus
propitium, qui cum Ope sorore et simul uxore sedula et humana
agriculturam una cum bonis moribus homines docebat. lidem
quidem initio urbisermone patrionomen Zanclae dederunt
non tamen commenta illa reputantes sed portus falcis formam
respicientes. Postea ex iis qui primi eo adveniebant istam
Saturni informationem excipiebant, quae non valde discrepat a
Pboenicum religione. Ita fit ut antiquis temporibus Saturni
diversae ac variae informationes essent:

Altera in Italia ac Graecia, ut versuti 3) ac humani.

Altera apud populos barbares, ut crudelis et hominibus infensi,
ita ut conferretur cum Baal-Moloch, deo isto Semitico.

Facile autem intelleget Zanclenses Saturnum ut deum tutela-

1) Dimcker. Gesch. des Altort. V. p. 308. Preller I. p. 42.

2) Hesiod. Opera 109 sqq.

3) Horn. II. A. 59.

-ocr page 27-

15

rem coluisse qui imprimis secum reputafc Saturnum nusquam
quidem nisi apud Piioenices
crudelem informatum esse, ubique
tamen
severissimum, interdum vero tam severum ut a matribus,
si peccarent, unicum puerum et a viris mortem voluntariam
posceret. Quam severitatem non est cur nimis miremur, si legimus
Hesiodum in Theog. 452 sqq. 2), ubi enim Saturnus omnes suos
liberos, — praeter lovem quem Rbea servavit — quia secun-
dum oraculum quoddam eum aliquando regno spoliaturi essent,
necare iubet, ut regnum patrium ruina intentatum sustineret ac
conservaret, qua re ostendit ne suis quidem liberis parcere si
maligni esse auderent. Pindarus 3) et Hesiodus eum postea mor-
tuorum umbras in felicium insulis una cum Rhea Rhadaman-
thoque regnantem memorant. Severum sed non crudelem fuisse
ex his locis apparet.

Quidquid autem primi huius urbis accolae de Saturno senti-
rent, constat eius cultum apud eos floruisse cui putabant
salutem debere.

Uranus enim multa ostenta et portenta procreaverat, montes
flammas eructantes, Aetnam Strongylem Scyllam Charybdim
Titanos Cyclopes alios quorum robur deus fregerat, qui insuper
pudendis exsecatis patrem nova gignere prohibuerat. Quam
ob causam omnes qui in regionibus versabantur, ubi haec
monstra apparere solebant, grato animo Saturnum deum tutelarem
salutabant, imprimis Zanclaei qui ei portus falcem debebant;
portus enim percommodus et maximus in tota Sicilia erat.

Quaedam etiam disserenda sunt de significatione vocabuli

1) Preller p. 36. 37. Athen 43. p. 600 A. fr. Aesch. Danaid.

2) Ch. Euseb. praep. evangel. I. 10. 40. et IV. 16. 156.
8) Find. Olymp. II. 70/77. Hes. Op. 170.

-ocr page 28-

16

cui eadem vis ac notio est ac IpsTrdvcfi — tpsTrdviu et
dpTnn (cf. Lat. sarpio: Festus 322. 10 sarpta vinea putata).

Tria loca sunt quae hoc nomine indicantur.

L Promontorium in Siciliae ora Occidentali. (Hodie Trapani
dictum.)

n. Tota insula Corcyra: Lycophr. Alex. Y 761 et 869.

HL Promontorium in Achaia. (Paus. 7. 23. 4.) prope urbem
Bolinam.

Incolas horum locorum putasse nomen ductum esse a Saturni
scelere facile intellegitur.

Falcem inter arma fuisse quibus in bello utebantur Graeci
apparet ex Herod. 5. 112 et 7. 93. et Apollod. 2. 4. 2, apud
quem legimus Perseo a Mercurio falcem datam esse ut Medusam
caput abscideret, attamen etiam instrumentum rusticum erat,
quo utebantur agricolae ad putandas arbores et ad frumentum
demetendum, Saturno videlicet necessarium erat: cf. Arnob.
3.29, 6.12 et 6.25.

Servius ad Yerg. Georg. 2. 406. falcem „curvum Saturni
dentem" vocat et Preller o. c. I. p. 45 tradit caput obvolutum
et falcem Saturni insignia fuisse.

Iam satis autem de nominis „Zancla" explicatione ducta ab
appellative. Yocabuli originem indagantes persuasum habemus
eam quaerendam esse in voce „^a^xA^j" i. e. insigne Saturni,
qui hic semper colebatur. Altera autem exstat minus sane
verisimilis interpretatie quae vocabulum „Zancla" ducit a nomine
proprio. Quam interpretationem invenimus apud. Diod. lY. 85,
qui antiqui Siculorum regis mythici nominis originem repetit. Ilium
Diodorus tradit olim Siculorum regem fuisse et ab eo urbem nomen
adeptam esse, quia eius rogatu Orion, vir ingentis corporis, qui multa
alia mira et magna molitus est, Messanae portum molibus obiectis

-ocr page 29-

17

exstruxisse dicebatur. Mythographi nihil fere tradimt de rege
Zanclo. Stephanus Byzantinus i) unus est qui s. v. ^âyKXyi tradit
Hecataeum in nomine urbis derivando dicere: „nonnulli verbum
ârro ZxyzKoj Toïi y^ysvov: ductum esse putant." Hoc loco alia
quaestio oritur, scilicet yvjysv\'^g quid sibi velit? Terrigenara
fortasse? Hanc quaestionem e multis optime solvisse videtur Axt
qui perhibet
^xyuXog idem valuisse ac o T\'/iysvov: i. e. filius
hominis e terra nati quod idem est ac filius Saturni, qua inter-
pretatione omnia inter se apte cohaerent, -quod. Saturnus deus
est cuius insigne antiqui coloni in portus forma reperiebant
et qui idcirco in his locis magis colebatur quam in Italia. Cf.
Diod. III. 61. qui narrat in Sicilia ceterisque terris occidentalibus
etiam suo tempore editiora loca passim „Kpjv/^s" i. e. Saturni
castella de illo nominari et Arnob. IV. 35. qui populum sacra
facere memoravit in locis quibusdam , quae ut Saturni sepulcra
colebantur. Cf. Holm o. c. I. 43. Ex quibus locis inter se
collatis forsitan concludendum est, sicut omnes populi et gentes
semper numen quoddam ut y,yi(iccx lnùmyLov\'\' habuerunt, hic
quoque latere numen quoddam simile A//
xTroßxT\'^pi^i vel oùpiu.
Cf. Q-allo Ann. délia citta di Mess p. 113.

Haec sententia maxime verisimilis esse videtur et confirmatur
iis quae Axt p. 56. annot. 2 tradit: lovem hisce nominibus
cultum fuisse in multis Siciliae orae urbibus.

Quid enim legimus de Orione?

Secundum Hesiodum ingens robustus formosus heros erat,
Neptuni et Euryales filius, Hyriei Thebarum regis alumnus,

1) Steph. Byz. s. v. memorat fontem fuisse huius nominis, attamen nusquam
alibi legitur.

2) Hesiod. apud Eratosth. Catast. 32. Pherecydes (Apollod. 1. 4. 3) dsoyovia.
Th. Fischer, o. c. p. 8. tradit: Orion ist bei Hesiod Sohn des Poseidon und der
Hyelos, vide adnotationem in pag. G.

2

-ocr page 30-

18

Hyriae inter Thebas et Tanagram natus, Boeotium eum fuisse
patet e sua patria. Apud complures mythographos et poëtas
haec de eo legimus i). Omnia maria omnes terras, totum denique
orbem terrarum peragrabat Neptuno patre suo duce et adiutore
qui ei concesserat ut supra fluctus curreret ut in terra. Venandi
studio insignis terras feris purgabat viribus animosus gloriae-
que avidissimus, ita ut tandem, sive quod insolentius adversus
comitem suam Artemim se extulit seu cum ea disco contendere
voluit, scorpione necaretur et inter aidera referretur. De eius
autem scelere supplicio morte memorare sufficiat non omnes
auctores inter se consentire. Hic de eo sermo non est nisi
quoad regis Zancli rogatu rupes in mare proiecisse et
Promon-
torium Peloridis aggerum molibus eduxisse dicitur, ut urbi
Zanclae portum firmum exstrueret a ventis et fluctibus tutum
redderet, eodemque loco, in patris Neptuni honorem templum
aedificavisse, quod religiose honorabant insulani, traditur. Nominis
Orionis interpretatie etiam nunc obscura et dubia est, etsi iam
multi viri docti eam quaestionem, enucleare conati sunt et
etiamnunc conantur,

In antiquissimo quem habemus tam mythorum quam histori-
arum fonte Homero legitur \'üplccv] TLócpioov autem legimus apud
Pindarum Nem, 2, 10, Isthm. 3. 67 et apud Corinnam fragm. 4.
Hi autem poëtae de origine nominis nil habent, posteriores
alii ahter interpretantur.

Strabo X. 446 haec fere narrat: \'ilpsh ksïtxi vtto r^tsksôpic^
opsi.... "èioi TO Tobg \'E^KoTTisïg opsiouq ehxt rovg TrpootK^jxvTxq hk^vi

1) O Müller im Rh. Mus. 1829. S. 22/39. Virg. Aen. X. 7G3. Ovid. Ars Amat.
I. 731. Hor. Od. HL 27. 17. Epod. XV. 7. Theocr. 7. .53. Od. 5. 121. 11. 310.
Apollod I. 25.

-ocr page 31-

19

tomoljlx toùto t^ ttó/.Éi\' Soksï Sf )cz} 5 \'fLpIcCV èvtxvùx tpx(Pe)ç cvtccg
ôvo,uxcrù>jvxi (in Euboea) cf. Horn. Od. XI. 572. Ibi enim — ut
Diodorus IV. 85 narrat — habitavit.

Aliam ludicram paene interpretationem i) pro seria laudat
Hyginus in fab. 195, ubi legimus: lupiter, Neptunus Mercurius
in ïhraciam ad Hyrieum regem in hospitium venerunt, qui ab
eo cum liberaliter essent excepti, optionem ei dederunt, si
quid peteret. Ille liberos optavit. Mercurius de tauro, quem
Hercules Ypseo immolarat, corium protulit. Illi in eum urinam
fecerunt et in terram obruerunt, inde natus est Orion (cf.
Astronomicon II. 34).

Battman Lexicologicus 2) o metri causa mutatam esse in cc
et 0 modificationem fuisse pro F putat, unde concluditur „Fiz/j/ai-"
idem esse ac

Cf Schol, ad Lycophronem V. 328 KxvSxuv — \'Opiccv.

„ „ » V. 938 et 1410 KxvSxav ^ "Apug.

ex quibus duabus adnotationibus iterum elici potest Orionem
eundem esse ac Martem.

Vitiosa tamen ea ioterpretatio videtur.

Nusquam enim locus adest ubi "Ap>ig cum r legitur neque ubi
F in (3 mutata est necnon nusquam, quod sciam, invenitur
^Oxp\'iuv.

Si praeterea Orion idem fuit ac Mars, quae est causa cur
Hesiodus et alii tradant eum Neptuni filium esse? Apud Hesiodum
in Theog. 922 legimus Martem love et lunone ortum esse cf.
Ilias V. 889, neque posthomericis temporibus nisi ut deus belli
apparet.

Palaiphatos Trsp) xttIo-tccv V narrat „iyévsTO b Oùplccv ovtuç oh-

4) Nimisne andacter conicio re vera a comico primitus profectam esse?
2) „Über die Entstehung der Sternbilder auf der Griech. Sphäre" in Abh.
der Berl. Akad. der Wiäs. 1826.

-ocr page 32-

20

ßxaÖsig to ovpï^(Txi tov:; ôsoù-, sttsitx xxt £u(p\'/ji/.i7ßöv cf.

Pindarus apud Strabonem et Hyginum ed Christ, p. 276,
Ovidius Fasti Y. 493—544.

Mutantur in lingua Boeotica vocales co in ou etiamque ou in u,
quam ob rem cur conati sunt \\n.p!uv (Oùpiccv) \'Tplx et \'Tpisûg
inter se comparare.

Servius ad Yerg. Aen. X. 763: cui nomen ab urina impositum
ut
Oùpixv diceretur, quod Borica lingua mutatum est, ut ou
dipbtongus in w verteretur.

Isidorus Orig. III. 70 : Dictus Orion ab urina, id est inundatione
aquarum. Tempore enim hiemis obortus mare et terras aquis
et tempestatibus turbat.

Lactantius ad Stat. Thebaïd YII. 257 : Ex urina nomen accepit,
oupuv enim Graece urina dicitur.

Eustathius ad Horn. Od. Y. 274 haec de suo doctrinae the-
sauro promit:

Sipx\' ottsp èa-th »5{Mp(pix
äpx\'
Vj CppÔvTlÇ

radicem verbi oxpl^siv tertio loco reperit in \'Opiccv,
Cauer „nomen Orionis in quo i vocahs antiquitus brevis fuit
apud Homerum non\'np/cüv esse debet ex vetustiore forma\'n^tp/tui/,
id quod egregie docuit Nauck (Bulletin de l\'Académie impériale
des Sciences de St. Petersbourg 17. p. 199 sqq.). Ita contra
codicum auctoritatem scripsi
Tixpimx s. 121. 274" i).

Alii recentiores, omnibus mythicis quae ad huius nominis
originem pertinent omissis, vocabulum ab appellative ducere
conantur a radice
op verbi opvu,ui, secundum quam interpretationem

1) Fortasse provcnit ex ovpov pro oZjioi;, oZpoç sc. idem est ac ventus secundus
cf.
Zsvç \'ôvpmç.

-ocr page 33-

21

\'Opiav est molitor sive auctor e. g. ventorum secundorum et
adversorum (Neptuni et Euryales filius) qui navigatioaem adiu-
vabat portis tutis exstruendis et templa condebat, quibus homines
deos colerent, feras expellebat i) et persequebatur usque apud
inferos (Hom. Od. XI. 572). In venationibus semper eum comi-
tabatur canis venaticus Sirius et in sideribus ut etiam in nummis
depinctum eum videmus cum lepore ad pedes suos adiacente.

Axt in opere suo iam saepius laudato aliam affert eius modi
paene ad verbum cum hac congruentem fabulam 2) fictam apud
Phoenices inventam qua de causa putat eos quoque talem deum
coluisse et eius cultum in Siciliam introduxisse, ad quae demon-
stranda nobis legenda afPert quae leguntur apud Oeorg. Kedrinum
(Hist. comp. c. 15 J. Bekker):
„sysw-^iêi] sk r^g (pukï^g toü
âvî^p
cyofix xoxjq A]Slo\\p, oq eyévv^ue tov nf/s/iws tov tÏjv BxjSuXüvx
xrhxvtd tov m) Tïpiccvx srriKXvihhrx ovToq \'itrx^ yuvxïjcx KxXovi/Jvi^v
\'Ls[j,ipx[j\'jv
— et in cap. 14. tov NfjS/JwS xTTOÔsccaxuTsq o] \'ataópioi sv

Tojq XCTTpOiq TOÜ ovpxvoü STX^XV kx) kxxoïxjlv ^üpicCVX 0ut0ç XXTS^sl^s
t^v kuvyiystijiiïv \'
^to kx) tov kxxoófasvov kùvx xcrrpov ra Tlpiocvi
(Tuvî^\\pxv \' Qua ex narratione Holm I. p. 95 Nebrod eundem
fuisse ac Nimrod concludit. Cf. Mos. I. 10. 8. 9 et Chron.
I. 1. 10.

Fast. Sic. seu Chronicon Alexandr. p. 85 :

Chus, qui creavit Nimrodum (quem vulgo Nembrot vocamus,)
gigantem Babylonis conditorem, quem Persae aiunt in caelitum
ordinem relatum in astris apparere, quem vocant Oriona.

Cf. Cedrenus in Compend. Hist. p. 12. Nimrodo Assyrii divi-

1) Lewy apud Autcnrieth s. v. \'nap/aiv per linguain Hebraicam nobis rnonstrat
significare „Schwinger der Kraft."

2) Cf. Movers I. 309.

-ocr page 34-

22

nam adscribunt naturam inter sidera caelestia collocantes et
Orionem vocantes.

Gen. X. V. 8. Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens
in terra, et erat robusfcus venator coram domino. Cf. etiam
Movers I. 471.

Satis haec omnia probant Orionem eundem esse ac Nimrodum.
Quod vel ex eo patet, quod quae de altero perhibentur in
alterum accurate conveniunt. Gigas fuit Nimrodus, fuit et
Orion. Venationibus ille studuit, hic eidem exercitationis generi
addictus fuit. Orion gloriam avidissime consectabatur, Nimrodus
etiam nihil magis quam nominis immortalitatem desiderabat.
Orion architecturae operam dabat, urbemque et porfcum Zan-
claeum absolvebat, Nimrod similiter urbem et turrem Babylonis
condebat. Denique uterque inter deos relatus, uterque inter
stellas locum sortitus est. Tempora porro utriusque consentiunt.
Nimrodus patriarcharum aetate vixit et nomen Orionis caelesti
signo impositum lobi temporibus antiquius est, quia legimus
lob. 9. A 9. „qui facit Arcturum et Oriona et Hyades et
interiora Austri."

Eo magis probabilia haec videntur quia ex iis intellegi potest
cur montes a promontorio Peloro ad Siciliam vergentes Occiden-
talem „
tx NefSpcc^tj op^\'" vocentur i). Cf. Strabo VI. 274. Quendam
enim Nebrod — Semiticum nomen est — in his regionibus
versatum esse non incredibile est.

Cui opinioni non parvam vim affert Phoenicum fabula, qua

1) Sunt autem qui vulgarem derivationem praeferunt, qui hunc montem a
damularum copia Nebrodes appellatum esse perhibent. Cf. Solin. Polyhist. V. 11.
Nebrodem damulae et hinnuli gregatim pervagantur, inde Nebrodes.

Sil. XrV. 237. Nebrodes gemini nutrit divortia fontis (sc. Himerae), Quo
mons Sicania non surgit ditior umbra-

-ocr page 35-

23

narratur olim Nimrod et Semiramim venatos esse in ea regione;
his enim Zanclaei servata praecipua fabulae parte suos Oriona
et Artemim, quorum cultus in eorum patria Boeötica floruisse
supra diximus, suhstituerunt, qua in re diiudicanda nobis
argumento est nomen urbis Artemisii sitae in insulae ora Sep-
tentrionali apud Mylas. Alia gravissima causa cur Orion in bis
regionibus ubique coleretur nos ducit ad conditionem urbis,
quippe qui ab eodem populo genus suum duxit ac antiquissimi
Zanclae coloni, qui post Phoenices huc veniebant: erat enim
natione Boeotus. Quae res — iam supra pro facto statuta —
amplius disserenda est.

Omnibus mythicis et fabulis fictis de urbis conditione memo-
ratis historiae ipsius velut vocem audire et ad certas rerum
origines animum vertere interest.

-ocr page 36-

(jraecorum prima in Sicilia colonia.
TJrlbis adiacentia.

Crebrae coloaiae, quas öraecorum populus ubique deducebat,
eorum iudolem servaruut scilicet morura et humanitatis divulgau-
dorurn ut barbarorum potentiam et licentiam sua auctoritate
perfringerent. Bella civilia et interneciva, discordiae intestiuae,
propter civiura numerum vitae angustiae et praesertim insitum iis
studium pervagandi et peregrinandi ut libere vivere possent eos
saepe impellebant ut patriam suam relinquerent, cuius rei testi-
monium est proverbium
„7rüiTp)g yxp è^rt vrêia-iv fvoc. Trpdrrei rig fu".
Itaque in omnibus fere barbarorum i) terris fertilibus et situ
opportunis Graecorum colonias invenimus, quae caelo mercatura
navigatione optima erant conditione. Duae inprimis magnae
gentes — Dores et lones — in ea re principem locum obtinebant
et urbes Miletus Corintbus Chalcis in Euboea Megara Rhodus,
aliae suo coloniarum numero innotuerunt, quarum tres —
postremo memoratae — multas in Siciliam deduxerunt colonias.
Ora insulae quae ad Orientem spectat et Graecis navibus proxima
erat primas colonias accepit et imprimis eae, quae portum
habebant magnum et percommodum ut Naxos, Syracusae et
Zancla nostra. Ea enim sicut Italiae Meridionalis ora simillimum
habebat litus terrae patriae: cf. Schubring qui disserens de Siciliae

1) Cic. de republ. 2. 4.

-ocr page 37-

25

coloniis haec fere dicit: „Semicircuh instar fertihs planities in
interiorem terrae partem late patens hospital! maris sinui adiacet,
portus aut stationes ubique inveniuntur. Plumina plurima aquam
praebent planitiei ipsi, circumdata montium corona ventorum
nimiam vim arcet, quae tamen neque ita alta neque ita lapidosa
est ut agriculturam non admittat." Syracusae Megara Leontini
Catana in ora Orientali, Camarina Gela in Meridionali, Eryx
Drepanum Panormus Solus Himera Mylae in ora Septen-
trional! omnibus eis commodis praedita erant, quorum quidem
Zancla multis carebat — ut infra apparebit — sed portus per-
commodus et permagnus causa erat cur plerisque antecelleret.

Siculum fretum intrant! a parte Septentrional! primum a dexlra
est
Promontorium Pelorum i), paulum ad Meridiem pergenti a
sinistra
Promontorium Caenyn, quae ambo hodie e longinquo
iam aspiciuntur, quia pharus ibi et specula instruct! sunt. De
intervallo inter ea promontoria non conveniunt scriptores.
Strabo Plinius Diodorus Thucydides alii aliud dicunt, inter
quos autem omnes Thucydides maxima auctoritate esse videtur,
qui narrat viginta stadiorum fuisse.

Pelorum Promontorium terra plana et arenosa est; quidquid
de ea regione poëtae canunt, ornarunt flosculis poetic! ingenii.
In hoc promontorio duo lacus sunt aquae salsae piscium plen!;
loca adiacentia feris abundant,
ut legimus apud Solinum, qui

1) De diversis scribendi modis et derivationibus cf. Axt. Haec modo memo-
rabo secundum rhetorem Batonem (apud Athen 14. 4.5. 639 c.) in Thessalia
„nsÄaipix" diem fcstum fuisse in honorem lovis Pelori, qui dicebatur Ossam
ab Olympo abrupisse et eo modo vallem Tempen effecisse. Quia autem huuis
loci natura valde cuir illa congruit et nomen Rhegium tale factum non excludit,
hoc nomen Promontorio indidisse coloni primi feruntur.

2) Pontano Grande, pontano Piccolo hodie dicti, qui paulatim evanescunt
(cf. Baedeker).

-ocr page 38-

26

tertium etiam lacum commémorât, cui multa mirabilia et horri-
bilia ascribuntur \'), qua in re autem erravisse eum nobis demon-
strat Michaelis in libro suo 3) ^^Die Paliken, Ein Beitrag zur
Würdigung Alt-Italischer Cultus" 3). Ara autem, quam Solinus
eo loco memorat fuisse videtur
„rb ts!/,svoc rov UossiSüvoi; Tißäf4,£vov
vTrb rüv èyztcpuiv SixCpepôvTxg
(Diodorus lY. 85) et exstructa erat
in promontorii fine, ubi Pelori pharus quoque surrexisse maxime
verisimile est. Strabo enim III. 5. 5 c. 171 in utroque litore
turrem vel columnam turris forma intra confinia loci sacri fuisse
narrat Prope eas turres Neptuni templa aedificata erant 5),
de quibus et alibi mentio fit. A promontorio ad Occidentem
versus terra vehementer exsurgit et inter Solis occasum et
Meridiem montes se extendunt, qui quo vis loco pari fere inter-
valle a freto absunt, et ab Orientali Occidentem versus per-
gunt. Nomen iis est Nebrodes montes \'\'\'). Prima pars e regione

1) Cf. Siefert. pag. 14.

2) Dresden 1856. 8. Progr. des Blochm. Inst. Palikes sunt fratres filii levis
et Thaliae sivi Vulcani (Hadrani) et Aetnae cf. Holm. o. c. I. 75.

3) Solinum saepius in errore esse nobis demonstrat Michaëlis, multa enim
hausit ex Plinii N. H., cui — Michaëlis quidem sententia — in omnibus, quae
de ea regione narrat, magna fides non habenda est.

4) Multa templa antiquissimis temporibus mari adiacebant e. g. Apollinis
Archegetis in Naxo, lovis in Syracusis, Neptuni in Paesto.

h) Etiam ultra fretum Neptuni fanum erat et regio illa „Poseidonion" vocabatur,

6) De situ et hodierno huuis montis nomine nondum Historici etGeographici con-
sentuint. Quorum alii centum viginti passuum milia eum Messana abesse et hodië
Madoniam dici suspicantur (Fazell. Dec. I. 10.1. Cluver Sic. Ant. IL 10 et Axt.)

Alii raontem in tractu Messanensi, qui corrupte Dinnamarre a voce Latina
damarum, quod genus in eo commoratum est, dicitur, eum esse volunt.
Josephus Carnevallus in descr. Sic. II. p. 180.

Etiam alius (Plaça di Reyna) exstitit, qui eundem montem quasi biraaris ,
a binis videlicet maribus, quae spectat, lonio nimirum et Tyrrhene, illud
nomen accepisse coniecit. Baedeker nobis fert Dinnamari altitudine 1130
metrorum esse. Vetustius nomen apud Strab. VI. 274 „rà NsvpójSi] \'óp-^" corruptum
est ac iam emendatum.

Solinus rix NsßpaiSii \'ópó>/ e. a.

-ocr page 39-

27

et templo Montera Neptunium nomen habet. Arduus non est
et facile superatur, quam ob rem multum commeatum praebebat
cum ora Septentrionah, de qua re plura infra apparebunt e
Mylis conditis quae in ea ora propugnaculi instar hostem a
Zanclaeorum tergo arcebant. Proximo iugo „Möns Myconius"
est nomen, quod iugum continuatur monte Tauro.. A monte
Neptunio inter Solis ortum et Meridiem Mons Chalcidicus
extenditur et inter ortum Solis et Septentriones Synis (Eùvsïi apud
Diod. XXII. 15), qui montes ardui sunt et muPos habent torrentes
et valles (Fischer 8. 9). Ubi Synis litori appropinquat ligula
falcis forma in mare prosilit et portum opportunissime situm
iam supra indicatum Septentriones versus efficit. Eam falcem
Fischer validis geologicis argumentis demonstrat ortam fuisse e
luto a torrentibus magna cum vi de montibus in mare eiecto,
quod longe per imum mare fluctibus ad Septentriones provol-
vitur, dum maris vi atque impetu, qui ventis violentibus
eflficiuntur, reiectum est et paulatim cumulabatur. Ligula erat
longitudine octingentorum latitudine centum pedum, portus
percommodus erat ad classem, vel quae plus quam sexcentis
navibus constabat excipiendam et profunditate quadraginta cubi-
torum erat. Toti illi orae apud Graecos nomen \'
Aktî^ erat et
ubi ligula in mare prosiht iam antiquissimis temporibus Zancla
sita erat. Apud Ptolemaeum III. 4. 2. legimus ad occidentem
Messanae finium terminum fuisse \'Exixâvx
tcotxiûv hodie Oliveri
dictum, Cluverius, autem
Aoyycivov \'kotix.ijlov (apud Polyb. I. 9)
aut
Aoirxvov (apud Diod. XXII. 13) nunc Monforte dictum fuisse
contendit, quorum hic verum sentire videtur.

Error in quem Ptolemaeus hoc loco incidit exstitisse videtur
ex Herodoto VI. 22, ubi Zanclaei lones Asiaticos impellunt
ad urbem condendam in \'Aarh" qua ex re tamen non

-ocr page 40-

28

concludendum est hanc oram, quae Occidentem versus longius
ahest, Zanclaeorum territorii fuisse. Hi enim valde desiderabant
in hac orae parte Graecam coloniam, quae tamquam propug-
naculum contra Siculos esset. Eo vero tempore Mylarum
territorium non longius extendebatur Occidentem versus quam
ad Kiyyoivov. Ab Helicone inter solis ortum et meridiem per-
gentes ad fauces Tauromenitanas, quas Holm secundum App.
V. 109 easdem esse dicit ac „KoKJiui/i/j? âzpx," et inde Septentriones
versus pervenimus ad
"Apyiouvov xnpov (Ptolem. HI. 4 9.) inter
quae ^ohi^ oppidulum situm erat. Ora Peloritana continuatur
ora Tauromenitana quarum orarum magna pars nautis infesta
„Coprium Litus" vocabatur. In ora Septentrionali (Ptolem. HI 4.2)
xnpov (pxXxxpov = CpxXxy.piov promontorium erat hodie Capo Raso
colmo, quod sterilissimum esse nomen ipsum pro argumente est.

Inde autem qui ad meridiem se vertit regionem adit fertilis-
simam, ad Occidentem vero pergens statim parvae paeuinsulae
in mare prosilienti obviam it cuius in angustissima parte iam
antiquissimis temporibus oppidulum condebatur, cui Mylae nomen
erat vel xsppcv/iToc, quod sane nomen etiam totius ligulae erat.
Tota ilia regio uberrima est et semper adiiuc incolae multam
faciunt mercaturam. Ab oppidulo nomen ei est
to MväxTov vréhov
vel n MuÀxTrii x^px: Polyb I. 9 et 23. Navibus tutum ibi
statio praebebat refugium quamvis venti interdum furere solerent ;
portus autem quem nonnulli commémorant non exstitisse videtur.

De nominis origine valde inter se dissentiunt scriptores, ut
infra videbimus. Verisimile tamen est hoc nomen ut aha illa
Scylla Pelorus ei regioni iam ante colonias Graecas datum,

1) Ducetius princeps Siculus co loco multo post coloniam constituit, cui
Kalakte nonnen erat, ut infra videbimus,

-ocr page 41-

29

originetn itaque habere apud Phoenices, qui remotissirais tem-
poribus Siciliae oras habitabant: cf. Holm p. 81 ubi fere haec
legimus: Locorum nomina in Sicilia insula sine dubio ex Phoe-
nica oriuntur origine, tam quae antiquissimis temporibus iam
exstant quam quae in insulae parté ad ortum Solis vergente
inveniuntur, quia in Occidente postea multas colonias a Cartha-
geniensibus deductas esse constat. Loci naturam supra des-
criptam invenimus apud App. B. C. V. 107 —108, ubi pugnam
navalem describit inter Vipsanium Agrippam et Sextum Pom-
peium anno 36° a. Chr. quae descriptie consentanea est cum
illis quae in lucem proferebant effossiones anno 1835° ibi factae.
Ab ligula illa meridiem versus ad montes Nebrodes iugum
„Thorax" dictum decurrit, quod posterioribus temporibus inno-
tuit, quando Hiero copias circum Thoracem ducens Mamertinos
profligavit. Ab Occidenti Mylarum parte fluit Aóyyxvoi; (Polybius)
vel Aohavog (Diodorus) quod flumen in mare effluit et Mylarum
territorium terminât. Ortum solis versus parvum flumen in mare
eflâuit, cui secundum Vibium Equestrem „Phacelinus", secun-
dum Ovidium „Melas" nomen est, nunc Nocéto, cuius ad ostium
Dianae templum erat cum agri portione deae dedicata, „

\'ApT£ßiijto\'/\\ quod fanum „Dianae Phacelitis" erat \').

Quo modo eius deae cultus hic orta sit incertum quidem est,
eorum tamen, qui huius cultus originem quaerere conati sunt, a
vero non multum abhorrere videtur Scholiastes 2) in Theocritum
qui dicit ab Oreste Dianam Phacelitim cum suo cultu a Rhegio
in Siciham translatam esse, Rhegini igitur erant qui primi in ora

1) (pdKiXirt? derivari potest et a voce <pix>c£^og (Her. IV. G2) et a voce

(Thuc. II. 77. 3.). A voce Latina „fascis" prorsus abhorret cf. Sil.
It. XIV. 20)0: sedes Facelina Dianae.

2) Prol. VL

-ocr page 42-

30

Septentrionali stationem exstruebant, qua statione postea oppi-
dulum oriebatur (^\'Aprsßiq Rhegii vocabatur A
v/óIsgi/,x) i). Eo ipso
loco vel iuxta eum locum Agrippam Pompei copias profligavisse
nobis narrat Siefert Appiano auctore. Inter Artemisium et
Phalacrion parva urbs erat \'NxuKoxo?, cuius situm accurate
definiri non potest.

In monte Chalcidico multae vineae erant quae vinum edebant
generosissimum, quod vinum tantae praestantiae erat ut quartum
locum post Falernum Chium et Lesbium adeptum sit inter
ea quae in publicis Imperatorum Romanorum epulis maxime
desiderabantur. Nomen ei erat „vinum Mamertinum" : cf Strabo
VI. Athenaeus I qui leve suave validum vocat, Plinius XIV. 6,
Martialis XIII. 114. Quin etiam post illos montes, qua solem
Occidentem spectant, latus ille ager patebat, quem vulgo plani-
tiem Mylensem vocant. Quod vero solum maximam frumenti
copiam urbi suppeditare posset nisi maioris lucri causa vitibus
et moris, quarum foliis bombyces nutriuntur, consitum esset.
Tanta enim sericorum
copia 3) hic etiamque nostro tempore con-
ficitur, ut in multas Europae partes quotannis inde transmittatur.
In Sieiliae oris multi pisces capiebantur, inprimis conchae et
in freto Siculo xiphiae et stelliones 3).

Coelum per totum annum mitissimum est, nam cum aestivi
calores maxime saevire incipiunt, venti gelidissimi sub vesperam
anhelantes recreare raro omittunt. Quo naturae beneficie Mes-
sana prae reliqua insula gaudere videtur, quod in hoe angusto
interstitio continues inter Italiae et Sieiliae montes aer crebrior

d) Paus. III. 16. li.

2) Plaça di Eeyna I. 147.

3) Strabo I. 2. 16,

4) d\'Orville p. 9,

-ocr page 43-

31

et impetuosior modo versus Tuscum modo versus Ionium tra-
hatur mare, nec nisi ab ipsa marina aura temperatus urbem
praetervehatur.

Terrae concussiones, quae Siciliae saepe minabantur, in freto
Messanae apud scriptores non coramemorantur -}. In ora Orien-
tali multi torrentes summa aestate arescentes montes valles
passim rupes usque ad maris litus se extendunt, quae omnia
banc oram parum aptam reddebant quae habitaretur. In via
strata a Messana ad Tauromenium oppidulum erat cuius nomen
statuere non contigit quod tamen idem fuisse apparet ac illud
quod hodie Tamaricum Palmas vocatur et antiquis temporibus
terminus erat inter Messanam et Naxum, postea inter Messanam
et Tauromenium. In describendis regionibus Messanae adia-
centibus perspicuum est territorium urbis vastum fuisse quippe
quod tendebat a mari ad mare cum parte Septentrionali orae
Orientialis. Sine dubio ponere possumus urbis maximam partem
aedificatam fuisse in montibus, qui montes per totum fere terri-
torium se extendunt ad mare, quam oh rem colonis nulla alia in
loca in ea regione aditus erat nisi in portum et quae ei adiacent.
De Messaniensis territorii longitudine apud scriptores nihil fere
legimus, pauca modo nobis praesto sunt quae inveniuntur apud
Polybium I. 11 et Diodorum fragm. 23 fr. I. 3. Dind. : Hieronem
initio primi belli Punici e Syracusis copias admoventem ut cum
Carthageniensibus Romanos in Messana obsideret castra fecisse
in urbis parte Meridionali apud montem Chalcidium, qui eam ob

1) Cf. Str. VI. 1. 6.

2) In Itinerario autem legitur Tamaricum Palmas idem oppidulum esse
ac antiquum

3) Secundum Holmium Messanae territorium quinta et vicesima pars totius
insulae fuit. 18:402.

-ocr page 44-

32

causam urbem, in parte quae ad Meridiem spectat, terminare
credebatur i). Iugum quod hodie a castello Gonzagua ad urbem
extenditur idem esse ac montem qui illo tempore Chalcidium
vocabatur, putat Axt quocum Baedeker consentit. Duae viae
stratae fuerunt, quarum altera Septentriones versus Pelorum
petens via Pompeia vocabatur, quae \'— ut Cic. Yerr. V. 66
dicit — facta est anno 82° a. Chr. n. tempore quo ßomani in
insula versabantur, alteri Occidentem primo versus inde
praeter oram Septentrionalem vergenti, nomen erat viae Vale-
riae. Cf. Cluv. Sic. p. 52 : „Valeria via nulla alia fuit quam
qua etiam nunc a Messana per Mylas Tyndariden Cephaloeden
Tbermas Panormum et Drepanum itur Lilybaeum usque". . .
Phira de urbis territorio et ei adiacentibus regionibus quae
edantur non habeinus ob eam solam causam quod non est ubi
alia et accuratiora inveniantur. Urbs, nomine saepius mutato,
semper tamen eodem loco fuisse constat. Fuerunt vero qui
Zanclam et Messanam prorsus differre, Zanclam funditus a
Messeniis eversam esse ae mille ab ea passus distantem novam
urbem, quam Messanam dixerint, conditam esse
contenderint 3).
Yerum hos probatissimi Graecorum Historici Herodotus Thucydides
Diodorus Strabo Pausanias refellunt, a quibus communi consensu
traditum accepimus Messenios Zanclae non situm sed nomen
mutasse, Messanae vocabulo urbi indito. Eadem urbs itaque
est Zancla et Messana, quae duobus insignita fuit nominibus

Qualis forma urbis Graecorum Romanorumque imperils floren-
tibus fuerit, licet quantam potui maximam impenderim operam,
reperire mihi non contigit, neque autem urbis historiam poste-

1) Cf. holm 0. c. p. 334. Diod. Aócpof hunc montem vocat.

2) Plac. Caralfa. Deila citta di Messina p. 21.

-ocr page 45-

33

riorem reputanti mirum fecit tantis tamque frequentibus tem-
pestatibus vexatum locum pristinorum incolarum vestigia nulla
fere conservasse. Eaque eo celerius evanuisse crediderim, quia
singuli eversores urbis territorium utilitatibus suis accommodantes
novis structuris veterum rudera solo aequarunt. Idque non
solum antiquis sed etiam mediaevalibus accidit, cum Saraceni
Normanni Richardus Angliae rex alternis vicibus urbem dicionis
suae fecerint et suis«aedificiis oppidi speciem mutaverint. Saxa
igitur et loca non loquuntur, scriptores numquam privata domi-
cilia curantes de templorum modo situ et forma quaedam nobis
tradiderunt, quae omnia autem exstructa sunt iis temporibus
quibus nomen iam mutaverat Zancla. Messend, qui postea hic
habitabant, cum antiquioribus urbis incolis de communi sententia
collapsa Zanclae moenia instaurarunt, urbis iam satis pulchrae
limites protulerunt et privatis non tantum verum etiam publicis
aedificiis, imprimis deorum fanis, Messanam exornarunt.

Inter haec fana templum Hercuhs a conditore Manticlo Her-
culis Manticli dictum prae ceteris eminebat i). Hodie eodem fere
loco, quo hoc templum fuerat, aliud euisdem generis lohanni
Baptistae exstructum est. lisdem Messeniis templum Castoris
et Pollucis eo loco quondam collocatum, quo nunc fanum sanc-
tissimae Trinitatis conspicitur, deberi crediderim, nam Messend
Peloponnesiacos Castorem et Pollucem, quos cives suos crede-
bant, maximo honore prosecutos esse constat 3). Pari prope
coniectura inducimur ut Messenios patria a Spartanis eiectos,
columellam Graecam — quae olim Messanae surgebat — inscrip-
tione notatam „Aesculapio et Hygiae servatoribus urbis tutela-

1) Paus. IV. 23. 10 dicit hoc tomplum extra urbem fuisse. Fortasse suo tempore
haec ita fuisse verisimile est.

2) Paus. IV. 31. 7.

2

-ocr page 46-

84

ribus" secum abstulisse aut in Sicilia confici curasse existimamus.
Aesculapium enim et Hygaeam liaec gens inprimis observabat i).
Multo vero ante remotissimis temporibus Orionem celeberrimum
Neptuni templum in Peloro exstrui curavisse apud scriptores
legimus et supra iam memoratum est. Quod templum hodie
oratorium est et fraternitate Catalanorum gaudet 3). Veneris
quoque aedes erat quae hodie virginum monasterium sororum
S. Catharinae est^). Olim templum lovis exquisito structurae
genere extra muros in fanis, quae vetustas nondum deleverat,
quoque numerabatur, unde apparet antiques colonos quoque
in montibus aedificasse. Hodie prolatis urbis finibus intra eius
pomoerium nobilissimum S. Gregorii coenobium eo loco cernitur.
Vicinum huic quondam erat aliud Veneris templum in quo
meretrices donis et sacrificiis hanc deam sibi conciliare studebant,
quod templum, cum via dilataretur, in exiguam aediculam, cui
S. Mariae de Conceptione nomen, conversum est. Cf. Samperius
V. 15. Longuis ab urbe in litore Pelorum versus Dianae
delubrum situm erat: Fazellus I. H. 1. Hodie penitus dirutum est,
nec lapis quidem exstat sed paulo infra locum, ubi olim stetit,
nunc aedicula est Mariae virgini sacra.

Hactenus quae certis consignata monumentis sunt nos adiu-
verunt, de reliquorum templorum situ altum silentium est.
Prorsus igitur ignoramus ubi Saturni templum, qui Zanclam
condidit et falcem ibi reliquit, positum fuerit, quamvis id olim
fuisse legimus in urbis notitiis apud Plac. di Reyna pag. 194. Locus
templi Cereri sacri, quod non Messeniis modo et Maniertinis

1) Paus. IV. 31. 8.

2) Jos. Bonfil. p. 22. Messina (Ven. IGOC. ¥).

3) Plac. Samp. in Iconologia I. G.

-ocr page 47-

35

Verum toti Siciliae religiosissimum fuit, ubi fuerit nescimus.
Latet etiam in obscuro ubi Martis, quo tutelari nuniine Mamertini
utebantur, delubrum exsiterit. Tam longa annorum series, tot
rerum conversiones cum fanorum tum ceterorum aedificiorum
publicorum tbeatroruni gymnasiarum turrium memoriam fun-
ditus deleverunt. Antiqua templa et aedificia evanuerunt quod,
cum novae viae instruerentur, fieri non potuit quin haec
fana diruerentur. Quia tamen urbis principes noluerunt prae-
clarorum aedificiorum memoriam interire ea de causa eodem
fere loco quo fuerant, eadem forma et amplitudine illa denuo
exstrui curarunt.

Apud antiques cum de nullis igitur aliis aedificiis nisi de
templis nobis mentionem factam invenimus neque recentiores —
ut de recentissimis taceam — urbis aspectus uberrimos fontes
nobis aperiunt. Pauca quae colligi possunt ex libris virorum
doctorum d\'Orville Bonfiglio Plaça di Reyna Pazelli aliorum,
haec fere sunt : Messanam qui propius accedit series aedificiorum
unius formae et theatri modo in portus margine exstructorum
admirationem inicit. Versus Septentrionem in ipso portu hodie
exstructum est Nosocomium, quod olim deversorium erat mer-
catorum et nautarum diutius in portu morantium 2). In cuius
deambulantem margine, statuis fontibusque exornato, conspectus
viridantium vicinae Italiae actarum, montiumque arboribus prae-
ditorum et ipsius freti modo tranquillioris, modo agitatioris
facies singularem in modum unumquemque oblectabat detine-
batque. Interiora urbis non respondebant exteriori eius nitori.
Deturpabant enim angustissimae plateae, domus male habitae

1) Très viae stratae a Meridie ad Septentriones per montes se extendebant.

2) Messina e Dintorni Guida e cura del Municipio 1902.

-ocr page 48-

6

et in alia parte populonimis frequens erat. JSon carebant tamen
templis quibusdam et monasteriis satis conspicuis. Pontes quoque
et statrfîie hic illic conspiciebantur. In media fere urbe antiquis
iam temporibus sarcophagus marmoreus qui aquam fontaneam
reciperet, in quo Bacchanalia non indocta manu insculpta erant.
In Aedi vicina lovis (nunc S. Gregorii) columella Arabica inscrip-
tione insignita conspicitur et olim eodem loco in templo pri-
mario, quod bibliothecam antiquam habebat, duae statuae \')
positae erant, quarum unam Scipionis Africani, alteram Hannibalis
esse nonnulli perhibebant Hic codices manuscripti Constantini
Lascaris asservabantur teste Bonfigl. II. (1610) 26 ; auctore
tamen d\'Orville, qui centum annis post (1720) scripsit, constat
banc bibliothecam esse sensim expilatam et tandem a Siciliae
moderatoribus direptam evanuisse. Bibliothecae Messanae quae-
dam mediocres sed nullis codicibus instructae. Extra urbem
versus Pelorum in maris litore est coenobium D. Salvatoris,
quod Monachi Graeci, Basiliani dicti, incolunt. Multos illi
hodie, olim autem plures, possidebant libros Graecos calamo
exaratos eosque antiquissimos. Quosdam ex hac bibliotheca
Romam missos fuisse quidam nobis narrant 3). Gerte plurimos
hoc vel alio modo disperses frustra iam quaeras. Plerique, ut
ex catalogo apparet, sunt Ecclesiastici et Patrum opera conti-
nent, sed multi valde antiqui. Quinque modo scriptores non
Ecclesiastici inveniuntur :

1) Mediis acvis erant in dorno principis Calvarassa cf. D\'Orv. p. 6.

2) Faz. p. 47.

3) D\'Orv. 6. Bonngl. IL 28. Messina (Yen. 1600 40).

4) Catalogus. In Thes. Sic. IX. insertus est. Pius quartus Pontifex Maximus
cum audisset varios patrum Graecorum codices ibi assorvari misit qui librorum
omnium manu Graeco exaratorum praenotationes sive inscriptiones describeret
Plaça di Reyna I. 140.

-ocr page 49-

37

Chronicon Simeonis Magistri ct Logothctae, Lexicon quoddam
Graecum antiquum, in eodem codice Dialogi Timothei Presbyteri
Alexandriae et Aquilae ludaei.

\'HoiAOKo.vivsç tZv âTTca-roXœv, Codex satis vetustus.
Compendium hbri Galleni qui scripsit de alimentis medica-
mentis terris et lapidibus (cf. Fischer p. 39—41),
Theophili institutiones.

-ocr page 50-

De urbe condita et de primis eins incolis.

Paucis complecti necesso et qui antiquissimi Sieiliae incolae
fuerint et unde venerint. Eemotissimis temporibus Cyclopes et
Laestrygones hic habitasse discimusi), primos tamen colonos
de quibus certi aliquid statuere possumus\', non alios fuisse quam
Sicanos nemo est qui negat. Unde venerint scriptores prorsus
dissentiunt. Sunt qui putent 2) eos fuisse indigenas, qua cum
opinione Sicanos ipsos consensisse tradit Thuc 6. 22: c5? ßh avroi
cpxiTiu. Alii 3) putant eos Iberos sive Hispanos fuisse qui a
flumine Sicano, quod olim in Iberia fuisset, nomen accepissent
ac a Liguribus pulsi fuissent^). Ubi tamen hoc flumen fuerit
nusquam legimus et idem fuisse ac Sicorim (Ibericum flumen)

-1) Scymnus XIII. 278. Sil. Ital. XIV. Thuc. VI. 2. 1. Just. IV. 2. 2. Cluver.
Sic. Ant. I. 2 et 14. 15. Faz. I. 1. 6.

2) Secundum Diod. V. 2. 4. „o/ votj.iij.airxToi rm a-vyypatpscav" haec perhibent.
Tim. fr. 2. quem Diod. V. 6. 1. sequitur „
to^^xi; ai/roO (sc. Tim.) (pépovroq

Heisterbergk: „Fragen der ältesten Geschichte Siciliën\'s" p. 12 Sicanos
nomen habere a llumine Sicano et prorsus aliam originem habere ac Siculos
dicit, sed quibus argumentis usus?

3) Thuc. VI. 2. 2. Phil. (fr. 3) apud Diod. V. G. Dion. Hai. I. 22. Silius 14. 35.
Solinus V. V. 7.

4) Alii nomen ducunt a rege quodam eorum Sicano. Cf. Dem. Cal. ap Schol.
Theoer. I. G4. Sol. V. 7. iMart. Cap. III. Isid. Or. XIV.

5) Scrv. Aon. VIII. 328.

-ocr page 51-

39

incredibilo est. Stephanus Byzantinus s. v, A>jpx\' y^g ^Iß\'/ipixc,^ ^g
5 "ZiKxvog TTOTdfAog, oi olx-^Topsg Ai^pzïoi et idem s. v. T-ixJivvi, TróAig
^ißijpixg, dig \'EKxrxTog
Ey/j^ïr^, re êêviKov Eiacivixg, sed ubi sita fuerint
nemo afïert et omnia, quae ad hoc nomen pertinent, omnino
sunt incerta. Ea autem coniectura profecto vim quamdam
haberet, si quis esset, qui Sicanos recta via ex Hispania hue
tetendisse nec ullam antea regionem attigisse statueret.
Quod cum nullus est locus qui affirmat, non est cur credamus.
Yerum eos in Latio, inter cuius primos haberi incolas Sicanos
apud complures legimus, ex Hispania in itinere commoratos
esse deinde terrestri itinere ad extremas Calabriae partes, hinc
que in Siciliam migrasse, quod hanc quidem opinionem sus-
tentet nihil est. Longe enim faciliorem et expeditiorem viam
iis, qui extremas tum Italiae partes colebant, ad hanc pulchram
et amoenam insulam fuisse constat. Agros insulae tam feraces
neglexisse conterminas Italiae gentes, donee ex Hispania novi
venerint coloni, minime credibile est. Sicanos (Iberos) pulsos
fuisse ex Hispania a Liguribus a fide prorsus abhorret, quia
V. Humboldt i) validis argumentis affert Iberos Occidentem versus
ulterius habitasse quam Ligures, qua re clare apparet hos illos
Orientem versus non pepulisse. Non inepte Grotefend 2) coniecit
Ligyos sive Ligures moratos fuisse ad Liguris ripas et Sicanos
eosdem fuisse ac Sequanos, qui ad Sequanam habitarint; sua
sententia Sicani et Siculi una et eadem gens fuerunt ut Romulus
Romanorum progenitor fuit. In Latio autem semper eos fuisse
unacum Siculis apud scriptores 3) legere possumus. In Tibure Sicani,

1) Über die Ureinwohner Hispanions Berl. 1841. p. 195.

2) Zur Geogr. und Gesch. van Alt-ltalicn II. 5 et ü.

:]) Paus. V. 25. G. Verg. Aen. VII. 795. VIII. 328. XI. 317. Serv. ad VIll.
328. duce Siculo eos Italiam venisse tradit.

-ocr page 52-

40

antiquissimis iam temporibus habitaverunt ut Solinus IL 8.
narrat et magna pars Tiburis nomen „
ZiksXikóv" habuit. Quibus
omnibus accurate inspectis concludere possumus Sicanos remo-
tissimis iam temporibus Siculis, qui iisdem radicibus nati
essent i), in Italia relictis in Siciliam abiisse et omnibus, qui
in Italia remanebant, plerumque nomen „Siculi" fuisse, nonnun-
quam etiam „Sicani" quorum pauci in Italia supererant.

Si quaerimus quo tempore Sicani hanc insulam occuparint,
non eandem hac de re sententiam viris eruditis placuisse rursus
animadvertimus. Sunt 2) enim qui paulo ante Siculorum adven-
tum eos hue traiecisse et qui post multa demum saecula
Siculorum gentem, ex Italia cum familiis universis in Siciliam
transgressam, relictum a Sicanis agrum occupasse perhibent.
Atque hi quidem generatim tantum loquuntur nec certum quod-
dam tempus constituunt, quam quaestionem tarnen, ne longum
sit, tractare est supersedenda. Postquam Sicani quingentos
fere annos Siciham tenuerunt, Siculi, populus vetustissimus et
eadem gente ac Sicani, qui populus antea tractum inter Tiberim
et Lirim iacentem Latium appellatum coluerat, sedes in hanc
insulam transtulerunt. Quo tempore hue venerint Siculi item

Soi. II. 8. eos Tiburis primos incolas vocat.

Plin. III. 69. Gell. I. 10. Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum^ qui
primi coluisse Italiam dicuntur. Dion. Hal. I. 16. Siculorum gens olim iam in
Latio habitasse magnum argumentum invenit in nonnullis verbis quae in
Latina et in Sicula lingua fere eadem sunt e. g.

Siculi Kixopiv idem dicunt ae Latini leporern. Varro L. L. V. 101.

„ KÓiTivo)! „ „ „ „ catinum „ „ „

St. Byz. s. v. rs^fli : — o \'óri troaaijv trxx^nv ysmx- raór^v yxp rp

\'Ottixwv <pa)v^ y.cîi xiks?yäv yéhav
Holm. I. p. .360 alia etiam affert.

1) Wachsmuth R. G. 75. Kiepert zum Schulatlas p. 33.

2) Diod. Hal. I. 22.

3) Diod. Sic. V. 6. 3. Cluverius I. 2. Sol. XI. 2.

-ocr page 53-

41

nescimus, quia scriptores i) valde inter se differunt. A Pelasgis
et Aboriginibus, qui circum Reaten habitabant, prope oppressi
solum sibi vertendum duxisse ac cum coniugibus et liberis
ratibus fretum Siculum facile superasse dicuntur, quod vero
maxime verisimile est et legitur apud Dion. Hal. I. 22, qui autem
prorsus erravit in bis verbis
„-ïï-psitov st toïç htrsploig fiépsffiv
cfixijiyxv.^^ Hi erant qui fecerunt ut de suo nomine insula, cui
a Sicanis Sicaniae nomen fuerat, novam appellationem accepit
ac Siciha dicta sit. Non omnes Siculi in Siciliam traiecerunt,
nam etiam Thucydidis tempore in Italia Meridionali Siculi
fuerunt 3): cf. Pol. XII. 5. 6. Ex quibus locis patet Diodorum
V. 2 erravisse cum narrat
„xttó tccv zixs^üv tüv sk r^q ^ItxK\'ixç
Trx\'j\'èmj.s) -KSpXmUvTüjV ÙVÛ^XITTXI \'ZlKS>Jx"

Siculi in Siciliam venientes ferro Sicanos coegerunt ut relicto
orientali insulae latere ad loca Occidentem solem et Meridiem
spectantia se conferrent , quo facto optima et pulcherrima
insulae pars in eorum potestate erat atque hinc Zanclam quoque
iis fuisse subiectam patet. Ex omnibus, quae apud scriptores
legimus, perscipuum est Siculos Sicanos humanitate et aliis
rebus praecessisse, cuius rei exempla sunt mores vocabula men-
surae quae per longum tempus in Siciha manebant, quamvis
Phoenices hic essent et Graeci hue venerint.

Qui antiquissimis regionibus in Zanclae vicinitate habitaverint

1) Hell. (fr. 53) apud D. IL I. 22. j;f 1300 lapygas fugientes line venisse narrat.
Antiochus (fr. 1. 3. 7) apud D. II. I. 22. nullum tempus declarat sed Siculus

fuisse dicit, qui scdibus mutatis eo migrarint, ab Oenotrorum ct Opicorùm
copiis per vim exacti.

ïhuc. VI. 2. ab Opicis pulsos eos in Siciliam migrasse 1040 a. Chr. narrat
cf. Phil. (fr. 2) apud. D. H. 1. 22. 1300.

2) Cf. Stillman, The progress of Pelasgic Civilisation p. \'M,

3) Thuc. VI. 2. 4.

4) Cluv. 1. 2. et 17. Thuc. VL 2. 5.

-ocr page 54-

42

in medio relinquatur, quia liac de quaestione niliil constat.
Sicanos, cum huc venerint, Phoenicibus occurisse ponere pos-
sumus quia, Gadibus iam 1100 a. Chr. ab iis conditis nulla
litora in toto mari Mediterraneo nisi quae non opportuna erant
ad mercaturam exercendam non adierunt et frequentarunt, dum
multis minus opportune sitis locis in Sieiliae ora emporii modo
utebantur, quam ob rem dubitandum non est quin Zanclam
urbem non viserint, quia ea urbs cum magno et tutissimo
portu Phoenicum ab ora Syriae venientium oculos, cum Sieiliae
appropinquarent, statim in se vertebat.

Nulla Phoenicii cultus vestigia usque ad nostra tempora inventa
sunt; quaestio inde orta est quo ex fonte Thucydides hauserit
quae VI. 2. 6 nobis narrat S
s xai ^ohiKsg Trsp) ttxo-xv pàv

tJJi/ l.tKsXiocv xapxg ts im r^ ôzKxtxtJ^ XTroÄxßovTsg xx) rx iirtxstfzsvx
vr^ff\'ihx sßTTopixg svsKsv T>jg Trpog Tohg \'LiKskovg.
In maxima huius
fontis ignorantia versamur, nisi Thucydides quae in medio
posita sunt pro vere factis habet, praecipue quia apud Diodorum
legimus antiquissimis iam temporibus Gades conditas fuisse ab
Phoenicibus Attamen Phoenices in Zanclae ora et ei Septen-
trionem versus adiacentibus regionibus nunquam habuerunt nisi
stationes et receptacula quo tempestate coorta se cum navibus
et mercibus suis se reciperent et unde secundis ventis merca-
turam faciliorem facerent. Strabonis narrationi 3) Siculos et
Sicanos posterioribus temporibus non habitasse in Sieiliae oris
magna fides tribuenda non est 4), quia Thucydides VI. 62. 2. narrat

1) Diod. V. 20. Diod. XXV. 10. 1.

2) Cf. Meltzer I. pag. 149.

3) Str. VI. 2. 4: olSévx?? Tnxpx^ioit; ilm ol "E/Aj^ve« xtttsitÓih.

4) Cf. Holm o. 0. 1. p. 361. iibi contra aCfort Halaesam coloniara Siculam
fuisse in ora Septentrionali, et ubi, quae Str. 6. 2. 4. scribit: ,,ein in seiner
Allgemeinheit falscher ausdruck" vocat.

-ocr page 55-

43

Himeram un am in Siciliae ora Septentrionali Graecam urbem
fuisse et ibid. 5
sg rohg räv \'Ziy.sKöov TrspisTr^iSucroiv, unde

apparet Siculos ad oras habitasse. Apud Diodorum V. 6 legimus
Sicanos primitus totam insulam obtinuisse, postea vero cum
pluribus in locis Aetna flammas exhalaret, et multum ignis in
vicinam regionem effunderet, subactos metu, desertis quae ad
Auroram vergunt partibus Siciliae, in occiduas transmigrasse.
Ex hoc loco videmus quae verisimilia sunt, scilicet Sicanos i)
suis sedibus modo cessisse ignium Aetnaeorum eruptionibus et
e Thucydidis supra memoratis locis et ex VI. 2. 2 et 2. 5 2)
concludere possumus Siculos per totam insulam — quamquam
pro maxima parte in interioribus regionibus — habitasse.

Siculis aliquot tempus in ora Zanclaea versantibus praedones
sive mercatores — iis enim temporibus idem fere apparet
praedandi mercandique fuisse negotium et Cumanos iam pridem
mercaturis inclaruisse constat — a Cumis, Chalcidica illaCampaniae
urbe veterrima et nobihssima 5), Siciliam advecti Zanclae oram
occupaverunt et cum ea terrae pars — ut scriptum videmus
apud Pausaniam — deserta adhuc esset, muro incluserunt quidquid
circa portum erat, inaedificato castello, e quo in mare vela
dare possent et rursus quo e marinis excursionibus se recipere.
Ex. Paus. IV. 23. 3 verbis
„sv sp\'Jiiyt,cp\'t^ patet

1) Qui non magno numero in insula fuerunt cf. Dion. Hal. 1. 22; Ss\'
oh -tto^^oi iv i^syixäy xùtî^ (Sicilia) oixt^ropeç (Sicani), «AA\' vi ttäs/ciiv riïç

\'én ïjv \'sfviiMOQ.

2) VI. 2. 2. blnova-i Ss \'sn xai vSv tu Trpog sa-Trspxv t)5ç \'ZiksKix^.

VI. 2. 5. xt^sutsihav tîjç \'S.iksf^cxç Trpoç tx Mgo-iff^ßpinx >cxî e\'a-Trspix xutîfç.

3) Quorum numerus multo maior fuit.

4) ïliuc. VI. 2. 5. post trccontos fere annos,

5) Cf. Scymuus 238. Tliuc. 4. 5.

6) Paus. IV. 23. 3,

-ocr page 56-

44

Siculos, qui non penitus nautao erant, ex hac orae parte mox
iam transmigrasse in montes Hae diversae gentes antiquis-
simis temporibus pace et concordia fruentes paulisper ibi habitasse
videntur, quisque scilicet loco sibi opportunissimo:

Phoenices in regionibus quae adiacent promontorio Peloritano.
Siculi una cum Sicanis in montibus.
Praedones Graeci ad portum.

Is erat Zanclae status antequam ii venerunt qui Zanclam
in veram urbis vel coloniae formam redegerunt.

1) Cf. Ilohn I. 0. c. p. 65.

-ocr page 57-

Quo anno quoque modo urbs Zancla eiusque
coloniae conditae sint quique in ea anti-
quissimis temporibus regerent.

Duae narrationes simt quae afferunt quo modo Zancla vera
urbs facta sit, altera Tbucydidis altera Strabonis, inter quas
autem convenit a Chalcidensibus urbem esse conditam.

Strabo vero Zanclam Naxiorum coloniam esse eorundem qui
Catanam condiderint nulla auctoritate addita narrat et toto
insuper loco, qui hue spectat, strictim tantum res antiquiores
tangere videtur, quam ob rem baud dubie longe anteponenda
est quae Thucydides exhibet, diserte et perspicue explicata,
quibuscum neque certant quae Pausanias IV. 23 tradit, quam-
quam hic in universum tantum de piratis loquitur, omisso nomine
gentis. Si Thucydidi credere licet praedones supra memorati,
cum cognita loci praestantia portum primum munimentis circum-
dedissent, mox Chalcidensibus aliisque Euboeae incolis in con-
sortium vocatis, communi opera urbem ad fretum aedificaverunt,
cui Zanclae nomen inditum est ex terrae forma falcis simili-
tudinem praebente. Cum legamus apud. Strabonem VI. 267

-1) Thuc. VI. 4. 5. Strab. VI. 268. Strab. cf. Scymii. 282—286 qui Naxiorura
colonias perhibet Loontinos Zanclam Catanam Callipolin. Utrumque scriptorcm
Strabonem et Scymnum ex eodem fonte fortasse Ephoro hausisse, facile creditur.

-ocr page 58-

46

Theoclem Atheiiiensem cum Chalcidensibus lonibus et Doribus —
qui magna ex parte Megarenses erant — Siciliam navibus vectum
esse, ex quibus Chalcidenses coloniam Naxum, Dores Megaram
Hyblaeam constituerunt, facile intellegi potest Chalcidenses —
iure id quidem — eosdem fuisse ac Naxios neque hoc mirum
videri oportet Naxios Chalcidensibus — qui eadem gente erant —
coloniam deducentes in finitimum locum comités se adiunxisse.

Hisce admissis Zanclam utique a Chalcidensibus conditam esse
constat. Coloniae duces idem tradit Periërem fuisse et Crataime-
nem, alterum Cumanum, alterum Chalcidensem. Pausanius \') 1. 1.
Crataimenem Samium, Perierem Chalcidensem appellat. Qua in
re, licet minoris sit momenti, si indicium poscitur, Thucydidis
gravissimae auctoritati potius concedendum est quam Pausaniae.
sententiae qui omnium, quae ad Zanclam pertinent, incertissi-
mum se auctorem praebet. Nam cum in coloniis a coloniis
deducendis nihil antiquius fuisse neminem lateat quam ut
pristinae patriae cives ipsi coloni participes fieri vellent urbis
condendae, ecquid probabilius inveniri possit quam Cumanos,
si quidem Chalcidensibus accitis colonorum numerum auxerint,
ducum quoque alterum ex his, alterum ex suis civibus legisse ?
Samium dumtaxat, etiam si expeditioni interesset, primum tamen
locum tenuisse vix credi potest. Quam ob rem apud Pausaniam
vocabulum „\'Lißiog^\'\' mutandum est in „Mvi/.oiïoc\'\'\'\' et Krüger ad
Thucydidem VI. 4. 5 „5
pùv xtto kó^ijg" annotat „o ^iff" referen-
dum esse ad Crataimenem et non ad Periërem. Quem Thucy-
dides locum aliter legit et explicat Brunet de Presle qui duas

1) Portasse Pausanias Crataimenem Samium dicit, idee in eiroreni inductus
quod Samiï posteriore aetate Zanclam expugnavcrunt.

2) Recherches sur les établissements des Grecs en Sicile 1842. p. 81.

-ocr page 59-

47

colonias Zanclam deductas esse putat, alteram Cumanorum
Periëri duce ante 812 (quia secundum Strabonem VI. 257
Zanclaei Chalcidenses vocaverunt ad Rhegium coloniam
constituendam, cuius coloniae originem anno 812°. a. Chr.
statuit) alteram Chalcidensium Crataimene duce, quam statuit
anno 730°.

Annum quidem certum, quo urbs condita sit, veterum scrip-
torum, quos fortuna servavit, nemo memoriae prodit, per
coniecturam tarnen propemodum eius aetatem assequi licet,
ratione habita Thucydideae imprimis narrationis.

Ubi anni quibus Naxus Syracusae Megara Leontini Catana
Megara Hyblaea oriundae sunt, satis constant, Zanclam con-
ditam obscuram esse eo magis mirum videtur, quia urbs eiusque
portus opportunissime situs non longe ab urbibus supra memo-
ratis remota sunt. Verisimillimum igitur videtur urbis primordia
in idem fere tempus incidere quo illae urbes initia ceperunt.
Strabo perhibet Leontinos Catanam et Zanclam in Sicilia colonias
Naxiorum esse, unde patet deductas esse post ipsam Naxum,
cuius rei etiam argumentum habemus quae Thuc. Vf. 3. 1 narrat:
\'EkKvjvm Sf TtpSnov XoiXxilij? ê^ Evßolxg 7cXêV(TCX,VTsg ßSTä ©
ounKsoiig
o\'ixKXToü \'Nx^ov içxnTxv. ... Naxus idcirco prima Chalcidensium in
Sicilia colonia erat quae secundum Thucydidem — apud quem
anni a vere incipiunt — mense Maio vel lunio anni 735 con-
dita est. Ante hoe tempus ad Zanclae oram Chalcidenses non
venisse probat Thucydides, qui VI. 4. 5 non diceret: ZayxX^Ts
TI^V ßh xpx^v XKÔ Kößi)? Tijg h \'OTTIZII^ XXXKI^\'K^: TVoKsi^g Kifiurm
xCpixoßsvuv èKi<TÔ\'/i, postquam VI. 3. 1 scripserat \'EAAjjvwv Ts TrpÛTOv
XxXxilîjg è^
Evßoixg TrXavcxvr&g ISfx^ov ^kktxv , qualis negligentiae
alteram exemplum apud Thucydidem frustra quaeras.

Iam legimus in Thucydidis libro III c. 90 Mylas anno 716°

-ocr page 60-

48

coloniam Zanclaeam constifcutam esse, quo ex loco apparet
Zanclam conditam esse ante 716.

Ad urbis originis annum etiam accuratius definiendum multum
facit historia antiquissima urbis Rhegii. Strabo i) autem duas
narrationes habet, quas uno tenore affert. Altera narrat Rhe-
gium conditam esse a Cbacidensibus qui, cum propter agrorum
sterilitatem oraculi iussu decimatione instituta Apollini conse-
crati essent, eo a Delphis commigrarunt, domo sibi etiam
aliis ascitis.

Altera, quam Strabo continuo Antiocho auctore narrat, fere
haec est: Zanclaei fortasse quia intellexerant urbi suae profu-
turum esse si trans fretum alteram urbem sibi sociam condi-
dissent ad coloniam constituendam Chalcidenses evocaverunt,
quibus Antimnestus praefuit. In huius coloniae societatem
venerunt etiam exules Messend Peloponnesii, qui eiecti erant
a factione suae urbis recusante poenas dare Lacedaemoniis ob
violatas in Limnis virgines : quas Messenii missas ad rem sacram
per vim stupraverant, trucidatis insuper iis qui eas defendere
volebant. Exules ergo cum Macistum recessissent, vindicare
iniuriam diis factam volentes miserunt Delphos, expostulatum
cum Apolline et Diana quod ea ipsos fortuna uti sinerent,
simulque quaesitum ecquam rebus perditis salutem invenirent.
lussit eos Apollo socios se adiungere Chalcidensibus hoc ipso
tempore Rhegium migrantibus suaeque sorori gratias agerent:
non enim perisse ipsos, sed exitium evitasse, alioquin una
cum patria perituros, quam paulo post Spartani essent excisuri.
Paruerunt oraculo Messenii. Ideoque Rheginorum duces usque
ad Anaxilaum semper de genere Messenio sunt delecti. Cum hac

1) Strabo VI. 1. 6.

-ocr page 61-

49

narratlone conferatur ea quae legitur apud Strabonem VllL 4. 9
Credere absurdum non est longum praeterisse tempus postquam
Messend Macistum se receperunt et antequam una cum Chalci-
densibus Rbegium coloniam constituerunt sed, utcumque res se
habet, eidem exules Rbegio condendo interfuerunt.

Extremo bello Messeniaco primo Messenia a Spartiatis diruta
est, unde efficere licet Rhegium conditum esse ante 724 aeque
ac Zancla, quia Strabo (Antiochus) YI. 1. 6. narrat Zanclaeos
Chalcidenses in consortium vocasse ad hanc urbem condendam —
ut supra memoratum est.

Non est cur Antiocho non credamus cui Syracusano Sicularum
rerum scriptori cum veteres 2) tum recentiores tantam fidem
tribuerunt ut putent Thucydidem in scribendis rebus Siculis
Antiochum saepe inspexisse et secutum esse: cf. Niebuhr Eöin.
Gesch. I (4 aufl.) 18 et Grotefend (zur Geogr. u. Gesch. von
Alt-Itahën) I. 17.

Heraclides Ponticus quoque in fr. 25 S) obiter et summatim
refert quo modo Rhegium urbs condita sit. Eius narratio fere
haec est: Chalcidensium Euboicorum magna pars inopia et fame
pressi patriam reliquerunt et unacum multis Messeniis Pelopon-
nesiacis, qui propter vim puellis Lacedaemoniis illatam aliquam-
diu Macisti in Triphylia versabantur, Rhegium condiderunt.

1) To S\'iv K({j.vciiti rîiç \'AfrsiAiSoi; îepàv, i(p\' S Us(r(rilivioi Trcpi t&ç Trcepùsvcvç
vßpia-üci SoKOuiTt rosi à<pi\'yiJ.évûci; èTi rijv ùuirio!)/, è-i i^sùopioiç iJTi t^ç ts AaicaiviKyjç

KOÙ T^Ç MS<7(T1)V/iXÇ , OTTOV y.oivîjv (TUVSTS^OUV TTdV^yVpiV Kai ùua-tav &l^<pÓTSpCr (iSTCC S}
Tijv vßpiv ov SlSóvTOlV SiKXÇ TWV M.SIT(TI^VialV /TV/TT^VIXI (pXlTl TOV TTOÄS/^OV. CiTTO Toiv
Allj.vav TÓVTÜ1V Kcà TO sv TÎ>\\
STa/JTtI Al{JMCÛOV slpy\\TCil TÎji; \'ApTSlJ-lSoQ hpév.

Diod. XII. 71. Diod. Exc. Vat. VIII. 23.
3) Heracl. Pont. fr. 25 :
\'V^yiov ILkktxv XaKKtSeli; 0/ EvpfTrov Si^ f^i(j,ov
àvcta-TâvTSi, TrapsÄaßov Ss kcÙ èx TIsAotowi^-ov toûç TAsti-(rv,\\iiovQ Tovg iv Max/Vrw
Tvxàvmç Siii Tvjv v\'ßpiv rSv ïlTrapriixSeov Trapùévcijv.

4

-ocr page 62-

50

Quamquam narratio perbrevis et perplexa est, patet tamen et
Strabonis et Heraclidis verbis idem subesse, quam ob causam
denuo constat Messenios, qui patria expulsi essent, utique ei
urbi condendae interfuisse.

Yalde errare in hac re videntur Brunet de Presle et Buon-
figlio 1), qui Rhegium conditum esse anno 812° a. Chr. conten-
dunt, repudiata illa Thucydidis auctoritate quam in omnibus aliis
rebus, quae ad Siciliam pertinent, semper tuentur. Thucydides
enim — iam supra dictum est — Naxum anno 735° conditam
primam Siciliae coloniam Grraecam vocat, qua ex re facile elucet
fieri non posse ut Zancla iam anno 812° Chalcidenses in con-
sortium vocaverit ad coloniam deducendam.

Unde iste error profectus sit perspicuum fit si legimus locum
Holmii IL p. 133, Anhang. II, p. 390, qui profert
èv /Kt^vocïg
in isto scelere regem quemdam Teleclum dictum occisum esse
in Dianae templo, quam necem 0. Müller Dor. II. p. 468 anno
786° ponit, alii 813°, inter quos Brunet de Presle qui putat
Messenios extemplo Macistum emigrasse unde extemplo 3) Chal-
cidensium hortatu Rhegium profecti siat. Temporis spatio
secundum Brunet de Presle peracto scelus apud Dianae templum
commissum, bellum intestinum exortum et gestum, iter Macistum
hinc Delphos factum, reditus, iter Rheginum, huius urbis
constitutie, haec omnia facta esse non possunt.

Si, quod alii perhibent, ponimus scelus et Telecli necem
anno 786° facta esse, annoruni series (786-730) Holmio nimis
magna esse videtur. Bellum enim anno 730° demum inceptum
non ante 725 finitum est, qui anni — ut supra iam vidimus —

1) Brun, de Presle p. 84. Buonfiglio I. p. 77.

2) Le départ de la colonie suivit presque immédiatement p. 84.

-ocr page 63-

51

indicant coloniam Rhegium deductam esse inter 730 et 724.
Quae coniectura Holmii veritatis speciem prae se ferret, si
constaret revera Teleclum regem occisum esse in Limnarum
scelere perpetrate. Unde autem haec Holmii innotuerint latet
neque enim apud Diodorum neque enim apud Pausaniam huius
rei vestigium reperire potuimus. Verumtamen Rhegium con-
ditum esse post scelus
iv Ai^vxTg factum constat, utrum autem
hoc factum sit paucis annis an multis post nihil interest. Utrum-
que enim verum esse potest.

Holm hanc quaestionem hue usque obscuram dissolvere conatur
fingendo non Zanclaeos sed praedones, quos scimus eo ante
eos venisse — licet quo tempore omnino non certum sit —
Chalcidenses evocasse ad coloniam Rhegium mittendam. Quae
astute et sagaciter quidem excogitata sunt, quod ponere non
opus est Messenios tam longum temporis spatium sumpsisse
antequam in Italiam venerint.

Attamen quaedam ohstant.

Num fieri potest ut praedonibus, qui quam in Siciha occupata
habebant terram nondum in coloniae veram formam redegerant,
in mentem venerit trans fretum coloniam constituere?

Num praedonum est ad possessiones vel agros suos dilatandos
alios in consortium vocare neque eadem prôpriis viribus efficere
conari ?

Fac tamen eos Rhegium coloniam condidisse, quae causa esse
potest cur non statim Zanclae quoque coloniae veram formam
dederint, id quod ad alios, qui posteriore tempore ibi conse-
derunt, reiecerunt?

Quid denique sibi volunt verba Strabonis quae haec sunt:

(A£TX T^v vßpiv ov ll^CVTCûV "h\'lKXq TÙV Msad^vlcüv GVŒTyjVXl cpxai

TOV TTÓXsfAOv", unde patet bellum non multo post iniuriam illatam

-ocr page 64-

52

ortum esse, quod bellum eireiter 730 gestum est, dum Limna-
rum scelus secundum auctores supra memoratos non post 786
commissum est?

Haec autem hactenus.

Straboni-Antiocho Tbucydidi fidem abrogare audacius est.
Non multum a vero abhorrere videtur qui perhibet conditum
esse Ehegium ante 724 necnon Zanclam. Quodsi autem Rhe-
gium ante annum conditum est 724, Naxos prima Graecorum
fuit in Siciha colonia a° 735°, necesse est Zancla intra hoc
tempus constituta sit. Iam inspiciatur Scymnus 282—286 ubi
scribit:

MfTÄ TOiÜTOL ï\'xTió. AsovrTvot Ttihiq,

U(nv tÏxowoi. \'\'Pi^yiou Trépxv,

sn) TOÜ Sf TTop^fMV Ksißhvj T^q \'Ltx.sXlxe;,

ZdyzÄt}, Kxtxv^ , lixKX\'nroKtq \'éx xTToma.v, qui cum chronologiam
in coloniis Siculis memorandis semper fere observet, Zanclam
post Leontinos conditam esse verisimile est. Leontinos Thucy-
dides auctor est anno 730° constitutam esse neque multo post
Catanam.

Eodem ergo fere anno quo hae duae coloniae deductae sunt
etiam Zanclam conditam esse concludendum est.

Mox Zanclaei ipsi coloniam Mylas miserunt qua priorem
Zanclae urbis nullam rem gestam apud scriptores legimus. Ut
enim urbem suam tutam haberent ab hostibus et praedonibus,
quia montes in eorum territorio aeque longe aberant a freto
Siculo ac a mari Tyrrhene, colonos mittere ad oram Septen-
trionalem opus erat.

Is erat locus opportunissime situs in hngua ahquot milia
passuum in mare procurrenti. Mylae — ut supra memoratum
est — anno 716° conditae Zanclae quasi clavis erat quae fuit causa

-ocr page 65-

53

cur semper sub eius ditione remanserit neque unquam suae
potestatis colonia facta sit. Quod etiam probare videtur locus Thu-
cydidis VII. 58 qui locus unacum Himera, Zanclae colonia, eius
mentionem non facit; accedit quod Mylarum nummi huc usque nus-
quam in Sicilia alibive apparent neque apparuerunt. Scriptores
alii aliud nomen coloniae Mylis indiderunt.
Apoll. Rhod. 695 (ed. Steph.) x^ppovt^au.
Hecat. fr. 50 (M)

ttoASI

Diod. XIV. 87

„ XII. 54 (ppovpia

Plinius N. H. III. 90 oppido.

Thuc. III. 90 èpóy.xTi.....xapoTróhsi.

Scymnus vÓKsi \'EkX^vih kx) Xiiu,svi.

Schubring KXi^povxicf.

Quae nomina diversa et varia docent Mylas nunquam tanti
valuisse ut apud omnes auctores suum nomen constaret.

Pluris vero est secunda colonia quam Zanclaei ducibus Euclide
Simo et Sacone condiderunt, scilicet Himera i) sita ad eiusdem
nominis fluvium, qui in ora ad Septentriones vergente in mare
off\'unditur, quae est pars insulae quam etiamtum Siculos obtinere
testatur Thucydides VI. 1.

Quod Himeram 2) satis magno intervallo a finibus suis mox
condiderunt non inane testimonium praebet mercaturae et

1) Thuc. VI. 5. 1. Kcù \'l[j.éfx XTTÓ Zxyy.Äyii cçxia-ù-.i vtó EvxP^eßov xcti Xi\'iJ.ou y.cù
SâxcovBÇ, y.cù Xa^^xiSî^ç fùv oi 7r?iSÎa-T0i \'^ÂÙov iç rii\'j xTroixiav, \'^vvcflXiTdv Ss eivTo7/;
XXI ix ^vpcexovtrSiv (puyxSsi;, ijTâ(TSi vty.vj^évTSQ, oî yivh^TÎSxi xci?i0u(j.sv0i. xcà <pciivij
i/.sv ij,stx%v tî?ç te Xx?^xtSsaiv xoà AaipiSog èxpxût}, vói^ifix Si rx XxhxiStxx
sxpxT>i<Tsv.
Cf. Scymnus p. 289 et 290.

2) De origine nominis vide Movers II. 2. 338. de territorio Schubring
Umwand. 437.

-ocr page 66-

54

navigationis apud Zanclaeos quoque florentium sicut Cumis
florueruat. In eandem urbem Thucydide auctore praeter Chal-
cidenses Syracusanorum quoque exules recepti sunt, quos Myle-
tidas vocant, ita ut lingua mixta esset e Dorica et Chalcidica
i. e. lonica. Legibus autem Chalcidicis utebantur. Secundum
Diodorum Siculum XIII. 62. 4 Hannibal anno 409° memor
acceptae Hamilcaris avi ibi a Gelone quondam (480) cladis
milites urbem diruere passus est. Quod excidium factum esse
CCXL annos post urbem constitutam Diodorus auctor est, i)
unde patet conditam eam esse anno 649° a. Chr.

Iam quaeritur quid sibi velit illud MuXyirilx) ? Fortasse sunt
Syracusani expulsi 2) qui primum Mylas profecti inde cum
Zanclaeis Himeram migrarunt: cf. Polyb I. 9 et 23 ubi legitur
^ MuXzJrig xépx. Strabo 3) eo usque procedit ut dicat Himeram
a Mylaeis deductam esse Myletidarum nomine fortasse in errorem
inductus aut quia Zanclaei ex urbe Myhs Himerae urbi con-
dendae interfuerunt.

Fortasse probabilius conicimus si ponimus gentem fuisse
quae suam originem ducat a Myla quodam qui cum tota sua
gente clade accepta a Syracusanis Himeram profugerit. Utut id
est, origo nominis in tenebris latet.

Tertio loco apud Strabonem sermo est de Txupoßsvl^ colonia,
quam VI. 268 memorat his verbis:
Txupo(iéviov Ss tccv èv "TßÄin
ZxyKÄxluv zr\'iTßx. Ex hoc loco apparet etiam Tauromenium
Zanclae coloniam fuisse.

1) Oima-ùela-av \'sTif dictKÓTioc rsTrapâKOVTX. Diod. XXIII. 62. 4.

2) Cf. Thuc. 1. I.

3) Str. VI 272. ùv tî^m [mbv \'l[j,épxv ol iv MuAâTç \'sktitxv T.uyy.Kxioi.
4; Cf. Paus. III. I. 1.

-ocr page 67-

55

Quia autem duae Hyblae Siciliae i) civitates fuerunt, quaestio
oritur utram Strabo hoc loco indicare voluerit.

Altera erat Hybla prope Aetnam ad Symaethum fluvium sita,
quae
ßsi^av apud Thucydidem VI. 94 dicitur, altera, quam
Megarenses Dores occupaverant, ßizpx vocabatur. Secundum
Diodorum Siculum 2) Tauromenium , antea locum natura muni-
turn et muro circumdatum, Dionysii demum temporibus (396 a.
Chr.) a Siculis in urbis formara constituta est, quam oh rem
erant qui
putarentS) apud Strabonem legendum esse rüv h
"T/3a^ ZiKs^cüv, qua emendatione tameu opus non est, nam
Zanclaeos fuisse Siculos, qui Zancla profecti et Mylas et
Hyblam tenuisseut, probabile est, qua de causa Diodori et
Strabonis narrationes conciliari possunt. Apud Scymnum
287 sqq. legimus:

283. Mstk täütä \'S\'à\'nro N^fsu AscvtTvoi TroAig.

286. ZxyKKvj, KciTXVi], KaKKiTroKic; \'hx\'<x7i\'omxv.
nâliv
^dtto toÓtuv ^óo TTÓ^sig, Evßolx ko)

MvXXl KXTCpy,î(Tévi7av STtlKXXOVßSVXl,
slff" \'Ißspx Kx) TxupOßSVlOV SXOßSViJ.
ehh Sf 7rx(}\'xi xxhy,i^swv xutxt ttoksig.

1) Cf. Paus V. 2:3. 5. (c. 438) : \'"Cßf^xim Sé (pxa-tv shai àvâùviij.x. xxi Svó ^a-xv
èv tixsXlcf. ttó
Mi^ ai "TßÄxt, TsÂsxrtt; àxix^iii^tv, ryjv Ss, al^Trsp ye xxi yjv, kxxMvv
(zst^ovx. sxova-t Sé xxi
xxt \'in rx ovÓ{^xtx.

TsÄexrig cf. Her. VII. 156. Thuc. VI. 4. 75 et 94.

TxÄeSirii. Liv. XXIV. 30 et 35 Hyblaeae apes. Verg. Ed. L 55, Ovid. Trist.
V. 13. 22.

2) Diod. XIV. 59. Trpoirrx^xi 7rxpxTAB7v èTi rov ^.ó^pov rov xxÄoiz/^svov TxSpov.
Tourov Sé
xxt£(^ii(pórsg ^trxv XixsAoi, tv^voi fih ro TAifâoç \'ôvriç, {jye/^évx Ss ovk
\'éxovrsi;. Toutsic, Ss ro (X,lv Trpórspov Aiovutrioç iSéScaxst riiv rcov tix\'^liav

rórs S\'ijtt\' \'I/^/A,xc<>vog Trsurùévrsç èTrxyye^ixiç rov Ä0(pov xxréAxßovro. ^Ox^pov
J\'OVTOÇ r our ou, xxi rare xxi (j.srci rov 7róAg/.iov lixouv xurov rs7xoç ^spißx^iö/xsvot,
xxi rîjv TTO^iv
Six to [lelvxi rovg ixi rov TxCpov x^poia-^évrxç Txupo/^éviov c!)vàf4xa-xv.

3) Du Theil. in Strab. L 1.

-ocr page 68-

56

Cum Scymnus et Strabo de Siculis coloniis adeo inter se
concinant, ut ex eodem hausisse fonte appareant (vide adnotati-
onem in pag. 45), Scymnus autem Tauromenium inier Chalcidenses
colonias recenseat, consentaneum est Zanclaeos Hyblaeos apud
Strabonem non Siculos dici sed Graecos colonos, qui Tauro-
menium vel occuparunt vel aedificarunt eodem fere tempore quo
Himera condita est. Prorsus igitur ab bis diversa sunt quae
ducentis et quinquaginta fere annis post facta esse narrat
Diodorus.

Quodsi utramque componere conaremur statuendum foret
Tauromenium priscis iam temporibus extitisse, deinde vero
dirutum ut alia Siculorum oppida, Dionysii i) denique tempo-
ribus denuo esse aedificatam. Attamen dubitationem movet vox
ixo^éi\'ii apud Scymnum, nam Tauromenium ab Himera longis-
sime abest. Meineke legit „Xsyoy-kwi" sed quam ob rem? For-
tasse aliud Tauromenium baud longe ab Himera dissitum,
eodem fere loco quo Cephaloeduim posterioribus temporibus
memoratur, indicatum esse, quod Strabo cum nota posterioris
aevi urbe confuderit, Carolus Müller in Geogr. Graec. Minor
I. p. 208 conicit. Quae coniectura autem parum probabilis
videtur.

Quia coloni fere semper leges mores cetera omnia e patria
secum in colonias transferebant, in republica Zanclaeorum, ut
in omnibus Chalcidicae originis civitatibus, Charondae Catanensis
leges viguisse in dubium vocari vix potest quod disertis verbis
a Thucydide affirmatur qui dicit Himerae 2) leges Chalcidicas
valuisse, quo nomine procul dubio eum Charondae institutasig-

1) Diod. Sic. XIV. 87 et XVI. 7.

2) Thuc. VI. 5. 2. v6{M[j.(x. $è rx XxÂy.iSixk èxpxrt^iTsv.

-ocr page 69-

57

nificare statim agnoscet qui Aristotelis Politicam i) inspexerit.
Necminus certum videtur summam imperii hic ut in ceteris
Chalcidensium coloniis penes optimates fuisse, quibus tamen
non genus sed census potestatem adderet. TißOKpxTix igitur in
his oppidis valuit. Secundum Heraclidem Ponticum fr. 25 in
Chalcide ^^lynroßhoir et in Cymis mille nobiles regnabant.
Quae cum ita sint, haud scio an trecentos viros illorum rebus
praefuisse ex Herodoti verbis 3) colligere nobis liceat, quem
admodum Rhegii Leontinis \'\'•) Crotone et Agrigento mille viros
potestatem tenuisse constat.

Cum autem in his Sieiliae coloniis omnia ea adessent, per
quae (cf, Aristot, in Polit. YI, 4. 1 et 3) plebs crescit et ado-
lescit — ut mercatura navigatio alia eiusmodi — mox contro-
versiae subinde ortae sunt inter nobiles et plebem , qua discordia
saepe nonnulli usi sunt ut specie plebi faventes oligarchiam
perverterent, tyrannidem inducerent, contra quos TißoxpxTix
secundo Marte pugnare poterat.

Septimo aevo a. Chr. Charondas et Zaleucus leges scriptas
inducere magnopere studuerunt, quibus legibus Tißoxpxri^. auxilio
venirent.

4) Arist. Polit. II. 9. 5.: voij-o^irxt Jg èyévovro Zxâsukôi; rs Aoxpolç rolç ètti^s-
Cpvfioii;, xcà XxfûivSsit; a Karxvcâoç ro7ç aurov TToKircui xcù rcâç, ciÄhctn; rcuz
XctÄxiSixulq "KÓKsa-i
tâ7ç Ttsfi \'\'IraK\'tav xcù Y.ixshiciv. Cf. Ileracl. Pont. fr. 25

2) Her. V. 77. oi S^iTTTroßorai ix&Ksovro oî Ttr&x^tq rmv XcüäxiSscüv.

3) Her. VI. 23. roî/ç Ss xopvcpct/ouç auräv rpi^xotriovc; \'sSwxs ról<Ti Xct{J.îoiiTi

XXTXG-Cpâ^Cit.

4) Arist. polit. V. 10. xcù sîg rvpccvviSa iJ.srccßäKÄst g| oÄiyapx\'cii- ■. äa^xuraic.

5) ZxÄsvxog cf. Diod. Sic. XII. 20. XapMai; cf. Diod. Sic. XII. 11.

-ocr page 70-

Zanclae urbis res gestae usque ad Anaxilai

mortem.

De Zanclae primis temporibus nihil apud auctores invenimus.
Libri Diodori, quos haec eontinere conicere licet, perierunt;
ceteri rerum scriptores prorsus silent, attamen in promptu
manufestumque est hic aeque ac in aliis Siculis urbibus saepe
discordias civiles factas esse praesertim quinto et sexto saeculo
cum tyranni rerum potiti nimis imperios\'i essent.

Per breve autem tempus, cum duo hostes extern! insula potiri
studerent, discordia civilis substitit et omnes urbes viribus in-
tentis hostes expulerunt, quorum alter erat Malchus i) Cartha-
geniensis qui anno 535° ante Chr. n. Sicdiam expugnare conatus
est, alter
Dorieus s) Lacedaemonius qui e Lybia in Asiam
Minorem transgressus Crotonem et inde anno 500 a. Chr. Siciliam
vectus est ut insulam illam suae ditionis faceret. Utriusque
consilium ad irritum cecidit, quia incolae ex omnibus urbibus
sibi invicem auxdio venerunt, quamquam tyrannis iam multum
in Sicilia florebat.

Reipublicae Zanclae porro forma, ut in plerisque Sicihae
oppidis, in tyrannidem mutata esse videtur sub initium saeculi
quinti ante Chr. natum. Anno 498° Naxos Callipohs Zancla

1) Just. XVIII. 7.
%) Herod. V. 42/47.

-ocr page 71-

59

Leontini sub potestatem Hippocratis tyranni Gelensis venerunt,
qui ipse révéra in his urbibis non regnavit sed usurpatoribus
suis ministris usus est Ainesidemo Lcontinis et Scytha Zanclae.

Unde Scythes venerit et quo modo ad regnutn et tyrannidem
pervenerit latet. Sunt qui perhibeant i) eum Inycinum esse,
quod nomen ei inditum esse suspicor, non quod revera ft/\'ivyjccj
sive "IvuKi natus esset, sed quia postea eo in exilium missus est.
Verisimile enim non videtur quemquam in patria sua exulare.
Alii putant in Darii regis aula eum iam vixisse, antequam
in Siciliam iter fecerit et rebus Zanclaeis potitus sit. Haec
vero opinio nullo loco, quod sciamus, fulcitur et vitiosa videtur;
nam quae Herodotus VI. 24. scribit ad ea tantum pertinent,
quae facta sunt post Scythis ex Inyco effugium.

Pauca quae de Scytha legimus nos certiores faciunt immitem
tyrannum non fuisse. Semper Siculorum potestatem minuere
conabatar ut Graecorum augeret, quod ut efficacius perpetraret
Graecos colonos ad insulam alliciebat. Diu iam Graeci ex
Asia Minore et Graecia in mari Mediterraneo vagabantur et
apud Strabonem 3) legimus Phocenses iam anno 600° a Chr.
Massiliam condidisse.

Quo autem statu Graeci Asiam Minorem habitantes eo tempore
erant ?

Cum Graecorum et Persarum classes ad Ladam insulam con-
fligerent, Persas victoriam reportasse constat propter Samiorum
corruptelam et Graecorum maximam discordiam. Persae Mileti

1) Aelianus Var. Hist. VIII. 17. Herod. VI. 24. Animadverteiidum est ea quae
Aeliaiius tradit ad verbum descripta esse ex Herodoto.

2) Siefert p. 24. Ebel p. 17.

3) Cf. Melzer I. 149. (Timaeus) Strabo IV. 179.

4) Her. I. 103/163 narrat Phocensium urbem iam 542 deletam esse,

-ocr page 72-

60

tyrannutn Aeacum pro meritis Sami regno donaveruat i). Aderant
in Asia minore tum maxime Zanclaeorum legati petentes ut
lones ad „Kxxijv \'
Ajctj^v" venirent, Siculos inde secum expel-
lerent. Quod cum ceteri abnuissent, iis Samiis, qui contra
Persas pugnaverant quique ditissimi ibi erant, placuit ut emig-
rarent potius quam in Aeaci et barbarorum potestatem redire
cogerentur. Samii tum uni ex lonibus eo profecti sunt unacum
Milesiorum qui patriae perniciem effugiebant. Sed postea a
priore consilio decesserunt. Et enim, cum Siciliam itinere
peterent, Locros Epizephyrios venerunt eodem tempore quo
Zanclaei Siculorum urbem, quam Samiis simulac appulissent
daturi essent, oppugnabant,

Sed enim Anaxilaus, Rheginorum tyrannus, cui cum Zaa-
claeis, qui semper cum Rheginis tamquam socii et interdum
etiam sub eodem duce vixerant, inimicitiae intercesserant,
Samiis persuasit ut Kxx^ \'
Ajct^ omissa Zanclam ipsam occupa-
rent, quae urbs opportune sita, plane constituta facile sine
ullo periculo capi posset, quia ab incolis, quippe qui omnibus
copiis castra movissent, tunc deserta erat. Qui cum Anaxilai
hortatu Zanclam cepissent, Zanclaei postquam urbem suam
occupatam esse audierunt, illico cum ipsi, rege duce, urbi
consilium tulerunt, tum Hippoeratem Grelae tyrannum advoca-
runt, quocum foedere — ut supra vidimus — coniuncti erant.
At hic simulac eo venit Zanclaeis qui sero vénérant extra
urbem occurrens Scytham eiusque fratrem Pythogenam in vin-
cula coniectos Inycum misit, quia officio suo functi non essent
propria urbe sine defensione relicta ut aliam caperent. Sociis

1) Her. III, 120/125. 139/149.

2) Her. VI. 23.

-ocr page 73-

61

proditis ciitn Samiis se coniunxit ea conditione ut omnium
rerum quae nioveri possent et servorum qui in urbe erant
alteram partem acciperet et omnia quaecumque Zanclaeorum in
agris erant eorumque totum exercitum, Rbegini urbem haberent.
Sic plerosque Zanclaeorum ipse pro mancipiis habuit, quorum
primores trecentos, ne postea sibi insidiarentur, Samiis interfi-
ciendos tradidit i), qui nihilominus vita iis pepereerunt, in civi-
tatem receperunt. Scythes autem, cum Inyco e carcere effugisset,
Himeram et inde ad Darium regem se contulit, a quo benigne
exceptus iustissimus
dictus 2) et permagni factus est; in aula
Suzis vitam degit et exacta aetate mortuus est.

Cum Samiis Cadmus quidam filius Scythae Coï regis Zanclam
venerat, de quo item paulum innotuit nisi quod Herodotus VII.
164. refert:
h Katy^og cvroç Trporspov toÙtoùv TTtxpxts^xf^st/oç Trxpx
TTûiTpoç Tijv Tupxvvitx Kc!}ccv SU ßsßi^üuTxv, snûv TS shxi xx\\ tsivoû
STTlévTOi; outsvog
, XKX\' XTTO tlKXlOaÛvi^Ç , s: [/,S(TOV KcpOlJl KXTXÙs)q TViV
xpzhv
o\'ix^tci SÇ Zms^ji^v, hôx ßsrx \'Zxyt.im f(7%fTfl kxi kxtoiy.jjos

TTÔXlV K. T. K.

Siefert necnon alii putant huius patrem eundem Scytham fuisse
ac Zanclae tyrannum, quae autem non probantur, quippe quae
ex Herodoti verbis elici non possunt ; sin minus enim Herodotus
VI. 24 3) natravisset Darium hunc Scytham Coï regno honoravisse.

1) Herod. VI. 23

2) Aeli.iii. Var. Hist. VIII. 17. haec fere affert: Quondam venia iter faciendi
Siciliam impetrata eo profectus est. Reversum Darius
„Sixxidrarov" appellavit ;
fidem praestitam co magis miralus est, quoniam Democedes Crotonensis eodem
pacto profectus lumquam rediit, quae erat causa cur hunc
„xiixia-rov" diccret.

3) dé à TÜV ZuyxKcilùiv (j.oi\'jccpxoz èx t^ç ^Ivóxov £xdidf^(rxsi \'IfJ-éfvtv,
sx Si tctutijç TTixpîîv iç t-ijv \'Atriijv xai &vsßvj Ttccpct ßc«!■lÄéc^ Axps7ov. Kxi /à-iv èvoi^t(rs
Aape\'ioi; xâvTûiv àvSpciv
Sixuiótxtov slvai, \'àtroi ix t^ç \'EAAaJoç Trap\' saiuróv xvsßi^trxv.
Kis;.\' ycep Txpxinia-xiJ.svoç ßxcrlÄéx li "Zixs^iyfv
xttixsto xxi xlrtt; èx trjç ZtxsM^q
iTeîrru TTxpx ßxa-iÄsx, èç o y^pxi i^éyx \'oÄßio^ èùiv srsÂsvTi^a-s iv Tlépa-fia-i.

-ocr page 74-

62

Si apud Herodotum VIL 164 „Trxpà legimus, facile

credi possit ut Cadmus nonnullos annos post Samiorum adven-
tum 60 venerit, quod tamen probabile non est quia Thucydides
VI. 4. 6 scribit. . .. nug Is \'Lxßioug \'Avx^Uxg \'P^y/i/ojv TÔpxwog
ttoKXc^ uo-repov szßxKcov x. t. a.

Necnon animadvertendum est omnia . quae Herodotus VII.
164 narrat ante Xerxis expeditionem (480) facta esse, quod
temporis spatium a Scythis exilio (492) duodecim scilicet annorum
Yix sufficeret ad haec omnia capienda, praecipue si rationem
habemus quod Scythes multos annos Suzae egit.

Sin „ßSTx 2.51,ci/a)^" legendum haud dubium est quin Cadmus
Zanclam venerit sive unacum Samiis sive paulo post eos, quippe
qui patrem suum expulerunt et mox ipsi eiecti sunt, qua ex
re plane apparet hunc Cadmum Scythis tyranni filium non
fuisse. 1)

Quae quo anno gesta sint incertum esse omnino non potest
cum Persarum et Siciliensium res conferre nobis liceat. Cum
enim Zanclam a Samiis subiectam esse patet inter annos (494)
quo Anaxilaum ad. tyrannidem pervenisse constat 2) et (491)
quo Hippocrates mortuus est 3), tum Miletum \'i) haud dubie

1) Utrum igitur hoc loco vapk an //sra legimus paulum differt et niliil ad
rem pertinet.

2) Exiit enim 476 a Chr. cum octodecim annos regnanat (Diod. XI. 48).
Imperium suscepit 494.

3) Gelo diem supremum obiit (Diod. XI. 38) anno 478. Cleander, Gelae
optimatium imperio everso tyrannidem obtinuit 505 (Her. VII. 154). Hoc
interfecto a Sabyllo Gelensi Hippocrates filius regnum suscepit 498. Quo
mortuo Gelo pro liberis eius regnum sibi arrogavit 491.

4) Inter Miletum captam et pugnam Marathonicam, quam 490 commissam
esse nemo negat, quattuor tantum annorum spatium intercedere perspicuum
est legentibus Herod. VI. 18. 43. 45. 46. 48. 94. Sunt qui Herodotum negli-
gentiae accusant ut doctissimus Bentley Opusc. p. 235 sq. ed Lips, qui falsa

-ocr page 75-

(33

(494) captam esse pro certo habemus. Itaque Samii urbe Zancla
potiti sunt circiter 493—492.

Ceterum quod Herodotus VII. 154 memoriae prodit Hippo-
cratem Zanclaeos oppugnasse —
ttoKwpksovto; non satis recte
scriptum — et in servitutem abduxisse, ad hoc unum pertinere
videtur quod Samios adiuvit et Zanclaeos pro mancipiis accepit,
nam cum Zanclae appropinquaret urbis exercitus extra urbem
Samii Milesiique in urbe erant, iusta igitur urbis oppugnatio
facta non est.

Sed cum ad illud iam tempus pervenerimua, spectare necesse
est quae Pausanias de Anaxilao et Messeniss narrat, quam-
quam nemo est, quod sciam, qui fidem ei conciliari conatus est.
Ille enim
scriptor 2) tradit Messenios, qui — ut supra apparuit —
Rhegio urbi conditae interfuerunt et post primum bellum Mes-
senicum (724) Alcidama duce eo profecti sunt, iterum a Lace-
daemonus bello devictos (668), cum Gorgo et Manticlo ducibus
de emigratione cogitarent sed ambigerent etiamtum quo se
verterent, ab Anaxilao Rheginorum tyranno invitâtes in
Italiam venisse; deinde eius auxiho usos Zanclam expug-
nasse urbique Messanae nomen posuisse, Zanclaeos, qui ad
aras et sacra deorum confugissent, a Messeniis vita condonatos
esse, tametsi Anaxilaus ad unum omnes interfici iussisset, Man-
ticlum Herculi Manticlo templum extra moenia dicasse. Haec

temporum ratione ductus, cum Miletum captam esse crederet 497, Anaxilaum
tum nondum tyrannum fuisse contendit cum Samii Zancla urbe potirentur.
Immo haec ipsa quae de Anaxilao traduntur magis firmare videntur supra
de Mileto dicta.

1) noXiopKéovroç yap \'iTTroxparsoi; KaA/fTroA/ifTiZç rs Kxl Nce\'^ioui; Kcci ZctyxAcciovi;
TS xxt AsovThov(; y.câ Trpoç x. T.
A TcHv Se sItov Trcf^tcov Tovraiv ttA^v XvpzKOviTscav
ohSsiJ-icc 7ré<psvys SovXoo-vvtjv Trppç \'iTTTroxpxTeot;.

2) Paus. IV. 23. Paus. VI. 2. 4.

-ocr page 76-

64

acta esse quattuor annos post Irani captam 664. Hactenus
Pausanias,

Verum quae ille tradit nullo omnino antiquitatis testimonio
firmatur. Ut enim primum perlustremus quae ipse aliis lociis
de Messaniis affert, ne iniuste in eum agere videamur, duorum
Messaniorum nomina exstant qui Olympiis vicerunt, qui uterque
ex Zanclaeorum posteris fuerant i), neuter tamen ante 492
victoriam comparavit. E quibus alterum Symmachum (428 et
424) stadio bis palmam reportasse accepimus alterum Leon-
tiscum Pausanias bis Olympiae, semel in Pytbiis lucta victorem
perhibet, cuius vero aetatem, quamquam non additur, coniectura
assequi licet. Eiusdem enim, qui eius statuam fecit, Pytha
gorae Rhegini opus fuit Astyli Crotoniatae statua, quem 488 —
484—480 vicisse tradunt, postremis duabus Olympiadibus Syra-
cusanum nuncupatum 3) Itaque ne Leontiscum quidem ante
annum 492 victoriam reportasse probari potest. Quod autem
de Herculis signo exhibet cum Amazona dimicantis, dono
Euagorae Zanclaei, opere Aristoclis Cydoniatae, ad nihil probat
cum aetatem constitui posse ipse neget 4). Neque priori tempori
adscribenda est calamitas, qua Messanios affectos esse narrat,
cum Rhegium chorum sollemnem mitterent; nam statuas pue-
rorum mari abreptorum chori magistri tibicinis Callonis Elei
opera esse dicit, epigrammata autem
postea ab Hippia sophista
. addita, quern Socratis aequalem fuisse nemo ignorât. Itaque
neque Pausanias ipse probat quae (radidit; et apud alios auctores

1) Paus VI. 2. 4. sïvui Sé ol \'Zmthmroti acä rovrovç, t«v âpx^\'\'^\'^ Zayy.KcJoiv, kcù
ol Msa-u^fv/ot/ç <pci(riv.

2) Diod. Sic. XII. 49 et 65.

3) Paus. VI. 43. Dion. Halic. VIII. Diod. Sic. XI. I.

4) Paus. V. 25. 6.

-ocr page 77-

65

tantum abest ut Zanclae a Messeniis captae mentio fiat, ut ne
nomen quidem urbis Asinius Quadratus a Messeniis ortum esse
putet sed futilissima et ineptissima derivatione utatur, quam
profecto non adhibuisset, si vera essent quae Pausanias attulit
Verum contra Pausaniam omnis fere antiquitas testatur, neque
ipse sibi satis constat. Haec tamen omnia repetere supersedemus,
cum luculentissime eum vir doctissimus 2) refellerit, ex cuius
argumentis hoe unum commemorare liceat, quo Pausaniam suis
ipsius verbis refutari docet: quod enim Anaxilaum rheda mulari
Olympiis vicisse constat, hoc autem certaminis genus septua-
gesima demum Olympiade institutum esse 3).

Iam vero verisimile non est eos, qui duos eius nominis viros
Rhegii tyrannidem tenuisse sumpserunt, recte id contendisse,
non enim fieri potuit ut uterque primus civitatem Zanclam
appellaret Messanam. Nec si recte contendissent Pausaniae
auctoritatem servarent; nam Himeram, quam Thucydides aperte
Zanclaeorum, non Messaniorum coloniam vocat, viginti fere
annis post conditam esse iam memoravimus quam alterum
bellum Messeniacum finitum est. Insuper legimus apud Pau-
saniam V. 26. 4:
„tov yap SJj 1,ßiy,uSov toütov \'Hpólorog ïcpvj iv roTg
Koyot;, ug \'Avx^b.x
toü iv \'Pi^yicp rvpxw^crxvTog ysvóy.svog SöDAo? xx)
Txßlxg TÜv \'\'hvx^\'iKx xpmjLXTuv et verisimile est, si duo fuissent,
sriptorem distinctius indicaturum fuisse ad utrum ea spectarent.
Cf Herodotus VII. 170.

Quae cum ita sint, ex omnibus quae Pausanias memorat
haec tantum vera enucleari possunt, Messeniorum partem

1) steph. Byzant. s. v. Mea-a-^vii. \'Ea-T/ xceï aAA;^ Msa-i^vij t^ç ^iks^^iûh;, kcÙ

dl\' ivoi; vtto twv Suo ttorixizctiv (J.stra.^oiJ.svy^ ^ c5ç ^Kryhioc, KovâSparÔQ (pi^o-iv,

2) Bentley, Opusc. phil. p. 233/24G ed Lips.

3) Paus. VI. 9. 3.

-ocr page 78-

66

Rhegium abiisse, unde postea ab Anaxilao Zanclam colonos
missos esse apparet \').

Ilaud multo postquam Samii Zancla potiti sunt, Anaxilaus
Samiis non tam eiectis quam missis novis colonis, qui commu-
niter cum Zanclaeorum et Samiorum reliquiis ibi degerent,
urbem in suam potestatem redegit. Iam statim id consilii
habuisse nec tantum odio Zanclaeorum ductus Samios ad urbem
capiendam incitasse videtur, sed etiam cupidine potestatis augen-
dae motus, cum baud ignoraret eum futurum freti dominum
esse, qui Zanclam et Rhegium simul teneret.

Samii, qui Anaxilao maximam fidem habebant, facile ex urbe
eiecti sunt. Ex quo tamen verbo „eicere" omnino non effici
licet omnes Samios urbem egressos esse ; vocabulo enim Herodoti
intelhgenda est factio quae urbi tunc temporis praeerat,
non omnes privati 3). Hi cum privatis Zanclaeorum, qui antea
isdem de causis ibi remanserant, et novis colonis Rheginis
(Chalcidensibus) Messeniisque eam variorum populorum farraginem
composuerunt, quam Thucydides YI. 4. 6. memorat. Isdem,
quibus haec facta sunt, temporibus urbem Zanclam Messanae
nomen accepisse videtur; de ipso quidem anno satis non constat,
sed coniectura verisimili assequi licet.

Aliud alii de urbe Messana et nominis origine scriptores
tradunt.

Strabo YI. 2. 3. urbem vocat ntîœfix tcóv msjat^vlccv tùv h
UsXoTrovviïffqj, civ T0vv0[j,x XxyzX^ Trpérepov

Thuc. YI. 4. 6. Tohg Va Hxi/.iou; \'Avx^i^xg \'P^ylvm TÙpxvvoq où
ttoXK^ vtjTspov ixßx^MV ax) t-^v ttoXiv xùto: (cod. xÙTOÏç)

4) Quod autem do Messeniis eadem fere tradit quae Herodotus de Samiis,
id nescio an satis explicetur studio urbis nomen deducendi.
2) Paus. VI. 2. 5. Diod. XII. 49. G5.

-ocr page 79-

67

(ZI/êpCCTTCCV ohltTXÇ Mf (Tfl-J^l\'ÎJV IZTTO TÎjç kxUTOÙ TO Xf^^JOV -TTXTpßoq
XUTCOvÖfJLXtTSV.

Diod, XV". 66, ubi de Messeniorum reliquiis loquitur: Kz^i

TivU XVTÙCV slg Ks^pxXXi^vlxv s^sTTSdov, Tin; Vh ILmsXi^

T\'/jV XTT^ ixsivctjv OVOfAXTÛsÎŒXV KXT^Xy/TXV.

Her. VIL 164. Kx\'Sfx.og sa-x^ f^sTx \'Lxixixv wixiv TxyxX\'/iV, t^v
ig ^stju\'l^vviv ßsrxßxXÖvtxxv to ovoßx. Is igitur novum nomen
Samiis hue ante Anaxilaum migratis attribuit.

Horum scriptorum, ni fallor, Thucydides conciliandus est
cum Ilerodoto, ut infra videbimus, imprimis si animadver-
timus Thucydidem scribere:
ov itoKX^ vaTspov postquam
Samii eo venissent.

Quod si quis i) inde Messanae nomen ortum esse putet
quod Samii Messenios aut secum duxissent aut statim in urbem
recepissent, anteaquam Anaxilao subiecti sint, opinionem
nullo veteris scriptoris testimonio confirmare possit neque illa
cum Herodoti aut Tbucydidis narratione congruat. Ne Scymnus
quidem Chius, qui versu 292° lones Samios Messanam condidisse
memorat, Messeniorum mentionem facit.

Antiquissimi numnd, in quibus nomen Messanae inscriptum
est, eisdem figuris Iconis et tauri capitibus insigniti sunt ac
Samiorum nummi, unde concludendum est Samios eodem tem-
pore quo hi nummi cusi sunt in urbe Zancla maxime valuisse.
Quia vero Rhegii eodem tempore isdem signis nummi exstabant,
neque tamen unquam Samii in urbe Rhegio quidquam potuerunt,
non fieri potest quia Anaxilaus his nummis Rhegienses uti
passus sit cum amicitia sibi intcrcederet cum Samiis Zanclam

i) Millingen, Recueil de quelques médailles grecques inédites p. 25.

-ocr page 80-

68

habitantibus, sicut postea Samiis eiectis nummorum signa re
vera mutavit.

Samios autem nomen Msira-ijviiu sive M£i7crdv:iy \') urbi indidisse
nummosque hoe nomine insignitos cusisse inde profluisse potest
quod Anaxilao, natu Messenio, gratias hoe modo agere vellen t
pro magno tam pulchrae urbis sibi donatae beneficio. Idcirco
non nimis audaces nobis videmur si perhibemus Messanam
appellatam esse ex antiquae Anaxilai patriae nomine atque
hoc factum esse eodem vel altero anno quo Samii in Siciliam
pervenerint. Ex scribendi ratione „Mstrcrdi/ioi" perspicuum est
Anaxilai temporibus Dores in urbe praecipuas partes habuisse.

Sicut iam diximus Anaxilaus postquam Samios eiecit nummos
aliis signis cudendos curavit plerosque notatos lepore et rheda
mulari, cum quibus conferantur quae legimus apud Pollucem
(Onomasticon) 5. 75:
\'Avx^îKxq b \'Pi^yTvog ovjy/i;, ccq ^AmTOTkXviq
0>l(rlv,
t^g ZixsXÎxg tsccç xyôvov Äx^äv, o Sf s\'lcxyxy^v ts xx)
ôpsxpxg, ÔfZOU ts xx) \'0?.V,U.7riX vix^TX? XTT\'^v^ , Tç5 v0[jj<jl/,XTI TÎôv
\'Pyiylvccv
svstÙttcc^sv xttvjy/iv xx) hxyûv.

Rhedam notatam hanc originem habere facile potest sed
leporis origo longe petita videtur; multo probabihor coniectura
est Headii dicentis leporem sacrum fuisse Pani, qui deus
Messanae in magno honore esset 3).

1) Torremuzza tab. 47. 5 et 8. nummos perhibet leporis signo notatos, in
quibus
mes2eni0n legimus, tab. 45. 1. nummos leonis capite insignitos,
quibus
messanion inscriptum est.

Apud d\'Orvillum tab. 3. nummos lepore et rheda mulari notatos vidimus,
in quibus
me2sani0n legitur, dum tab. IV nummus capite leonis inspicitur,
cum scriptione
me2seni0n.

Holm, IH tab. I, MESSenion in nummis habet et cum capite leonis et cum
rheda mulari, qui nummi secundum Holmium tempore antecedunt iis in
quibus
mess anion legitur. Cf. Head. H. N.

2) Head, Hist. Numm. 93. Holm III, p. 576.

-ocr page 81-

69

Messanam his temporibus a partibus Doribus stetisse legimus
apud Thucydidem III. 86 \') ubi disserens de urbibus quae
primae expeditioni Siculae interfuerunt Messanam inter Doricas
urbes ponit necnon nominat inter septem urbes, quas Nicias
enumerat ut Athenas avertat ab Alcibiadis insano consiho,

Sed haec hactenus.

Ut igitur CO redeamus unde oratio digressa est, paucis
perpendamus quae de Anaxilao ipso traduntur. Anaxilaus,
Cretinis filius a Messeniis genus duxit qui variis tempo-
ribus Rhegium commigrasse et usque ad Anaxilaum summos
\' ibi honores gessisse feruntur Ipse cum primus optimatium
imperium in tyrannidem convertisset (495/494), non ita multo
post novam Samiorum rempublicam in potestatem suam redegit,
anno fortasse 493°. Certe Diodorus, quem propter distinctiorem
temporum rationem ab ipso adhibitam aegre ferimus nos deficere
in rebus ante pugnam Salaminiam gestis, Anaxilaum dicit
Zanclaeorum et Rheginorum regem post duodeviginta annorum
regnum vita discessisse. Sic nihil discriminis apparet apud
Diodorum inter initium regni Zanclaeorum et Rheginorum.
Ceterum, quod ad tyrannidem pertinet, bene audit, aeque ac
Gelo Syracusanorum Theron Agrigentinorum tyranni 5). Uxorem

1) Thuc. III. 86. ^öjzi^xxoi Se to7ç (/.Iv Xvpxnoin\'cit; iicrxv tàîjv KaiJixpivxiaiv al
aKKai Actip/Ssg TÔ/,siç, a\'iTTüfi aai
tt/jÔç t^i/ rwv AaKsSaii^ovi\'ajv ro tt^mtov

Tcv 7ro?iSizov ^ui^i^ax\'xv irâx^^o\'av, ov i^évroi \'£vvs7roAé[4>ja-av ys roli; Ss Asovrivoii;
al XahKiSiKai TróAsii xat Kai^âpiva Tîjç SI \'Ira^iaç Aoxpoi (jlsv ^.vpaxocriuv ija-av,
\'Vviylvoi Se Kara ro ^uyysvsç
Aeovr/vwv.

2) Her. VII. 165.

3) Paus IV. 23 eum quarto gcnerc ab Alcidamida ortiim facit, quem Ithome
capta emigrasse ait.

4) Strabo VI. 395. Heracl. Pont. fr. 25.

5) Just. IV. 2. eum iustitia cum ceterorum tyrannorum crudelitate certasse dicit.

-ocr page 82-

70

duxit Cydippam, Terilli filiam, Himerensium tyranni^), non
tamen liquet an ex altera priore iam liberos procreaverit,
Cleophronem scilicet sive Leophronem 2) et filiam, cuius nomen
latet, quam Hieroni uxorem dedit 3).

li quidem liberi, quos ex Cydippa genuisse videtur, parvuli
admodum eo tempore erant cum pater mortuus est. Ipsum
cum Messauae tyrannidem sibi comparasset, Cleophroni filio
Rhegium tradidisse non improbabile est, praecipue quia Schol,
ad Pindari Pyth. II. 34 adnotat:

X\'ü) K\\S0:ppj3v 0 toutou TTxTç \'itxxixç outeç tupxvvoi, Cl
[ûv sv Msij<j\'^yifi t^ 2(JCfA/xî5 ô sv \'Pj^y/;^ to Trsp) ^rxxixv z. t. A.

Leporem primus in Siciliam transtulisse fertur et eodem fere
tempore Olympiis mulis vicisse, cui victoriae Simonides epinicium
scripsit : cf. Heracl. Pont. fr. 25 :
hupxvv^ts xùtôcv \'avx^ikxç
Ms(Tcr)^viog Six), viK^crxq \'OhupcTTix ^fxióvoig, s\'iarixffs rohg "EP\'.\'A\'/jvxç ,
kxl tiç xùtov s7:s(tkc>3\\psv sittuv outog ti xv sttolsi viki^uxç "itrtroig ]
\'ETTor/jas Sè xx) STTtvimov

XxtpSTS XSXKoTTÔ\'^CCV ÔW/XTSpsg \'iTTTrUV.

Quod Schneidcvi^in ad hoc Simonidis fragm. 17 mirum quanta
fiducia contendit, filium cius banc victoriam adeptum esse,
patrem vero victorem renuntiandum curasse, nobis quoque in
mentem venit, accuratius tamen Athenaei loco inspecte nimium

1) Herod. 1. c.

2) Ex variis scribciidi ratiouibus prae ceteris mihi arridero fateor haue
.,KÄs0<ppciiv" («Asoç—(pp>^v) uiulc Asó<ppctiv, quod apud Diou. lialic. XIX. 4. iegitur,
depravatum esse putamus. Praeterea vercsimilius videtur, cum Anaxilaus
Messenii i. e. Dorici generis fuerit, filio inditurum fuisse Lapliroiiis potius vel
Laophronis nomen quam Leophronis.

3) Schol, ad Pind. Pyth. I. 112.

4) Cf. Briuiet de Presle 142. 1. Just. XVI. 3, ubi narrat Lcopronem Messanae
tyrannum fuisse. Leophronem Rheginoruin tyrannum memorat, sed eum
alterum fuisse iam vidimus.

-ocr page 83-

71

coniecturae tribuere veriti sumus. Saepius quidem fiebat ut
filius qui Olympia vicerat eius victoriae gloriam patri relinqueret,
verum duo argumenta quominus Anaxilai filium id fecisse
credamus obsistunt :

Num credibile est Anaxilaum tam arrogantem fuisse ut num-
mis suae tyrannidis quadrigas mularum incudendas curaverit,
nisi revera victor fuisset?

Num cecinisset Simonides Anaxilai patris victoriam, cum
filius Cleophron Olympiis vcrus victor fuisset, sicut omnes Zan-
claei et Kbegini quin etiam omncs sui acquales si non viderant
at certe audiverant?

Quo tempore Anaxilaus Olympiis vicerit omnino non coqstat.

Porro „vxû<rTa,û,ucv" ad ro ZzjääizToi/ aedificavit \'■), quo piratas
per fretum navigare probiberet.

In dubium vero vocanda sunt quae de ultimis eius annis
accepimus. Anno enim 481° socer eius ïerillus, Crinippi filius,
a Therone Agrigentinoram tyranno 2) Ilimerensium regno
ciectus Carthagenienses auxilio vocavit^). Qui cum inter ipsos
et Persas convenisset iis in Graecia ac sibi in Sicilia Graccos
debellandos esse, ingenti rerum bcllicarum apparatu facto sta-
tim arrepta occasione Siciliae subigendae trecenta milia militum,
naves longas plures ducentis, insuper tria milia onerariarum mi-
seruntIlamilcare duce, Ilannonis filio.

1) Strabo VI. 1. 5.

2) Tlicron, Acncsiclaini liluis, Agrigenti summa reruia [lotitus est anno 488";
mortuiis est, cum sedecim annos regnasset. cf. DioJ. XL 53.

3) Quae est causa cur Gelo non statiin au.xilio vcnerit? Nam verisimile est
ad Gclonem legatos misissc antequam Carthagenienses advocati navcs appu-
lerunt.

4) Ephorus: Diod. XI. 1. ïimaeus: Diod. XI. 20/20. Simonidis epigr. 196.
Schneidewin. Timaeus: Polyb. XII. 26b. Her. VII. 158—167. Ephori fragm.

-ocr page 84-

72

Gelo Syracusanorum tyrannus in tempore Himerae a Cartha-
geniensibus iam circumdatae auxilio venit et eruptione facta
multos captivos secum ducens incolis iam despcratis animum
addidit. Postridie a nuntio captivo, qui a Selinunte ad Ha-
milcarem missus erat, accepit Selinuntiorum \') equitatum se
cum Carthageniensibus coniuncturum esse, quam oh rem Gelo
prima luce suos ipsius équités clam ex urbe profectos Cartha-
geniensibus appropinquare iussit. Quod cum bene ac feliciter
eveniret causa fiebat cur Gelo apud Himeram flumen Cartha-
geniensibus ingenti clade repulsis Siciliam liberaverit (480).
Attamen illo certamine haud scio annon diu turbata sit ami-
citia, qua Anaxilaius cum Syracusanorum tyrannis coniunctus
fuit, tam cum Gelone, cuius erga ipsum mérita
referuntur
quam cum Hierone, quocum affinitatem inierat.

Tertio inde anno, ut Gelo morbo confectus est, Hiero frater
regnum suscepit pro filio eius 3), Neque multo post Anaxilaus
Locris Epizephyriis nescio qua de causa bellum intulit unacum
filio Cleophrone ; mox tamen destitit, cum Hiero, qui aegre
ferebat Anaxilaum vxójrxiucv ad fretum Siculum aedificasse
qua re fines firmius munisset, intercedens minatus esset se
Rhegium aggressurum esse, nisi Locrensibus pacem Anaxilaus
dedisset. Quae anno 477° evenisse apparet, nam posthac (476)

1 1 1. Cf. Meltzoi\' 1. 211—222. Numerus quem Diodorus ciUit iiiuüus esse videtur,
ut saepius apud eum fit. Cf. Meltzer 1. p. 21.3. Num recte Diod. XL 20 tradat
Cartliagemensibus a Xerxe iussis Siciliam invasissc, vchemeuter dubito.

1) Seliiiuutii a Carthageniensium partibus stetcrunt, Gelonc aliquot aniiis
ante patriam urbem dcleto. Cf. O. Beiindorff, die Metopen van Selinus.
Berlin 1873.

2) Diod. Sic. XI. 66.

3) Diod. Sic. XI. 38.

-ocr page 85-

73

inter Hieronem et Tlieronera discordia orta est, quam ne bellum
sequeretur Simonidis consilio cautum est i).

Anno sequenti (476) Anaxilaus diem supremum obiit, antea
iam mortuis filio Cleophrone et filia, quam Hiero in matrimo-
nium duxerat -). Pro parvulis eius liberis tutelam et regnum sus-
cepit Micythus ex verna eius quaestor factus, Choëri filius,
quern per novem annos fideliter et praeclare munere mandate
perfunctum esse scriptores consentiunt.

1) Pind. Pyth. II. \'18/20. Schol. II. 34. I. 39.

2) Eodem enim anno Hiero Theronis propinquam iixorem duxit (cf. BoeckU
ad 01. II. Pyth. II.

-ocr page 86-

MicytM tutela. Messanae status post Anaxilai
filios eiectos. Ducetius. Leontini auxilium
petunt ab Athenis.

Assequi non possum quo iure C. F. Hermann Micythum
Cleophronis tutorem fuisse perhibeat, cum ubique Anaxilai fili-
orura, non filii unius superstitis, raentio fiat, Cleophron autem
nusquam nisi taraquam adultus commeraoretur. Nonnullis autem
Ilerodoti locus ansam praebet crcdentibus ei Rhegii curam
tantum demandatam esse tamquam Cleophronis ministro et vi-
cario 2) qui ipse Messanae patri in imperio successerit. Obstant
tamen iis cum Pausaniae testimonium (V. 26. 4), qui eodem
Ilerodoti loco commemorato in universum eum Anaxilai res ad-
ministrasse tradit, tum Strabonis (VI. 252), qui Micythum Mes-
sanae regem nuncupat. Nec praetermittendum est Ilerodotum
ne verbo quidem Cleophroncm tangere et antea iam narrasse
Rhegium et Messanam unius potestatis facta esse. Dionysio 3)
igitur soli contra omnem fere antiquitatem fi.dem conciliari co-
nantur, quamquam hic quoque Cleophroncm Rhegii non Mes-
sanae tyrannum dicit. Qui autem fieri potuifc ut in inscriptio-
nibus Olympiis, in totius Graeciae quasi conspectu positis, et
Rhegium et Messanam patrias profiter!\'^) ausus esset, nisi re

1) Ilcr. VII. 170.

2) Quod uiiJc liabet, non apparet.

3) Dion. Hal. XIX. 4.

4) Paus. Y. 26. 4.

-ocr page 87-

75

vera ibi regnum tenuisset? Micythum hominem valde modestum
et humilem tam arrogantem fuisse num credibile est? Denique
in iis, quae supra memorata sunt, Hermann Scheidewin alii eo
errare videntur quod Justinum XXI. 3 i) hue afferunt. Primum
enim ea quae Justinus tradit Dionysii tempore vel paulo ante
facta esse constat; deinde Locrenses ex illo certamine victores
prodisse nullo pacto contendere possumus, quoniam ccrtum est
eos Hieronis benevolentia pacem ab Anaxilao consecutos esse,
neque vero belli fortuna; postremo non est cur plures tyranni
fuisse non possint, quibus Leophronis nomen esset.

Micytho regnante, cum bellum exarsisset inter Tarentinos et
lapyges, Tarentini et Rhegini, quos illis auxilio miserat, magna
clade affecti sunt 2) (473). Quae quamquam ad Messaniorum
res non plane pertinent praetermittere tamen nolui, quippe
quae denuo probarc videantur no ex Herodoti quidem sententia
Micythum alii cuiquam substitum fuisse in jegno administrando.
Ceterum id quod Diodorus narrat 3), lapyges hostem victum
tam acriter persecutes esse ut urbem simul cum Rheginis
intratam caperent, absurdum videtur cum nulla huius rei mentio
inveniatur. Pac autem cos revera in urbe fuisse, tuto conicere

1) Just. XXI. 3. Dein cum rapinac occasio dcesset, univcrsam civitatem
callido commeiito circumvcnit. Cum lUieginorum tyranni Leophronis Ijcllo
Locrcnscs promcrcntur, vovcrant, si victores forent, ut die festo Veneris vir-
gines suas prostitueront. Quo veto intormisso cum ad versa bclla cum Lucaiiis
géreront, in contioucm cos Dionysius vocat: hortatur, ut uxorcs liliasque suas
in tcmphun Veneris quam possint ornatissimas mittant: ex (juibus sorte ductao
centum veto publico fungantur religionisquo gratia una stent in lupanari
inensc omnibus ante iuratis viris, ne quis ullam attaminet.

2) llerod. VII. i70. Diod. Sic. XI. 52. üg-ts cpóvoi; \'Eaa^vikoi; (zéyttt-toç oùtoç Syj
sysvero x&vtm tüv \'iSi^lgv, alitciv ts tocpavtivcov xxi \'Ptjy/vcwv, di ùtto l/iixv^ov
rev Xoipov xvzyxx^é/isvoi räv
xcttüv xxi xttikói^svci ri(iu>poi Txpxvrivoia-i x~éllxvcv
rpta-X\'\'^\'C\' ctlrcti\' xvräv is Tapxvrivctiv olx iTrijv xpiû/^à^.

3) Ibidem 52. 5.

-ocr page 88-

76

licet non diu ibi degisse, niliil enim quod huc pertinet in poste-
riore historia rcperitur.

Praeterea Micythum Buxentum (Graece Uu^oug dictam) urbem
condidisse (470) constat i), prope Palinurum
Promontorium ad
flumen eiusdem nominis, cuius urbis apud Steph. Byz. s. v.
Uu^ig TfoKtg sv ßssoyslcf. tôov OIvcctçccv et Uu^oüg 7ré?.ig ^msKtxg,
xri7ßix. Mizùôov
legimus. Nusquam autem urbs UvËig rcperitur,
unde conicere licet ex his duobus locis alterum emendandum esse
scilicet
nô^oùç troäig sv ßsinysic^ tùv Ohóorpuv 2) xtiaßoc, Mtxùôov.

Strabo 1. c. tradit : ßSTX Ts UaXivovpov Ylu^ovg axpx xjÙ Xißy,v
kx) ttctxßog sv yxp tccv rpiäv ovoßx • ätcirs Is Mixvâsg o Msjo-ijv^g
xpx^v rîjg èv "ZixsXici, ttxKiv xTr^pxv o\'i l\'Spuôsi/Tsg ttK^v ollyccv,
x. r.
A. ex quo loco apparet colonos hic non diu moratos esse
quia bellum inter eos et barbares coortum est, ut Strabo YI.
253. 2 narrat
„mXvv ^paVcv siroksßouv o\'i ts "EXK^vsg xxi ot ßxp-
ßxpct Trpog xkX^Kovg\'\'\\
Quarto inde anno (467) Anaxilai filii
honorificis muneribus invitati ad Hieronem veniuut, qui eos
hortatur ut, cum iam adolevissent, a Micytho rationem exi-
geront et patris memores regnum ipsi susciperent. Quod cum
fecissent, Micythus optima ratione reddita coram omnibus iuve-
num amicis in fidei admirationem raptis, regno sese abdicavit ;
insuper iterum imperium accipere abnuit, quamquam adules-
centes, quos facti iam poenituit, obtestabantur ut in imperio
maneret. Omnibus eorum exacte restitutis suis cum bonis cum
navem ascendit, prosecutus est summus totius populi favor.

1) Plhi. II. N. III. 5. Oppiduin Buxentum Graccc Pyxus. Cluv. IV. 14. ßuxen-
tem post Palinurum
Promontorium ct Humen Meisen. Secundum Siefert Buxen-
tum anno 205" colonia Romana erat, Cf, Liv. XXXII. 13, Veil. Patere, 1. 15.

2) Cf. Strabo VI. 253.

-ocr page 89-

77

Cum in Graeciam se contulisset, Tegeae in Arcadia obiit ab
omnibus amatus et plurimi factus i). Multa dona, quae Pau-
sanias Y.
26. 4. enumeravit, Olympiis dicitur ex voto posuisse,
liberate filio tabidi morbi periculo; epigramraata vero Tegeae
sunt. Apud Herodotum VII. 170. aliter legimus de eius egressu
ex Messana: ó MiKuSog, olxsr/ig èuv \'\'Avx^iksic, sTr\'npoTrog \'Pvjyiov
axTxXs?^st7rT0, oöto; odTTsp ixTrsauv êx ^P\'/jyiou xx) Tsysviv t^v
\\\\pxx2ccv olx>!<Txg xvêê^KS sv \'OAyf^Tr/j? rovg ttoXKov; xu^ptxvrxc.
Quodsi Herodotus sxttIxtco dicit, dubito num semper sxvrscrxv
exilii damnatum indicet, licet haec solita verbi vis sit; prae-
terea, nonne quodammodo dicere possumus Micythum e regno
pulsum esse, etiamsi postea Anaxilai filios facti paenituerit?

Num credibile est Herodotum hoc verbo „skttItttco" usum
esse, quia aegre tulit Micythum illum, qui semper se probum
et modestum praestiterit, subito sine ulla causa ab Anaxilai
fihis Hieronis hortatu coactum esse rationes reddere?

Suspectum se haberi Micythus opinatus est, qua de causa
ratione reddita urbem statim reliquit (467).

Eodem anno Hieronem mortuum Thrasybulus frater excepit
Syracusanorum regno, qui tamen, cum crudelem se praebuisset,
sequenti iam anno a civibus eiectus Locros exulatum abiit,
ubi privatus vitam degit. Ceteras civitates, quae tyrannis
parebant et quae Syracusis affuerant in recuperanda libertate
Syracusani liberasse et populi imperium ubique restituisse
dicuntur 3).

Neque tamen quas urbes memoret qui haec tradit Diodorus,

1) Diod. Sic. XI. GG. Macrob. Saturn. 1.-11.

2) Diod. Sic. XI. G7. 68.

3) Ibidem 68.

-ocr page 90-

78

praeter Gelam, quae Syracusanorum tyrannis semper subiecta
fuisse videtur, diserte indicare quemquam posse existimo, cum
Agrigentinos et Himeraeos iamdudum Thrasydaeo, Theronis
filio, expulso (472j in libertatem restitutas esse constet \'); neque
omnes Siciliae urbes tum (467) ad libertatem revocatae sunt, ut
Diod. XI. 72
„kx) ttx^siv, tccv kxtx t\'/jv vv/crov ttokicov •^ksucspüjyjvccv"
false narrat.

° Messanii enim sexto demum inde anno (461) una cum Rhe-
ginis tyrannidis iugum excusserunt, exterminatis Anaxilai filiis,
quos (ut saepe fieri docent Gelonis et Theronis successorum
exempla) a patris praeclaro et humano imperio discessisse nec
optime reipublicae consuluisse forsitan non immerito conicias
Hisce in urbibus igitur tyrannidi finis impositus est, qua per
trium fere et triginta annorum spatium Messanii cum Rheginis
coniuncti fuerunt.

Eodem anno alienigenae 3) Gelonis tempore in urbem recepti
Syracusanis bellum intulerunt, cum populari reipublicae forma
restituta sibi via non pateret ad munera publica et honores
capessendos Secessione a reliquis Syracusanis ia Epipolas —
quas firmis praesidiis muniebant — facta, alienigenae Achra-
dinam et Insulam occupaverunt, qui exitu prohibiti victuum
ittopia oppressi sunt.

Quo facto intestina Siciliensium bella composita sunt bis con-

1) Diod. XI. 53.

2) Faz. Dec. I. II. 2. Liccntius vivontes adolescentos principes aileo in se
populi odium concitariint, ut cxactis tandem por vim domiiiis in libertatem
popularemque rei piiblicae statum se Messana vindicaverit cf. Diod. XI. 7G.

3) Diod, Sic. XI. 72: Tovyixji rsAwi/o? Tr^iiovcet; (rcov) [ivpioov TroAiToypaCp\'^tranroi;
^évou/; iU(7éo(pópouQ, èx tovtüjv Trspisf^iiTTOvro Tr^si\'ovq tSv sTrTeixi<7-x\'Ai\'(>>v xxtx tcovi;
VT?0KSt{xév0\\ii; xxipovc,.

4) Diod. Sic. XI. 72.

-ocr page 91-

79

ditionibus acceptis, ut omnibus exulibus in patrias revertendi
venia daretur, peregrinis vero omnibus, qui dominatum in aliéna
sibi usurpassent, in Messaniorum territoria sedes concederentur \').
Italicae maxime originis peregrini fuisse videntur, quibus Wes-
seling (ad. 1. c.) non in urbe, sed in agris idcirco sedes datas
esse conicit, quo facilius cum veulent in Italiam redire possent.

Messanios tyrannis expulsis ad Charondae leges rcdiisse, quae
fortasse non multum immutatae ab Anaxilao ascitae erant,
quamquam hanc rem Diodorus silentio praeterit, non impro-
babile videtur. Idem enim quod Syracusani in aliis civitatibus
fecisse feruntur, populi scilicet imperium restituisse, in Messanam
cadere negaverim, quae parum Syracusanorum potentiae con-
cessisse putanda est.

Iam per aliquantum temporis nullam adeo Messaniorum men-
tionem factam esse reperimus, qua de causa in incerto relin-
quimur num ii quoque belhs tacti sint, in quibus gerundis
proximos inde annos in Sicilia consumptos esse constat.

Mox enim diu et acriter bellatum est inter Siculos et Syra-
cusanos aliasque Graecorum civitates. Ducetius, Siculorum dux,
patriae suae liberandae consilium ceperat et urbes, praeter
Hyblam, communibus institutis inter se iunxerat 2), Tyrannis
e coloniis Graecis eiectis et in isdem populi imperio restitute
bella intestina orta sunt, quibus Ducetius utebatur ut indigenis
utilitates afferret. In quo proposito peragendo aliquot annos
sumpsit 3) donec anno 452° urbis principe dolose interfecto Aetnam

1) Diod. Sic. 1. c. .

2) Diod. Sic. XL 88.

3) Diod. Sic. XI. 7G. Iam anno 402-\' Siculos, quorum agros Ilioro novis Catanae
incolis dcderat, ultus erat; tribus annis post Morgantinam ceperat, Diod. Sic.
XI. 78,

-ocr page 92-

80

occupavit, qua urbe expugnata in Agrigentinorum se contulit
territorium et Motyum castellum eorum obsidere coepit i). Sy-
racusani Motyo exercitum Belcone duce auxilio miserunt; com-
misse proelio Ducetius hostes propulsit. Proximo anno (451)
Syracusani bellum instaurarunt, Agrigentini Motyum a Ducetio
praesidio firmatum recuperaverunt, ipse Ducetius deinde proelio
apud Noas vel Nomas victus, postquam in Syracusanorum
deditionem seque ipsum et regionem suam dedit et ad eorum
aras confugit 3), Corinthum in exilium missus est fide data se
nihil amplius adversos Graecos esse suscepturum. A qua pugna
Messanios non afuisse opinor, cum Noae in eorum confinio sitae
sint et Zanclaeos iam cum Siculis bellasse acceperimus. Num
vero illius certaminis, quod paulo post exarsit, participes facti
sint et a quibus steterint, coniectura quidem colligere possumus ,
non pro certo affirmare.

Cum enim Ducetius paulo post fugam oraculo K^zaJ/i/ \'Axr^y
in Siciliae ora visere et occupare se iussum esse simulans fidem
violasset, in Siciliam magna cum hominum novas sedes quae-
rentium turba e Corintho revertisset, in \'Aicrij insedisset,

Agrigentini Syracusanos suspectes habebant eorum iussu Co-
rinthios Ducetium non prohibuisse in Siciliam traicere et belli
causa inde deprompta Syracusanis crimini dederunt quod eum
praeter ipsorum consensum vita condonassent. Bello igitur

1) Diod. Sic. XI. 91 et 92.

2) Diod. Sic. XI. 91. cui vorbo C. Müller iam „ïsW" annotat.
Steph. Byz. (Apoll.)
„Noa:/" cuius urbis incolas Plin. II. N. III. 8. 14 Noaenos
appellat, et quae urbs eadem erat ac quae hodie Noara dicta in Messinae
confinio sita est. Cf. Siefert o. c.

Nomae, quod sciam, nusquam reperitur.

3) Diod. Sic. XI. 92.

-ocr page 93-

81

exorto, aliis civitatibus utrosque adiuvantibus\'), ad Himeram
flumen magnis cum exercitibus ccJïiflictum est, Agrigentinorum
plus mille ceciderunt (446). Petentibus tamen pax data est 2).

Messanii huic quoque proelio interfuisse et ab Agrigentinis
stetisse verisimile est et quia fere nunquam amicitiam cum
Syracusanis iunxerunt et quia semper ipsi KoiA^i/ \'A
jct-^ obti-
nere
gestiverunt 3), quod nunc ab alienigenis factum esse iniquo
animo tulisse fortasse putandi sunt.

Inde ab anno 446° usque ad quartum annum belli Pelopo-
nesiaci non multa memoratu digna evenerunt.

Ducetius paucis annis post Siculorum principatum vindicare
propositum habebat, sed morbo praeventus vita et ausis exiit
(440).

Quo mortuo Syracusani per nonnullos annos multas Siculas
urbes sui imperii feceruntultimam Trinaciam quae urbs
inter Siculas urbes semper principem locum obtinuerat et nunc
diutissime restitit. Post Siculas urbes Syracusani etiam Chal-
cidicis coloniis, imprimis Leontinis, quorum odio implacabili
ardebant aemulatione ducti potiri conati sunt. Quod diuturnum
odium inde a bello Peloponnesiaco etiam vehementius auctum
est, praesertim cum illi Doricae hi lonicae originis essent. Hae
inter has civitates dissensiones, quae cum bello Peloponnesiaco
coincidebant, Messanae nostrae maioris momenti erant. Quinto
enim huius belli anno (427) inter Leontinos et Syracusanos
postremo bellum exarsit^), quod diu imminuerat.

1) Diod. Sic,. XII. 8. iiöpoii7Ö>ia-xv TTuf xix(poT£pciiv Swéfxei^ i^iÖÄoyoi,

2) Diod, Sic,. XII. 8.

3) Vide supra ia pag. CO,

4) Diod. Sic. XII. 2G.

5) Thuc. III. 80. 2. Cf. Diod. XII. 53.

6

-ocr page 94-

82

Quo facto, cum a Syracusanis Doricae civitates omnes
Camarina excepta a Leontisis Cfaaïcidicae starent et Camari-
nenses, ex Italicis autem urbibus Locri Epizephyrii, fortasse
Rheginorum odio ducti — ut supra vidimus — Syracusano-
rum, Rhegini Leontinorum signa sequebantur. Hic animad-
vertenda est diversitas ex invidia orta inter Rheginorum res
et Messaniorum, quae maxime inde elucet quod illi societate
inita Chalcidicae originis se memores esse professi sunt, Mes-
sanii autem palam Doricis civitatibus se adiunxerunt. Leontini
se suosque socios adversariis pares non putantes, per legatos,
Gorgia Leontino duce\'), Athenas precibus sollicitant ut suppe-
ditatis auxiliis, urbes e periculis eriperent. Athenienses vero
iam diu capessendae Siciliae cupiditas incesserat cum propter
insulae agrorum fertilitatem tum ut Peloponnesum commeatu
e Sicilia advecto intercluderent 2). Decreto igitur Leontinis
subsidio Lachete ac Charoiada ducibus in Siciliam viginti naves
mittunt 3).

Hieme anni 427 unacum Rheginis Liparensium insulas excur-
sationibus vexabant, quoniam Syracusanorum illae favebant
partibus.

1) ïhuc. ibidem. Diod. ibidem. Thuc. Gorgiam non memorat.

2) Thuc. 111. 8G. 3.

3) Diodorum identidem numerum navium ccntum fuisse dicit, dum Thucydides
triginta earum aut viginti memorat, quos numéros nimios Diodorus exliibere
videtur.

-ocr page 95-

Atlienienses in Messanam recepti mox expulsi
sunt. Locrensium praesidium in urbe collo-
catum est. ïïermocrates. Pax inter
Carthagenienses et Dionysium.

Proxiina aestate (426) Laches, qui solus Charoiade mortuo
tum dux supererat, bene cognita loci praestantia, primum Mylas,
Messaniorum castellum, duabus eorum cohortibus defensum,
aggressus posfquam ccpit, cum ducibus et militibus Mylensibus
exercitum contra urbem Messanam duxit. Iam Messanii veram
originem produnt, nam Atheniensibus urbi appropinquantibus
ultro obviam eunt quos deinde in urbem inducunt et cum quibus
obsidibus datis societatem ineunt i). Cuius tamen non magnum
fructum tulerunt. Laches de ambitu a Oleone accusatus Athenas
revocatus est 3), cui in Siciha Pythodorus Sophocles et Eury-
medon successerunt, qui hinc oligarchia perversa Sphacterium
se contulerunt.

Ilisce profectis Messanii proximi iam anni initio (425) ab
Atheniensibus defecerunt, Syracusanis et Locrensibus ultro ac-
citis, qui viginti navibus, ad quas aliae aliarum urbium acces-
serunt, non solum urbem ceperunt et portum
occuparunt S),

1) Thuc. III. 90. Diod. Sic. XII. 54.

2) Schol, ad Arist. Vesp. 240; ibidem 835.

3) Thuc. IV. I. Diodorus haec et quae proximo facta sunt omittit.

-ocr page 96-

84

verum etiam omne bellum circum Messanam contraxerunt. Tota
enim sociorum classe illuc congesta, Syracusani e Messana in
mare naves inducentes navali pugna cum Atbeniensibus et
Rheginis confligere statuerunt, Locrensibus singular! invidia
ductis •) cum copiis in Rheginorum agros invasuris.

Itaque Syracusani, qui triginta fere naves collegerant, in
ipsis freti angustiis proelio commisse adversus sedecim Alhenien-
sium, octo Rheginorum naves, cum victoriam deportare nequis-
sent, una nave amissa ad castra quam celerrime se receperunt,
quia nox appetebat.

Postquam Locrenses e Rheginorum territorio abierunt, quod
cum oligarchiae inde paulo ante expulsae auxilio populati erant,
classem suam cum Syracusanorum ad Peloridem coniunxerunt,
pedestri exercitu in ora prope sequente.

Inde feliciter in Messanae portum pervenerunt, quamquam
Athenienses, bis frustra duabus navibus amissis, eos aggressi
erant. Post haec Athenienses cum Archiam Camarinam Syra-
cusanis traditurum esse compertum haberent eo castra moventes,
in tempore advenientes urbem sorvarunt. Interea Messanii cum
Syracusanis et Locrensibus terra marique Naxios adorti circum-
dederunt, eruptione facta tamen ab iis fugati sunt; cum amplius
mille ceci dissent, reliqui vix domum pervenerunt, quippe quorum
reditura Siculi Naxiis opitulantes magis Messaniorum odio quam
Naxiorum amicitia ducti vexarent ; classis intégra Messanam rediit.

Qua clade accepta Messanii satius duxerunt Demotelem cum
Locrorum praesidio in urbem accipere; nequaquam tamen adeo
eorum vires debilitatae erant ut Leontinorum copias urbem
obsidere conatas reicere non possent. Athenienses enim et

1) Thuc. IV. 1. 24.

-ocr page 97-

85

Leontini cum sociis, simulac hostium naves e freto domum
revertisse viderunt, adversus Messanam expeditionem fecerunt,
terra marique urbi appropinquantcs. Leontini igitur multa cum
clade fugati sunt; quibus cum Athenienses Pjthodoro duce
opem tulissent, Messanios in persequendis hostibus disperses
rursus reppulerunt, oppugnatione autem destiterunt ac tropaeo
constitute Rhegium se receperunt Neque postea quidquam
eflfecerunt memoria dignum.

Itaque anno 424° Camarinenses primum et Gelenses indutias
inierunt, mox autem cum omnium Siciliensium legati Gelam se
contulissent, Hermoerates Syracusanus civitates commovit ut
pace coniuncta communiter Athenienses ex insula depellere
conarentur 3). Graecorum naves etiamtunc e Rhegio mare
ingredientes circum Siciliae oras vagabantur quamvis memora-
bilia non exsequerentur; hoc tamen consilio audito domum
reverterunt, ubi poenas dederunt quia copia data Siciliam non
subiecerant.

Leontini extemplo per legatos cum Syracusanis rem compo-
nunt; recepti in eorum civitatem municipes facti sunt, urbs in
castellum Syracusanorum conversa est

Ut aliae urbes haberent constitutum est quae ante bellum
exortum possidebant, deinde ut Camarinorum Morgantina esset
dummodo Syracusanis pecuniam pactam persolverent 0).

1) Time. IV. 24. 25.

2) Hoc fere tempore Messanios liiJos maximo solcmnes dedisse legimus
apud Plaça di Rcyna p. 151. Quiijus cum Einpcdocles Philosophus, qui turn
Agrigenti commorabatur, interesse vellet, Messanam profectus est. Verum in
itincre curru delapsus crus fregit, quod vulnus mortem reduci Philosoplio
attulit cf. Diog. Laert iu Empedoclc.

3) Tliuc. IV. 58—65.

4) Diod. Sic. XII. 54.

5) ïhuc. III. 65. ■ Toixvrx toü \'Ep/^oxpxrovç ettro\'vTog vrsiùôiJ-svoi oi ZiksAiütxi

-ocr page 98-

86

Post haec Syracusis Dioclis popularis imperii forma exstitit
ascita in alias urbes, fortasse etiam in Messanam ubi semper
democratia oligarchiam impugnavit cique identidem molestias
praebuit 2).

Messanii his fere temporibus (423) aliquantisper Locrensibus
subjecti fuerunt, qui, cum seditio exarsisset, ab altera civium
parte vocati eo colonos miserunt, quibus iam altero anno
eiectis ad concordiam inter se rediisse videntur 3). Porsitan
tales civium factiones quodammodo ex duplici incolarum origine
explicari possunt, ita enim ut optimatium sive Messeniorum
factio adversus Samiorum et Zanclaeorum posteros Locrensium
auxilium adierit, quos et ipsos Dorico genere ortos et Dorica
reipublicae forma usos esse neminem fugit Nec scio an
easdem civium partes Messanae inveniamus septem annis post,
quo tempore Athenienses altera expeditione Siciliam petierunt.

Sieiliae enim urbes paulisper tantum pacem sustinuerunt, mox
autem (416) nova dissensione orta Segestanos inter et Seli-.

ahroi {j.iv xxrcc irepSq xùroùç It/i/sjvÉ^^tjuai/ yvói/Mii ójVt£ àvrx^^xiriTeiTÙxt rou 7ro^é/j,ov
\'éxovTsc
x sKxa-toi \'éxiJva-i, tojç Ss KxiJ,xpivxioiz yiofyxvTÏvyjv shxi xpyt/piov rxarov
to7ç ^vpxKoa-iOii; x7roSov(7iv. oî Sc rav \'Aöt]vxfaiv \'éö/xiixxoi Trxpaxx^so\'xvrsi; airüv
rovç sv TsKsi \'óvTxc,
sjttov \'dn \'^uufSi^irovrxi xxl xï <t%ovSxi \'sorovrxi Kxxstvoic, Koivxl.
itxivs(txvr(av Ss xvtSv stoiovvto tyv o{j.oKoy\'ixv, Kxi xï v^sç tuv \'Aüifvxiüiv xiri-
ttKsvitxv (J,srx ravrx sx S/KsjA/aç.

Siefert vitiosum hunc ThucydiJis locum dicit, cum urbs Morgaiitina sita
esset inter Syracusas et Catanam itaque longe remota a Camarinis. Cur vero
mutare velit
Kxi^ixpuvxioii; ia Kxtxvx/oiç aon assequor.

Suilt qui putent alteram Morgaatinam fuisse, sed liaec coniectura omni seasu
commuai caret, hoc enim modo omnes ferme diflicultatcs gcographicae e medio
tolli possunt.

2) Diod. Sic. XIV. 40. 5, in bello contra Dionysium.

3) Thuc. V. 5.

4) Polyb. XII. 5. npâjtov ix.sv, \'Óti ttxvtx rcc Six Trpoyóvcoti svSo^x Ttxp\' xvrolii
XTTO Tüïv yvvaixijv, ovx XTTO
tftïv yvvxixSiv, ovx XTTO rSiv xvSpüv, éivf oiov svósaii;,
£vysvs7ç TTxpx (rcpitri
vo(a,i^sitÙxi rov; xtto rcSv sxxtov oixicüv Myo(j,svovq.

-ocr page 99-

87

nuntios, illi cum a Selinuntiis eorumquc sociis Syracusanis bello
premercntur, legatione missa Athenienses auxilio vocarunt,
unacum Leontinis, qui a Syracusanis terra et urbe exempti et
Syracusas traducti erant i). Athenienses tum, Alcibiadis im-
primis consilio motos, Niciam Alcibiadem Lamachum cum classe
misisse unicuique notum
est 2) (415). Qui cum Siciliae et Magnae
Graeciae civitates de societate et auxiliis adissent, a paucis
tantum quod optaverant et expectaverant responsum telerunt,
pleraeque enim aut Syracusanorum signa secuti sunt aut certe
Atheniensium societatem aspernati; velut Messanii, qui publice
prorsus negaverunt se exercitum in urbem recepturos esse, eti-
amsi mercatum extra urbem praebendum Atheniensibus non
abnuerunt 3). Nihilosecius altera civium factio haud multo post
dam cum Alcibiade de urbe tradenda egit, id quod revera
factum esset, nisi Athenienses illum ex imperio avocassent ut
causam diceret de crimine Ilermarum violatarum

Quem nuntium ut accepit statim pruisquam ex insula
decessit, eos qui cum Syracusanis faciebant certiores fecit de
proditione contra eos parata. Quare illi, postquam. alterius
factionis principes perniciei doderunt, armis raptis vigilanter
urbis aditus et portum custodierunt, ita ut post tredecim dies
Athenienses victuum inopia et procellis moti re infecta Naxum
in castra hiberna abire cogerentur 5) (415.) Ceterum nec Mes-

1) Iluius inter Segestanos et Selinuntios disscnsioiüs causas McUzer I. Anm.
G7. p. 508 fuisse perliibct ius connubialc a Segestanis pctitum ab aliis abnuturn
nccnon litcs propter territorium ad Mazaram aut ad lialicyum occupaudum
ortas. Cf. Thuc. VI. 6. Diod. XII. 82 84. Ilolm. II. p. 3Gi.

2) Tliuc. VI. 8. 15. 30. Diod. Sic. XII. 83/84. Ibidem XIII. 1—5.

3) Thuc. VI. 50. Diod. Sic. XIII. G.

4) Thuc. VI. 28. 60.

5) Thuc. VI. 74. Plut, vita Alcib. c. 22.

-ocr page 100-

sanii nec Rhegini postea bello se immiscuerent i), quod mox
totum in Syracusanorum confinium translatum est.

Atheniensis quidem tertio inde anno magna clade accepta ex
Sicilia expulsi sunt, sed paulo post nova certamina eaque
graviora exarserunt, quibus brevi tota insula expleta est,
Quamquam enim Segestani Selinuntiis ambiguam regionem sua
sponte tradiderant ne peiora paterentur mon tamen cum
illi magnam quoque urbi suae finitiraae terrae partem sibi
arrogassent (410), a Carthageniensibus contra eos auxilium
petierunt.

Legatio Carthageniensium et Segestanorum Selinuntiis ut
arbitrium Syracusis committant persuadere conatur, quibus
recusantibus Carthagenienses non diutius dubitant quin Seges-
tanis succurrant, praesertim cum hi se dicto eis audientes fore
profiteantur si periculo liberarentur. Hanc urbem unacum
aliis iam ante a se de Phoenicibus expugnatis
t^ sTriKpoiTsicf in
Sicilia addere eis in animo erat. Principio veris proximi anni
(409) Hannibalem sulfetem, Gisgonis filium, magno cum exer-
citu miserunt 3), Quo bello, primum inter Segestanos et Seli-
nuntios Syracusanosque gesto, mox omnes Sicilienses implicati
sunt, cum non lonum contra Dores, sed Graecorum contra
barbaros esset certamen.

1) Thuc. VII. 57. 58. Neutrius dumtaxat civitatis mentio fit apud Thuc.
VII. 58. ubi Athenicnsium ct Syracusanorum socios enunicrat. Cum Messenios
e Naupacto et e Pylo memorat liaud dubie Messciiiorum exules siguificat non ipsius
urbis incolas ct ne verbo quidem attingit eorum abscntiam, quamquam Agri-
gentini absentos nominantur. 57.
\'S. kccI ol yiecrir-^-jioi vvv y.xAoujj.ivoi eKJ^ixuTrvMrou
Kcei
sk tlöfiov tots vtt\' \'AÖjjvä/wv èx\'^ij.évyii; eg rov ttoäsi^ov 7rci!psAij(pê>!a-zv 58\'. 1.
"AxpayxvT/vaiv yjs-uxx^óvTOiv.

\'2) Diod. Sic. XIII. 43,44.

3) Diod. Sic. XIII. 54. secundum Timaeum centum milia hominum. Cf. Xen.
Heil. 1,1. 37, Secundum Ephorum ducenta milia, Cf. Meltzer 1. Anm. 68. pag. 509.

-ocr page 101-

89

Hannibale a Motyis ubi classem appulcrat appetente Selinuntii
a Syracusis Gela Agrigento auxilium rogant, qui urbe ab Hannibale
iam oppugnari coepta tandem advencruut. Post novem dies
Hannibal urbem capit diripit ct inde ut avum ulcisceretur
Himeram contendit, quae urbs Syracusis et aliunde accersitis
subsidiis munita erat.

Urbem circumsidit, Himeraei eruptione facta eum repellunt,
dum classis Syracusana ad portum accedit, qua re animadversa
classis Carthageniensis Syracusas petit i). Omnia subsidia et
omnes qui evadere possunt urbem deserunt, quam defensione
nudatam Hannibal expugnat, funditus evertit, tria milia virorum
captivorum mactari iubet eodem loco quo avus ceciderat.

]Iaec omnia minus tribus mensibus ab Hannibale in Sicilia
gesta sunt ut Meltzer 2) I 252—259 3) perspicue exbibet.

Selinuntiorum plerique Agrigentum confugerunt, Himeraei a
Messaniis excepti sunt. Neque praeterea Messanii bello segnes
se praestiterunt ; immo bine potissimum rccentibus viribus ad-
versus Poenos bellum gestum est, posteaquam Hermocrates
Syracusanus \'\'\') in Siciliam rediit. Qui cum ortis interea apud
Syracusanos turbis quamquam absens exilii poena affectus Mes-
sanam venisset, magna pecuniae copia a Pharnabazo Persarum
satrapa accepta, quinque navibus constructis, mille Messaniis

1) De Iliincrae oppugnatione vide Front. Strat. HI. ID. 3.

2) Cui maxima iu omnibus rebus, quae ad Carthaginem pertinent, aucto-
ritas tribucnda est.

3) Anh. Anm. C7—68.

4) Hermonis lilius, idem, cuius opera Siciliae urbes anno 424° in pacem
redicrant, deinde cum llcraclide et Sicano Syracusanorum dux clectus adversus
Athenienses (Thuc. VI. 72 73) tum classi . praefectus, quam Laccdacmoniis
auxilio miserunt anno 412^ (Thuc. VIII. 26. Diod. XIII. 34), postea tamen (411)
exilii damnatus (Diod. XIII. 63. Thuc. VIII. 85).

-ocr page 102-

90

mercede conductis totidemque Himeraeis qui post urbis excidium
patria extorres Messanam refugerant assumptis, Syracusas na-
vigat, quod oppidum ope factionis suae quin ingressurus esset
non dubitabat. Non compos voti factus milites e navibus educit
ac Selinuntem commigrat, qua urbe potitus cum Selinuntiorum
qui supererant tum alios ex vicinis urbibus milites congregat,
brevique exercitum sex mille militum conficit. Unde cum copiis
egressus Motyarura et Panormi agros depopulatur incolas fugat
intra moenia compellit omniumque qui sub Cartbageniensum
dominatione erant fines vastat.

Tertio anno abliinc (406) Carthagenienses novis copiis missis 2)
ducibus Hannibale et Imilcone, Hannonis filio, (quia Hannibal
propter provectam aetatem solus imperium teuere nolebat),
Agrigentum aggressi sunt. Agrigentinis autem opem tulerunt
Syracusani, Messanii Camarinenses Gelenses Italique veriti ne
Agrigentum eandem fortunam subiret ac Selinus et Hi mora.
Ad Himeram fiumen proelium commissum est quo Cartha-
genienses victi sex milia hominum amiserunt; nihilo tamen
minus Agrigentini eodem anno post octo mensium obsidionem
fame coacti ex urbe disccsserunt Dum haec geruntur, Diony-
sius Syracusanorum praetor constitutus tyrannide potitus est,
cum Hermocratis filia in matrimonium ducta auctoritatis aliquid.
sibi comparasset (406/405.) Qui mox Graecarum civitatum

1) Diod. Sic. Xlir. G3.

2) Diod. Sic. XIII. 80.

3) Diod. Sic. XIII. 85/87.

4) Diod. Sic. XIII. 88/90.

5) Idem antea in Hcrmocratis asscctatoribus fucrat. Cum illo Syracusas vi
et armis redire conatus obtruncatus esset, Dionysius cum paucis letum cffu-
gerat (Diod. XIII. 75). Tum populi gratiam sibi conciliavit, cum ducibus cri-
mini dedissent, quod Agrigentum nou servassent (Diod. XIII. 9I-—96),

-ocr page 103-

91

libertati magis timendum hostem se praebuit quam Carthage-
nienses, quos compluribus bellis mirum quanta felicitate pcr-
secutus est. Sequent! enim anno Carthagenienses Gelam et
Camarinam in potestatem suam redegerunt victo Dionysio, qui
Gelensibus auxilio venerat (405) \'); mox tamen Imilco, non tam
Dionysii armis quam morbo qui per copias grassabatur com-
motus, legatos misit de pace cum tyranno acturos, quae pctenti
concessa est bis conditionibus :

1\'no ut coloniae Carthageniensium et Sicani eorum dicionis
essent, Agrigentini Selinuntii Himeraei Gelenses Camarinenses
stipendiarii fierent neve muros urbium restituèrent,

2\'\'ô ut Leontini, qui etiamtum Syracusanis paruerant, et
Messanii omnesque Siculi nullius dominationi subiecti libcrtate
gauderent.

3\'° ut Syracusani Dionysio subditi manerent
410 ut captivi et naves utrinque captae restituerentur.
Itaque bello composito (405/404) Imilco, cuius dimidiam fere
copiarum partem pestis in Sicilia consumpserat, in Africam
revertitur, Hoe initium fuit Dionysii potestatis, unde profecta
brevi tempore eo amplitudinis pervenit, ut non Siciliam modo
verum etiam Italiam terrore impleret.

Primum enim, simulac bellum cum Carthageniensibus com-
posuit, Siculorum urbes subigere conatus effccit ut vel Messanii
libertati suae non perperam metuerent, quamquam tum in
summo opum culmine fuisse videntur 3), Ergo mox oblatam
occasionem opprimendi eum non praetermiserunt (404/403,)

1) Diod. Sic. XIII. 109.

2) Diod. Sic. XIII. 114.

3) Si vera Diod. narrat (XIV. 40. cf. 8). Messanii quattuor milia peditura,
quadringentos équités, triginta triremes tenuerunt.

-ocr page 104-

92

Cum enim tyrannus Herbcssam, Siculorum urbem, oppugnaret
milites seditione in castris excitata, quibus nonnulli fugitivi,
qui Aetnam incolebant, se adiunxerant, Epipolas occuparunt ante-
quam ipso in urbem redire posset. Neque Messanii et Ehegini,
ad quos auxilia contra Dionysium flagitantes legatos miserunt,
Syracusanis non tantum non defuerunt, imo vel omnibus co-
piis eos adiuverunt. Attamen Dionysio fortuna adeo favit, ut
denuo urbe potitus sit, tam Campanorum ope quam Lacedae-
moniorum perfidia, qui, cum Syracusanis auxilium ferre simu-
larent, duce interfecto, cum tyranno societatem inierunt i).
Tam secunda fortuna usus audacius iam incedere Dionysius
et Graecorum quoque civitates aperte
aggredi^j, e quibus
Naxios et Catanenses paulo post in servitutem abduxit. Mes-
sanii vero, qui soli ex Siciliensibus aliquantum virium ei oppo-
nere potuerant, adverse prioris expeditionis eventu deterriti,
amicitiam eius ambire quam odium contrahere maluerunt. Ye-
rum enimvero tune nemo iam tyranni potestati habenas inhibere
potuit.

Rhegini Dionysium imperii semper limites proferre iamque
Naxios et Catanenses, cives suos, subegisse cum vidèrent,
libertati suae periculum ab ipso metuere incipiunt. Quocirca
satius esse rati bellum inferre quam illatum sustinere, bello
eum persequi statuunt, praefectos eligunt et sex milibus pe-
ditum totidem equitum quinquaginta navibus — si Diodoro
XIY 40 fides habenda est — Messanam proficiscuntur. Hic
duces Messaniorum facundis verbis facile inducunt ut ne
consensu quidem populi expectato exercitum educant contra

■1) Diod. Sic. XIV. 7;\'i0.
2) Diod. Sic. XIV. 14/16.

-ocr page 105-

93

communem hostem. Vix e finibus Messaniorum egressi erant,
cum Laomedontis Messanii ad milites oratio, qua Dionysio,
a quo nullam acceperint iniuriam, iniuste bellum inferri de-
monstravit, consiliis omnibus intercedit.

Messaniorum enim milites, quoniam populus expeditionem
suffragio suo de more non comprobaverat, ducibus relictis
domum redeunt. Quo facto Rbegini, quorum vires solae illi
bello pares non erant, etiam patriam repetunt. Itaque Dionysius,
qui cum exercitu ad fines Syracusarum processerat, proelio cum
hostibus conflicturus suos itidem domum reducit.

Messanii deinde et Rbegini de pace confirmanda oratores
ad Dionysium mittunt, qui quidem cum intellegcret e re sua
fore ut hae inimicitiae tollcrentur precibus eorum sponte sua
locum dedit i) (399/398).

Nihilominus ne Dionysius quidem illos offendere ausus est,
sed benignissimum so praestitit eorumque amicitiam quocumque
modo impetrare studuit. Anno enim insequenti (398) iterum
Carthageniensibus bellum illaturus litis causa Carthaginem misit
qui poscerent ut urbes Graecas ab iis in Sicilia occupatas relin-
querent, quod cum se factures esse negarent operam navavit
ut cum aliarum Sieiliae urbium, tum Rheginorum et Messani-
orum benevolentiam sibi adiungeret, quos magnas copias sub
armis tenere vidit, Sollicitus igitur ne in Carthageniensium
societatem transirent, contra arbitratus eos sibi multum profu-
turos Messaniis magnam agrorum partem in eorum confinio
sitam ultro donavit et Rheginos- ad mutua connubia invitavit 2)
ut hisce tantis beneficiis animos eorum sibi obstrictos redderet.

1) Diod, Sic, XIV. 40.

2) Diod. Sic. XIV, 44.

-ocr page 106-

94

Rhegini tamen foedus cum tyranno aspernati sunt, Messanii,
quod ei auxilium tulerunt, mox infelicissimo fato luerunt. Nam-
que primum Dionysius, magnis copiis contractis, Lacedaemoniis
quoque aliisque Graecis militibus mercede conductis prospéré
bellum gessit et postquam iter faciens a Camarinensibus Gelen-
sibus Agrigentinis Himeraeis Selinuntiis libentissime adiutus
Sicanos in dicionem accepit, Carthageniensium territorium occu-
pât, praeter quinque urbes (Halicyas, Soluntum, Segestam,
Panormum, Entellam), denique Motyas aggressus diuturna
obsidione expugnat, repulso Imilcone, qui urbem cum centum
triremibus obsidione liberare conatus est Quibus peractis
aestate ad finem vergente exercitum Syracusas reduxit, Leptini
fratri Segestae et Entellae oppugnatione mandata,

Altero autem anno (396) diversa fortuna pugnatum est. Imilco
interea certior factus Dionysii Carthagine exploratores esse,
omnibus navium praefectis iussa sigillis munita nisi in mari non
reseranda tradidit. Sibi proposuerat Panormum etiamtum Car-
tbagini fidelem petere; cui propius accedenti Leptines obviam
vectus maiorem navium onerariarum eius partem demersit 2).
Imilco, postquam salva classi navali Panormum venit, Erycem
quae ad Dionysium defecerat proditione cepit, Motyas a Dionysio
non procul in Egestae finibus versante desertas expugnavit,
Halicyenses, qui se Dionysio dediderant, denuo in potestatem
accepit, quibus damnis permotus Dionysius mox cum copiis
Syracusas rediit. Quo facto Poenus, cum a nullo iam impe-
diretur quin totam insulam sibi subiceret, armis ad fretum
usque prolatis, Messanam potissimum in potestatem redigere

4) Diod. Sic. XIV. 47—53.
2) Meltzer I. pag. 286/288.

-ocr page 107-

95

statuit, cum propter portus praestantiam, tum quo facilius et
Italica et Graeca auxilia maris transitu intercluderet et classem,
si qua ex Peloponneso mitteretur, ad Siciliam appellere prohi-
beret. Itaque societate coniuncta cum Himeraeis et Cepha-
loeditanis, postquam Lipara urbe potitus pecuniae copiam ab
illius insulae incolis accepit, adversus Messanam movit i).
Classem sequi iussit, ipse cum pedestri exercitu itinere quam
celerrimo Peloridem profectus castra posuit haud procul ab urbe
(centum stadiis).

Messanii sociorum auxilio destituti nec suorum equitum ope
adiuti, quos Dionysius secum ductos Syracusis retinebat, ut
hostes appropinquare compererunt de bello inter se discordes
erant. Ilaec erat causa cur magna pars incolarum, cognita
hostium multitudine, cum muris ruinam instare viderent nec
satis temporis esse ad parandam defensionem, illico abiecta
omni spe sustinendae obsidionis, uxores liberosque et optima
quaeque rerum, quae moveri poterant, in finitimas urbes abdu-
cere coeperint; alii veterem sortem recordati, ex qua Carthage-
nienses in urbe aquam portaturi esse dicebantur, cum eos
Messanae servos fore sperarent, et ipsi bono animo fuerint
aliosque multos exhortati sint ut pro libertate strenue pugnarent.
Portissimos igitur iuvenum electos statim Peloridem miserunt,
qui classem saltem a terra defenderent; at id ipsum perniciei
properatae causa fuit. Imilco enim ducentas naves armatas
urbem aggredi iussit, sperans Messana defensoribus nudata
facile classem potituram esse. Quae spes eum non fefellit. Cum
autem naves secundo vento portum celeriter intrassent, Messa-
niorum copiae, animadverso errore citato quidem gradu rever-

i) Diod. Sic. XIV. 56/i58.

-ocr page 108-

96

terunt, sed frustra quia sero venerunt. Hostes enim muros
iam aseendebant moxque urbem baud difïicili opera expugna-
verunt. Messaniorum pars acriter pugnans interiit, alii in
finitimas urbes aut per montes in vicina castella se receperunt,
contra quae ob optimam munitionem et defensorum virtutem
nihil efficere potuit, reliqui aut in hostium manus inciderunt,
aut, cum ad extremum portum confugisscnt, ab hoste circum-
vent! ad ducentos in mare desiluerunt, quorum maiore parte
fluctibus abrepta ceteri nando feliciter in Calabriam pervenerunt.

Messanae muros Imilco destrui, domos solo aequari nec
lapidem in lapide relinqui omnia comburi et dirui iussit. Quod
per ingentem exercitum brevi peractum est adeo ut mox locus
cognosci nequiret, quem urbs tenuerat et antiqui splendoris
recuperandi nulla fere spes superesset.

Cum enim eam a sociorum civitatibus Imilco longius abesse
intellegeret quam ut diu in Carthageniensium potestate maneret,
optime tamen sitam esse inter omnes Siciliae urbes, id potis-
simum eius interfuit ut locus aut in perpetuum incolis vacaret
aut quam difficillima et maxime longinqua esset restitutio. Tanto
erant Carthagenienses in libéras civitates odio i).

Deinde Imilco, cum prospéré omnia sibi evenire videret,
confestim Syracusanorum terrae arma inferre statuit. At ei adversa
erat fortuna, primum enim magnam cladem accepit, mox, cum
pestilentia in copias incideret, tanto terrore affectus est, ut
dam cum Dionysio pactus quam celerrime noctu cum civium
exercitu Carthaginem rediret, derelictis sociorum et peregri-

1) At fieri non potuit quin liaec Messanae clades et viginti milia civium
caedes cum summa Dionysii, qui foederatus luiic urbi erat, infamia coniuncta
esset. Certe Tlieodorus Syracusanus publice idcirco pro contione in eum
invectus est. Cf. O. Meltzer, I. pag, 290—302.

-ocr page 109-

9?

norum copiis \'). Qao facto Dionysii opes admodum auctae suiit,
praesertim cum non minor peregrinorum pars ad eum trans-
issent, Praeterea quanto perniciosior Messaniis tanto felicior
tyranno fuit belli eventus. Qui non solum pericuio liberatus
est, quod a Cartbageniensibus ipsi institerat, verum etiam hanc
occasionem oblatam non praetermisit quin optimo Sieiliae aditu
potiretur et freti imperium capesseret. Nihil omisit quo veterem
urbi frequentiam et splendorem quam primum posset restitueret.
Qua propter multa nobilissimorum hominum milia, mille nimirum
Locros, quattuor mille Medmaeos^)^ sexcentos Messenios 3)
Zacyntho et Naupacto ex Peloponneso pulsos ibi collocavit.
Messeniis, cum Lacedaemonii aegre ferrent homines a se eiectos
tantae praestantiae sedes nactos esse, procul Messana colendam
postea tradidit agri partem, quem Abacaenis ademerat mari
finitimam, ubi Tyndaridem condiderunt

1) Diod. XIV. CO. 7C.

2) Diod. XIV. 78 logcndum MeSiJ-aiiav cx Wessolingii coniectura pro viilgato
iAeèiiJ,vxicov.

Ilccat. apud Stopli. Byzant. MsSiJ.>i.
Plinius II. N. III. 5. 10 Medma.
Strabo VI. 256 M.e$!xij.x.

Medma a Locrensibus condita erat in ora Bruttii Occidentali ad llumen
Mctaorum.

3) Diod. Sic. XIV. 34.

4) Diod. Sic. XIV. 78.

-ocr page 110-

Messana in Dionysii potestate. Civiles motiis
in Sicilia post Dionysii mortem. Agathocles
Messanam sibi snbiecit. Mamertini.
Pyrrhus.

Ita Messaniorum urbs quidem restituta est, non tarnen
libertas ; fieri enim non potuit quin aliquantisper in tyranni
dicione manerent, qui praesidium in arce imposuerat, quam-
quam bis eius iugum excutere conati sunt. Non ita multo post
Rbegini, timore moti ne Dionysius quem sibi propter oblatum
sed a se spretum ius connubii i) infensum esse scirent, Mes-
sanam urbem idcirco instauraret ut sibi bellum eo commodius
inferre posset, cum Syracusanorum exules et omnes tyranno
minus faventes in civitatem recepissent, Messanam eius domi-
nationi eripiendam susceperunt. Postquam igitur Mylas expug-
natas Naxiorum et
Catanensium superstitibus tradiderunt,
Ileloride duce exercitum exornarunt, qui Messanam oppugnaret.
Is statim magna vi urbis castellum adoritur, verum Messanii a
mercenariis quibusdam Dionysii adiuti tam fortitcr pro salute
patriae pugnabant, ut posteaquam ancipiti aliquamdiu Marte

1) Cf. supra in pag. 93. Diod. Sic. XIV. 44.

2) Horum enim urbes cum Dionysius copissct (403) Catanam Arccsilai Naxum
Prodis proditiono, incolis qui non fngerant in servitutem abductis, illam
Campanis, banc Siculis tradiderat. Diod. Sic. XIV. 15.

-ocr page 111-

99

decertatum est, hostes quingentis amplius militibus amissis
discedere cogerentur. Hac victoria excitati Messanii Mylas statim
oppugnant, quod oppidum ea lege eis traditum est ut Naxios
incolumes abire sinerent i).

Nee meliore fortuna paulo post veteres Messanae incolae
simul cum Agrigentinis in libertatem se vindicare conati sunt,
expulsis Dionysii amicis et foedere cum illo inito publico dis-
soluto eo tempore quo ille Tauromenium aggressus a Taurome-
nitanis et Rbeginis cladem passus erat In quo sane Messa-
niorum virtus luculenter apparuit. Audacissimum enim facinus
erat triennio post urbem prorsus deletam potentissimi regis
amicitiam\'speraere, milites eius non modo, verum etiam amicos
pellere atque adeo solos se omnibusque praesidiis nudatos novis
Carthageniensium incursionibus obicere, qui anno 393° Magone
duce ingenti cum exercitu Messanae bellum inferebant et agris
vastatis magna inde praeda ablata Abacaenam se recipiebant.
Pace denique anno 392° inter Carthaginem et Dionysium res-
tituta^), Messaniis pristina libertas inviolata mansit. Quam ut
incolumem servarent Dionysium sibi adiungere imprimis stude-
bant, quem etsi Rhegium magno conatu debellantem amice
semper suscipiebant.

Ex prima expeditione (389) rebus infeliciter gestis navi fiigiens
tandem multa nocte portum Messanium attigit, sed altero
anno numerosissimo cum exercitu Syracusis profectus est. Post
quintum in itincre diem Messanam appulsus copias refici curabat,
fratre interea Thearide ad Liparenses insulas, ubi decern Rhegi-

-1) niod. Sic. XIV. 87.

2) Diod. Sic. XIV. 88.

3) Cf. 0. Meitzer, 1. pag. 307—308.

-ocr page 112-

löü

Horum naves conspectas esse ferebant, cum quadraginta navium
classe misso, qui decem navibus cap tis Messanam ad Dionysium
subito se recepit et captivos Messaniis servandos tradidit. Tum
exercitu ad Cauloniam traiecto urbem corona cingit, multis
macbinis acriter oppugnat, ad pacem durissimis conditionibns
petendam cogit et obsidione undecim mensium (387) tandem
Rhegio potitus est i).

De Messaniorum vero rebus per reliquum tempus quo Dio-
nysius regnum tenuit omnino nulla mentio invenitur, nisi quod
pars eorum in Peloponnesum se contulisse fertur, cum Epami-
nondas Messenios undique convocasset ad urbem condendam
(369—368 3). Keque traditur quo tempore aut qua fortuna
adiuti Dionysii dominationem exuerint, forsitan aut paulo ante
eius mortem recuperaverunt libertatem, cum ille a Cartha-
geniensibus cladem accepisset, aut simulac morbo confectus
est 3) (368—367). Certe ubi prima postbac eorum mentio fit.
liberos eos iam esse apparet.

Syracusis interea filius eiusdem nominis patri Dionysio
successit et sub imperii initium Dionem, patruelem et cogna-
tum, foedere cum Carthageniensibus contra se contracto suspec-
tum, Sicilia decedere iubet. Qui cum in Graeciam confugisset
consilium cepit patriae liberandae Itaque cum militibus
quibusdam Zacyntho profectus in Siciliam venit (357). Ibi

1) Diod. Sic. XIV. 103—110 sqq. Omnes naves tradere coacti sunt, triginta
talonta expendere, centum obsides dare.

2) Diod. Sic. XV. 66 hic sibi non constat, cum supra narraverit Messenios
a Dionysio ex urbe Messana rursus abductos esse.

3) Diod. Sic. XV. 73.

4) O. Meltzer, I. pag. 317 sqq.

5) Plut. Dion c. 12—21. Diod. Sic. XVI. 6.

-ocr page 113-

101

Dionysium paulo ante cum octoginta navibus in Italiam abisse
cognoscit et Agrigentinorum et Gelensium Camarinensiumque
copiis adiutus Syracusas castra movit \'). Neque Messanios
neque Graecos Italiae incolas huic certamini defuisse Diodorus
prodit, verum omnes maxime parato animo ei opem tulisse 2).
Quorum auxilio usus libertatis vindicem se ferens Syracusas
dominatione exemit (356), quam duodequinquaginta annos pertu-
lerantS], et cum Dionysium nequiquam imperium recuperare
conatum in Italiam fugere coegisset, tandem filium quoque eius
Apollocratem eo redegit ut arcem sibi traderet quam solam
etiamtum occupatam habebat 4\'). At civium discordia pariter atque
eius invidia Dioni multum obfuit, imprimis Ileraclidis navibus
praefecti insidiis aucta, viri seditiosissimi qui cum Messanae
cum classe commoraretur huius quoque urbis cives adversus
Dionem irritavit s). Qui vero cum apertum esset eum dam cum
Dionysio societatem inisse, cito capite scelerum poenam dedit ").

Brevi autem tempore post Dio et ipse a Callippo Atheniensi
truciditatus est, Zacynthiorum quem secum duxerat mercena-
riorum ducem 7). Is postquam per tredecim menses Syracusas
tenuit in Catanam impetu frustra facto ne reverti quidem in
urbem potuit S). Quam occupatam Ilipparinus Dionysii filius
duo annos sub imperio retinebat (354).

1) Plut. Dion 22—27. Diod. Sic. XVI. 9. •

2) Diod. Sic. XVI. 9.

3) Diod. Sic. XVI. 10. Plut. Dion 28—37.

4) Plut. Dion c. 50.

5) Plut. Dion 38—48.
G) Plut. Dion 53.

7) Plut. Dion 54—57. Nepos Dion. 8. 9, qui autem Callicrafcra eum vocat.
Diod. Sic. XVI. 31.

8) Plut, 58. Diod. Sic. XVI. 36,

i\'i

-ocr page 114-

102

Callippus interea Messanios aggressus i^) postquam plurimos
milites amisit repellitur. Cum omnibus Siciliae civitatibus aeque
invisus nusquam reeeptus esset, Rhegium tandem se contulit
quam urbem cepit eiecto Dionysii
praesidio 2) (351). Mox tamen
cum militum quoque odium contraxisset tot nefanda facinora
cruenta morte luit a Leptine et Polysperchonte caesus eodem
ense quo Dionem perisse ferunt. 3) Dum ita omnis Sicilia
civilibus motibus turbatur, Syracusani et ipsi factionibus agitati
multorum deinceps tyrannorum imperils premi coepti sunt.
Quorum alio alium bello petente Nysaeus postremo plurimum
virium collegisse videtur. Quo superato Dionysius decimo post-
quam eiectus erat anno iterum Syracusas revertitur et multo
saeviore quam antea dominatione cives oppressit \'■■)
(346). Quam
ob causam optimus quisque civium Hicetae Leontinorum tyranno
se credidit 5). Sed cum hunc non tam ipsorum libertär,i susti-
nendae quam suae potestati augendae operam dare brevi
intellexissent, ita ut dubitare nequirent quin pro uno tyranno
duo exstitissent, denique a Corinthiis auxilium petierunt.

Corinthii Timoleontem acerrimum tyrannidis hostem mise-
runt 0) (345), qui cum mirum quanto consilio quantaque virtutc
et felicitate tyrannis simul et Carthageniensibus bellum intulisset,
haud mediocriter a Messaniis, qui Carthageniensium opes veriti
partes eius amplexi erant, adiutus est. Ui vero, dum ille cum

1) Plut, 1, 1,

2) Diod. Sic. XVI, 45.

3) Plut. 1. 1.

4) Plut. Timoleon 1. . .

5) Plut. Dion 58.

6) Cum Timoeratem fratrem tyrannidis cupidum intcrcmisset a Corinthiis
admotus est ex rebus gestis cognitiim iri utrum parricida an tyrannicida
habendus cssct: Diod. Sic. XVI. 65. 66. Plut. Tim. 3—8. Nepos Timol. I.

-ocr page 115-

103

Dionysio et Hiceta, qui se contra comraunera hostem coniunxe-
rant, apud Syracusas pugnat, in Carthageniensium potestatem
abierunt, mox autem eius ope eorum dominatione liberati
sunt 1) (344). Posthac Hippo Messaniorum quidam ibi tyrannidem
sibi arrogavit et post pugnara ad Crimisum 2) factam cum
Hiccta et Mamerco Catanensium tyranno societatem iniit ad-
versus Timoleontem.. ïimoleon autem cum Hicetam ab ipsis
militibus traditum accepisset, Mamercum fudisset, cum Cartha-
geniensibus pacem iunxit, qua statutum est ut Halycus finis
utriusque populi territorii esset ncve Carthagenienses cum
tyrannis societatem ullam inirent 3). Itaque cum Mamercus
post cladem factam a militibus desertus ad Hipponem Messanam
confugisset, Timoleon urbem terra marique circumsedit. Hippo
navi fugere conatus sed a Messaniis captus cum liberis coram
populo interfectus est; Mamercus, qui se Timolconti dediderat,
ab eodem Syracusanis traditus latronum supplicio affectüs
est i) (339). Ita Timoleon octo annorum spatio non Syracusas
tantum sed totam Siciliam , quatenus a Graecis colebatur, Cartha-
gcniensum simul et tyrannorum potestate liberavit Ipse
privatus Syracusis obiit et magnificis exsequis cohonestatus
est ö) (337). Neque tamen Sicilienses per maius tempus quam
viginti annos pace recuperata frui potuerunt.

1) Diod. Sic. xvr. G9.

2) Meitzer o. c. 1". 330—332.

3) Pliit. Tim. 31\'. Diod. Sic. XVl. 82. Catimaui Mamerci milites Timoleenti
tradideruiit, cum illo iu Italiam vectus esset, ut Lucaiios ad belhun vocarct.
Meitzer I. 336—338.

4) Plut. 1. 1.

5) Plut. Tim, 37. Diod. Sic. XVl. 90. Fertur Timoleon ai)ud Mylas in bello
contra Mamercum et Hipponem lumine oculorum privatus esse nec tamen ista
calamitato adduci potuisse ut a bello antequam tyrannos ccpisset desisteret
Cf. Plac. di Reyua p. 172. 6) Diod. Sic. 1. 1. Nepps. Tim. 3—5,

-ocr page 116-

104

Anno 317° Agathocles i) Carcini filius exulis Khegii infimo
loco nati Syracusarum tyrannus êvadit. Ceperat is Messa-
niorum castellum quoddam seque triginta talentis numeratis
illud redditurum promiserat. Accepta vero pecunia non modo
promissis minime stetit, verum ipsam quoque Messanam in
ditionem redigere studuit. Partem murorum eius urbis collap-
sam esse cognoverat, terrestri itaque itinere équités Messanam
proficisci iubet, ipse classem noctu admovet. At certiores in
tempore de insidiis facti Messanii irrita eius consilia reddunt.
Nihilo tamen minus Mylarum castellum corona cingit et per
deditioncm capit; iade Syracusas repetit. Sequenti aestate
denuo in Messanenses expeditionem suscipit ac prope urbem
castra poni iubet, quam magna vi nulla mora interposita op-
pugnat. Sed virtute exulum Syracusanorum, quorum plurimi
in hanc urbem confugerant, nec minore salutis suae studio
quam tyranni odio flagrabant, effectum est ut nullum alicuius
momenti damnum oppido inferre posset. Interea Cartha-
geniensium legati tyrannum accedunt ac violatae pacis, qua
inter alia constitutum erat ne ullo modo Messaniorum libertati
ofliceret, reum agunt. Pax itaque reficitur et tyrannus castel-
lum Messaniis reddere cogitur. Quo facto legati in Africam
revertuntur, Agathocles Abacaenam, oppidum foedere sibi
coniunctum, migrât. Dum Agathocles in diripiendis urbibus
pergit exules Syracusani (314) qui Agrigenti degebant proceres
civitatum ad debellandum tyrannum commovere student, satius
esse dicentes eum antequam plus virium contrahat aggredi quam
necessitate deinceps compulsi opes eius propellere. Placuit haec

1) Meitzer I. pag. 35.5 sqq.

2) Died. Sic. XiX. 65.

-ocr page 117-

105

ratio Agrigentinis, qui cum Gelensibus et Messaniis foedus ad
tyrannum iunctim debellandum sanciunt \').

Societate inita cum Lacedaemone ducem accersivirunt Acro-
tatum , Cleomenis regis filium, qui cum in plurimorum civium
invidiam incidisset, praeterea externarum rerum cupidus iniussu
ephorum libentissime occasionem arripuit patriae relinquendae.
Idem Tarentinos, quos iam antea in Italia versatus cognoverat,
commovit ut viginti naves auxilio mitterent ad Syracusanos
tyrannide liberandos. Sed simulac imperium Agrigentinorum
suscepit, superbius iam se gerere coepit sicut domi fecerat,
neque tamen quidquam egit quod memoria dignum esset.
Itaque mox invisus tandem Sosistrato per dolum interempto ,
exulum clarissimo, eo invidiae venit ut hoctu fugere cogeretur.
Deinde cum Tarentini classem e Sicilia revocassent, Agrigentini
et Gelenses Hamilcaris ope cum Agathocle in foedus restituti
sunt, ut ex Graecis urbibus Ileraclea Selinus Himera ut antea
in Carthageniensium potestate essent, aliae vero omnes, Syra-
cusanis summum imperium obtinentibus, iuris sui forent. Messanii
autem num hanc pacem inierint vehementer dubitandum est 2).
Certe illi soli perseverarunt in hostili animo adversus Aga-
thoclem, quam ob rem omnes Syracusanorum exules eo se
receperunt.

Denique Agathocli contigit ut banc quoque civitatem sibi
subiceret3) (312).

1) Diod. Sic. XIX. 70. 71. Meitzer I. 358—360.

2) Diod. Sic. XIX. 102.

3) Diod. XIX. 71. ^Ax^ayavr^voi Sé y.aî rsASo? xxi Msa-cn^vioi >cxt£äu<raiv tov
trpoc
^Ayaùox^éix ttó^si^ov tradit, sed infra cap. 102: ij.h ipuyâSsç tüv supx-
kottïaiv ifùpoia-ùija-xv
sJç rifv tccvt^v épûvtsi äoitriiv oùa-av tiSv à^âorpîwq
i^ova-cHv Trpoç rov Svvâa-Tijv. Quod quidem probalius videtur.

-ocr page 118-

106

Pasiphilus enim cum exercitu adversus Messanios missus,
cum necopinato in agrum impetu facto muitos captivos mul-
tamque praedam abduxisset, facili opera cos commovit ut
Syracusanis exulibus eiectis cum Agathocle in bonam gratiam
redire mallent quam perpetuis bellis fatigari. Messanii spe com-
ponendi belli exules Syracusanos urbe pellunt et Agathoclem
adventantem cum exercitu recipiunt. Tyrannus humanissimum
se civibus initio praestat et callide statim ut exules, quos ad
legum normam oppido excedere iusserant, restitueront persuadet.
At paulo post qui antea conatibus eius restiterant, sexcentos
minimum, Messana et Tauromenio accersit omnesque laqueo
suffocari iubet. Bellum enim in Carthagenienses meditanti nihil
aptius videbatur quam omnes, quos sibi minus faventes noverat,
interimere. Tum Messanii, qui hospites sibi amicos quorum
ope vires tyranni frangcre potuissent eiectos, cives praeterea
Agathocli minus bene cupientes sublatos seque homines ob
scelcra exilio affectos recipere coactos videbant, vehementer
facti poenituit. At quo minus pubhce indignationem prae se
ferrent Agathoclis potestas obstitit. Qui quidem Agrigentum
inde movit ut hoe quoque oppidum diriperet i).

Syracusanorum tamen exulum princeps Dinocrates a Cartha-
geniensibus auxilium petivit, qui Hamilcarem magno cum exercitu
miserunt 2) (311). Ilamilcar quamquam magnam classis partem
procéda amiserat, brevi tamen per mercenarios et Sicilienses
socios vires reparavit, ita ut quadraginta peditum quinque fere
equitum milia haberet 3). Cum igitur inter Ecnomum montem

1) Diod. Sic. 103/lÜi.

2) Diod. Sic. XIX. 104.

3) Diod. Sic. XIX. lOö.

-ocr page 119-

107

et Himerarn flumen, proelio commisse, Agathocles magnam
cladem accepisset (311), statim Camarinenses Leontini Cata-
nenses Tauromenitani Messanii Abacaeni aliique ad Hamil-
carem transierunt \'). Tanto omnes post hanc stragem odio in
tyrannum ferebantur.

Agathocles tamen tanta erat potéstate ut Gela, quo se primum
receperat, Syracusas incolumis rediret. Dum Carthagenienses
Syracusanorum portum obsident, ipse, cum consilium cepisset
illorum terrae bellum inferendi, Antandro fratre Syracusis relicto
in Africam
transiit 3) (310). Cum ibi ancipito Marte pugnaretur,
interea in Sicilia Agrigentini duce Xenodico Gelenses Leontinos
Camarinenses in libertatem vindicarunt
3) (309). Ii quidem mox
Xenodico victo in urbem se receperunt ^^
(307). Simul Aga-
thocles ipse in Siciliam transgressus cum duobus mihtum milibus
Archagatho in Africa relicto, Heracleam Thermas Cephaloedium
Apolloniam subegit 5). Diuocrates autem exulum dux brevi
magnum exercitum contraxit, ita ut ne Agathocles quidem cum
illo confligere änderet ß). Neque multo post, cumin Africam
revertisset, victus est et ita quidem victus ut clam in Siciliam
fugeret copiis relictis \'\'\')
(306). Milites autem, filiis eius truci-
datis, cum Carthageniensibus pacom inierunt, ut omnes urbes
captas redderent et trecentis talentis acceptis in Siciliam reduces
fierent S).

J) Diod. Sic. XIX. 11Ü.

2) Diod. Sic. XX. 3 sqq. cf. Meitzer 1. 370—385.

3) Diod. Sic. XX. 31. 32.

4) Diod. Sic. XX. 56.

5) Diod. Sic. XX. 55. 56.
G) Diod. Sic. XX. 57.

7) Diod. Sic. XX. 64/60. Meitzer 1. pag. 404. 405.

8) Diod. Sic. XX. 69.

-ocr page 120-

108

Kihilo secius in Sicilia Agathocles ad id potentiae fastigium
evectus est, ut brevi nemo iam esset qui ei obstare conaretur,
praesertim postquam, Agrigentinis devictis, exulibus quos in
deditionem acceperet perfide et crudeliter obtruncatis, postremo
cum Carthageniensibus quoque pacem composuit \'). Itaque im-
pune iam per maria praedari potuit 3). Tandem cum duodetri-
ginta annos regnasset, duo et
Septuaginta annos natus (289)
impio sui nepotis facinore mortem oppetiit vita anteacta dignam.
Postquam enim Archagatum, filiorum maximum natu, in Africa
a militibus trucidatum esse comperit, alterum ex filiis Agatho-
clem tanto amore prosequebatur ut ei regnum relinquere cupe-
ret. Quod cum Arcbagatbus filius patris eiusdem nominis in
Africa trucidati intellexisset, avunculum primum de medio
sustulit, mox etiam avo ipsi insidias struere coepit. Dum
igitur de avo internecando cogitat, Maeno, Segestanorum unus
quos Agathocles crudelissime pcrsecutus erat, promptissimum se
obtulit ad scelus perpetrandum et veneno tyrannum interemit 3).
Tamen neque Arcbagatbus ex facto fructum cepit et Sicilia
tantum abfuit ut in feliciorem statum restitueretur, ut mox
optimus quisque et tyrannidi infestissimus vel Agathoclis sae-
vitiam praeferret rerum qualis turn esset conditioni. Non solum
enim Carthagenienses per maria vagantes denuo insulam vexa-
bant, verum etiam intestinis bellis omnia pessumdabantur.
Pro uno crudelissimo quidem sed fortissimo certe et magni
sane ingenii viro sexcenti tyranni extiterant, quorum singuli
singuhs bellum inferebant civesque quoquo modo infestabant.

1) Diod. Sic. XX. 77/79.

2) Diod. Sic. XX. 101.

3) Diod. Sic, XXI.

-ocr page 121-

109

Maeno statim fere Archagatho et ipso interfecto Syracusanis
bellum intulit. Qui quidem Hicetam ducem adversus illum
miserunt, simul autem Maeno a Carthageniensibus auxilium
petit, qui cum nullam occasionem Siciliae recuperandae aut dis-
cordiae augendae praetermitterent, ei quoque opem ferendam
esse censuerunt.

Ab his igitur Syracusani coacti sunt ut quadringentis obsi-
dibus datis exules omnes in urbem reciperent necnon milites con-
ducticios qui post Agathoclis mortem eiecti erant i). Hi fréquentes
tum in insula degentes prae aliis Siciliae mala inferebant et
angebaut, cum agros vastarent, civitates aqua et igni diruerent,
ne turpissima quidem facta fugerent; ex quibus imprimis ii
innotuerunt, qui Messana potiti sunt, scelestissimo facinore.

Anno enim 289° mercenarii milites urbem Syracusas turbis
et seditione comptent 2) et postquam dubio Marte cum incolis
pugnatum est urbem ex pacto reliquerunt et ad fretum progressi
a Messaniis tamquam amici et socii in urbem humanissime
recipiuntur, cuius urbis iamdudum cupidi propter opulentiam
et loci praestantiam, nihil nisi opportunitatem desiderarunt
eius capiendae, qua re, cum a civibus benigne in domos quoque
accepti essent, hospitibus noctu occisis uxores eorum rapiunt et
urbis imperium arrogant, quam deinceps ipsi a Marte, qui lin-
gua eorum Mamers vocabatur, Mamertinam appellant 3). Horum

1) Diod. Enc. 12. 13.

2) Cf. Niebuhr. III. 129.

3) Diod. Sic. XXI. 43. Polyb. I. 7. Liv. XXVIII. 28. Dio Cass. Exc. Vales. 40.
Gelonis iam tempore peregrini Italicae maxime gentis milites apud Siciliae
tyrannos stipendia merere coeperunt (Diod. Sic. XI. 72. 7G). Campanos primum
ab Atheniensibus conductos esse tradunt, cum alteram expeditionem in Siciliam
misissent, deinde a Carthageniensibus (Diod. XIII. 44. 55. 02). Postea et in
Carthageniensium et in Siciliensibus exercitibus Campani memorantnr (Diod.

-ocr page 122-

no

terrore tota Sicilia brevi impleta est, praesertim postquam
sceleris socios invenerunt.

Novem enim annis post, cum Romani Tarentinis bellum in-
tulissent, Pyrrhus Epiri rex ab bis auxilio vocatus in Italiam
venit (280 a Chr.). Contra quem, cum Rhegini praesidium a
Romanis petivissent, duce Decios lubellio legio Campana in

XIII. 80). Cetoriim iam tum non magis virtiite bcllica innotuore quam incon-
stantia ot perfulia (Dioil. X[[[. 88). Postea plcriquo omnes tyranni eorum ope
usi sunt ut I ionysius Agatliocles alii. Necnon ailsunt exempla oppidonim
perfide occupatorum, incolarum obtruncatoruin (Diod. XIV. 9) ut urbis Entcllae,
quam per sexaginta annos tenuerunt, donec Timoleontis temporibus a Cartliage-
niensibiis expiignarentur (XVI. G7). Ita Aetna potiti a Timoleonte demiim ciocti
sunt (XVI. 82); postquam Agatliocles obiit Campanorum nomen non amplius
auditur, Mamcrtino mutatum, quod cx Martis nomine ducitur, qui eorum (li.a-
lecto Mamers vocatus est. Cf. Plutarcli. Pyrrh. II. 770 (ed. Rcisk.) Nuinmi
quoque Mamertinorum Martis sigiio maximam partem notati sunt cf. d\'Orv.
Sic. II. 3. Torremuzza, tab. 48.

Dio Gass. Exc. Val. 40. Post Agatlioclcm Campanos cius iussu banc urbem
iam habitasse tradit. Portasse praesidium ibi collocati erant, quae sententia
oritur ex Polyb. I. 7 :

Me(7\'c!\'iivti KseizTTûivo} Trccpà \'\'KyvAonKti iJ.ii7Ôo(popovvT£ç, xz} wochai xspl to z^AA
Kxî Tijv ^oiTTÎiv sîiSatuovlctv rVii toAewç ocp^cc^iuîôvrsi, \'d(J.cc tm Kxßi^iv Kccipov euûùg
èTexsîp^i^xv TTxpxiTTrovSoi.

Cum quibus cf. Dio Cass. 1. 1. KixiZTrxvoi <ppcvps7v aùrî^v {Mss-iri^vifv) i/t\' \'Ay«-
ôoxfiéovç Tccx^svreç, eripxyâi; ri rüv irnxi^piuv iTOiy/iTCfJTO y.où riji/ 5roA;i/ xaTSirxov.

Zonaras VIII. 8. Str. VI. 2. 3.

Festus cui hac in re non magna fides habenda est s. v. Mainertini : Mamertini
appellati sunt hac de causa: Cum de toto Samnio gravis incidisset pestilentia,
Sthenius Mettius eius gentis princeps convocata civium suorum contiono,
exponit se vidisse in quiete praecipientcm Apollinem, ut si vellcnt eo malo
liberari, ver sacrum voverent, id est, quaecumquo vere proximo nata essent,
immolaturos sibi. Quo facto levatis post annum vicessimum, deinde eiusdem
generis incessit pestilentia. Rursum itaque consultus Apollo respondit non esse
persoliitum ab iis votum, quod homines immolati non essent, quos si expu-
lissent, certe fore ut ea clade liberarentur. Itaque ii iussi patria decedere cum
in parte ea Sieiliae consedissent, quae nunc Tauricana dicitur, forte parantibus
liello cernere Messaniensibus auxilio venerunt ultro eosque ab hoste liberarunt
provinciales. Quod ob meritum eorum ut gratiam referreiit et in suum corpus
commmiionomque agrorum invitarunt eos et nomen acceperunt unum ut dice-

-ocr page 123-

Ill

Biiegii praesidio collocata est, quae initio a fide prorsus non
desciscebat paulo autem post incolas diem festura agentes, nec-
opinato aggressa trucidavit, practextu deprompto ex ficticiis
litteris, quas tamquam ad Pyrrhum clam datas ab incolis et
sua opera interceptas Decius militibus ostenderat i). Post hoc
scelus commissum Romani societatem inierunt cum Mamortinis,
qui illorum ope nisi non solum occupata urbe terraque impune
fruebantur, sed etiam vicinos vexabant magnamque insulae par-
tem vastabant et mox Pyrrhum impediverunt quo minus insulam
pacaret. Cum igitur per multos annos Syracusis Hicetas 3) (288)
Thynio (apud Plut. Thoenion 280) et Sosistratus 4) sive
Sostratus tyranni aemuli exstiterint et alter alterum bello pete-

rontiir Mamortini, quod coniectis in sortem diiodocim deorum nominibns
Mamers forte exiorat, qui lingua Oscorum Mars significatur, cuius liistoriae
auctor est Alfius libri primi belli Cartliageniensis.

Mamertini varios casus sectabant ut meliore fortuna friierentur et postea
fabulam, secundum quam Sanmites ovenerunt c vere sacro Sabinorum,
imitât! sunt.

^\'lommsen (die Unterital. Dialecte IV. p. 196) prorsus negat eorum nominis
originem quaerendam esse in Marte sive Mamerte et adnotat Apollinis nomen
in fabula Sabina omnino non reperiri.

Eo auctore Apollo et Mamers Mamertinornm patroni erant. Cui sententiae
pro argumente est inscriptio Osca in muris reperta^ quam inscriptioneiii
Mommsen liisco verbis vertit: Stenius Calinuis Statins fd. Mara Pomptius
Numerii fil. meddices fecerunt et populus Mamertinus Apollini sacrum.

E.\'C liac inscriptione et ex nummis apparet Apollinem eos valde coluissc. "

Mommsen (quocum Holm. II. consentit) hanc inscriptionem factam esse
primis temporibus quibus in Siciliam venirent \'putat.

Urbs semper fere nomen Messanam servavit cf. Strabo VI. 268. Cic. Verr.
II. 5 ot III. 6.

Livius XXVIII. 28. Plin. 11. N. III. 8. 14 e. a.

1) Polyb. I. 7. Liv. Epit. Xn. XXVIII. App. Iii. 9. Dio Cass. 1. 1. Diod.
Sic. XXII. 2.

2) Diod. Sic. XXII. 2.

3) Ibidem 0.

4) Ibidem 7. Plut. Pyrr. 11. 770.

-ocr page 124-

113

ret, Tliynio Insulam Sosistratus ceteras urbis partes teneret i)
et vehemens bellum intestinum denuo immineret, Pyrrhus 2)
Syracusanorum oculos in se convertit, qui postquam in Italia
amplius duos annos frustra pugnavit facile Syracusanorum pre-
cibus commotus est ut in Siciliam copias
traduceret (278),

Mamertini quoquo modo Pyrrhum ab insula arcendum esse
censebant, qua de causa ad Carthageniensium amicitiam, tametsi
perpetuis antea bellis et gravissima invidia invicem se persecuti
erant, se contulerunt.\'^) Contra Tauromenii tyrannus Tyndarion
Pyrrho favebat 5), qui non solum feliciter eorum insidias effugit
et in Tauromenium comiter receptus est sed etiam cum multis
copiis a Tyndarione adiutus Catanam castra movit, ubi magna
cum benevolentia ingressus aureis coronis donatus est.

Inde Syracusas cum exercitu classique contendit et urbem
statim in potestatem redegit Thynione et Sosistrato cum civibus
in gratiam revocatis dum Carthagenienses, qui Syracusas etiam-
tum obsederant, obsidione sublata se recipiunt et multis excur-
sionibus Siciliam vexant. Deinceps Erycem progressus proelio
hostes fundit, Panormum vi capit, ceteras Carthageniensium urbes,
Lilybaeo quam urbem capere non potuit excepta, omnes suae
ditionis fecit. Praeterea exactores Mamertinorum, qui pluribus
Siciliae locis muneri suo vacabant, partim comprehensos occidit,
partim aperto certamine superat, eorumque agrum vastat, Itaque
praeter Messanam et Lilybaeum omnes insulae partes habebat f^).

1) Diod. Sic. xxn. 10.

2) Lanassam, Agathoclis flliam in matrimoniimi dnxerat.

3) Diod. Sic. XXII. \'11. Plut. P.vrrli. If. 768.

4) Diod. Sic. XXII. 8.

5) Diod. Sic. XXll. 11.

6) Plut. Pyrrh. II. 770.. 771.

-ocr page 125-

113

îani vero Pyrrhus, cui omnia adhuc prospéré evenerant,
superbius iucedere coepit. Carthageniensium pacis, quas illi
petierunt, conditiones aspernatus cum classi aucta et exornata
in Africam ipsam bellum transferre statuit i), ad quae compa-
randa multa severa et iniqua faciebat. Itaque cum sibi ipse
temperare desierit atque iustitiae fines multifariam excesserit,
iam ex populi amico in tyrannum conversus perfidiae non
temere accusabatur, praesertim cum Sosistratum summa iniuria
affecisset Thynionemque interimendum curasset. At maximum
sibi cum hinc Sicularum civitatum odium conflasset, aliae
Carthageniensibus, aliae Mamertinis sese dedunt, qui hoc
tempore tam floruerunt ut decern militum milia in armis tenuisse
tradantur.

Quod cum intellegeret Pyrrhus, nec tot contra se consilia
inita facile dissipari posse perspiceret, litteras a Samnitibus et
Tarentinis percommode accipit, quibus ad opem illis ferendam
accersitur: qua ratione ad speciem honesta usus dolorem mente
premens ad defendendam Romanorum potentiam in dies magis
que auctam et amplificatam in Italiam revertitur postquam duo
annos et quattuor menses frustra bellavit (276). Pretum trai-
cientem sociisque carentem Poeni adoriuntur, maxima navium
parte amissa cum rehquis Calabriam attingit.

Hic autem decem Mamertinorum milia in insidiis iam ante
adventum eius collocati, cum acie decernere non auderent, in
angustias exercitum eius inducunt, quem totum conturbant
multosque extremi agminis milites occidunt. Ipse Pyrrhus capite
sauciatus a Mamertino quodam ingente corpore elata voce ad
certamen singulare lacessitur qua voce rex ira inflammatus

1) Plut. Pyrrh. II. 771. 772. Meltzer II. pag. 243.

-ocr page 126-

114

iinprudentem Mamertinum vehementi ictu medium dissecat, quo
facinore viso Pyrrhum humana conditione maiorem rati hostes
pugnare desistunt i). Neque magis secunda fortuna postea usus
Pyrrhus, etiam si enim copiarum numerum brevi supplevit,
tamen altero iam anno, cum apud Beneventum cum M\' Curio
Dentato conflixisset, victus et ex Italia in Gfraeciam remigrare
coactus est (275). Quo facto Eomani, cum Tarentini facili
opera superassent, brevi reliquam Italiae partem subiecerunt.
Deinde in Rheginorum urbem etiamtum a Campanis occupatam
oculos verterunt, postquam Campani eo audaciae pervenerunt ut
Crotonem urbem incendio vastarent.

Cum C. Genucius consul adversus eos missus Khegium diuturna
demum obsidione
cepisset (270), Campani, qui de salute
desperabant, tam acriter certarunt ut plerique omnes pug-
nantes interirent, trecenti tantum vix superstites in Eomanorum
manus inciderent, qui Eomae securi percussi sunt iusto malefi-
corum supplicio 3). Deinde Eheginis, quotquot etiamtum supe-
rerant, reddita est urbs cum libertate, qualis quidem erat
libertas quae populi Romani sociis concedebatur.

1) Plut. Pyrrh. 24.

2) Dlon. XX. 7. Liv. XXVIII. 28. Niebuhr. III. 63.3.

3) Polyb. I. 7. Appian III. 9.

-ocr page 127-

Hiero Mamertinos profligat. Hannilbai praesi-
dium in urbe ponit. Hanno in Siciliam venit.
Mamertini Romanos auxilio arcessunt.

Simulac Pyrrhus ex insula decessit Syracusani Hieroni Hie-
roclis filio regii animi viro i) rerum suarum administrationem
tradunt (275), qui continuo ut milites mercenarios seditiosos
de medio tolleret hoc stratagemate utifcur. Postquam populi
scito imperium militare obtinuit et domesticam urbis curam
socero tradidit, Syracusis exercitum educit ac si Mamertinis
multas Syracusanorum et Carthageniensium urbes vexantibus
bellum illaturus esset, castrisque iuxta Centuripam locatis
copias versus
Cyamosorum 3) fluvium, ad quem hostes consede-
rant, progredi iubet. Ipse pedites et équités Syracusanos non
dimittit nec propius accedit, aho itinere se ad hostes perven-
turum fingens cum civilibus copiis incolumis revertit, conducticii
tamen milites, quos primes in proelium emisit, ad unum
omnes pereunt. Quo quidem facto cum Mamertinos victoria de
suis conducticiis deportata inflates audacter Siciham passim
depopulari videret agmen bene institutum probeque 3) exerci-

1) Polyb. I. 8. Liv. XXIV. 4.

2) Qui tum iVIamertinorum territorii iiiiis fuisse videtur.

3) Alesam deditione eum cepisse aV, Abacaenis et Tyndaritanis ultro receptum,
Tauromenium quoque tenuisse dicit. Num Mylas quoque in potestatem redegerit
dubitari potest; certe Diodorus ipse sibi non satis constat, cum infra Tynda-
ridem et Tauromenium fines vocet.

-ocr page 128-

116

tatum adversus eos educit et qui extra urbem vagabantur in
artissiraos fines coegit in Mylarum planitie ad amnem Longanum.
Mamertini qui Messanam incolebant ipsi cum expedita manu
ad urbem Mylas defendendam advolarunt. Tum Hiero fortiter
et strenue impetum in eos facit et Mylis expugnatis nonnullis-
que terris subactis hostium agros relinquit et Amesalum versus
movet. Quo oppido capto novis copiis conductis numeroso cum
exercitu contra Mamertinos proficiscitur et Alesa deditione capta
Abacaeninos Tyndaritanosque benevole ab illis exceptus sibi
subicit. Mamertini ei octo fere milia milites duce Clone opponunt.

Cion convocatis ad rem divinam haruspicibus de pugnae
eventu eos consulit; qui respondent exta portendere illum
proxima nocte in castris hostium fore. Quo nuntio ille excitatus
cum de victoria minime dubitaret continuo copiis dispositis
fiumen traicere studebat. Dum haec aguntur Hiero ducentos
exules Messanios spectatae fidei et virtutis , quos in copiis habe-
bat, cum delectis quadringentis Syracusanis militibus vicinum
collem Thoracem circumire iubet ut a tergo in hostem impe-
tum faciant. Ipse distributa et ordinata acie a fronte cum
hostibus congreditur proeliumque pedestre simul et equestre
committit. In quo, quoniam Hiero in colle amni vicino collo-
catus opportunitate loei superior erat, diu ancipiti fortuna pug-
nabatur, at cum illi qui collem circumierant in Mamertinos de
improvise eruerent plurimosque facile, nulhs quippe laboribus
adhuc defatigati, trucidarent, Mamertini conturbati in fugam
se coniciebant, ingenti a Syracusanis strage afficiebantur.
Cion, qui strenue adhuc dimicaverat, tandem multis vulneribus

•1) Mamertinorum duces ubique „duo meddices" vocantur, Cioni autem
o-TfiûTi^yoç nomen erat, fortasse idem magistratus ac dictator apud Romanos.

-ocr page 129-

117

Gxanimatus corruit, vivus tamen ab hostibus capitur qui in
regis eum tentorium deferunt et medicis committunt. Atque
sic, quod deorum oraculo praedictum erat, evenit ut in
castris hostium pernoctaret. Dum medici fortissimi hominis
saluti diligenter consulunt nonnulli equos in proelio captos
Hieroni exhibent. Inter hos Cion filii sui equum cum cog-
noscit, iuvenem in acie perisse existimat. Quod tantam ei
mentis perturbationem attulit ut vulnerum ligaturis disruptis
morte sua filii caedem honestaret. Mamertini autem, ea clade
accepta, tanto timore perculsi sunt ut regem supplices adiré
vellent de pace et de urbe régi tradenda, quod fecissent nisi
Hannibal Carthageniensium dux in Lipara insula prope affuisset.
Qui, tanta Hieronis Victoria accepta, subito eum convenit et
blandis verbis commovit ut Syracusas rediret. Hiero Hannibali
fidem cum haberet ulterius non progressus simulac re tam
praeclara gesta Syracusas redux factus est tantam sibi incolarum
sociorumque gratiam conciliavit ut uno omnium consensu rex
creatus sit (269).

Haec omnia facta sunt anno 269°, nam apud Polybium VII
8 scriptum videmus Hieronem mortuum esse anno 216° post
quam quinquaginta et quattuor annos regnavit : cf Livius XXIH
24. Secundum Pausaniam VI. 12. 2, cf lust. XXIH. 14, Polyb
I. 8, Hiero sub Pyrrho militiae rudimenta posuerat et ab exer
citu primum dux constitutus est cum Artemidoro, cçntione
habita extra urbem, postquam seditione exorta inter milites et
cives illi Syracusis abierunt (275).

Attamen quaestio oritur quae facta sint inter 275 et 270?

Cui quaestioni respondere non possumus.

Polybius in narratione sua perbrevis est, Diodori fragmenta
perfecta non exstant, quae causa est cur Peter (Gresch. Eoms I.

-ocr page 130-

118

p. 324) e. a. putant quinquaginta quattuor annos incipere in
eo tempore quo a militibus dux constitutus est, quam ob rem
pugna apud Mylas facta esse traditur anno 266°.

Quaedam autem obstant :

Imo, Polybius YIII. 8 narrat : "Etj^ yap v k<x) tittxpa, ßmi-
KivTocg, ^liT\'JipyjtTS ßh r^ TTOcTpi^i rîjy slp-Jj^/jv ... et L 9 ßxo-iKsbg
ùtto tcxvrccv trpoaviyopeùùi^ rxv crvßfy(,xx,ccy, e quibus verbis plane elucet
post pugnam apud Mylas regem creatum esse.

Ildo. Polybius I. 8 Hieroni arpxT^iy^ nomen dat, cf. fragm.
40. 41. 42. Dion. Cass., Zon. VIH. 4. 5. 6. (ed. ïeubner recogn.
Melber p. 128 sqq).

IIPo. Secundum Paus. YI. 12. 2. anno iam 275° dominatu
potitus est 1).

Hannibal interea Messanam proficiscens urbem in deditionem
cepit, quadraginta milites arci inicit seque illis opem laturum
pollicetur. Hos tamen Mamertini, simulac primum terrorem
animo excusserunt, rursus eiecerunt, cum Hieronem fraude
Hannibalis cognita Carthageniensibus propter perfidiam irasci
intellegerent et hostium discordia se servatum iri sperarent.
Hiero autem, ante omnia illos ex insula expellendos esse ratus,
iusta ira omissa cum Carthageniensibus foedus adversus eos con-
iunxit 2). Hanno, Hannibalis filius, Carthageniensium dux in
Siciliam missus magnum exercitum contraxit. Quo facto cum
uterque Messanam adoriri coepisset, Carthagenienses terra ma-

\'1) Erant qui apud Paus. VI. 12. 2 legebant rij? t/kV»?? \'OM(j,7n!iSog ivri roCic;
iinocn Kcti ixaTOv.

Quia autem secundum Africanum Idaoum qui Pausania auctore eadem Olym-
piade vicerit nulla nisi centesima vicesima sexta Olympiade victorem discessisse
constat (Casaubonus-Wesseling e. a.), hoc loco legendum est sicriiQ.

Stellula alii locum defectum significaverunt, cuius causa esse potuit littera
? (se.x) praecedente voce ri?? oblitterata,

2) Diod. Sic. XX extr,

-ocr page 131-

119

rique ab ea parte qua Septentriones spectat, Hiero a parte
Meridionali in monte Cbalcidico, ubi hodie castellum Gonzagae
positum est, Mamertini ad incitas redacti dubitabant quo se
vertorent. Atque cum duae civium factiones extitissent, alteris
Carthageniensium tutelam amplecti seque et arcem fidei eorum
tradere iubentibus, alteris cogitantibus de Romanorum tamquam
consanguineorum auxilio implorando, primum quidem illi, quod
Carthagenienses minus timendi esse videbantur quam Syracu-
sani, Hannonem cum praesidio intra moenia accipiunt, Simul
tamen cum ab altera parte Romam legati missi sunt, senatus
quid respondendum esset diu deliberabat. Num cum paulo
ante cives suos ultimo supplicio affecissent, qui iniusto modo
Rhegium occupaverant, indignum videbatur Mamertinis opem
ferre tamquam qui eiusdem facinoris rei erant. At populus
Romanus periculosum fore putabat si Carthagenienses Mes-
sana potirentur, quoniam per eam tamquam pontem pro libidine
in Italiam transire possent, ideoque contra senatus sententiam
Mamertinos esse iuvandos censebat. Post longas tandem super
hoc negotio deliberationes, partim ut populo morem gererent
partim ne opportunitatem potentiae augendae temere praeter-
mitterent patres auxilium decernunt \') et Appio Claudio consuli
provincia data est ut Mamertinos hostium armis eximeret 2) (264).

Iam itaque Messanam mari numerosissima classis terra duo
selecti exercitus eingebaut, cum C. Claudius tribuno ab Appio
Claudio praemissus cum aliquot navibus Rhegium appelleretur.
Is, quod classem metuebat hostium, navicula Messanam advo-
labat3)j ac, ut maius Poenis odium conflaret, se non alia de

1) Cass. Dio fragm. 43. Zonaras VHI. 8. Polyb. I. 8—10. Liv. Epit. XVT.

2) Polyb. I. 10—12. et 14—15.

3) Front. Strat. I. 4. 11.

-ocr page 132-

120

causa quam ut urbem tot malis eriperet advenisse, hoc negotio
confecto abiturum adseverabat i).

Paulo post ipse consul, freto non sine periculo noctu traiecto,
Messanam venit. Quam cum gravissima obsidione pressam
videret, legatos statim ad Carthagenienses et Syracusanos, qui
pacem offerrent, mittit 2). Recusata verum ab utroque pace
proelio decernere ac Syracusanos demum aggredi statuit, post-
quam a tribuno suo Hanno cum praesidio ex urbe eiectus est 3)
et ipse Mamertinorum urbem in dicionem accepit.

Eductis igitur copiis aciem instruit Hieronemque certamen
non detrectantem aggressus in castra reiecit, quo facto Appius
praedam colligi iubet, copiasque in urbem reducit. At Hiero
anxius proxima nocte Syracusas cum exercitu celeriter profi-
ciscitur sive existimabat freti transitum Romanis proditum esse
Carthageniensium invidia, sive divinatione quadam ductus belli
exitum praesentiebat s). Quod ubi consul cognovit ad Cartha-
genienses invadendos eo alacrius sese comparat militesque con-
vocatos ad novam dimicationem hortatur. Deinde Carthagenienses
qui apud Pelorum castra emensi erant ipsos fugat et impune
Syracusanorum et sociorum regionem populari incipit nec multum
abfuit quin ipsas Syracusas oppugnaret 6). Haec omnia primo
belli Punici anno gesta sunt (264).

Cum sequenti anno Romani novos consules M\'. Otacilium
M. Yalerium cum copioso exercitu in Siciliam mitterent,

1) Zonaras VIII. 8. 9. Cassius Dio fragm. 43. Diod. Sic. XXIII. 1—3.

2) Polyb. I. 11. Diod. Sic. XXIIl. 2. Zori. Ann. VIll. 8.

3) Polyb. I. 10. Zon. Ann. Vlll. 8. Niebuhr 111. 661.

4) Diod. Sic. 1. c.

5) Polyb. I. c.

6) Polyb. I. 12.

7) Valeric postea Messallac nomen inditum est (isenec de brevit. vit. c. 13)

-ocr page 133-

121

multae urbes Syracusanae et Carthagenienses sese imperio
eorum submiserunt. Hiero quod satius liorum quam Cathage-
niensium partes sequi iudicabat legatos ad consules de pace
mittit et cum Romani Hieronis amicitiam sibi minime spernan-
dam ducerent, pax his conditionibus sancitur ut Hiero cap-
tivos sine pretio restitueret, centum talenta argenti Romanis
numeraret.

Ab eo inde tempore usque ad obitum Hiero fidissimura populi
Romani socium se praestitit necnon Mamertini nunquam Roma-
norum rebus defuerunt, ita ut Messana per totum bellum tam-
quam castris stativis Romani uterentur i). Qua propter postea
quam bello Punico composite (241) Sicilia in provinciae formam
redacta est 2) Mamertina civitas et Tauromenitana solae per
totam Siciliam urbes foederatae fuerunt, ita tamen ut Tauro-
menitanis cautum esset foedere ne navem dare deberent, Mamer-
tinis in ipso foedere sanctum atque praescriptum esset ut
navem dare oporteret 3).

Fortasse eodem tempore Senatus Populusque Romanus amplis-
sima illa privilégia, quibus semper deinceps usi sunt Messanae
incolae urbi concessit , quae haec erant.

I. Messanam ab eo tempore in posterum nobilis cognomine
salutandam et reliquis Siciliae oppidis praeferendam esse.

II. Sacerdotes et cives Messanii pari cum Romanis loco et
honore versari debere.

Polyb. et Liv. Epit. XVIII eum M\'Valerium appellant, ceteri M\'Valerium, sed
Plin. H. N. XXXV. 4. 7 Maximum, Seneca 1. c. Corvinum exhibet.

1) Diod. Sic. XXIII. 14. cf. Polyb. L 21. 25. 38. 52 etc.

2) Polyb. I. 62. 63. Polyb. III. 27.

3) Cic. Verr. III. 6. V. 19. 50.

4) Plaça di Reyna p. 214.

-ocr page 134-

122

III. Earn Sieiliae caput constitui.

lY. Magistratus Roraani sedem Messanam esse debere.

Y. Fines eius a Leontinis ad Pathas extendendos esse , quo-
niam hunc agrum, ceteris desciscentibus, in officio erga Romanos
continuissent.

Mamertini ad ultima usque imperii Romani tempora urbem
tenuerunt, quae, ubicumque eius mentio fit, opulentia excelluisse
dicitur, quin etiam Cicero i) civitatem Mamertinam maximam
vocat et locupletissimam Sieiliae. Neque incolarum frequentia
caruisse traditur, quamquam Strabonis tempore Catanam plus
incolarum habuisse legimus, quippe quae Romanos colonos
habuerit. Ceterum, ut fieri seiet, pauca sunt neque ea magni
momenti quae de Messana narrantur, postquam urbs in Roma-
norum potestatem pervenit.

Silius Italiens Pun. XIY. 194 Messanam in bello Punico
secundo, postquam Hieronymus descivit, ab Romae hostibus
stetisse canit, omnino tamen cum lateat unde haec demp-
serit, historia nihil eiusmodi tradat, vera non esse coni-
cere licet.

Tempore belli servilis alterius, quo per triennium Siciliam
maxime vastatam esse constat (103—100 a Chr.), haud multum
abfuisse accepimus quin urbs in Athenionis Cilicis manus
incideret, quem servi regem sibi delegerant 3). Sunt qui
putant servos in belli servili Mamertinis infensos non fuisse,
quia semper Mamertini bene eos tractarunt Fortasse haec
sententia evenit e verbis Cassii Dionis qui 93. 4 scripsit:

1) Verr. V. 17. 13.

2) Strabo YI. 441.

3) Dio Cass. fragm. 104.

4) Oros. V. 6.

-ocr page 135-

123

„vofihxi/Tsç ßii^sv ^sivov TTsicrscrSx" omnia sua, quae moveri pote-
rant, Messanam transportaverunt. Attamen prorsus hic non
patet Mamertinos quoque in servos grassatos non esse. Unum
argumentum adest quod huic sententiae non obstat: „seditiones
et bella servilia semper oriebantur in Sicilia media sive Occi-
dentali", quod autem firmum argumentum vocari non potest.

Quaedam denique memoria digna Yerris temporibus Messanae
gesta in fine huius opusculi etiam locum suum babeant. Quam-
quam civitas foederata erat aliqua autem ex parte praefecto
morem gerebat i), impedire Romam non poterat quo minus in
freto portorium exigeret. Scipio et Verres ibi indices sedebant.
Quotannis sexaginta milia medium frumenti urbs praestare
debebat Romanisque in bellis adesse Mamertinis praeterea armis
imperatis. Stipendiorum Romanorum immunis erat Messana
urbs aeque ae aliae omnes civitates foederatae.

Sub Romanorum imperio maxime florcbat urbs Verre in Sicilia
quaestura fungente, quamvis erga ceteros Siciliae incolas per-
fidum se praebuerit, si quidem Ciceroni, qui Messanam alteram
Verris patriam et participem eius facinoruni vocat, fides ha-
benda est, quem fortasse permagno odio in Verrem accensum
tam vehementer in hanc urbem invectum esse credere heet 2).
Primo urbem Verres levât navi quotannis paranda, quam Tau-
romenio imposuit. Messanae praecipue favebat quia emporium
opportune situm erat rapinis undique ex Sicilia collectis, quas
ibi tutari posset donee inde sive Romam sive in praedia trans-
portandi occasio offerretur. Quod ut expeditius fieret a Ma-

1) Marquardt, Staatsverw. I. 348 sqq. Mommsen R. G. 11. 345.

2) Ciceronem iter facientem per Siciliam Mamertini urbem adiré prohi-
buerunt, qua de causa in via dormivit.

-ocr page 136-

124

mertinis ingentem navem onerariam cybaeam dictam aedificandam.
curavit, quod donum Cicero ei posthac crimini dedit. Mamertini
in Verris honorem ludos instituerunt quibus nomen „Verria"
indiderunt quibusque Verres ipse aderat. Nobilibus et inprimis
iis qui beati erant amicis et sociis non utebatur, Heium enim
omnibus pretiosis spoliavit, quod eo magis memoratu dignum est
quia omnia artis opera Messania Heii erant.

Post Verrem egressum L. Metellus, qui ei in quaestura suc-
cessit, Mamertinis omnia privilégia a Verre adepta ademit et
in proximum statum redegit.

Postea C. Cassius Longinus, praefectus classi Pompeianae,
paulo post pugnam Pharsalicam (48 a. Chr.) cum Caesaris mi-
litibus prope Messanam proelium navale commisit, sed quam-
quam primum secundo Marte dimicavit, mox tamen abire co-
actus
est 2). Cum Caesar interfectus esset, S. Pompeius Cn. fil.,
ex Hispania eiectus (43 a. Chr.) aliquamdiu maximam insulae
partem tenuit, postquam paulisper per maria praedatus est. Et
cum A. Pompeium Bithynicum interemisset, Messana occupata
Salvidienum pugna navali vicisset, praesertim post pugnam
Philippensem Cassianorum reliquiis receptis magnam manum
contraxisset, tandem Octavianum et Antonium pacem inire
coegit, qua ipsi insularum imperium in quinquennium concede-
retur 3) (39 a. Chr.). Cum tamen pacem quam inierat non
servaret, mox mare praedationibus infestaret, denuo adversus
eum Octavianus bellum paravit (36 a. Chr.) Quo facto, cum.

1) Amor marmoreus Praxitelis opus. Heraclis statua aenea Myronis opus..
Duae y.avyj(pdpoi a Polyclete fabricata.

2) Caes. comment, de bello civill III. 101.

3) Dio Cass. XLVllI. 17—20. Liv. epit. 23. 27. App. de bello civ. IV. 84..
V. 18.

-ocr page 137-

125

aliquoties vario eventu pugnatum esset, tandem Pompeius victus
Messanam primum se recepit, inde autem fugam paravit i).
Hinc Lepidus quidem urbem occupavit, mox tamen a suis mi-
litibus desertus est 2).
Sed manum de tabula.

Haec sunt quae de Zancla-Messaua scribere in animo habe-
bamus. Ultra tempus Romanae dominationis progressi non
sumus quippe cum omnia quae tum in Sicilia gesta sunt
iam satis innotuerint neque quidquam tradatur quod memoria
dignum sit.

1) Liv. Epit. 28. 29. Dio Gass. XLIL. 1—H. Appian. V. 77—122.

2) Dio Gass. XLIX. 11—12.

-ocr page 138-

THESES.

I.

Thuc. 4. 24. 5 fretum Siculum idem esse ac Charybdim narrat.
Hac in re Thucydidi non est assentiendum.

H.

Orionem eundem esse ac Nimrodum satis constat.

in.

Valde errant Brunet de Presle et Buonfiglio putantes Bhegium
conditum esse anno 812° a. Chr.

IV.

Zanclae nomen „Messana" datum est eodem vel altero anno
quo Samii in Siciliam venerunt.

V.

Micythus pro Anaxilai filiis regnum suscepit cum Rhegii tum
Messanae.

VI.

Peter (Gesch. Roms I. p. 324) non recte aflfert Hieronem
iam anno 275° a. Chr. regem creatum esse.

-ocr page 139-

127

VIL

Thimbron Porsis versutia par non erat, quam ob causam
Dercylidas ei mox successit. Alia causa non exstabat.

Y m.

Horat. Carm. IL 8. 21-24:

te suis matres metuunt iuvencis,
te senes parci miseraeque nuper
virgines nuptae, tua ne retardet
aura maritos.

Recipienda est coniectura Bentleii: cura maritos.

IX.

Tacit. Ann. XIV. 57.

Sulla, sexto die pervectis Massiliam percussoribus, ante metum
et rumorem interficitur, cum epulandi causa discumberet.
„epulandi causa" expungendum est.

X.

Ovid. Metamm. VIL 14.

Nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur?

Sunt quoque dura nimis. Cur quem modo denique vidi
Ne pereat, timeo?

Legere mahm :

Sint quoque dura nimis, cur quem etc.

XL

Tacit. Ann. XVL 22.

Et habet sectatores vel potius satellites, qui nondum contu-
maciam sententiarum, sed habitum vultumque eius sectantur,
rigidi et tristes, quo tibi lasciviam exprobrent.

Melius legitur: satellites vel potius sectatores.

XIL

Livius XXL 18. 8.

Itaque quoniam discerni placet etc.

Legendum est: Itaque quoniam discerni non placet,

-ocr page 140-

128

XIII.

Liviiis XXI. 18. 11.

Si vos non tenent foedera vestra nisi cx auctoritate aut iussu
vestro icta,

Legendum est:.... nisi ex auctoritate vestra aut iussu
populi.

XIV.

Livius XXIII. 10. 11.

Navem Cyrenas detulit tempestas, quae tum in dicione regum
erant.

Malim legere: regum Aegypti.

XV.

Vitruvius VL 3. 1.

Tetrastyla sunt quae subiectis sub trabibus angularibus colum-
nis et utilitatem trabibus et firmitatem praestant, quod neque
ipsae magnum impetum coguntur habere neque ab interpensivis
onerantur.

pro „utilitatem" scribendum est vilitatem.

XVI.

Lucretius IL 600:

Hanc veteres Graium docti cecinere poëtae

Sedibus in curru biiugos agitare leones.

Lego : Sistentem in curru....

XVIL

Odyss. IV. 758: ug \'(pxTO- r^g Vijvv/jas y óov,\'\'(xx^^s \'è\'\'o7<r£ yooio.

pro yoov legendum est: vóov.

XVHI.

Xen. Cyrop. 1. 3. 5.

"Oti (j£ , cpxvxi, opS, otxv [juv tov âprou x-^ifl, s\'lg ovlh t^v
Xstpz ix7ro4^œfa£vov, qtxv toûtuv rivoq êlyifjg, sùôbg txTromSalpsi t^v
xstpx
sU tx xstpÓ!/,x)ctpx, ûg ttxvu tzx^ófyisvog on vXsx (rot oc,tt
xvTÜv, syhsTO.

pro Tvhiz legere malim: àvxitxkot,.

-ocr page 141-

129

XIX.

Aesch. \'Ettto, versus 1037 sqq:

Knf. \'AAA\' ov TToAi? (TTuysl, try TiiAWSiq rJcCpu ;

\'Avt. i^ti) tx <5:3 dixt£tif/.i^txi êsoTg.

Klip. o\'j Trpiv ys x^^pxv ti^v\'Ss kivIvvcc (3xKs7v ,

versus 1038 legendus est: k^ty^tx tovVov lix^ tstIi^vitxi êsoTc.
tixoi Weilii coniectura est.

XX.

Soph. Antigone versus 286. 287.

Kpsuv. . . . otTTi: d,uCpmovxg

vxovg TTupccactiv ^kSs kxvxö^(xxtx

xx) y ijv sxeivctiv xxi vóüt,cvg tixcrxshav 5

fortasse legendum: Txy^v t èxsivav etc.

XXI

Xen. Cyrop. VIII. 7. 3.

xhouiuxi vf/.xg tovvxi xx) vvv ttxio-) (Uv yuvxix) xx) 0lxoig xx)

TTXTpitl £vtxi!jt,0vixvSfZo) ts oloV TTSp x\'lSlVX tstuXXTS , TClXVTVjV Xx)

TsKevT^v dovvxi.

oovvxi i. f. eiciendum est.

XXII.

Stob. Plor. II. IX. 1. (fr. mor. 11. p. Mullach) (Democr.)

\'Al/dpCtlTTOKTl XXXX xyxê^v CpVSTXl , STTT^V Ttq\'TXyxdx STrhT^TXi

TToti^ysTSBiv i^^Ts £ u TT Ó p cc c. Ou t\'lKxiov (civ) fV xxxoTai TX

TOixS£ xpivstv, xKK" £v xyxöoTcn\' Tolai dyx^oldi cJov t£ %py^7&xt xx)
Trpog
tx xolxx, cc tivi (Sov\'aoi^êvcp xv sl\'/j.
pro suiropoog lege: £vXicp uc.

XXIII.

Eurip. Heracl. fur. 574 sqq.

Tcjj yxp fA,\'\'dfy!,óv£iv fzxAAov ^ txfxxpTi XP^
Kx) 7rxt(Tt xx) yépovTi;
^ix/poVrcyi/ ttóvoi\'
M-XTt^v yxp xiiTOug tSov {^xXXov ^vixrx.
pro ^t/Liax malim legere: fivsux.

-ocr page 142-

XXIV.

13Ó

Ten onrechte laat Munro p. 397 Lucretius eerst bewijzen dat
\'t al vervolgens dat ruimte en eindelijk dat materie oneindig is.

XXV.

De beginselen der hygiene moesten op de lagere school reeds
onderwezen worden.

-ocr page 143-

Recentiorum opera quae inspexi.

1. Tomazo Fazello. Dell\' historia di Sicilia. deca T. Venezia 1574.

2. G-. Buonfiglio. Messina. Ven. 1606.

3. Philippi Cluveri Italia antiqua item Sicilia II. Lugd. 1624.

4. Plac. Reyna. Notiz, stor. della citta di Messina. 1658—1668.

5. Plac. Caraffa. Della citta di Messina. Ven. 1670.

6. J. Ph. d\'Orville. Sicula rudera et numismata. 1764.

7. Fürst von Torremuzza. Siciliae veteres nummi. 1781.

8. W. H. Smyth. Sicily and its Islands. Lond. 1824.

9. Serra di Falco. Antichita della Sicilia. 1834. I.

10. H. G. Ebel. De Zanclensium Messaniorumque rebus. Bero).
1842.

11. Fragm. Hist. Graec. Coll. C. Müller L IL 1843. Paris.

12. Wlad. Brunet de Presle. Recherches sur les établissements
des Grecs en Sicile. Paris 1845.

13. Geogr. Graeci minores. Coll. C. Müller 1851. Paris.

14. Dr. 0. A. B. Siefert. Zancle-Messana. Progr. Gymn. Altona
1854.

15. Ad. Holm. Geschichte Sicihens im Alterthum. L IL IH. 1870.

16. Theobald Fischer. Beiträge zur phys. Geogr. der Mittel-
meerländer besonders Sicihens. 1877.

17. 0. Meitzer. Geschichte der Karthager. Berlin. 1879.

18. Dr. 0. Axt. Zur Topografie v. Rhegium und Messana. 1887.

19. Freeman. History of Sicily I—IV.

20. Prof Dr. 0. Axt. Zur Gründungssage von Zancle-Messana.
1901.

21. Messina e Dintorni. Guida Mess. 1902,

-ocr page 144-

-- ...... V

\'ii-\'V:/\'

■A- ■ ■

&
S

m

m

äL.

-ocr page 145-

Corrigenda.

nimis....., cur quem etc.

. nisi ex auctoritate patrum

pag.

3,

vs.

24. potuisse

lege

potuisse.

8,

n

1. com

»

com-

8,

D

15. hi

n

hic

10,

D

3. Zankla

Zancla

11,

V

25. antiquuis

«

antiquius

12,

V

21. antiquisima

n

antiquissima

16,

B

7. Achaia.

n

Achaia

16,

n

26. apud.

n

apud

19,

n

12. Lexicologicus

n

lexilogus

20,

r>

5. deleatur: cur.

34,

n

17. longuis

V

longius

35,

n

3. exsiterit

»

exstiterit

35,

»

5. gymnasiarum

»

gymnasiorum

36,

n

1. populonimis

»

populus nimis

45,

r>

16. apud.

»

apud

77,

»

13. num

r

nonne

87,

r>

8. telerunt

»

tulerunt

88,

n

1. immiscuerent

r>

immiscuerunt

88,

»

7. mon

»

mox

90,

9. Carthageniensum

n

Carthageniensium

95,

»

22. Portissimos

»

Fortissimos

105,

n

3. accersivirunt

»

accersiverunt

106,

n

14. Messanii

»

Messanios

110,

n

6. Decios

V

Decio

119, Gonzagae lege Gonzagua
In Thesi X rescribe: Legere malim:

Sint quoque dura
„ „ XIII „ Legendum est :.. ,

aut iussu vestro
„ „ XVIII „
OTt TTKSX (701 OilV SiUTÛy SySVSTO.

-ocr page 146-

■ ■ ■ .

% ■■

. A ■ ; • ^. . r

^ : - " ■ : ■ -r

¥

^\'rir.

\'--r ■

> - .
•r

■ r\'l ■ \' ■ -• ,«.>;. •. -. i

. .

-m :

«»M -v ■ > . r ■ • ■ ^

-ocr page 147- -ocr page 148- -ocr page 149- -ocr page 150-