SPECIMEN LITEBABIUM IMUGUEÀLE
EXHIBENS
de
LUCIO ¥ A L E B10 AUBELÎâlO
DISQUISITIONEM HISTORICAM.
-ocr page 2- -ocr page 3-t
mil
!i
Mil 111
u
EXHIBENS
de
DISQUISITIONEM HISTORIC AM
quod
EX AUCTORITATE RECTORIS MAGNIFICI
THEOL. DÔCT. ET IN EACULTATE THEOL. PROF. ORD.
amplissimi SENATUS ACADEMICI consensu
nobilissimae FACULTATIS PHILOSOPHIAE THEORE-
TICAE et LITERARUM HUMANIORUM decreto
summisque in PHILOSOPHIAE THEORETICAE et LITERARUM
HUMANIORUM disciplina honorieus ac privilegiis
BITE ac le&itiîie conseque ndis ,
examini eruditorum submittet
HCOLAUS ÏÏEMIOUS IUSTUS KOKER,
e pago Broek in Waterland.
Die XIV m. Iunii anni MDCCCLXXIII, hora tertia.
TRAXECTI AD RHEKUM,
APUD A, I. SERVAAS VAN ROOYEN.
MDCCCLXXIII.
nec non
PATRIS OPTIMI
-ocr page 6- -ocr page 7-Quum iam in eo esset ut materiem quaererem aptam
ex qua argumentum dissertationis sumerem, quo
specimine Academico rite conscripto et iuste defenso
summos in Philosophia Theoretica et Litteris Humani-
oribus honores consequerer, oppido haesitavi. Copia
enim ipsa rerum, optioni eligendi magnopere obstat.
Omnes sciunt rei haud ignari cogitationem vel dies
noctesque non intermissam hanc curam non levare,
quin imo potius augere. Quam ob rem non multis
diebus postquam vestri amplissimi Ordinis consilio venia
mihi dabatur speciminis conficiendi, adii Praeceptorem,
aestimatissimum, quem nunc Promotorem videtis, mo-
deste ex eo petens ut hac in difßcultate mihi succur-
reret et dubitationis finem faceret. Iam autem quum
haesitarem, sensim paulatimque vero statutum mihi
habebam investigare vel quaestionem ex Antiquitatibus
Romanis ductam vel argumentum ex Ristoria antiqua
sumptum. Comiter me excepit et promisit se aliquid
cogitaturum esse, quod non viribus nimis alienum
foret, quas non tantas esse, quantas vellem, probe
scio, neque cuius indagatio pro temporis spatio
longior esset.
Ad se brevi post me arcessit, communicatque mecum,
propositis meis prioribus de alio argumento optimo
iure prolixitatis causa refutatis, très quaestiones, qua-
rum vero quaeque disquisitione diligentissima perdigna
erat. Sed prima — sit omen — mihi admodum pla-
cuit, cui titulus erat Aurelianus. Nam vitam virorum
clarorum perscribere semper habet aliquid, quod iu-
cunditate animum impleat; praeterea mihi etiam magis
lubet eorum facta et mores depingere, qui sine dubio
omnibus temporibus boni habiti sunt, quam conari
eos vel benos reddere vel saltern vindiccire, qui semper
nomina nostris animis odiosa habuerunt.
Plaçait mihi igitur mox vitcmi enarrare Imperatoris
praeclarissimi. Adii fontes et auxilio assiduo Promo-
toris carissimo , quo frui mihi contigit, prodiit hocce
opusculum, quod fore ut fautores Litterarum aequi
consulant ex intimo corde spero.
Accipite et legite benevolis animis et si quid vobis
offenderit vel minus iuste dictum esse videatur, corri-
gite, nam errare humanum esse nemini non notum
est. Judicetis igitur hasce primitias cum quadam leni-
tcile, praesertim si incidatis in ea, quae vobis non
satis dilucide et subtiliter explicata esse videantur,
condonate mihi neve obliviscamini iuvenilium virium
tali labore inassuetarum.
Quum vero huic Academiae, quae mihi semper valde
cordi erit, vale dicam, primum vos alloquor, Profes-
sores meae Facultatis, Praeceptores carissimi, plurimi
faciendi. Ago gratias vobis quam maximas quum pro
lectionibus vestris utilissimis et incundissimis, quibus
frui mihi contigit, tum pro benevolenUa et humani-
ze, quibus vestra ex parte usus sum. Gratiam igitur
refero vobis huius Ordinis illustrissimi Professoribus
Rovers, Brill, Opzoomer, van Herwerden
\'nee te a votis excludo, vir Clarissime de Jong,
huius Ordinis socium. Vivatis quam diutissime et
semper felices, permultis adhuc duces studiorum,
videntes fructus ex iis, quae ipsi sevistis. Quod ad me
uttinet, meum erit in posterum probare vestris curis
me non prorsus indignum fuisse. Floreat, ut per vos
augetur, haec Academia in infinitum tempus.
Sed tibi praecipue, Promotor venerabilis, summopere
colende Rovers! ago gratias quam maximas, quia me
assidue adiuvisti in hoc opere conscribendo; spesnimi-
rum me non fefellit nunquam me tuis consiliis destitu-
turn fore. Persuasum tibi habeas me non esse animo in-
grato, contra semper memoriam tui servabo et colarn.
Vos, amici et prioris et posterions temporis, com-
militones mihi coniunctissimi ! vos, inquam, salvere
iubeo. Sive iam, ut ego, in munere vestro sudatis,
sive adhuc Litteris et bonis artibus operam datis,
valete, meique caritate memores sitis, a vobis amicitia
spectata fretus blande precor.
Scripsi Elburgii, Mense Maio anni MDCCCLXXIII.
-ocr page 11-Quod Imperator Septimius Severus anno 211 Eboraci
filiis praecepisse narratur: »locupletate milites, ceteros
omnes contemnite," *) probat tum patris moribundi
perspicientiam, tum gravem temporum calamitatem,
quibus milites ad auctoritatis fastigium tendebant. Hue
autem illi pervenerunt, necato anno 235 Severo Alexandro,
Principe in primis strenuo. Tum aetas illuxit despotismi
militaris nullis finibus circumscripti. Proximo 24 an-
norum spatio decern prodierunt Imperatores, alius alibi
lectus, omnes variis casibus impliciti et interfecti,
plerique ad regnandum inepti. Ineptissimus aatem fuit,
qui anno 259 patrem Valerianum excepit, P. Licinius
\') Cass. Dio. inn. 15.
-ocr page 12-Gallienus. Eo régnante non tantum molesti Imperio
fuerunt Germanicae stirpis populi et Goti *) in Oeci-
dente, in Oriente Persae , sed eliam metus fuit, ne uni-
versum illud in plures civitates dissolveretur. Accesse-
runt dirae, pestes, terrae motus, famés, populationes,
variaeque inde ortae turbae. Bis malis ut fortiter
obviam iret, a tardo et luxuriöse Gallieno exspectari
non potuit, nedum ut hostes undique in Imperii fines
irrumpentes coerceretcontineretve exercitus. Ulis autem
instantibus et volentibus militibus variarum Provincia-
rum praefecti ab eo defecerunt in Gaîlia, in Illyrico
solo, ad Euphratem et se Principes proclamarunt.
IIos cum triginta Atheniensium tyrannis comparatos
eodemque numero citatos esse in vulgus notum est.
Parum recte. Nam et pauciores fuerunt, quibus, ut
numerus conveniret, additi sunt filii, apluribus illorum
Caesares lect.i, nec vero omnes ambitione abrepti con-
silia moliti sunt perniciosa, sed caverunt potius ne
totum corrueret Imperium. Et quod sibi laudi duxe-
runt, subiectos, gravia mala perpessos, a Gallieni iugo
liberare, tempora admodum dubia in hanc eos duxe-
runt opinionem s). Quamobrem non miramur Trebeliii
Pollionis de iis verba; »quos oranes datos divinitus
»credo, ne cum ilia pestis (Gallienus) inaudita luxuria
»impediretur, possidendi Romanum solum Germanis
»daretur facultas 1)." Gallieni caedem, quae in annum
incidit 268, eo minus fuit quod Romani lugerent, quo
dissimiliorem habuit successorem, M. Aurelium Clau-
dium. Hic strenue rebus praefuit in primisque Gotis
secundo Marte restitit. Quum autem biennio post Sirmii
peste absumtus erat, apparuit, eum successoris quo-
que commendatione Imperio prospicere conatum esse.
Hic enim fuit L. Valerius Aurelianus, cuius rebus
gestis exponendis paulo diligentiorem operam dare de-
crevimus.
De fontibus si quaeritur, unde huius Imperatoris
vita ducatur, continuo memoramus Vopiscum, cui
suus est in Scriptoribus Historiae Augustae locus,
sive, ut rectius dicitur, in opere : de vitis diversorum
principum et tyrannorum a divo Hadriano usque ad
Numerianum a diversis compositis 2).
Flavius Yopiscus Syracusius, ut aliorum principum
ita anno 305, Iunii Tiberiani amici eiusdemque Prae-
fecti Urbi rogatu, vitam Aureliani composuit. Cuius
tio exstat in eius libro, Leben Constantins des Grossen,
pag. 433. Hoyns, Geschichte der sog. dreissig Tyr. Gött. 1852.
passim et Zeller, les empereurs Romains. Paris 1863. pag. 391
\') Treb. Poll. XXX Tyr. cap. 5.
2) Peter, Diss. Acad, de script. Hist. Aug. Bonnae 1860.
-ocr page 14-rei causa quos potissiraum adierit scriptores, dubium
non est. Gitat enim Callicratem Tyrium , Graecorum,
ipso iudice , longe doctissimum , Theoclium , Caesaria-
norum temporum scriptorem, Acholium, magistrum
admissionum, Nicomachum, interprelem Zenobiae. Affert
etiam monumenta publica, varii generis epistolas,
senatusconsulta, ephemerides, ab aliis alibi commen-
tariosvel coramentarios principales appellatas, in quibus
turn lino scriptis Aureiianus quotidiana sua scribi praece-
perat, cumque his, ut videtur, coniuncta »bella charactere
historico scripta." Denique non negligit ea, quae ore tra-
debantur. Dolendum autem est, scriptoris in his omni-
bus explorandis et inter se componendis diligentiam
saepius requiri. Hinc, licet Vopiscus veri amore haud
careat multumque ceteris praestet Historiae Augustae
seriptoribus, omnino operae pretium est, aliunde colli-
gere, si quid fide dignum aptumque reperiatur ad
illius de Aureliano commentarium supplendum et cor-
rigendum *). Quapropter alios quoque adibimus, qui
de his temporibus egerunt , scriptores. In his primum
locum tenet Zosimus, qui sub finem seculi quinti flo-
misse videtur et munere Kà^rog xâl dno^ia\'AoawijyoQov
functus est. Hie in operis, quo continentur res imperii
Romani ad annum 410, libro primo nonnulla tradit
a Vopisco omissa vel breviter aut festinanter dicta.
Huic addenda sunt tum Dexippi, qui ad Probi prin-
cipatum (276) vixit, excerpta de bellis scythicis,
tum quaedam nobis praebet Aurelius Victor tem-
pore Iuliani, cuius opusculum de Gaesaribus laude
non caret. De historicis Latinis non negligendi sunt
breviariorum historiae Romanae scriptores v. c. Fla-
vius Eutropius a secretis Gonstantini Magni, com-
pendii historiae Romanae auctor. Non ita multo post
vixit Sexlus Rufus, cuius breviarium rerum gesta-
rum populi Romani ad nos pervenit. Minoris momenti
est Ammianus Marcellinus, incertae aetatis, fortasse
exeunte seculo quarto. Praeter eos, quos iam nomina-
vimus Graecos commemorandi sunt, qui Cassium Dionem
(229) supplevit ad Constantini tempora, anonymus et
posterioris aetatis Gonstantinopolitanus Zonaras, qui
seculo undecimo P. G. vixit.
Ex his autem praecipue profecerunt recentiores, quo-
rum disputationes suo singulas loco citabimus.
aureliani 0rig0 et res gestae ad aetatem, qua
lectus est imperator.
Quo loco quove anno natus sit Aurelianus, non con-
stat. Nam plerisque eum Sirmii, nonnullis in Dacia
Ripensi, uni scriptori in Moesia natum esse videri
tradit Vopiscus, cuius quidem solatium, multo pluris
esse res a magnis viris gestas quam locum eorum na-
talem, etsi levidense est, gaudemus tarnen neque loca
afferri valde a se invicem remota et ipsum Aurelianum,
nemine obloquente, inferiorem Danubii tractum pa-
triam suam habuisse \').
De anno natali in veterum silentio certi quid pro-
nunciare non licet. Omissis indiciis quibusdam ad ae-
tatem defieniendam. valde dubiis, veluti ex Zosimo 1).
Imperatorem bellum adversus Zenobiam gerentem se-
micanum fuisse, nihil reliqui est nisi ut aetatis anni,
quos ille mortis tempore i. e. anno 275 egerit, nos in
viara ducant. Hi autera fuisse dicuntur unus et sexa-
ginta a Ioanne Malala, scriptore quidem posterions
aevi et nugarum pleno, sed cui quum hac in causa
non sit cur diffidas obiiciasve Chronici Paschalis aucto-
ritatem annos afferentis septuaginta quinque, conse-
quens est, ut Aurelianum anno fere 214 in lucera edi-
tum esse putemus Dies autem fuit V. Id. Sept.1).
Familia eum ortura esse obscuriore dubio caret.
Pater eius colonus fuit in villa Aurelii, clarissimi Se-
natoris, unde eum nomen suum duxisse non male sus-
picatur Brunner. Dignusne pater faerit, quem uxor
in iurgio notaret stultitiae et vilitatis, quis definiat?
Cohaeret haec narratio cum facilitate divinandi, quae
huic feminae tribuitur, Etenim, si fides habenda est
Callicrati Tyrio, Aurelian! mater sacerdos templi Solis
fuit in eo vico, in quo habitabant parentes.
Iam constat, Aurelianum per totam vitam eximie co-
luisse Solera, ei enim templum tum Romae posuit
magnificentissimum, tum Palmyrenum a militibus direp-
tum instauravit et quidam eius nummi supersunt, ornati
1 ) Orelli Inscript. Lat. 1. 243.
-ocr page 18-Solis imagine et his verbis : Sol. Dominus. Imperi. Ro-
mani. Sed utrum huius cultus amor ex m a tri s munere
praeceptisque pullularit, an contra, radicibus actis,
ansam dederit narrationi de Imperatore Sacerdotis filio,
difficile dictu est. Haec autem cogitantes, non miramur
portentorum mentionem, quae iam infanti tamquam
auspicia imperii obtigisse tradidit Gallicrates. Hue per-
tinent serpens eius pelvem cingens, aquila vinctum
fasciolae innoxie de cunis levans et in ara ponens,
quae iuxta saceilum forte sine ignibus erat, aliaque
huius generis plura ex eodem fonte a Vopisco petita
De eius sorore, cuius semel mentio fit, nihil novimus 1).
In epistola Glaudii vocatur Valerius Aurelianus, sed
in nummis et inscriptionibus nomen ei est Claudius Lu-
cius Domitius Aurelianus, fortasse postea Imperator
nomen hunc in modum mutavit 2).
Sed quamquam de prima aetate multa latent, novi-
mus tamen, eum mature ingenio vivacissimum fuisse,
viribus darum, nullum umquam diem praetermisisse,
quamvis festum, quamvis vacantem, quo non se pilis
et sagittis ceterisque armorum exerceret officiis 4).
Fuit decorus et gratia viriliter speciosus; statura
procerior, nervis validissimis, vini et cibi paulo cupi-
2 ) Yop. 17. Bernhardt, pag. 145.
-ocr page 19-dior, libidinis rarae, severitatis immensae, discip\'iinae
singularis, gladii exserendi cupidus \').
Valido i git vir corpore, integris viribus profecto quam
citissime castra seeutus erit eo exitu, ut brevi tempore
armis potens egregius in re militari evaserit. Quo ar-
dore officiis functus sit, hinc cognosci potest, quod ei
datum est, cognomen: »Aurelianus rnanu ad ferrum"
ut ab alio tribuno Aureliane in exercitu discerneretur.
No tu in enim est, milites per lasciviam solitos fuisse
cognomenta imponere, ut illi centurioni, cui, ut scri-
bit Tacitus, miiitaribus facetiis vocabulum »cedo alte-
ram" indiderant 2). Sed iam antequam lectus erat Im-
perator, multa gessit splendida facta, testimonia etenim
virtutis et fortitudinis non desunt.
Tradunt, eum cum trecentis praesidiariis erumpentes
Sarmatas solum attrivisse, manu sua bello Sarmatico
uno die octo et quadraginta interfecisse, plurimis
autem et diversis diebus ultra nongentos quinqua-
ginta3). Referunt, eum apud Magontiacum tribunum
legionis sextae Gallicanae, Francos irruentes, quum
vagarentur per totam Galliam, sic afflixisse, ut tre-
cenlos ex his captos, septingentis interemtis, sub
corona vendiderit 4). Quamobrem milites saltatiun-
\') Vop. 6.
a) Tac. Ann, I, 23.
3) Vop. 6.
4) Vop 7,
-ocr page 20-culas in Àurelianum componere solebant huius-
cemodi :
Mille , mille , mille, mille, mille decollavimus,
Unu8 homo mille, mille, mille, mille decollavimus.
Mille, mille, mille vivat, qui mille, mille occidit.
Tantum vini habet , nemo, quantum fudit sanguinis.
Mille Francos, mille Sarmatas, semel oeeidimus.
Mille, mille, mille, mille, mille Persas quaerimus 1).
Postquam sensim inferiores militiae gradus percurrit,
nonnumquam rerum bellicarum summa ad eum delata est.
Apparet, Imperatorem Valerianum quam luculentis-
sime eum coluisse et plurimi aestimasse eique saepius
belli imperium credidisse maximamque ei fidem habuisse.
Eius ad Persas legatio memoratur ipseque multis
muneribus a rege Persarum donatus esse traditur,
quod eerte ante captum Imperatorem obtinuit; quae
tarnen qua opportunitate facta sit, nescimus2).
Verba ipsius Yaleriani nobis servata sunt: »Aure-
»lianum fortissimum virum ad inspicienda et ordinanda
»castra omnia destinavimus : cui tantum a nobis atque
»ab omni republica, communi totius exercitus con-
*) Vop. 6, 7. Conf. tarnen. Bernhardt,, pag. 147, ubi versus
secundus optime mutatus legitur: Unus homo mille, mille,
mille decollavimus, pariter tertius; Mille, mille, mille, mille
vivat, qui mille occidit. Praeterea Oberdick (Zeitschr. für die
österr. Gymn. 1863. X« Heft. p. 738). coniectura versum quin-
tum sanavit, ita mutans: Mille Francos, mille simul Sarmatas
oeeidimus.
2) Vop. 5. Bernhardt. 148.
-ocr page 21-»fessione, debetur, ut digna illo vix aliqua vel nimis
»magna sint munera, quid enim in illo non darum?
»Quid non Corvinis et Scipionibus conferendum? Ille
»liberator Illyrici, ille Galliarum restitutor, ille dux
»magni totius exempli, cet 1)." In alia epistola Prin-
ceps se excusat, quod Posthumio filium suum Gallie-
num potius commiserit quam Aureliano !). Metuit
nimirum notam huius severitatem et sie pergit: »ni-
»mius est, multus est, gravis est et ad nostra iam non
»facit tempora. Testor autem omnes Deos, me etiam
»timuisse, ne quid etiam erga filium severius, si quid
»ille fecisset, ut est natura pronus ad ludicra ; levius,
»cogitaret Aurelianus." Apparet tarnen Posthumium
aeque atque Aurelianum animo fuisse severo 3). Putat
Brunner "), aliam fuisse severitatem Posthumii, aliam
Aureliani; illam auetoritatem posse dici, banc cru-
delitatem, quam apertam Aureliani notam characteris-
t
ticam , ut bic dicit, exprobrat. Eum quamquam se-
verum non crudelem fuisse animo infra, ubi, de mori-
bus agemus , indicabimus et, si qua ab Aureliano perpe-
trata nobis ultra modum videantur nosque offendant, non
oblivisci oportet militum licentiae insolentiaeque, quibus
coercendis ei nonnumquam summa severitate opus erat.
\') Vop. 9.
2) Vop. 8.
3) Treb. Poll. XXX Tyr. 3.
4) 1.1. pag. 46.
-ocr page 22-Sed alia sunt Imperatoris observantiae et amoris erga
Aurelianum testiraonia. Définit Yalerianus ei, quam-
diu Romae fuit, varia ad victum spectantia, quo-
tidianara adeo pecuniae summara 1). Dignum eura
censet, qui vicem Ulpii Griniti irapieret. Suscipien-
durn ei dat bellum a parte Nicopolis, Dicit de eo:
»ego de te tantum, Deo fa vente, spero, quantum
»de Traiano, si viveret, posset sperare respublica.
»Neque enim minor es eo, in cuius locum fidemque
»te legi. Consulatum cum eodem Ulpio Grinito in
»annum sequentem sperare te convenit sumptu publico.
»Levanda est autem paupertas eorum hominum, qui diu
»reipublicae viventes, pauperes sunt et nullorum ma-
gis2).\'\' Exspectationem Imperatoris non frustratus est,
nam vicarius Ulpii Griniti fuit tali eventu, ut limitem
rèstitueret hostibus profligatis, praedam militibus daret,
manubias in palatio collocaret 3).
Ulpius Crinitus vir fortissimus de genere Traiani
eidemque simillimus vicarium suum maximo amore pro-
secutus est, ita quidem ut, quum Yaleriano in thermis
apud Ryzantium sedenti publice gratias agobat, quod
sibi vicarium Aurelianum dedisset, statuerit eum
arrogare. Adstantibus praeclarissimis civitatis viris,
Yalerianus eum allocutus est, gratias ei egit quod
rempublicam Gotorum potestate liberaverat et, ut
iam supra dictum est, varia ei dedit dona, consu-
lemque confestim designavit 1). Gratias rursus Aure-
lianus egit consulatumque accepit 2). Turn Ulpius
Grinitus surrexit, vir summae dignitatis et aucto-
ritatis, eumque habita oratione arrogavit. Solemnibus
factis adoptio actutum est impleta.
Quod ad Tillemonti opinionem attinet, Ulpium Cri-
nitum filiam ei in matrimonium dedisse, nihil certi hac
de re affirmari potest 3). Fortasse ideo hanc ille sen-
tentiam tuetur, quod nomen uxoris in nummis »Ulpia
Severina" legitur. Firma enim testimonia huius rei non
adsunt ipsaque parum probabilis est. Nam si ante adop-
tionem matrimonium locum habuerit, non opus fuisset
ut adoptaretur, et haud scio an post adoptionem matri-
monium non licitum sit. Fortasse fuit agnata patris adop-
tivi vel ipse post adoptionem tamquam optimo iure filius
Ulpii Griniti hoc nomen sumsit et uxori attulit. Quamdiu
vixit Yalerianus, saepius munere belli ducis functus est
Aurelianus. Constat, eum »vicarias" ducum et tribunorum
diversis ternporibus prope quadraginta habuisse 4).
3) De Tillemont, Hist, des Emp. Som. III. 502. Conf.
Bernhardt, pag. 148. Weber, Allg. Weltgesch. IVer E. pag. 482.
Gibbon. 1.1. Vol. I. 300.
4) Vop. 10.
-ocr page 24-De eius rebus tempore Gallieni, patre indigni filii
nihil ad nos pervenit. Certe praeclarissimus in rebus
bellicis dux terapus non desidia consumserit, sed tamen
valde providus ne inter otiosos et ignavos nimis excel-
leret, quod profecto ipsi exitio fuisset, operara fortasse
navaverit, ut nimirum hostes invadentes a finibus im-
perii areeret eosque fortitudine sua compesceret.
Apparet eum sub Claudio et iam ante equitibus
praefuisse omnibus et omne contra Moeotidas bel-
lum divum Glaudium nulli magis quam Aureliano
commisisse 1). Trebellius Pollio memorat, diversos
scytharum populos, qui fortasse hie Moeotides vocan-
tur, praedae cupiditate in Romanum solum irrupisse
atque ibi pleraque vastasse dum Claudius ipse alii s
occupatus esset rebus 3). Exstat epistola Claudii di-
centis: »ego aliis rebus occupatus summam belli
sillius virtutibus tuis credo. Omnes Thracios, omnes
»Illyricanos totumque limitera7in tua potestate constituo,
»solitam en nobis ede virtutem 2)." Secundis proeliis
usus victor diseessit.
Sententiae a Vopisco allatae, Aurelianum sive invito
sive mandante Claudio Aureolum interfecisse, vel
eum, ut alii tradiderunt, hoc facinus imperatoria
dlgnitate ornatum perpetrasse, reiiciendae et spernendae
sunt 1). Apparet enim ex Trebellio Pollione, Aureolum
iam vivo Glaudio in acie concidisse2).
Post mortem Glaudii, brevi etiam Quinlillo huius
fratre mortuo, solus tenuit imperium, ad banc digni-
tatem a legionibus in Pannonia lectus 3).
Sed \'in Italico solo Quintillus suseepit imperium,
»non heriditarium sed merito virtutum ; qui factus
»esset Imperator etiamsi frater Glaudii Principis non
»fuisset," addit Trebellius Pollio adulandi causa 4).
Vopiscus ita disserit: »quia pertinet ad Aurelianum,
»id quod in historia relatum est, tacere non debui.
»Nam mulli ferunt Quintillum, fratrem Glaudii, quum
3 Qaod Vopiscus c 17. tradit, ema consensu omnium le-
gionum factum esse Imperatorem , id a vero -alienum esse vi-
detur Brunnero, pag. 50. Addit enim, legiones Italicas postea
lectionem comprobasse.- Non est tamen negligendum, Quintil-
lum a Senatu dictum esse et ut testimonia docent in eo non
acquievisse vel saltern eo. non contentum fuisse exercitum,
milites autem eius dictis audientes non erant. Fieri potest ut,
fama lectionis castrorum in Pannonia cito pervulgata, malue-
rint eum esse Principem, sub quo fortasse iam antea stipendia
oieruissent, cuius audaciam et fortitudinem vel ipsi oculis
mtuiti essent vel fando coguovissent. Ita legiones subito ei
asaensas esse omnes non cum verisimilitudine pugnat.
»in praesidio Italico esset, audita morte Claudii, sum-
»sisse imperium. Yerum postea ubi Aurelianum com-
»perit iraperare a toto exercitu derelictum, quumque
»contra eum concionaretur, nec a militibus audiretur,
»incisis sibimet venis die vigesimo imperii sui periisse 1)."
Trebellius Pollio non dicit, ipsum Quinlillum sibi mor-
tem conscivisse sed a militibus, quod se gravem et
serium contra eos ostendisset ac verum Principem
polliceretur, eo genere, quo Galba, quo Pertinax pe-
riissent, interemtum esse. Et pergit, Dexippumquidem
Quintillum non dixisse occisum sed tantum mortuum,
nec tarnen addidisse morbo, ut dubius haerere videa-
tur -). Sed Zosimus docet, eum sponte sua Aureliano
cessisse utpote potiori et sibi venas incidisse. Nempe
noluit Trebellius Pollio, fratrem eius, quem summis
celebrat laudibus, videri ex debilitate animi se ipsum
interfecisse sed melius convenire cum virtute eius
ducit, eum a militibus tumultuosis esse occisum.
Zonaras memorat,. Aurelianum ab ipso Principe Im-
peratorem nominatum esse 2). Hisce verbis utitur:
»Claudius Sirmii aegrotans cum, primoribus exercitus
»convocatis, de Imperatore creando dissereret, Aure-
»lianum imperio dignum esse dixit. Sunt, qui eum
»Imperatorem salutatum esse dicant. Alii asserunt,
»Senatum, Claudii morte audita, Quintilianofratrieius,
»ob ipsius desiderium detulisse imperium, qui ut
»homo simplex et ad res gerendas parum idoneus, cum
»Aurelianum a militibus salutatum esse audivisset, in-
»cisa manus vena ex profluvio sanguinis ultro necem
»sibi consciverit, per septendecim dumtaxat dies, quasi
somniato imperio." Occisum esse eum Aquileiae re-
fert Chronicon urbis 1).
Golligitur tarnen ex iis, quae protuli, eodem tempore,
per non multos vel dies vel menses, duos simul adfuisse
Imperatores, quorum alter consensu Senatus Augustus
appellatus sit, ut etiam Eutropius affirmat 2), alter
principatum sententia legionum tenuerit, hic adhuc in
Pannonia, ille in Italia.
Quaestio num spatium principatus Quintilli septen-
decim dierum an paucörum mensium fuerit parsimonia
fontium dirimi non potest. Gertum est, Impera-
torem bellis occupatum brevius longiusve tempus in
Pannonia moratum esse,
Tradidimus eius initia vidimusque eum unum omnium
maxime rei\' bellicae scientia florentem. Höstes, ubi-
cumque eos aggressus est, prostravit copiasque disci-
\') Vid. Mommsen: über den Chronographen vom J. 354 in
Ahh. der Phil. Hist. Classe der Kön. Sachs. Gesell, der Wis-
sensch. Ier B. Leipz. 1850. p, 648.
a) IX, 12.
plina militari severa continuit. lam Imperator factus
varia tum Romae exsequenda habuit tum praesertim
foris. Explicemus igitur, qua sit fortuna usus in bellis
exteris gerendis, quid porro Romae vel fecerit vel
stabiliveril, quomodo eura iudicaverint veteres.
res imperatoris bellicae.
§ 1. Expeditiones Germanicae.
Signa non deerant imperio Romano infausta, in
quibus varii hostes, quos communi nomine Germanorum
novimus, primum tenent locum. Torrentis instar re-
pente prodeuntes, praecipites irruentes, quoquoversum
irrumperites maximam semper excitabant formmidinem.
Hostes acerrimi et difficillimi Romanis visi sunt, tam-
quam praesentientibus hinc imperii interitum venturum
esse. Quamvis hand semel victi, novis viribus redie-
runt, quin fortiores et usu edocti. Sub Gallieno
magnus erat metus, ne urbem ipsam totius orbis ter-
rarum dominatricem invaderent eamque funditus vas-
tarent. Clade sub Claudio accepta, cursum retardarunt
sed paulo post iterum se ostenderunt longe lateque
timorem animis iniicientes. Quamquaminterdum cunctati
sunt et omnino exstincti esse credebantur, dies
tamen aliquando exorietur, quo ferro et flamma urbem
delebunt et imperium evertent.
Aurelianus a legionibus Pannoniae Imperator salu-
tatus non\'continuo, ut Zosimus tradit1), Romam venit,
rebus bellicis quippe eum alio avocantibus. Quibusnam
autem hostibus statim obviam iverit, dubio non prorsus
caret. Probabile tamen est, eum Sirmio profectum esse
adversus Iuthungos, qui tunc in vicinia Alemanorum
degentes superioribus Danubii tractibus molesti erant,
unde ulterius progredi tandemque in Italiam superiorem
irruere non admodum difficile fuisset. Sed Aureliano
eos aggresso impares in fugam se converterunt nec sine
gravi iactura in alteram evaserunt fluvii ripam. Mox
superstitibus e clade visum est pacem petere. Missa
est legatio, quae tamen a metus et perturbationis signi-
ficatione abstinere deberet, ne tributo, quod adhuc
solverant Romani, populares deinde privarentur. Sed
Aurelianus legatis metum iniicere e re sua iudicans,
eos excepit militibus in pugnae speciem instructis.
Gelsum ipse suggestum conscenderat, purpura indutus.
Duces ordinum aderant, omnes equis vecti pone eum,
signa erant exercitus, aureae aquilae, imagines Impe-
ratorum; militumque indices aureis litteris insignes.
Hac pompa fretus accedere Iuthungos iussit. Spectaculo
«) I. 48.
r
-ocr page 30-commoti diu conticuerunt , tandem verba per inter-
pretem fecerunt plena iactantiae et superbiae. Dixerunt
enim, se adhuc viribus valere neque imperitos esse
bellorum, propter varios tantum belli casus pacem
velle, ita tamen ut pecuniam a Romanis adhuc solu-
tam in posterum expeterent. Aurelianus respondit,
eos sermone uti parum aperto, loqui tamquam victores,
quamvis superatos. Usus est oratione et verborum
severitate, quum et alia obiiceret et impetum se in
ipsorum terras facturum esse minaretur, legates adeo
terruit, ut re infecta ad suos redirent \').
His peractis, Aurelianus in Italiam properasse vide-
tur, ut rebus suis coram Senatu et adversus Quintil-
lum, a militibus Italiae lectum, consuleret. Ibi non
opus ei fuit diu commorari. Accepto enim nuncio
de legionum Pannonicarum voluntate deque Aureliani
rebus gestis et in Italiam adventu, milites a Quintillo
defecerunt et Aurelianus suam Senatui facile probavit
auctoritatem. Hinc Imperator proficisci adversus Iu-
thungos decrevit, eos ut in suis ipsorum sedibus de-
bellaret. Sed hoc consilium ne exsequeretur, Goti et
Vandali fecerunt, tractibus Pannonicis imminentes.
Itaque hue se contulit, missisque exploratoribus iussit
incolas annonam, iumenta et quidquid praeterea
\') Dexippus, in Script, Bijz. Ed. Bonn, Cap. I,
-ocr page 31-hostibus conducere posset, in oppida convehere, quo
maiore ipsi, inopia iam laborantes, fame premeréntur.
Mox incidit in barbaros flumen transgressos cumque
iis in Pannonia ancipiti proelio dimieavit. Nocte in-
tervenierte dubia fuit victoria \'). Postridie autem barbari,
qui in alteram fluvii ripam redierant, legatis missis
de pace egerunt. Ad quam quum militum animis in-
clinarent; inita ea est, filiis utriusque regis et principum
apud barbaros virorum obsidibus datis,, hac lege, ut
Vandali bis mille équités auxiliariis Romanis darent,
reliqui hostes commeatum ab Imperatore nacti incolu-
mes domum redirent. Gredibile est, hoc tempore
Daciam Traiani, cuius diutius servandae difficultates
non latebant, ab Imperatore derelictam, incolasque Ro-
manos inde traductos esse in Moesiam %
Pace composita, Princeps copias suas in Italiam misit,
non diu post, relicto Pannoniae praesidio, secutus est
ipse cum satellitibus suis auxiliariis, Vandalis etiam
equitibus et obsidibus pueris, maturavitque in Italiam
iter propter luthungos, qui una cum Alemanis supe-
riorem huius regionis partem invaserant. Neglexit,
Imperator a fronte iis occurrere, nam avebat hostes a
\') Ita Zosimua, cui facilius assentiare quam Dexippo Roma-
nis victoriam tribuenti. Turn enim a JJomanis graviores sine
dubio devictis positae essent pacis conditiones
2) Vop. 39. Georg, Synoellus, pag. 385. Ed. Par.
-ocr page 32-dorso persequi. Noctis tarnen silentio adversarii irru-
perunt improviso, magnaque clades hac incuria ab
iis accepta est apud Placentiara \'). Constat hostes
etiam Placentiam occupasse 1), omniaque circa Medio-
lanum graviter evastata esse 2), Quin clades tanta fuit, ut
Romanum paene solveretur imperium. In hoe ancipiti
tempore decretum est, ut libri Sibyllini inspicerentur,
omniaque quae iuberent, fierent. Postea tamen hostes
sunt superati. Legimus apud auctorem veterem, Impe-
ratorem in Italia tribus proeliis victorem fuisfe, apud
Placentiam, iuxta amnem Metaurum ac Fanum Fortunae,
postremo in Ticinensibus campis 3), sed errat ille, nam
apud Placentiam victoriae loco cladem accepitAurelianus.
§ 2. Bellum Palmyrenum.
Praeclarissimum Aureliani facinus, sine dubio bellum
est cum Palmyrae regina gestum.
Notum est, hanc urbem haberi veterum Orientalium
Thadmor, sitam in oasi desertorum Syriae4) etaSalomone
1 ) Excerpta post Dionem, 125. in vet. Script, nov. coll.
Tom. II. 241.
4 ) Palmyra, inqnit Plinius Hist. Nat. V, 25, urbs nobilis
situ, divitiis soli et aquis amoenis, vasto undique ambitn arenis
credi conditam esse aut firmatam in commodum , ut
videtur, mercaturae, quia ibi viae fuerunt versus Orientem
ad Euphratem, versas Septentrionem ad Hamath, versus
Meridiem ad Damascum, Palaestinam et Aegyptum. Hic
locus celeberrima evasit mercaturae terrestris statio,
quippe qui duorum vel trium dierum itinere ab Eupbrate
distans et fontibus irriguus caravanas alliceret mercibus
Indiae in primis et Arabiae praetiosissimis afferendis
lucrum quaerentes. Es hac mercatorum certis tempo-
ribus confluentium multitudine quantae opes redundarint,
suspicari licet, etiamsi per pîura secula altum sit de
inclyta urbe apud veteres silentium, Sed memoratur
ea Palmyrae nomine tempore Antonii \'), qui earn
diripiendam tradidit, Palmyrenos in finibus Imperii
Romani et Parthici dubiae erga Romanos iîdei insimulans,
sed révéra militibus suis opimam praedam comparare
cupiens. Illustrissima autem huius civitatis tempora
includifc agros, ac velut terris exemta a rerum natura privata
sorte, inter duo imperia summa Romanorum Parthorumque, et
prima in discordia semper utrinque cura, Çonf. Hitter, Erd-
kunde. Vol. XVII, pag, 1486, 1496. Robert Wood, the
Ruins of Palmyra. 1753. Yan Cappelle, Disp. de Zenobia.
Trai. ad Rh. 1817. Hoyns. in op. 1. C. Osiander d. J. in
Herzog. Real-Encyclopedie cet. B. 15 in voce.
\') Appianus, de bell. civ. Y, 9. Sed illi calliditatc Palmy-
renorum decepti, re infecta, reversi sunt.
fuerunt post Traianura sub Antoninis, quando colonia
Romana evasisse videtur. Adhancaetatemsplendidissima
ilia referuntur monumenta, quorum rudera adhuc su-
persunt. Tunc Palmyra opibus admodum auctis com-
mercioque magnopere vigente plurimum ßoruit. Sed
aliquanto post tempora secuta sunt adversa, exorto
sub annum 227 Regno Neo- Persico, cuius Principes
animum in Romanos hostilem prodiderunt, hisque eo
maiorem formidinem iniicere coeperunt, quo ineptiores
ad illorum impetus cohibendum Imperatores erant.
Gallieno regnante, cuius patrem Yalerianum Persae
ceperant, res Romanorum in Oriente prope desperatae
erant, sed opportune Odenathus, unus e nobilissimis
Palmyrae civibus et Decurio, iis adversatus restituit in
Asia Romanorum res easque strenue tuitus est. Persas
enim persecutus est eosque trans Euphratem fugavit.
Ob haec praeclara facinora Gallienus eum participato
imperio Augustum vocavit eiusque monetam, qua Per-
sas captos traheret, cudi iussit, quod et Senatus et
urbs et omnis aetas gratanter accepit r). Erat igitur
tum Imperator in Oriente sui iuris, nemini subiectus2).
Non diu tarnen huius honoris fruclus cepit. Nam brevi
post cum filio e priore matrimonio Herode, qui a patre
Imperii socius iectus erat, interfectus est a consobrino
Maeonio ob iniuriam illatam ei infesto, qui imperium
sumsit, sed non diu post a militibus est interemtus \').
Reliquit Odenathus viduam Zenobiam, coniurationis
in maritum fortasse haud insciam, et, ut Trebellius Pollio
refert duos filios ex ipsa procréa tos, Herennianum et
Timolaum, quorum nomine imperavit1). Perhibet tamen
Vopiscus, earn nomine Vaballathi filii, non Timolai et
Herenniani, imperium tenuisse quod tenuit 2).
Mortuo igitur marito, uxor Augustae nomine vindicavit
sibi imperium idque enixe defendit et extendere fines
conata est. Non contenta possessione regionum, quas
iam habuit, ditionem amplificare vehementer studuit,
ita ut regina Palmyra e reapse esset regina totius
Orientis, non pendens ex auctoritate Romanorum, sed
ut regeret suo ipsius iure, nemini dicto audiens. Fuit
et adhuc fama fertur femina, fortitudine animi et
acumine ingenii celeberrima, quae etiam formae prae-
stantia se commendabat, mirae audaciae, castitate
morum conspicua.
Sed quaeritur, cur Romani ei adeo irati essent ut
Senatores Claudio, quum Imperator lectus esset, dice-
1 \') Treb. Poll. trig. Tyr. 15, 16, 17.
a) Idem, 30.
2 ) Vop. 38. Conf. Treb. Poll. trig. Tyr. 27. 28. Vop. 22.
Bruaner, pag. 56. Bernhardt. 165, et de familia Odenathi, p. 297.
rent, : »Claudi Auguste, tu nos a Palmyrenis vindica ,
»Claudi Auguste, tu nos a Zenobia vindica
Zenobia cupiditate flagrabat principatus in Oriente,
verebantur Romani ne ipsorum in Europa etiam rebus im-
mineret, quum Asiam minorem et Aegyptum quibus
inhiabat, in suam potestatem redegisset. Feminam
victricem ferre non poterant terrarum domini. Nam, si
Palmyra fuisset contenta, defuisset causa cur Romani
tam acriter eam odissent, Odenatho enim iura imperii
in Oriente ab ipsis erant concessa.
Iureitaque Zenobia sibi resistere videbatur Heracliano
duci a Gallieno post mortem Odenathi misso, ut Orientent
in Romanorum potestatem redigeret et Zenobia re-
nunciaret regionibus, quas armis ceperat. Attamen
eum vicit, eoque significavit nullum inter se et Impera-
torem esse vinculum, se in Oriente ad suum arbitrium
regnare, Roraam in Europa, Palmyram in Asia caput
fore diversi imperii 3).
Aegyptum inferiorem in suam potestatem redegit,
opera Timagenis , cuius insidiis dux Aegyptiorum est
interemtus nomine Probati3). Quis fuerit, valde incer-
tum est, nam ab alio dux Probus vocatur, ab alio
idem fuisfe dicitur qui postea Imperator factus est,
quod sine dubio veritati obstat.
Exstant etiam nummi imagine ornati et Aureliani
et Vaballathi, fortasse talem monetam cudi iussit
Zenobia, quia perhibebat Orientera sibi, Occidentem
Romae esse, se iure mariti participera esse Imperii,
quod certe ei non concederet Imperator enixe res af-
flictas restituens \').
Claudius bello Gotico occupatus, rogationi Senatus
satisfacere non potuit et brevi post mortuus est. Aureli-
anus autem, rebus cum Germanis vi et pactione cora-
positis, iter in Asiam tetendit.
In itinere exercitum per Thracias et Illyricum ducens,
multa gessit praeclara, barbaros vicit, Gotorum ducem
trans Danubium interemit, per Byzantium in Bithyniam
transitum fecit eaque sine labore potitus est, multas
etiam Asiae minoris urbes cepit 1). Givitas Tyanorum
capta est per proditorem Heraclammonem, quem post
occidit, exemplum fortasse secutus Philippi Macedonis 2).
Quomodo votum solvent, quod in urbe obsidenda fecerat,
Vopiscus auctor est3), quod etiam memoratur in excerptis
post Dionem hoc modo 4): »Aurelianus in Tyanorum
2 ) Demosth. de rebus Cherson. 40.
4 ) in Script. Vet nov. coll. Vol. II, pag. 242,
-ocr page 38-»obsidione militibus praedixerat fore ut iliac ingressi
»ne canem quidem incoluraem sinerent. Mox urbe ex-
»pugnata edixit militibus, ne occiderent neve diriperent,
»Illi indignati postulabant ab eo, ut, quod antea pro-
»miserat, nunc iis facere concederet. Hie autem, vere,
»inquit, narratis, me ita dixisse, pergite porro: canis
»nullus in urbe supersit, sed omnes occidite. Immissis
»ergo tribunis atque militibus canes occidione delevit,
»ita ut exercitus ira in risum soluta fuerit. Idem postea,
»concione vocata, nos , inquit, pro his urbibus libe-
»randis proeliamur, quas si praedari maluerimus, fide
»in posterum apudipsas carebimus. Quin potius praedam
»e barbaris petamus, his autem urbibus velut rei nostrae
»parcamus."
Ferunt etiam, Apollonium Tyanaeum Neo-Pythagoreo-
rum sectae addictum, qui seculo primo vixit, ipsi ap-
paraisse Admonuit eum, ut clementem se praeberet
erga cives, si vincere vellet 1). Famam, quod Apollo-
nium vidisset, certe divulgavit, ut iram militum de
non populanda urbe leniret.
Brevi apud Daphnen certamine Antiochiam , propo-
sita omnibus impunitate, obtinuit2), quod tamen proe-
lium post Antiochiae expugnationem factum esse tra-
dit Zosimus \')• Gertatum est de summa rerum apud
Emesam contra Zenobiam eiusque socium Zabam. Ibi
amplissima victoria bi reportata est, in fugam se con-
vertit Zenobia cum socio. Sine dubio igitur ante hoc
proelium factum est, quod legitur in excerptis post
Dionem 1), Aurelianum, missis ad Zenobiam legatis
earn hortatum esse, ut se demum dederet, illam
vero respondisse , haud se magnopere detrimento
adfectam : nam qui ceciderant in proelio, plerosque
omnes Romanos fuisse. Hoc tempore eius audacia
nondum erat fracta, ei tamen visum est Palmyram
contendere. Gonfestim Imperator earn secutus est,
prius autem Emesam ingressus. Ibi opes repertae
sunt, quas Zenobia secum auferendi tempus non ha-
buit. Palmyram castris cinxit, obsidionem instituit,
oppidani tamen mox penuria alimentorum premeban-
tur, Zenobia ex urbe fugere statuit et Persas adire ut
ibi contra Romanos auxilium inveniret. Quam camelo
impositam clam subducunt. Quum iam in eo esset ut
Euphratem traiiceret, e navi est abrepta et ad Aureli-
anum duc ta.
Civitas Palmyrenorum prorsus sine labore in illius
1 ) in op. laud. pag. 243. conf. Vop. 26. 27.
-ocr page 40-potestatem est redacta, quum ipsi incolae de mûris
manus porrigerent supplices , ut iis condonaret %
Emesam rediit et poscentibus militibus Zenobiam
cum sociis pro tribunali stitit1). Ipsa triumpho est
reservata, multi tamen eius consiliarii occisi sunt,
inter quos Longinus, clarus philosophus, quod
epistolam ad Aurelianum scriptam valde acrem ei dic-
tasset. Hune admodum coluerat Zenobia et magistrum
linguae Graecae sibi et fiiiis adhibuerat. Quamobrem
non verisimile est, eum et alios a regina delatos fuisse
tamquam malorum consiliorum auctores2). Ille con-
stanter mortem subiit, quin eos verbis sedaverit, qui
hanc calamitatem aegre ferebant. »Itaque1\', inquit
Ruhnkenius, »crudelem eius casum si quis Platonica
>eloquentia prodidisset, non minis nunc Longini, quam
»Socratis, morti illacrymaremur3) !"
Rebus in Oriente in pristinam formam restitutis, Au-
relianus ex Asia victor in Europam revertit. Interea
Garpos vicit Imperator, qua re occupato nuntius al-
latus est Palmyrenas rebellasse, tentantes imperato-
riam dignitatem transferre in Marcellinum, praefectum
2 ) Idem statuit Van Cappelle, pag. 40. contrariant opinionem
tuetur Bernhardt, pag. 188,
3 ) Diss, de Longino quae inserta ect in opusc, D. fiuhnkenii.
Lugd. Bat. 1807 , pag, 336
Orientis ab Aureliano institutum. Dum ambigunt, quid
Marcellinus faceret, ipse banc rem Imperatori significan-
dam curavit \'). Palmy /eni interea Sandarionem prae-
fectum urbis cum se mentis sagittariis occiderunt et,
quum Marcellinus cunctaretur, imperium dederunt
Achilleo 1) vel, ut Zosimus dicit, Antiocho, cuidam Ze-
nobiae cognato, monente Apsaeo , qui etiam praeterito-
rum auctor fuerat. Confestim ex Europa revertit Imperi-
ator, repente Antiochiae aderat omnibusque ob inopi-
natum adventum perterritis, copias Palmyram duxit.
Urbem evertit quidem, sed non prorsus vastavit, occidit
omnis generis incolas, omnis aetatis , mulieribus non pe-
percit, infantes , senes inter fecit2). Ipse iussa dedit,
ut desinerent milites interimere templumque Solis re-
ficiendum curarent ex opulentissima Zenobiae et Pal-
myrenorum praeda ; Antiochum, seditionis auetorem, ne
supplicio quidem dignum arbitratus dimisit3).
Iterum in Europam venit. Nondum tarnen eo venit ,
quo animus properabat. Nam quum paulisper in Tbra-
cia commoratus erat ad motus, auetoribus sive vicinis
2 *) Zos. I, 61. Antequam revertit in Europam Alexandrinos,
3 lui sub Eirmo etiam eeditiones excitaveraut, celeriter com-
peseuit. Vid. Zos. I. 61. Vop. 32. De illo infra sermo erit0
barbaris sive seditiosis incolis, exortos comprimendos,
mox graviorum rerum causa se in Africain contulit.
§ 3. Seditio Aegypti oppressa.
Devicta Palmyra, in ea Aegypti parte, quam Zeno-
bia adversantibus Romanis tenuerat, huius locum oc-
cupavit Firmus, reginae eiusque mariti Odenathi ami-
cus. Fuit hic, ut a duobus aequalibus distinguatur
eodem nomine insignitis, altero Aegypti duce, altero
limitis Africani praefecto et proconsule, natione Syrus,
statura ingenti, viribus validis, licet omnibus illis,
quae de eius robore et habitu fero a Vopisco nar-
rantur aegre fidern habeas. Mercatura amplissima
et chartae confectione maximas collegerat opes, quibus
non tantum ad splendidissimam vitae rationem, sed
etiam ad Zenobiae in Aegypto auctoritatem in se trans-
ferendam uti decrevit 1)
Hoc ei cessurum esse videbatur. Nam, multorum
Aegyptiorum animis calamitate Palmyrae perturbatis,
mercator audax et praedives facile copias paravit iisque
Alexandriam invasit, ubi sedem imperii posuit. Se-
cundis initiis eventus non respondit. Aurelianus enim,
de seditione certior factus, continuo Aegyptum adiit,
Fifmi copias undique collectas et Imperatoris exercitui
1 \') Vop. 32. idem in Firmo. 2. Conf. Zob. I. 61. Brunner.
pag. 71. van Sallet. 67. Bernhardt. 194.
prorsus impares, profligavit ipsumquö Alexandriae, quo
fugerat, obsedit, aliquanto post eepit et vita privavit.
Neque in hoc rerum novarum auctore puniendo sub-
stitit victor, siquidem Bruchium, celeberrimam urbis re-
gionern diuturnumque iliud praestantium hominum domi-
cilium cum templis et aedificiis solo aequasse creditur 1).
§ 4*. Motus Gallici.
Aegyptiacam expeditionem non dubitamus quin res
exceperint ab Imperatore in Gallia gestae, quamquam
Gibbonus has tum ilia tum belio Palmyreno priores
fuisse putavit 2). Sed neque Eutr.opii et Eusebii ex
versione Hieronymi verba pluris esse quam diserta
reliquorum scriptorum veterum testimonia, neque Aure-
lian! edictum, subacto Firmo Romae propositum: »pa-
cato undique gentium toto qua late patet orbe ter-
rarum" hanc sententiam probare recte monuerunl
recentiores interpretes , iidemque iure addiderunt, con-
silia Zenobiae Romanorum in Oriente rebus adeo peri-
culosa fuisse, iis ut, sepositis aliis curis nullaque mora
interposita, resistendum videretur 3).
1 \') Fide in primis Ammiani Marcellini, XXII, 16, quamquam
ab Eusebio in Chronico Bruchii eversio ad annum 269, quo
regnabat Claudius , refertur.
2 ) Deel, and Fall of the Bom. Emp. pag. 309, not. 50.
3 ) Bernhardt, 172, 196 in not. 2. Oberdick iu op. laud.
Pag. 736. ann. 3.
Sed videamus de motibus illis Gallicis. Gallia iam
ignavi Gallieni tempore ab Imperio Romano defecerat
suumque praefectum Postumum anno, ut videlur, 260
Imperatorem salutaverat. Hunc fortem Prineipem deque
Gallia bene meritum, sed a Gallieno-, capitali inimieo,
gravibus difficultatibus implicitum tandemque a mili-
tibus suis, frustra urbis Moguntiaci direptionem postu-
lantibus occisum intra breve tempus alii exceperant
et vero Yictorinus, quem Postumus iam Imperii socium
agnoverat. Hie Victorinae, feminae ambitiosae virilem-
que Zenobiae animum prodentis, filius, etsi immerito
praestantissimis Imperatoribus aequiparatus, rebus tamen
ita praefuerat, ut Gallia hoc tempore nihil mali ab
exteris passa esse videatur, sed proclivior in volup-
tatem sibi matrimoniis militum et militarium corrum-
pendis multorum odium contraxerat tandemque inita
coniuratione necem paraverat. Qua quum eius filius,
paulo ante Caesar nuncupatus, mox implicitus esset,
Victorina summa adhuc apud milites auctoritate florens ,
quin mater >>eastrorum"cognominata, Tetricum Senatorem
et Aquilaniae Praesidem, ipsius autem, ut perhibent,
affinem, Augusti titulo ornandum curaverat, huiusque
filiolum Gaesarem dixerat. flaec legiones, grandi pecu-
niae summa accepta, probasse traduntur \').
\') Treb. Poll. Trig. Tyr. V et X-X1II Aur. Vict, de Cues.
XXXIII. 14.
Sed Aurelianus aegerrime tülit, Galliam a Tetrico
obtineri. Itaque adversus hunc, pacalo Aegypto pro-
fectus est, parum dubitans de secundo rerum eventu.
Nam Tetricus, muneri strenue gerendo impar,,quam-
primum mortua Yictorina, fulcro suo destitutus erat,
militüm suorum impudentiam et procacitatem compes-
cere non potuit. Quod moleste ferens et metuens ne
res suo cum detrimento ad sedilionem spectaret,
Galliae Imperatori tradendae consilium iniit. Hac de re
clam omnibus Imperatori literas dedit, quarum baec
nobis servata sunt ex Yergilii Aeneide verba; »eripe me
bis, invicte, rnalis" 1). Itaque Aurelianus bono animo
ex Aegypto in Galliam venit, ubi ineunte anno 274
prope Catalaunum facillimam de Tetrico reportavit
victoriam, siquidem minus pugna, quam pugnae species
fuit, omnibus sic dispositis, ut copiae quam primum
traderentur Imperatori, ad quem Tetricus mox ipse
se contulit 2).
Pauca exstant testimonia de reliquis Imperatoris in
Gallia facinoribus. Memorantur tantum Lugdunenses
iudicasse, se graviter ab Aureliano contusos esse
Tradunt. etiam, ipsum veterem urbem Ginabum, a lulio
Caesare vastatam, inslaurandam curasse et a se Aure-
lianum dixisse, alii memorant eum Divionem firmasse \').
Nee tamen praetereundum est nonnullos perhibuisse
hand sine quadam iuris specie Aurelianum, brevi
ante mortem in Galliam res novas molientem iterum
profectum esse atque eo tempore id egisse 1).
Dehinc Tetrico in deditionem accepto, Galliae avro-
vofiia. sublata et Imperium Romanurn, oppressis, quas
Gallieni imperitia pepererat, variarum regionum sedi-
tionibus, in integrum restitutum erat. Res ulique
digna, quam Aurelianus, cuius virtute praeclara quae-
que peracta erant, triumpho celebraret. Et hunc qui-
dem ille, Romam redux, egit sptendidissiioum. Tres
erant currus maximi pretii, unus Odenatbi pretiosissimis
ornamentis conspicuus, alter dono datus Aureliano a
rege Persarum, unde appareat res cum eo compo-
sitas fuisse, tertius ipsius Zenobiae, quo fore spera-
verat ut urbem Romanam videret, si aliquando cum
collega occidentis Romam conveniret, Quartus etiam
currus aderat cervis veclus a rege Gotorum captus, quo
Aurelianus Capitolium aaiisse dicitur 3).
Aderant porro elephants, ferae, tigrides, aliae bes-
i) Titlemont. Hist, des Imp. Horn. Ill, 526.
*> Vop. 35. Zon. XII, 27. Bernhardt. 203.
s) Secundum Zonaram 1. I., quadrigis eJephantorum vehe-
batur.
K,
-ocr page 47-tiae, gladiatorum paria Octingenta, barbari captivi,
iegati variat\'ura gentium cum suis quisque muneribus
ex occidente et oriente, Palmyreni qui superfuerant,
Àgyptii ob seditionem, quin muiieres, quas virili ha-
bitu pugoantes inter Gotos eeperat. Tituji prolati sunt,
gentium nomina continentes. Sed ionge omnibus an-
tecellebat praesentia Tetrici et Zeoobiae. 111e habitu
Gallico, haec orna ta quidem gemmis, catenis vero aureis,
quas alii sustentabant. incedebat. Longa series mili-
tum, senatorum, populi sequebatur. Diebus sequen-
tibus varii ludi dali sunt
Ex his summus triumphi splendor facile colligitur
nec per multos annos, ignavis imperantibus Princi-
pibus vel civitate Romana discordia dilacerata, taie
quid urbs viderat; omnes enim regiones, quae ante
a re publica defecerant, tunc in eius polestatem e\'ranl
redaclae, ut optimo iure Aurelianus in Inscriptione
quadam vocaretur: »Restitutor orbis" 3).
Quod Zenobiae in triumphi descriptione mentionern
fecimus, hoc adversatur quidem illis, qui earn, teste
Zosimo, 3) ante vel morbo correptam esse vel inedia
decessisse perhibuerunt. Sed consentiens est reliquo-
Vop. 33 et 34.
\') Orell. Inger. Lat. 1030.
J) 1, 59,
luik) scriptori) m serilenlia, Zenobiam Rom am traductam
Imperatoi\'is triumphum decorasse. Quaenam autem
postea eius fortuna fuerit, vario modo a scriptoribus
traditur, ita tamen ut hanc satis laetam fuisse ex
omnibus appareat \').
Dictis hoe addere iuvat, Mirum est, Tetricum de
Aureliano optime meritum in triumphum ductuin
esse. Hoc ipsi veteres vehementer reprehenderunt.
Constat quidem ei eiusque filio mox varios datos esse
honores, relicta ordinis Senatorii iura, splendidam in
monte Coelio domum datam, quin patri obtigisse
Lucaniae praefecturam 3) ; sed haec omnia adeo non
explicant triumphi sequendi necessitatem, ut potius
cum ea pugnent. Ex recentiorum bac de re coniec-
turis ilia non displicet, quae Tetricum coram omnibus
prodire debuisse censet tamquam subiectum hostem,
\') Y op. 28, 34. Treb. Poll. Trig.Tyr. XXIX addit ore
traditum esse, earn in agro Romano cum liberis vixisse. Conf
Eutrop. IX, 13 et Sextus liufus XXIV. Zonaras varias affert
eententias. XII. 27. Syncellus pag. 385, Ed. Par. scripto
mandavit, Imperatorem earn liomam quidem adduxisse, maxima
tamen dementia in earn usum esse. Conf. Brunner pag. 72
et 110.
2) Treb. Poll. Trig. Tyr. XXIII etXXI V. Vop. 34. Aur. Vict.
Epit. XXXV. 7. Eutr. 1. 1. Aur. Vict, de Caes. XXXV. 5. Vop.
39. — Trebellius parum recte eum correctorem totius Italiae
nominal-.
-ocr page 49-ne Galli in suspicionem ducerentur libertatis nequa-
quam virtute Imperatoris, sed proditione amissae, et
Iiiric pro superbia rerumque novarum studio serius
ocius itérum negotia Imperio Romano lacesserent
res imperatoris romae gestae.
§ 1. Oppressio turbarum.
Komae non potuerunt non variac oriri seditiones.
Nam Imperator acerrimis identidem bellis occupatus
non multum in urbe degere potuit. Hane absentiam
quid mirum si qui in commodum suum convertere
cuperent? Sed in eo intentis ut ex rerum perturba-
tione ipsi crescerent, evenit id, quod saepe turbarum
auctoribus evenisse novimus , ut spem falleret eventus.
Quum, inito ab Aureliano munere, Germani denuo
invasionem in Italiam fecissent el imperium fere labare
videretur, orta est Romae seditio, Bello curn iis com-
posito, plenus irarum Aurelianus urbem petiit, auclo-
\') Bernhardt pag. 200.
-ocr page 50-res seditionis interemit earaque compescuit. Sena-
tores etiam norinulli, quippe participes huius factionis
babili, morte muitati sunt, de quibus infra dicendi
locus erit 1). Sed iam ad aiiam pergimus eamque.
graviorem seditionem, cuius tamen tempus, propter
narrationum quae ad nos pervenerunt paucitatem
definire non possumus.
Fuit beilum monetariorum Romae 3) Felicissimo ra-
tionali auctore exortum, quod acerrime compressit
Imperator. Àurelianus, qui hac de re epistolam
misit ad patrem adoptivum Ulpium Crinitum vocat
eum ultimum servorum, cui procurationem fisci man-
daverat :i). Tumultum gravem fuisse effïcitur inde,
quod, ut reprimeretur, septem millia militum per-
ierunt. Sed mirum est, Vopiscum non tradidisse rerum
novarum causam. Supplet eum Aurelius Victor, dicens
opificés monetae, quia cum Felicissiuio nummariam
notam corrosissent, poenae metu beilum fecisse, adeo
ut per Coelium montem congressi, septem fere millia
bellatorum confecerint 4). Seel quid significeL »num-
mariam notam corrodere" iam antea quaesilum est.
\') Yop. 21. Zos. I, 49.
-) Bruniier, pag. 76, Malalam aftert statuentem hoc Ant.io-
chiae accidisse, quod falsum esse neino non intelligit.
s) Yop. 38.
Aur. Vict. de Caes, XXXV, 6. Epit. XXXV, 4.
-ocr page 51-Nihil aliud est quam adulterare pecuniam, ita ut vel
qualitas minuatur vel quantitas, quod Eutropius vocat
vitiare pecunias \'). Prima signifieatio hic apta esse
videtur 1). Suidas Eutropium Graece reddens de ma-
chinatoribus sceleris sic loquitur: oi ènï Avqtjhctvov
dity&iigai/ to vöuiafiu 2). Quod autem haec p]utropii
verba set Felicissimo rationali interfecto" eo modo
Graece expressit ac si opifices ipsi monetae ducern inter-
fecissent, non recte se habet, Potius ex bis voeibus
efficitur concitateres seditionis tarn pertinaces fuisse
ut, quamvis eorum dux iam esset occisus, se tradere
et res componere noluerint. Plurimi nobiles etiara capite
damnati sunt 3). Fama ruit, Imperatörem novam rao-
netam publice distribuisse, quum plebem quidquid
haberet aduiterinae monetae tradere iussisset, com-
mercio hoc modo ab omni confusione vindicato ä).
Poris etiam seditio fuit minoris tarnen momenti,
nam apud Dalmatos Septimmus Imperator lectus est,
mox tarnen a suis obtruncatus esse traditur 6).
Très porro memorantur, qui in suspicionem rerum
2 ) Conf. Bernhardt pag 210. ann. 1.
3) In TOCe jyioupittzqlqç.
*) Eutr 1.1.
novarum venerunt, Epilimius, Urbanus et Domitianus,
statim tarnen deprehensi sunt et temeritatis poenas
dederunt ]).
Novimus etiam Aurelianum aliquando seditione mili-
tari petitum esse, nam ipsius verba ad nos perlata
sunt. Dixit enim falli milites, qui regum fata in sua
potestate se habere putarent. Quippe Deum purpurae
datorem esse afflrmabat, quam utique dextera praeten-
debat: ab eoque regni annos sibi esse definitos. Neque
prius ab agendo destitit, quam in quinquaginla sedi-
tionis principes animadvertit 1).
Postremo domesticas quasdam seditiones nobiscum
communicat vitae scriptor 2).
Haec habui, quae de rebus novis dicerem, quas
seditiosi nonnulli illo regnante inoliti sunt, easdem
ojnnes réfréna vit rerum beliicarum peritissimus Im-
perator.
§ 2. Inimicitiae cum Senatu.
Claudio mortuo, Ira ter eius Quintillus delatum sibi
suscepit imperium. ltaque Senatores hac in re- vel
acquieverunt vel saltern ei non restiterunt; Quintillo
autem mortuo illi non potuerunt non legionum lectio-
2 ) In excerptis post Dionem , op. cit. 127.
3) Vop. 50,
nom approbare insigniaque imperii itidem Aureliane»
tradere. Licet sperari posset in Senatu adulatores
abfuisse *), vinculum tarnen non ita fuit arctum, ut,
iure contenderes magnam semper inter utrosque exsti-
lisse concordiam. Imperator enim a legionibus leetus
sine dubio displicuit Senatui, qui hoc legendi honore
solum senatorium ordinem dignum esse iudicaverit.
Testimonium adest, eum patres conscriptos vituperasse,
quia tamdiu de libris Sibyllinis aperiendis, quod ulti-
mum in rebus trepidis erat perfugium , dubitassent,
perinde ac si in Ghristianorum ecclesia, non in templo
deorum tractarent 2). Illi enim abhorruissent profecto
a tali superstitione, récusassent omnem hac de re
disputationem in suis ecclesiis.
Seditionis inde ortae nonnullos Senatores nobiles
fuisse participes et ultimo supplicio afïectos supra
memoravimus. Exprobrat vitae scriptor ei, quem
maximam partem laudibus extollit, nonnullos eorum
interfectos esse, quibus leve quid et quod contemni
a mitiore Principe oportuisset, vel unus vel levis vel
vilis testis obieccrit. Nonnulli etiam dicebant, eum
bonum quidem esse medicum, sed mala ratione cu-
rantem 3), non tamen oblivisci nos oportet, medicos
faciles putida reddere vulnera. Non mirum est, Patres
eum propter severitatem in rebus novis refrenandis
timuisse , illorumque auctoritatem apud fortem Ira-
peratorem non muitum valuisse, ipsius contra volun-
tatera palmara tulisse. Quamobrern populus Hornanus
eum spaedagogum Senatorum" cognominare solebat s).
Aegre etiam ferebant Senatores, quod de Tetrico
Senatorii ordinis viro triumphum egisset 3). Acriter
Senatum carpsisse fertur, quod ipsi ob victoriam de
Carpis reportatam cognomen dedisset Garpici. Quo-
niam enim cognomen ei deforme videbatur, quippe
simililudinem habens cum quodam calceamenti genere
hune honorem recusavit, *).
Memoraniur versus T. Calpurnii, qui Imperatori Garo
a secretis fuit tristem Senatorum sub Aureliano con-
ditionem indicantes. In maius tarnen res superioris
Principis auxit, nempe ut suum dominum maioribus
laudibus celebraret.
Nulla catenati i\'eralis pompa Senatus
Carnifloum lassabit opus; nee caroere pleno
Infelix raros numerabit curia Patres 5).
De sententia Imperatoris Iuliani et Ammiani Mar-
cellini, qui eum avaritiae causa in Senatores saevisse
ferunt, eo loco monebimus quo de eius moribus age-
iniis. Hie attulisse sufficiat ipsum Patribus dixisse,
arcam publicam praeter exspectalionem refertam esse ,
illumque eam rationera. qua in amicos usus est, certe
ipsum non sprevisse, ut nempe divitiarum invidiam
rei lamiliaris moderatione vilarenl ä).
§ 3. Urins muniendae et ornandae cura.
Ne hostes, quemadmodum sub Gallieno undique
irruentes perniciem ci vitati minarentur urbemque ipsam
invaderent, Aurelianus muros Romae dilatavit:i). Zo-
simus hoc sie tradit, ut dicat urbem tunc moenibus
cinctam esse, nqótiqov driyiorop nv()uv 1). Parum rede.
Nam olim murus aderat a Servio Tullio aedificatus,
sed hums decursu temporis rudera tantum supererant.
Primus autem post Servium Aurelianus, quum, urbe
in immensum aueta, aedificia tam publica quam pri-
vata longe ultra Serviana moenia processissent, novos
amplissimo ambitu muros exstruxit 5).
\') Vop. 20.
Vop. 45.
Vop. 21.
4) I, 49.
ä) G. A. Beeker, de Komae vet. muris atque portie. Diss.
Lip*. 1842. pag. 9.
Nullum est evidentius Romanae potentiae signum,
nulla aptior fracti imperii declaratio, quam octavo
demum post Sérvium saeculo exacto nova ad tuendam
urbem moenia parasse Aurelianum. Tanta fuit, victa Car-
thagine, Romae securitas, tantus domitarum gentium
contemtus, tam eerta armorum fiducia, ut nec reficere
muros antiquos operae pretium quisquam esse putaret
et amplissima luxuriantis magnificentiae opera immu-
ni ta paterent 1). Goeptum autem ab hoc Imperatore
perfecit Probus. Tradit Vopiscus, Aurelianum muros
Romae sic ampliasse ut quinquaginta prope millia eius
ambitus teneret 2), qui quum modurn prorsus excedat,
probanda est coniectura, ex qua inserto vocabulo
»pedum" legitur, quinquaginta prope pedum millia3).
Partem regionis trans Tiberim muro inclusit et, ut
verisimile est quatuordecim portas exstruxit.
Pomoerii tamen fines non eo tempore sed postea
protulit 4). Salmasius ad hune locum putat, lmpera-
torem pomoerio non addidisse neque addere ei iicuisse,
quia rem Romanam non parte aliqua agri barbarie!
auxisset, contra totam adeo provinciam Daciam missam
3 :!) Piale aliique citaii a Beekero, Handb. d. Boni. Altli.
Yol. I, 188. Bru\'nner, 7G.
fecisset1). Sed nonne credibile est, Principem, qui
in barbarico solo magnas victorias reportavit, in Ori-
ente , in Gallia, in Aegypto, nonullas regiones imperio
subegisse, quae antea libertate fruerentur, quamvis
hoc non diserte a Yopisco geographiam haud salis
curante memoratUm sit 2). Ex verbis Vopisci potius
eum hoc non statim fecisse sed postea, colligi fortasse
potest ei hoc tempore non licuisse iure pomoerii pro-
ferendi uti, sed postea demum quum parte aliqua
barbaricae regionis locupletavisset regnum Romanum.
Aurelianus, uti supra animadvertimus, Solem magno-
pere coluit eique Romae tempium aedificare decrevit
splendidissimum 3). Quum Palrayreni in deditionem
vénérant, magnam inde cepit praedam, quae maximam
partem in tempium Solis ab illo exstructum allata est,
uti vestes consertae gernmis, Persici dracones, tiarae,
genus purpurae, quod postea neque ulla gens attulit,
nec Romanus orbis vidit 4). Constat imagines Olpii
Criniti et, ipsius Aureliani in illo templo pictas fuisse 5).
1 >) Script. Hist. Aug. Kd. Lugcl. Bat. 1671, pag. 468.
4 Yop. 28. Zos. 1, 61. Tempium etiam Solis Palmyrae ti
militibus direptum reßciendum curavit e thesauris , quos ibi
invenerat. Yop. 31.
Tacitus post Imperatoris mortem hoc affert testimo-
nium magnificentiae et, splendoris : »quindecim millia
librarum auri ex eius liberalitate unum tenet templum,
omnia in urbe fana eius micant donis" Miliarensem,
a millenis scilicet columnis, denique porticum in hortis
Sallustii ornavit, in qua equo vehi solebat quotidie,
quamvis non frueretur bona valetudine 1).
Thermas etiam in Transtiberina regione Aurelianus
facere paravit hiemales, quod aquae frigidioris copia
ibi deesset, quas fortasse tamen non absolvit 2).
Forum nominis sui in Hostiensi ad mare fundare
coepit. In quo postea praetorium publicum consti-
tutum est 3).
Alibi nobis allatum est, eum genium populi Romani
aureum in rostris posuisse 4).
§ 4. Congiaria,
De eius liberalitate multa apud Yopiscum exstant
lestimonia sparsim obvia. Permultis netnpe belli? im-
4 s) Mommsen, über d. cliron. vom J. 354 in Abh, der Phil.
Hist, classe der Eon. Säoh. Ges. d. Wiss. Ier B, Leipz. 1850.
pag. 648.
peditus quominus Romae vitam degerel quietam, et
timens ne, quura abesset, plebs res novas moliretur
earn, ut ad manum haberet, multis muneribus do-
navit, quod etiam praeberet gratum spectaculum, nam,
ut ipse dicit, nec quicquam potest, esse laetius populo
Romano saturo
Constat, eum tempore, quo ad bellum Orientale pro-
fectus est, bilibres coronas populo promisisse, quas
populus aureas explicabat, hello autem confecto eum
coronas de pane factas singulis quibusque donasse, addita
promissione eas, quas unusquisque accepisset, etiam ad
posteros transmissurum esse. Auetor igitur fuit, ut
hereditario iure populus tesseris frumentariis frueretur2).
Gloriatur, nihil sibi magnificentius esse, quam quod
addita uncia panibus omne annonarum urbicarum
genus iuvisset, idque ut esset perpetuum iussa
dedisse 3).
Praeterea Äurelianus carnem porcinam populo Romano
distribuit , quae Vopisci adhuc temporibus dividebatur4).
Quin praebitor tunc occurrit huius carnis, cui nimi-
rum eius distribuendae provincia erat mandata ä).
») Vop, 47.
Mommseii op. laud. not. 99.
3) Vop. 47.
*) Vop. 35, 47.
») Zoa. II. 6.
Porro oleum et sal gratuito populo dari *) iussit.
Statuerat etiam vinum dono dare, sed, ne id
faeeret, dissuasit Praefectus praetorio, reliquum esse
monens, ut vino gallinae et anseres adderentur.
Apparet, eum in portieibus templi Solis fiscalia vina
posuisse, ea tamen lege, ut id non gratis sed parvo
pretio populo praeberetur.
Ter dedit congiaria, secundum alium semel quin-
gentorum denariorum porro donavit populum tu-
nicis albis manicatis ex diversis provinciis, quin ora-
riis, quibus ille uteretur ad favorem in ludis
indicandum ;i). Militibus, qui ornamentis maxima laetitia
semper affici soient, primus dedit vestes aurea
instita insignitas et vario numéro lororum ornatas \'}.
Tabulas publicas ad privatorum securitatem exuri in
foro Traiani semel iussit, ut eos levaret, qui magnam
pecuniae vim arcae publicae debebant 5).
§ 5. Vita domestica.
" Dehac vita quae nobis innotuerunt, pauciorasunl quam
ut huius Principis accuratissime cognoscendi cupidis
satisfaciant. Ac primum quidem Aurelianum uxorem
!) Vop. 47. Chronographus op. cit.
2) Chron. op. cit.
\') Top. 47 48.
*) Vop. 46.
s) Vop. 39.
-ocr page 61-duxisse haud semel a Vopisco meraoratur, identique
eum in vivendi ratione simplicem fuisse passim tes-
ta tur; nam quum uxor ab eo peteret, ut unico pallio
blatteo serico uteretur, respondit- »absit ut auro fila
pensentur", nam pretium librae auri tunc idem erat
ac librae serici 1). Etiam ei annulum sigillaricium,
velut privatae, instituit s). Filiam tantum reliquit,
cuius posteri tempore Vopisci adhuc Romae supererant.
Nam Aurelianus proconsul Giliciae, qui munere
perfunctus vitam in Sicilia egit, eius erat nepos 8).
Praeterea traditur eum sororem habuisse, vel ger-
manam vel, quod verisimilius est, uxoris. Nam ut
severitas Principis vituperaretur, scripsit biographus
eum filiam sororis occidisse, non in magna neque *
satis idonea causa 4). Deinde addit, filium sororis, non
filiam ab eo esse interfectum 5) plerosque tamen perhi-
buisse et filiam et filium ab eo peremptos esse.
Suidas autem tradit, uxorem filii insontem ab eo inter-
fectam esse6). Res adeo dubia est ut nihil certi affirmare
possis. Fortasse iure morte sunt multati, utpote seditionis
») Vop. 45.
s) Vop. 42.
4) Vop. 36.
5) Vop. 39. Aur. Vict. Epit. 1. 1.
6) In voce Aurelianus. Of, Bernhardt, 206.
-ocr page 62-conscii quae eo imperante Romae facta est. Fuit
autem severus et ferro exscidit, quae essent curanda,
quamquam exempla lenitatis in victos non desunt.
Constat eum saepins vulneratum esse \'), neque
semper bona usum esse valetudine 2). Medicum
quum aegrotabat, nunquam arcessivit, sed se ipse
inedia praecipue curabat 1).
Quamvis in servos et ministros severus, adeo ut
peccantes coram se caedi iuberet 2), liberalis tarnen et
benignus in servos Antistium et Gillonem, qui post illius
mortem ex Senatus sententia manumissi sunt. Eum
delectatum esse maxime vino rubro, mimis et pha-
gone, raro spectaculis ludorum interfuisse, tradi-
* tum est 5).
Primus apud Romanos diadema capiti împosuit,
gemmisque et aurata omni veste, quod adhuc fere
ignotum Romanis moribus videbatur, usus est. Sed sine
dubio hoc fecit post iter in Asiam 6).
Exstant etiam nummi inscriptione : »deo et domino
-ocr page 63-natoÄureliano Augusto", capite radiato1). Hoc superbiam
spiral, sed non negligenda sunt verba Taciti Sena-
toris,. Saracenos aliosque populos orientates eura veluti
praesentern paene veneratos esse deum 2). Fortasse
nummos ita cudi iussit, ut iis populi illi uterentur,
qui suos principes tamquam deos venerari solebant,
sed etiam Aurelianus compertum babuit, se post mor-
tem inter divos relatum iri, quid igitur obstitit, quo-
minus iam vivus hoc honore frueretur?
Non male tarnen id ei placuisse\' coniicitur ut divino
nomine insignitus legiones a petulantia absterreret
et inviolabilis haberetur 3).
Imperator, triumpho splendidissimo acto, non diu
Romae mansit. In castris vivere, hostes profligare
sibi per omne vitae tempus summum habuit propo-
situm. Acerrimis civitatis hostibus devictis, alia bella
meditatus est, in his Persicum propter auxilia a Per-
sarum rege Zenobiae missa 4). In Vindeliciam tetendit,
ab incolis iugum barharicae servitutis amovit. Deinde
in Ülyricum rediii, idque in Romanorum potestatem
redegit, redditae etiam sunt Romanis legibus Thraciae.
In Persas autem quum iter pararet, apud Caeno-
phrurium \'), stationem inter Heracleam et Byzantium,
est occisus.
Hoc scelus alius perpetravit, alius eius auctor mul-
tique eonscii fuerunt, Quod ad auctorem attinet, a
Zosimo et Zonara appellator Eros, xmv iJ-Go&ev ytQouivwv
änoxQLOecov fiijvvrijg rfray^evog, a Vopisco Mnestheus
notarius secretorum. Quo munere honorifico ornatus
quum manum Imperatoris accurate explorare potuerit,
Vopiscum sequi placet 1), ,
OlFensam, nescio quam, metuens, manum Principis
imitatus, indicem nominum conscripsit. Ut callide, quod
sibi proposuerat, efficeret, non solum nomina eorum,
quibus Aurelianus ob hoc iiludve delictum revera iratus
erat, inscripsit, sed etiam de quibus nihil asperum
cogitabat, addito etiara suo nomine ut index eo maiore
verisimilitudine se commendaret et quam plurimos homo
nequam haberet conscios, indignatio etiam el metus
rem celerarent. Hunc indicem legit singulis eorum,
quorum nomina continebat, addidit mortem iis immi-
1 ) Secundum Eutropium servus erat, Zon. XII. 27. Conf.
Vop. in Tacito. 2.
ne re, eos excitât, ut, si salvi esse velint, iussa
Imperatoris praevertant eumque ipsum interficiant.
Timentes ne accideret, quod iis impendere videbatur
et calliditate eius decepti omnes subito in Aurelianura
irruunt, qui manu Mucaporis interemtus est \').
Sed restât quaestio, quamdiu Aurelianus habenas
imperii tenuerit. Vopiscus dicit : imperavit annis sex,
minus paucis diebus\'1), Aureiius Victor a) : imperavit
annis quinque, mensibus sex. Zonarus refert eum sex
annis imperio potitum esse, paucis mensibus demplis,
Eutropius narrat : imperavit annis quinque, mensibus
sex, ita Orosius; Ghronicon urbis tradit: imperavit
annis quinque, quattuor mensibus, viginti diebus. For-
tasse dies brevis Quinlilli imperii et menses interregni
post eius mortem ad illius regnum sunt adnumerati
ab alio, quod alius omisit, unde discrimen.
Non assentiar ei 2), qui computat eum per quat-
tuor annos et novem menses purpura vestitum fuisse ;
nam omnes disertis verbis memorant eum plus quam
quinque annos regnasse.
1 \') De Mucapore Vid. Vop. 26, Aur. Yiet. de Caes. XXXVI
-ocr page 66-Sic periit unius perfidia Imperator, qui speciem op-
tirni belli ducis referebat et quasi futura praesagiens
patri olim scripseral, omnia, quaecunque gesserat,
moleslias sibi augere \').
lUDIGlUM DE AURELIANO.
. Rebus ah Aureliano gestis expositis merilo quaeritur,
quid de illo sit statuendum, quo iure bonis Romanorum
Imperatoribus adnumerandus esse videatur.
Vopiscus, qui inter vitae fontes primas tenet partes,
verba affert Iunii Tiberiani, qui Principem, ut notum
est, sibi consanguineum duxit. Vocat eum »praeclaris-
»simum Principem, severissimum Imperatorem, per
»quem totus Romano nomini orbis est restitutus" \').
lllum, ut Orosius vocat, excellentissimum in re mili-
tari fuisse, haud semel testatur biographus. Fuit etiam
in castris severitatis immensae, disciplinae singularis,
gladii exserendi cupidus
) Vop. 38.
2) Vop. 1.
3) Vop. 6. Conf. 7. 49.
-ocr page 67-Quid autern in bello utilius quam se vera disciplina,
ut militantes ducis diclo prorsus sint audientes, neque
ullo modo eius iussis resistant et, quamvis non semper
militum cum voluntate conveniat, hi tarnen id effrcere
omnibus viribus conentur, quod ilie praeceperit, cui
surrrmum belli consilium crediturn sit; aliter discordia
oritur, qua vel maximae res dilabuntur vitaque ducis
cito reapse periclitatur. Oportet igitur belli ducem,
si v\'ivere vult, milrtes arcere et continere, praesertim
quod ex colluvione hominum exércitus sunt compositi,
quibus humanitas raro inest. Disciplina et severitate
oinnis salus nititur. Quamobrem milites refrenare,
quod luculenter in Aureliano apparuit, non vitio ducen-
dum, sed potius in virtutes est referendum.
Novimus tum Valerianum tum Glaudium laudibus eum
extulisse et saepe summam belli ei credidisse\'). Ulpius
Grinitus integritate morum conspicuus eum adoptavit ,
quod certe non fecisset, si hoc honore indignus
fuisset 3).
Ipse Àurelianus testatur, se ideo cuncta fecisse, ut
ipsi gratias ageret res publica et conscientia :i).
Eum credulae superstitionis fuisse, negari non potest,
quod ei tamen est condonandum quippe doctrina
hand exculto. Et vero vitam in castris degit. Sed
inter crepitum arraorura Musae silent.
Ferro contra resistentes usus est, qui eius dictis
audientes erant pro meritis honoravit l).
Iulianus apostata de illo sie iudicat: »ad hos (sc.
»ad Inferos) etiam accurrit Aurelianus tamquam festinato
»cursu se ah eorum conspectu proripiens, qui illi ne-
»gotium facessebant apud Minoa. Etenim multis exa-
»gitabatur oriminatiouibus multarum caedium iniuste
»perpetrarum nomine, quibus quasdam improbas de-
»fensiones praetexens, reus erat convictus. Sol vero,
»dominus meus et in reliquis opem ferre solitus
»nihil quoque illi adiumento hac in re fuit, palam
»inter Deos praedicans, ipsurn poenas dependisse et
»oraculum Delphis redditum evenisse: Judicium, si
»quis, quae fecit, perferat, aequum est" 1).
Sed redeamus ad vitae scriptorem. Leniter egit erga
incolas victos, abhorruit a proditore, humanior et
clementior se praestitit :i). Eum in optimos Principes
refert ; Diocletianus Imperator dicere solebat: »Aure-
slianum magis ducem esse debuisse, quam Principem" 5).
\') Vop. 45. Conf. Zon. XII. 27. Dexippus. in op. laud.
\'-) In Caesaribus, pag. 813. Ed. Spanheim. Conf. Amin.
Marcellinus XXX, 8. et XXXI, 5.
3) Vop. 23 et 25. Conf. 37, 39, 41.
*) Vop. 42. 5) Vop. 44.
-ocr page 69-tlabuit tempus, praeter seditiones quasdam domes-
ticas, fortunatissimum. Populus autem Romanus eum
amavit \'). Uisce omnibus perspectis, eurn a Vopisco
admodum laudari negari nequit.
Severum eum dictum fuisse, recte, ut opinor, tradi-
derunt, non tarnen eum animo crudeli usum esse.
Magnum est inter severitatem et crudelitatem discri-
men, iüa in virtutes referri potest, haec semper vilio
ducitur sed tanta de multorum opinione est similitude
ut saepe permutentur. Multas certe spinas evellere
debuit, ut homo novus non in re lauta versans
propria virtute suae ipsius fortunae esset auctor et
ad fastigium honoris perveniret, unde gravior animo
factus sit Semper in enitendo ad maiora perseverarit,
nunquam oculus a proposito deflexerit. Fuit et miles,
cui inter lascivam et petulantem iuventutem persuasum
ei at severitate tantum earn posse compesci, quod et
postea secutus erit, quum iam habenas imperii teneret.
Non constitisset nisi virium intentione, quarn ob rem
severitas interdum non abs re fuerit, quia, ut ho-
mines deterreret vel a malis perpetrandis vel a rebus
novis moliendis, exemplis ei opus erat. Non praeter-
eundum est, eum successisse, breviore Glaudii spatio
ormsso, post tempora ignavi Gallieni, quibus dissolu-
Vop. 50. Conf. Eutr IX, 13. 14. Suidas, in Toce. Aur.
Vict. de Caes. XXXV, 12. Epit. XXXV.
lorum erant milites morum, quorum ille evasit cor-
rector
Ex his omnibus colligere licet., Aurelianum virum
esse dicendum res strenue agentem, orbem restituen-
tem, anirni severi, puritate morum conspicuum idque
teinporibus luxuriosissimis. Laude profecto quarn
maxima dignus est, quia gessit, quod tempora poslu-
labant. Inter omnes conveniet eum pensum rite accu-
rasse, enixe id egisse, quod sibi conficiendum in
animo proposuerat, quocirca posteritas eum plurimi
ducendum esse non negabit.
\') Conf. Scklosser. Wereldgesch. IV, 262. Weber, Allg.
Welfcgesch, IY, 482. Bernhardt pag. 205 et passim.
Pag.
Prolegomena .................1
CAPUT I. ATJEELIANI OEIGO ET EES GESTAE AD AETATEM,
QUA LECTÜS EST IMPEEATOE ..... §
CAPUT II. EES ÏMPEEATOEIS BELLICAE.
§ 1. Expeditiones Germanicae......... . 18
§ 2. Bellum Palmyrenum............22
§ 3. Seditio Aegypti oppressa..........32
§ 4 Motus G allici ............ , . 33
CAPUT III. EES IMPEEATORIS ROMAE GESTAE.
§ 1. Oppressio turbarum............39
§ 2. Inimicitiae cum Senatu ...........42
§ 3. Urbis muniendae et ornandae cura........45
§ 4. Congiaria . ..............48
§ 5. Vita domestica . . . ..........- 50
§ 6. Obitus . ................53
CAPUT IV. lUDICIUM DE AtTEELIANO.......56
-ocr page 72- -ocr page 73-In fragmenta Eupolideo apud Stobaeum IV, 33 ubi
legitur :
hV (v/tovee, u> iïtami nolhr. nui ^vv\'urt
ç>7jy,ttt, iii&v ydo tcqoç vfiâg tcq&tov diroloytjoo/^ui,
6 ri ficc&àpTsg rovg Çépovg fièv XéytTt noiijTàg Gocpazfg.
rjv Si Ttg twv év&âd\' avrov, [iijdè IV y/ioov cpQOVwv,
kniri&ïjTui rfj TcoiTjCict, Tiâvv doxeï xctxwg çoovhp ,
uttiviTu\'i it nui TiaQCXQQei rtûv cpQtvwv ru aâ Xôyw ,
akV ifiôi 7tti&eafre Ttâvrœg fitzaßaXöpTcg vovg rçonovg,
Mj q;&OvfiO~J oràv rig vlimp tiovttiv-f] %«\'iQrt vîcov.
muta ultimum versum sic:
jA.ïj <p&Qp$î&3 oràv tiç vfimv juovaixijv %àiQTj vmy.
-ocr page 74-II.
In Nubibus Aristophanis versus 1061 :
ircii 0() Sia to aœcpço viiv tcp nam or\' tlSeg rj8t]
âyuQ\'àv ri ytvó[itvov, cfQaöov, xal f/tÇtXeySjov tlnwv,
corrige ultimum verbum in éçîov. -
In Philoctete Sophoclis versus 1242 :
tl cpijg ; Tig l\'avai [t ovTtixmXvGwv râSf ;
corrige sic : ovmxcoXv\'œp.
IV.
Eodem loco versus 926 :
<3>[. y.cu TavT ixi.rfir} iïoàv voug; NE. TToXXrj xouxh
Toihuyv dvày/.T]\' uài Gii jxij frvuov xXv\'cav.
lege : y-ài tout aXîjùœg eqs.
Y.
Yerba Liviana lib. XXX, c, 3 »sitellaque lata est
»ut sortirentur tribus, ubi Latini suffragium ferrent"
non sollicitanda esse videntur.
VI.
In Iuvenalis Satyra Va versu 76 legitur :
»Scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta
»coninge per montera adversura gelidasque cucurri ■
»Esquilias" cet, corrige cucurri in cucurrit.
VII.
In Taciti Germania cap. 8. »Memoriae proditur quas-
s>dam acies inclinatas iam et labantes a feminis resti-
»tutas constantia precutn et. obiectu pectorum et mon-
»strata comrainus caplivitate, quarn large impatientius
»feminarum suarura nomine timent, adeo ut efficacius
»obiigentur animi civitatum, quibus inter obsides pu-
»ellae quoque nobiles imperantur" muta nobiles in
nubiles.
VIII.
Zenobia in Aureliani triumphum ducta est.
Uxor Âureliani non fuit filia Ulpii Criniti.
X.
Plebeii non iidem fuerunt, qui clientes vocantur.
Senatores pedarii iuniores fuerunt, qui prae mo-
destia tacere solebant.
Non effieitur e Taciti Germania eum unquam ibi fuisse.
Immerito Horatius Plautinos sales vituperat.
Magnum erat propositum Gregorii Septimi.
Res novae Galiicae seculo decimo octavo quam
maxime profuerunt toti humano generi.
Vox Utrecht non cohaeret cum Traiecto.
Immerito Schleicher, die Deutsche Sprache, pag.
227, putat in dictionibus Haarlemmer bloembol vel
Koburger bier talibusque voces Haarlemmer et Koburger
esse Genitivos pluralis numeri.
Scientia linguarum non pertinet ad scientias naturales.
-ocr page 77-XIX.
Immerito Heyse in lexico in voce »Brautigom" con-
iunxit gom cum yä^og.
XX.
Dramati consensu temporis et loci non opus est.
XXI.
Gonventus, qui Vindobonae fuit, peccavit Neerlan.-
diam cum ßelgia coniungens.
XXII.
Recte Wilhelm Scherer in Preuss. Jahrb. Vol. XXIX,
div. 1, 1872; »Ja die sprachliche Verwantschaft zwi-
»schen Plattdeutsch und Holländisch hat in den Köpfen
sannexionslustiger Statistiker schon die merkwürdigsten
»Verwirrungen angerichtet und unseren ehrenwerthen
»Nachbarn scheinbare Belege für die Chauvinistische
»Neigungen an die Hand gegeben, die sie uns so
jgründlos Zutrauen."
XXIII.
Syllogismus nihil novi nos docet.
XXIV.
Dualismus reiiciendus est.
-ocr page 78-Iudicia synthetica a priori fingi non possunt.
XXVI
Merito Dühring, Krit, Gesch. der Phil, pag. 82 dicit
de Socrate: »der gegen eine ihm untergeschobene
»Naturphilosophirerei gerichtete Spott in den Wolken
»hatte gar keine Grundlage und griff in den verkehr-
testen Weise fehl, da grade Socrates sich anstatt
»mit der Natur mit dem Leben und den Sitten der
»Menschen beschäftigte."
XXVII.
Beete contendit, qui statuit modestiam, qua nuila
amabilior virtus est, miris modis auetarn esse prae
antiquis doctrina Christianorum.
XXVIIL
Vacatio exäminis, quo aditus Academiae patel, mi-
nime est probanda.