-ocr page 1-

mm

v/^ t // \'J^iù. • ^

EXERCITATIONES CRITICAE
IN T. LIVI LIBROS XLI-XLV

A. ROOBOL

-ocr page 2-
-ocr page 3-
-ocr page 4-
-ocr page 5-

EXERCITATIONES CRITICAE
IN T. LIVI LIBROS XLI-XLV

-ocr page 6-
-ocr page 7-

EXERCITATIONES CRITICAE
IN T. LIVI LIBROS XLI-XLV

SPECIMEN LITTERARIUM INAUGURALE

QUOD EX AUCTORITATE RECTORIS MAGNIFICI ERNEST1
COHEN CHEM. DOCT. ET IN FAC. PHIL. PROF. ORD.
AMPLISSIMI SENATUS ACADEMICI CONSENSU ET NOBI-
LISSIMAE FACULTATIS LITTERARUM ET PHILOSOPHIAE
DECRETO PRO GRADU DOCTORATUS SUMMISQUE
IN LITTERARUM CLASSICARUM DISCIPLINA HONORIBUS
AC PRIVILEGIIS IN ACADEMIA RHENO-TRAIECTINA RITE
ET LEGITIME CONSEQUENDIS FACULTATIS EXA-
MINI SUBMITTET

ADRIAAN ROOBOL

DORDRACENSIS
DIE XIX MENSIS MAII A. MCMXVI HORA IV P. M.

TRAIECTI AD RHENUM APUD A. OOSTHOEK — MCMXVI

-ocr page 8-
-ocr page 9-

Cum ad finem studiorani academicorum perveni, iucundum
mihi restat officium, quo ut fungar, gratus me animus
adhortatur.

Te primum nomino, clarissime Damste, promotor aestu-
matissime. Tu enim ut, in quo opere ipse per hosce annos
versabaris, etiam aliquid efficere conarer, mihi concessisti.
Tu, quoties partem mei operis, qualecumque id est, delinea-
veram, quo modo emendare possem, ostendere atque elocutionis
duritiam removere benignissime paratus eras, otium denique
Tuum semper mihi impendisti. Tibi quid debeam, grata me omni
tempore memoria recordaturum esse, persuasum Tibi habeto.

Tibi quoque, clarissime Vollgraff, pro Tua disciplina
atque pro comitate, qua semper me prosecutus es, maximas
gratias et ago et habeo.

Quod Te, clarissime Van Gelder, ad hoc tempus usque
magistrum retinere mihi non licuit — Lugdunum Batavorum
enim profectus es — doleo. Pro Tua institutione, quam
semper memoria retinebo, merito Tibi gratus sum.

Quamquam, clarissime Bolkestein, Tu is lectionibus Inte-
resse non potui, facere tarnen non possum, quin pro benigni-
tate Tua, quam hisce diebus expertus sum, gratias Tibi agam.

-ocr page 10-
-ocr page 11-

PARENTIB US.

-ocr page 12-
-ocr page 13-

AD LIBRUM XLI.

T. Livi Ab urbe condita Libri.
ed. A. Zingerle. Editio maior.

VlNDOBONAE 1899—1908.

II. 8. Castra Romana, quae a Manlio consule ad lacum
Timavi posita sunt, Histri subito aggrediuntur. Propter
nebulas matutinas statio, quae in castrorum porta est, quot
hostes sint non videns, fugit atque summa perturbatione
omnes milites afficit. „itaque primo, velut iussi id facere,
pauci .... ad mare dec\'urrunt."

Iam me vexarant verba ilia: velut iussi id facere,
quorum duo posteriora satis insulsa mihi videbantur. Quid
facere pauci illi milites veluti iussi sunt? Id scilicet, quod
mox narrabitur, ad mare decurrere. Sed minime illis vocibus
additis opus erat.

Inspiciens editionem, quam Drakenborch curavit, haec
inveni: „Vir doctus, amicus meus, me monuit, vulgatam
defendi quidem posse; melius tamen sibi videri, voces
id
facere
omitti." Cui viro docto assentiens haec vocabula
expungere velim.

Non tantum primo pauci milites, deinde plures fugiunt,
sed „et ipse consul, cum frustra revocare fugientes conatus
nee imperio nee auctoritate nee precibus ad extremum
valuisset."

Quando ergo consul fugit? Cum milites suos nulla re
retinere potuisset. Haec est clara atque perspicua huius
enuntiati sententia. Qualis autem haec periodus nobis tradita
est, minime clara mihi videtur.

-ocr page 14-

Consul quando fugerit, bis narratur. 1°. Fugientes frustra
revocare conatus est. 2°. Nec imperio nec auctoritate nec
precibus satis valuit. Verba priora posterioribus explicantur
atque illustrantur.

E textu tradito autem efficias primum amice atque fami-
liariter milites revocare consulem conatum esse, deinde
autem, cum id ei parum successisset, per imperium.

Immo, quo modo consul suos a fuga prohibere temptarit,
per voces imperio, auctoritate, precibus refertur.

Simplici autem unius tantum vocabuli traiectione iustum
sententiae ordinem restitui posse censeo.

„et ipse consul, frustra revocare fugientes conatus, cum
nec imperio" e.q.s.

9. „Unus remansit M. Licinius Strabo, tribunus militum
secundae legionis, cum tribus signis ab legione sua relictus."

Verum vidisse M. Muellerum iudico, qui pro tradita lectione
tertiae secundae coniecit. Nam (Cap. I. 7) „T. et C. Aelii
trib. mil. legionem t e r t i a m . . . . duxerant." Weissenborn
enim in sua editione recte iam disputaverat
ab non idem
esse posse atque e. Quapropter Madvig hic e proposuit,
retinens adiectivum tertiae. At, si non tota legio ab
Aeliis tribunis ducta esset, id narrare Livius debuerat loco
e cap. I supra allato. Neque is a legione sua relictus est,
qui cum tribus manipulis, quod aliis aliud quid faciendum
est, in castris manere debet.

Sed tarnen, quamquam secundae legionis iam
scribimus, nondum sanatum locum existimo.

Tribunus enim ille non a legione sua relictus est, sed a
consule ipso, neque legio illa tribunum suum reliquit, sed
consulem atque castra.

Cum igitur verba ab legione sua relictus iustam sententiam
praebere nequeant, ut spuria atque verbi remansit inter-
pretamentum e textu ea eici praestare puto.

12. Rex Histrorum, castris Romanis potitus, in quaestorio
„accubans epulari coepit."

-ocr page 15-

Sic sine participio Livius scribere potuerat: rex accumbit
atque epulari coepit. Propono igitur:
accumbens.

Postquam littera m, per lineolam transversam supra praece-
dentem litteram v significata, evanuit, bens in bans
mutari debuit, ut iusta verbi forma oreretur.

III. 4. Plerique milites inermes fugerunt: „deformis turba
velut lixarum calonumque, praeda fere futura, si belli
hostes meminissent."

Ita Zingerle e Madvigii coniectura pro tradito vere.

Inermes milites erant deformis turba, quae praeda fere
futura erat, si hostes pugnaturi essent. Minime: tum certo
certius praeda futura erat. Itaque
fere huic loco aptum non
est neque ceterae coniecturae necessariae sunt, sed lectionem
traditam retinere longe praestare videtur. Etenim, si hostes
pugnavissent neque epulati essent, vere Romani praeda
futuri fuerant (cf. praeterea XXXIX. 37. 9 et XL. 46. 9).

6. Legio tertia ad castra recipienda revocata est. Cui
consulis iusso obsecuti : „tribuni militum tertiae legionis
pabulum lignaque proicere iubent, centurionibus imperant,
ut" e.q.s.

Madvig proposuit : tribuni milites, idque earn ob causam,
ut verbum iubendi haberet, quod dicitur, obiectum, atque
ut parallelismus inesset in hoc enuntiato; nempe verbo
imperant quibusnam imperetur adiectum est, itaque aegre
desideratur simile alterius iubendi, verbi supplementum,
quapropter hac in re cum Madvigio facio.

Ceterum et alia res in hisce vocabulis me offendit, sc.
additum: tertiae legionis. Postquam modo legimus
tertiam legionem auxilio vocari, hanc autem legionem (c. I. 7)
pabulatores tueri, iuberi autem milites pabulum proicere,
non dubium esse potest quin hic de tertiae legionis militibus
agatur. Itaque etiam moleste abundant vocabula
tertiae
legionis,
quae addita censeo a lectore, qui rem claram ante
oculos positam esse vellet, neque turbari ea re, quod de
utraque legione promiscue hie iterum atque iterum agitur.

-ocr page 16-

V. 1. „Forte ita evenit, ut Cn. et L. Gavillii Novelli,.
Aquileienses, cum commeatu venientes, ignari prope in capta
castra ab Histris inciderent".

An Aquileienses il 1 î sciebant castra ab Histris capta esse ?
Minime. Id tantum animadverterunt castra Romana capta esse.
Lectores autem rursus moneri non necesse esse arbitror, qui-
nam castra ilia ceperint, postquam res in capite proxime
antecedenti fuse enarrata est.

Itaque a lectore quopiam addita verba ab Histris puto,
quam interpolationem ipse locus etiam arguit.

11. Primum Romam falsus nuntius allatus erat exercitum
Romanum prorsus profligatum esse. Postquam autem con-
trarium compertum est, „dilectus omissus est, exauctorati, qui
sacramento dixerant, et exercitus, qui Arimini pestilentia
affectus erat, domum dimissus."

In editione Weidmanniana,a Muellero curata, ad hunc locum
Wesenbergii coniecturam memoratam inveni, qui proposuit:
exauctoratis. Hunc virum doctum verum vidisse non credo.
Non enim dilectus omissus est, propterea quod vel postquam
ei, qui sacramento dixerant, exauctorati sunt; non solum qui
iam per ilium dilectum milites facti erant, militia soluti sunt,
sed etiam simul omnis dilectus, qui inceptus erat, omissus est,
et praeterea exercitus, cuius tamen nulla utilitas esse poterat,
quippe qui pestilentia affectus esset, est dimissus. Ita très
variae res describuntur, sicut re vera très diversae res factae
sunt, quapropter Wesenbergii coniectura improbanda est.

X. 5. Histros a se profligatos esse, Iunius et Manlius
procoss. Romam senatui nuntiant. Quod ubi Claudius consul
cognovit, „veritus ne forte eae res provinciam
et exercitum
sibi adimerent, non votis nuncupatis, non paludatis lictoribus,
uno omnium certiore facto collega, nocte profectus, praeceps
in provinciam abiit; ubi inconsultius quam venerat se gessit."

Adventus Claudii praeceps fuerat, ideoque a Livio incon-
sultus vocatur; at tum adversus exercitum et eius duces
inconsultius etiam se gessit. Quidni hoc vocabulum,.

-ocr page 17-

etiam sc., quod aegre desideratur, textui adicimus, quod
facillime propter insequens q u a m, quod voculae etiam
litteris simile est, excidere potuit?

6. Etenim, contione advocata, Manlio fugam e castris
obiectavit et Iunio probra ingessit „quod se dedecoris
socium collegae fecisset."

Eccui dubium esse potest cuiusnam se dedecoris socium
Iunius fecerit? Nemini, opinor. Quapropter
collegae pro
additamento habens eiciendum censeo, etiam propter miram
quam hic habemus verborum compagem. Nonne collegae
saltern ante dedecoris ponendum fuerat?

XI. 1. „Paucis ante diebus Iunius Manliusque oppidum
Nesactium, quo se principes Histrorum et regulus ipse Aepulo
receperat, summa vi oppugnarant. e o Claudius duabus
legionibus novis adductis, vetere exercitu cum suis ducibus
dimisso, ipse oppidum circumsedit."

Adverbium e o vitiose hue irrepsisse puto, nam quo
legiones illae ducantur satis superque perspicuum est ex ipsis
rebus, quae hac sententia narrantur: „oppidum circumsedit".
In eo adverbio autem praenomen C. latere puto. (cf. e. g.
C. IX. 9; X. 5; XII. 2).

4. Oppidum illud Nesactium oppugnaturus Claudius amnem
moenia praeterfluentem, aquam Histris praebentein, exceptum
novo alveo avertit. „Ea res barbares miraculo terruit abscisae
aquae."

Quis non videt abscisae aquae nescio cuius additamentum
esse ideoque delendum?

Iam id ipse hie propositurus eram, cum in editione Muel-
leriana R. Novâkium antea iam idem vidisse animadverti,
itaque eius coniecturam quam maxime comprobo.

XII. 5. In Sardinia magnum tumultum esse, huius libri
C. VI enarratum invenimus.

Hie autem docemur a T. Sempronio in Sardinia prospéré
pugnatum esse. „Exercitum in agrum Sardorum Iliensium

-ocr page 18-

induxit. Balarorum magna auxilia lliensibus vénérant."

Ita otnnes editiones. Traditum autem est: Iliensium.

Si dativus recte se haberet, exspectaremus: „Balarorum
magna auxilia lliensibus auxilio vénérant," quae certe pulchra
sententia non esset. Textus traditus autem retineri potest, si
statuamus aliquid excidisse, quod sic explere velim: „auxilia
in fines Iliensium vénérant." Quae inserui verba simillima
sunt vocabulo proxime sequenti.

9. Contra Ligures quoque hoc tempore ad Scultennam
flumen pugnatum est. Gravissimam autem cladern Ligures
acceperunt, quindecim enim eorum milia caesa sunt. „Ligures,
reliquiae caedis, in montes refugerunt."

Offendor hie ea re, quod Ligures reliquiae caedis
vocantur. Aut tantummodo reliquiae caedis aut qui
Ligures reliqui erant hie exspectaveris, quapropter
locum non integrum esse puto.

Varii loci, quibus noster defendatur, allati sunt ab editoribus.

XXII. 56. 2. „L. Aemilium consulem exercitumque caesum,
sese Canusii esse, reliquias tantae cladis colli-
gentem."

XLIII. 10. 8. „Appius.....ad Lychnidum protinus reli-
quias cladis reduxit".

Quorum locorum indoles atque natura prorsus alia est
atque nostri. L.l. reliquias cladis per se positum
invenimus, nostro autem appositive. Neque iusta haec est
appositio.. „Ligures profligati atque caesi sunt. Ligures, reli-
quiae caedis, fugerunt." Quinam alii, quaero, fugerunt? Si
numerus finitus aut adiectivum saltern numerale (e.g. pauci)
voci Ligures additum esset, nemo hunc locum improbare
posset. Nunc autem logice ne existere quidem potest.

Quapropter substantivum Ligures abundare mihi
videtur, locis autem, quos modo attuli, collatis ita legendum
puto: „[Ligures] reliquiae cladis in montes refugerunt."

10. „Claudius, duarum gentium uno anno victor, duabus,
quod raro alius, in consulatu pacatis provinciis Romam revertit."

-ocr page 19-

Mueller annotat verba quod raro alius per fecit
supplenda esse. Quod ut demonstret, locos affert, qui mi-
nime eum adiuvant.

IX. 26. 14. „hie ipse honos (sc. quod dictator sum) delatus
ad me est testis innocentiae meae: neque enim, quod saepe
alias (sc. factum est), qui clarissimus esset .... dictator
. . . . deligendus fuit".

XXII. 58. 2. „Romanos quoque____quod numquam alias

antea .... alloquitur".

Intellegere nequeo Muellerum, hos locos afferentem, non
nostro loco id proposuisse, quod equidem conicere velim:
„Claudius .... duabus, quod raro
alias (i. e. tempore
alio factum est), . . . pacatis provinciis, Romam revertit".

Videlicet loci a Muellero laudati non traditam lectionem
tuentur, sed coniecturam meam quam maxime commendant.

XIII. 4. „Pontifex eo anno mortuus est M. Claudius Mar-
cellus, qui consul censorque fuerat. in eius locum suffectus
est pontifex filius eius M. Marcellus."

Conferre liceat locum, qui est in L. XXVI. C. 23. 7. : „Sacer-
dotes publici aliquot eo anno demortui sunt, novique suffecti;
in locum M\'. Aemilii Numidae decemviri sacrorum M. Aemilius
Lepidus, in locum M. Pomponii Mathonis pontificis C. Livius",
quo loco non legimus: Lepidus decemvir in locum de-
cemviri, Livius pontifex in locum pontificis suffecti sunt.

Quapropter loco, quem supra ex hoc capite citavi, alterum
pontifex ut annotationem marginalem eiciendum censeo.

5. Lunam eodem anno colonia ducta est. Livius narrat
nobis quantus cuique colono ager datus sit; „de Liguribus
is captus ager erat; Etruscorum ante quam Ligurum fuerat".

Stolidissimis profecto se scribere Livius putare debebat,
si necessarium iudicaret, postquam modo narravit Ligurum
agrum fuisse, antea autem Etruscorum, adderè Etruscos eum
ante Ligures possedisse.

Quocirca ita locum legere velim inducto interpretamento
putidissimo:
Etruscorum ante fuerat.

-ocr page 20-

XVI. 4. Per ferias Latinas ai 176\' Cornelius consul in
morbum incidit atque ad aquas Cumanas profectus in urbe
Cumis decessit; „sed inde mortuus Romam allatus et funere
magnifico elatus sepultusque est."

Credimus non moniti etiam Cornelium mortuum
demum Romam allatum ibique elatum et sepultum esse.
Neque sed hoc loco aptum est, nam nulla res contraria
refertur. Ortum videtur ex dittographia partis extremae verbi
praecedentis decessit. Itaque, quaeso, restituas: „inde
Romam allatus" e.q.s.

XVII. 8. Senatus duumviros navales Pisas ire iubet. „Eodem
Pisas et Q. Petilius consul ad conveniendum exercitui
diem
edixerat."

Ita recentes editores; in manuscripto autem exstat eodem
ipsas.

Sine dubio verum Kreyssig vidit, qui ipsas in Pisas
mutavit. Sed hoc ipsum vocabulum ut emblema manifestum
eiciendum esse puto. Fortasse iam editor editionis Basileensis
(1531) hoc vidit, qui nil praeter
eodem recensuit.

XVIII. I. Ligures, locorum magis praesidio quam armis
freti, „duos montes Letum et Ballistam ceperunt, muro eos
insuper amplexi."

Varias coniecturas hic viri docti proposuerunt, quibus non
satis litterae
sque explicatae mihi videntur: traditum enim
est
murosque. Ipse propono: muro utrosque. Cf. quod
sequitur h. c. § 9: „iugum, quod eos montes perpetuo dorso
inter se iungit."

Ad hunc adiectivi usum conferri potest e Livio L. XLII.
54. 8. (oppida Elatia et Gonnus a Macedonibus capiuntur) :
,,u traque oppida in faucibus sunt" e.q.s. \'

Praeterea egregium exempluin est apud Ciceronem In Verr.
II. IV. 32.

XX. 6. Multa narrantur de Antiocho Epiphane, qui multis
urbibus aedificia magnifica largiri solebat, atque alia quoque

-ocr page 21-

munera dabat. „Megalopolitanis in Arcadia murum se cir-

cumdaturum urbi est pollicitus____; Tegeae theatrum mag-

nificum e marmore facere instituit; Cyzici.....vasa aurea

mensae unius posuit."

Hoc, credo, nemo expedire poterit, quapropter nomini
Megalopolitanis additum in Arcadia sit, cum
(ne de Tegea dicam) de Cyzici situ nil memoretur.

Neque a Livio orta esse puto verba in Arcadia, sed ex
annotatione marginali in textum deinigrasse.

8 sq. „Magnificentiae vero in deos vel Iovis Oly.mpii
templum Athenis .... potest
testis esse; sed et Delon
aris____exornavit et Antiochiae____ templum____polli-
citus .... non perfecit."

Non est causa, cur ante et Delon sed scribatur, cum
nullum ibi contrarium necessarium sit. Ante Antiochiae
autem
et non recte traditum videtur, quippe prorsus contraria
res enarrabitur. Delon aris exornavit, sicut multis aliis in
• urbibus regni sui monumenta praeclara exstruxerat, sed
Antiochiae inceptum suum perficere nequivit.

Quae cum ita sint, s e d e versu inferiore per scribae incu-
riam in superiorein immigrasse videtur, quo facto nescioquis
postea asyndeton sustulit eo quod ante Antiochiae
inseruit
et.

Itaque sed est delendum, et mutandum in sed.

XXI. 12. Varia prodigia, quae diversis Italiae locis exsti-
tisse dicuntur, hie enumerantur. „Arcus interdiu sereno caelo
super aedem Saturni in foro Romano intentus, et très simul
soles effulserunt, et faces eadem nocte plures per caelum
lapsae sunt, et Lanuvini Caeritesque anguem in oppido suo
iubatum, aureis maculis sparsum, apparaisse adfirmabant".

Textus, qualis nobis servatus est, vitiis non vacat. Sic e.g.
codex praebet
et in Lanuino Ceritesque. Forte et Priscianus
de his prodigiis agit, qui IV. 29 praebet: „Livius ab urbe
condita XLI. Lanuvini Caeritesque anguem iubatum appa-
raisse nuntiarunt". Deinde pro aureis in codice exstat
avis.

-ocr page 22-

Cum igitur textus manifesto corruptus sit, dubito num prior
quoque enuntiati pars prorsus sit intégra: „arcus interdiu ....
in foro Romano intentus et très simul soles effulserunt, et
faces eadem nocte plures per caelum lapsae sunt". An haec
omnia Romae in foro super aedem Saturni observata sunt?
Arcum in caelo visum et très simul soles effulgentes co-
haerere puto, faces autem alibi, praesertim cum de nocte
hie narretur, lapsas esse per caelum censeo.

Cf. XLIII. 13. 3. „Menturnis quoque per eos dies caeli
ardentis species affulserat".

XLV. 16. 5. „Lanuvi fax in caelo visa erat".

Videmus igitur et aliunde ex Italia prodigia, ad caelum
pertinentia, nuntiata esse. Ideo ante faces loci nomen
excidisse mihi persuasum est.

Prisciano autem non constat saeculo V° textum integrum
praesto fuisse, qua de causa
in Lanuvino ante faces
inserendum esse opinor, deleta vocula
et, ut prave addita.

Etenim si révéra et Lanuvini et Caerites anguem iubatum
vidissent, nonne Livius
in oppidis scripsisset?

XXII. 5. Cum Dolopes Perseo non parerent, rex cum
exercitu profectus gentem illam totam subegit. „inde per
Oetaeos montes transgressus.....Delphos escendit".

Quid, quaero, rex transgressus est? Oetam, nimirum. Cf.

C. 23. 13: „inde transgressus Oetam.....Delphos

escendit".

Expungamus igitur praepositionem per.

8. Omnibus civitatibus Persei legati persuadere student,
ut veterum simultatum obliviscantur. „Nec enim tam atroces
fuisse eas, ut non cum ipso (Perseo sc.) potuerint ac debue-
rint finiri ; secum quidem omnia illis intégra esse
ad institu-
endam fideliter amicitiam."

Nonne praestat praepositione ad non addita sic edere:
„intégra esse
instituendae fideliter a micitiae"?

Scimus quam facile in codicibus littera m exsistat vel
evadat.

-ocr page 23-

XXIII. 1. Cum Achaeorum gente inprimis Perseus amici-
tiam restituere conabatur. „Haec una ex omni Graecia gens et
Atheniensium civitas eo processerat irarum, ut finibus inter-
diceret Macedonibus".

Mira haec sententia. Primum docemur unam tantum in
omni Graecia civitatem exstitisse, quae Macedones finibus
suis excluderet, eamque fuisse Achaeorum. Deinde autem,
quasi res sit nullius momenti, cognoscimus Athenienses
quoque idem fecisse, quasi hoc Perseo neglegere liceat.
Immo quod u n a a Livio dicitur, de alia civitate ne cogitari
quidem potest. Praeterea et numerus verbi interdiceret,
ne re vera textus traditus integer sit, prohibet.

Non vitio carere hunc locum Muellerum quoque vidisse
patet ex annotatione eius ad h. 1.: „das von den Athenern
B. 31 Kap. 44 Erzählte geht noch weiter". At vero hunc
locum perlegens non cognovi Atheniensium fines intrare
Macedones vetitos esse. Multa quidem in Macedoniae regem
eiusque familiam atque gentem acerbe decreverunt Athenarum
cives, non tarnen Atticam intrare eos vetuerunt.

Quibus rebus reputatis hoc factum esse puto. Lector ali-
quis, qui bene id, quod in libro XXXI legerat, memoria
tenebat, iam legens unam modo civitatem in Persea gravis-
sima consilia iniisse, in margine adscripsit:
et Atheniensium
civitas!
Livium igitur suis verbis refutaturus.

Ex qua mea disputatione satis iam elucere opinor verba
ilia omnino eicienda esse.

10. „Duos, ut scitis, habuit filios Philippus, Demetrium
et Persea". (ita Callicrates in Achaeorum concilio.) „genere
materno, virtute, ingenio, favore Macedonum longe praestitit
Demetrius, sed quia in Romanos odii regnum posuerat prae-
mium, Demetrium nullo alio crimine quam Romanae amicitiae
initae occidit".

Mira est subita subiecti mutatio in verbis: sed quia —
praemium et in sententia : genere materno —
Demetrius.

Quae offensiuncula facile tolli potest si inter posuerat

-ocr page 24-

et praemium vocabulum, item a littera P incipiens,
excidisse statuimus. Verisimile autem est id substantivum
pater fuisse. Fieri autem etiam potuit ut nomen Ph i-
lippus
exciderit.

XXIV. 18. Contra Callicratem in Achaico concilio Archo
orationem habet, cui his verbis finem facit. „Si bellum erit,
ne Perseus quidem dubitat, quin Romanos secuturi simus;
in pace, etiam si non finiuntur odia, intermittantur".

Non recte indicativus modus finiuntur traditus mihi videtur,
cuius tuendi causa duo loci afferuntur, quos hic tractare
mihi liceat.

Prior est in libro XXIV C. 34. 11, quem propter implicatam
enuntiati structuram totum fere exscribam. „Quae proprius

quaedam subibant naves,....., in eas tollenone super

murum eminente ferrea manus,...... cum iniecta prorae

esset, gravique libramento plumbi recelleret ad solum, sus-
pensa prora navem in puppim statuebat, dein remissa subito
velut ex muro cadentem navem cum ingenti trepidatione
nautarum ita undae affligebat, ut etiamsi recta rec ci-
der a t, aliquantum aquae acciperet".

Hic indicativus modus tarn insolitus est, ut Riemann,
editor Francogallicus, scripserit: recideret.

Alter locus est XL. 15, 15: „apud (patrem sc.) etiam si
caritate afratre maiore vincor, misericordia certe reus vinci
non debeo".

Hic indicativum inveniri, non est quod miremur, quia
sententia vim habet realem, ut grammatici loquuntur, et quia
in hoc enuntiato verbum debendi occurrit, cuius indoles
indicativum flagitat.

Hoc igitur statuere volo, hos duos locos argumento esse
non posse, nostro loco indicativum recte se habere. Hoc
enim Archo dicit. Etiam si non fieri poterit ut odia finiantur,
quod fieri posse credo, tarnen odia intermittantur. Quapropter
finiantur, ut exsistat modus potentialis, scribendum
esse censeo.

-ocr page 25-

XXVI. 4. Celtiberi sub Ap. Claudi adventum rebellarunt
atque postea cum eo acrem pugnam commiserunt.

Adeo autem repente in eo proelio Romani in eos irrupe-
rant, ,,ut sustinere impetum eorum Celtiberi nequirent".

Cum, quorum impetus significetur, e contextu satis eluceat,
pronomen
eorum, ut per dittographiam ex praecedenti
impetum ortum, abundare atque inducendum existimo.

-ocr page 26-

AD LIBRUM XLII.

I. 2. „L. Postumius Albinus M. Popilius Laenas cum
omnium primum de provinciis
et exercitibus ad senatum
rettulissent, Ligures utrique decreti sunt, u t novas ambo ....
legiones .... scriberent."

Mire hic positum ut, quod non fugit Ruperti, qui et ut
coniecit.

Praestare videtur tamquam dittographiam ut expungere.
Tum oratione obliqua Livius enarrare senatus decretum
pergit, cuius clausula quoque est: „interim M. Atilius, vêtus
praetor, provinciam obtineret Sardiniam."

10. Livius narrat populum Romanum providisse, ne socii
gravarentur a magistratibus, qui, cum iter facerent, semper
inulis tabernaculisque ornabantur, ne quid tale imperarent
sociis. Quod deinde sequitur, „privata hospitia habebant" in
hoc contextu intellegere nequeo. Etenim magistratus, omnibus
rebus instructus atque ornatus, non eget hospitiis privatis,
quin etiam socios molestiis afficere ei non licebat.

Sententia autem, de qua cum maxime agimus, referenda
est ad Popilium, qui olim, Praeneste sacrificii faciundi causa
iter faciens, quamvis privatus adhuc esset, exspectarat incolas
eius oppidi publice se honorifice excepturos fuisse. Quod cum
non fecissent iratus, cum magistratu fungeretur, multas res
graves iis imperarat, licet publice omnibus rebus, inter quas
tabernaculo, instructo hospitio ei privato minime opus esse
posset.

Opponuntur igitur ornatui magistratuum hospitia quibus
privati utebantur. Qui privatus adhuc erat vel rursus factus
•erat, hospitia habebat, quibus deverteretur; sic autem mutatio

-ocr page 27-

exigua sponte se offert, qua locus noster egere videtur, ut
iusta evadat sententia. Legendum enim est: „privati
hospitia habebant."

12. „Iniuria consulis, etiamsi iusta, non tamen in magi-
stral exercenda,.....ius, velut probato exemplo, magi-

stratibus fecit graviorum in dies talis generis imperiorum."

Lectio Iniuria vitiosa esse debet, nam numquam iniuria
iusta esse potest.

Schelius ira proposuit, ratione non habita priorum litte-
rarum traditarum. Loci sententia flagitat:
lam ira,
quandoquidem in causis enumerandis, propter quas L. Pos-
tumius vituperatione dignus esset, hanc ultimam Livius
protulit.

II. 2. Legati, qui in Aetoliam et Macedoniam missi erant,
renuntiarunt convenire quidem se regein Perseum non potuisse,
„facile tamen apparuisse sibi, nunc bellum parari, nec
ultra ad arma ire dilaturum."

Ita pro codicis scriptura haud dubie vitiosa, quae est
sibi non bellum, Zingerle e Weissenbornii coniectura locum
constituit, cum Hartel
sibi non a I i is bellum, Pluygers
sibi novum bellum proposuissent, ed. Bas. 1531 sibi bellum
recensuisset.

Equidem veram ac genuinam lectionem esse credo: „facile
tamen apparuisse sibi,
iam bellum parari."

III. 3. Fulvius censor e voto in Hispania nuncupato Romae
templum aedificat, quod ut quam pulcherrimum sit, enititur.
Magnifice autem se aedem suam ornaturum esse putans, si
utatur tegulis marmoreis, in Bruttiis lunonis Laciniae aedem
detegi ad dimidiam partem iubet. „naves paratae fuerunt,
quae tollerent atque asportarent, auctoritate censoria sociis
deterritis id sacrilegium prohibere. postquam censor rediit,
tegulae expositae de navibus ad templum portabantur."

Primum verbum paratae suspicionem mihi movet gravissi-
mam; quin
imperatae reponendum sit vix dubito.

-ocr page 28-

Deinde praepositio de ab hoc loco aliéna esse videtur;
de nave exponitur id quod in constrato navis positum est;
cf. Verg. Aen. X. 286:

„Interea Aeneas socios de puppibus altis
pontibus exponit."

Sed tegulae, quae in ima nave exstructae iacent, e navibus
exponendae sunt. Corrigas igitur: „expositae
e navibus."

8. Summa indignatione inflati senatores, quod alterum
templum tecto privatum sit, ut nova aedes tegulis instrue-
retur, in Fulvium invehuntur. Ita eum rogitant: „id censorem
moribus regendis creatum?"

Multi viri docti hunc locum sive mutationibus seu addita-
mentis corrigere studuerunt, quae minime videntur necessaria.

Senatores irati hic non oratione bene polita utuntur, sed
aposiopesi, quae in summae indignationis exclamationibus
légitima est. Id (i.e. atque id, idque) censorem, qui moribus
regendis creatus sit (sc. facere audere!). Ego quidem nullum
non verbum adiectum potius abundare crediderim!

Pergunt ita senatores: si censor sociorum privataaedificia
tectis spoliaret, indignum videri posset. Quale igitur videtur
deorum immortalium templa demoliri ? „et quod, si in privatis
sociorum aedificiis faceret, indignum videri posset, id eum
aedes deum immortalium demolientem facere....."

Responsum autem huic interrogationi non datur, qualis
nunc est textus traditus. Deest vocabulum, quod opponatur
adiectivo indignum, quo significetur, quo modo erga deos
agere censorem patres censeant. Inter verba demolien-
tem et facere per haplographiam adverbium
nef ar ie
excidisse verisimile est.

10. Omnes senatores consentiunt templum illud Iunonis
Laciniae reficiendum esse. „In unam omnes sententiam ierunt,
ut eae tegulae reportandae in templum
locarentur."

Quasi hoe sufficiat, tegulas reportare! Altera igitur locatione
opus erat, sc. ut tegulae in templo reponerentur. Sed hanc

-ocr page 29-

factam esse, e tradito textu elici nequit. Ex fine autein huius
capitis redemptoribus id quoque mandatum fuisse, ut tegulas
reponerent, patet; quod iis una et eadem mandatione traditum
fuisse, locus ipse arguit.

Lacuna maiore quam ed. Bas. 1531 statuit accepta, Livio
reddenda esse opinor: ,,ut eae tegulae reportandae in
templum
atque reponendae locarentur."

IV. 3. P. Furius et Cn. Servilius inter se sortiuntur, uter
citeriorem Hispaniam obtineat. „Sors opportuna fuit,
ut
P. Furius idem, cuius ea provincia fuerat, remaneret."

Taedet hie pleonasmi, qui inest in idem atque „cuius____

fuerat"; quapropter idem spurium duco.

V. 2. Agitur de rege Perseo, in quem plurimae Graeciae
civitates pronae erant, cum Eumenes eas beneficiis obligasset.
Quoniam manifestum est particulam cum concessivam
habere vim, Madvig errare videtur textum traditum: „erant
t a m e n magnae partis hominum ad favorem eius inclinati
animi" mutans in: „erant
autem."

6. Quamquam malis moribus atque improba indole
Perseus praeditus est, tamen, spreto Eumene, ei vulgo gentes
favent, fortasse quia „
sua non obiecta esse Romanis volebant".
Adiectum hie est pronomen s u a a Novakio.

Verbum obiciendi hie non requiritur, quod ut tuerentur
nonnulli
praeda inseruerunt, sed notio subiciendi (quod bene
perspiciensWeissenborn temptavit: quia non subiecti
esse), quae notio exprimitur adiectivo o b n o x i u s. Saepe
autem fit in nostro codice, ut vocabula aut partes vocabulo-
rum inter se traiciantur. Hie quoque traiectio facta esse
videtur, quae negationem (non) peperit. Nam mira est
coniunctio particulae n o n et verbi volendi. Deinde autem,
postquam
non in textum irrepsit, no leb ant in volebant
abiisse videtur, atque e coniectura librarii obiecta ortum
esse. Itaque legendum propono: ,,seu quia obnoxii esse
Romanis
no leb ant".

-ocr page 30-

10. „Aetolorum causas Marcellus Delphis per idem tempus
iisdem hostilibus actas animis, quos intestino gesserant
bello, cognovit".

Sic locum Madvig supplevit; at non lacuna sed inter-
polatione locus laborare videtur, nam expungenda sunt verba
„quos intestino gesserant bello", quae e margine hue invecta
verisimile est.

12. Lites inter Aetolos ortae a Marcello componuntur.
Cuius „reconciliations inter ipsos fides obsidibus ultro
citroque datis firmata est."

Quorsum tendunt voces inter ipsos? Quivis intellegit,
qui inter se reconciliati sint, atque, ut conciliatio fieri possit,
duas partes exsistere debere. Itaque verba
inter ipsos moleste
abundant ut interpretamentum vocum ultro citroque,
quibus primum fortasse suprascripta fuerunt ac deinde in
contextam orationem per errorem recepta.

VI. 1. „A Delphis et Aetolico concilio Marcellus in
Peloponnesum traiecit
Aegium, quo Achaeis edixerat con-
ventum."

Voc. Aegium H. I. Mueller hoc loco—post Pelopon-
nesum Madvig supplevit, cum iam Crevier et Duker nomen
urbis excidisse suspicati essent. Equidem propter litterarum
similitudinem nomen ante Achaeis potius reponendum
esse credo.

Praeterea non quo sed quod legere propono. Litteram
autem d ante litteram a excidisse, non est quod miremur.

IX. 3. In praetorem, qui pro victoria sua de Liguribus
reportata supplicationem in senatu non proposuisset, graviter
Popilius consul invectus est. „Multis verbis invectus (est)
in praetorem, qui .... adversus se pro hostibus senatus
consultum fecisset, quo victoriam suam ad Ligures transferret
dedique iis prope consulem praetor iuberet".

Vox praetor hie necessaria non est; immo etiam abun-
dat, cum iam occurrat in priore enuntiati parte (in p r a e-
to r e m, qui).

-ocr page 31-

Itaque, si utique ferri poterit, ut praegravem emphasin
efficiat, addita sit necesse est.

Sed non haec est vis huius sententiae, gravissimum atque
indignissimum esse, quod consul a praetore, minore magi-
stral, hostibus dedatur, sed quod omnino magistratus dedatur.
Quod lector aliquis non bene perspiciens, et ita contrarium
vocis c o n s u 1 e m desiderans,
praetor addidisse videtur.
Jnducatur igitur vocabulum.

4. Tandem consul a patribus postulat ,,ut senatus con-

sultum in se factum tolli iuberent supplicationemque.....

praesente se honoris deorum primum causa, deinde et sui
aliquo tamen respectu decernerent".

Quemnam consultum illud tollere iubeat senatus, qui ipse
eius auctor fuit? Immo expungas
iuberent, ita ut tolli
infinitivus pendeat ex verbo, quo enuntiatum clauditur,
decernerent dico.

Nil autem verisimilius quam lectorem, infinitivum tolli
non intellegentem, verbum, unde pendere posset, adiecisse.

X. 3. ,,Eo anno lustrum conditum est.....censa sunt

civium Romanorum capita ducenta sexaginta novem milia et
quindecim, minor aliquanto numerus, quia L. Postumius
consul pro contione edixerat", e. q. s.

Post aliquanto supplenda sunt verba quam ante,
quae propter similitudinem litterarum, quae est inter quanto
et qua ante facile praetermitti potuerunt.

4. „Omnes, quos senatu moverunt quibusque equos ade-
merunt, aerarios fecerunt et tribu moverunt".

Aerarium facere cum sit idem atque tribu movere, verba
et tribu moverunt a nesio quo primum interpretandi causa
in margine adscripta, deinde iniuria in textum recepta esse
suspicor.

8. Cum Apulia locustarum examinibus vexaretur, Cn.
Sicinius, missus ad fruguin illam pestem tollendam, hominum

-ocr page 32-

maxima multitudine coacta, ad locustas colligendas „aliquan-
tum temporis absumpsit".

Quasi Livius, atque adeo, quasi Apuli curarint, quantum
temporis in locustis tollendis tritumsit! Immo Livius narrare
vult, non irritam tot hominum operam fuisse. Praeterea
periculum in mora erat, ita ut maxime Apulorum interesset,
quam celeriter locustae tollerentur.

Quibus consideratis excidisse aliquid puto, quod ita fere
explere velim:

aliquantum ear um b rev i tempo re vel

aliquantum ear um b rev i spat to temporis
absumpsit.

XI. 1. „Attalum, regis Eumenis fratrem, legatum venisse
Romam Valerius Antias his consulibus scribit."

Traditum est vidisse, ad quam lectionem ad is se propius
accedere puto.

XI. 5. Eumenes, rex Pergami, in senatu de Persei con-
siliis agens, et alia et haec dicit: „itaque Persea hereditate
a patre relictum bellum et simul cum imperio traditum,
tamquam proximum alere ac favere omnibus consiliis".

Ita ex Novakii coniectura Zingerle edidit. In codice autem
haec sunt:
Persea hereditarium patre relictum bellum.

Nemo, opinor, cum legit bellum Persei hereditarium esse,
dubitare potest a quonam ei sit per hereditatem relictum.

Retento igitur vocabulo hereditarium deleri iubeo
verba
patre relictum utpote glossema marginale, librarii
errore in textum receptum.

Cf. Florus III. 17, 2: „et subita morte correptus, here-
ditarium in posteros suos bellum propagaret".

XII. 1. (De magna Persei auctoritate agitur.) „Nam apud
Graeciae atque Asiae civitates vereri maiestatem eius omnes."

Ista iam ed. Bas. 1531 exhibet, codex vero: non aput.

Hocine vere latinum: apud Graeciae civitates?" Prae-
positionem in potius exspectaveris. Vestigia codicis ali-

-ocr page 33-

quantum secutus propono: nobilissimae Graeciae
atque Asiae civitates cet. Cf. C. XIII. 3: „cernebam
nobilissimas Asiae et Graeciae civitates in dies magis denu-
dantes iudicia sua." •

XII. 3. „Inter ipsos quoque reges ingentem auctoritate,
Seleuci filiam duxisse eum, non petentem, sed petitum ultro."

Ex frequenti Livii usu non potest pronomen eum non
abundare, quapropter inducatur.

5. „Boeotorum gentem, captatam Philippo, numquam ad
scribendum amicitiae foedus adduci potuisse."

Nonne post captatam praepositio a inserenda est?
Post participium perfecti passivi frequens_quidem dativus
est, sed, si usquam, hie haplographice (TAAPHI) littera A
excidere potuit.

6. Antea Boeotorum gens non ad scribendum cum Perseo
amicitiae foedus adduci potuerat.\' „tribus nunc locis cum
Perseo foedus incisum litteris esse."

Quo alio modo id foedus nisi per litteras incidi potuerit,
non capio. Permulta exstant exempla, ubi idem dicendi genus
occurrit, semper autem adiectivo aliquo addito, velut:
magnis, vel grandibus litteris incidere.

Aut igitur statuendum est adiectivum aliquod hie excidisse
aut vox
litteris delenda est.

XIV. 10. „Eumeni vero conspiratio adversus eum favorem
maiorem
apud Romanos fecit."

Quam pulchre hoc latine enuntiatum est! Conspiratio
adversus eum! Si utique necesse est addatur, adversus
quem coniuratio facta sit, si non satis patere videtur adversus
Eumenem earn initam esse, saltern verbum, quo modo utebar,
in it a dico, adiciatur, cuius omissio facile explicari potest
propter similitudinem, quae est inter
inita et eum favorem.
Probe autem tenendum est codicein nostrum maiusculis
litteris exaratum esse.

Accedit quod hie in loco versamur, quem plerique critici
mutilatum censentes, additamentis sanare temptaverunt.

-ocr page 34-

XVII. 3. Valerius ex Graecia rediens, quo legatus ad
Persei consilia speculanda missus erat, secum ducit Ram-
mium, indiciorum delatorem. „princeps Brundisi Rammius
fuit; hospitioque et duces Romanos omnes et legatos, exterarum
quoque gentium insignes, praecipue regios, accipiebat."

In codice ms. est: hospitio quoque, in quibus alios secutus
editores Zingerle
quoque in q u e mutavit, haud recte, credo.
Errore librarii, cuius oculus in alterum quoque aberra-
verat, hue invectum et delendum videtur.

Non enim que vel quoque hie ferri potest. Quod
Rammius Brindisii princeps erat,
ideo, igitur principes
Romanos hospitio accipiebat. Non autem sie se res habet
ut Rammius, praeterquam quod princeps eius oppidi erat,
praeterea, insuper hospites nobilissimos habuerit.

Si autem particula copulativa aliqua posceretur, itaque
videretur optima.

XXI. 2. Popilius, invito atque indignante senatu, insigni
crudelitate Statellates vexavit. Invidia, qua flagrabat, aueta
est „litteris [eius], quibus iterum cum Statellatibus
pugnasse se scripsit."

Pronomen eius Noväk inclusit; quod quamquam abun-
dare nemo negabit, tarnen quia fortasse alieuius vocabuli
vestigia continere potest, non eas litteras delere licet. Cum
enim supra iam C. VIII. 3 sq. enarratum sit, quomodo Popilius
litteris senatorum animos a se alienaverit, non veri dissimile
videtur eius ortum esse ex
a Iiis sive alteris.

Deinde codex praebet: quibus si iterum. Legendum idcirco
propono: quibus
s e iterum, deleto in sequentibus
verbis: pugnasse se scripsit pronomine
se ex ditto-
graphia orto.

3. Propter invidiam hisce litteris amplificatam „non absens

modo Popilius.....sed consules, quod non exirent in

provinciam, in senatu increpiti."

In hisce aut post consules q uoq ue aut post sed d

excidisse videtur.

*

-ocr page 35-

8. Plebiscitum factum est, quo Popilius peteretur, ex quo
„C. Licinius praetor consuluit senatum, quem quaerere ea
rogatione vellet. patres ipsum eum quaerere iusserunt."

Quia nulla hie emphasis requiritur, expungendum puto
pronomen
eum utpote e dittographia ortum.

XXII. 7. Ex plebiscito, quod modo commemoravi, Popilius

„bis apud Licinium causam dixit; tertio praetor.....idibus

Martiis adesse reum iussit, quo die novi magistratus inituri
erant honorem, ne diceret ius, qui privatus futurus esset."

Nemo Romae erat quin sciret homini privato non licere
ut praetori ius dicere. Inutilis igitur est explicatio, quapropter
ipsis idibus Martiis reus citatus sit, sc. ne Licinio tum liceret
Popilii causam agere, quia privatus ea die futurus erat.
Eliminanda igitur est annotatio lectoris qui perdoctus
videri voluit:
ne diceret ius, qui privatus futurus esset.
Sequuntur nempe verba: „ita rogatio de Liguribus arte fallaci
elusa est."

8. Hisce igitur verbis narrationi de Liguribus, gravi
iniuria affectis, finis fit: „ita rogatio de Liguribus arte fallaci
elusa est."

Complures sunt loci, et apud Livium occurrunt, ubi ars
idem quod dolus significat, (cf. h. 1. C. 47.3) quapropter
additum hoc loco
fallaci minime est necessarium. Ex anno-
tation marginali, qua vocabulum arte per f a 11 a c i a
explicaretur, etiam in libro manuscripto vestigium superest.
In eo enim exaratum invenitur:
arte fallaci a elusa.

XXXIII. 9. Carthaginienses, a Masinissa oppressi, legatos
Romam miserunt, qui longae suae in senatu orationi hisce
verbis finem faciunt: „perire denique semel ipsis satius esse,
quam sub acerbissimi carnificis arbitrio spiritum ducere. Sub
haec dicta lacrimantes procubuerunt" e. q. s.

Alterumutrum recte dici potest aut: sub carnifice
aut: carnificis arbitrio, non autem quod hie exstat:
„s u b carnificis a r b i t r i o".

-ocr page 36-

Sub hic delendum est, quod ortum videtur e subsequenti :
sub haec dicta.

XXVI. 8. Legati, ex Asia reversi, omnes socios reges
sollicitatos a Perseo esse nuntiant, „sed egregie
in fide
permanere."

Ita editores, in codice autem scriptum exstat: egregiae fide.

Necessario hic est discedendum a codicis scriptura; quam
maxime tarnen eius rationem habens propono
: egregiae fidei.
Tum permanere est verbum copulativum quod dicitur, cui
genetivus qualitatis iungitur. Ut optime latine dicitur: bonae
fidei esse vel man ere, sic etiam dici potest: egre-
giae fidei permanere. Cf. Cic. Tusc. I 45. „Persae
mortuos cera circumlitos condunt, ut quam maxime per-
maneant diuturna corpora." Id. Fin. II 27: „quis enim
confidit sibi semper id stabile et firmum permansurum,
quod fragile et caducum sit?"

XXVIII. 12. Q. Fulvius Flaccus pontifex mortuus est, qui
anno priore censor in Bruttiis Iunonis templum detegendum
curaverat ut aedem, quam ipse aedificabat, tegulis praeclaris
instruere posset. „Mane ingressi cubiculum servi laqueo

dependentem invenere.....vulgo Iunonis Laciniae iram ob

spoliatum templum aliénasse mentem ferebant."

Nescio an sit legendum: aliénasse ei mentem.

XXIX. 12. Enuineratur, qui reges in bello, quod Persea
inter Romanosque geretur, his, qui illi fauturi sint. Post
multos alios de Cotye quoque, Odrysarum rege, agitur. Qui
quid senserit intellegi quidem potest (cf. praeterea XLIII. 18.2)
sed verba nobis tradita graviter sunt mutilata.

In codice autem haec reperiuntur: Cothys strax odysaru
rex ei ad macedonum partis erat.

De prioribus verbis viri docti non dubitant: Cotys
Thrax Odrysarum rex.

E posterioribus autem equidem haec efficere volo: se ad
Macedonum partis verterat.

-ocr page 37-

XXXII. 7. Dilectus hoc anno propter Macedonici belli
apparatus maxima cura habetur. Et veteres milites centuriones-
que scribuntur. „Cum tribuni militum, qui centuriones
sc/vpserunt, primum quemque citarent, tres et viginti centu-
riones, qui primos pilos duxerant, citati tribunos plebis
appellarunt."

Difficillimus hie criticis locus, quem Zingerle ita recensuit,
ut H. I. Muellero auctore pro codicis scriptura
sed substituerit
scripserunt.

Quod Madvig proposuit, valde mihi arridet, quod ad loci
sententiam attinet: „cum tribuni mil., qui centuriones es sent,
primum quemque citarent." Non autem satis rationem
habuisse mihi videtur traditi vocabuli
sed.

Weissenborn vero in editione Weidmanniana inter cen-
turiones et sed lacunam indicavit; et re vera hunc
virum doctum verum vidisse puto, quia in codice substan-
tivum centuriones in fine versus exaratum est.

Varios criticos secutus ipse proponere velim: „Cum trib.
mil., qui centuriones scripserunt,
non qui in m
fuerant,
sed primum quemque citarent" e.q.s.

XXXIII. 2. Centurionum, qui iniuria se affectos putabant,
causa in contione tractabitur. „Ad subsellia tribunorum res
agebatur; eo M. Popilius consularis, advocatus
centurionum,
et
centuriones et consul venerunt. Consule inde postulanti
ut in contione ea tes ageretur, populus in contionem
advocatu s."

Non magis frequenter populum in contionem
v o c a r e quam örfvocare occurrit. Hie tarnen
v o care
iustum verbum puto, praefixum autem ad vitiose additum
esse ex antecedenti substantivo advocatus suspicor.

3. Popilius, vir consularis, in contione pro centu-
rionibus agens, ita verba fecit: „militares homines et stipen-
dia iusta et corpora e t aetate et adsiduis laboribus confecta
habere."

Nimis saepe hoc loco repetita coniunctione e t fere

-ocr page 38-

turbamur. Illud e t, quod supra diductis litteris exprimendum
curavi, delere praestat, nam artius aetate et laboribus
cohaerent, quam ut particulis et .... et disiungenda sint;
atque mea correctione recepta lector multo facilius videt quae
huius enuntiati verba inter se copulanda sint.

Ceterum mirandum non est librarium, cui toties idem
vocabulum scribendum esset, semel id de suo per errorem
addidisse.

4. Licinius consul, ut rem disceptet, „senatus consulta
recitari iussit, primum, quo bellum senatus Perseo iussisset,
deinde, quo veteres centuriones quam plurimos ad id bellum
scribi censuisset."

In codice legitur quod bellum — quod veteres, editores
autem Burmannum secuti ambobus locis
quod in quo muta-
verunt, non recte, credo.

Egregie enim hie locus illustrari videtur loco qui est in
L. II c. 4.3: „interim cum in senatu vicisset s e n t e n t i a,
quae censebat reddenda bona."

Cf. etiam hae dicendi formulae : lex aggressa est
(III. 10. 5), s e n t e n t i a consules a r m a b a t (IV. 6. 7).

E quibus exemplis hoc statuere volo lectionem traditam
quod non esse impugnandam.

Tum autem in sententia „quod bellum senatus Perseo
iussisset" delenda est vox
senatus. Neque dicto opus est
senatus consultum a senatu fieri.

Nil autem miri vel insoliti habet locutio alicui bellum
iubere; cf. e. g. IX. 43. 2: „Anagnis Hernicisque aliis bellum
iussum erat."

Non necessaria igitur coniectura Sigonii: Cum Perseo.

5. Consul „deprecatus est d e i n d e, n e novo bello, tam
propinquo Italiae, adversus regem potentissimum, aut tri-
bunos____inpedirent, aut prohibèrent consulem....."

Ita Zingerle. Codex: deinde in novo.

Ablativus novo bello nude, i. e. sine praepositione
i n positus, nimis insolitus videtur. Nam neque ut ablativus

-ocr page 39-

temporis, qui dicitur, neque ut iustus ablativus absolutus
explicari potest (cf. contra XLIV. 46. 1: in nova pace).

Itaque lectio tradita servanda videtur, ita tarnen, ut post
d e i n d e coniunctio
n e inseratur, quod Weissenborn iam
coniecerat, Zingerle vero non commemoravit.

XXXIV. 7. Postquam consul sententiam suam exposuit,
Sp. Ligustinus ex eo numéro, qui tribunos plebis appellarant,
in contione causam suam agere vult. Quod ubi ei concessum
est, se et apud alios consules et apud Catonem ilium Cen-
sorium stipendia meruisse refert: „neminem omnium impera-
torum, qui vivant, acriorem virtutis spectatorem ac iudicem
fuisse sciunt" multi experti.

Offendor hie discrepantia, quae inest in verbis vivant
et fuisse. Nam si Cato iam exercitum ducere desiit eo
tempore, quo res, in qua versamur, agitur, non necesse est
addatur: q u i v i v a n t. Et alii enim imperatoris, nunc iam
mortui, quos centuriones experti noverunt, cum Catone
comparari possunt. Aut si ei tantum imperatores hie in
comparationem vocantur, qui adhuc vivant, non recte verbum
fuisse traditum esse potest.

Aut igitur hoc in esse mutandum est — et révéra
librarii saepe has formas inter se confuderunt — et Cato
sexegenarius, vir vigens atque florens, adhuc exercitui ducendo
aptus fingitur, aut
qui vivant, utpote ab inepto lectore additum,
delendum est.

9. Victo Antiocho, ita Ligustinum narrantem audimus,
reportati in Italiam sumus; „et deinceps bis, quae annua
inerebant legiones, stipendia feci."

Non nunc addit, ubi ilia stipendia fecerit; in Italia fortasse,
quapropter forsitan legendum sit: et deinceps
ibi
bis.....

Nemo autem Romanus ignorabat solitum stipendii tempus
annum esse. Quod etiam Weissenborn ad h. 1. docet:

„----da der Dienst der Legionen im Felde regelmässig ein

einjähriger war....."

-ocr page 40-

Nullius igitur pretii annotatio est: quae annua merebant
legiones.
Quantoeius ergo putidum emblema in marginem
relegetur!

Ex iis, quae supra disputavi, sequitur ut infra (§ 11), ubi
haec leguntur: „viginti duo stipendia annua in exercitu
emerita habeo" vocabulum
annua spurium iudicem.

12. „Quodsi mihi nee stipendia omnia emerita essent —
ita Ligustinus pergit — necdum aetas vacationem daret,
tarnen, cum quattuor milites pro me vobis dare, P. Licini,
p o s s e m, aecum erat me dimitti."

Immo, nunc quoque, statim dare possim.

13. „Ipse me, quoad quisquam, qui exercitus scribit,
idoneum militem iudicabit, numquam sum excusaturus."

Post adiectivum idoneum me inserere propono.

Tam frequens pronomen m e tota hac narrationis parte
est, ut omissum non mirari debeamus, praesertim inter duas
litteras m. Hie autem aegre tantum abesse potest.

XXXVI. 5. Regis Persei legati a senatu „iussi renuntiare
regi, consulem P. Licinium brevi cum exercitu futurum in
Macedonia esse."

Si révéra a Livii manu esset futurum . . . . esse,
has formas non tam inscite discrevisset, quapropter esse
exstirpandum arbitror.

9. Cn. Sicinius, cui classis cura mandata est, ad Nym-
phaeum castra habebat. „Inde tribunos cum duobus milibus
militum .... misit."

Mentionem desideramus quot tribuni missi sint. Nil autem
- frequentius cum sit quam numerale omissum, fortasse voc.
tres aute tribunos excidit.

Tribuni illi missi sunt „ad occupanda Dassaretiorum et
Illyriorum castella, ipsis accersentibus praesidia, ut tutiores
a finitimorum impetu Macedonum essent."

-ocr page 41-

Nonne Livius ipse a finitimorum Macedonum
impetu scripsisset?

Quoniam autem nemo non videt a Macedonibus cavendum
esse Illyriis, nomen
Macedonum ut glossema eiciendum censeo.

XXXVII. 7. Legati Romani circumeuntes Peloponnesi
oppida omnes civitates sine discrimine adhortantur, ut strenue
populo Romano opem ferant. Turn autem „fremitum in
contionibus s e n t i e b a n t," quod omnes idem rogarentur.

Zingerle Vahleni coniecturam recepit pro tradita lectione
fremebant. Exstat autem alia quoque Vahleni coniectura
fremitus in contionibus fiebant. Aut huic assen-
tiendum esse existimo aut scribendum: fremitus in
contionibus
strepebant, coll. loco apud Tac. Agr.
C. 45: „intra arcem Albanam sententia Messalini s t r e p e b a t."

XLI. 11. Ad Peneum flumen adversus Marcium Perseus
causam suam agit. Dicentem eum audiamus. Accusor foedus
cum Romanis ictuin violasse, quod adversus Abrupolim me
armis defenderim. „quid tandem me facere decuit, cum
Abrupolis fines mei regni .... pervastasset?"

Dubito num verbum decuit recte sit traditum, cum nullus
huic verbo hie locus sit. Etenim non rex rogat quid sibi
ut regi honestum sit ac decorum, sed quid in ultima diffi-
cultate necessarium et e foedere a Romanis sibi imperatum
atque iniunctum. Non rogare Perseus tunc potuit: quid facere
me decet, sed quid e foedere facere debeo?

Postquam per dittographiam (tandeMFacere) me post
tandem ortum est,
debui in decuit abiisse videtur:
„quid tandem facere
debui?"

XLII. 1. Et alia mihi crimina obiecta sunt et quod cum
exercitu Delphos ierim. „At cum processissem inde ad
visendas Larisam et Antronas et Pteleon, qua in propinquo
Delphi
sunt, sacrificandi causa .... Delphos escendi."

A multis viris doctis variae huius loci emendationes
propositae sunt, neque desunt, quae per se spectatae optimam

-ocr page 42-

sententiam praebeant. Sed, cum hac de sententia mecum
reputarem, suspicio me subiit, hie quoque, ut saepe, nos
occupatos esse in annotatione marginali in textum recepta.
Nam primo Larisa sat nota est, neque opus est, ut doceamur
propinquam earn Delphis esse. Deinde Larisa n o n Delphis
propinqua est neque alia, quae enumerantur oppida. Quare
causam, qua Perseus motum se esse dicat, ut Delphos
viseret, a Livio ipso additam esse non credo, sed a lectore
quodam, qui perdoctum se praebere vellet. Exsecandum
igitur emblema:
qua in propinquo Delphi s(unt).

3. Cum exercitu me isse criminis augendi causa additur.
„queratur unusquilibet militis mei iniuriam."

Haec sententia per se spectata non habet, quo quis offen-
datur. Inest tarnen aliquid, quod scrupulum mihi iniciat.
Etenim res ipsa postulat ut Perseus quam validissimo atque
gravissimo genere dicendi utatur. Non autem hoc vult: primus-
quisque, qui volet, queratur omnium suorum militum (nam
haec significatio collectivi militis esse debet) iniuri
as (non
iniurifl
/72), sed certo certius se scire affirmat nullum suum
militem cuiquam umquam molestum fuisse, quod ita, credo,
exprimitur: „queratur
unius quilibet militis mei iniuriam."

XLVII. 9. Legati Romani postquam, indutiis cum Perseo
pactis, Romam redierunt, senatum quid egerint, edocent.
Parti quamquam senatorum callidae illae indutiae non placent,
tamen ea pars vicit, cui potior utilis quam honesti cura
erat, „ut conprobaretur prior legatio Marci, et eodem rursus
in Graeciam.....remitteretur".

Cum tota haec narratio de rebus ad Graeciam pertinentibus
agat, intellegere nequeo, quapropter non satis perspicue iam
dictum sit Marcium eodem remitti, sed etiam
in Graeciam
additum sit.

Perizonius quidem loco mederi voluit scribendo: et idem
rursus, verum tamen corruptelam facilius explicari puto,
si verba
in Graeciam tamquam vocabuli eodem glossema
a nescio quo insertum ideoque eliminandum statuamus.

-ocr page 43-

L. 1. „Paucos ante dies Perseus, postquam legati ab Roma
regressi praeciderant spem pacis, consilium habuit".

Ubinam, quaero? Respondetur initio sequentis capitis:
„Pellae, in vetere regia Macedonum, hoc consilium erat".

Nusquam hercle! minus apte haec commemoratio loci,
ubi consilium habitum est, poni poterat quam hoc ipso loco.
Postquam enim singulorum Macedonum principum enumera-
tae sententiae sunt, cum responsum Persei iain exspectamus,
subito ea re occupamur atque deprehendimur, quod Livius
nobis narrat, ubinam consilium, de quo cum maxime sermo
est atque plurima iam cognovimus, habitum sit.

Quibus consideratis statuendum est primam capitis LI
sententiam alibi inserendam esse. Nam saepissime in codi-
cibus sententiae atque tota capita locum mutarunt. Nusquam
autem melius collocari potest quam post verba, quae initio
huius annotationis citavi, post: consilium habuit.

Härtel iam locum nostrum non integrum esse perspexisse
videtur, coniecit enim C. LI. 1.: hoc consilium v/\'cerat.

2. Sunt inter eos, qui consilii participes sunt, quibus

,,vel agri parte cedendum, si multarent.....non recusandum

videretur".

Quid sit verbi multarent subiectum, effici quidein
potest, nec quidquam aliud esse quit quam
Romani; quo-
rum cum autem in hac narrationis parte omnino nulla mentio
fiat, nimis sic neglegenter haec sententia ab auctore nostro
composita foret.

Rationem habeamus prioris huius enuntiati partis, qua haec
continentur: „erant, quibus vel Stipendium
pendendum, si

iniungeretur.....videretur". Sententiae igitur conditionalis

verbum passivum est, quocirca, ut rotunda atque bene abso-
luta sententia evadat, etiam verbum multarent passi-
vum faciendum videtur. Et omnino in codice nostro saepe
formae passivae atque activae inter se confusae sunt.

Potest autem et multarentur scribi, ut sit Mace-
do n e s subiectum, et
mult a r et ur, ita ut rex Perseus
intellegatur. Cf. quod in fine sententiae, in qua versamur,

-ocr page 44-

legitur: „nec committendum, ut in aleam tanti casus se
regnumque d a r e t (sc. rex)".

LI. 8. Inter duces Persei regis exercitus et Leonides
Lacedaemonius enumeratur. „Regii is generis ferebatur".

Ita editiones omnes, in codice verolegimus: regis generis
ferebat.
Non minus quam vulgata lectio aptum huic loco
esse videtur: regii se generis ferebat vel regii
is generis se ferebat.

LIII. 3. Postquam Macedoniae rex acri oratione militum
animos accendit, ad audiendas variarum regni sui civitatum

legationes se contulit, quae „vénérant----ad pecunias ....

et frumentum pollicendum ad bellum".

Etiamne ad aliam rem frumentum polliceri potuerant?
At hoc ne dici quidem necesse est, cum in medio bello ver-
samur, omnia
ad bellum conferri.

Praeterea hunc verborum ordinem exspectaveris: fru-
mentum ad bellum pollicendum.

Delendum igitur est emblema: ad bellum.

LV. 10. Copiae, quibus Eumenes Romanos adiuturus est,
recensentur. „Thessalorum,
quorum omnis equitatus speratus
erat, non plus quam trecenti erant équités in castris Romanis".

Ita Drakenborch; codex vero haec habet: non plus quam
CCC erant adque in castris romanos.

Drakenborchio omnes fere editores assentiuntur; Harant
vero unus ab iis dissentit coniciens: „non plus quam trecenti
erant a d h u c in castris Romanis". Quocum hac in re facio
quod minime vocem équités sub codicis litteris
adque latere
puto. Cum enim totus Thessalorum equitatus speratus esse
dicatur, satis patet non de peditibus Livium narrare nobis
posse.

Itaque vox équités non potest non hic abundare. Sed
quidni textum traditum quam maxime retinemus?

Non plus quam trecenti erant atque.....quotnam?.....

L, opinor, in castris Romanis.

-ocr page 45-

Quid enim verisimilius quam ante litteram I litteram L
excidisse?

Nequisadditionem quinquaginta miram atque insolitam
putet, simile fere dicendi generis exemplum affero infra
C. LVII. 7: „levis armaturae centum fere et quinqua-
ginta Mysi ac Cretenses".

LVII. 4. Dum imperator Romanus atque Eumenes et
Attalus,quid agant, consultant, „trepidus nuntius adfert, hostem
magno agmine adesse."

Tam frequens est genus dicendi: nuntius affertur,
ut hic quoque ita legendum esse censeam.

Et apud Iustinum formula trepidus nuntius de re,
non de persona dictum occurrit; vid. apud eum XXXI. 2. 8:
„Legatus Romanustacitus Romam regreditur, trepidumque
nuntium refert."

In codice litteras — ur in fine verborum crebro aut
omissas aut additas esse res est notissima.

LIX. 8. Perseus equestri certamine iam Romanos vicit.
„fluctuanti régi inter spem metumque tantae rei conandae
(se. persequendi phalange Romanos) Cretensis Euander, quo

ministro Delphis ad insidias Eumenis regis usus erat.....

accurrit."

Codex praebet: ad insidias Eumeni regis.

Casus dativus Eumeni Madvigium movit, ut Eumeni
régi scriberet.

Fortasse praestat scribere codicis dativo casu servato:
ad insidia n dum Eumeni régi.

LXIII. 10. Haliartus urbs a Romanis post difficilem
obsidionem tandem expugnata est. „In primo tumultu captae
urbis seniores inpubesque, quos casus obvios obtulit,
passim caesi."

Ut pleonasmus, qui inest vocibus obvios obtulit
defendatur atque conservetur, duo a Weissenbornio e Livio
loci afferuntur, quorum naturam diversam esse atque a nostro
loco alienam puto.

-ocr page 46-

Est prior in L. XXII. 6. 4. „obtruncato prius armigero, qui
se infesto venienti obviam obiecerat."

In verbo o b i c i e n d i, quod hie invenimus, resistendi
atque defendendi notio inest, ita ut repetitum o b non
abundet neque offendat.

Alter est in 1. IV. 40. 3.: „quae tantam laetitiam fecere

ut.....matres atque coniuges obviam agmini occur-

r e r e n t."

Hie aut ex vocabulo obviam aut ex verbo occur-
r e n d i dativus pendet, ut alterum utique o b non absolute
sit positum.

Nostro autem loco, ubi neutri o b dativus est iunctus et
utrumque eadem significatione praeditum et textus insuper
non integer est (codex
obvius praebet), a lectione vulgata
discedendum videtur atque scribendum:
obviis ob tu lit.

-ocr page 47-

AD LIBRUM XLIII.

J. 10. A legatis, e colonia Aquileia missis, senatus con-
sulem Cassium, provincia sua relicta, cum ducibus locorum
gnaris Macedoniam versum contendisse cognovit, „decernunt
frequentes, ut C. Sulpicius praetor tris ex senatu nominet

legatos, qui eo die proficiscantur ex urbe et.....Cassium

.....persequantur."

Ad voces eo die Weissenborn annotat: „Kann nur der
Tag sein, an dem der Beschlusz gefasst wird; vgl. zu 36. 36. 3."

Is quoque igitur eodem exspectaverat, nam ad 1.1. „i s
P. Cornelius" legimus „man könnte
idem erwarten."

Hoc autem mirum est nostrum locum eo loco defendi,
cuius lectio ne constet quidem. Nam in cod. Bamb. prono-
men
is deest, et praestare videtur illo pronomine omisso locum
constituere.

Quibus consideratis eodem die hic legere propono.

II. 2. „Hispaniae deinde utriusque legati aliquot popu-
lorum in senatum introducti. ii de magistratuum Romanorum
avaritia superbiaque conquesti, nixi genibus ab senatu petie-
runt, ne se socios foedius spoliari vexarique quam hostes
paterentur."

Non credo verba s e socios recte se habere. Nam socios
se esse, non dicto iis opus est, quippe quod senatus haud
ignoret. satis igitur fuerat rogare, ne patres se foedius quam
hostes spoliari paterentur.

Tarnen in voce socios Vitium quaerendum esse non puto.
Hoc, opinor, legati dixerunt: „nolite pati socios foedius quam
hostes vexari."

-ocr page 48-

Itaque vocabulo h o s t e s alterum vocabulum se. s o c i o s
opponentes in universum eos dixisse eogitandum est.

Qua de causa pronomen se, ut logicae orationi contrarium
atque abundans, expungendum esse censeo.

II. 5 sq. Cum manifestum esset Hispanos iniuriis affectos
fuisse, L. Canuleio praetori a senatu mandatum est ut in
singulos reos quinos recuperatores daret, Hispani vero facul-
tatem patronos nominandi adepti sunt. „Quattuor nomina-

verunt.....cum M. Titinio primum, qui praetor A. Manlio

M. Iunio consulibus in citeriore Hispania fuerat, recuperatores
e g e r u n t."

Non e g e r u n t sed sumserunt in codice traditum est.

Vahlen non recte dici posse sumere cum aliquo
recuperatores videns, verbum quidem traditum reti-
nuerat sed praepositionem cum deleverat. Quam coniecturam
Madvig in Em. Liv. p. 664 impugnavit, et omnino criticis
persuadere conatur nullis mutationibus h.1. opus esse, non
autem ita ut assentiri ei possim.

Neque Novâkio persuasif, qui coniectura egerunt, a
Zingerleio recepta, loco mederi temptavit.

Integrum autem sic locum factum esse non credo. Etenim
subito ea re deprehendimur quod recuperatores iam a praetore
in Titinium dati sunt, cum primum nos doceri oporteret,
quis primus ab Hispanis reus factus esset, in quem primum
recuperatores a praetore postulati essent. Haec est causa, cur
verbum traditum rectum esse putem; leni autem mutatione
locum restitui posse puto, nempe legendo:
in M. Titinium.

7. Ita deinde narratio continuatur. „bis ampliatus, tertio
absolutus est reus, dissensio inter duarum provinciarum
legatos est orta."

Nimis abrupte haec relata mihi videntur. Ne uno quidem
verbo quae sit causa docemur, cur dissensio inter legatos
facta sit. Fortasse nonnulli ex eorum numero nimis neglegenter
causam egerant, et ita recuperatoribus rei absolvendi ansam
praebuerant. Sed plane in tenebris versamur, neque veridis-

-ocr page 49-

simile est librarii errore versum unum aut fortasse plures
omissos esse.

Sic igitur locus edendus mihi videtur, ut lacunae Signum
ante vocem dissensio ne desit.

10. Veriti, ne condemnarentur, „Furius Praeneste, Matienus
Tibur exulatum abierunt. fama erat prohiberi a patronis
nobiles ac potentes conpellare."

Quinam reos nobiles citare prohibeantur, e contextu efficere
cogimur, non docemur. Ideo post substantivum patronis
inserere nomen
Hispanos, quod facile excidere potuit,
propono.

12. „In futurum tarnen consultum ab senatu Hispanis,

quod impetrarunt,.....ne praefecti in oppida sua ad pecunias

cogendas imponerentur."

Mirum hie verbi i m p o n e n d i usum invenimus. Nam,
cum praeficiendi notionem habet, cum dativo construi
solet aut cum praepositione per (Cato frg. p. 37. 8: „numquam
praefectos per sociorum oppida i m p o s i v i"). Hie autem,
quasi de militibus, qui in naves imponuntur, agatur, quasi
c o 11 o c a r e significet, usurpatur.

Apud Georges s.v. unum tantum huius usus exemplum
praeter hoc occurrit, idque etiam iniuria, opinor. Est Liv.
XXXVII. 25. 9: „(Scipionem) Masinissam non in patrio modo
locasse regno, sed i n Syphacis regn um imposuiss e."

Ea ipsa res quod 1.1. verbum imponendi cum locandi
verbo copulatur, atque verba ilia igitur ibi prorsus idem
significant, argumento est usitatam verbi, de quo ago, con-
structionem, quae dicitur, loco citato occurrere; unde sequitur
ut nostro loco eius usus rectus esse nequeat, nam nimis
frequenter hoc verbum usurpatur, quam ut inusitato modo
semel tantum adhibitum foret.

Hoc quoque consideremus verbum non bene hue quadrare.
Etenim, non ut semper praesint oppidis, praefecti in oppida
Hispanorum imponuntur, sed statis ac certis temporibus,
credo, ilia oppida ad pecunias cogendas adeunt. Quam ob
rem pro tradito verbo
inmitterentur propono.

-ocr page 50-

IV. 8. „Invidiam infamiamque ab Lucretio averterunt in
Hortensium, successorem eius, Abderitae legati, fientes ante
curiam querentesque oppidum suum ab Hortensio expugnatum
ac direptum esse. . . §11 : . indigna ea senatui visa."

Oculis paene iam videmus Abderitarum legatos fientes
ante limen curiae et querentes summis se iniuriis affectos
esse, ita senatum, in aliis rebus occupatum, gravibus molestiis
afficientes.

Quam ut rem clare exponant, commentariorum scriptores
nobis narrant curiae fores semper apertas fuisse, et ad locos
delegamur, quibus certiores fiamus de rebus, quae notissimae
unicuique sunt, qui Romanorum morum non omnino ignarus sit.

Sed alius quoque locus citatur, qui doceat alios quoque
aliquando legatos, ut mendicos, non senatum sed magi-
stratus adisse. Est 1. XXIX. 16.6. „decern legati Locrensium,
obsiti squalore et sordibus, in comitio sedentibus consulibus
velamenta supplicum .... porgentes, ante tribunal cum
flebili vociferatione humi procubuerunt." Hi autein legati
non verba faciunt sed exspectant saltern dum a consule
interrogentur. „quaerentibus consulibus Locrenses se dixerunt
esse, ea passos .... quae pati ne Carthaginienses quidem
velit populus Romanus."

Tum autein aliquid sequitur, quo sententiam meam firmari
posse puto, quod sc. legati, de quibus noster locus agit,
non audacter sua sponte senatum adiré potuerint. „rogare
ut sibi patres adeundi deplorandique aerumnas suas potestatem
facere\'nt." Atque in C. XVII legimus: „senatu dato." \')

Quapropter locum nostrum non recte adhuc explicatum
esse credo. Infra senatus dignitatem est quod legati gravi
atque augusto eius consilio superveniant. Quod si legati
ausi essent, a lictoribus, puto, cum verberibus abacti essent.
Ante curiam autem
non significat quod Weissenborn
putat: „an der Schwelle der offenen Thüre der Kurie, so
dasz sie von den Senatoren gesehen werden konnten," ita
impetrare cupientes, ut senatus preces suas exaudire vellet.

\') Cf. praeterea supra cap. II. 2. „legati in senatum introducti."

-ocr page 51-

Statuendum nobis est legatos iam in senatum admissos
esse (vid. §11), atque vocem curiam hie significare puto:
Senatores, in curia morantes atque nunc quam maxime consi-
lium habentes.

Ii enim, qui in senatum admissi erant, non ad curiae
limen adstare debebant, (quod minime honorificum foret)
sed sollemnis senatus consilii velut participes erant.

Quin etiam usus dicendi in senatum introducere
legatos clare docet non de legatis ante curiae limen
stantibus cogitari posse.

Ante curiam idem itaque valet atque ante senatores.\')

Quod ut exemplis illustrem, hos locos afferre liceat:

Liv. II. 24. 3: „at vero curia, maesta ac trepida . . . .
Servilium .... orare" e. q. s.

Suet. Aug. 38: „Liberis senatorum .... curiae interesse
permisit."

V. 5. Legati Gallorum regis C. Cassium Alpinarum gen-
tium, sociorum suorum, agros depopulatum esse multaque
insuper hominum milia servos reddidisse questi sunt. Re-
sponsum est „senatum ea, quae facta querantur, neque scisse
futura, neque, si sint facta, probare."

Quo modo umquam senatus dicere potuerat se antea iam
scisse Gallorum agros a consule Romano direptum iri! Se
ipse summa contumelia exonerasset, nam prohibere debuerat.

Posterior sententiae pars, quid in priore opponendum sit,
clare ostendit. „Si sint facta," ait senatus. Itaque non pro
certo an revera iniuriae sint factae seit.

Ideo hanc coniecturam propono: „neque scire esse facta
neque" e.q.s.

Optime ad hunc locum conferri potest infra Cap. VIII. 5:
„quae facta
a C. Lucretio fierique ab L. Hortensio praetoribus
Romanis querantur, ea neque facta neque fieri voluntate
senatus quem non posse existimare" e.q.s.

\') Conferri etiam potest locutio: ante aliquem (e.g. iudicem)
dicere.

-ocr page 52-

VI. 13 sq. Complurium gentium legati senatum adeunt,
qui suarum eivitatum in populum Romanum merita exponant.
„item Masinissae legati tritici eandem summam polliciti et
mille et ducentos equites, duodecim elephantos; et si quid
aliud opus esset, uti inperaret senatus: aeque propenso
animo
et ea et, quae ipse ultro pollicitus sit, praestaturum
esse."

In codice aeque propenso animo et quae ipse traditum est.

Cum, secundum Weissenborn-Mueller, non ex usu Liviano

sit aeque____et dicere, variae ad hunc locum coniecturae

propositae sunt. Sic Mueller temptavit ea et quae, vel
et ea et quae; in editione Basileensi 1531 ac quae est.

Sed fortasse prorsus alia via est ineunda. Nam qualis
nunc sententia composita est, in verbis uti inperaret
senatus melius
uti abesset. Quapropter sic hunc locum
uno tenore legere propono: „et si quid aliud opus esset,
uti inperaret senatus aeque propenso animo
at que ipse
ultro pollicitus sit, praestaturum esse," ut sit locutio u t i
inperaret senatus iungenda cum praestaturum
esse.

VII. 8. Legati Chalcidenses in senatu, quibus benefactis
civitas sua Romanos semper affecerit, exponunt; „tum quae
primo C. Lucretius in populäres suos praetor Romanus
süperbe, avare, crudeliter fecisset."

Audiamus quid ad verba praetor Romanus Weissen-
born annotaverit: „durch die Wortstellung gehoben: „er
ein....." oder „obgleich ein....."

Rogare velim qua re eadem verborum collocatio non
occurrat infra C. VIII. 5: „quae facta
a C. Lucretio fierique
ab L. Hortensio praetoribus Romanis querantur," cuius loci
significatio atque indoles eadem atque nostri est.

Quapropter Weissenborn mihi non persuasit, sed Vitium
a librario commissum esse pro certo habeo, atque ordinem
verborum invertendum: „tum quae primo C. Lucretius
praetor Romanus in populäres suos e.q.s."

-ocr page 53-

10 sq. Ita legati Chalcidenses queri pergunt: „fortunas socio-
rum populi Romani direptas esse et cotidie diripi. nam ex
instituto C. Lucreti Hortensium quoque in tectis hieme
pariter atque aestate navales socios habere, e t domos suas
plenas turba nautica esse."

An haec duae res sunt: „socios navales in tectis hieme et
aestate esse" et „domos Chalcidensium plenas turba nautica
esse?" Minime. Vitium in particula
et latere puto, quod
emendandum est in
ita. Nam coniunctio illa minime neces-
saria est, cum praesertim et insequens enuntiatum per asyn-
deton adiciatur.

IX. 1 sq. „In Liguribus eo anno nihil memorabile gestum.
nam nec hostes moverunt arma, neque consul in agrum
eorum legiones induxit; et satis explorata pace eius a n n i,
milites duarum legionum.....dimisit."

Pro et legatur s ed. Non consul cum legionibus impetum
in hostes fecit,
immo, sed, potius eas dimisit.

Praeterea vocem anni non integram existumo.

Consul, vel potius unusquisque magistratus, in unum tantum
annum certae provinciae curam habere solet; qua de causa
satis fuerat dicere pacem exploratam fuisse, nam
posterions anni pax successori cordi esse debebat.

Videmus in Ligures consulem non legiones inducere, sed
cum equitibus Galliae oppida adire. Qua de causa? Quia
Ligurum agri pax satis explorata erat. Itaque pace eius
agri legatur.

4. „Nusquam alibi quam in Macedonia bellum erat,
suspectum tarnen Gentium, Illyriorum regem, habebant."

Pro tarnen, quae est Hartelii coniectura, in codice legitur
ta et.

Equidem conicere velim : „suspectum ta met si Gentium,
Illyriorum regem, habebant."

XI. 11. Legati ex Macedonia reversi, quas res prospéré
Perseus gesserit, referunt. „ignominiam Claudi temeritate
acceptam elevare eos patres acGusaverunt, quia

-ocr page 54-

perpaucos Italici generis.....ibi milites amissos referebant."

Quapropter consules designati, ubi primum magistratum
inissent, de Macedoniae statu ad senatum referre iussi sunt.

Aceusaverunt est Hartelii coniectura pro tradito
acceperunt, quod nullam sententiam praebet.

Sane ad sententiam laudanda haec coniectura, sed con-
structs verbi, quae dicitur, insolita sic oritur.

Alias correctiones a plurimis viris doctis prolatas, quae
probabiles mihi non videntur, non afferam, sed potius meam
iis addam. In suspicionem enim incidi, fortasse Livium
scripsisse:
s u s p i c a t i sunt.

XIII. 8. Decemviri ediderunt ,,uti supplicatio fieret,
cunctique magistratus circa omnia pulvinaria victumis
maioribus sacriticarent, populusque coronatus esset. omnia,
uti decemviri praeierunt, facta."

Verbum praeierunt recte se habere nequit. Turn tantum
de illo verbo cogitari posset, si vota suscipienda fuissent,
quibus sacerdos aliquis praeest, qui populi verba, qui sollemne
precationis carmen praeit. Sed hoc verbum neque victimis
mactandis neque populo coronato quadrat.

Ideo Duker praeceperunt coniecit, quod Madvig in
plusquamperfectum tempus mutavit; quod tempus hie neces-
sarium esse ei assentior.

Quod Kreyssig temptavit, praedixerunt dico, omnino
reiciendum esse puto; hoc enim verbum eiusdem fere signi-
ficationis atque verbum traditum est.

Ipse censeo prae ex per (nota abbreviatione exarato)
ortum esse, atque hanc coniecturam propono:
impera-
v e r ant.

XIV. 5. Praetores se dilectum facile perfecturos esse, qui
consulibus tam difficilis esset, polliciti sunt. „Id praetoribus
magna patrum
approbatione, non sine suggillatione consulum
mandatum est".

Multis vocabulis, quae ad lacunam explendam proposita
sunt, hoc additumvelim:
a I a c r it at e. (cf.e.g. Liv.II. 10.10.)

-ocr page 55-

ibid. „Censores, ut earn rem adiuvarent, i t a in contione
edixerunt: legem censui censendo dicturos esse, ut praeter
commune omnium civium ius iurandum haec adiurarent."

Legendum ita censeo, ut adverbium ita traiciatur: „censo-
res, ut earn rem adiuvarent, in contione edixerunt
ita legem
censui censendo e. q. s."

9. „Missorum quoque causas sese cognituros esse; et
quorum ante emerita stipendia gratiosa missio sibi visa esset,
eos milites fieri iussuros."

Iam milites fuerant sed missi erant, fortasse gratiose et
cum ambitione; quapropter rursus milites fieri eos cen-
sores se iussuros esse pronuntiarunt.

Quocirca legendum propono: eos milites fieri
rur sum iussuros.

XV. 3 sq. „Consulum Cn. Servilio Italia, Q. Marcio Ma-
cedonia obvenit; Latinisque actis Marcius extemplo est
profectus. Caepione deinde referente ad senatum, quas ex
novis legionibus duas legiones secum in Galliam
duceret, decrevere patres, ut C. Sulpicius M. Claudius praetores
ex iis, quas scripsissent, legionibus, quas videretur, consuli
darent".

Voces duas legiones h.l. otiose abundant, quapropter
hunc in modum locum recensendum esse puto: „quas ex
novis legionibus secum in Galliam duceret" et „ut C. Sul-
picius M. Claudius praetores ex iis, quas scripsissent, legi-
onibus,
duas legiones, quas videretur, consuli darent".

XVI. 8. In verbis „qui postquam veni t", ubi codex
praebetq.
post venit mendum latet, nain non qui sed quae
legendum est, propter antecedens: „diem dixit" cet.

Cf. e. g. supra cap. VIII. 9: „ubi dies, quae dicta erat
venit, tribuni.....accusarunt".

16. Censores Claudius et Gracchus a tribuno P. Rutilio
accusati sunt, quod contionem ab eo avocassent. Claudii

-ocr page 56-

causa prior agitur atque cum hoc discrimine ut hisce
verbis Livius narrationem suam concludat: „adeo tarnen
ad extremum spei venit reus, ut octo centuriae ad damnati-
onem defuerint".

Postnumerale octo adverbium modo inserere.propono,
e sententia necessarium. Haplographice autem facile excidere
potuit.

Conferri similis huius vocis usus apud Livium potest e.g.
hisce locis: VII. 2. 2; IX. 8. 13.

XVII. 1. „Eo anno postulantibus Aquileiensium legatis,
ut numerum colonorum augerent, mille et quingentae familiae
ex senatus consulto scriptae".

Intellegere quidem possumus a s e n a t u legatos illos
postulare ut colonorum numerus augeatur, sed non prius
hanc rem in senatu agi cognoscimus quam vocabulum
senatus consulto legimus.

Haecutambiguitastollatur post postulantibus verba
a senatu inserenda suspicor.

5 sq. Legati, qui circum Graeciae civitates missi erant, Aegio
in Aetoliam traiecerant. „ibi nondum quidem seditio erat,
sed omnia suspecta criminumque inter ipsos plena; ob quae
obsidibus postulatis neque exitu rei inposito in Acarnaniam
inde profecti 1 e g a t i sunt".

Vocem legati abundare puto. Nam praeterquam quod
non suo loco posita videtur, nimis sie saepe de legatis hoc
capite referri monemur.

Multis aliis quoque locis vox legatorum occurrere potuerat,
non tarnen ab auetore usurpata est, idque earn ob causam
quod vel sie de quibus agatur seimus. Quod ut stabilire
possim, inter se componere mihi liceat h. c. § 2 „eodem
anno C. Popilius et Cn. Octavius legati, qui in Graeciam
missi erant" et § 4 „Achaico concilio Aegi i i s [non
legatis]
dato in Aetoliam traiecerunt" [non addito legati].

7. „Thyri concilium legatis Acarnanes dederunt. ibi quoque

-ocr page 57-

inter factiones erat certamen: quidam principum postulare,
ut praesidia in urbes suas inducerentur adversus amentiam
eorum, qui ad Macedonas
Acarnanicam gentem trahebant".

Ita Zingerle locum recensuit e Weissenbornii coniectura
pro tradito:
ad Macedonicam gentem, quae lectio sana esse
nequit.

Equidem e servatis litteris codicis efficiendum esse puto :
„qui ad Macedonicam
par tern s ua m gentem trahebant".

Quam ut coniecturam meam exemplis affirmem, hos locos
afferre volo.

XLII. 29. 11 : „Gentius,.....fecerat potius, cur suspectus

esset Romanis quam satis statuerat, utram foveret parte m".

XLV. 31. 3: „..... eorum, qui partis Romanorum

fuerant, inflavit.....animos".

XVIII. 8. Incolae Uscanae oppidi, quod a Perseo obside-
batur, tarnen, quamquam Macedonum oppugnatio gravissima
erat, earn vim sustinebant „quia spes erat neque hiemis vim
diutius pati Macedonas in aperto posse, nec ab Romano
bello tantum régi laxamenti fore, ut posset morari".

Adverbium diutius non suo loco traditum mihi videtur,
idque hanc potissimum ob causam, quod verbum morari
nimis aride atque nude hic positum est. Frequenter enim
cum adverbio iungitur ut diu, p a u 1 i s p e r, ultra.

Itaque adverbium illud diutius ante verbum morari
reponendum esse arbitrer.

10. Longa obsidione oppidum illud Uscana, in quo et
Romanum praesidium inclusum erat, vexatum est. „itaque
cum spei nihil ad resistendum esset, C. Carvilius Spoletinus

et C. Afranius.....missi, qui a Perseo peterent primo, ut

armatos.....abire sineret, dein, si id minus impetrarent,

vitae tantum libertatisque fidem acciperent".

Tantum non aptum huic loco vocabulum esse puto.
Non enim rem parvi pretii vitam et libertatem suam Romani
iudicare possunt (haec enim significatio in adverbio tantum
inest), immo libertas omnibus aliis praestat.

-ocr page 58-

Hoc autem modo Romani, in oppido Uscana inclusi,
ratiocinantur, puto. Primo cum militum honore ut sibi abire
liceat, impetrare conantur. Dein, si id consequi non poterunt,
a re maiore ad minorem transeuntes, ut integri atque liberi
abire sinantur rogare volunt. Ut libertatem saltern retine-
ant, petituri sunt.

Pro tantum itaque s alt em scribatur.

Eodem modo, antecedente sc. negatione, (ut hic si minus)
hisce e.g. locis apud Livium saltern occurrit.

XXVI. 30. 10: „Orare se patres conscriptos, ut si n e q u e-

a n t omnia, saltern quae compareant.....restitui dominis

iubeant".

II. 43. 8: „etsi non adhortatio invisi ducis, suum saltern
flagitium."

V. 38. 1 : „non deorum saltern, si non hominum, me-
mores." i)

Et palaeographice facile saltern mutatum in tantum
explicari potest.

XIX. 12. Non ita facile Oaeneum oppidum expugnatum
est. Sed cum Persei copiae id intrassent „puberes omnes
interfecti sunt; coniuges liberosque eorum in custodiam dedit;
praedae alia militum cessere."

Quisnam coniuges liberosque in custodiam dedit? Pro certo
id dici nequit; intellegendum autem est Perseo auctore id
factum esse. At eius nomen post § 9, longo spatio interiecto,
non occurrit.

Nihil restare, nisi ut textus aliqua ex parte mutetur, existimo.

Legimus puberes interfectos esse, (passive igitur, auctore
non addito) alia militum praedae cessisse, non addito quisnam
alia ilia omnia iis concesserit. Cur igitur non eodem modo
quoque significatum foret, coniuges atque liberos in custodiam
deditos esse?

\') Insigne etiam adverbii saltern usus exemplum XLI. 6. 7
praebet: „eadem et Sardorum legati nuntiabant orantes, ut urbibus
saltern — iam enim a gros deploratos esse — opem senatus ferret."

-ocr page 59-

Ergo hanc coniecturam propono: „coniuges liber/que
eorum in custodiam
ded it i. \')

XX. 1. Perseus, cum Illyrici rege Gentio societatem iungere
enitens, legatos ad eum mittit. „Hi transgressi iugum Scordi
montis, per Illyrici solitudines, quas de industria populando
Macedones fecerant, ne transitus faciles Dardanis in Illyricum
aut Macedonian! essent, Scodram labore ingenti tandem
pervenerunt."

Ita iam ed. Bas. 1531 hunc locum recensuerat pro tradito
quas per industria. Madvig autem quas nuper de
industria coniecit.

Livius hic Polybium vertere videtur, qui XXVIII. 8. 3 haec
narrat:
oï xxî zoiv\\<rx(JLeyot tv,v zopslxv Cxep rb Hxxpdoy opoç dix
rvfi \'~Epvipov zx\\ov(xéyviç \'IhÀvptèoç, v\\v où
ttoXXoïç %pcvoi<; àvârepov
xyxtrrxroy èxoîvirxv
Ma?isBôvsç ciix to cj-jtrépyouç zoty^xi roiç
AxpeSxvsîitrt
txç sîg ryv \'IXXvplcix eitrfioXxç.

Ex loco, quem exscripsi, Illyrici solitudines, de quibus
Livius agit, nihil aliud esse patet nisi, quod Polybius vocat,
ryjv \'Epvj(j.viv \'I Wvptèot, Illyrici loca desert a, sola.

Has autem solitudines Macedones xyxtrrxrovg è-oi-/i<rxv,
populati erant, ne Dardani per eas facile transire possent.

Secundum autem textum traditum, non per Illyrici
solitudines, sed per Illyricum, idque modo a Macedo-
nibus vastatum, per Illyrici loca vastata iter faciunt.

At primum Polybius huic rerum expositioni répugnât.
Deinde, si Livius hoc voluisset, prorsus aliis verbis usus
esset (e.g.: per Illyricum, quod de industria Macedones
populati erant); nam qui apud Liviuin iam legit legatos
per Illyrici solitudines contendere, non potest
non cogitare id nomen geographicuin (ut apud Polybium) esse.

Redeundum igitur ad codicis lectionem per videtur. Qui
autem Zingerlei editionem ad totum hunc locum obiter tantum

\') Apud Georges s.v. haec quoque d e d e n d i verbi exempla enu-
merantur: aliquem ad necem dedere, in potestatem ded ere, ad
supplicium dedere.

-ocr page 60-

inspicit, in quam corrupta parte versemur, e criticis anno-
tationibus\'statim intellegit. Gravius vero ipsum nostrum locum
corruptum esse, quam vulgo putant, pro certo habeo.

Primum igitur non quas per (ut in codice) sed per quas
legendum esse puto.

Deinde Madvigio hac in re assentior, quod n up e r de
industria
cum eo lego, hoc igitur loco grave librarii
mendum statuens. Polybii autem verba mihi pro argumento
sunt, verum Madvigium vidisse.

Denique, ut sententiam, mea quidem opionione depravatam,
in integrum restituam, pro
populando scribendum esse
populationes existimo. \')

Sic igitur hunc locum restituere velim: „..... per

Illyrici solitudines, per quas nuper de industria popu-
lationes
Macedones fecerant, e.q.s."

\') Cf. praeterea Liv. II. 64. 4: (Servilius consul) „populationem
adeo effuse fecit, ut nihil bello intactum relinqueret."

-ocr page 61-

AD LIBRUM XLIV.

I. 4. „Praetor superato Leucata Corinthium sinum invectus

et Creusae relietis navibus terra et ipse (sicut consul sc.).....

ad classem contendit".

Sine ablativis absolutis et participio sic nobis narratum
foret: praetor superat Leucatem, invehitur sinum Corinthium,
Creusae naves relinquit. Abundat igitur coniunctio
et in
hac enumeratione.

Eandem fere partieipiorum seriein habemus XL1. 5. 9 sq,
ubi autem particulae copulativae prorsus desunt.
Etiam conferri possunt XLIV. 4. 11; XLV. 7. 5.

5. „Castra eo tempore A. Hostilius in Thessalia circa
Palaepharsalum habebat sicut nulla re bellica memorabili
gesta, ita ad /niunetam militarem diseiplinam ab effusa
licentia formato milite et soeiis cum fide cultis et ab omni
genere iniuriae defensis".

Codex praebet ad iunetam. Variis variorum criticorum
coniecturis non assensus ipse
ad adstrictam (vel ad
st riet am)
propono.

Cf. e. g. Stat. Silv. III. 5. 87: „nulla foro rabies aut
s t r i c t a e iurgia legis".

Tac. Ann. III. 55: „praeeipuus astricti moris auetor
Vespasianus fuit".

Quinct. Inst. II. 2. 4: „Astringere mores diseiplinae
severitate".

IV. 6. Ad Dierum Hippian inter Philippumque, consulem

-ocr page 62-

Romanum, levi armatura pugnatum est. „pluribus ea die
volneratis quam interfectis proelium noete diremptum est".

Nulla hie adest causa, cur dies feminini generis sit,
quapropter e o die scribendum est.

X. 3. Perseus, adventu hostium perterritus, Pellae gazam
in mare deici iusserat, Thessalonicae navalia incendi. „in-
cautior Nicias Pellae proiciendo pecuniae partem, quae
fuerat
ad Phacum; sed in re emendabili visus lapsus esse,
quod per urinatores o m n i s ferme extracta est".

Ad o m n i s supplere p e c u n i a possumus quidem, et
sic, quod nobis enarratur, intellegimus. At nimis quantum
spatii vox pecuniae distat, quam quae hoc loco cogitatione
addi possit; praeterea Livius non de p e c u n i a, sed de
parte pecuniae locutus est, quod hoc loco supplere
nimis longum est.

Praeterea in codice omnes fermestrac tus est scriptum
exstat, pro qua lectione Weissenborn omne extractum
est edidit; at sic plurali numero potius utendum fuerat.

Equidem temptare velim: „quod per urinatores thesau-
rus
omnis ferme extract us est".

Sic ad textum traditum quam proxime accedimus.

9. Antigoneae egressi e classe in terram Romani agros

passim vastarunt; „dein palatos eos adorti Macedones____

fugientes effuse ad mare persecuti quingentos ferme occi-
derunt".

Pronomen eos, ut dittographice e praecedenti palafos
ortum, abundare mihi videtur. Nam multis locis, ubi quam
maxime pronomen illud exspectaveris, praeter opinionem non
exstat, non tamen ita ut de librarii mendo cogitari possit.

Ante omnia conferatur XLII. 16. 7; „Ibi (Aeginae sc.) adeo
secreta eius (sc. Eumenis) curatio fuit, (cum, caede eius

Delphis temptata, graviter saucius evasisset).....ut fama

mortuum in Asiam perferret".

XIII. 4. „Perseus.....Euphranorem quendam ex ducibus

-ocr page 63-

cum delectis duobus milibus Meliboeam mittit".

Ita iam ed. Bas. 1531 pro tradito: ex delectis é duo bus
militibus.

Commentatores multa exempla afferunt, quibus miram
verborum copulationem delecta milia tueantur, quam
ipsam urguere nolo; huius vero rei admonere volo, quod
locis illis allatis lector cum adiectivo illo neutrius generis
ex ipso enuntiato vel priore nomen saltern iungere potest
atque ita, de quo hominum vel militum genere sermo sit,
haud ignorât. 1)

Nostro tainen loco de quo exercitus genere agatur, nesc-
imus neque e contextu effxcere possumus; qua de causa
banc lectionem propono: „duobus militum milibus",
collato loco qui est in nostro libro C. 35. 14. „ipse P.
Scipionem Nasicam, Q. Fabium Maximum filium suum cum
quinque milibus delectis militum Heracleum mit-
tit", ubi vox milibus ex Hertzii coniectura a Zingerleio
in textum recepta est. 2)

Qui vero mecum, nostri loci vulgatam lectionem mutante,
facere non possunt, loco modo a me laudato cum ed. Bas.
1531 cum quinque delectis
milibus necesse
est legant.

6. ,,Et ab oppugnatoribus Meliboeae, cum in superioribus
locis repente apparuisset, cum trepidatione multa relicta
opera sunt."

Nonneverisimile est Livium, ut sine ulla dubitatione lectores
scire possent, quisnam repente in montibus apparuisset, hie
scripsisse: „cum in superioribus locis
host is repente
apparuisset?"

Quam facile autem vocabulum, a me insertum, excidere
potuerit, unusquisque ne monitus quidem videt.

1 \') E multis locis, qui afferri possunt, duos elegi. XX. 60. 20: rha-
beretis hodie viginti milia armatorum Canusii fortia fideli a",
XXXI. 2. 9: „inde pavor-fugaque etiam armatos cepit. ad VII
hominum palata per segetes sunt caesa".

2 ) Conferri etiam egregie potest huius libri C. 12.6.:, cum delectis
Oallorum auxiliaribus".

-ocr page 64-

XIV. 1. „____legati Transalpini ab regulo Gallorum —

Balanos ipsius traditur nomen; gentis ex qua fuerit, non
traditur — Romam venerunt."

Cum coniunctivus modus fuerit non habeat, quo defen-
datur, aut
g ente aut fuit legendum esse censeo.

10 sq. Agitur de legatione Rhodiorum, qui pacem Persea
inter Romanosque componere studentes audacissima oratione
utuntur. Ita autem dicentes legati inducuntur quasi ipsi
Rhodiorum magistratus verba faciant. Sic e.g. legati s i b i
semper amicitiam cum rege Perseo fuisse, s e illam amicitiam
interrupisse Romanis postulantibus commémorant, „itaque
cum id ultra pati non possent, legatos alios ad Persea in
Macedoniam misisse ....; se Romam____missos."

In hac vero sententia non diutius talem dicendi formam
ferri posse existimo. Legati enim (secundum textum traditum)
id dicunt s e (i. e. igitur magistratus Rhodios) ad Persea
in Macedoniam legatos misisse atque se ipsos Romam
missos esse. At magistratus ipsi legatorum muneribus non
funguntur.

Cum autem in una et eadem verborum atque sententiarum
compage pronomine reflexivo diversae personae indicari
nequeant, pro verbo
misisse scribendum est missos esse
aut is s e.

Atque tum sive per verbum missos esse sive per
verbum i s s e facultas effecta est ut pronomen s e (in
vocibus: se Romam...missos)alias personas indicare
possit.

13. „Ne nunc quidem haec sine indignatione legi audirive
posse certum habeo; inde existimari potest, qui habitus
animorum audientibus ea patribus fuerit."

Qui nunc tantummodo legunt, ita Livius, quam audaci
oratione Rhodii in Romanorum senatu usi sint, non possunt
non indignari. Inde optime colligi potest quid patres senserint,
cum verba ilia contumacia praesentes in se dicta audire
deberent.

-ocr page 65-

Quocirca, ut iuste inter se verba legi atque a u d i e n-
t i b u s opponantur, vocabulum
audirive expungendum est,
quod totum dicti acumen nunc corrumpit tollitque.

XVI. 1. „Litterae dein recitatae Q. Marcii consulis sunt,
quemadmodum____in Macedoniam transisset."

Verbum sunt, ut e dittographia proxime antecedentis
cons«//s (
sulisunt in codice exaratum est) ortum, induci
iubeo, quo vocabulo deleto melius sententia procedere videtur.

XVII. 2. „senatus consultum factum est, ut Cn. Servilius
primo quoque tempore ad comitia habenda veniret."

Nullius populi neque Romani sermo, quo publice magi-
stratus utuntur, non verborum ambagibus plenus est.

Haec est causa, cur in enuntiato, quod supra exscripsi,
unum vocabulum desiderem, quo addito plenior atque
rotundior fiat oratio. Nempe dubitare non possum, quin Livius
addiderit, quo Servilio veniendum esset.

Conferamus enim XXII. 33. 9: „ex senatus consulto litterae
ad consules missae, ut.... alter eorum ad consules creandos
R o m a m veniret."

XLII. 25. 14: „senatui____litteras mitti consulibus placuit,

ut, uter eorum posset, R o m a m ad magistratus creandos
veniret."

Quibus locis collatis ante ad comitia habenda
inserendum esse nomen
R o mam puto.

XVIII. 4. Auctore Aemilio Paulo consule designato a
senatu legati in Macedoniam missi sunt, qui et alia inspicerent
et „qui fideles nobis socii, qui dubii suspensaeque ex fortuna
fidei, qui certi hostes viderentur."

Dubito num voc. dubii recte traditum sit. Etenim et vox
socii et vox hostes uno modo attributo instructae
sunt, at praeter opinionem duo attributainterveniunt. Praeterea
socii dubii idem sunt atque suspensae fidei socii.

Quapropter ut offensiones meae ex parte saltern tollantur,
dubiae legere propono, cum praesertim in codice dubi
scriptum sit.

-ocr page 66-

6. „Bis i n exitu anni eius lapidatum esse nuntiatum est."

Ut dicendi forma in exitu defendatur affertur huius

libri C. XVII. 1 : „iam in exitu annus erat." At hic prae-
positio i n requiri nequit, cum verba:
„iam exitu annus erat"
sensu cassa forent.

Ergo, cum hoc loco noster defendi non possit, atque
inusitata eius dictio exemplis stabilienda sit, similis fere
dicendi generis haec exempla affero:

Liv. XXX. 31. 2: „atrox in p r i n c i p i o proelium fuit".

Cic. de Or. I. 48. § 209 : „id faciam, quod in p r i n c i p i o
fieri in omnibus disputationibus oportere censeo".

XIX. 1. „. . . . idibus Martiis .... cum in expectatione
patres fuissent, maxime quidnam consul de Macedonia....
referret....."

Cum patres in curiam veniunt, nonne etiam exspectabundi
sunt? An, quod mox audituri sunt quid consul sibi imper-
titurus sit, omnem exspectationem iam omiserunt? Immo,
summa cum cupiditate cognoscendi, quibus consiliis consul
bellum in Macedonia gesturus sit, ad curiam se conferunt.

Itaque fuissent vitiose traditum esse contendo, atque levi
mutatione conicio:
essent.

Conferri potest locus, qui est XL1I. 19. 3: „Cum in
expectatione senatus e s s e t .... qui regum suam . , . .
secuturi amicitiam essent."

-ocr page 67-

8. „Antiochus, Syriae rex.....et ad Pelusium navali

proelio vicerat."

Ita Zingerle e sua eonieetura, codex vero fuerat. Cum
s et
f litterae in codice nostro saepissime confusae sint,
hie quoque id factum esse ratus, ceterorum editorum coniec-
turis non assensus ipse propono: navali proelio
sup er av er at.

10. „Ea legati querentes orabant senatum, ut opem regno
regibusque amicis imperio
Romano ferrent."

In codice imperio tantum traditum est.

Vocem imperio Weissenbornium explicantem audiamus:
„imperio wofür man imperio Romano erwartete,
steht hier in scharfen Gegensatz zu regno;" quae verba
concoquere non possum, nam non video quo modo vox
imperio voci regno opposita sit, neque, si esset, quid
id in contextu significant, intellego. Cum Weissenbornio
igitur me non facere, patet.

Zingerle edidit i m p e r i o (r o.). Is igitur id scribere ausus
est, quod Weissenborn rectum esse atque necessarium sus-
picari se dixit.

Equidem assentiri Zingerleio non possum. In hoc dicendi
genere non additur imperio Romano. Videamus nostri
capitis § 11: „non placere senatui sociis regibus
bellum fieri." Deinde XXXVII. 54. 8 afferre liceat: „nam si
aliter socio atque amico regi.... honos haberi
nullus posset."

Quae considerans vocabula imperio ferrent prava esse,
atque verbum Livio minus usitatum detrusisse:
imper-
tirent
sc. iam conieceram \'), cum subito textum traditum
prorsus integrum esse suspicari coepi; imperio scilicet

-ocr page 68-

significare: „non misso duce cum copiis, verum imperio
tantum voluntatem suam indicando." \')

At tum mirum aliquid accidit. Inspiciens forte Ephem.
Societ. Philol. Berol. 1906 Noväkium eandem huius loci
interpretationem iam tum publici iuris fecisse vidi.

Itaque omnes mutationes prorsus hic supervacaneas
censens 2), lubentissime Noväkii interpretationi maxime pro-
babili assentior.

XX. 7. Legati, ad res in Macedonia inspiciendas emissi,
in senatu, postquam Romain reverterunt, et alia referunt et
haec: „Eumenen classemque eius, tamquam vento adlatas
naves, sine causa et venisse et abisse."

Sic editores, cum codex adlata praebeat.

Qui umquam dici potuit, classe m tamquam naves
venisse? Idem foret, ac si quis feminam homini similem
esse diceret.

Rob. Titius hoc sensit qui aves proposuit; pulcherrima
sane imago, Livio fere nimis poetica; sed non id premendum
est quo modo, quam ornate atque magnifice visu, classis
venerit, sed sine causa illam venisse, quae cogitatio,
Titii coniectura recepta, perit.

Vocem naves equidem additamentum iudico. Hoc dicere
Livius voluit classem Eumenis sine causa, nullius efficiendae
rei causa ad Romanos se contulisse, itaque velut casu, tam-
quamsi vento adlata esset, venisse.

Quod lector aliquis non intellegens, sed post tamquam

-ocr page 69-

substantivum, quod comparationem exprimeret, exspectans
de suo
naves addidit. Fortasse, quod in codice scriptum
est,
adlata verae ac genuinae lectionis vestigium est. Nam
persaepe lineola ilia transversa, quae litterae m vicem explet,
excidit.

Sic igitur locum legere velim: „ ... classem eius, tamquam
vento
ad la t am, sine causa et venisse et abisse".

Sequuntur deinde: ,,nec animum eius regis constare satis
visum".

Livius modo de Eumene rege egit. Nulla igitur causa est,
cur tam graviter eius regis, quasi, de quo dicatur, du-
bium sit, auctor scripsisset. Aut eius aut regis satis
perspicuum fuerat.

Ita rem mihi fingo. Livium eius dedisse, in margine
autem codicis alicuius
regis annotatum fuisse, hoc autem
postea in textum, quem nos habemus, irrepsisse.
Regis igitur
delendum videtur.

XXII. 1 sq. L. Aemilius consul orationem, quam in contione
habet, ab hisce verbis incipit: „animadvertisse videor, Qui-
rites, maiorem mihi sortito Macedoniam provinciam gratula-
tionem factam, quam cum aut consul sum creatus, aut quo
die magistratum i n i i".

Pro codicis lectione inissent Madvig et i n i i esse et
i n i i proposuit; hoc autem ipse praetulit.

Ego inissent re vera ex esse ortum esse, hoc autem
verbum a Livii manu provenisse putans, ita legere volo:

_____maiorem mihi.....gratulationem factam esse, quam

cum aut consul sum creatus, aut quo die magistratum i n i i".

17. „Traditum memoriae est, maiore quam solita frequentia
prosequentium consulem celebratum, ac prope certa spe
ominatos esse homines, finem [esse] Macedonico bello
maturumque reditum cum egregio triumpho consulis fore".

Praeeunte I. F. Gronovio inclusum a Zingerleio est ver-
bum esse. Equidem vero de hoc loco idem atque de priore
dicendum esse existimo. Esse pravo loco librarii errore

-ocr page 70-

in textu exaratum. est, transponendum autem videtur ante
verbum celebratum.

XXIII. 1 sq. „ ... Perseus quod iam inchoatum perficere,
quia inpensa pecuniae facienda erat, non inducebat in

animum, ut Gentium Illyriorum regem sibi adiungeret, hoc.....

non ultra differendum ratus" est.

Inusitata est atque adeo hie tantum copulatio verborum
impensa pecuniae occurrit. Complures sunt loci ubi
de impensa agitur non addito
pecuniae, cum e contextu
satis, quid significetur, eluceat. Haec quidem dicendi genera
frequenter inveniuntur: impensae
ludorum, munerum,
itineris, cruoris, officiorum,
numquam autem pecuniae.

Conferantur contra hi loci: Liv. XL. 51. 2: „privatamque
publicae rei i m p e n s a m inseruerat".

Phaedr. IV. 20. 25: „qui circumcidis omnem i n p e n s a m
funeri".

Justin. IX. 1. 9.: „more negotiantium impensas alio
bello refecturus".

Juv. 5, 156.: „forsitan impensae Virronem parcere
credas".

Inprimis autem conferatur locus, qui est Liv. XLIII. 23. 8.
(ubi de hac ipsa re agitur): „(cum) impetrare (non) ab
animo posset, ut inpensam in rem maximi ad omnia
momenti faceret".

Vocem igitur pecuniae, ut annotationem marginalem, de-
leri mihi placere patet.

Non autem veridissimile est, ante vocabulum inpensa
adiectivum aliquod excidisse. Societas enim Persea inter
Gentiumque parva inpensa stare non poterat. \') Scriptum
igitur antiquitus fuisse
inge n s impensa, similitudinis
litterarum ratione habita, mihi persuasum est.

4. Cum in eo esset ut sollemnem in modum Perseus
et Gentius foedus inter se ferirent, a Gentio legatus ad

\') Argumente» esse potest quod infra Cap. XXVII narratur.

-ocr page 71-

Persea missus est, qui ab eo iusiurandum obsidesque exi-
geret, sicut ipse quoque dederat. „Cum eodem ad pecuniam
accipiendam missi sunt".

Reete Weissenborn hie aliquid deesse observavit; quaprop-
ter alii inserere proposuit, non addito, quo loco (fortasse
post accipiendam?).

Fieri potest, ut verum iste viderit; utique autem textum
traditum non integrum esse ratus, ipse propono
eiiam
ante missi aut post eodem addere.

XXX. 1. „Iam veris principium erat novique duces in
provincias venerant, consul Aemilius in Macedonian!,
Octavius Oreum ad classem, Anicius in Illyricum".

Abundare mihi substantivum consul videtur, hanc ob
causam, quod nominibus Anicii atque Octavii non additum
est, quo ii magistratu fungerentur.

Videatur contra supra Cap. XXXII. 5: „Perseus quoque
in magno terrore erat propter adventum simul Aemilii n o v i
consulis.....simul Octavi p r a e t o r i s".

Ergo vocabulum consul eiciendum arbitror.

XXXI. 2. „Ad Scodram inde ventum est (a praetore

Anicio sc.), quod belli caput erat.....quod Labeatium

gentis munitissima longe est".

Cum Wesenbergio necesse esse puto addatur urbs, ita
ut sit: Scodra est urbs munitissima. Sed cum is vocabulum
urbs post longe inseruerit, equidem et quod ad palaeo-
graphiam et quod ad sententiae structuram attinet, id ante
munitissima potius inserendum esse iudico.

XXXII. 3. Perpenna, Scodra recepta, ad amicos regis
comprehendendos mittitur; „qui Meteonem, Labeatium gentis
urbem, profectus Etlevam----Scodram____adduxit."

Nonne scribere praestat: „in Labeatium gentis urbem"?
Nam perrara sunt exempla praepositionis
in post urbium
nomina neglectae.

-ocr page 72-

XXXIII. 5. „His satis exploratis alia quoque ordinavit;
primum, ut ordine .... omnia____fierent, providit (Aemilius)."

Cum Madvigio (cui Zingerle adstipulatus est), qui post
quoque verbum aliquod supplendum esse putat, non facio.
Contendit autem, nulla certa ratione allata, non vere Latinam
structuram e verbis traditis effici posse; verbis eius igitur
non mihi persuasum est, atque optimam nos hie habere
sententiam mihi constat. A verbo providendi recte
pendent: 1° a 1 i a quoque, 2° explicatio, quid primum sit
provisum.

Coniecturam autem Zingerlei ordinavit hanc ob causam
quoque improbo, quod statim proximis verbis Livius sub-
stantivo ordine usus est.

8. „Vigiles etiam novo more scutum in vigiliam ferre
vetuit."

Cum enumeratur, quid ordinatum atque novatum ab Aemilio
sit, patere mihi videtur non addendum esse novationem illam
novo more factam esse. Tarnen quam maxime vocabula
novo more hue pertinent, dummodo recte interpreters.
Nam vulgo ad verbum vetuit referuntur, atque
novo more
milites scutum in vigiliam seciim ferre vetari indicare putantur.
Cum autem apud Weissenbornium in annotatione ad h.l.
legimus: „darnach stellt Aemilius nur das alte Verfahren wieder
her," atque reputamus aetate imperatoria quoque cohortem
praetoriam, cum vigiliam ageret, scuto armatam non fuisse,
sponte haec interpretatio se offert vocabula novo more
quam artissime cum verbo ferre iungenda esse.

XXXIV. 2. In contione apud milites et alia et haec Aemilius
dicit: „unum imperatorem in exercitu providere et consulere,

quid agendum sit, debere____; qui non sint advocati, eos

nec palam nec secreto iactare consilia sua. militem haec
tria curare debere e.q.s."

Dura est ellipsis verbi alieuius debendi notione praediti,
quod iungendum et cogitatione nunc infinitivo iactare ad-
dendum est. Editores quamquam annotant verbum
debere
e vicinia mente supplendum esse, addere tarnen textui non

-ocr page 73-

audent, fortasse quia continuo post Livius eo utitur. Neque
ego id addere velim; sed textum multo meliorem reddi
existimo inserto verbo op ort ere, ita ut legamus: „qui
non sint advocati, eos nee palam nee secreto iactare
oportere consilia sua.".

Neque post litteras tare proxime antecedentis verbi infi-
nitivum, quem ego supplevi, excidisse veridissimile est.

3. „Militem haec tria curare debere, corpus ut quam
validissimum et pernicissimum habeat, arma apta, cibum
paratum ad subita imperia; cetera scire de se dis immor-
talibus et imperatori suo curae esse."

Offendor vocibus de se, pro quibus potius exspectaverim :
sua. Sed prorsus et hoe et illud abundare puto, nam de
militibus oratio est, quibus ut tria habeant, est curandum.
Cetera eniin (et quis tum nescit ceteras illas res ad neminem
alium quam ad milites pertinere posse?) dis immortalibus
et duci cordi erunt.

Cum autem verbis de se statim succédât vocula dis, ex hac
orta esse ilia vocabula puto, quae utique delenda esse censeo.

XXXV. lsq. „Quae res Romanis auxit animos, Macedo-
nibus regique eorum haud mediocrem attulit terrorem. et
primo supprimere in occulto famam eius rei est conatus."

Ut emblema apertum in occulto eiciendum arbitror, nam
quid aliud est supprimere alicuius rei famam
nisi ut res ilia, quam maxime potest, occulta sit, consulere?

-ocr page 74-

62
«

scribae mendo subiectum excidisse puto, supplendum autem
Paulum ibi esse conicio, antea per notam P. scriptum,
postea vero prorsus elapsum.

Sic aliis quoque nostri libri locis non de consule, vel de
Aemilio, sed de Paulo tantummodo agitur. Conferatur
inprimis C. 45. 2: „inde oratores cum caduceo ad Paulum
misit (Perseus sc.)," ubi in vicinia Aemilius noncommemoratus
est. Sed etiam C. XIX. 1 et XLIV. 2 hue pertinent et libri
XLV. C. 33. 7 et 35. 2.

10. Aemilius atque consilium eius délibérant, quonam
modo Persea aggrediantur. Plerisque vim facere per Elpei
ripas optimum visum est, quae Aemilio vero inexsuperabiles
videbantur. „alio spectabat mens tota ducis; dimissoque
consilio Perrhaebos mercatores .... secreto percunctatur,
quales ad Perrhaebiam transitus sint."

A Weissenbornio très loci afferuntur, quibus verba mens
tota explicentur atque confirmentur.

Cic. de Or. I. § 121: „t o t a mente atque artubus omnibus
contremiscam," quo cum loco comparari potest eiusdem
auctoris Div. i. Caec. § 41 : „non solum commoveor animo
sed etiam toto corpore perhorresco."

Alia autem nostri loci indoles est atque locorum e Cicerone
citatorum, qui mentem ac corpus iungunt, atque quibus non
mentis actio sed affectus significatur.

Liv. II. 53. 2 non hue pertinere videtur: „toto impetu
(hostes) f... adoriuntur."

Caes. B. G. VI. 5. 1 : „totus mente et animo in bellum ....
insistit" quoque nimis longe petitus.

Sed tamen locos ad comparationem hue adductos neglegere
nobis licet. Non enim necesse est Aemilius r o t i u s mentis
vires in unum cogat; id enim is facit, qui quid faciendum
sibi sit, prorsus ignorât; is totam mentem in rem, quam
secum reputat, colligere debet. At Aemilius iam consilium
certum paratum habet, quod narratio, quae sequitur, testatur.
Alii, qui consilii participes erant, rem Aemilio proposuerant,
quae nimis ei periculosa atque difficilis videbatur. Ipse vero,

-ocr page 75-

propositum illud reiciens, aliud iam secum excogitavit;
atque tum non iam
tota mente ei opus est. Sed cauta
vel tecta eius mens eo spectat, ut tuto, id quod in animo
iam habet, efficere possit \')•

16 sq. Aemilius in alveo fluminis Elpei pugnaturus est.
„nee gravioribus armis in tam inaequali alveo pugnari
poterat. descensus ripae utriusque in alveum trecentorum
ferme passuum erat."

Emblema in alveum eiciendum puto, nam in proxima
vicinia bis hoc substantivum occurrit, neque cuiquam
dubium iam esse potest, quo milites descensuri sint.

Neque C. 33. 4 ad vocem descensus additur in quod
sit descendendum: „ipse .... ad contemplandos transitus
processif, qua descensus facilis arniatis____esset."

XXXVII. 5. ,,C. Sulpicius Gallus, tribunus militum____

ad contionem militibus vocatis, pronuntiavit, nocte proxima

..... ab hora secunda usque ad quartam horam noctis

lunain defecturam esse."

Collato loco qui est VIII. 38. 10: „illo die ab hora
diei tertia ad o eta va m ita anceps dicitur certamen
stetisse e. q. s." vocabuluin
noctis certe ut additamentum
lectoris alicuius reiciendum mihi videtur; sed etiam nescio
an substantivum
horam quoque spurium sit.

7. Lunae defectiones praedici posse, quia naturali ordine
fiant, militibus Gallus explicat. „itaque quem ad modum,
quia certi solis lunaeque et ortus et occasus sint, nunc pleno
orbe, nunc senescentem exiguo cornu fulgere lunam non
mirarentur....."

Ego vero miror verba exiguo cornu fulgere lunam
participio quidem instructa esse, non autem vocabula
pleno orbe. Atqui aut utraque verba aut neutra eo

\') Cf. c a u t i s s i m a senectus Tac. Hist. II. 76 ; c a u t u m pectus
Prop. III. 5. 8.

-ocr page 76-

ornata esse debent. Num forte legendum est: „nunc pleno
orbe
adolescentem, nunc senescentem e. q. s."?

XXXVIII. 5. Aemilius milites suos hortatur ut recognos-
cant secum quam multa pridie pro hoste fuerint. ,,iam
omnium primum, quantum numero nos praestent, neminem
vestrum nec ante ignorasse et hesterno die, explicatam
intuentis aciem, animadvertisse certum habeo."

Certum Aemilius habet neminem suorum nec ante
magnum hostium numerum ignorasse. Si negationes
solvimus vel potius tollimus, hanc sententiam invenimus:
nemo
ante scivit,
quod Aemilius dicere non potest; immo omnes -
optime hostium numerum nosse significare vult atque debet.

Deinde et hoc inspiciamus. Neminem, quanto plures
Romanis Macedones adsint, pridie animadvertisse

imperatori constat.....secundum textum traditum scilicet.

Nam ne hoc quidem ab eo dici potuisse unicuique perspi-
cuum est.

Negationes igitur pravo loco vel falso collocatas esse
patet; atque unum tantum remedium vid^o, ut sc. coniunc-
tionem nec ab eo loco, quo nunc exstat, removeamus, \')
ibi autem reponamus, ubi nunc particulam
et offendimus,
quam igitur delendam esse sponte intellegitur.

Neque video quae sit causa cur intuentis in numero
plurali legendum sit.
Intuentem scribendum esse arbritor.

Ne sit dubium, quid igitur mutatum velim, summam rei
iterum exscribo: „neminem vestrum [nec] ante ignorasse
nec hesterno die, explicatam intuentem aciem, animad-
vertisse certum habeo".

6. Ita Paulus pergit: „ex hac nostra paucitate quarta
pars militum praesidio inpedimentis relicta erat".

Weissenborn in editione sua ad h. 1. annotat: „dies
scheint also gewöhnlich geschehen zu sein". Unde vir doctus id

\') Sic h. 1. Cap. XXXIX. 7 (Zingerl. p. 60 vs. 22) negatio nec for-
tasse prave in codice traditum est.

-ocr page 77-

petat, prorsus ignoro, nam quot copiae ad impedimenta tutanda
relinquantur, id in exercitus magnitudine positum essearbitror.

Sed ipsam quartam partem ab imperatore Aemilio ad
impedimenta tuenda relictam esse non credo; hoc Paulus
vult: ex parvis nostris copiis satis magna pars relinquenda
fuit: „sed fuerimus omnes" i. e. sed fac nos omnes nullo
praesidio iinpedimentis relicto ad pugnam instructos fuisse,
tarnen magno commodo est, quod castra nunc habemus.

Ipsa verba sed fuerimus omnes non certam (quar-
tam sc.) exercitus partem eum denotare ostendunt. Pauci
eramus (ita Paulum dicentem inducere liceat), at quam
magna etiam pars e parvo nostro numero deesse debebat!

Itaque pro tradita lectione Quanta propono. \')

7. „Sed fuerimus omnes: parvum hoc tandem esse cre-
dimus, quod ex his castris.....exituri inaciem.....sumus?"

Postsententiam concessivam potius tarnen quam tandem
exspectaveram.

XXXIX. 5. „Patria altera militaris est haec sedes (castra
sc.), vallumque pro moenibus et tentorium s u u m cuique
militi dornus ac penates sunt".

Adiectivum militaris ad sententiam abundare mihi
videtur, et illatum e sequenti substantivo
militi, quod eodem
sui versus loco in codice scriptum exstat. Praeterea
militari
est
traditum est, quod opinionem meam confirmare videtur.

Nonne pro s u u m (in codice ms. exaratum est suäm)
sua est legendum? Nempe pronomen q u i s q u e inter pro-
nornen (plerumque s u u s) atque substantivum collocari
solet 1), a quo more in textu tradito discessum est.

1 ) Si in re luculenta exemplis opus est, haec firmissima atque
insignissima sunt:

Plaut. Merc. IV. 5. 51: S u a m quisque homo rem meminit.

-ocr page 78-

7. „Quanto enim facilius (Perseo sc.) abire fuit, cum
procul abessemus, quam nunc, cum in cervicibus sumus,
nec fallere nos interdiu aut nocte abeundo
potest? quid
a
utem est nobis optatius e. q. s".

Ita Madvig locum recensuit ex hisce codicis litteris:
abeundtem est nobis. Posteriores litterae ad proximam sen-
tentiam pertinent, e. g. „quid autem est nobis optatius," sive
„nihil autem est nobis optatius"; hac de re critici consen-
tant. Cetera variis modis temptata sunt. Equidem Vitium
ortum esse putans e verbis inter se similibus: abeuntem
et autem haec conicio: „nec fallere nos interdiu aut nocte
abeuntem lice t."

Comparari hi loci possunt: Liv. VIII. 20. 5: „Longius
discedi, ne alio itinere hostis f a 11 e r e t ad urbem ince-
d e n s, non placuit."

Id. II. 19. 7: „nec fefellit veniens Tusculanum
ducem."

Hör. Ep. I. 7 10: „nec vixit male qui natus moriens-
que fefellit."

Insuper conferre liceat Cic. de Off. I 26 i.f. : „Haec praescripta
servantem licet magnifice graviter animoseque vivere."

XL. 2. „..... in novis castris non ligna, non pabulum

convectum erat."

Non ablativum casum, sed accusativum nova castra
hic exspectaveris, atque necessario ita legendum esse puto.
Nam nostrum locum non defendi posse existimo Liv. XX. 20. 6:
„classis, ubi vis magna sparti ad rem nauticam congesta
ab Hasdrubale", XXIV. 36. 10: „ubi frumenti magna vis
commeatusque omnis generis c o n v e c t i erant Romanis."

Priore loco a nonnullis criticis verbum erat insertum est,
quod omnino non desiderari posse puto\'; congesta autem
ibi atque c o n v e c t i altero loco non
verbi vim habent
sed
adiectivi. A d e r a t ibi magna vis sparti, vel frumenti,
eaque congesta erat ab Hasdrubale, convecta erat Romanis \').

-ocr page 79-

Nostro vero loco vocabulum convectum verum ver-
bum esse, nulla re melius quam contrario videri potest:
„non ligna non pabulum convectum erat, ad quae p e t e n d a ...
magna pars militum e castris exierat."

XLII. 7. De pugna, a Romanis ad Pydnam feliciter com-
missa, hoc Livius dicit: „facile convenit, ab Romanis num-
quam una acie tantum Macedonum interfectum."

At haec prima acies, hoc quidem nomine digna, fuit
Romanos inter Macedonesque! Quorsum igitur tendunt addita
verba una acie, quae, qualis textus nunc est traditus,
explicari nequeunt. At alibi, puto, vitium quaerendum est,
in voce
Macedonum scilicet, pro quo Livius hostium
scripserat, supra quod vocabulum deinde magistellus quis
Macedonum addidit, quae glossa denique, ut saepe factum
est, veram ac genuinam lectionem detrusit.

XLI1I. 1 sqq. „Perseus ad Pieriam silvam via militari,
frequenti agmine equitum et regio comitatu, fugit. simul i n
media m silvam ventum est, u b i plures diversae semitae
erant, et nox adpropinquabat, cum perpaucis maxime fidis
via devertit. équités sine duce relicti alii alia in civitates
suas dilapsi sunt; perpauci inde Pellam celerius quam
ipse Perseus, quia recta
et expedita via ierant, pervenerunt".

Adverbium ubi primum local i, deinde tem po ra li sen-
tentia usurpatum videtur; v i d e t u r, aio, nam verba et
nox adpropinquabat inter cancellos curvos collocari
praestare puto, ita ut parenthesis fiat: tum turpis illafigura,
quae zeugmati quodammodo similis est, iain sublata erit.

Alterum perpauci non integrum mihi videtur. Nam
primum hoc iam mirum, bis deinceps vocabulum, quod non
ita frequens est apud Livium, occurrere; tum vero non credo
perpaucos tantum équités prius quam regem Pellam venisse.
Frequens equitum agmen a Pydna fugit, paucissimi comités
cum rege manserunt. Cur igitur tam pauci, recta quamquam
via iter facientes, rege prius Pellam venissent?

Fortasse vocabulum ex priore male repetito natum

-ocr page 80-

eliminandum est aut plerique vel plurimi legendum;
in hac re diiudicanda hoe quoque non neglegendum est,
quod fugientes equites, etiam si non Pellae cives essent,
tarnen inagnam partem, ut domum pervenirent, per Pellam
iter facere debuerunt.

Denique pro in mediam silvam, quod ex Hartelii
coniectura editum est pro codicis scriptura
inviam silvam,
Madvigio in earn silvam, Harantio in illam silvam
suspicatis, ipse proponere velim: in
inviam silvam,
ubi semitae tantum, non iam viae iustae lataeque inveniuntur.

Ad hanc meam coniecturam stabiliendam hos locos in
comparationem vocare liceat. Curt. Ruf. VI. 4. 20: „Semita
propemodum i n v i a." id. IV. 13. 6: „inviis callibus."
id. V. 6. 15: „propemodum invias silvas emensi."
Apul. Met. VI. 18: „iter invium." Suet. Ner. 48: „Inter
fruticeta ac vepres per arundineti s e m i t a m aegre evasit."

5 sq. „Contra ea amicorum____ cum saepe arcessiti

essent, nemo ad eum (Persea sc.) venit. tres erant tantum

cum e o fugae comités.....Cum iis.....quarta vigilia

profugit."

Cum quonam tres illi fugae comités sint, unicuique
statim patet. Praeterea continuo praepositio cum sequitur,
atque pronomen i s, quo Perseus designetur, moleste sic
repetitur.

Facile autem post adverbium tantum diplographice cum
oriri potuit, quapropter ut prorsus supervacaneas resecare
velim voculas
cum eo.

XLIV. 3. Sollicitus Paulus erat de nimis diu post pugnam
absente filio. „is septumum decumum tunc annum agens,
quod ipsum curam a u g e b a t (sic. edd. pro codicis scrip-
tura
audebat), dum effuse sequitur hostes, in partem aliam
turba ablatus erat."

Pro lectione recepta ipse ad d e b at conicio, quod ad
traditum textum propius accedere opinor.

Quod ad genus dicendi a me propositum attinet, optime

-ocr page 81-

conferri potest supra C. III. 6, ubi eadem fere res occurrit.
Consul Philippus sollicitus est de filio suo, quern copiis
praefectum praemisit, et qui nil adhuc patri suo nuntiandum
curavit. Sed tandem Philippus laetum de filio suo nuntium
accipit: „addita igitur et ipsi fiducia est."1)

4. Diodorus, Amphipoli praefectus, fama Pydnaeae cladis
cognita, ne Thraces, qui ibi in praesidio erant, urbem diri-
perent, dolum excogitavit: „ab subornato ab se per fallaciam
in tabellarii speciem litteras in foro medio accepit."

Fraudis notio verbis subornato in tabellarii
speciem satis continetur; praeterea tota haec narratio
de fraude quadam ac dolo agit. Lector igitur fallaciae, quae
mox ei referetur, moneri ipsis verbis non debet. Itaque
vocabula
per fallaciam in contextu inutilia, ut emblema
interpretatorium, expungenda censeo.

XLV. 3. Die tertio post victoriam a Romanis ad Pydnam
reportatam Perseus oratores cum caduceo ad Paulum mittit.
Praeterea principes amicorum regis imperatori Romano se
dedunt, quae causa fuit, cur Aemilius spolia iacentis exercitus
militibus suis concederet „nuntiis victoriae Q. Fabio filio et
L. Lentulo et Q. Metello cum litteris Romam missis."

Manifestum mihi videtur unum magni momenti vocabulum
hie deesse. Conferamus enim XLV. 1.6: „tabellarius, qui se
ex Macedonia venire diceret, laureatas litteras
reddiclisse dicitur."

Nullo negotio autem intellegitur Aemilium, Macedonico
exercitu devicto, victoriae laetae nuntiis laureatas litteras
Romam deferendas tradidisse. Ergo hie legamus: „nuntiis
.....cum litteris
laur eat is Romam missis."

6. Multae iam urbes Romanis se dediderunt. „Pydnaei, qui
proximi erant, nondum miserant legatos; multitudo incondita

\') Praeterea hue pertinet notissimum illud Horatii: „addis cornua
pauperi." (C. III. 21. 18).

-ocr page 82-

plurium simul gentium turbaque, quae ex acie fuga in unum
conpulsa erat, consilium et consensum civitatis inpediebat."

Ita editiones omnes pro tradita lectione turbaeque ex.

At multitudo incondita et turba idem est. Hoc
autem modo de nostro loco Weissenborn disputat: „diese
Menge (multitudo incondita sc.). wird von den Soldaten

unterschieden,.....; es sind vielleicht Kaufleute u. a. aus

fremden Ländern, da Pydna auch Handelsstadt war." At tum
numquam Pydnae civitatis consensus fuisset, nam emporium
Pydna erat, et, secundum Weissenbornium, id efficiebat ne
concors ilia urbs esse posset.

Multos vero mercatores eo tempore, cum bellum acerrime
arderet, in ea urbe, quae locis, ubi fere totum bellum per
quattuor annos flagraverat, tarn propinqua esset, adfuisse
non credo. In alias illos urbes fugisse vix monito opus est.

Quae cum ita sint, equidem arbitror lectorem aliquem,
qui vocabulum
turbae addiderit, ita significare voluisse
multitudinem illam inconditam plurium simul gentium, quae
ex acie fuga in unum compulsa esset, eandem esse atque
illam, quae § 7 verbis: „per eum emittitur militaris
turba" denotatur.

Codicis igitur lectio turbaequeex sie corrigatur: [turbae]
quae ex.

-ocr page 83-

AD LIBRUM XLV.

I. 1. „Victoriae nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et
Q. Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter
Romam cum venissent, praeceptam tarnen eius rei laetitiam
invenerunt."

Negari nequit prorsus miram copulationem esse formulae:
quanta potuit adhiberi festinatio cum ad-
verbio synonymo celeriter. Weissenborn ad hune locum
tantum quanta maxima festinatione vel quanta
maxima festinatione potuit dici solere annotat.
„An U. St. (ita pergit) wird in celeriter der Erfolg der
angewendeten raschen Beweging bezeichnet."

At quapropter hic aliter quam ceteris locis scribi necesse
erat? Cur, quid illa festinatione efficeretur, hoc ipso loco
designandum erat? Fortasse quia tarn eximia celeritate iter
illud factum est, id quod post Weissenbornii explicationem
exspectaveris? At ipse ad C. 2. 3 dicit: „die C. 1. 1 erwähnte
Eile kann also nicht so grosz gewesen sein."

Et tarnen celeriter a legatis illis iter perfectum est, dum-
inodo navigatione iis opus fuisse memoria teneamus.

Restât enim quaedam difficultas, quam viri docti non
attenderunt, nedum solverint. Legitur in codic
e: adliiberique
festinatio.
Unde que irrepsisse putandum est? Credo scriptum
fuisse: „quanta potuit adhiber/
terra marique festinatio."
Ita quoque facile explicatur, quomodo continuo post cele-
riter sequi possit.

II. 2. Nuntio de Pauli victoria egregia accepto et aliud
senatus consultum est factum et hoc, ut „de militibus

-ocr page 84-

sociisque navalibus dimittendis referretur, cum legati.....

a quibus praemissus tabellarius esset, venissent."

Zingerle, nullam aliam coniecturam commemorans, prae-
eunte Sigonio venissent inseruit. Ipse iam
a d e s s e n t
cogitaveram, cum in editione ab Arn. Drakenborchio curata
iam I. Fr. Gronovium id temptasse vidi, quod utique in
textum, ut facilius praetermissum, recipiendum existimo.
Sequuntur enim in codice :
tabellarius esset ad ui. kal. oct. hora.

4. Legati illi postquam Romam venerunt, exposuerunt
„quantae regiae
copiae peditum equitumque fuissent, quot
milia ex iis caesa, quot capta forent, quam paucorum militum
iactura tanta hostium strages facta, quo rex fugisset".

Unum verbum deesse unusquisque videt; legendum enim
est „tanta hostium strages facta
esset\'\'.

III. 1. „Ex Illyrico duo legati C. Licinius Nerva et P.
Decius nuntiarunt exercitum Illyriorum caesum, Gentium
regem captum, in dicione populi Romani [et] Illyricum esse".

Madvigio auctore plerumque e t ab editoribus inclusum
est, quod sane non recte explicari potest; errare autem
Weissenborn videtur, qui hoc modo explicare conatur:
„Illyricum q u o q u e ut Macedoniam".

Compendium, quo i a m significatum erat, librarium male
interpretatum esse suspicor.

IV. 6. Epistula a Perseo ad Aemilium data, quae a verbis
Rex Perseus incipiebat, a consule neglecta erat, „sensit
Perseus, cuius nominis obliviscendum victo esset".

At hoc sententiam idoneam non praebet. Non sensit
Perseus, quid c u i v i s victo obliviscendum esset, sed quid
victo regi.

Lectio tradita vestigium verae ac genuinae lectionis ser-
vavit, est enim:
victor esset.

VI. 10. Omnes alii Macedones et Persei liberi, praeter
ipsum regem et filium natu maximum, Romanis traditi erant.
„t u m sese filiumque Octavio tradidit" (Perseus).

-ocr page 85-

Sic vulgo editum est pro tradito tuum. Nescio an Livius
scripserit: tandem.

VII. 2. „Patrum aetate Syphax rex captus in castra Ro-
mana adductus erat; praeterquam quod nec sua nec gentis
fama conparandus, [tune] accessio Punicf belli fuerat, sicut
Gentius Macedonici: Perseus caput belli erat....."

Vocabulum tunc difficile hic est et salebrosum, quod
neque retineri potest neque cum Noväkio delendum puto;
aliud quid restituendum esse satis constat.

Quod H. A. Koch coniecit t a m e n placere mihi non
potest; particula enim ea, sententiae concessivae apta, in
hoc contextu minime quadrat. Tarnen a re minore ad
maiorem transit, at hic prorsus contrario fere opus est.

Tum e t i a m quod, quae Harantii coniectura est, habet
quod placeat, sed nimis aliquantum a textu tradito distat.

Propono: tant um. Syphax quidem olim captus rex in
castra Romana ductus erat, sed neque sua gloria neque
familiae claritate cum Perseo comparari poterat et tan tu in
ornamentum victoriae fuerat, Perseus vero victus victoria
ipsa erat.

4. „Pullo amictu cum filio Perseus ingressus est castra
nullo suorum alio comité, qui socius calamitatis miserabi-
liorem e u m faceret".

Quo plures comités cum Perseo fuissent, quo plures socii
eius calamitatis, ita Livius ratiocinatur, eo miserabilior regis
calamitas facta esset. Adiectivum igitur m i s e r a b i 1 i o r e m
ad vocem calamitatis referendum esse, ipsa vicinia,
qua hae voces iunetae sunt, docet. Quocirca non
eum sed
earn legendum esse suspicor.

Conferatur Liv. I. 59. 8: „cui morte filiae causa mortis____

miserabilior esset", et complures alii loci e Livio
afferri possunt, quibus res dicuntur iniserabiles.

VIII. 5. Nec interrogatus (Perseus) nec accusatus cum
responderet, „utcumque tarnen haec, sive errore humano

-ocr page 86-

seu casu seu necessitate inciderunt, bonum animum habe",
Aemilius addidit.

Vocabulum tarnen, praesertim cum in codice in versus
fine exaratum exstet, non suo loco nunc legi existimo.

Multo praestare videtur vocabulum in versum sequentem
inter bonum et animum traicere.

Cf. Liv. Praef. § 3: „utcumque erit, iuvabit tarnen.....

memoriae.....consuluisse".

IX. 2. „Hic finis belli, cum quadriennium continuum
bellatum esset, inter Romanos ac Persea fuit".

Minime pulchre, immo inconcinne hoc enuntiatum struc-
tum est. Post sententiam enim subordinatam demum vox
belli verbis inter Romanos ac Persea illustratur.

Multo elegantius haec vocabula, commate post esset
deleto, statim cum verbis „cum quadriennium continuum
bellatum esset" iunguntur.

Etiam verbi forma fuit alio loco exspectaveris, sc. post
finis belli. Non veridissimile est, ratione habita loci, ubi
fuit in codicis versu occurrit, in versu superiore eodem
loco id scriptum fuisse.

4. „Macedonum gens obscura admodum fama usque ad
Philippum, Amyntae filium, fuit."

Nemo est quin post Macedonum substantivum aliquod
in codice excidisse concedat et sane ex iis, quae sequuntur,
constat substantivum omissum feminini generis fuisse, unde
r e g n u m, quod Kreyssig addere voluit, respuendum esse patet.

Quamquam negari non potest substantivum g e n s, quod
Madvigio debetur, optimam praebere sententiam, tarnen voca-
bulum
natio praetermissum palaeographice facilius explicari
posse opinor.

X. 6. Legati Romani, quorum princeps Popilius erat, in
Aegyptum ad bellum, quod inter Antiochum et Ptolemaeum
geritur, finiendum iter faciunt. Cum Asiam praeterveherentur,
principes Rhodiorum iis occurrunt, orantes ut insulam suam

-ocr page 87-

adirent, ut legati, Rhodiorum sajutis causa, ipsi quae acta
essent quaeque agerentur Rhodi cognoscerent. „postquam
Rhodum ventum est, in contionem quoque eos i i d e m
precibus pertraxerunt."

Res ferebat ut i i d e m principes Rhodiorum, qui legatos
in insulam duxerant, ibi quoque eos comitarentur atque in
contionem agerent. Hoc autem non nisi cum maxima difficultate
efficere potuerant, idque
iisdem precibus, quibus ante
legatos moverant, ut insulam Rhodum adirent.

Hanc Perizonii pro tradita scriptura idem coniecturam
Zingerle commemorare debuerat.

10. Aspere admodum C. Popilius ad Rhodios verba fecerat.
„C. Decimi moderatior
oratio fuit, qui in plerisque eorum,

quae commemorata a Popilio essent, culpam.....penes

paucos concitores volgi esse dixit."

Ita iam ed. Bas. 1531 pro traditis codicis litteris: moderatio
fuit que.
Ex hac lectione ipse efficio : „C. Decimi moderatio
grata fuit qua e. q. s."

14. Post orationes, a legatis .Romanis atque a Rhodiorum
principibus habitas: „decretum igitur extemplo, ut, qui pro
Perseo adversus Romanos dixisse quid aut fecisse convince-
rentur, capitis condemnarentur. excesserant urbe sub adventum
Romanorum quidam, alii mortem sibi consciverunt."

Decretum igitur illud effecit, ut nonnulli sibi ultro mortem
consciverint. Ut idem non plures fecerint, ita factum est, quod
quidam excesserant
iam urbe sub adventum Romanorum.

Hoc igitur adverbium reponendum.

XI. 11. Cum maior Ptolemaeus et minor inter se conciliati
essent, Antiochus, spe Aegypto per fratrum bellum intestinum
potiendi deceptus, ambobus bellum intulit, atque condiciones
constituit, quibus nisi satisfieret, maxima vi se eos bello
petiturum esse, minitatus est; „diemque praestituit, intra
quam de condicionibus peractis responsum acciperet."

Verbum peractis h. 1. non bene explicari potest. Affe-

-ocr page 88-

runtur quidem loci, quibus defendatur, sed postulatum
(ante praetorem) (III. 47. 4), indicium (VI. 16. 1), ius
i u r a n d u m (I. 24. 9), a u s p i c i a (I. 18. 9) p e r a g e r e
aliud quid est quam condiciones peragere. Nam
omnibus his exemplis de certis actionibus agitur, quae certis
caerimoniis perfici solent. Quod hie habemus, nusquam alibi
apud Livium exsistit.

Iam Crevier locum emendare conatus est, coniciens
delatis, sed non condiciones delatas esse (ad reges?)
Antiochus intra certam diem cognoscere vult, sed probatas,
acceptas eas esse a regibus. Crevieri igitur propositum, quod
palaeographia quoque vel maxime dissuadet, abnegandum est.

Quid autem de loco nostro factum est? In nostri codicis
archetypo exaratum fuit: de c o n d i c i o n i b u s
pactis]),
ita tamen ut lineola transversa per p litteram aut per errorem
a scriba picta esset aut scribae codicis nostri picta esse
videretur. Unde factum est ut hie pro p a c t i s, quae est
vera ac genuina lectio,
peractis oscitanter poneret.

XIII. 10. „Disceptatum inter Pisanos Lunensesque legatos

est (sc. de agro quodam).....Lunensibus affirmantibus eum,

de quo agatur, ab triumviris agrum sibi adsignatum esse".

Ordinem verborum ita restituendum esse censeo, ut voca-
bula ab triumviris et voc. agrum locum inter se
mutent.

Quod verbum agatur in codice versum claudit, causa
fuisse videtur, propter quam vox agrum de suo loco
deturbata sit.

13. Multi legati de victoria, ab Aemilio Paulo reportata,
gratulatum Romam veniunt, inter quos Masinissae quoque
filius Masgaba, cui statim advenienti senatus datus est. „i b i
adulescens ita locutus est, ut, quae rebus grata erant, gra-
tiora verbis faceret".

Concedendum est pronomen i s, quod codex exhibet,

\') Vid. Georgii lexicon s.v. pan go.

-ocr page 89-

minime necessarium esse. (Vide Weissenbornium ad locum.)
Zingerle, Weissenborns Wesenbergio obsecutus, ibi scripsit,
quibus viris doctis assentiri nequeo, cum haec vox non minus
quam ilia abundet; nam propter ea, quae proxime praecedunt,
ne dubitari quidem potest, ubi adulescens verba fecerit.

Persaepe in codice nostro factum est, ut vocabulum aliquod
vel vocabula complura primum suo loco, vitiose nonnumquam,
exarata, deinde autem, parvo spatio interiecto, prave repetita
sint, quod hic factum esse in voce ita puto. Conicio igitur:
„ita adulescens [ita] locutus est."

Perfacile autem i t a in is abire potuit.

16. Pro frumento, a Masinissa praebito, Romani ei régi
pecuniam miserant. „sumere itaque eos (sc. Romanos) de
se, non rogare aequom esse," regis filius in senatu ostendit.

Non d e s e, sed de suo legendum esse arbitror.

Continuo sequuntur: „neque emere ea ex fructibus agri
ab se dati, quae ibi proveniant."

Cum neque e a neque quae, quo recte referri possint,
habeant, Perizonii emendatione s i b i pro
ibi recepta, pro-
pono: „neque emere [ea] ex fructibus agri ab se dati,
qui
sibi proveniant."

17. „Cum iis mandatis a pâtre profectum postea consecutos
équités, qui devictam Macedoniam nuntiarent."

Pronomen reflexivum s e hac in sententia desiderari non
posse censeo, ut bene sciamus non iam pro pâtre filium,
ut in praecedentibus, sed ipsuin de se agere.

Facillime autem inter consecutos et équités
excidere potuit. Itaque legere volo: „consecutos
se équités."

XIV. 9. Alter Masinissae filius Misagenes, cum classe e
Macedonia rediens in Africam, Brundisium aeger delatus
erat,
„ad eum cum iisdem muneribus, quae data Romae
fratri eius erant, L. Stertinius quaestor Brundisium
missus" e.q.s.

Nomen Brundisium moleste abundare puto, hac de

-ocr page 90-

causa, quod quaestor ad eum (Misagenem sc.) missus esse
dicitur, quern B r u n d i s i i morari modo narratum est.
Expungatur igitur.

XVIII. 7. Cum in senatu de Macedoniae statu deliberatur,
in quattuor illam describi regiones placet, „et dimidium tributi,
quam quod regibus ferre soliti erant, populo Romano pendere."

Lectionem vulgatam Gronovius pravam putans (coll. h. 1.
C. XXVI. 14: „vectigal dimidium eius, quod regi pepen-
dissent" et C. XXIX. 4 ) voc.
quam delevit \'), quod utique
non ferendum mihi quoque videtur.

At non quam sed quequam in codice scriptum legitur,
qua de causa Harant quamque proposuit, cui regi-
on e m cogitatione addendum est.

Fieri autem potest, ut traditae litterae quequam alio inodo
interpretandae sint. Verba enim ferre soliti erant et
pendere non subiectum, quod dicitur, habent, quapropter
sub corrupta codicis scriptura
quequam id latere verisimile
est. Tum autem Harantii coniectura probari non potest, nam
enuntiati „quod regibus ferre soliti erant" vox r e g i o n i s
subiectum esse nequit.

Propono: „dimidium tributi Macedones, quod regibus
ferre soliti erant, populo Romano pendere."

XX. 2. Attalus, in senatum introductus, mandatis suis
expositis, „petiit, ut legatos mitteret ad eos (Gallos sc.),
quorum auctoritate ab armis avocarentur."

Permulti sunt loci, ubi de senatu in numéro plurali mentio
fit. Unum affere satis sit XLIV. 18. 2: „omnium primum a
senatu petiit, ut legatos in Macedoniam m i 11 e r e n t."

Quapropter hie quoque m it te re nt requiro.

5. Multae Romae adsunt legationes, inter quas et Rhodi-
orum, quae in primis omnium in se animos convertit „nam
cum primo in veste Candida visi essent, quod et gratulantis
decebat....." postea lugubrem vestem induerunt.

\') XXXV. 1. 2 lectio non constat.

-ocr page 91-

Citare Harantii verba (pag. 289) liceat: „haud facile verbuni
d e c e b a t subiecto carere potest; post e t excidit i d aut e a."

Hac in re cum eo facio, quod excidisse aliquid putandum
est, sed equidem
it a supplere velim: „quod et gratulantis
it a decebat."

Haec Harantii annotatio Zingerleio commemoranda fuerat.

XXI. 2. M.\' Iuventius Thalna praetor id agebat, ut Rhodiis
bellum indiceretur atque de ea re legem apud populum
tulerat. „rogationemque promulgaverat, ut Rhodiis bellum
indiceretur, et ex magistratibus eius anni deligerent, qui ad
id bellum cum classe mitteretur, se eum sperans futurum esse."

Quoniam indiceretur (passive ergo) Livius dixit, etiam
deligeretur exspectaveris, atque eum ita scripsisse puto.

Persaepe suffixum — ur aut omissum aut prave additum
esse res notissima est.

XXIII. 3. Rhodii in senatu crimina suae civitatis purgare
conantur. Si Perseus vicisset, ita argumentantur, quando eum
adiuvissemus, nos rogaret. „Causam fortasse diceremus apud
v i c t o r e m, quem ad modum apud vos dicimus."

Quasi populus Romanus non sit victor! Lege ergo: apud
victorem regem.

Cf. hoc capite ineunte: „si..... praemia petitum ad

victorem regem venissemus in Macedonian!, quid
tandem diceremus?"

C. XIX. 16.: „ad pedes victoris hostis prostratus."

XXV. 1. Tandem longae suae orationi finem Rhodii fece-
runt. „Secundum talem orationem universi rursus prociderunt
supplices ramosque oleae iactantes; tandem excitati curia
excesserunt."

Haec est Zingerlei recensio e Bootii coniectura. Lectio

autem vulgata haec est: „.....prociderunt ramosque oleae

supplices iactantes tandem excitati curia excesserunt."

Cum iis facio, qui hanc lectionem ideo non retinendam
censeant, quod rami ill! non a legatis excedentibus iactati

-ocr page 92-

sint; sententiam autem post iactantes incidendam esse,
mihi persuasum est.

Non vero verba ra mosque oleae et supplices inter
se traicienda esse existimo. Suspicari enim in promptu est
aliquid hie excidisse, cuius
que in ra mosque vestigium sit.

Collato autem loco, qui ést XXIX. 16. 6 (ubi etiam de
legatis cum ramis oleae agitur) : „ante tribunal cum f 1 e b i 1 i
vociferatione procubuerunt" ita fere locum nostrum
legendum esse censeo:
fientes ramosque oléae.

Deinde ne adiectivum supplices vitiose, sive potius
abundanter et ex annotatione interpretatoria ortum, traditum
sit metuo.

Sunt quidem complures loci ubi, cum de infulis ac vela-
mentis sermo est, vox s u p p 1 i c u m usurpatur, nusquam
vero, ut hie, explicationis gratia.

Locos, quos dico, afferre liceat.

XXIV. 30. 14: „Hippocrates atque Epicydes ramos oleae
ac velamenta alia s u p p 1 i c i u m porrigentes."

XXIX. 16. 6: „decern legati Locrensium,..... vela-
menta s u p p 1 i c i u m, ramos oleae.....porgentes."

XXXV. 34. 7. : „.....tenentes velamenta suppli-

c i u m."

Ceteris vero locis vox s u p p 1 e x ne additur quidem.

Nostri libri C. XXVI. 3: „omni multitudine cum infulis
obviam effusa."

XXV. 25. 6: „legati ..... cum infulis et velamentis

venerunt."

XLIV. 19. 7: „cum ramis oleae ingressi curiam",
quod insigne meae sententiae firmamentum iudico. \')

Quae cum ita sint vocem supplices eiciendam esse puto

atque totum locum hunc in modum recensendum: „.....

universi rursus prociderunt fientes ramosque oleae
iactantes; tandem excitati e.q.s."

XXVII. 6. Aemilius Paulus per Graeciam iter faciens
„Delphos petit, inclitum oraculum."

\') Praeterea vid. XXXVI. 20. 1; XXXVII. 28. 1.

-ocr page 93-

Cuinam scribere se Livius putabat, si revera hoc scripsit?
Verba
inclitum oraculum, emblema apertum, reddas magistello,
qui in margine ea primum adscripsit, unde in textum
immigrarunt.

8. „Lebadiae quoque templum Iovis Trophonii adit: ibi

cum vidisset os specus, ....., sacrificio Iovi Hercynnaeque

facto, quorum ibi templum est, Chalcidem.....descendit".

Modo narrantem nobis Livium audivimus Lebadiae templum
Iovis Trophonii esse; non necesse est igitur rursus dicatur
ibi templum esse Iovis atque Hercynnae.

Aut igitur delendum est adverbium ibi aut fortasse corri-
gendum
id ; et sane saepe inter se litterae b et d confusae sunt.

9. „A Chalcide Aulidem traicit..... portum inclitum

statione quondam mille navium Agamemnoniae classis,
Dianaeque templum."

Iam compluries a criticis monitum est, non recte hunc
locum in codice servatum esse, nam nil est:
traicit Dianae
templum.
Kreyssigii vero coniectura t e m p 1 o displicet, nam
portus ille non
templo inclitus est.

Addendum igitur est verbum, quod propter litterarum
similitudinem facile oinitti potuit et apud Livium alibi quoque
occurrit: Dianaeque templum
contemplatur.

XXVIII. 2. Corinthum quoque Aemilius adit, „urbs erat
tunc praeclara ante excidium."

Reseca putidum interpretamentum ante excidium, in margine
adscriptum ab aliquo qui vocem tunc explicare vellet.

-ocr page 94-

quid esset, defertur....." potius scripserim: „turba ei

Aetolorum occurrit."

XXXI. 1. „Maeedoniae formula dicta, cum leges quoque
se daturum ostendisset, Aetoli deinde citati".

Madvig (Em. L. p. 735) animadvertit quidem verbum
ostendisset suo carere subiecto, defendit vero lectionem
traditam; mihi autem cum ab eo persuasum non sit, veri-
simile puto ante vocem Aetoli nomen
Aemilius excidisse.

11. Achaei nonnulli edicto a legatis duobus praesentibus
evocantur, ut Romam ad causam dicendam se c»nferant.
„altera, cur praesentes evocarent, causa erat, quod ..... in
Achaeis caecum erat crimen nullis eorum litteris inventis".

Scribendum est, nisi me fallunt omnia : i n Ac ha eo s.

XXXII. 3. In altero Macedonum concilio ab Aemilio

convocato „nomina.....sunt recitata principum Macedonum,

quos cum liberis maioribus quam quindecim annos natis
praecedere in Italiam placeret".

Quid praecedere significet neque ego intellego neque
a commentatoribus explicatur. Non tarnen dubitans quin
vitiosum sit, propono
decedere.

Comparari potest e Livio XXVI. 2. 14: ,,ne prius inde
demittatur (exercitus sc.) quam hostis ex Italia decesserit".

-ocr page 95-

superque voce usus continetur, cuius vocabuli glossa
habenda est.

XXXIII. 5. „spectaculo fuit ei, quae venerat, turbae____

praeda Macedonica omnis, utviseretur, exposita,statuarum

et vasorum ex auro et argento et aere et ebore factorum
ingenti cura in e a regia, ut non in praesentem modo
speciem, qualibus referta regia Alexandreae erat, sed in
perpetuum usum forent."

Voculae in ea regia e sequentibus verbis: „qualibus referta
regia Alexandreae erat" ortae esse mihi videntur. Nam quo
modo Livius ea regia scribere potuit, cum de regia nondum
quidquam dixerit? In contextam orationem a margine irrep-
serunt, ubi nescioquis verba adscripsit, ut quo loco res
factae essent lectorem edoceret.

XXXIV. 5 sqq. Omnes Epiri urbes uno eodemque die diripien-
dae militibus traduntur. „tantaque praeda fuit, ut in equitem
quadringeni denarii, peditibus duceni dividerentur, centum
quinquaginta milia capitum humanorum abducerentur. muri
deinde direptarum urbiuin diruti sunt; ea fuere oppida circa
septuaginta."

Iain finitain esse narrationem urbium direptarum putaveris,
nam quam magna praeda fuerit, quanta cuique summa
pecuniae militi data sit, qui urbium finis fuerit, audivimus.
Sed necopinantes nos ita textus traditus deprehendit: „vendita
praeda omnis, inde ea summa militi numerata est."

Fac necesse sit sciamus praedam illam omnem veniisse,
unde militibus sua praedae pars distribui posset, alio saltern
loco hoc relatum exspectaveris. Plane autem abundat inepta
ilia narratiuncula
inde ea summa militi numerata est, quae
ludi magistellum potius quam historiarum scriptorein decet.

Hisce rebus reputatis quin verba, modo a me denotata,
uncinis includenda sint, vix ac ne vix quidem dubito.

XXXVII. 5. Servilius in contione exponit Serviuin Galbain
non nobili atque honesta ratione egisse, quippe quem non
Aemilii triumpho obtrectare oporteret, sed potius triumpho

-ocr page 96-

habito diem ei dieere. „ita et pretium recte facti triumphum
haberet L. Paulus pro egregie bello gesto, et poenam, si
quid et vetere gloria sua et nova indignum fecisset."

Vocabulum triumphum in hoc contextu moleste
abundare mihi videtur, nam huius sententiae partes quam
artissime inter se cohaerere mihi persuasum est. Sic
pretium et poenam inter se opponuntur, atque pro

egregie bello gesto et si quid.....indignum

fecisset.

Cum autem voci poenam, quaenam ilia futura sit, non
addatur, sic ne voci quidem pretium addi oportet quo
praemio Aemilius afficiendus sit.

Atque quandoquidem in hac contione nihil nisi triumphus
agitatur, hanc quoque ob causam hic ne exspectamus quidem
eius mentionem. Itaque in marginem hoc vocabulum rele-
gandum esse censeo.

Praeterea in verbis recte facti haereo. Cum iam satis
enuntiato pro egregie bello gesto certiores facti
simus, quae res remuneranda sit, non necesse est pleonastice
haec verba per ilia explicentur.

Vocabula igitur recte facti triumphum ad unum omnia
abesse maluerim.

10. Deinde Servilius disserit quae iusta crimina milites
in Aemilium, imperatorem suum, conferre possint, inter quae
et hoc enumerandum est: „cum te praeda partienda locupletein
facere posset, pecuniam regiam translaturus in triumpho
est et in aerarium laturus."

Immo, nondum illam milites ditandi occasionem Aemilius
amisit et adhuc eos locupletes facere potest. Quocirca
p os sit scribamus.

XXXIX. 16. Fortem se semper militem fuisse Servilius
gloriatur: „ego ter et viciens cum hoste provocato
pugnavi."

Ita ex Hertzii coniectura Zingerle locum recensuit pro
codicis manifesto depravata lectione
per provocatio, quam ed.
Bas. 1531 in per provocationem mutaverat.

-ocr page 97-

Equidem suspicor sub litteris per latere p. r. (i. e. populi
Romani) et emendandum: „cum hoste
populi Romani
e
provocation e pugnavi."

Ad hanc dicendi formam conferatur Veil. Pat. I. 12: „ex
provocatione hostem interemit." \')

XL. 3. De magnis Macedoniae opibus agitur, quae post
bellum demum a Philippo cum Romanis gestum coacervatae
erant. „itaque admodum inops pecuniae Philippus, Per-
seus contra praedives bellare cum Romanis coepit".

Vocem pecuniae adiectivo inops additam esse non
possum non mirari. Nam primum haec copulatio hie tantum
invenitur. Deinde ne ulla quidem de huius adiectivi signifi-
catione relinquitur dubitatio. Denique substantivum pecu-
niae plane abundat, in mediis enim rebus nummariis hie
versamur.

Quapropter verisimile existimo e inargine substantivum
pecuniae hue irrepsisse.

6. „Sed non Perseus tantum per illos dies documentum
humanorum casuum fuit, in catenis ante currum victoris
ducis per urbem hostium ductus,- sed etiam victor Paulus".

Collato loco qui est infra Cap. XL1II. 6: „ante currum
ducti Gentius rex e. q. s." dubito an voces
victoris ducis
glossa habendae sint.

XLII. 12. „Naves regiae captae de Macedonibus, invisi-
tatae ante inagnitudinis, in campo Martio subductae sunt".

Non recte hoc latine dictum esse, sed, si verbum integrum
traditum sit, accusativum in c a m p u m M a r t i u m posci
Wesenberg vidit.

Ego vero alibi atque Wesenberg vitium in hoc enuntiato
latere puto, ablativum igitur casum recte traditum esse.

Hie locus ita explicari solet ut naves illae ideo in campum
Martium subductae sint, ut in navalibus, quae ibi erant,

-ocr page 98-

reservarentur. Atque loci afferri quidem possunt, quibus
haec interpretatio stabiliatur.\')

Sed hie propter voces invisitatae ante magni-
t u d i n i s naves in campo Martio ut a populo spectarentur
stetisse puto.

Qua de causa sic legendum videtur: „in campo Martio
subductae
steterunt."

XLIII. 4. Anicii triumphus de Illyrico actus describitur.
„transtulit in t r i u m p h o multa militaria signa....."

Lectorem in medio versantem triuinpho rursus moneri
in triumpho omnia ilia translata esse, opus non esse,
immo molestissimum videtur.

Optime ad nostrum locum haec exempla afferri possunt:

XLI. 7. 2 (de triumpho Sempronii Gracchi): „XL milia
pondo argenti Ti. Gracchus transtulit."

XL. 59. 2 (de Q. Fulvii triumpho): „armorum hostilium
magnam vim transtulit".

Prorsus vero aliter res se habet supra Cap. XXXVII. 10:
„pecuniam regiam translaturus in triumpho est", ubi
in illo contextu turn primum de triumpho oratio est.

Quae cum ita sint, vocabula in triumpho eicienda existimo.

\') Liv. III. 26. 8. VIII. 14. 12. XL. 51. 6.

-ocr page 99-

THESES.

i.

Aristoph. Lysistr. vs. 368:

ovk ëtrr àvvip l&ùptTrfàov (ro(pcôrspoç 7roivjrviç.
Legendum est: koivitov.

ii;

Id. Av. vs. 410 sqq. :

TV%V\\ Sè 7T0l0i XOftl-
Z,£l 7T0T CiVTù} 7Tp0Ç 0p-

vfàuç ÈXSeïv ;

Cum Herwerdeno xïSav potius pro èxBsîv quain cum
Leeuwenio legendum esse existimo.

III.

Ibid. vs. 546 sqq.
E multis coniecturis ad hune locum prolatis Blaydesii pro-
positum
{àvotàeïv cep\'...... oùx âxvvitru) optimum videtur.

IV.

Aristoph. Av. vs. 967 explicandus est e vs. 970.

V.

Plat. Phaedr. 249 D: Vocabula tipviïoç hlxyv delenda sunt.

VI.

Soph. Trach. vs. 1118 sq.:

doç fj-oi treavrôv, [A>] toito-jtov, ùç Sxkv/ii
àvcopyoç.
Emendandum est: Sôtropyo v.

-ocr page 100-

Eurip. Suppl. vs. 561 sqq. :

où ya,p 7T0T sit; "EAA>jj/a;ç è%oitâi!]<TSTXt
cbç eiç è\'ft ètâùv koû ttôXiv IIxvàlovoç
vôfioç
zctXocibq àxifzo\'vav StsCpBccpvi.
Post vs. 562 versum unum vel plures excidisse censeo.

VIII.

Ibid. vs. 1070 sq.:

KXi dv, TtOipEÏTC&l ffCO[JC,X, (TOI [xh 0V (plXoV,
Vj[JLÏV Sè XXI TùJl Çjv[A7TVp0V[A£VWl 7T0tT£l.

Corrigendum puto cp l A « ç.

IX.

Schol. Soph. Trach. vs. 1228:

Pro Séfievoç emendetur x t S 6 p e v o <;.

X.

Suet. Vespas. 7: „Auetoritas et quasi maiestas quaedam ut
scilicet inopinato et adhuc novo principi deerat."

Ordo verborum ita est invertendus ut legatur: novo
adhuc principi.

XI.

Id. Tit. 7: „praeter saevitiam suspecta in eo etiam luxuria

erat____; nec minus libido; suspecta rapacitas....."

Legendum esse censeo: „suspecta etiam rapacitas".

XII.

Id. Domit. 8: „incesta Vestalium virginum, a pâtre quoque
suo et fratre neglecta, varie ac severe coercuit."

Ita hune locum recensendum existimo: „incesta Vestalium
virginum quoque, a pâtre suo e. q. s."

XIII.

Curt. Ruf. V. 2. 16: „Rex Persidis finem aditurus Susa urbem
Archelao et praesidium III milium tradidit; Xenophilo arcis

-ocr page 101-

cura mandata est mille Macedonum aetate gravibus praesi-
dere arcis custodiae iussis."

In hisce emendandum est; praesidio.

XIV.

Codex Vindobonensis Latinus 15, quo T. Livi libri XLI—XLV
continentur, ab archetypo cursivis litteris exarato originem
ducere videtur.

XV.

Ed. Meyer (Gesch. d. Altert. V. p. 238) de numéro navium,
quae pugnae ad Cnidum factae interfuerunt, non recte
statuit, numéros a Diodoro (XIV. 83) traditos non modo
Xenophonteis repugnare, sed iis quoque, quos Diodorus
prius indicasset.

XVI.

Ed. Meyer (1.1. 377) perperam iudicat, Sphodriam sine dubio
in Piraeum impetum fecisse (ineunte vere a\' 378 a. C. n.)
si non imperantibus, at clam assentientibus principibus
Spartanorum viris.

XVII.

Octavianus in Cleopatrae morte voluntaria conivit.

-ocr page 102-
-ocr page 103-
-ocr page 104-
-ocr page 105-
-ocr page 106-