)
/jlJAtomCO -pMplolopCÂ,
suLPJce, C< t. ÀwTëwJy?
MBUMA
-ocr page 2- -ocr page 3-D E
DISQUISITIO ANATOMICOHPHYSIOLOGICA
PECULIAR! ARTERIA RUM EXTREMITÄT! TM, IN NONNULLIS
AKIMALÏBUS , DISPOSITIONS,
/F. V R O L I h\\
MVd. Doet. l\'Mur. S ooi et. S ci e n t. S o c i o.
disquisitio anatomico-physiologica ,
PECLLIARI ARTERIARUM EXTREMITÄT UM, IN NONNULLIS
AMMALI Iii 8, DISPOSITIONEN
AUCTORE
Med. Do c t.
CUM 3 T ABULIS AENEIS.
----——
AM STE L OD AMI,
APUD G. G. SULPKE.
MDCCCXXVI.
■j. v \\\'
•./> * v, nousitT
Wu \\ \'
vv <c>
V R O L I K,
Plur. Societ. Scient. Socio.
DISQUISITIO ANATOMICO-PHYSIOLOGICA,
DE
PECÜLIARI ARTERIARUM EXTREMITATÜM, IN NONNULLIS
ANIMALIBUS, DISPOSITIONS,
Quamquam raulta eorum, quae dissectio nobis in animalium corporibus offert, ad
generalem omnibus communem normam reduci possunt, nonnulla tamen quibusdam
tantum animalibus videntur propria. Eju« generis sunt ossa marsupialia in Didelphidi-
bus, prolongatio tibiae in processum patellaeformem in Colymbis, petiolus, cui ocuius
insidet, in Squalls, alia; quibus tamen non addo, quae a norma yulgari quandoque
recedere solent, vasa sanguifera. Nam etiamsi lusus, qui vulgo dicuntur, in eorum
decursu non sint infiniti, sed aberratio certas leges sequi videatur, vasorum tamen dis-
tribute, quae non in omnibus ejusdem speciei animalibus, est eadem, naturalis dici
nequit. Si vero in nonnullis vasa semper eodem modo a communi deflectantur cursu,
eorum divisio ac distributio tunc naturales dici posse merito videntur. Singularis ejus-
modi vasorum distributionis observationem debemus clar: Carlisle. In Bradjpis
nempe, Lemuribusque tardigrado et gracïli cultro anatomico subjectis, truncos arte-
riarum extremitatum in plurimos ramos dissolvi vidit, illudque anno 1800 jam anno-
tavit. Alii véro deinde simili proposito disquisitiones anatomicas instituentes, non tamen
eandem plane divisionem observarunt, imo vero earn adesse negarunt; quae opinionum
dissensio me impulit, ut in Bradjpis, aliisque animalibus investigarem, utrum haec
\\
a
divisio vasorum reyera locum haberet nee ne. Consiiium illud cum viro doctissimo
mihique amicissimo schroeder van der kolk communicavi, ilium paratum inveni, qui
dissectionibus adesset, meque consiliis, experientiaque suis juvaret. Opus itaque junctis
viribus incepimus, quod tamen solus deinde ad fmem perduxi, cum vir doctissimus
mox aliis negotiis ab eo dis trailer etur.
Qui leviter et prima vice Bradyporum habitum externum considérât, oculos a misera
illorum difformitate avertere fere cogitur. Caput truncatum, sensus minus perfecti, ros-
trum pro parte edentulum, disparilitas extremiîatum, ingressus difficult as, liaec omnia eo
fere faciunt ut naturam invidiae erga haec animalia accuset, quae ad trahendam vitam
infelicem condemnata censet. Quodsi vero accuratius eorum partes consideret, in illis
eandem naturae sapieotiam atque in caeteris. animalibus animadverdt, omniaque, quae
antea infelicis sortis causae esse videbantur., yitae generi, victui, moribus egregie apta
videt. Animal in nemorosis Americae sylvis elegit, in quibus arbores sibi ita sunt
propinquae, ut facile ex una in alteram tendat, nec tamen terram attingat. (a)
Corporis quippe fabrica vix sinit, ut quadrupedum more incedat, ad adsccnsum vero
egregie est disposita. Exîremitaîes enim unguibus incurvatis, unciformibus sunt instruc-
tae , quibus se arborum ramis affigat ; anteriores posterioribus multo sunt longiores, quo
(a) Ut patet ex observationibus m. gAimard Voyage autour du monde par M. louis de freycinet. Zoologie par
m, m. Quoi et gaïmard. Paris 1824. p. 17«
»Comme il se plait dans les endroits sombres, ceux qui connoissent les forêts d\'Amérique , savent qu\'il doit lui
»être très facile de passer d\'un arbre à l\'autre , sans aller à terre, où iî auroit beaucoup de peine à cheminer."
Cf. et. ch. watertoïî, Wandering\'sin Soutb America the nordwest of the united staïes in the years 1812, 1816, 1820
and 1824» London 1825 , cujus excerpta in Notizen aus dem Gebiete der Natur- und Heilkunde No. 256.
Band 11 , ubi haec :
»Das Faulthier im wilden Zustande bringt sein ganzes Leben auf den Baumen zu, und verlast sie nie ausser
»durch Gewalt, oder einen Zufall dazu gezwungen."
facilius partem corporis posticam seu inferiorem surstim trahat; caput denique est
breve et Collum longum, quo facilius corpus erigat. Structuram internam spectantes,
etiam in liac omnia similiter ad yitae genus optime disposita deprehendimus. Intestina
quidem, cerebrum, caeteraque Organa, quippe curis virorum illustrissimorum cuvier ,
meckel, baer, tiedemann satis nota, hie mittimus. De solis vasis sanguiferis praesertim
extremitatum videamus; quorum conditionem, quo melius cognoscerem, arterias extremi-
latum superiorum ac inferiorum trium foetuum Brady-pi triclactyli {Tuii), diu spin tu
villi conservatorum, mercurio implevi, et impletione satis feliciter succedente, sequentia
observavi.
drteria axillaris, ubi in partem superiorem humeri pervenit, primum in très ramos
majores separator, quorum duo rursus in multos minores ramusculos abeunt , anastomo-
sibus invicem junctos, et ita plexum vasorum formantes, qui vaginae adinstar, ramum
alteram majorem circumdat; hie itaque in centro plexus continuatur; et ex eo infra
plicam cubiti exsurgens, nullisque ibi vasis circumdatus, ad raanum ejusque digitos
tendit et arteriam radialem refert; arteria vero ulnaris magis interiora versus, ex
ramorum fasciculo a plexu dimisso, oritur. Plexus hicce arteriosus, solita ratione a
plexu nervorum braehiali comitatur et in parte superiore brachii a nervo ulnari per-
foratur (a).
Simili ratione arteria iliaca (Tab. I. fig. i.) mox infra arteriae aortae bifurcationem in
ramum majorem et aliquot ramos minores, qui primum circumdant, dividitur. Plexus
itaque prodticitur, ex multis ramis tenuibus, paralelis, anastomosibus variis invicem
junctis, compositus, qui in femore inter musculum sartorium et tricipitem decurrit. In
media circiter femoris parte ramus major (a), qui in ejus centro continuatur, ex eo rursus
prodit, et nullis ramusculis circumdatus, inferiora versus descendit. Plexus (b) vero lbi
non cessât, sed ad cavitatem popliteam tendit, ibique duos dimittit ramos, (c, d.) qui in ramum
communem (e) abeuntes, cum ramo majore supra dicto conjunguntiif et ita truncum com-
(a) Ne hujus libelli sumlus nirnis augereatur, iconem extremitatis superioris Bradypi oraisi.
-ocr page 10-munem (f), arteriam tibialem posticam, inferiora versus descendéntem, formant. Praeterea
in pelveos cavitate duo alii oriuntur plexus, alter ex arteria iliaca interna seu hypo-
gastrica, alter ex sacra media. Constant hi ex infmito numero ramusculorum serpen ti-
li orum , quibus tota facies posterior pelveos quasi repletur.
In foetu Bradypi didactyli (/\' Unaii) eandem vasorum impletionem repetii, in illoque
similem sed paulo minorem observa vi arteriaruin clivisionem.
Gum his nequaquam conveniunt, quae de hac vasorum divisione habent viri docti.-
Illustr. Carlisle, (a) qui primus illam in Brady pis, Lemuribusque tardigrado et gracili
observavit et iconibus illustravit 3 nec tarnen ramum majorem, quem in centro plexus
continuari vidimus, nec plexus ab arteriis hypogastrica et sacra media formatos, decrip-
sit. J. f, meckel (b) et baer (c) verbo tantum observationem viri doctissimi confirmarunt.
III. cüviER rem duplici ratione exposuit. In opere seil. Règne animal divisé d\'après
son organisation, memorat arterias extremitatum in Brady pis, primo in ramos dissolvi,
qui postea in truncum communem coeunt (J); et in altero opere leç. d\'anat. compar.
statuit arteriam axillarem Bradyporum, muitos dare ramos, anastomosibus invicem
junctos et ita circa ramum praecipuum, plexum seu vaginam cylindricam formantes,
ex qua rami parvi musculares oriuntur (<?), Doct. gaimard truncos arteriarum bra-
cliialis et cruralis tantum multis tenuibus ramiisculis circumdari affirmat, tamen adji-
ciens, impletionem vasorum navigando factam, neque proînde satis recte curatam
(a) Cf. Account of a peculiarity in the distribution of the arteries sent to the limbs of slow moving Animals,
together with some other similar facts. In a letter from M*. ahthohy Carlisle surgeon to John symmohs Esq. TRS.
in Philosoph. Transact, of the royal soc. of Loudon for the year 1800 p. I. p. 98.
(5) Cf. 3, F. Meckel, Beytrâge zur vergleichenden Anatomie. Leipzig 1811. 2 B. 1 H. p. 129.
(c) Cf. baer j Beytrag zur Kenntniss yom Bau des dreizehigen Faulthiers, in Meckel\'s Archiv 8 B. 2 St. Halle i8a3.
(d) Vid. 1, c. Tom I. p. 216. note.
« M. Carlisle , a observe que les arteres des membres commencent par se diviser en une infinité de ramuscules, qui
»se réunissent ensuite en un tronc, d\'où partent les branches ordinaires."
(e) Vid. ]. c. Tom. IV. p. a5a.
»Des que l\'axillaire des paresseux a atteint l\'humérus, elle fournit un grand nombre de rameaux, qui-
» s\'anastomosent entre eux , et forment autour de la branche principale (la brachiale), un plexus épais ramassé en
»un faisceau cylindrique, duquel partent les petits rameaux, qui yont aux muscles.
fuisse (a). Ulterius quam doctis. gaimard processit celeb, oken. Quum vero Observationen!
doctiss. gaimard verisimiliter tantum ex diariis cognovisset vir clarissimus, in quibus
non integra sed truncata promulgata fuerat (Z>), non mirum est, ilium perversam inde
deduxisse conclusionem. Affirmavit nempe huic auctoritati fidens, vasa sanguifera in
Bradjpis nihil peculiare ofFerre, dictam arteriarum divisionem in illis locum non habere
et quae de hac dicta fuerant, tantum exinde originem duxisse, quod viri docti
Bradypwri cum Lemure tardigrado confuderint (c). Quid autem yirum clarissimum
ad postremam hanc sententiam amplectendam impulerit, non video; quum vero, iis, quae
supra diximus, satis refutata videatur, earn jam mittimus. Quod autem caeteras virorum
celeberrimorum sententias attinet, ex siipra dictis et icone nostra (Tab. I, fig. i.) jam
satis patet, eas uniyersas saltern veras non esse> itaque statui debere , arterias extremitatuin
in ramos minores et ramum majorem separari, et hunc a primis ita circumdari, ut in
eorum centro sit positus, ex quo, inferiora versus, simplex rursus prodit.
(a) Cf. gaimard, 1. c. note pag. 17.
«Dans une injection que nous fîmes à la mer et que le mouvement du navire rendit imparfaite, nous ne vîmes
» point dans le système sanguin les particularités dont parle m. carlisle, etc. etc.
»L\'aorte descendante se divisoit, comme à l\'ordinaire, pour donner naissance aux crurales etc., tandis que de
»sa partie supérieure partoient naturellement les sousclavières, d\'où naissent les brachiales, etc.
»Seulement nous remarquâmes une foule de petits vaisseaux delie\'s, pénétrés par l\'injection, accompagnant le
» tronc des artères crurales et brachiales."
Cf. et Note- sur Je paresseux Ai dos brûlé par m. gaimard , journ. de Phys. et de Chemie. Jany. 1822. T. XCIV.
p. 389—391. Paris.
(b) Exemplo sit diarium gallicum Bulletin général et universel des annonces et des nouvelles scientifiques publié
par M. le Bar°n de Ferussac. Paris i8a3. Tom. II. p. 57. Note sur le parésseux, Ai dos brûlé, ubi dicitur;
»l\'injection quoique imparfaite, des vaisseaux cruraux et brachiaux, a prouvé à m. gaimard qu\'ils sont conformés
» comme ceux des autres mammifères, et qu\'ils ne présentent point la subdivision extrême que M. carlisle,
» a observé dans ceux du Loris paresseux du Bengale ou Nycticebe."
(c) Cf. Beschreibung und Zergliederung eir -s Fötus von Bradypus torquatus von Herrn Prof. oken; in Beiträge
zur Naturgeschichte von Brasilien von maximilian, Prinsen zu Wied. Weimar 1826. Band. II. p. 496; »Um die
»Armgefässe zu untersuchen, wurden Versuche zum einspritzen gemacht, die aber, da er bereits lange im Brannt-
»wein gelegen, nicht gelangen. TJebrigens weiss man hinlänglich, das die Meinung von den vertheilten Armgefassen
»nur auf einer Verwechselung mit dem Lemur tardigradus beruhte. Auch hat gaimard wirklich gezeigt, das bei\'m
»Faulthier diese Vertheilung nicht statt findet." Sane deplorandum impletionem vasorum extremitatum ill. okeit
non successisse ; si illam mercurio teulasset, non dubito, quin eadem ratione ac nos plexum arteriosum mercurio
turgeatem vidisset.
Videamus jam, utrum in animalibus affinibus similis vasorum disiribtUto invematur.
Si animal tarn vitae genere quam corporis habitu Bradypo simile quaeras, quasi sponte
se Myrmecophaga didactyla offert. Docent enim pedes , qui Bradyporum pedibus
similes, atque hinc minus quidem ad ingressum, ad adscensum vero optime sunt
dispositi; docent etiam ungues nnciformes, caudaque prehensilis, arbores praecipua
liujus animalis esse habitacula (a). In truncorum seil, locis excayatis, insecta, praesertim
formicas quaerit, quas ut melius prehendere possit, lingua extensili, peculiaribus mus-
culis mobili, est praeditum. Ex magna hac, quae quoad habilum externum et vitae genus
inter hoc illudque, quod supra commemoravimus animal, existit analogia, de simili
vasorum extremitatum divisione jam a priori conjecturam cepi • quam opinionem deinde
experientia confirmatam vidi. Myrmecophagam didactylam diu spiritu vini conserva-
tam, dissecui, vasa mercurio implevi et similia atque in Brady pis observavi.
-Arlerict axillaris (Tab. 1. fig. 2.) primo in très yel quatuor ramos majores separatur,
ex quibus alii minores, anastomosibus invicem et cum prioribus juncti, exsurgunt,
unde plexus vasorum formatur , qui inferiora versus descendens, ad plicam cubiti ex-
ten ditur, ibique in duos fasciculos, arieriam radialem et ulnarem referentes , separa-
tur , inter quos etiam alter exoritur ramus, qui ad musculos antibracliii sese vertit.
^irteria vero ulnar is, nervum medianum per canalein condyli interni non comitatur,
sed hie solus per ilium transit.
^drteria iliaca externa (Tab. I. fig. 3.) ad pelveos marginem, primo très ramos
majores dimittit, ex quibus alii minores exsurgunt, qui invicem et cum majoribus
anastomosibus variis juncti, plexum formant, inferiora versus tendentem. Ubi hicee ad
(a) Cf. hac de re btjffon , Hist. Nat. generale et particulière; Aux deux ponts 1787. p. 88.
„ Les pieds (du fourmilier à deux doigts) ne sont pas faits pour marcher, mais pour grimper et pour saisir , iî
» monte sur les arbres et se suspend aux branches , par l\'extremité de sa queue.\'\'
Et infra. p. 97.
.................. dans cette situation, ils balancent leur corps, approchent -leur museau des trous et des
„creux d\'arbres, ils y insinuent leur longue langue et la retirent ensuite brusquement, pour avaler les insectes,
» qu\'elle a ramassas."
mediam fere femoris partem pervenit, bifurcatur; pars seil: altera externa ,(a.a.) ad superficiem
femoris supra museulos decurrit, altera interna (b.b), infra priorem sita, profundius inter hos
penetrat. Prior, paucis ramis in superficiem genu dimissis, inferiora versus ad partem
anticam tibiae extenditur et in hujus parte superiore in duos dividitur, fasciculos, inter-
vallo distinetos et inferioi\'aversus descendentes. Altera varios dimittit ramos in cavil,a-
tem popliteam et arteriae tibiali posticae originem dat. Ex arteria sacra media, etiam
miilti oriuntur rami tenues, paraleli, plexum alterum (c) formantes, qui inferiora versus
per canalem, a vertebrarum caudalium apophysibus inferioribus formatum, transit. Vena
cruralis ad partem externam plexus decurrit et tela cellulosa intime cum illo eohae-
ret (a). Simili tela etiam rami plexus invicem connectuntur.
Omnino est notandum, tarn in extremitate superiore quam in inferiore hujus animalis,
ramum majorem in centro plexus non continuari, sed arterias ipsas in multos quasi ramos,
plexum formantes, dissolvi, quo nomine Myrmecophaga longe diversa est a Bradypis.
Quum plexus hos arteriosos detegerem, me primum eos invenisse opinabar; deinde vero
similem observationem jam a clar. j. f. meckel , viro in anatomicis summo, factam fuisse
vidi (b). Cur non tarnen pulpito premendam meain descriptionem censuerim, causa erat
duplex; prima , quod rem icone illustrassem, quod omisit meckelius, secunda, quod plexum
caudalem non praeeipue a vena, quemadmodem voluit vir clariss., sed ab arteria sacra
media formari observassem (c).
Magnam etiam cum Bradypis referunt similitudinem Lemur tardigradus et gracilis ;
eornm extremitales enim vix ad ingressum aptae ad arborum adscensum praeeipue sunt
(a) Venam cruraleta in icone omisi, ne confusio oriretur.
(&) Cf. Anatomie des zweizeiligen Ameisenfressers von j. f. meckel in Deutsches Archiv für die Physiologie.
Halle und Berlin 1819. p. 60.
(c) Cf. p. 61. «Diese Anordnung ist sogar beim Ameisenfresser noch weiter ausgebildet als bei den Thieren,
» wo sie früher bekannt war , sofern auch die grossen Schwanzgefasse sie , und noch deutlicher darbieten. Hier
i) aber scheint sie vorzugweize dem Venensystem anzugehören , indem die Schwansblutader wenigstens weit
»stärker und ganz zerfällt, während der Stamm der Pulsader sich zum Theil unzerfallen durch die Länge des
» Schwanzes eistreckt."
conformatae, integramque corpus ad vitam in arboribus peragendam est disposkmn. Iß
Lemure tardigrado similera arteriarum divisionem atque in Brady pis observa vit ill. Carlisle«
De Lemure gracili paucis tantum verbis adjicit, ejus systema arteriosum esse simile
illis animalium mox descriptorum [a) \\ ego vero nuperrime Lemurem gracilem dissecui et
in distributione vasorum extremitatum, multa notatu digna et a Carlisle omissa inveni.
^drteria axillaris (Tab. II. a.) in parte superiore ossis humeri, in multos dividitur ramos
paralelos, tela cellulosa invicem conjunctos et ita plexum formantes, qui inferiora versus
tendit, et in canalem condyli interni pénétrât; ibi in arteriam ulnarem et radialem
finditur, quae ex ejus apertura inferiore exeunt et solita ratione decurrunt.
\\Arleria aorta (Tab. II. b.) in parte superiore abdominis, mox infra reries hinc ad se-
cundam vertebram lumbalem et multo altius quam in caeteris bifurcatur ; arteriae vero
iliacae, mox infra earum originem in mullos abeunt ramos, paralelos, etiam invicem
tela cellulosa cohaerentes. Unde in utroque latere plexus oritur iliacus, supra mus-
culum psoas longissimum decurrens. Continuatur ille in femore, et aliquot ramis in
musculos dimissis, in cavitate poplitea, in solitos finditur ramos, etiam solita ratione
decurrentes. ^Lrteria sacra media similem plexum format, inferiora versus ad pelveos
cavitatem tendentem. Venae iliacae primo a plexubus iliacis sunt tectae, dein superiora
versus in venam cavam abdominalem abeunt.
Haec alta arteriarum iliacarum origo, de qua non loquitur ill. Carlisle, debetur ma-
jori distantiae, quae in hocce animali inter thoracem et pelvin, locum habet, quaeque
a numéro majore vertebrarum lumbalium pendet; quippe quarum non quatuor aut
quinque, ut in plerisque mammalibus, sed novem reperiuntur.
Non potest inutilis videri investigatio, an in specie affxni, Lemure Spectro seu Tarsio,
eadem observetur vasorum divisio. Nam hujus quoque animalis habitus, extremitatum
(a) Cf. Carlisle 1c. pag. 100, qui de Lemure gracili nil nisi sequentia profert.
,> The Lemur Loris was next examined, and its arterial system was found to ressemble those already described}
but, as the animal had been preserved in very strong spirit, the vessels were so corrugated as not to admit
of injection."
forma, tarsorum longitudo (quae tarsos longos avium nobis in memoriam revocat), satis
indicant naturam illud ad arborum adscensum conformasse. Truncum itaque abdomi-
nalem aortae hujus animalis meicario implevi, quo facto mox infra arteriarum iliaca-
rum bifurcationem, plexum adesse vidi (Tab. I fig. 4). Constat hic ex paucis tantum ramis,
decurrit supra musculum psoam magnum, et ubi ad marginem pelveos pervenit, très
dimittitramos, qui in musculum gracilem et tricipitem dispertiuntur ; hinc , graciîior factus ,
juxta marginem internum musculi sartorii decurrit, et in parte superiore femoris duos
dimittitramos (a, a.), venae crurali anastomosi junctos; dein inferiora versus lendit , et ad
mediam tibiae partem, ramo posteriori originem praebet; deinde vero in pedem ejusque
digitos abit. ^irteria sacra media (b.), etiam in aliquot ramos, plexum formantes, est
divisa. Caeterum lam de Lemure gracili, quam de Lemure spectro} eadem valet observatio ,
quam jam in Myrmecophaga didactyla notavimus, seil, ranium majorem in centro
plexus non continuari, sed hunc ex divisione arteriae in multos ramos paralelos
formari.
Otnnino vero in Lemure spectro est notanda communicatio sanguinis arteriosi cum
venoso, quam per duos ramos (a, a.) e plexu arterioso in venam fieri vidimus. Haec distincte
per impletionem apparaît. Hydrargyrum enim, per aortam in plexum arteriosum pro-
pulsum, illumque implens, per venam cavam redibat. Confirmatur inde sententia illorum,
qui immediatam communicationem inter arterias et venas adesse statueront. Quales
fuerunt, ut caeteros miitarnus, Johannes riolanus, qui, post sanatum aneurysma, ramos
venosos se transversim arteriae inserere statuit, et marc, malpighius, qui, eontinuitatem
arteriarum in venas, microscopii ope, in ranae vesica urinaria manifestissime vidit (a).
Herum que tamen haec communicatio inter ultimas radiculas arteriosas et primas venosas
fuit observata. An igitur etiam ab aliis inter partem superiorem arteriae et venae
(«) Cf. hac de re omnibus laudibus superior ale. hallerus in Elem. Physiol, corporis humani, Tom. I. pag. 2.
seqq. et opus nuperrime editum, Lehre vom Kreisläufe des Blutes, dargestellt von Dr. 1. heikricii oesterreicher.
Cornberg 1826. p. 10.
io
cruralis, quemadmodum in nostro specimine, fuerit inventa, affirmare non audeo j rem
potius novis observationibus illustrandam et explicandam relinquo.
Quomodo extremitates superiores sese habeant, ignoro; etenim cum cor profundius
in thorace esset situm neque, ut sceleton conservarem, costas secare liceret, arteriam
subclaviam et axillarem examinare non potui; arteriam vero brachialem indivisam rep-
peri. Observationem hanc, ideo praecipue hie notandam esse credidi, quod nesciam
an eadem ab alio ante me fuerit facta (a).
Cum dictis arteriae brachialis et cruralis plexubus, divisionem ramorum arteriosorum
in tibia Meleagridis gallopavonis comparant viri illustr. cuvier (b) et van der boon
mesch (c). De cujus comparationis pretio ut reete judicarem, materie ceracea rubra
arterias extremitatum inferiorum Melectgridis gallopavonis implevi et haec ob-
servavi : arteria cruralis 3 ubi ad fossam popliteam pervenit, et in arteriam pcpli-
tearn abiit, arcum describit, cujus pars convexa superiora, concava vero inferiora
respicit. Ex liujus arcus parte superiore ramus exsurgit (J), qui per fissuram inter
ossa tibiae et peronaei pénétrât, supra musculum peronaeum tertium inferiora versus
decurrit et ad musculum extensorem digitorum longum, quatuor dimittit ramos
rausculares (e), quibus dimissis, in duos abit ramos, quorum alter posteriora versus
tendit (ƒ) et ramos parvos musculo peronaeo longo dat; alter vero (g) ad mediam fere
(а) Omnino notandum, Lemures proprie dictos (Mails) hanc vasorum divisionem non offerre, illamque igitur solis
generibus Slenopi et Tarsio propriam esse. Ceîeb. saltern Meckel litteris ad me datis significavit, se apud Lemurem
rmngos , in vasorum extremitatum distributione nihil peculiare offendisse.
(б) Cf. ctJViER y leç. d\'anat. comp. Tom. IV. p. 271.
»La tibiale anterieure descend le long de la face antérieure du tibia, donne des rameaux aux muscles antérieurs
»de la jambe, et se divise quelquefois (dans le Dindon, par exemple) en beaucoup d\'autres ramuscules, dont le
» nombre augmente à mesure que l\'artere descend, et qui forment autour de son tronc principal, un plexus conside-
n rable analogue à celui décrit dans les Paresseux et les Loris."
(e) Dissert, physiologica inauguralis de circulatione et respiratione |animalium , pulmonibus instruciorum , auctore
g. J. van der book mesch. Lugd. Bat. l822. p. 77.
(d) Cf. Tab. III. fig. i et 2. A, A.
(e) Cf. Tab. lit. fig. 1 et 2. a , a ; a , a.
(ƒ) Cf. Tab. HI. fig. i et 2. B, B.
(g-) Cf. Tab. III. fig. i et 2. C , C.
-ocr page 17-I ï
tibiae partem, in très dividitur ramos, ex quibiis rursus alii, illique minores exsurgunt,
anastomosi cum prioribus juncti, unde rete parvum arteriosum oritur ; quo formato,
rami rursus indivisi et sibi invicem paraleli descendunt.
Arteria poplitea ipsa, primo inter ossa tibiae et peronaei, inferiora versus descendit,
et ubi ad teriiam fere tibiae longitudinis partem pervenit in duos dividitur ramos,
quorum alter, arteria tibialis antica {a) per fissuram inter ambo ossa transit et ad
faciem anticam tibiae descendit, parte superiore uno et inferiore duobus parvis ramis
cum uno trium ramo: um supra die tor um cohaerens. Alter vero ramus, arteria tibialis
postica, ad faciem posticam tibiae inferiora versus descendit.
Rete autem illud non, ut voluit m. cuvieh , ab arteria tibiali antica, sed a ramo
arteriae popliteae formatur, neque cum plexubus supra dictis Brady par um, Myrme-
cophagae comparari posse videtur. Kam licet primo adspectu quaedam observetur analogia
cum hisce plexubus, ut ex Tab. III. fig. i. patet, haec tamen magnopere minuitur, si
rem paulo accuratius perscrutemur. Etenim si expandantur et a se invicem dimoveantur
rami, ut Tab. III. fig. 2., in Meleagride gallopavone rete observamus vasorum, illi,
quod saepissime ad aliorum animalium articulos invenimus, non absimile. Similis parva
ramorum divisio, etiam aliis Gallinaceis communis esse videtur, quam salt\'em quoque in
Phasiano gallo inveni.
Eaedem sed majores in nonnullis avibus Palmipedibus observantur arteriarum extremi-
tatum divisones. Praeeunte tiedemanno (b) in finale olore} facta vasorum impletione
artificial!, observavi ramos plurimos, a ramo arteriae popliteae provenientes, arteriam
tibialem anticam ita circumdare et quasi involvere, ut haec in eoruin centro sit posita.
Hi rami cum ramis ab arteria tibiali antica provenientibus cohaerent, ita ut rete
ab utrisque formetur. In Anate ansere, instituta injectione, etiam inveni plexum,
(a) Cf. Tab. III. fig. 1 et 2. D, D.
(£) Zoologie zu seinem Vorlesungen entworfen von Dr. Friedrich tiedemahh. Heidelberg 1810. 2 Band. p. K96.
»Vor dem Gelenke des Fusswurzelkuochens giebt die Arterie meistens viele Zweige ab, die Netze bilden; ich
»sah dieselbe im Schwan
sed minorem, eoque tantum a prioribus distinctum, quod a ramis arteriae tibialis anticae sit
formatus. In reliquis Palmipedum et Gallinacearum speciebus experimenta nondum institui;
sed cum in memoratis, arteriarum divisionem, talem, qualis in extremitatibus dictorum Lemu-
rum et Bradjporum adsit, non offendamus, vix dubito, quin haec etiam in illis simili ratione
sit disposita. Quum vero adeo rari sint hi vasorum plexus et paucis tantum animalibus
singular is corporis struct urae , propru, jure quaeritur, qualis sit finis, quem summits
naturae Creator, hac partium dispositione respexisse videatur.
Carlisle illam ad notam dictorum animalium ignaviam et tarditatem referendam esse
dixit. Statuit uempe hac vasorum divisione, velocitatem sanguinis cursus diminui, hinc
et musculos nonnisi minori cum agilitate contralii posse. Ego "vero, quamquam non
eandem opiaionem, ac Carlisle de diminutione sanguinis velocitatis per singularem hanc
arteriarum divisionem, foveo, facile tamen concedo, musculorum tarditatem, viribus vix
exhaiiriendis junctam, ex hac structura explicandam esse. Eten im licet recentiores ob-
servationes docuerint, Bradjpos non ita tardos esse, ac voluerunt multi (a), tamen
molus liorum animalium , tam Bradjporum, quam dictorum Lemurum {b) et Mjrmeco-
phagae minime veloces esse, jam satis constat. Neque etiam agilitate eo gradu, quo
in multis aliis brutis observatur, indigent liaec animalia. Eieuim dum haec cursu, ilia
saltu, alia denique volatu, praedam compere debeant, Bradjpus, in arborum ramis,
folia, quibus vescitur, facile, absque magno corporis motu invenit, et Mjrmecophaga,
Lemur tardigradus, gracilis et Tarsius non majore cum labore insecta in arborum cavi-
tatibus prehendunt. Illis itaque non veloci, sed diu continuata, opus est musculorum
(«) lllustr. princeps maximiltakus Bradypos optime arbores adscendere observavit et doctissimus caimard , tertia
horae parte Eradypum torquatum, ad apicem mali, longitudinis .120 pedum pervenire vidit. Haec itaque nequa-
quam conveniunt cum iis, quae piso antea promulgavit, seqq. verbis; » tam lentus est illias gressus et membrorum
»motus, ut quindecim ipsis diebus, ad lapidis ictum continuo tractu vix prodeat."
(6) Celeb. a. vosmaer Lemurem tardigradum diu vivum observavit, illumque valde ignavem esse affirmat.
Ct. Beschrijving van eene vijfvingerige luiaardsoort door a. vosmaer, Amsterdam 1770. p. i3. ubi dicit vir ill.
»Wakker zijnde, was zijne beweging ongemeen traag, van het begin tot het einde, altijd hetzelfde."
contraction. Per longum enim teinpus vel extremitatibus ut Bradypus {a) et died Le-
mur es vel et Cauda, ut Myrmecophaga} ex arborum ramis, ad yictum quaerendum
pendere soient. Haec jam dluturna musculorum contractio maxime dicta yasorum
divisione promoveri videtur. Etenim si ab una parte eo impediatur, quominus sanguis
magno impetu in musculos ruat, illosque ad subitam contractionem urgeat, ab altera
etiam efficitur, ut hie vi magis lenta et persistente in haec Organa agat, illasque potius
ad diuturnam contractionem cieat. Haec opinio etiam eo confirmatur, quod solae ex-
tremitates caudaque, banc vasorum divisionem possideant, dum in reliquis corporis par-
tibus ad motum non facientibus, vasa solita ratione decurrunt et distribuuntur.
Huic fini alium adclidisse videtur divinus naturae Creator, quem in cura, qua Or-
gana circulations ubique teguntur, et ab injuriis externis defenduntur, pono. Cujus
sollicitudinis ratio haud dubie haec est, quod ilia organa bum ore m circumvehant, totius
vitae, omniumque ejus functionum organicarum fontem et originem ; quibus laesis, omnia
in organismo animali cito turbantur. Cujus rei si exempla desicleremus, attendamus modo
ad cor ossea compage inclusum, ad profundum majorum arteriarum situm, ad canales
osseos, per quos transeunt, ad canalem stapeclicum, per quem arteria carotis interna in
animalibus hieme lethargicis, decurrit (6), ad foramen in condylo interno ossis humeri
(a) Cf. de Bradypo celeb, ch. waterton lc. j dicens; »das Faultliier ist verurtlieilt, sein ganzes Leben auf den
»Baumen zuzubringen, und, was noch auffallender ist, nicht auf den Baumzweige, wie Affe und Eichhorn, sondern
» unter denselben. Es bewegt sich an den Zweigen hangend, es ruhet daran hangend, und daran hangend
»schlaft es."
Ex observationibus doct. gaimard patet folia Cecropiae peltatae Linn: (V Amhaiba gall) praeeipuum Bradypo
torquato sistere victum. Augustissimus Vero prineeps maximihanus, Bradypos etiam in aliis excelsis Brasiliae arbori-
bus observavit et ornat. v. sack narravit in colonia Suriname, Bradypum praesertim folia Achrath sapotae edere.
Cf. Beiträge zur naturgeschichte von Brasilien von maximilian , prinzen zu Wied. Weimar 1826. Tom. II. p. 486.
(5) III. seil. Otto nuperrime doeuit in animalibus hieme lethargicis, carotidem cerebralem non solita via ad cere-
brum properare, sed aut totam, aut pro parte per cavum tympani et per os, Stapes dictum, transire et sic tandem
longis ambagibus ad cerebrum pervenire.
Cf. a. g. otto , de animalium quorumdam per hiemem dormientium vasis cephalicis et aure interna ; in Novis
actis Physico-Medicis Academiae Caesareae Leopoldino - Carolinae Naturae curiosorum. Tom. i3. Bonnae 1826.
p. 26 et yS.
plurimorum mammalium, ad apophyses inferiores vertebrarum caudalium cet, et novum
denique exemplum in jam descriptis plexubus arteriosis agnoscamus. Huciisque enim
dicta arteriarum extremitatum divisio inter Mammalia, (de Avibus mox videbimus) tantum
in Iiis fuit observata, quae in arboribus vitam gerunt, quaîia sunt Brcidypi, Lemures
tardigradus, gracilis et Tarsius, et Myrmecophaga didactyla ; dum contra, secun-
dum meas observations, illis careant animalia caeteris quidem affinia, vitae genere tamen
distincta. Exemplo sint Manis javanica, a viro Clar. n. c. de fremery ad disquisition®*»
anatomicam mihi humanissime concessa, et Dasypus novemcinctus, Haec seil: ani-
malia , licet etiam sint edentata et structura interna cum Bradypis et Myrmecophaga
conveniant, ab iis tamen, eo distinguuntur, quod corpus extremitatesque habeant, ad
terram effodiendam, non vero ad arbores adscendendos dispositas.
Si jam in animalibus supra dictis scansoriis, arteriae solitum tenerent cursum, circulatio
in extremitate facile impediri posset, vel majore musculorum contractione vel et brachii
ad ramum arboris pressione; maxime quando cauda vel extremitatibus ex arborum ramis
pendeant; sanguine vero aequabiliter per multos tubulos d\'sperso, minus facile huic
periculo obnoxia erit.
Ex supra dictis jam patet, plexus hos arteriosos quoad fmem tam cum canali condyli
interni ossis humeri, et supradicto canali carotico stapedis, quam cum rete arterioso
arteriae carotidis Felis" leonis ab ill. Carlisle observato, esse comprrandos; can al is enim
condyli interni ossis humeri (a) impedit, ne arteria ulnaris simul cum nervo mediano (b)
per ilium transiens, dum animal arborem conscendit, comprimatur ; et canalis caroticus
stapedis, arteriae carotidi liberum conciliât transitum, dum animalia hieme, positione quasi
conglobata, et capite inter femora abscondito, dormiant. Etenim, arteria, si in his via
(o) Cf. tiedemAnn, ueber einen, am Oberarmbein bei mehreren geschwänzten Affen, vorkommenden Kanal, etc.
in meckel\'s Archiv. 4 ^ P* ^44 seqq.
(7-) Cf. meckel ic. p. 19.
solita ad cerebrum, duceretur, eo tempore comprimi deberet (a). Rete vero carotideum
Leonis, quando ille animal majus ut Bovem vel Equum ore prehendat, diuturnae exten-
sioni musculorum maxillae inferioris succurrit (b).
Plexus arteriosus tibialis udtnatis oloris similem agnoscit finem; eo enim etiam mus-
culorum robur, quo ad aquam ictu retropellendam indiget animal, maxi me augetur. De
similx autem Meleagridis gallopavonis rete vix est quod dicamus. Illud enim cum
plexubus majoribus supra dictis non esse comparandum, jam antea vidimus; verisimiliter
autem etiam plerisque reliquis Gallinaceis est proprium et impedire mihi videtur, quo-
minus circulatio ex compressione tendinum durissimorum cartilagineorum musculorum
tibiae, cesset. Multo facilius enim vas singulare, quam omnis vasorum plexus comprimi
posse, quisque videt.
Quodsi jam ea quae de his plexubus arteriosis dicta sunt, in memoriam revocemus,
patet ex iilis sequentia deducenda esse corollaria.
i° In Bradypis arteriae extremitatum in ramum majorem et aliquot ramos minores,
primum ambeuntes et quasi involventes, separantur; primus postea rursus simplex
ex ita formato plexu exsurgit, et tunc solita ratione decurrit. In Myrmecophaga
contra, Lemuribusque tardigrado gracili et Tarsio, divisio arteriarum in extremita-
tibus quidem exstat, sed in medio plexu, ramus major non continuatur; hinc
(c) Cf. celeb, otto 1c.
» Persuasum mihi est, caroticlem in iilis animalibus ea de causa per ipsum auditusj\'organon migrare, quia suut
)> animalia soporosa; in islis enim cunetis , quae nocturna, cunicularia et hinc aure quam maxima praedita sunt,
»nulla alia via carotidi patet, et eo minus, cum glandulae submaxillares et thymicae , musculi pterygoidui atque
»processus mandibulae posteriores, in Gliribus praesertim insignes , omnem certe locum in anteriore baseos capitis
»parte obtineant. Insuper dormiunt ilia animalia statu quasi conglobato et capite inter femora abscondito , quo
»certe carotis cerebralis , si via solita ad cerebrum perduceretur, comprimi deberet. Sanguis vero, aposteriore parte
»per carotides et arterias vertebrales, omnibus animalibus soporosis admodum magnas affluens, nullo modo impe-
»ditur, quo minus cerebrum facillime adeat."
(c) Cf. CARLISLE, ]. c. p. 102.
»1 have not met with any arrangement of bloodvessels analogous to those described\', except in the carotid artery
» of the Lion. May not this peculiarity be subservient to the long continued exertion of the muscles of his jaws, j
»whilst holding a powerful animal, such as a horse or Buffalo, and thus enable him tot retain his prey, until it
» is wearied out by ineffectual strugles."
.Mi -11V > ~ ■". •
<
-ocr page 22-in hisce arteriae in ramos,plexum formantes, quasi dissolvi videntur. Itaqne sententiaé
yirorum celeberrimorum Carlisle, cuvier et gaimard non universae accipiendae
sunt 5 opinio vero Celeb, oken omnino rejicienda est.
A.ves nonnullae, Meleagris gallopavo, Phasianus gallus, Anas olor et anser
etiam rete arteriosum in tibia offerunt, quod tamen plexubus arteriosis Bradyporum
et caeterorum aequiparari nequit.
3° Plexus hi arteriosi egregie motui, moribus, yitae generi, sunt adaptati, docentque
denuo nihil in rerum nalura absque fine fieri.
Hisce jam memoratis, argumentum non absolutum, sed novis adhuc observationibus
illustrandum, relinquo, sperans fore ut ea, quae de illo protulerim, virorum doctis-
simorum attentione non prorsus indigna sint.
S/.
-ocr page 28-li
-ocr page 29-Tabula Prima.
Fig. i. Extremitäten! inferiorem dextram cum parte inferiore dextraque trunci et
pelveos foetus Bradypi tridactyli, refert. Ex arteria aorta très plexus provenire
videmus, ab art. iliaca externa, iliaca interna seu hypogastrica et sacra media for-
mates. Plexus iliacus seu cruralis, ex ramo majore et aliquot ramis minoribus, primum
circumdantibus, componitur. Primus in medio plexu continuatur et ex eo inferiora
versus rursus prodit.
a. Dictus ramus.
b. Plexus continuatio.
c. d. Rami duo, in regione poplitea, e plexu orti et in ramum communem e abeun-
tes, cum quo etiam ramus supradictus a conjungitur, unde iruncus communis ƒ inferiora
versus descendens, nascitur.
Fig. 2. Extremitatem superiorem dextram Myrmecophagae didactylae monstrat. Con-
specimus in ea arteriam axillarem, et plexum ab hacce formatum, qui in regione cubili
in duos abit fasciculos, arteriam radialem et ulnarem referentes, inter quos etiam
alter exoritur ramus, ad musculos antibrachii sese vertens.
Fig. 3. Extremitates inferiores, cum parte inferiore trunci, Myrmecophagae didac-
tylae, in quibus plexus ab arteriis iliacis et sacra media format! conspiciuntur.
Tabula Prima.
Fig. i. Extremitäten! inferiorem dextram cum parte inferiore dextraque trunci et
pelveos foetus Bradypi tridactyli, refert. Ex arteria aorta très plexus proven ire
videmus, ab art. iliaca externa iliaca interna seu hypogastrica et sacra media for-
matos. Plexus iliacus seu cruralis, ex ramo majore et aliquot ramis minoribus, primum
circumdantibus, componitur. Primus in medio plexu continuatur et ex eo inferiora
versus rursus prodit.
a. Dictus ramus.
b. Plexus continuatio.
c. d. Rami duo , in regione poplitea, e plexu orti et in ramum communem e abeun-
tes, cum quo etiam ramus supradictus a conjungitur, unde truncus communis ƒ inferiora
versus descendens, nascitur.
Fig. 2. Extremitäten! superiorem dextram Myrmecophagae didactylae monstrat. Con-
specimus in ea arteriam axillarem, et plexum ab hacce formatum, qui in regione cubiti
in duos abit fasciculos, arteriam radialem et ulnarem referentes, inter quos etiam
alter exoritur ramus, ad musculos antibrachii sese vertens.
Fig. 3. Extremitates inferiores, cum parte inferiore trunci, Myrmecophagae didac-
tylae, in quibus plexus ab arteriis iiiacis et sacra media formati conspiciuntur.
/(f-ktpQtf
EXPLICATIO TABULARUM.
a. a. Pars externa plexus.
b. b. Pars interna.
c. Plexus ab arteria sacra media formatas.
Fig. 4\' Extremitas inferior dextra, Lemuris spectri seu Tarsii.
e. Arteria aorta.
c, Vena iliaca dextra.
b. Plexus arteriae sacrae mediae.
a.a. Rami duo, quibus plexus arteriosus cum vena crurali communicat.
Tabula Secunda,
Lemurem gracilem refert, integumentis sublatis et abdomine aperto, ut arteriae ex-
tremitatum conspiciantur.
a. Plexus ab arteria axillari formatas.
b. Arteria aorta, in arterias iliacas et sacram mediam separata; ex arteriis iiiacis
et sacra media, mox infra earum originem, plexus ex multis ramis compositos produci
videmus ; caeterum notandum in hoc ce praeparato, telam cellulosam, quae ramos plexuuin
invicem conjungit, non, ut in caeteris fecimus, fuisse dissectam, hinc illos non a se
invicem esse separatos.
c. c. Venae iliacae.
d. jsena cava abdominalis.
* Vena renalis dextra.
e. Arteria renalis sinistra.
Tabula Tertia.
Fig. i et 2. Crura demonstrant JVLeleagridis gallopavonis, reseclis integumentis et
dissectis musculis, ut yasa sanguifera conspiciantur.
A ramus arteriae popliteae, qui datis quatuor ramis muscularibus, a, a, ö, a, inferiora
versus, in duos abit ramos, alterum posticum B , alteram anticum C, mox in alios
ramos, re te arteriosum formantes, divisum.
D. Arteria tibialis antica.
* s
-ocr page 33- -ocr page 34- -ocr page 35- -ocr page 36-