-ocr page 1-

SPECIMEN LITERARIUM INAUGURALE

S Y C 0 P H A N ï I S.

QUOD ,

ANNUENTE SUM M O N U MIN E,

ex AUCTORITATE kectoris MAGNrFIOl

J. J. Y AN OOSTERZEE,

THEOL. DOCT. ET IN FAC. THROL. PROF- ORD.}

AMPLissiMi SENATUS ACADEMICI consensu

iïobilissimae FACULTATIS PHILOSOPHIAE THEORETICAE
ET LITERARUM HUMAN IO RUM
decketo,

PRO GRÂDIJ DOCTORAT US

SÜMMISQÜE IN .

PHILOS OPHIA THEORETICA et UTERIS HUMANIORIBUS

HONOKIBDS ET PRIV1LEG1IS

in academia rheno-traiectina

bite et legitime conseqtohdis
ERUDITORÜW EXAM INI SÜBMITTET

JACOBUS GERARDUS DE VOS,

arnhemiensis.

I>. XXIV AI. OCTOB. AIDCCCLX VIII. HORA TERTlA.

AMSTELODAMI,
APUD Y. ROGGE,

MDCCCLXVIII.

-ocr page 2-

XT J: XS C. A. SPIN ET EILir.

-ocr page 3-

PATRI SACRUM.

-ocr page 4-
-ocr page 5-

Monente Promotore aestumaiissimo rem tractavi,
de qua nondum separatim actum erat. Arctissime co-
kaeret cum vita Atheniensium locumque obtinet prae-
cipuum in eorum regiminis forma. Accurata ergo utrius-
que notitia requiritar ad labor em, quem suscepi, rite
perficiendum. Quodsi ego propositum -non assecutus sum,
poterit saltern doctior me materia uti, quam, collegi.

Libenter oecasione oblata utor, ut gratias again,
maximas Praeceptoribus meis omnibusque, quorum bene-
volentiam in Academia Ultraiectina expertus sum, quod

-ocr page 6-

imprimis dictum volo de Promotore pro auxilio mihi
oblato in hac dissertatione scribenda.

Ne quis autem putet, me nominibus omissis de-
functorum immemorem esse, omni discipulo talern opto
praeceptorenij tarn bmignum, tarn humanum, qualis mihi
fllit
KAR8TENUS.

-ocr page 7-

CONSPECTUS,

Pag.

Introductio......................................1.

§ 1. Sycophanta in Foro......................7.

§ 2. Sycophanta in Yita familiari..............15.

§ 3. Sycophanta in Yita publica...............27.

§ 4. Sycophanta inter Socios.. ................40.

§ 5. Sycophantarum Consociationes............4(5.

§ 6. Sycophantae et Demagogi................52.

§ 7. Sycophantarum coercendorum rationes......64.

-ocr page 8-
-ocr page 9-

1NTR0DUCTIÖ.

Antequam disputationem ipsam de Sycophan-
tarum vita eorumque in Atheniensium republica mo-
mento instituamus, pauca dicamus necesse est de no-
minis origine, ne quid desit, quod ad rem- nostram
pertinere videatur.

Quod ad etymologiani attinet, vocabulum avxo-
epavTijg eodem modo factum est ut UoocpavTijg, quod
hominem significat, qui monstrat
ra teqa. Sie igitur
voce avxovpavTijg indicari videtur ille, cuius negotium
pertinet ad
ra ovxa.

Quoniam vero inde non multum discimus, vocis
explicatio aliunde arcessendaest. Frustra autem auxilium
petimus a veteribus, nam, qui primus de ea mentionem
facit, Plutarchus certi nihil clocet. E posterioribus in

-ocr page 10-

primis ea nobis probanda videntur, quae habet Etymol.
inagnus, voce
avxocpavTHV: RexXija&cu Si zovro cpaal naqa
roig yP&rjVaioig, nq&rov raeiae tvot\'&ivzog rov cpvvov rijg
avutjg zijg irpy/Atgov TQocpijg. KalXlarcov Si
ovtwv tcov
\\A&r\\vy\\<si gvxcov , ytal Sicc tovto xcoÄvövtwv it-ay eiv avza,
£
kXs7ttov avza riveg, xal i^ijyop I\'far rovg Si (i-tjvi\'ovzug xal
cpalvovrag rovg i^dyovrag antSifpvTO fiiv, cov Si inoarzov
ovy.oyavzag a>%\'6{ia£ov. Zwiß-rj Si ymi rovg onioaovv y.azrj-
yoQOVVzdg zivog
(fiXantj&rjfiovoDg, ovrai nQooayoQfveG&cci.

Omni tempore fici magni babebantur, sive pro
victu quotidiano sive pro deliciis haberentur; cuius rei
ut convincaris, modo legas Athen. III. 74e—80e, qno e
loco simul patet Atticas ficos ceteris fere omnibus bo-
nitate antecelluisse; hinc non mirum est Athenienses
legem tulisse, qua caverent, ne fici exportarentur, sive
Tit his deliciis 1 soli fuerentur, sive ut ficis colenclis
consulerent. Eo maiorem probabilitatem eiusmodi
interdictum habet, quia idem valebat de multis aliis
proventibus et mercibus 2, qualia decreta tribuenda
istius aevi ignorantiae. Nesciebant enim id aetatis, ut
diu post, homines mercaturam quo maiore gaudeat
libertate eo magis florere.

Scholia,sta in Arist. Plut. 31 tradit aliquando in

2  Casaub. ad Theophr. Char. 23.

-ocr page 11-

magna caritate annonae ficos diis dicatas clam esse
direptas, iis vero, qui fures deferrent, nomen
avnocpavrov
esse datum, böckh 1 "banc narrationem multo pro-
babiliorem" dicit. Equidem analogiam, quam ille vult,
non perspicio inter sacras olivas et ficos, quasi hae
quoque huic illive deo dicatae essent: mihi saltern de
ficorum sanctitate nihil innotuit; deinde multo verisi-
milius est nomen
Gvuocpavrijv permansisse ex inter-
dicto, quod sane per aliquot annos viguerit, quam ex
fame quadam, cuius effectum non tantum fuisse puta-
mus. Nullam igitur agnoscimus causam, cur
böckhiï
interpretationem nostrae anteponamus, sed credimus
uvzorpavrag remotissimis temporibus eos fuisse, qui
caverent non solum fici ne exportarentur, verum etiarn
omnes merces interdictae (quarum commune nomen
xa anóqqijra), iisque contumeliae causa hoc nomen in-
ditum esse, quia impedirent non solum exportationem
frumenti, rerum navium fabricationi inservientium,
aliarumque maioris momenti, sed etiani minoris mo-
rnenti ut ficorum.

Inter varias, quas Solon 2 promulgavit, leges
etiam haec erat ut unicuique foret potestas accusandi

1  Staatshausli. i, 46.

2  Plut. Sol. 18.

-ocr page 12-

eum, qui sive publice sive privatim aliquid deliquisset.
Nullam liberaliorem legem excogitari posse si cou-
silii, quod Solon sibi proposuit, habeamus rationem,
nemo facile negabit; quicumque enim iniuriam sive
maiorem sive minorem acceperat, modo adiret ma-
gistratum, ius suum consequi poterat.

Nec profecto lex, quae ab altera parte nimium
inclulgebat calumniandi libidini malevolorum, valde
periculosa erat reipublicae aetate Solonis, quum variis
modis legis abusui succurri posset: ut vero populus
altiores spiritus sumsit et reipublicae moderamen ad
Periclem devenerat, iuris conditio sensim paulatimque
mutata est. Legis enim abusus usum longe superabat :
lex id spectabat, ut nemo non libertate et iuribus
tum publicis tum privatis quam maxime frueretur.
Legislator autem non clefiniverat qualium delictorum
poenae repeti possent, neque quibus argumentis accu-
satio niti deberet, quo factum est, ut aditus pateret
ad varias molestias, abusus et calumnias.

Sycophantae autem vocati sunt, qui cives ob
inanes causas deferebant, in quibus deferendis nite-
bantur argumentis nullius pretii.

Est, ut videmus, maximum discrimen inter
sycophantam pristinorum temporum et eum, quem nunc
volumus, eorumque affinitas non nisi in eo posita est,
quod ab utroque civibus molestiae creabantur.

-ocr page 13-

Usus autem vocabulorum ovnoq>ccvrijs et avxo-
yavTtïv ubi passim a scriptoribus usurpantur his fini-
bus non continetur; saepe enim adhibentur non ad
eum, de quo nunc agendum est, falsum seil, accusatorem
significandum, sed ad indicandos omnes nefarios, ma-
litiosos homines, denique ad summam malitiam notan-
tlain, luculentum profecto indicium bonae famae et
opinionis popularis qna isti fruebantur. Addamus in
antiquis auetoribus legendis probe attendendum esse
ad significationem et sensum, quibus occurrunt haec
vocabula, ne inde, quae verae scriptoris sententiae
repugnent, efficiantur.

Sycophanta nt per se intelligitur erat noltxqç : erat
ei ius alios deferendi et putares eum tantum opportu-
nitate aliqua data hoc iure usum esse, merito an falso.
Apucl nonnullos res révéra sic se habebat, sed plerumque
ad consilia politica tantum consequenda; hi ceteroquin
vitam agebant honesto modo victum quaeritantes vel
munere aliquo fungentes. Alii vero qui nihil aliud
agentes victum quaerebant
tovtco tôj avkocpavrüv et eodem
iure januae posti titulum avmcpdvTrjv affigere potuissent
quo nos hodie titulos professionem indicantes ibi affigi-
mus, hi erant sycophantae absolutissimo uorninis sensu :
victimis enim suis metum ineutiendo pecuniam sibi
comparabant, unde vitae necessitates prospicerent,
nec opportunitates nobis deerunt animadvertendi, quas

-ocr page 14-

rationes inirent act preposita sua assequenda, quum in
rebus privatis tum in publicis, et Athenis et inter
socios.

Sycopbantia, quum post Themistoclis fugam
teste Plutarcbo 1 maxima incrementa sumpsisset postea.
non minus viguit, ut sponte patet.

Pericle mortuo alio ductore admodum opus erat :
quum vero nemo dignus esset, qui ei succederet, populus,
belua ilia multorum capitum, induisit ingenio suo,
nec aliter fieri potuit, quin omnes avide arriperent op-
portunitatem sibi oblatam ; consequens erat, ut et syco-
phantae prae ceteris cupiditate ducti ubique grassa-
rentur, et pro suis quique moribus, ingenio et facul-
tatibus eas opportunitates arriperent, quas sibi maxime
opportunas iudicarent.

1  Arist, c. 26.

-ocr page 15-

SYCOPHANTA IN FORO«

Quum Atbenienses plerumque foris degerent,
non mirum est eos gres sus eo dirigere solitos esse ubi
quid videre, audi re, agere possent. Constituto ergo
tempore adibant
r^v ayoqav — locum, ut notum
est, quum populi conventibus turn mercaturae destina-
tum — ut ibi tempus quam iucundissime tererent
(ffypiaZiip lp rij ayoQa), In tanta multitudine —■ non
immerito dicendi formula
dyoqag nÏTjd-ovaijs ad tempus
significandum inde desumpta est — sponte intelligitur
etiam copiam eorum ibi fuisse, quorum praesentia baud
erat in votis: efficeres adeo e verbis
novr^oq ayoqag
ef 1 neminem nisi sceleratum vulgo ibi adfuisse: lioc
saltern constat
ovxocpdvTccg ibi non defuisse.

Alii igitur aliis negotiis incumbebant. Quid vero

1  Aristoph, Equit. vs. 181.

-ocr page 16-

Sycophanta? Rcsponclet huic quaestioni locus Demos-
thenis 1 elegantissimus: "Athenlenses vicies millesunt:
horum unusquisque uno saltern negotio sive publico
sive private occupatus in foro obambulat. Iste autem
nihil quicquam ostendere possit rei honestae aut pul-
chrae in qua versetur et vitam agat: non publico aliquo
negotio animum occupatum habet: non arti non agri-
culturae non ulli quaestui studet: cum nemine ullis
humanitatis aut familiaritatis vinculis est conjunctus:
sed per forum incedit viperae instar aut scorpionis
erecto aculeo hue atque illuc saltitans, circuiMpectans,
cui calamitatem aut maledictum aut malum aliquod
infer at, cui perterrito nummos extorqueat; nec ingre-
ditur in ullam tonstrinam, aut myropolium aut aliam
officinam, sed insociabilis vagabundus a congressibus
abhorrens nil cogitat moderato homine dignum, sed
iis comitibus, quos pictores lemuribus adjungunt, apud
inferos, exsecratione, maledicentia, invidia, seditione,
contentione stipatus incedit."

Non solum Athenienses verum etiam aliorum
oppidorum incolae in foro merces venditabant, quibus,
quoniam urbani ipsi haud raro sycophantarum machina-
tionibus circumvemebantur, maiores molestias praeberi
facile apparet ob rusticitatem eorum et proptexea quod

1  Contra Aristog. I. Cap, 11.

-ocr page 17-

Sycophantae probe norant se hujus generis hominibus,
qnippe Atheniensium legum et praescriptorum minus
gnaris, maiorem timorem injicere posse, quo plura
deinde iis extorquerent. Sic ut vidimus hos illosve
eompellantes per forum obambulabant, ut data oppor-
tunitate opus aggrederentur.

Aristophanes huius rei duo specimina affert in
Acharnensibus, qua fabula Atheniensibus suadetut pacem
ineant cum Spartanis (anno 425). Megarenses 1 multa
perpessi erant ab Atheniensibus, qui meretricem Sinae-
tham iis subduxerant 2. Megarensibus, quum Athe-
niensium iniurias simili modo ulti essent, gravibus
legibus interdictum est, ne inter Athenienses eorumve
socios commorarentur. Megarenses obsecrant Lacones
pro se intercédant persuadeantque Atheniensibus, ut
interdictum abrogetur. Quod ut illi assequantur sum-
mopere nititur Dicaeopolis quippe cui patriae com-
modum cordi sit, quique pacem longe anteferat bello,
quod pertinaces Acharnenses lacessant prae odio contra
Lacones, qui se iam multis damnis affecissent agris
devastandis. Dicaeopolis, quum omnes conatus eius
irriti sint, Megarensium tamen omnibus rebus indigen-
tium misericordia motus, aream ante aedes suas ita

1  Acharn. vs. 519.

2  Litis originem e mente poetae a nobis hie referri vix est quod
dieam. Meliora docet Thucydides, I, 144.

-ocr page 18-

instruit, ut sit pro foro mercenario eoque coiivocat
Peloponnesios, Megarenses et Boeotos ut merces ibi ven-
ditent. (Satis scimus rem quae representatur in scena
non agi in ipso foro, sed ad propositum nostrum perinde
est). Aristophanes autem verbis Dicaeopoliclis acriter
perstringit Atheniensium socordiam; necessarium enim
putat
àyoçavôfiovç adesse, qui sycophantas, delatores,
omnes denique
àvSçàç ycwiavovg arceant, ne praesentibus
molestiae creentur, unde iure efficias forum plerumque
istorum sceleratorum refertum fuisse. Inter venditores
est quidam Megarensis qui, quum fame crucietur, duas
filias quo melius eas vendat, transformat in porcellos.
Hae tam bene suas partes agunt ut Dicaeopolis eas
emat; dum autem pretium constitutum e domo sua
petit, sycophanta quidam Megarensem aggreditur ut
praedam jam din sibi exoptatam. Bogat, unde veniat
et Megarensi respondenti se porculatorem esse minatur
se ipsum et porculos quippe merces hostiles delaturum
esse. Megarensis haud nescius Sycophantas omnium
malorum auctores esse aegre fert eins praesentiam:
quum vero vires ei desint quibus se liberet ab isto
molesto qui acriter ipsum urget, ut saccum merces
continentem sibi concédât, Dicaeopolidem opportune
tempore redeuntem auxilio vocat. Dicaeopolis primum
rogat àyoQavàfxovç, quidni Sycophantas foras exclude-
rint, quo solitam illorum socordiam perstringit, qua

-ocr page 19-

fiebat ut ii, quibus molestiae crearentur frustra auxi-
lium peterent ab iis, quibus mandatum erat diseiplinae
forensi consulere. Dicaeopolis quum eiusmodi homi-
nnm maiorein quam Megarensis babeat experientiam,
Sycophantam confidenter aggreditur: quomodo tu, in-
quit, defers (vel luces) sine funali (vocabulo
cpaivtiv
simul spectans denunciare) ? Sycophanta nihil afferre
potest quo se clefendat nisi inanibus verbis quibus
omnes utuntur, seil, annon sibi reip. hostes deferendi
sint, simulque quam citissime se expedit a Dicaeopoli
monitus alibi calumnias exerceat.

In alia fori parte Boeotus quidam varias merces
venditat ut anates, lepores, anguillas, ellychnia, cet.;
Dicaeopolis anguillas emit, eique alias merces mutuas
offert, e. g. aphuas aut fictilia: haec vero non sunt,
quae sibi quaerit, quippe quorum sat magna copia
reperiatur apud Boeotos; talia asportare mavult qua-
lium sit affatim Athenis, in Boeotia nihil. Dicaeo-
polidi suadenti ut sycophantam secum asportet bene
ligatum tamquam vas fictile, respondet Boeotus se
parum emoluments percepturum e tali homine, quippe
colluvie scelerum. "At, inquit Dicaeopolis, ecce com-
mode venit Nicarchus iste, quempiam delaturus."
4\'Parvac est staturae." "Sed mera nequitia." —
Quum saepius nomen sycophantae in scenam pro-
deuntis taceatur, hie vero afferatur, efficere inde licet

-ocr page 20-

cum in genere isto excelluisse: aliter enim, Aristo-
phanes eum non nominating perstrinxisset. Ceterum
de hoc Nicarcho praeter ea, quae hic allata sunt, nihil
nobis innotuit. — Nicarchus nullam rationem habet
Dicaeopolidis, Boeotum vero statim aggreditur, eum-
que rogat, cujus sint istae merces. Audito eas esse
Boeoti, omnes quippe hostium deferre in animo habet ;
Boeoto roganti, cur cum avibus bellum initurus sit,
respondet se et ipsum delaturum esse, quod ellychnia
ab hostibns importaverit : quam causam se addere in
gratiam circumstantium, Boeotum enim quippe pere-
grinum tanto honore dignum non esse. Boeoto non
habenti, quomodo importunum istum hominem a se
dimittat, auxiliatur Dicaeopolis non magis Nicarchum
metuens quam Sycophantam, de quo supra diximus,
etiamsi sit illo impudentior. Dicaeopolis inquit: "De-
fersne etiam ellychnia?" "Unum quippe eorum fa-
cile incenderet navale : si enim quis Boeotius ici
blattae infixum et incensum observato vehementiore
Aqnilonis flatu per canalem in navale immitteret,
omnes naves incenderentur." Dicaeopolis his ineptiis
excandescens non sine conviciis infligit ei alapam; ubi
Sycophanta vult antestari ob iniurias sibi reip. curatori
illatas, Dicaeopolis eam viam ingreditur, quam si semper
Athenienses ingressi essent, melius universae reip. con-
suluissent: "comprime ei os" succlamat "et affer sar-

-ocr page 21-

menta, quibus eum illigem," Chorus plane assentitur
Dicaeopolidis sententiae eumque monet, ut omnem curam
adhibeat in tam preciosa merce illiganda: Dicaeopolis
tali admonitione dicit se non indigere, Sycophantam
enim clamoribus quemque praesentiae suae admonitu-
rum; praeterea, etiamsi diis sit invisissimus nullum
esse dubium, quin omnes, quotquot eius pretium non
lateat, maximam curam eius habituros esse; hominem
enim esse quasi vas ad omnia utile, quod qui habeat,
mirum quantum perficere posse.

Sarcinis a Boeoto collectis in super hoc onus ad~
clitur, quod subitBoeoti servus aDicaeopolide monitus, ut
caute illud ferat, non quod tanti pretii sit, verum ut
sic gratiam ineat apud ceteros Sycophantas, quippe quo-
rum numerus tali modo uno minor futurus sit. Quibus
dictis Boeotus eiusque servus vociferantem asportant
Sycophantam.

Acerrime, ut vidimus, Aristophanes Sycophant.a-
rum mores hie depinxit; dolendum tarnen est Athen ienses
non maiorem utilitatem percepisse ex huius generis
exemplis quibus liberari se potuerant ab istis iuris vio-
latoribus.

Ceterum idem erat consilium huius Nicarchi ac
superioris Sycophantae, seil, ut se ditaret, sive per
actionem, homini intentandam, sive extorquenda pe-
cunia perterrito; discrimen hoc erat, quocl ille iuris

-ocr page 22-

quadam specie utitur: affert enim vel afferre saltern
conatur causam, cur sic se gerat, simulque praebet
exemplum argutiarum in accusatione excogitanda, quod
ceteroquin, comicorum more, nimis quaesitum est
habendum.

-ocr page 23-

SYCOPHANTA IN VITA FAMILIAR!,

Quale hominum genus sint Sycophantae, quam
vitam agantj quomodo victui prospiciant, haec omnia
nobis proponuntur ab Aristophane in Pluto 1.

Postquam coecus Plutus a Chremylo ad Aescu-
lapii fanum ductus visum receperat, ut probos ab im-
probis dignoscens in probos divitias conferret, improbis-
que easdem auferret, haec ocnlorum sanatio effectu non
carebat in Sycoplianta quoclam queritante multiplici se
infortunio mactatum esse. Neminem enim eius miseret
seel circumstantes conviciantur ludumque faciunt ho-
minem, qui iam probe intellegit istam fortunae con-
versionem imputandam esse dei sanation!, quem, si
modo iura non deficiant, de in tegro caecum futurum
esse habet persuasum. Contendens enim virum bonum

-ocr page 24-

se esse scilicet patriaeque amantem, di vi tern se fore
speraverat, at Chremylus et Justus ex praesenti eius
conditione concludunt fieri non posse, quin scelestus
sit. Ob quale convicium iratus Sycophanta eos ipsos
sibi pecuniam eripuisse dicit. Servus autem adstans
eum ad famem, qua urgeatur, depellendam hue se in-
tulisse putat. Deinde Iustuni praedicantem iustitiam
dei perdituri omnes Sycophantas Sycophanta rogat, num.
etiarn furti particeps sit: "nam uncle inquit accepisti
hocce vestimentum, quum heri te pallio amictum
viderim?" "Nihil te moror, lustus respondet, gesto
enim hunc anulurn drachma emtum", cui dicto Chre-
mylus reponit nihil ilium valere ad Sycophantam ar-
cendum. Quae convicia non ferens Sycophanta simul
pisces odoratus et carnes quae intus assantur, illis, quod
ipsius sumtibus coenent, exprobrare aggreditur, cui salse
reponit Justus frigus eum odorari, quia tam detrito
amictus sit pallio. Ad quae verba Sycophanta: "IJeu
me miserum, quot et qualia mihi probo homini de-
voranda sunt convicia!" "Esne tu probus? numve
ullam artem exerces, unde victus tibi paretur?" "Equi-
dem prospicio reip. commoclis, quicunque aliquid
deliquerit accusando." "Annon malles vitam quietam
agere, vel aliam artem addiscere?" "Non addiscerem
si vel summas mihi opes, ipsumque adeo Plutum
daturus esses."

-ocr page 25-

Ubi eo perventum est ut Chremylus eum coae-
turus sit ad vestes deponendas calceosque exuendos,
Sycophanta sibi anxilio nescio quem vocat, quem secum
antestandi causa duxerat, si qua necessitas urgeret;
is vero iam fuga se proripuerat et Sycophanta cinctus
ab adversariis non videt quomodo sese expediat.

Illi misericordia moti scilicet dant ei detritas
Justi vestes, quo facto discedit simul iis minans se testem
vel adiutorem aliquem adducturum esse ut poenas sumat
a deo. Abeuntem Sycophantam Justus consilio adiuvat,
ut balneum adeat seque ibi calefaciat, simulque Chre-
mylus ei insusurrat balneatorem eum foras protracturum
esse ubi animadverterit eum esse hominem sequioris
notae.

Praebet hie locus affatim copiae unde efficiamus
quid Sycophantae ipsi sentirent de sua vitae ratione,
nec minus quomodo huius notae hominibus uterentur
Athenienses. Sycophanta quibuscunque modis potest
sola excepta honestate victui prospicere conatur. Nec
professionem ullam, nec munus suscipit. Aliquid ad-
discere, e. g. agricolam fieri insani esse putaret; nec
mercatorem vel negotiatorem fieri id est quod sibi
optat, nisi si quando usu venit, i. e. cum aliquo cui*
negotia facessit transigere ut eum a se dimittat maiore
minoreve summa. Ipsum si audis
civitatis et suis ip-
sius rebus
consulit; privata autem negotia, habet nulla;

-ocr page 26-

nihil novit neque agit; omnia spernit: negotiant!!
enim munus non snscipit nisi data opportunitate. Pu-
bliais commodis consulit eo iure utens quod unicuique
civi sit seil, accusandi quieunque aliquid deliquerit.
Sponte intelligitur exinde eum victum sibi quaerere
non posse, quocirca nefario modo commodis prospiciat
necesse est. Nihilominus, etiamsi sit Sycoplianta de-
terioris notae non omnino caret pudore : honorem enim
sibi dneit se publicis commodis prospicere, quantum -
que possit sua conferre ad tuendum reip. statum, denique
pro suis viribus de patria bene mereri; si ei suadeas
ne se molestiis ab accusatoris publici munere insepara-
bilibus immisceat atque aliis potius eas permittat,
aegerrime ferat tuum consilium, seque si id faceret
peeudis more vitam acturum existimet.

His quae modo attnli plane congruunt quae De-
mosthenes tradit de Aristogitone, qui, dum omnes Athe-
nienses alicui negotio sive privato sibe publico vacent,
nullam honestam artem, qua vitam sustentet profiteatur
neque ulli muneri publico aut diseiplinae literisve se
tracliderit, neque agriculturae aliive rei navet operam.

Idem valet de Sycophanta qui in Aristophanis
Avibus 1 traducitur : hie quoque satis contentus est sua
provincia. nec sibi quameunque professionem obtrudi

vs. 1410 sqq.

-ocr page 27-

patitur; non, quod aetate sit tam provectus ut fodiendi
artem quam non tenet non possit addiscere: immo vero
perstat in suo incepto, ne avito vitae genere relicto
familiae suae dedecori sit scilicet.

Solon quidem inter alias curas hanc quoque curam
Areopago mandaverat ut inquireret unde singuli cives
cives victum sibi pararent, ne quis inertiae se traderet1;
seel facile intellectu est hanc legem cum aliis multis
progrediente tempore vim suam amisisse.

Ut videmus magna est similituclo inter Syco-
phantas maioremque Israelitarum partem: hi quoque
ambulando victum sibi quaerere malunt, quam ut ad
fungendum muneribus vel negotiis statariis quae dicunt
se accingant; Athenienses autem e Sycophantis maiora
ceperunt detrimenta: eo ipso enim quod nihil factitabant
nec habebant quo tempus honeste tererent alii inertiae
eorum obnoxii erant.

Recte igitur Demosthenes Sycophantarum ratio-
nem victus quaerendi his verbis complectitur: ra
too»
akimv vmyA tovtov tqecpei. Neque miramur frequentes locu-
pletiorum Atheniensium querimonias honesto homini.
"qui sui iuris esse vel it, vitam molestissimam esse" ut
dives ille Crito Xenophonteus 2 queritur, vel ut Am-

1  V. Limb. Brouwer, Hist, de la Civilis, eet. Ill, 145.

2  Xen. Mem II, 9, 1.

-ocr page 28-

monius (in vita Aristotelis) on to \'sld-tjvrjai Starç^tif
èçyœSeç to
tip. Praeterea in rei natura positum est
ditissimum quemque maxima inde sumpsisse detri-
menta ut nos docent verba turn Aristoplianis 1 :

fs aû.taç.....03V ytvvcdog vno avxocpavTcav rûlerai, turn

Demosthenis 2: "Miclias iste habet asseclas Poly eue turn,
Timocratem et Euctemonem multosque alios : sed
semper vides hujusmodi homines divitibus se obtru-
dentes." Praeterea Athenienses censebant aequum
esse nt divites, quorum non adeo eos miserebat, opes
suas cum populo communicarent, nec haesitabant iudices
incitare ut suffragiis ferendis starent a parte inopum
eorumque privilégia tuerentur : "Illud etiam, ita dicit
orator, cogitate pauperibus nihil esse metuendum ne
fraude circumvent! opes amittant, corporum autem iniu-
rias omnibus esse communes : itaque quum fraudatores
punitis, divitibus duntaxat consulitis, quum vero pro-
tervos istos coercetis, vobismetipsis opem fertis. Quare
vos
haec indicia maximi facere decet, ac in aliis con-
tractibus litem tanti aestimare, quantum accusatorem
consequi aequum est, qua soluta reum petulantiae suae
perpetuo poeniteat" 3. Nec tantum divites fortunarum
parte carere probe poterant, cavendum insuper erat

1  Aves, vs. 285.

2  c. Midiam, p. 560.

3  Isocr. c. Lochitem, p. 398.

-ocr page 29-

ne divitiis et impudentia sua perieulosi evaderent egenis
coranique iuribus detraherent aliquid, ut perhibet Dem.
in Or. c. Midiam.

Divites igitur ob ipsas opes maxime idonei erant
quibus insidiarentur Sycophantae; erat autem et alia
causa. Quantum enim poterant illi vitam publicam
fugiebant ne semper in periculo essent sua amittendi;
non participes erant rerum gerendarum, non conspicie-
bantur in foro, in oblivionem denique ibant: sed
quamvis latere conarentur, tamen "qui tale quid in
animo habent (scil.
to avxoyccvrHv).... eos invadunt
et accusant quos nec verentur nec metuunt, quosque
quum divites esse vident, turn copiis amicorum desti-
tutes et rebus gerendis ineptos" 1 ; ii contra qui sem-
per in foro erant (vere enim Aristophanes :
\'A&ijvoiïot
d\' àsl l\'iii rœv S
ikwv adovai navra zov (jiov probe no-
verant quibus modis insidias sibi structas averterent,
neque his deerant sodalitia unde sibi defen sores vel
adiutores eligere p os sent.

Jam sponte apparet pauperes immunes fuisse ab
istorum iniuriis, atque adeo Sycophantae locupletibus
insectandis consulebant tenuiorum commodis primum
quod probe sciebant hos quippe qui nihil haberent pe-
cunia emungi non posse, deinde quod c-ommuni quo-

1  Isocr. c. Exithyn. § 8.

-ocr page 30-

dam vinculo sese iis coniunctos esse non ignorabant;
bi enim, sutores, lucernarum fabricatores, eet. multi-
tude ilia erat cui servire et blandiri nemo non sibi
officio et honori ducebat; versutus autem Sycophanta
quod per se intelligitur hac in re a nullo se su-
perar\'! patiebatur, ita ut conatibus suis et contentio-
nibus non minus sibi ipsi quam inopibus illis pro-
spiceret. Nee quemquam latuisse Sycophantarum co-
natus apparet ex hisce verbis Isocratis:
oïfiai Sij navroeg
(idtrai on fiaXiaroc crvHoyavreïv tniyeiQovßiv oi Xtytiv fitv
Sêivoi, l\'-fovrtg §è fitjdèv,
tovg advvarovg fièv tïneïv, IvMVOVg
dè yor^xara TtktXv

Sycophantarum conatus non irriti erant; nancis-
cebantur enim quod sibi speraverant, paulatimque alio-
rum detrimento ditescebant ut et Chremylus 1 apud ser-
vum Carionem de sua sorte queritur, se ipsum quippe
justum et, probum hominem esse inopem, quum alii
ditescerent, sacrilegi, causidici, Sycophantae, scelesti.

Hic ut et aliis compluribus locis videmus Syeo-
phantam eoclem loco haberi ac ceteros omnes improbos,
nee desunt loei unde efficiamus eos non tantum clela-
tionibus malam existimationem obtinuisse, sed etiam,
si quotidianum spectamus commercium pertinere ad
faecem civitatis. Cuius reinonnulla exempla afferre lubet.

-ocr page 31-

Stephanus quidam Neaeram meretricem secum
Megaris Athcnas adduxerat ibique cum ea vixitDuabus
autem de causis duxerat earn, quae aliis se prosti-
tuerat, ut et sine sumptu formosum scortum haberet,
et mulier ilia victui necessaria quaereret, familiamque
ipsius sustentaret: neque enim Stephanus ullus ha-
bebat reditus nisi quae forte per calumnias aliis extor-
sisset. Apud eum commorans Neaera eundem nihilo-
minus quern an tea quaestum factitabat, sed maiores
mercedes exigebat si quis cum ipsa rem habere vellet
quippe iam dedecus suum Stephani matrimonio tegebat;
at ipse Stephanus si quem hospitem, ignotum divitem
eius amatorem deprehendisset, pro adultero. intus in-
cludebat perque minas ei magnam pecuniae summam
extorquebat. Nec iniuria, ut pergit Demosthenes, nam
res familiaris nec Stephano erat nec Neaerae, uncle
quotidianos sumptus sustinere possent; expensae autem
permultae erant, quod et se ipsum et Neaeram et tres
liberos, quos ilia secum adduxerat, et cluas ancillas et
puerum ministrum alere oportebat, praesertim quum
laute victitare dedicisset Neaera, ab aliis sustentata
prius. Neque enim e republ. reditus aliquo nomine
dignos habebat Stephanus, ut qui nondum orator esset,
sed calumniator adhuc ex eorum numero qui ad sug-

-ocr page 32-

\\

gestum acclamant et mercecle accusant et indicant et
alienis sententiis subscribunt.

Grraviora etiain sunt quae Demosthenes nobis
tradit de Aristogitone, quern dicit esse Sycophantam
haud similem ceteris, sed quasi "cauponem improbi-
tatis, mangonem sordidissimum et propolam"

Impius iste et nefarius patrem in carcere dese-
ruit, eumque mortuum non sepeliit, neque iis qui sepe-
lierant sumptus funeris restituit, sed et diem dixit. —
Porro, a matre manus non abstinuit. — Sororem
suam non quidem germanam, sed tamen sororem pe-
regre abducendam vendidit. -— Aliud nefarium facinus.
Quum enim perfosso carcere esset elapsus, ad mulierem
quandam confugit, nomine Zobiam, quacum nimirum
olim consueverat. Ea primis eum cliebus, quibus ab
undecimviris quaerebatur et proclamabatur, occultavit.
Postea datis octo drachmis in viaticum, et tunica, et
pallio Megara eum misit. Earn mulierem tarn bene de
se meritam, ut prospero fortunae statu utebatur et
dignitatem apud Athenienses obtinebat aliquid de eo
eonquerentem et gratiam sibi referri postulantem pri-
mum alapa data et minis additis ab aedibus ablegavit :
ut autem muiier non desistebat sed progressa ut eius
sexus est ingenium apud familiares de eo querabatur,

-ocr page 33-

ipse earn suis manibus prehendens ad forum inquili-
norum abduxit, ac nisi tributum inquilinorum solvisset
vendita esset per eum cui salutem ipsa contulisset. —
Unum adhuc ex eins scelerate factis recenseamus.
Priusquam e carcere egrederetur, eo conjecto quodam
homine Tanagraeo, qui ad satisdationem tabulas ha-
bebat, cum eo congressus, et nescio quid colloqueus
surripit tabulas. Quum autem homo quereretur et
graviter ferens diceret neminem alium surripuisse eo
dementiae pervenit iste ut eum verberare aggrederetur.
Is vero ut recens atque integer superat ilium jam diu
maceratum. Quum autem eo ventum esset praemordet
nasum hominis eumque clevorat post; ac tum quidem
oa calamitate pressus ille ab investigandis et quae-
rendis tabulis destitit, post inveniunt eas in arcula
quadam, cuius iste clavem tenebat; deinde, dicit De-
mosthenes, qui in carcere erant huiusmodi decretum
faciunt: non ignem, non lucernam, non potum, non
cibum ullum cum eo esse communicandum nec acci-
piendum ab eo, nec dandum ei quidquam.

Credimus quidem non omnes Sycophantas isti
similes se praestitisse; satis autem superque est tales
fuisse qui non tantum aliorum detrimento ditescerent
sed et probitatem et pietatem postponerent, simodo id
nanciscerentur quod sibi proposuissent. Opportunitas
nobis non defuit perspiciendi quales essent Syco-

-ocr page 34-

phantae, ubi eos vidimus singulos aggredientes; multo
vero periculosiores reperiemus eosdem in vita publica,
in ecclesiis et iudiciis ubi omnia pro suo commodo
ordinarent nec tantum de singulorum hominum sed de
universae reip. salute decernerent.

-ocr page 35-

SYCOPHASTTA IN VITA PUBLICA.

öycophantas haud pauciores in foro iudiciaria
quam in foro mercenario fuisse, non est quod miremur.
Athenae enim nefariorum istorum refertae erant 1.

Iudicabant adeo Athenienses idque non prorsus
immerito, indigere horum opera Eempublicam seil, ne
accusatores publici deficerent. Romanos eodem modo
bac de re sensisse apparet e verbis Ciceronis 2 : "accu-
satores multos esse in civitate utile est ut metu con-
tineatur audacia" eodemque fere redit dictum Simo-
nidis 3, quemadmodum suam cuique cassitae cristam,
ita suos cuique Democrat] ae Sycophantas esse.

Ciceronis et Simonidis sententiis inter se collatis

1  Theopomp, in Athen, VI, p. 254. — Vit. Aristot. p. 400, 77 Vitt.
Scr. min. ed. Westerm.

2  Pro Rose. Amer, 20.

3  Plut. Timol. 37.

-ocr page 36-

non valde ab iis dissenti mus putantibus Romanos et
Athenienses non carere potuisse accusatore publico,
modo Sycophantam eodem sensu accipiamus ac accu-
satorem vel quodammodo delatorem (nos enim etiam
utimnr magistratibus eadem iura tuentibus); in hac
vero scriptione nbi Sycophantam intelligimus qui non
vere consul ens legibus civitatis harum curam praeten-
clendo singulos spoliaret, omnia iura detorqueret 1universam rempublicam perverteret, abusus locum usus
obtinuerat, plusque profecissent Athenienses si omni-
bus viribus iis fuissent adversati quam, ut mea faciam
verba Ciceronis,
cibariis iis praebendis, incitandaque
eorum vigilantia eorum conatibus prospexissent.

Eandem sententiam tuetur Demosthenes ubi dis-
crimen verum inter et falsum civitatis procuratorum
his verbis exponit "Suasor et delator (avfißovXog v.ai
övHocpdvTys) qnum in nulla alia re similes snnt tum in
hac maxime inter se dissentiunt : alter enim antequam
res gestae sunt consilium exponit, et rationem red-
denclam iis quibus persuadet, fortunae, temporibus,
cuicumque demum libuerit, in se suscipit: alter autem
silentio tum quum loqui decebat usus, si quid post
acerbius accidat, criminatur."

1  Legas Aristoph. Aves vs. 1694—1705.

-ocr page 37-

Similiter Aeschines 1 : ovxovv rà u>v xpijcpiG^ara

cag ù\'/Z.VS tyoâfÇTi /.live t.\' 01 St rmv avxotficcvTWP loyoi noog
rovg tcp rjuéoav xcuoovg /Jyovrai.

Sycophanta igitur, ut iam supra vidimus eos
petit, quos maxime idoneos putat a quibus maiorem mi-
noremve summam extorqueat, quam summam contendit
mulctam esse pro iis quae qui s deliquerit. Ii, quibus
iam solus Sycopbantae aspectus metum incutit ne peius
quid sibi accidat vel qui ingenio indulgere malunt
quam omni opera contendere ut ab eo liberentur, ro-
gatam summam concedendo eum dimittunt. Quocl si
quis non extemplo propensus esset ad summam pos-
tulatam solvendam, decedit de consuetudine nihil
agendi, et mercatoris vice fungitur, i. e. cum victima
sua paciscitur de pecunia solvenda, unde quamquam
plerumque non parvo contenti erant, intelligimus tarnen
quo sensu Plato 2 eosdem vocaverit
viles (tvTclûg).
Erat haec civibus insidiandi ratio maxime usitata,
eamque ii Sycophantae potissimum ingrediebantur, qui
carebant ea peritia vel calliditate qua opus esset ut
paullo honestius si in re parum honesta ita dicere fas
est, consequerentur quod sibi proposuissent.

Fac vero Sycophantae conatus irritos esse nec ei

1  De m. gesta legat. 36, 30.

-ocr page 38-

rem bene cessisse? Tunc ut sponte intelligitur, in
minis non subsistens, actionem homini intendebat sive
privatam (SUijv) sive publicam (jQayrjv) prouti reus
contra ipsum aut contra rempubl. aliquid deliquisset.
Maximum emolumentum Sycophanta capiebat e pri-
vata actione, verisimile igitur est eum, data opportu-
nitate occasionem non praetermisisse nisi forte simul
quaestio esset de politicis consiliis. Attamen negari
non potest saepius accidisse ut yqacptj ab eo institue-
retur, quam si institueret Sycophanta hoc saltern com-
modum capiebat ut illo munere fungi posset quod
lubentissime profitebatur, procuratoris quippe reip.,
maioremque haberet probabilitatem causae obtinendae,
eo quod indices, reipubl. institutis periclitantibus, reo-
rum parum miserebat. Pecuniam in de non capiebat,
at fieri poterat ut is qui accusaretur, quum animad-
vertisset in eo esse ut Sycophanta revera se denuncia-
turus esset
Opportunitäten! adhuc sibi oblatam non
praetermitteret quovis pretio a calumniatore se expe-
cliendi ne periclitaretur causam perdere, id quod ple-
rumque fiebat, licet iustissima esset. Sic e. g. Aris-
togiton egit cum Agathone oleario: "quum enim dudum
clamitaret, et vociferaretur, pro deurn atque hominum
fidem, et pro concione coelum terrae misceret, quaes-
tiones habendas clamitaret, accepta quacunque mercede,
quamquam praesens, quum Agatho absolveretur, obmu-

-ocr page 39-

tuit" Praeterea, quamquam eo ipso tempore ex
actione publica nullum emdlumentum sycophanta per-
cipere posset, tarnen oleam et operam non perdiderat :
probe enim sciebat se iis ipsis calumniis in civium
favorem venturum ; nam quo plures instituebat actio-
nes, eo maiores ei debebat gratias populus, quarum
actionum satis persuasum habebat fructus aliquando
se percepturum. Ergo maiore minoreve probabilitate
pecuniae accipiendae in medio relicta, Sycophanta
genio indulgere poterat neqne erat tantopere ei exti-
mescendum ne causa caderet. Atheniensium enim
indoles plerumque satis illi rei cavebat: si tamen pu-
taret Sycophanta se non sine multis gravibusque mo-
lestiis causam persequi posse, accusationem deserebat
nt fecit Aristogiton in causa Demadea 1.

Incredibile quidem videri potest Sycophantas,
quamquam interdum hac illave opportunitate rem
malam tenuerint, fere semper insontes in perniciem
duxisse. Quod tamen plerumque obtinebat. Demos-
thenes ubi iudices incitât ut Aristogïtonem tot tanto-
rumque scelerum convictum pro meritis puniant, iam
expectat eos homini ignoturos esse, eumque impunitum
dimissuros, praetextum afferentes necesse esse accusa-
tores publici sint in civitate; eaque ipsa iudicum cogi-

1  Ibid, c. 10.

-ocr page 40-

tancli et ag\'endi ratio nobis declarat innumeris malis
cives pro suis quemqne opibus et remp. pro sua salute
fuisse obnoxiam. Credimus quidem iudicibus persua-
sissimum fuisse, se ita agendo optime reip. consulere,
neque igitur id est quod gravemur; sed multo magis
hoc quod, ut Demosthenes iis obiicit: "maxima eorunx
pars veniebat in iudicium constituto iam ante secum
in utram partem suffragia laturi essent;" quocirca non
verebatur orator eos monere Justitiam Jovis solio
assidentem oculos in eos conversos habere, attenden-
tem instane an iniusta suffragia ab iis ferrentur.
Sponte apparet Sycophantas summam operam dedisse
ut illam iudicum, i. e. populi, quem repraesentabant
benevolentiam confirmarent. Sycophanta enim "quippe
qui nullarn rationem habeat neque legitimae neque
politicae disciplinae" actionem non instituebat suo iure
nisus, "omnem vero spem collocat in superbia sua."

Ne autem miremur cives assensos esse illis iu-
dicum sententiis. Qnum enim superbirent potestate et
libertate sua, non potuit quin delectarentur omnibus
conatibus quibus libertatis illius detrectatores (accusati
seil.) intra fines continerentur, Sycophantae vero illius
libertatis vindices eorum favore quam maxime frue-
rentur. Populi hac in re animus non latet ideoque
non adeo contemnendus iudicassent modo cum aequi-
tate; id vero ipsum erat quod non satis attendebant.

-ocr page 41-

Etenira irae et festinationis (quae vitia recte Diodotus
ille apud Thucydidem 1 maxime contraria esse clicit
bonis consiliis) culpa non vacasse Athenienses cum
aliunde novimus, tum imprimis docemur rebus Myti-
lenaeis.

Quibus si addas parum iisdem fuisse sapientiae
et experientiae, nimiam contra ingenii mobilitatem
novandique libiclinem, sponte intellegitur multas iniu-
rias committi, et accusatorum damnationem aut abso-
lutionem mero casu decerni solere. Quodsi pûtes Athe-
nienses satis peritos fuisse reip. administrandae, quum
nemo esset quin constituto tempore forum adiret, om-
niumque igitur rerum gerendarum notitiam percepisset,
considérés velim maiorem populi partem non id egisse
ut in naturam litis inquirerent, immo libidine ductos
suffragia iniisse prouti ingenio ferrentur. Praeterea,
"si quis populo bonum consilium impertiri sibi propo-
suisset, necesse erat eum falleret."

His perpensis non temere concludimus populum
baud semel a Sycophantis damno affectum esse ; Lysias
enim de civibus loquens dicit :
rijv yao tovtcov (seil, tojv
avKOCpuvTcov) novTjQiav lavzwv tjyovvrai (Tœrjjolav 2; quo
insolentiores igitur sese praebebant Sycophantae, eo

1  III, 42.

2  Lysias 25, 24.

-ocr page 42-

maïora ex iis capiebant detrimenta non tantum accusati,
sed etiam tota resp.; sibi ipsis vero optime consulebant.

Licet non saepissime sermo sit de summis quas
Sycophantae popularibus suis extorquerent, nonnulla
tarnen hac de re afferre possumus.

Lysias 1 de istiusmodi homine dicit: rqiocxovtoc
pas (/1350) èavKocpdvT-ijaev 1; quomodo vero baec per-
ceperit in medio relinquitur; sensus tarnen verborum
nos eo ducit ut statuamus eum una eademque occasione
hanc summam exegisse.

Callias autem, Hipponici filius, Cephisio cuidam
1000 drachmas (ƒ 450) solvit, ut deferret Andocidem
cui succensebat.

Maioris momenti est alius locus, qui simul
probat ea quae supra diximus de Sycophantarum agendi
rationibus 2. Callimachus quidam Patroclem accusat;
re vero cum eo transacta et decern minis (ƒ 450) ex-
tortis Lysimachum criminatur, a quo item 200 drachmas
(ƒ 90) extorquet. Postea etiam negotia facessit ei qui
hanc naqayQacp^v instituit, dicens eum adiutorem esse
illius rei cujus duo priores accusantur, deinde omnem

1  Secundum Böckhii computationem.

2  Isocr. adv. Call. p. 372 sq.

-ocr page 43-

oulpam in oratorem confert. Is initio accusationes illas
non multum curabat: Callimaclius autem contendit se
ab oratore pessime habitum pecuniisque spoliatum esse:
tum Callimacbi familiares quidam oratorem convenie-
bant, suadentes ut cum eo controversiam ilia transige-
rent nec male audire mallet aut in magnae pecuniae
periculum venire etiamsi optimam causam haberet,

Xiyovxtg cog noXXa naod yvwfirjv Iv i olg SLY.aarTjqLoig ano-
fialvti, v.ccl on Tir/jj fia/J.ov rj toj Sixaico v.oivtTiu ra ncm
vjMv (animadvertas, velim, baec oratoris verba coram
iudicibus pronunciata) quods i vero decidisset parvo
sumptu liberatum iri magno periculo. Orator postremo
solvit 200 drachmas, sperans in posterum ne sibi iterum
a Callimacho molestia aspergeretur. Quod quo melius
caveret orator certis conditionibus arbitrum sumpsit.
Ac primum pacta Callisthenes servabat, deinde con-
silio inito cum Xenotimo, die dicta decern millia drach-
marum
( f 4500) ab oratore postulat. Is vero hanc
summam non solvit, optimum ratus hac naoayoa^fi
(quam Isocrates pro eo composuit) a iudicibus impe-
trare ut causa Callistheni denegetur.

Satis vidimus summas hand exiguas fuisse quas
Sycophantae poscerent, et e munere
rov ovx,ocpavctiv
idonea emolumenta ab iis, quos liuius ipsius muneris
non puderet capi posse, quibus victui quotidiano pro-
spicerent.

-ocr page 44-

Sycophanta non tantum in suum ipsius commo-
dum lites aliis intendebat, seel etiam ab aliis sibi eius-
modi negotia mandari patiebatur potissimum ab iis qui,
talia despicientes ipsi suscipere nollent. Ne desit exem-
plum, a Demosthene 1 docemur Midiam Euctemone
quodam Sycophanta usum esse per quern Demosthenem
h.n<riaU<n> accusaret; dicit enim: "quod igitur cleserti
ordinis actionem contra me machinatus est, et qui id
faceret mercede couduxit, inquinatum ilium et nimis
expeditum Euctemonem pnlvisculum, praetermittam.
Neque enim Sycophanta ille mihi negotium facessit,
neque iste ullam aliam ob causam conduxit, nisi nt
ante heroum statuas exstaret, omnesque viderent:
Euctemon Lusiensis accusavit Demosthenem Paeaniensem
desertorum ordinum
. Ac mihi videtur illud, si quo
modo licuisset libenter adscripturus, se
a Midia con -
dueturn
accusare."

Andocicles 3 dicit inimicos suos non ipsos in
medium prodire ut eum accusent,
trénovg 8è dantgnovm
Totovrovç àvdçwnovç, oiç tî&KSfiévoiç -t\'jSt] àvouGyyvT&ïv,
oiiSèv Siaq)éçei
htchv xa! àxovaai rà /.ity/rtza xmv y.cc/mv.
Sycophantam igitur nequaquam pudet istarum artium,
quibus aliis quoque auctoribus ititur dummodo in
ipsum aliquid inde lucelli redundet, eaque spe susten-

1  Dem. c. Midiam, p. 547.

-ocr page 45-

tatus perfert maximas iniurias, quod iam animadver-
timus in Sycophanta illo Aristophaneo, de quo egimus
supra 1.

Unum addamus locum. Reus nescio quis apud
Lysiam in nota oratione 2 postquam illatum sibi crimen
satis refutavit, ita pergit: "equidem vos scire arbitror
Mcomachum a meis inimicis instigatum in banc de-
scendisse palaestram, non quod speraverit me delicti
alicujus arguere, sed quod pecuniam aliquam a me
auferre exspectaverit, "

Perinde ac in vita privata, ita etiam in vita
publica ii qui maxime reformidabant Sycophantas, et,
quum eorum insidias privatis remediis fugere non po-
tuissent, coram iudicibus ius suum vindicare conaban-
tur, cives erant, ut ita dicam , non in luce viventes.
Ii contra, qui Sycophantis nequaquam morem gerebant,
erant oratores et demagogi, quippe qui maxime apti
essent ut se ab iis liberarent, sive ut Demosthenes
dicit: "qui cum iis conflictari possent", quapropter
idem merito de Aristogitone : "quem enim iste orato-
rum tanta clade affecit, quanta homines plebeios, quos

-ocr page 46-

passim exagitat?" 1 Et quamquam haec omnia per so
intelliguntur, Aristogiton tarnen Demosthenem ipsum,
oratorem einsmodi negotia expediendi ut opinor satis
peritum septies maiestatis reum egerat bisque eundem
rationes reddentem accusaverat 2 ; si igitnr putes Sy-
cophantas non tantum ignotos Atbenienses petere solere
sed etiam eos qui in luce vivebant ut Demosthenem,
hoc solummodo immodicae Aristogitonis impudentiae
tribuendum est, quippe qui Sycophanta esset nequa-
quam ceteris similis, artes enim eius non tantam vim
habuissent, sed erat "caupo improbitatis, mango sor-
didissimus et propola." Praeterea Aristogiton in iis
quas dixi actionibus instituendis semper erat mendacii
convictus; Demosthenes enim magnam se dicit habere
gratiam diis et universis Atheniensibus qui se serva-
rint, unde videmus Demostheni non defuisse facul-
tatem ad dolos eius hominis frangendos, tantam contra
earn fuisse ut Aristogiton experientia edoctus per cluos
annos huic orationi praecedentes nullam contra De-
mosthenem actionem intentarit, quod idem valet de
Lycurgo Demosthenis collega, qui brevi ante contra
eundem orationem habuerat, Noli vero opinari Aris-
togitonem, etiamsi in posterum a Demosthene, Ly-
curgo , virisque horutn similibus manus abstinuerit,

1  c. Arist. I, Cap. 9

2  Dem. ibid, c, 9.

-ocr page 47-

prorsus a calumniantlo destitisse: immo vero, homines
inferioris conditionis, quos sibi impares esse prohe no-
verat furiose persecutus est, ut "miserurn Phocidem,
fabrum quemdam aerarium Piraeensum, et coriarium"
quapropter merito ah oratore vocabatur
cards populi,
is nempe, qui lupos non mordeat, inermem vero gre-
gem, quam se tueri profitetur, devoret.

Inde optime Sycophantae integritatem et iusti-
tiam agnoscimus quod si quando absolveretur non ac-
tionem instituebat contra eum qui se detulisset, quod
tarnen potissimum exspectasses ab isto falso iuris
alien i defensore.

-ocr page 48-

SYCOPHANTA INTER SOCIOS.

Sycophantas quurn obscuriores imprimis cives
peterent, nee tamen a viris primariis abstinerent, mi~
randum non est avide quamque opportunitatem arri-
puisse Atheniensiurn sociis insidiandi.

Quum vero ilia quaestio cohaereat cum socia-
rum civitatum et coloniarum historia et conditione,
non videbitur a proposito meo alienum si paucis haec
lectori in memoriam revocavero

Ut Graeciae civitates, quae nullo arcto vinculo
inter se junctae erant, Persis melius resisterent, per
breve tempus Sparta earum tenuit principatum donee
Pausanias superbia et arrogantia sua civitates socias
ipsamque Spartam a se alienavit. Inde hae civitates
pro Sparta Athenas ducem elegerunt, quod ut facerent

-ocr page 49-

etiam aliae causae eas raoverunt, virtus nempe et
integritas et continentia Atheniensium nec minus Aris-
tidis prudentia. Nec tantum in praesenti rerum statu
sed etiam in posterum id agendum erat ut omnia pa-
rata essent quibus barbarorum invasionem averterent,
quocirca inter ipsas convenit ut a quaque civitate pro
suis viribus pecuniae necessariae conferrentur. Sumptus
a singulis civitatibus impendendos constitnit Aristides,
quo munere tam bene functus est ut omnes civitates
distributione proposita contentae essent; simul utile
visum est ut summae collatae deponerentur in neu-
trius partis territorio, insula Delo.

Haec rerum ordinatio aequitate nisa optimos
tulit fructus, dum Aristides et Cimon rebus praeerant,
nam bis moderantibus reipubl. nulla civitatum socia-
rum defecit, et summae constitutae licet modicae sup-
peditarunt ad bellorum sumptus. Pericle vero res
gubernante haec omnia prorsus mutata sunt; demo-
craticae enim partes altiores sumpserunt spiritus non
modo Athenis sed etiam inter socios, uncle factum ut
ubique populäres optimatibus essent infestissimi, nec
tantum optimates in suis quique civitatibus sed etiam
Spartam optimatrum fautricem magis quam barbaros
haberent pro adversariis.

Initio Athenienses miserunt legates qui reditus
et naves a sociis conferendos conquirerent: mox vero

-ocr page 50-

hi legati temporales evaserunt gubernatores vél ma-
gistrate stabiles nee tantum iis quas dixi rebus ope-
rant dabant, sensim vero provinciam suam extendebant,
universis sociorum negotiis se immiscebant, praecipue
ab iis qui a Spartae et optimatium parte stabant,
minis adhibitis pecuniam extorquebant; postremo, id
quod nunc imprimis animadvertendum, iurisdictionem
sociis abstulerunt et omnes res maioris momenti ad
Atheniensium tribunalia detulerunt. Inde profluxerunt
maximae difficultates: actiones ipsae, longa interdum
via interposita, differebantur; reis nulla erat indem-
nitas sumptuum itinerariorum; judices Athenienses
actionis ipsius ignari, duci se patiebantur a peritissimis
oratoribus, unde accusato oriebatur necessitas ut multa
pecunia talem oratorem sibi quasi emeret, nec minus
ceteros oratores sibi conciliaret ne hi negotia sibi fa-
cesserent; porro, iudices ex aerario pro rebus iudi-
candis accipiebant mercedem, quocirca fieri non potuit
quin, quo plu res, eo gratiores ipsis essent actiones
institutae; quare non miramur queri subinde socios
iurisdictionem Athenas delatam esse, nullam aliam ob
causam quam ut iudicum marsupiis consuleretur.
Eandem ob rem Euelpides
et Pisthetaerus 1 sibi quae-
runt domicilium:

1  Arist. A vet 146 sqq.

-ocr page 51-

fjLTjdaftmç

........naqà ■d\'alar xav, \'îv avaxvibtrai

y.hrjxrjo ayovo\' eco&ev tj Ualofiivla.
Denique, ut (licitur de Hep. Atli. 1 : oi avuuayot SovXo/.
tov srjfxov twv -A{Yvçvc/m.ov v.adccjtœfi fiàlXov.

Haec igitur erat conditio qua socii Atlieniensium
utebantur, uncle colligere possumus quanto furore Sy-
cophantae, qui ne civibus quidem suis parcere solerent,
hos miseros omni dolorum et astutiarum genere illa-
queaverint. Facile autem intelligitur plerumque lios
miseros eorum fallaciis succubuisse, tum propter legum
iurisque Attici ignorantiam tum ob insolentiam machi-
narum et artium, quibus rabulae isti homines simplices
facili. negotio irretiebant. Neque igitur est quod mire-
mur socios vix ullam occasionem praetermisisse qua
se Atlieniensium societati subtraherent, et Athenienses
solos relictos esse eo tempore quo sociorum auxilio
quam maxime indigerent. Cuius rei testis est Demos-
thenes 1 : "Tenedios enirn aiunt nihil curare nostram
civitatem, idque per ïheocrinem esse factum. Calum-
niis enim per istum appetiti illis temporibus, quibus
eorum alii Philippo, alii Atheniensibus studebant, cet."

Huiusmodi Sycophantarum exaction uin praebet
exemplum Aristophanes 2, — Inter eos qui officia sua

1  0. Theocr. p. 1334.

2  Aves 1410 sqq.

-ocr page 52-

Nephelococcugiae incolis offerunt, aut alas sibi prae-
beri cupiunt est quoque Sycophanta. Quoclnam alarum
genus nanciscatur nihil se clicit curare; nhjroQa se esse
insularum, Sycophantam et perscrutatorem actionum
atque litium; alis instructum omnes se urbes abeundo
incolas earum deferre posse; non quo alatus commo-
clius munere suo fungatur, sed ne sibi mare transeunti
piratae facessant negotia atque una cum gruibus redeat
lapillorum loco delationum copia onustus. Pisthe-
taerus opinatur a iuvene vel magis abesse ut pere-
grinos (quod impudentius etiam est quam Athenienses)
iniustis vexationibus persequatur. Dissentiens ab eo
Sycophanta, quam aliam inquit artem exerceam qui ne
fodere quidem didicerim. Pisthetaero in medium pro-
ferente alias insuper artes esse, quae ab eo quippe
iuvene addisci possint, noli me inquit monere, sed
actutum instrue alis.

Pisthetaerus igitur quasi morem ei gesturus ad
altiora eurn evehet, monitis scilicet et utilibus con-
siliia, quae tarnen Sycophantae non placent, qui non
vult munus deserere quo maiores et familiares etiam
functi sunt. Quaerit igitur alas quibus urbes obeat,
redeat ad nomina accusatorum apud magistratus defe-
renda, rursus eodem consilio ad insulas proficiscatur
(quod dum facit delati ex urbibus Athenas adveniunt)
vel potius ut Pisthetaerus addit, ut bona clam surri-

-ocr page 53-

piat coram. qui eodem tempore Athenis sunt. Con-
fitetur Sycophanta Pisthetaerum optime intellexisse id
quod velit: hie igitur eum instructurus est Corcyraeis
alis (uhi Corcyrae, dicit Scholiasta, seditiones factae
erant, ut saepe iiebat, sontes flagellis puniehantur),
quod si fecerit, circuli instar moveri poterit. "Apage
in malam rem" inquit Pisthetaerus, quo dicto ei ala-
pam infligit.

-ocr page 54-

SYCOPHANTARUM CONSOCIATIONES.

Etiamsi quod sciara apud veteres nulla fiat
diserta mentio collegia quodammodo sycophantarum
exstitisse, e variis tamen locis effici posse perhibemus
tales consociationes non defuisse. Nee rairum. Perinde
ac, ut boni quid fiat, probi homines foedera ineunt,
ita homines deterioris notae vel magis suo invicem
auxilio indigent quum in aliis rebus turn praecipue in
iudiciis et ecclesiis Atheniensium.

Sycophanta qui in Aristophanis Pluto 1 per-
stringitur, nullam habet opportunitatem eo ipso tem-
pore ubi exit circumstantes ulciscendi; at
lav inquit
av^vyov laßeo viva, aal gvmvov, Deus poenas dabit. Yo-
cabula
av£vyog et <rvxivog nihil aliud sibi volunt quam
is qui merito sive immerito Sycophantae auxiliaturus

1  vs. 945.

-ocr page 55-

est ut causam teneat, ut etiam Hemsterhusius vertit:
"at si consortem aliquem invenero, meisque syco-
phantae moribus simillimum, efficiam, cet."

Ubi Demosthenes 1 elicit Neaerae marito Ste-
phano, qui Sycophanta est, nullam rem familiarem
esse qua victui quotidiaiio prospiciat, inter varias artes
nefarias quibus familiae necessitudinibus succurrere
conatur refert
eum subscribere aliorum delationibus: alii
illi, qui accusationes deferebant eiusdem generis ac
Stephanus essent, necesse est: nam sin minus isto usi
non essent ad causae suae iustitiam demonstrandam.

In Demos then is oratione iam saepius citata c.
Arist. inter Aristogitonis facinora affertur eum accu-
sationem contra Hegemonem vendidisse; verisimile est
eum sic fecisse quia sibi esset parva spes causae
tenendae, vel fortasse quia metueret ne minus lucri
ex actione repetiturus esset quam speraverat; utut est,
actionem transtulit alicui minore lucro contento, aut
spem foventi fore ut ex Hegemone aliquid praeterea
extorqueret vel damnationem eius efficeret. Inde igitur
mihi apparere videtur Aristogitoni cum eo cui actio-
nem vendiderat fortasse etiam cum pluribus similis
notae hominibus commercium fuisse.

Supra iam vidimus 2 nonnullos vexatos a Cal-

1  In Neaeram, p, 1359.

-ocr page 56-

limaclio inter quos eum qui naQayayijv illam recitavit.
Orator initio haec non valcle moratus est, post autem
sibi persuaderi passus est ut parva pecunia ab isto
calumniatore liberaretur. Quod ut faceret ei non per-
suaserunt ipsius amici, sed quidam e Callimachi sociis
(twv \']Moixkv(x)v rivèç tovtco); satis enim apparet insti-
gante Callimacbo eos egisse, sperantes fore ut sibi
pars praedae obtingeret. —• Postea vidimus Oratorem
iterum vexari ab eodem Callimacbo, socium adhibente
Xenotimum quemdam. Hunc autem Calimachus ideo
testem (falsum absque dubio) assumpserat, ut eum
Oratoris testi opponeret, quem hic superiore opportu-
nitate advocaverat, quum 200 illas drachmas solveret.

In verbis Demosthenis 1 : "quamquam enim Theo-
crines, o Iudices, suique gregales nihil non fecerunt
appellandis testibus, iis partim minitantes, partim pol-
licentes, ne testimonium dicant. .. . " duae res ani-
madvertendae sunt: primo loco, quales inierit vias
Sycophanta ut causam teneret, testibus partim mini-
tans, partim pollicens, modo ne se actioni immiscè-
rent; secundo loco, non tantum ab eo ipso secl etiam
a gregalibus (ot
fierà tovtov) id fieri.

Loci allati,. ut nobis videtur, satis pugnant pro
iis, quae supra perhibuimus, imo vero, locus modo

1  c. Theocrinem, p. 1323

-ocr page 57-

laudatus eo nos ducere videtur ut statuamus semper
fere sycophantas sibi invicem auxiliatos esse, etiamsi
consociatio non diserte memoretur ; sic enim perg"it 1Demosthenes: "Neque enim raro vidistis eos in foro
et suggesto prae se ferre inimicitias, privatim autem
coliudere, partirique largitiones, atque aliqnando con-
viciari inter se, et extremis invicem probris afficere,
panlo post dies festos agitare, et sacra habere com-
munia. Neque horum quicquam est miratu dignum.
Nam et natura sunt improbi et tales velitationes vi-
dent a vobis approbari. Quare quid vetat, quominus
his artibus clecipere vos instituant?.. .. Nonne palam
illi vobis illudunt, qui eos quasi sibi inimicos au-
cliatis?" Hoc saltern constat iudices saepe a recta via
esse deductos et accusatorum conditionem deteriorem
evasisse.

Quaestio alia haec est, an hae Sycophantarum
consociationes quoque nomine politicarum illarum so-
cietatum significari possint quae Athenis baud rarae
erant et êronçatai dictae sunt?

Etiamsi Plato et Aristoteles saepissime hoc
vocabulo utuntur, numquam tamen significationem vel
sensum
Ira/otiag politicae addunt, ita ut secundum

1  1. I. d. 1335.

-ocr page 58-

veteres dijudicare non possimus quatenus sit aliqua
similitudo érai^uag inter et consociationes de quibus
vidimus. Videndum nobis igitur quid recentiores hac
de re sentiant

Hüllmann 1 putat eas nihil aliud esse nisi col-
legia sive societates acl corrumpendum initas : longe
abest ut credamus unicum ici earum consilium fuisse.

Hermann 2 et wachsmuth 3 putant eas esse con-
gregationes oligarchicas.
Schümann 4 maxima pro parte
iis assentitur, quamquam a se ipse dissentit ubi 0
dicit traiQetag profluxisse ex eorum eonatibus qui po-
puli vitiis faverent, quia integris moribus rerum potiri
desperarent.

Perfectain vocis iraïQHaç definitionem alferre
nobis
àdvvarov videtur, primum ob varias significa-
tiones quibus usurpatur, deinde quod fontes parum
accurate hac cle re nos docent : opinamur éraïQuav po-
liticam saepissime tum locum obtinuisse, ubi alterutra
populi parte summam potestatem tcncnte, altera sive
merito sive immerito se oppressant putans, prioris su-

1  Staatsrecht des Alterth., p 144 sqq.

2  Staatsalterth., § 70.

3  Hell Alterth umskunde, I, 2, p. 102 et p. 441 ubi dicit: "das Zu-
sammentreten zu antidemokratischen Umtrieben erzeugt eine Hetärie."

4  Antiquitates iuris publ. graecorum, p. 101.

-ocr page 59-

perbiam vel arrogantiam coercere studebat coniunctione
quadam constituenda; —- quum popularium pars ple-
rumque summum teneret, inde sequitur iraiQuag socios
fuissc optimates. Pari potestate et auctoritate non
contenti hie non subsisterunt sed plura continuo appe-
tebant donee pro duetis dnctores evasissent.

Quod ad sycophantas attinet, nobis non propo-
suimus ut probaremus eorum consociationes quas supra
memoravimus ad unam onines haimimv nomine notandas
esse, nec assentimur
iiullmanno putanti nihil aliud eas
sibi proposuisse nisi corruptelam: perhibemus tamen
fieri potuisse ut huius illiusve hatrtdag socii vel omnes
vel plerique sycophantae essent, ita ut hoc sensu dici
possit exstitisse haim\'u/.g quoque Sycophantarum.

-ocr page 60-

SYCOPHANTAE ET DEMAGOGI.

Opportunitates nobis non defuerunt cognos-
cendi quantam vim Sycophantae in negotiis publicis
universaque vita publica exercuerint. Plurimum qui-
dem valebant in iudiciis, ut clemagogi in ecclesiis, nec
tarnen ulla re impediebatur Sycophanta quominus in
ecclesiis quoque omnia turbaret; potissimum autem ibi
meftiendus erat si qui sycophanta idem demagogus
esset, aut cum demagogo se sociasset. Hoc enim saepe
locum obtinuit ubi populo clecernenclum erat de pu-
blicis causis ad universam civitatem pertinentibus ut in
yQccyjj naoavouoiv vel in yqcupfj äaeßdag ubi res sacrae
et res politicae inter se junctae praebebant iis optimam
occasionem populi exagitancli et perturbandi.

Quum hermocopidarum actio, caussa Socratis

-ocr page 61-

aliaque eiusmodi hanc rem optime demonstrent, lucu-
lentissimum exemplum ex iis eligere lubet, quamobrem
a proposito nostro non alienum nobis Videtur actionem
illam breviter enarrare

Matutino tempore d. 11. m. Maji a. 415, ut
docent chronologi, Athenis fama percrebuit hermas,
quorum magnus numerus in foro eaque vieinitate erat,
praeterita nocte esse mutilatos. Populus a senatu extra
ordinem convocatur. Latere delinquentes. Pis
ander ad
populum ferre ut praemium 10,000 drachmarum decer-
natur ei qui primam delationem fecisset. Senatui plena
fieri agendi potestas
(n ßovli] ylyv&rai «vtokqcctcoq). Deligi
qui in rem inquiraut, in his Diognetus, Charicles et
Pisander (Horum duorum facta nos eo ducunt ut sus-
picemur eos eo tempore populi non tam amantes fuisse,
quam haberentur). Nulla tamen fieri delatio; senatus
et populus saepius convenire, postremo fit populisci-
tum: "si quis sive civis sive peregrinus sive servus
cuiuscunque sceleris in religionem commissi conscius
sit, deferto, impunitate promissa."
Cleonymo dema-
gogo rogante praemium 1000 drachmarum decernitur
secundae indicationi, neque id meliore successu. Heb-
domadibus aliquot praeterlapsis, ut verisimile est d.

-ocr page 62-

10. m. Junii haben fur comitia quibus populus mandatis
instrueret praefectos classis quam in Sicilian) mittere
clecreverat, quae classis extra portum stabat in ancoris.

His igitur comitiis Pythonicus quidam assur-
gens coram populo dicit se planum facturum Alcibiadem,
unum trium praetorum qui classi praeerant in privata
quadam domo sacra Eleusinia una cum aliis ludibrii
caussa facti tasse, idque impuni täte concessa confirmât
Andromachus (Polemarchi servus) Alcibiadem autumans
una cum profanis et servis (quibus se et ipsum inter-
fuisse) in domo Polytionis sacra Eleusinia esse imita-
tum. E denario delatorum numéro, quem Andocides
memorat 1 octo in contumaciam damnati sunt, nonus
in urbe mansit et postea morti datus est ; decimus,
Alcibiades, peti non poterat, quippe cui imperium iam
mandatum esset.

Aliae mox denunciationes secutae sunt. Teucer
quidam Megaris senatui scripsit se, si impunitatem
acleptus foret, omnia indicaturum, quae de sacris pro-
fanatis nosset, quippe qui ipse istius sceleris consors
fuisset et etiam de Hermis mutilatis (putant autem
nonnnlli Hermarum mutilationem, quam Teucer voluit,
non eandem esse ac earn, quae locum habuerat d. 11. in.
Maji). Teucer, impunitate impetrata, Athenas reversus

-ocr page 63-

duodecim cives, in quibus tarnen non erat Alcibiades,
defert a parte optimatium stantes: hi quoque fuga
salutem quaesiverunt.

Agakiste Alcmaeonidis uxor nuntiavit Alcibiadem
una cum aliis in domo Charmidis sacra factitare solere :
Alcibiades unus mansit, ceteri fugain capessiverunt.

Postremo Lydus servus indicavit in domo heri
sui clam sacra facta esse. Ne hic qu idem in eorum
numéro, quos sacris interfuisse testabatur, nominavit
Alcibiadem, sed Andocidis patrem Leogoram, quem
pallio involutum affuisse. Delatos Speusippus senator
tradidit iudicio ; Leogoras vero, vadibus datis actionem
orsus est contra Speusippum Tcaoavoßojv, quo factum
est ut absolveretur, Speusippo e numéro sexies mille
civium ne ducenta quidern suffragia ferente.

Factis delationibus redduntur delatoribus prae-
mia, decies mille drachmae Andromacho, Feucro mille
(etiamsi Pythonicus prim um praemium sibi ipsi de-
cretuni voluisset, quippe qui primus populo Opportu-
nitäten! dedisset denunciationis audiendae).

Multum autem abest ut Athenienses, quod cre-
deres, sontibus compluribus punitis, hie substiterint;
namque Alcibiadem prae ceteris vel potius unum pe-
tebant. Qui quum Athenis remanendo speciem saltern
innocentiae sibi dedisset, aliud quid exeogitandum erat
quo eum irretirent, idque eo magis, quia propter im-

-ocr page 64-

perium youcpfj aofftuag peti non poterat. Sociis iraiQumv
clam insidiantibus, Androcles demagogus prae ceteris
omnem lapiclem mo vit;, animosque civium perturbabat,
donee
ehayytlia instituta est, qua accusabatur Alcibia-
des quod hetaeriam constituisset ad res novas molien-
clas, cumque eius soclalitii sociis sacra factitasset. Hac
denunciatione ad se delata senatus populum extra or-
dinem convocatum (neque enim erat tempus istiusmodi
rebus destinatum) rogavit vellet iuberet statim rem
decerni an differri in posterum. Alcibiades assurgens
dixit sibi gratissimum esse ut statim res diiudicaretur.
Hoc vero non id erat quod volebant adversarii, qui
speraverant populum tantopere ei iratum fore ut man-
datum munus per Imyttoozoviav ei auferretur; qua spe
quum excidissent, praetextu usi ducem tanta potestate
instructum nequaquam lite retinendum esse cuius clis-
ceptatio in posterum differri posset, contio dimissa est,
etiamsi Alcibiades ne illud fieret omnem operam cledisset,
vere secum reputans extrema inde sibi esse metuenda.

Rebus sic se habentibus vela dedit in Siciliam,
Nec tamen eius adversarii, ut sponte intelligitur a
proposito suo destiterunt: fama percrebuit hermarum
mutilationem non paucorum esse seel ad status popu-
laris eversionem pertinere; multi inde in carcerem con-
jecti sunt, tota civitas trepidabat, plebeii e foro aufu-
giebant, metuens quisque ne comprehenderetnr.

-ocr page 65-

Inopinato exeunte inense Julio ei us dem anni
Dioclides ad senatum nuntiavit se nosse qui Hernias
ilia nocte mutilassent. Ad pensioner!) enim mercedis
accipiendam a servo quem in Laurio argentifodinis suis
praepositum haberet, de nocte se surrexisse narrabat,
iterque facientem vidisse, fuisse enim plenilunium, ad
trecentos homines ab Odeo in Orchestram descendentes
(erat autem ibi numerus mutilatorum Hermarum rnaxi-
mus), eorumque globatim stantium plerosque agnovisse,
unde, simulac de mutilatis liermis accepisset, horum
facinus esse se intellexisse. Postmodo ubi redux in
urbem auclivisset praemium indicinae centum minas
esse promulgatum se adiisse Euphemum, et cum hoc,
cum Leogora, ejusque filio Andocide atque aliis quo-
rum interesset earn rem celari pactum esse ut sibi
proximo mense centum viginti minas solverent, ea con-
ditione ut omnia sileret: sua enim nihil interesse aie-
bat iine praemium sibi solverent an praemio clelatorio
publice ornaretur ; eos vero fidem non praestitisse,
quoeirca se nunc indicare omnia quae comperta
haberet.

Quibus dictis edidit nomina eorum quos nocte
ista se agnovisse aiebat, duo et quadraginta numero,
in quo erant duo Senatoren in curia assidentes: hi
vero vadibus datis fuga quaesiverant salutem, unde
factum ut vades destituti iisdem poenis tenerentur

-ocr page 66-

quibus vadati damnati fuissent; quadraginta ceteri
comprehensi et tormentis subjecti sunt.

Civium animos bis omnibus admodum esse ex-
citos, eamque perturbationem etiarn maiora incrementa
sumpsisse quum senatus summopere eniteretur ut et
ceteri 258 quorum nomina a Dioclicle non clelata erant
poenas clarent, non est quod dicamus; justane esset
DiocJidis delatio annon, nemo fere curabat; ipsum
autem veluti civitatis sospitatorem rheda vectum in
Prytanaeum arcessebant, ubi coronaretur unaque cum
prutanibus. coenaret.

Proxima nocte matres uxores sorores in carcere
conjectorum — quorum maxima pars Audocidi cognati
erant — eos adierunt suisque lamentis id effecerunt ut
unus e vinctis
andocidi persuaderet ut impetrata pu-
blice venia omnia proderet quorum sibi conscius esset:
quum ei enim a permultis culpa imputaretur, facile
earn ipsam ob rem iudices ficlem babituros; si ita
fecisset se ipsum suosque cognatos servaturum. Cui
morigeratus ad Senatum et inquisitores nuntiavit se
nomina nosse eorum qui scelus perpetrassent: quo
facto eosdem detulit quos Teucer detulerat.

Andocidis denunciatio delationi Dioclidis e re-
gione erat opposita: nec multis opus erat- verbis ut
menclacii convinceretur Dioclides, idque eo apertius
erat reputantibus tempore bermarum mutilatorum lu-

-ocr page 67-

nam fuisse novam, non vero plenilunium, ut Dioclides
protulerat, neque ergo auctores mutilationis distinguere
potuisse. Itaque negata quam deprecabatur venia, eum
morte mulctarunt. Yinculis inde liberati qus Dioclides
tradiderat, dataque iis, quorum nomina non ab Ando-
cide sed antea delata fuerant, quique maxima pro
parte exulabant, redeundi potestas ; quatuor autem alii
ab Andocide quidem non vero antea clelati fuga sibi
consuluerunt. Utrum Andocides se ipsum de tulerit
necne, discrepant hac de re auctores: verum res est
exigui momenti.

Quies autem qua civitas tantis terroribus erepta
aliquamdiu fruebatur non diuturna erat ; Alcibiades
cniin ne ab Andocide quidem inter Hermarum muti-
latores nunciatus erat, quapropter aliam viam ingre-
derentur adversarii necesse erat ut tandem eum plec-
torcnt. Ob sacrorum autem violati on cm in Polytionis
domo iudicio peti non poterat: populus enim jusserat
de hac re non prius iudicatum iri quam expeditio in
Sicilian! ad finein perducta foret. Quid igitur?
Thes-
salus
quidam unus ex optimatibus ad senatum nuntiat
suae domi Alcibiaclem sacra factitasse : parum nempe
curabant vera an falsa esset ea delatio, neque magis
reputabant nihilo graviorem banc esse ilia, quae ante
Alcibiadis profectionem facta erat, dummodo ita nan-
ciscerentur eins revocandi praetextum. Neque ea spe

-ocr page 68-

exciderunt optimates : nam populo placuit ut Salaminia
quae domum imperatorem arcesseret in Siciliam mit-
teretur; quum vero ea triremis sine Alcibiade, quippe
qui aufugisset, esset reversa in contumaciam capitis
damnatus est eiusque bona publicata.

Universa actio ipsa — licet sit iusto obscurior —
hoc tamen satis declarat quatenus demagogi et syco-
phantae sibi invicem opitularentur modo proposita con-
sequerentur.

Quod supra diximus, ici unum spectabant ut ab
Alcibiade se expedirent; hermarum mutilatione toties
usi sunt quoties aliquid novi contra Alcibiadem exco-
gitandum esset. Haec autem opportunitas vel magis
eo idonea erat quod multi sacra violari aegre ferrent,
quamquam ob politicas causas tali re acleo ofïensi non
fuissent; jam saepius enim a petulantibus iuvenibus,
qui ebrii nocturno tempore clomnm redibant, talia per-
petrata erant, tunc vero offendit maior numerus muti-
latorum hermanum. Hac igitur usi sunt occasione
quum optimates iam dudum rerum commutationem
sibi optantes, tum populäres quos non minus Alci-
biadis pertaesum erat, quippe qui omnia sibi vindi-
caret, nullum vero locum ipsis reliquisset, Utraeque
igitur partes idem spectantes populum perturbabant
non tan tum hermarum mutilatione ipsa sed etiam fa-
mam pervulgando cum mutilatione arete conjunctam

-ocr page 69-

esse eversionem democratiae, et tyrannidem appeti ab
Alcibiade. Etiamsi enim optimales eversionem illam
magnopere exoptarent, veram animi sententiam po-
pulum nunc celarent necesse erat, quocirca praesenti
rerum statu satis se contentos esse simulabant.

Ilium autem rumorem quo probabiliorem red-
derent inter alia afferebant duos illos Senatores a Di-
oclide delatos confugisse Spartam, eodemque tempore
Spartanos milites visos esse in Isthmo eorumque con-
silium hoc fuisse ut Athenas peterent. Eiusmodi ma-
chinationibus securitatem commoda res vitam adeo tot
civium in discrimen clabant, modo unum ilium perde-
rent: idque ut perficerent eo acrius iis contendendum
erat, quo minus iustum aliquod crimen reperire vale-
bant. Non enim probatum est, nec umquam probabitur,
ut opinamur, Alcibiadem fuisse inter hermarum muti-
latores; contra, eorum virorum doctorum sententiae
assentimur, qui putent eum non adeo agrestem fuisse,
ut tanto temporis discrimine tam inani et periculoso
lusui se tradidisset, quum probe novisset omnium ocu-
los in se conversos esse ob superbiam qua populum
satis superque lacessiverat sibique in posterum absti-
nendum esse ab eiusmodi nequitiis, ne populi iram
in se suscitaret. Sacrorum vero celebrationi, licet ne
sic quidem statuere ulla re cogamur, fieri tamen potest
ut interfuerit: haec enim inter amicos fieri solebat,

-ocr page 70-

quoeirca non tantopere metuendum erat ne talia foras
eliminarentur.

Habebant igitur tandem quod quaesiverant : non
vero parvro pretio id esse comparatum ex omnibus
quae attulimus colligere licet, etiamsi accurate id de-
finire nequeamus.

Andromachus (Polemarchi servus) decern haec
nomina detulit: Alcibiadem, Niciadem, Meletum, Ar-
chebiadem, Archippum, Diogenem, Polystratum, Aris-
tomenem, Joniam, Panaetium ; — horum octo fugam
ceperunt; Polvstratus autem, qui in urbe rem an s it ca-
pitis damnatus est b

Duodecim illi quos Teucek sacrorum profanato-
rum accusavit fugam ceperunt 1 ; duodeviginti illo-
rum, quos hermarum mutilatorum reos fecit (inter quos
Meletus ab Andromacho denunciatus) alii fugam cepe-
runt, alii morte puniti sunt 2.

Alcibiadem, Axiocbum, Adimantum detulit Aga-
kiste
: duo postremi fugae se dederunt 3 : etiam plures
plures eadem fortuna usos esse verisimile est ex An-
docide ubi dicit :
t<pevyov ovroi nccvreg; de duobus sic
non locutus esset, quapropter multum probabilitatis

1  Ibid. 15.

2  Ibid. 34.

3 < Ibid. ie.

-ocr page 71-

liabet coniectura Droyseni. indicem in Andocidis
textu deperditum esse.

Ex TjYDI delatione Aeumenus et Autocrator fu-
gam ceperunt (fortasse et alii); de Andocidis patre
Leogora supra iam vidimus, quod idem valet de Ando-
cidis denunciatione Dioclidis mendaciis plane opposita.

Ubi supra vidimus non nullos id summopere
studuisse ut praemia delatoria proposita in se confer-
rentur adeoque de eorum addictione dissensionem
exortam esse, perspicimus nxagnam quam habebat pe-
cunia vim praeterea in Dioclicle confitente se ab Al-
cibiade Phegusio et Amianto Aegineta corrumpi pas-
sum esse ut deferret 300 illos quorum 42 tantum nomina
revera detulit. Ipse igitur confitetur se falso denun-
ciasse, et quamquam inde non certe sequitur Audodidis
delationem fuisse justam, magnam tamen ei habemus
fidem, quia satis quadrat in Teucri delationem, cui si
prorsus contraria fuisset, id postea credo apparuisset:
et quod pluris momenti est, Andocides non eo impu-
dentiae progressus esset, ut 15 annis post eosdern in
oratione de Mysteriis memoraret, quos an tea detulerat.

-ocr page 72-

SYCOPHANT ARUM COERCENDORUM
RATIONES.

Iis, qui e praecedentibus agnoverint Sycophan-
tarum vim tarn in publicis rebus quam in privatis
fuisse maximam, nulla opus est argumentation qua
demonstretur omnes probos summopere enisos esse ut
ab eorum insidiis liberarentur.

Deinde, supervacaneum nobis videtur disserere
cle bistoria Sycopliantarum, id est, quaenam incre-
menta labentibus temporibus sensim snmpserint; quum
enim veterum assentiamur sententiae nullum fuisse
locum dernocratiae sine sycophantis, inde sequitur
incrementum Sycopbantiae eundem babuisse tenorem
cum degenerante democratia. Quo tempore igitur ci-
vitatis instituta et leges quondam constitutae maxime
servabantur, eo tempore sycophantia minime florebat:
quum vero leges illae neglige ban tur, alias quoque le-
ges, veluti eas quae contra Sycopbantas erant latae,

-ocr page 73-

quae igitur eo valebant ut perversis studiis in civitate
obviam iretur, neglectas esse, non est quod miremur.

Libenter igitur assentimur iis quae Pauly 1 di-
cit: "die Fälle scheinen nicht sehr häufig gewesen zu
sein, in denen gegen dieses Verbrechen ein Rechts-
verfahren eingeleitet wurde," si saltem ad hunc rerum
statum explicandum non tantum spectat exiguarn vini
legum, verum etiam actionis instituendae molestias
quas praebebat Sycophantarum astutia. Dissentimur
autem ab eodem ubi paulo ante dicit: "dass die Sy-
cophantie vom politischen Standpunkte aus in der
öffentlichen Meinung nichts Unehrenhaftes hatte" —
quae ut probet, affert Aeschinem s, de cuius loco infra
agendum est — nisi vocabulis "öffentliche Meinung"
intelligi velit spern vulgi nihil habentis quod amittere
possit, multa contra sperantis, aut nisi existimet
munus patroni causarum improbarum, ut vernaculo
more clicam, vel foeneratoris honesto homine non in-
dignum esse habendum.

Eandem sententiam tueri videtur W. A. Becker2,
adeoque probare conatur posteriore i. e. Aeschinis
tempore
to avmcpavthv uto&ov nullis legibus vetitam
fuisse: crederes igitur sycophantis nihil fuisse me-

1  Real-Encycl. in voce.

2  Charicles I, 112 Aunot.

-ocr page 74-

tuendum ne sibi eo munere fungentibus quisquain aut
quicquam obsisteret; quod si verum est, secum tarnen
pugnare videtur ubi pergit: "die erwiesen verleum-
derische Anklage wurde nun zwar wohl bestraft, al-
lein das Gewerbe selbst war wenigstens in späterer
Zeit schwerlich gesetzlich verboten." Etiam magis
miror eum sie concludisse: "in des Redners Zeit hatte
sie schwerlich etwas auffallendes oder war wenigstens
nicht verboten." — Utut est, Beckero omni dubio
maius fuisse videtur nullas eo tempore extitisse leges
contra
to gvxoyavttiv iiio&ov.

Disputationis suae initium ducit e loco Isocra-
tis 1:
oimovv Ini yt tcov nqoyoviov ovrcog eiytv, aXka rovg
ftev y.xlovfitpovg ffoqiarag i&av/xa^ov
Kai tovg avvovrag
aVTÖig tQrjkovv, rovg St avy.oqx/.vxag nltiOTcav naxeov uhiovg

tv6{iiC,ov eivai......ntQi St rwv crvxocpavtwv yaltnoiTtQOvg

rj ntol twv ö\'tXoyv xay.ovQyiojv tovg vofiovg tßto\'av: et infra
xakhvoi fitv oVTcog iylyvcocfKOv ntol aVTcör, vutig St togovtov
antytrt tov y.oXaCfiv avTOvg, mart rovroig yofjo-d"t aal

v,aTrjoqoig xal vof.io&traig nttjl tojp äXXcov. His Isocratis
verbis accommodatum iudicat Becker Aeschinem inter
iura politica quae ifzaiQijuori cuiclam auferuntur citare:

fifjSi avuocpccPTeiTco i^iff\'&co&eig.

Quod ad Isocratis locum attinet, quae antea

1  De permut. § 313.

-ocr page 75-

diximus plane cum eo contentiunt: ubi dicit (§ 315)
tantum afuisse ut aequales sni Sycopbantas pun ire nt
ut potius iisdem uterentur legislatoribus, ibi expro-
brat Atbeniensibus parvam sedulitatem in legibus tuen-
dis, iisque suadet ut Sycopbantas ita coerceant, ut
legislatoris munere non diutius fungi
possint: quam-
diu enim capite diminuti non essent ex aliqua iudi-
cum sententia, fruebantur iure civitatis.

Ad locum Aeschinis eo, quem Becker vult,
sensu explicandum, ei concederemus necesse esset
omnes de Sycopbantia leges Aeschinis tempore esse
sublatas, nullas ergo poenas ad eam castigandam
exstitisse, nee tantum hoc, verum etiam Athenienses
prorsus hac de re sententiam m utasse; ita ut id,
quocl antea gravissimis legibus coereere fuerant conati
iustum adeo atque honestum habere quodammodo eoe-
pissent. •— Leges contra sycophantiam quae antea
exstiterunt sublatas esse, nobis e nullo loco innotuit:
praeterea, veteres leges si abrogarentur, earum locum
novae leges explerent necesse erat ut docet Hermann
1
ad Demosthenem 2 provocans: "jeder Einführung eines
neuen Gesetzes sollte ausdrückliche Aufhebung des
alten vorhergehen, jedes abgeschaffte alte sofort durch
ein neues ersetzt werden." Immo vero oratores baud

-ocr page 76-

semel populum incitant ut poenas legibus constitu-
tes huius sceleris damnatis imponant, quemadmodum
Demosthenes 1 :
arnvtre twv vofiwv a neXtvovffi izdayuv,
a) cxv
Sqeg diKccorai, tov avuoffdvTtjv; (vox avxocpdvTrjg
usurpatur eo, quem nos volumus, sensu) Sic Dioclides
falsus accusator in hermocopidarum actione e legibus
contra sycophantiam capitis damnatus est. — Postremo,
cur nec in aliis scriptorum locis inter civium iura hoc
ius affertur? Omni dubio maius nobis videtur locum
Aeschinis non illo modo esse explicandum, sed nisi
quis melius quid afferat, assentimur multo magis ei
explicationi, quam et Wolff et Taylor proferunt, verba
scilicet
nyde avxoq>at>Tura> adversarii exagitandi causa
ab oratore esse adjecta; exspectaveris quidem argu-
menta iis, quae ab illis allata sunt, firmiora: nihilo-
minus, quod afferunt non tam inane est ut eorum
explicatio "der Stelle durchaus nicht angemessen"
ducenda sit. Merito addit, Marklancl: "Suppose an
Athenian did not hawnv, was he therefore allowed
by the Laws ovnocpavTHv ? Surely this is impossible."

Vidimus, ut opinor, vim legum contra Syco-
phantas constitutarum e labente republica fuisse exi-
guam; erant praeterea aliae causae quibus legum illa-
rum usus diminueretur; dolendum tamen est nobis

1  c. Theocr., p. 1325.

-ocr page 77-

deesse facul\'tatem ut haec omnia in meliore luce po~
namus; desunt enim nobis fontes uncle statuamus,
dicit Platner "unter welchen Voraussetzungen und
Bedingnissen man eine Anklage wegen Sykophantie
anstellen konnte, von welchem Umfange und von wel-
chen Wirkungen dieselbe gewesen sei" 1 et hac in re
tractanda desideramus Lysiae orationem avuocpavTiug
contra Aeschinem 8.

Quae dicitur yQaqii] avxoyavTiag instituebatur con-
tra eum qui pecuniae extorquendae causa, vel ob alias
causas lucrificas minatus esset alicui sive publicam
sive privatam actionem, eamve revera iam instituisset
omni iure deficiente. Secundum Böckhii suspicionem 2talis actio etiam contra eos instituebatur qui in defe-
rendo falsis erant usi testibus. Haec omnia satis sunt
clara: sed nunc oritur quaestio, quando, quibus con-
ditionibus talis actio institueretur ? Ut sponte apparet
sermo de ea nullus esse poterat, nisi Sycophanta suam
delationem instituisset, eaque aut ad finem perducta
esset, aut lite pendente interrupta.

Actione ad finem perducta, duo distingenda
sunt: Sycophanta enim causa
cadit aut tenet earn.
Causa perdita iterum duo distinguenda sunt:

1  Process II, 164 ff.

2  Böckh. in Ind. lectt- Berol. 1817—18.

-ocr page 78-

Primo. Sycophanta, si quintam suffragiorum
partem non tulisset, plectebatur muleta mille drach-
marum 1 et praeterea ÙTifiia ut probabile est. Easdem
poenas luit qui causam cleseruisset. Hinc verisimile
est accusatum calumniatorem suum non ultra esse
persecutum: poenam enim pro tali delicto constitu-
tam iam subierat.

Secundo fieri poterat ut Sycophanta quintam
quidem suffragiorum partem tulisset, causa tamen ce-
cidisset; tunc quoque, nam fontes bac de re nihil
nos docent, verisimile est insidiatorem plerumque mis-
sum esse factum ab accusato sibi gratulante quod sic
istius insidias evasisset. Negari tamen non potest
exempla non defuisse quibus accusati litem intende-
rint contra accusatorem ne in posterum iterum negotia
sibi facesseret. Insuper monemus in hac re diiudicanda
et in omnibus conatibus quibus aliquis a nefariis istis
se liberaret imprimis a persona tarn accusatoris quam
accusati nec minus a maiore minoreve causae momento
pependisse utrum accusatus litem persequeretur neene.

Seel fieri etiam poterat (et plerumque fiebat)
ut sycophanta causam teneret, et Platnero assentimur
putanti in causa sycophantiae ad eum casum prae ce-
teris attendendum esse, ubi reus non tan tum peteretur

1  Dem. in Arist., I, p. 803.

-ocr page 79-

sed iam poena ei esset iraposita. Quod sane rei con-
sentaneum est, etenim quamdiu nondum erat dam-
natus, nullam bonorum nec capitis diminutionem pas-
sus erat: damnato vero tempus erat ut sui defendendi
consilia excogitaret.

Non necesse erat- tarnen ut reus tamdiu dubius
haereret, quinam sibi causae eventus futurus esset: per
7uacjayr)6c<p?jp euim aut per avnyqacp^v sycophantae de-
latio tolli poterat; praeterea
ngoßolij adhiberi poterat
contra Sycophantam in populi conventu insidiantem.

Postremo afferamus exemplum unde appareat 1quomodo Sycophantae delatio irrita fieri posset. —
Pasion nempe Menexenum et filium Sopäi accusat
quod servum suum Cittum, quem ipse mensae argen-
tariae praeposuerat, corrupissent ut ipsis sex talenta
claret, quo facto Cittum ipsum ab iis esse occultatum.
Pasionem, quippe qui accusationem suam nequeat
probare, adeoque falsam earn esse confiteri debeat,
Menexenus ilia oratione accusat, et postulat ut eadem
poena plectatur, quae Menexeno, si sceleris convictus
fuisset, esset imposita. Menexenus quidem nullum
ceperat detrimentum, actione quippe sublata; verum
haec via ei ingredienda erat ut Pasionis improbitatem
quam acerrime perstringeret et omnibus palam faceret.

1  Isoer. Trapez. 11 sqq.

-ocr page 80-

Actiones quibus Sycophantae peti poterant
erant hae:

Fqaijiri apud Thesmothetas, daayytlïa apud Se-
natum ,
TTQoßohj ad populum 1 , evdei&g, anaycayrj 8 et
cpdaig 2. — Supervacaneum est de iis fusing hie dis-
serere,

\'Ayorv erat Ti^tjróg, — Meier et Schümann \'\'
dicunt reum saepe capitis esse damnatum; cuius rei
exemplum iam supra Dioclidem attulimus. Etiam
Süidas 3 narrat in insula Tenedo carnificem securi
armatum a tergo accusatoris stare solere, eumque,
ubi indices accusationem falsam esse comperissent, in
ipso iudicio esse caesum. Quaeri potest utrum sem-
per an tantummodo si quis causa esset capitalis hoc
supplicim sumi soleret.

Ceterum plerumque muleta irrogabatur: exem-
plum huius rei affertur summa 10,000 drachm arum,
quas debuit Agoratus 4 e delationibus tam publicis
quam privatis. Ipso iure damnatum arifiia notari ef-
ficimus ex
AesCIIINIS verbis 5: cirifioi èx avxocpavzlag,

1  Isocr. de permut., § 314. Aeschin. de male gesta legat., § 145.
Lys. c. Agorat., § 65.

2  Pollux viii, 47.

3  In voce TevsSioq.

4  Lys. e Agor., § 65.

5 " De m. gesta legatione, § 177,

-ocr page 81-

et ex Demosthene , ei nempe qui in accusando quin-
tam suffragiorum partem non tulisset non licere in
posterum
yçàcpecfd-ai, neque ànàytiv neque è(p7]y_eTg&ai \\

Postremo hoc loco memoria digna est lex quae-
dam Charondae 1 (ex urbe Catana in Sicilia Sec. 7°).
Hic enim tulit ut quicunque alteri sceleris conscius
esset id deferret, etiamsi a proximo cognato esset
perpetratum : nihil enim patria idicavit carius esse
clebere. Difficultatibus autem et malis necessario tali
decreto proficiscentibus opposuit aliam legem, qua
calumniae convictis poenam irrogavit hanc, ut myrica
coronati per urbem circumducerentur, unde eos ma-
litiae palmam esse consecutos manifesto appareret.

Nemo igitur negabit poenas contra Sycophantas
constitutas fuisse satis graves ; et tamen Athenienses
probe sciebant se melius sibi consulturos si alia quam
légitima via ab eorum minis et persecutionibus libe-
rare sese conarentur.

Melius igitur consilium divitibus dari non
potuit, quam ut Athenis relictis aliud sibi domi-
cilium eligerent; non autem taie quid quaerendum
esse in oppido Athenis vicino, neque in aliqua colo-
nia, neque inter socios, satis collegïmus ex iis quae
de Sycophantarum etiam extra Athenas potentia attu-

1  Heyne , Opiiscula Acad., II, 85.

-ocr page 82-

limus. Helüs quidam dicit patrem suum non Aenum
Thraciae oppidum liabitatum decessisse ut civitatis of-
ficia fugeret, nee quod Atheniensium regiminis forma
sibi non placeret, verum quia pertaesus esset Syco-
phantarum 1.

Sin autem quis Athenis clegere mallet, is optime
sibi consulebat si, licet istorum commercium et fami-
liaritatem non appeteret, potius tarnen pro amicis eos
quam pro inimicis habere studeret, quocirca non inepte
Charmides ille Xenopliontius 2:
iyw roivvv ait iv rfjSe
rfj
tcoXu, oté fuiv nhovoioç t]v, Tcçœzov pèv t(poßov/j,i]v, firj
tiç fiov \'rijv olzlav Sioçvt-ag xal tu yj^njuara Actßoi xai
avtov tt fif v.avàv ioyàcnuTo\' tneira st aal rovg avxo-
cpavTKg è&eQCCTTEvov, eîdcbg on na&eTp fia/.Xov xaxwg iaavôg
urjv rj noïfjaai ixtivovg.

Quodsi quem propriae vires deficerent quibus
Sycophantarum propulsaret iniurias, huic aliis ea pro-
vincia tradenda erat, iudice Socrate, qui diviti illi
Cri-
toni
consilium dédit 3, ut Archidemum quenclam virum
quidem inopem, istarum vero artium non prorsus ru-
dern sibi conciliaret amicum, qui Sycophantis accusa-
tionem minaretur quotiescunque bi Critonem peterent
Quo consilio Criton valde delectatus tot sibi inde com-

1  Anthipon, de Nece Herodis, p. 746.

2  Xen. Symp. 4, 39.

3  Xen. Mem. II, 9.

-ocr page 83-

moda paravit ut et huius amici Archidemo eiusmodi
munera mandarent.

Non omnes vero aeque fide dignos se praesti-
tisse, docemur ex loco Aristophanis 1 ubi Blepsidemus
putatur
tohç f-ivâg àvalojaaç Xoyioaa&ai Scôdexa.

Ut hisce finem imponamus, salnberrimum,
modo ea res ad exitum perduci potuisset, Sycophantiae
remedium teste Thepompo excogitavit
philippus Macedo,
qui urbem traditur condidisse nomine
Ilovrjqonohv,
eoque compulisse omnes quotquot in regno suo essent
falsos testes, sycophantas, periuros. Numerum tamen
eorum exinde deminutum esse nusquam relatum re-
perimus.

1  Plutns, 373.

-ocr page 84-

1
H

-ocr page 85-

QUAESTIONES.

J.

"Vocabula ,utjdè avuocpavreiTco fiia&ca&elç (Aeschînes
in Timarch. § 20) non proprio sensu usurpanda sunt.

II.

Fouqy)]v av^ocpavrlag raro institutam esse perliibeo.

III.

Alcibiades non fuit in iis, qui hermas muti-

larunt.

IV.

Cum Ribbeckio (Rhein. M. 1868. 1« H.) Horat.
Lib. I Ep. 16 sic transpono:

XVI. 1—23 [24] 25-45, 57-62, 46-49,
52—54, 50 sq. [55 sq.] 63—79, eique adiicimus
XVIII. 104—112; vs. 24 retinere maluerimus.

-ocr page 86-

y.

Virg. Aen. X. 102 sic legendus est:
Et tremefacta
silet tellus; silet arduus aether.

VI.

Arist. Plut. vs. 1106 transponendum puto hoc

modo :

ihitna tt]v vv, dra aavróv. KAP. H rué fioi.

VIL

In Taciti Germaniae Cap. Ill post vocabulum
.nominatumque nihil desideratur.

VIII.

Aristides per totum exsilium in insula Aegina
commoratus est.

IX.

Numerus Persarum in pugna Marathonia occi-
sorum definiri nequit.

X.

Petrus I Russorum Imperator immerito dictus

est magnus.

-ocr page 87-

Horatius ubi praecepta moralia tradit in Epis-
tolis nequaquam sibi constat.

XII.

Omnino dessentio a Doet. Abbing verba afferente
Deinhardtii: "Ieder gymnasium behoort het als een
hoofddoel zijner werkzaamheid te beschouwen, dat ieder
zijner kweekelingen deLatijnsche taal niet slechts cor-
rect, maar op echt Romeinsche wijze leere spreken en
schrijven."

XIII.

Morem hodieque praemia in scholis decernendi
non probo.

XIV.

Praeclarum illud Platonis praeceptum: Mi] filcc
tovg 7raïSag lv xoTg ftaih^iauiv, vXka naiC,0VTag rgèfpe, "va
v.ut uakkov oiog rjjg y.a\'&ortdv
£<jp\' o exaarog ntyvv.iv.
(Resp. VIL 536. e).

-ocr page 88-
-ocr page 89-

ERRATA.

Pag.

23,

linea

21

scriptum dedicisset

lege didicisset.

u

32,

h

11

// instan

a

iustan.

n

35,

1\'

23

// <7VKO<P<1VTUV

il

<TVKO<paVT£ÏV.

n

36,

u

9

h couduxit

it

conduxit.

u

36,

\'/

23

u ititur

il

utitur.

41,

h

8

u constitnit

h

constituit.

»

41,

23

u optimatrum

H

optimatium.

h

44,

u

5

1, abeundo

ii

obeundo.

a

44,

ii

20

consiliia

ii

consiliis.

1/

55,

b

17

u Feucro

ii

Teuer o.

1/

58,

ii

11

u prutanibus

II

prytanibus.

it

59,

U

4

h qus

II

quos.

H

62,

ii

20

// plures eadem

H

eadem.

n

63,

H

15

« Audodidis

H

Andocidis.

H

73,

H

8

K idicavit

ii

iudicavit.

Leviora corrigat benevolus lector.

-ocr page 90-