-ocr page 1-

DE PRAÉTORIA ATQUE
AMICORUM COHORTIBUS

J. VAN VLIET

eiBUOTHScK OFR
RIJKSOMfV ; f

-ocr page 2-

.\'■^•■tC\', . ./, ,. \'/O-\';

, .\'ii,^:»:- ; • v.^-\'J^^SfWWs

-ocr page 3-

-Ii.;

\' ■\'Pi:\'.

........

• •,■•:•.■■■.■.. . . • • . ....Vi;/\' 1| «.v-A ..i\'

• \'\'S- \' ■ - ^ ■ ^ • ^ . - > "O. .

".\'\'■-■i^l

-ocr page 4-

BIBLIOTHEEK UNIVERSITEIT UTRECHT

3148 612 3

-ocr page 5-

DE PRAÉTORIA ATQUE
AMICORUM COHORTIBUS.

-ocr page 6-

ä.

i^i -

■tv---: " • \'

m

f \' ■■

....

O

-

• r

■ ■ h /. \'i ^ -- v,

V T

-ocr page 7-

DE PRAETORIA ATQUE AMICORUM
COHORTIBUS.

\'SPECIMEN LITTERARIUM INAUGURALE, QUOD
EX AUCTORITATE RECTORIS MAGNIFICI
A. NOORDTZIJ AMPLISSIMI SENATUS ACADEMICI
CONSENSU ET NOBILISSIMAE FACULTATIS LIT-
TERARUM ET PHILOSOPHIAE DECRETO PRO
GRADU DOCTORATUS SUMMISQUE IN LITTE-
RARUM CLASSICARUM DISCIPLINA HONORIBUS
AC PRIVILEGIIS IN ACADEMIA RHENO-TRAIEC-
TINA RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS
FACULTATIS EXAMINI SUBMITTET

JACOBUS VAN VLIET

ROTERODAMENSIS

DIE XV MENSIS OCTOBRIS
ANNI MCMXXVI HORA IV.

TRAIECTI AD RHENUM, APUD L. E. BOSCH & FILIUM.

BIBLIOTHEEK DER
.RIJKSUNIVERSITEIT
UTRECHT..

-ocr page 8-

f. T. » -r j.-.,^ t: \', . ■ . ■»»•

.... ■

• , A

1 -I

■ -
»

ît\'x;\'«.!.:/-:. >

•V\' \'

.\'.îr ■

-ocr page 9-

Dissertationem Academicam componendi laborem diu
intermissum cum proximo anno resumerem, semper et ubique
ohversabatur menti meae pia tristisque recordatio virorum
clarissimorum, quos in Academia Lugduno-Batava olim
habui praeceptores, lam obierunt Holwerda, Bolland, van
Leeuwen; obiit et is, qui primario hic loco mihi nominandus
erat Johannes Jacobus Hartman. Qui non solum studiorum
meoTum fuit dux et fautor, sed etiam me adhortatus est
ut quaestionem tractarem neque iniucundam neque tironis
viribus graviorem.

Tristissimam autem viri egregii iacturam quantum fieri
poterat nemo magis consolatus est quam Tu, clarissime
Damsté, Cunctabundus Te adibam, alumnum Academiae
Lugdunensis in Traiectensi professorem, neminem inter
nostrates praeceptorem meum magis referre arbitratus et
antiquitatis amore et doctrinae elegantia; omnem vero
cunctationem abicere potui cum primum me excepisti ea
humanitate et comitate, quam Te exhibiturum esse ex amicis
quidam mihi praedixerant, Neque auxilium Tuum invocare
arduum mihi erat negotium: promovendi munus suscipere
statim paratum Te ostendisti. Quin etiam me non ex Tua
disciplina profectum esse, id adeo neglegebas, ut paulatim
ipse discipulus Tum mihi videri inciperem.

Quae cum ita sint, id Tibi persuadeas velim, Vir Claris-
sime, me nunquam gratissimam huius temporis memoriam
abiecturum esse, quo Tua officiosa benevolentia ut fruerer
mihi contigit.

-ocr page 10-

\' ■■\'fj\'* W .......

\' ■ :

a-

-ocr page 11-

CONSPECTUS.

Caput primum:
Caput secundum:

Caput tertium:
Caput quartum:

Caput quintum:

Caput scxtum:

De cohortis praetoriae origine pag. 1
Quomodo cohors praeton\'a fuerit

composita ..................

De cohorte a vita militari aliena
De poetis cohortis loco duces
Romanos comitantibus. Pars pri-
ma ........................

De poetis cohortis loco duces
Romanos comitantibus. Pars al-
tcr3 •*••*•***««*«*«*•«*••«*•
De discidio cohortis amicorum
et cohortis praetoriae confecto pag, 56

8
14

pag.
pag.

pag. 22

pag. 43

-ocr page 12-

• K

♦ # ■

/ .

-ocr page 13-

CAPUT PRIMUM
DE COHORTIS PRAETORIAE ORIGINE.

Priniis Romae urbis saeculis reges satellitibus fuisse
stipatos, quibus omni tempore confiderent vel certe
confidere se posse putarent, veri est simile, licet nulla
certa de hac re testimonia ad nos pervenerint. Post
reges exactos etiam exercituum duces fidos milites deligere
soliti esse videntur et in manum colligare teste Pseudo-
Asconio, qui ad vocabula cohorti praetoriae
apud Ciceronem in Verrem II, 1, 36 annotat: „comiti-
bus consularibus. Veteres enim omnem magistratum, cui
paret exercitus, praetorem appellaverunt: unde et
praetorium tabemaculum eius et in castris porta prae-
toria et hodie quoque praefectus praetorio." Cuius
annotationis vis est haec: lam eo tempore, quo summus
exercitus dux nondum consulis nomine indicaretur sed
praetoris, exstitisse cohortem illam, quae imperatoris
corpus tegeret. Quae Asconii verba mirum est Wölffli-
num neglexisse, qui, ceteroquin in eandem sententiam
disputans, haec dicit: „Man sollte glauben, der Name
(cohors praetoria) stamme aus einer Zeit vor der Er-
richtung der Praetur, wie auch praetorium, porta
praetoria" i).

De eiusmodi cohorte mentio fit apud Livium,

Philol. XXXIV, pag. 413.

-ocr page 14-

lib. II cap. 20. In proelio apud lacum Regillum
M. Valerius, gloria accensus, petit Tarquinium exulem,
in prima hostium acie se ostentantem. „Valerium," ita
pergit Livius, „ex transverso quidam adortus transfigit;
nec quidquam equitis vulnere equo retardato, mori-
bundus Romanus labentibus super corpus armis ad
terram defluxit. Dictator Postumius, postquam ceci-
disse talem virum, exules ferociter citato agmine
invehi, suos perculsos cedere animadvertit, cohorti suae,
quam delectam manum praesidii causa circa se habebat,
dat signum, ut quem suorum fugientem viderint, pro
hoste habeant.... Cohors dictatoris tum primum proe-
lium iniit." — Narrat igitur Livius de manu fidorum
militum,duplici munere fungentium: corpus ducis tegunt
et in summo discrimine integri hostem aggrediuntur
pelluntque.

Sed iam audio Fröhlichum virum hie saepius
citandum, qui totam hanc materiem fere exhausisse
videtur,interpellantem:„Nescisne igiturLivium in primis
praesertim libris ad summam tantum rerum quod
attinet fide dignum esse et minutias illas tantum non
omnes de suo finxisse?" Haud nescio; at etiamsi haec
omnia ipse Livius excogitaverit, estne hac de causa non
nisi falsa excogitavisse putandus? Adhibeamus exem-
plum e litteris nostris desumptum. Quis est quin sciat
Lennepium nostrum in lepidis illis narrationibus, quas
„de maioribus nostris" composuit, minime id egisse ut
rerum scriptor exsisteret ex omni parte fide dignus?
Attamen, quicumque vividis coloribus sibi ante oculos

1) Cf. Franz Fröhlich, Dic Gardetruppen der
römischen Republik, pag. 15.

-ocr page 15-

ponere cupit, quomodo nostri maiores mediaevali
praesertim tempore cogitarint, pugnarint, vixerint,
equidem ei auctor sum ut Lennepii potius fabulas
milesias adeat quam aridas historicorum descriptio-
nes.

Haud aliter Livius. Permulta haud dubie finxit^ sed
finxit, quae fieri quin potuerint dubitari non possit;
cuius rei vel ipse quem citavi locus insigne praebere mihi
videtur exemplum. Quid enim? Notissima res est in
dictatoris manus, quamquam ad breve tantum temporis
spatium, rediisse antiquorum regum potestatem. Vidi-
mus autem iam ipsi reges quin qualemcumque cohortem
praetoriam habuerint dubitari vix posse. Estne igitur
veri dissimile etiam in dictatura id obtinuisse quod
omnibus saeculis in omnibus exercitibus obtinuit^ ut
imperatores peculiarem sibi haberent manum ex fidissi-
mis militibus delectam ? Quae cum ita sint, equidem
non video cur Livio hac in re minor fides habenda sit
quam in sexcentis aliis.

Fröhlichus autem ullam fidem iis rebus, quae primis
quinque Livii libris narrentur, tribuendam esse ne-
gans, prorsus aliam viam ingressus est. Auetore Festo
cohortem praetoriam a Scipione Africano institutam esse
contendit; hic enim s.v. haec annotat: „Praetoria Co-
hors est dicta, quod a praetore non discedebat. Scipio
em\'m Africanus primus fortissimum quemque delegit,
qui ab eo non discederent et cetero munere militiae
vacarent et sesquiplex stipendium acciperent."

Priusquam de Fröhlichi argumentis verba facimus,
operae pretium videtur commemorare, quid alii, hac an-

Fes tus (Paulus), pag. 223 (Müller).

-ocr page 16-

notatione freti, statuerint. Marquardtus iam primis
liberae reipublicae annis manus cuiusdam delectae men-
tionem fieri, Sdpionis demum Africani minoris tempore
cohortis praetoriae nomen huic manui datum esse
arbitratur; Wölfflinum contra hoe ipso cohortis prae-
toriae nomine, statim post reges exactos, cum consules
praetores appellarentur, manum qualemcumque delec-
tam indicatam esse pro certo habere iam supra vidimus.
Qui ceteroquin ad Festi verba illustranda locum affert
ex Appiani Hisp. (cap. 84), ubi de Scipione minore

Numantiam proficiscente haec scripta videmus: sTn^yccysTO
TsXxTxi; Pclif/^yi? aoc) (Ji/Aoy? TTsvrdKoaiou?, oU k ^MVKXTX-
Xk^x; iMiXei (pi^ccv Ixnv. Longe tamen abest ut e Festi et
Appiani locis inter se comparatis concludat Scipionem co-
hortem praetoriam instituisse; immo, praeterquam quod
ei ob causam supra allatam persuasum est iam multis an-
nis antea cohortem talem exstitisse, ipsum Appiani voca-
bulum minime cum Festi cohorte praetoria
congruere censet; e sesquiplici autemstipendio,illis fortis-
simis dato, apparere equites, non pedites eos fuisse; ergo
non cohortem praetoriam, sed manum, cui (pixuv "
ahv
nomen imposuit, a Scipione esse institutam.

At contra Mommsenus 2) cur ob id ipsum ses-
quiplex stipendium necesse sit equo eos meruisse

1) Marquardt, Handbuch der römischen Alterthümer,

^i/e r\'m e s XIV, p. 27: Auch der anderthalbfache Sold
passt wohl für eine bevorzugte Infanterieabtheilung, aber sehr
wenig für eine Reitertruppe, da ja der Reiter wenigstens der
Legion den dreifachen Sold empfängt; warum Wölfflm umge-
kehrt aus dem sesquiplex stipendium der cohors praetona folgert,
dass sie aus Reitern bestanden habe, ist mir nicht deutlich ge-
worden.

-ocr page 17-

non videt, neque ego video. Eundem tamen virum
doctum, Wölfflini opinionem reicientem atque prae-
toriae cohortis nomen ad vocabulum praetorium
potius quam ad praetorem referentem, ad annota-
tionem Pseudo-Asconii ablegare vehm, qui apertis verbis
dicit, quod Wölffhnus postea est suspicatus. Cuius
annotationis nulla ratione habita Mommsenus locis
Festi et Appiani inter se comparatis cohortem praetoriam
armo 133 a. Chr. n. a Scipione Africano minore esse
institutam affirmat. Gravissima causa, ita ratiocinatur,
Scipioni Numantiam oppugnaturo exstitit, cur corpus
firmo praesidio tegeret; priusquam urbem hostium
oppugnaret, ipsi milites Romani, nulli disciplinae assueti,
vi erant subigendi; primo igitur loco opus ei erat manu
fida contra effrenatas hasce copias.

Praetermisit Festus aperte indicare, utrum Scipionem
Africanum maiorem an minorem in annotatione spec-
tarit. Non mirum igitur, quod Fröhlichus, a Mommseni
sententia discrepans, cohortem praetoriam institutam ad
Scipionem maiorem revocat Cui, aimo 205 a. Chr. n.
consuli creato, summa imperii contra Carthaginem ea
lege est delata, ut dilectum agere in Italia ei non liceret;
reliquias tantum legionum Cannensium in Siciliam
relegatarum secum duceret. Qui tamen mihtes non
ei erant, quibus temere salutem suam committeret.
Aegre iam exilii contumeham ferentes anno 212 nova
sunt ignominia affecti; senatum enim precantes, ut
denuo in acie Romana mihtare sibi liceret, repudiati
sunt\'^); immo, aimo sequente ipsis urbibus arcebantur®).

Fröhlich, die Gardetruppen, pag. 35 sqq.

2) Livius XXV, 6 sqq.

^ Livius XXVI, 1.

-ocr page 18-

Accedit^ quod non satis cognitos illos milites Scipio
habebat. Maiori Sdpioni ergo, ita Fröhlichus colligit,
non levior causa quam minori exstitit, cur manum fidam
ad corpus tegendum secum in bellum duceret.

Rerum scriptores, qui bellum Punicum secundum
tractant, omnes narrant de trecentis adulescentibus
delectis, qui Scipionem in Africam secuti sint^). luvenes
illi Italiam inermes relinquunt, in Sicilia autem, ubi
Scipio illarum copiarum imperium suscepit, armis
instruuntur; pulchros iis equos praebent divites adule-
scentes Siculi, ea lege ut ipsi militiae vacationem sint
habituri. Magnam duci gratiam habent iuvenes Itali,
magnoque Scipioni sunt usui utpote ad omnem rem
paratissimi. Sine dubio, ita pergit Fröhlichus, hinc
cohortis praetoriae origo repetenda est neque fieri potest
quin Festus banc delectam manum in annotatione
spectarit. Ergo non anno 133, sed anno 205 cohortem
praetoriam institutam esse pro certo habet.

Quae ratio, quamvis multis viris doctis a Fröhlicho
probata, me tarnen de sententia mea depellere non
potuit. Scipionem Africanum maiorem primum im-
peratorem Romanum fuisse, qui praesidio corpus texerit
ut credamus, non facile nobis persuadebit. Qua de
causa, iam supra diximus. Nominis praeterea cohortis
praetoriae ipsius originem non satis illustravisse videtur vir
doctus; quam ad vocabulum praetorium referenti
Pseudo-Asconii annotationem in mentem revocaverim,
quae opinionem nostram per se sat probabilem reddit
probabiliorem.

Appianus Lib 8; Valerius Maximus VII,
3,3; Li vi us XXIX, 1; Plutarchus, Fabius Maximus 26.

-ocr page 19-

Quid ergo faciamus? Cum Wölfflino totam Festi
observationem reiciamus? Non opus videtur. Etenim,
parum feliciter viri docti versati mihi esse videntur in
exphcandis Festi ilHs verbis; neglexerunt enim ea,
quibus maximam vim tribuendam esse mihi est persua-
sum. Non hoc dicit Festus, ante Africanum neminem
fuisse, qui partem quandam copiarum suarum dehgeret,
quae prae ceteris imperatorem observandi negotium sibi
haberet — immo vero in omnibus exercitibus talem
delectam manum fere necessariam esse iam supra
indicavimus — sed id contendit Africanum primum
fuisse qui „cohorti" illi suas sibi leges daret, inter quas
ea maximi fuerit momenti, ut delectorum militum stipen-
dium in sesquiplex augeretur.

-ocr page 20-

CAPUT SECUNDUM

QUOMODO COHORS PRAETORIA FUERIT
COMPOSITA.

Quidquid id est, omnes consentiunt Scipionem Afri-
canum minorem Numantiam profectum manum esse
comitatam, quae peculiarem cum eo rationem haberet.
Praeter numerum voluntariorum, ait Appianus 1.1.,
quos urbes nonnullae et reges amicitiae causa ei mise-
rant, secum duxit ad quingentos clientes et amicos
eosque congregatos turmam amicorum nominavit. Qm\'n
longe maior illius turmae pars e clientibus constiterit vix
est quod dubitemus; amicos vero, de quibus mentio fit,
homines fuisse nobiles quivis sentit.

Temporibus mutatis cohortis quoque praetoriae in-
dolem mutatam videmus. Qui Scipionem maiorem
sequuntur omnium fontium consensu sunt Romani; quo
tempore Polybius historias conscripsit delecti ex extra-
ordinariis^) cohortem praetoriam efficiunt addita parte
eorum, qui amicitiae causa consulem sequuntur 2); Scipio-
nem minorem clientes et amici comitantur. Non negle-
genda videtur illorum amicorum apud Polybium mentio,
cohortis novae neque antehac auditae partis, ad quos

De extraordinarüs hoc loco agere mihi supervacaneum
videtur; totam enim hanc materiem ita tractavit Fröhlichus (die
Gardetruppen pag. 1 —31) ut vix quicquam supersit.

Polyb. VI, 31,

-ocr page 21-

secum ducendos temporibus motos esse exercituum
duces perspicuum est. Primis enim liberae rei publicae
saeculis non nisi intra Italiae fines bella gerebantur; a
familiarium consuetudine remoti quidem tamen, cum res
postulabant, brevi tempore Romam reverti poterant
imperatores; per epistularum commercium quid ipsi
agerent necessarii in urbe certiores fiebant, quid novi
contra in urbe esset non deërant qui nimtiarent. Rudes
eo tempore Romanorum mores erant, ab omni cultu
atque luxu alieni; qui exercitui praeërant, hominum
consuetudinem non curabant. Postea imperium exten-
dentibus Romanis in longinquas terras exercitus ducere
coacti stmt imperatores atque procul domibus belli
labores sustinere; facile igitur nobis fingimus duces ab
urbe longe remotos, quo vitam castrensem iucundiorem
redderent, familiares aliquot secum ducere illis tem-
poribus coepisse.

Neque alia res praetermittenda videtur, quae ad
novam cohortis praetoriae compositionem illustrandam
permagni est momenti, Graecorum dico cultum in
Italiam translatum et luxuriam. Post bellum praesertim
Punicum secundum non solum magnae Graecorum
manus in Romanorum vitam se insinuant, quae effi-
ciunt ut mos maiorum plane evanescat, sed etiam in
ipsis terris Graeca luxuria imbutis cum vivunt Romani
sive negotiatores sive propter artium studium sive ut
magistratu aliquo fungantur incolarum mores cognos-
ctmt atque asciscunt. Habebant autem Graeci isti mores
quae contemnenda essent prae institutis Romanis, habe-
bant quae iis praestarent. Nam quod postea cecinit poeta:
Balnea vina Venus corrumpunt corpora nostra,
Sed faciunt vitam balnea vina Venus,

-ocr page 22-

id hercle adulescentibus Romanis iam saeculi secundi a.
Chr. n. vehementissime placuisse minime laud^ iis
dandum est. Sed duram illam priscorum Romanorum,
quos e stipite natos credideris, vivendi rationem pau-
latim leniorem et molliorem esse redditam, quid est quod
reprehendamus ? Quid est quod doleamus amicitiam
apud eos in maiorem venisse honorem ? Inter eos autem,
qui in institutis Graecis quid esset probandum, quid
improbandum optime intellegerent, principem locum
obtinuit Scipio Africanus minor. Qui quanti amicitiam
fecerit hoc quoque document© esse potest, quod pri-
marias partes Cicero ei tribuit in Dialogo de Amicitia,
Plane igitur cum Africani indole congruit, eum anno
149 a. Chr. n. imperium contra Carthaginem suscipien-
tem Polybium, hominem elegantis erudition is, secum in
Africam duxisse, cuius consuetudo sibi belli\' taedium
esset ablatura. Similiter annis sedecim post Numantiam
profectum amici aliquot eum comitantur, qui quin ipsi
quoque fuerint homines eruditi non dubitamus.

Sed ad Appianum redeamus. Clientes igitur et amicos,
ait, ad quingentos Scipio congregat eosque <a>)
v (p/Awv
nominal. In quibus verbis tamen est quod offendat.
Credamusne nobis illos Africani amicos easdem ac
clientes, humili loco natos homines, in castris partes
egisse atque sub uno amicorum turmae nomine
stipendia meruisse? Minime opinor. Parum accurate
de ilia turma tradidisse videtur Appianus. Hoc loco et
cohortis praetoriae militaris, quae in proelio corpus
ducis tegat, et cohortis praetoriae non militaris, ut ita
dicamus, iisdem in castris mentionem fieri videmus.
Illo munere clientes funguntur, hanc vicem amici
implent. Quodque ad illud sesquiplex stipendium attinet.

-ocr page 23-

quod auctore Festo delectis numerabatur, id clientibus
soils — cohorti igitur militari — persolutum esse maximo
iure Mommsenus est suspicatus

Ad sententiam suam—iam ante expeditionem Numan-
tinam exstitisse cohortem praetoriam — probandam
Fröhlichus locum affert e Plutarcho, ubi Tib. Gracchus
in Africa Scipionis auspiciis militans contubemio impera-
toris meruisse narratur. Quid autem de cohortis origine
censeamus iam superiore capite exposuimus; sed etiam
himc Plutarchi locum minus feliciter adhibuisse videtur
vir doctus. Tiberium Gracchum in numéro eorum
fuisse, qui cohortem praetoriam efficerent, qualem
Scipio maior secum duxerit — haec enim Fröhlichi
verborum est vis — non concedimus; multum interest
inter quemvis e trecentis illis adulescentibus, qui maiorem
Scipionem comitantur, atque Gracchum. Uli sunt iuvenes
obscuro loco nati, imperatoris clientes fortasse (nobiles
si fuissent certe suis sumptibus se armis instruxissent) ;
hie generis antiquitate florens in contubemio ducis ver-
satur atque ut amicus Scipionis et affinis cum eo militât.
Neglexit igitur Fröhlichus discernere ea, quae accurate
sunt discernenda: cohortem dico militarem (garde d\'hon-
neur Gallice dixeris) et eos qui ry
rüv ùxûtuv x^P\'f\'
contubemio imperatoris militant. Atque idem valet de
duobus aliis locis ab eodem allatis. „Dass Metellus", sic

Hermes XIV, pag. 28: „Wemi dagegen die Soldaten
der „praetorischen Cohorte" von Haus aus um die Hälfte mehr
Löhnung empfingen als die Fusssoldaten der Bürgerwehr, so
werden wir dies auf die dienten zu beziehen haben, die Scipio
und die späteren Heerführer ?ls Freiwillige annahmen und die
wohl stets die Hauptmassa der prätorischen Cohorten der Repu-
bhk gebildet haben werden."

-ocr page 24-

legimus^), ,,der Vorgänger des Marius, welcher 109
das Commando in Africa übernahm und dem Krieg
eine für die Römer günstige Wendung gab, eine Leib-
wache hatte, geht hervor aus dem Umstand, dass der
Sohn desselben contubernio patris, d. h. im unmittel-
bare Gefolge, in nächster Umgebung des Vaters Kriegs-
dienste that Dieser Dienst extra ordinem war für
viele vornehme junge Römer eine bequeme Umgehung
des Dienstes in ordine. Strenge Väter setzten unter
Umständen allerdings letzteren durch, wie das Beispiel
des P. Rutilius beweist welcher in seinem Consulats-
jahr 105 v. Chr., trotzdem es ihm gesetzlich zustand den
Sohn in seiner nächsten Umgebung dienen zu lassen,
denselben als Legionsoldaten in ordine einreihte."
Metellum cohortem praetoriam, fortes milites delectos,
praesidii causa circa se habuisse libenter credimus;
qui autem hisce Sallustii et Frontinx verbis fretus id
contendit, verum non tangit; confundit enim quae erant
discemenda.

Nobili loco nati iuvenes semper fere apud omnes
populos non infra se habuerunt id agere, ut militiae peri-
cula et incommoda quocumque tandem modo leviora sibi
redderent. Ut taceamus de iis, quae apud nostrates
fieri videmus, a tali negotio non fuisse alienos Athenien-
ses his verbis docet Busolt*): „Mit der Mundigkeits-
erklärung erfolgte die Ablegung des Fahnen- und

0 F r ö h 1 i c h, die Gardetruppen p. 42.

Sallustius Bell. lugurth. 64; F r o n t i n u s,
Strat. IV, 1, 11.
®) Frontinus, Strat. IV, 1, 12.

Die griechischen Staats-, Kriegs- und Privataltertümer,
pag. 270.

-ocr page 25-

Bürgereids von Seite der jungen Athener. Knaben aus
vornehmen Famihen haben, schon ehe sie Epheben
wurden, die Waffenführung von Hoplomachen und
taktischen Unterricht bei diesen und Sophisten erhalten."
Sic adulescentibus magnum iam in re militari usum
habentibus facilior ad honores erat ascensus multaque
prae gregariis militibus habebant privilégia. Haud aUter
iuvenes Romani, quo duris militiae muneribus vacarent,
operam dare solitos esse, ut locum in contubernio
obtinerent apparet. Quos autem hoc privilegio donarent,
quos non, hac de re exercituum ducibus statuere licebat.
Quo tamen iure non raro abusos esse imperatores
colligi potest e duobus Frontini locis modo allatis, ubi
tractantur leges de iis, quibus in contubernio impera-
toris ut stipendia facerent concessum erat.

Cum igitur antea essent totius exercitus fortissimi, qui
imperatoris corpus tegebant cohortemque praetoriam
efficiebant, paulatim huius instituti indolem plane
mutari videmus, vel potius, iuxta manum militum
fortium delectam existit manus amicorum, variarum
rerum causa in contubernio imperatoris militantium.
Non enim est cur credamus, imperatorem, quem manus
amicorum comitaretur, hanc ob rem non desiderasse
cohortem vel turmam aliquam prae ceteris fortem
atque fidam.

-ocr page 26-

CAPUT TERTIUM
DE COHORTE A VITA MILITARI ALIENA.

Vidimus igitur Scipionem Numantinum primum fuisse,
quem apertis verbis tradunt manum virorum in bellum
esse secutam aliis quam disciplinae vinculis ei iunctam.
Ante Scipionem autem minorem hanc consuetudinem
iam se insinuavisse locus ostendit e Polybio supra allatus
(VI, 31), qui in descriptione castrorum etiam iis, qui
T^ rüi/ uTrdray xâpni voluntarii expeditioni intererant
suum sibi locum tribuit. Quidquid id est, pro certo
statuere licet secundo a. Chr. n. saeculo hunc morem in
usum venisse, deinde crevisse atque ita crevisse, ut mox
legibus opus esset, quae nimium concursum coërcerent;
quae leges iam anno 109 Metello consule vigebant.

Neque quem iam citabo locus Sallustianus dubios nos
relinquit, quin illo tempore delecta manus imperatoris
iam non ex fortissimis fuerit composita, quoniam in deli-
gendo amicitiae propinquitatisque potius ratio haberetur.
Disertis verbis Sallustius dicit apud Marium lugurthino
bello fortitudinem magis quam familiaritatem valuisse
in deligenda manu; quae observatio supervacanea esset,
si fortissimus quisque illo tempore in cohorte praetoria
suum sibi haberet locum. Neque est cur miremur talia

Sallustius Bellum Jugurthinum 98: cum turma sua, quam
ex fortissimis magis quam familiarissimis paraverat, vagari passim,
c.q.s.

-ocr page 27-

nos de Mario tradita reperire, Nimirum ex cuiusque
ducis indole pendebat et humanitate, utrum manum
eruditorura hominum secum in bellum duceret necne; id
autem cum Marii certe natura minime congruebat. Etenim
licet pro certo habere possimus Plutarchum, de Marii
parentibus tamquam de hominibus humillimo loco natis
loquentem, irae et studio nimis induisisse eorumque
paupertatem consulto in maius extulisse — ipse enim
Plutarchus suis verbis aliquantum detrahit eo quod
narrat humilium parentum illum filium Scipioni minori
iam primo cui interfuerit proeho virtute conspicuum
fuisse, id quod de gregario milite vix credibile est —, hu-
manitate profecto atque eruditione aequalibus, qui primas
in re publica agebant partes, longe cessit. Graece non
callebat; ubi primum aetas mihtiae patiens esset, stipen-
diis faciundis, non Graeca facundia neque urbanis
munditiis eum sese exercuisse Sallustius narrat^). In
media hominum vita positus Graecae illi oratorum
causidicarumque arrogantiae minime invidebat; viro
bellicoso scientia virtusque militaris praecipue cordi
erant, idque solum eos commendare poterat, qui in
praetorio militiam facere optabant. Obiter moneo a
Sallustio manum illam delectam turmae nomine indicari,
unde non nisi ex equitibus constitisse eam suspicor.

Hosce autem equites, ubicumque proeliis esset con-
cursum, magno fuisse imperatori usui facile perspicimus.
Contra cohorti praetoriae, quae non ex fortissimis
militibus sed ex hominibus ducis familiaribus constaret,
non semper eandem laudem tribui potuisse, immo
omnium facultatum militarium prorsus saepe eam fuisse

Bellum lugurth. 63.

-ocr page 28-

expertem magnasque reliquo exercitui praebuisse moles-
tias, ex notissimo quodam loco Belli Gallici luculenter ap-
parel, lepidam dico narrationem libri I, Cap. 39. In qua re
narranda dixeris fere Caesarem id egisse, ut amicos comi-
tesque illos deridendos propinaret. Caesaris autem verba,
utpote vel pueris notissima, ad calcem paginae ablego
paucioribus eiusdem, ut videtur, rei Plutarchus men-
tionem facit apud quem Caesar, de Ariovisti adventu
certior factus cumque Germam\'s dimicaturus
opuv robg
^ysfiovce^ XTTO^eiXiuvrag xxi ucc^irrx 0(T0i ruv iTriCPxvoov
KXt vscxiv auTCu (rvvs^ij^Sfov, ui;
3ij xp^ffoiisvoi kx)

XPtjfiXTKTf^M r^ ^sTx Kxijxpot; (TTpxTsicf, trvvxyoi.\'yoov eU
sKK\\iiuixv ixi^.evo\'ev xvUvxi
kx) /zyj Ktvhvvsusiv xxpx \'yvu/ztiv,
ouTcct; xvxvlpui; kx) (j(.xXxKZq exovrxf. Aptissima profecto
verba, quae cohortis praetoriae naturam atque indolem
ostendant; ut enim senatoribus legatio libera facultatem

Dum paucos dies ad Vesontionem.... moratur, ex percon-
tatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui
ingenti corporum magnitudine Germanos, incredibtii virtute
atque exercitatione in armis esse praedicabant (saepenumero sese
cum his congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum
dicebant ferre potuisse), tantus subito timor omnem exercitum
occupavit, ut non mediocriter omnium mentes animosque pertur-
baret. Hie primum ortus est a tribunis militum, praefectis reli-
quisque, qui ex urbe amicitiae causa Caesarem secuti non magnum
in re mihtari usum habebant, quorum alius alia causa illata, quam
sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret, petebat, ut eius
voluntate discedere liceret; nonnulli pudore adducti, ut timoris
suspicionem vitarent, remanebant. Hi neque vultum fingere,
neque interdum lacrimas tenere poterant: abditi in tabemaculis
aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune
periculum miserabantur. Volgo totis castris testamenta obsig-
nabantur.

2) Plut. Caesar XK.

-ocr page 29-

praebebat itineris rei publicae sumptibus faciendi, ita
nobiles adulescentes amicitia alicuius imperatoris ute-
bantur ad regiones extemas obeundas et simul sVi
ZPrnxrar/z^, ad quaestum faciendum.

In promptu est suspicari Caesarem narratione sua
de cohortis praetoriae metu ac trepidatione illos adule-
scentes in ignaviae abducere voluisse suspicionem
lectorumque aequalium risum movere, sicut nostrum
nunc movet risum. Cavendum tamen est, ne iniquius de
imperatoris amicis iudicemus semperque probe tenen-
dum Commentarios de bello Gallico non esse nudam
rerum in Gallia gestarum enumerationem, sed Caesarem
in componendo opere id quoque spectasse ut acta sua
defenderet probaretque. Notum est Asinii Pollionis
indicium^) de Caesaris Commentariis apud Suetonium
(Caesar LVI): „Pollio Asinius parum diligenter
parumque intégra veritate compositos putat, cum
Caesar pleraque et quae per alios erant gesta temere
crediderit et quae per se consulto vel etiam memoria
lapsus perperam ediderit." Gum enim nobiles Romani,
quae bello domique gesserant scripto mandabant, id
(ut Comelissenii verbis utar) sibi propositum habebant,
>»ut rerum publice gestarum quasi tabulas conficerent
et gloriam recordando iterum illa fruerentur, aut apud
aequales posterosque suam ipsi causam agere volebant
et rationem reddere factorum." Quid autem veri est

J. J. C O rn c 1 i s s e n in dissertatione inaugurali „Dc
iudicio, quod de C. Julii Caesaris fide historica tulit C. Asinius
Pollio" pag. 5 sq. nimis confidenter ad commentarios de bello
civili praecipue hoe Pollionis iudicium ideo referendum demon-
strat, quod neque bello Gallico interfuerit Asinius, neque ulla
eius in Gallia militiae memoha exstet.

-ocr page 30-

similius qiwm rerum illos scriptores in sua causa agenda
nonnunquam fuisse coactos ad vim veritati inferendam,
quo se culpa aliqua purgarent? Quo vitio Caesarem in
commentariis de bello civili laborasse, id multis exemplis
V. d. Comelissen demonstrate). Neque alio pervenit
Fröhlichus in opusculo ante aliquot annos edito: „die
Glaubwürdigkeit Caesars in seinem Berichte über den
Feldzug gegen die Helvetier."

Sed ad locum nostrum redeamus. Perlectis iis, quae
supra scripsimus, rogaverit quispiam, num forte certo
quodam consilio talia de cohorte sua imperator tradi-
derit. Ad quae v. d, D ittenberger in annotatione haec
respondet: „Die ganze Schilderung dieses Vorgangs
im Heere selbst.... ist mit unverkennbarer Ironie
ausgemalt, wobei zugleich die Ruhe und Ueberlegenheit
des Feldherm der allgemeinen Furcht gegenüber in
helles Licht tritt."

Toti autem narrationi num fides habenda sit quadam-
tenus dubitari posse videtur. Alia profecto apud Cassium
Dionem invenies^), qui ipsos Romanos milites audi to

Comelissen, l.c. pag. 86 sq.

2) D i 11 e n b e r g e r in ed. Belli Gallici ad I, 39.

3) Cassius Dio XXXVIII, 35, 1: Xày rorrm oi arçaTtivat

dyyiXlaf il&ovaijç, ort n à \'Açtoovtarot îaj(vçât naçaaxrvâl^eTitt
Hal
ó\'t» oi f\'rtçoi TÛv KtXTÜf nokkoi ol uit âtttfiffi^xtoar ^â^
Tor \'Ptffor «ûç ini fio^O-ftav avrov, ol dè xal fn\' ovrm tü jtoto/iü
SvMÇ firtiipviiq Ofiaty iniO-MVTtth, ât^yûç ^&vi*ijoair.
Ibid. § 2 . . . «ni i&çîiXovr, ör» nókiftov ovTt 7tç007]»0rxa ov\'re
i*l)f)9kaftëVor âtà
tij» iâiar JToioo^oç gitXoTtf»,iav àvaipoirro »ai
frçooeuifufiiorr /yxaraifiipftr avroy, ày fi^ ftfrafiai^rat,

Breviter Caesar quoque militum intemperantiae mentionem
facit, ita tamen rem describens tamquamsi propter amicorum
timorem milites iussa imperatoris neglexerint (de bello Gallico I,

-ocr page 31-

nuntio de Ariovisti apparatu bellico animos demisisse
narrat; de amicorum vero cohorte apud eum ne verbum
quidem. Plura etiam in proximo capite legimus: milites
clamasse se propter ipsius imperatoris gloriam ad bellum
duci
oÜTs ■7rpD7^x.o\\^r<x, ourc \'expifCpierfiivou et minatos esse
se arma abiecturos nisi consilium mutavisset.

Facile autem intellectu est, Caesarem de hoe tumultu
militum in commentariis tacuisse, quem auctore Cassio
Dione ipse excitasset, sed rem ita finxisse, ut omni culpa
ipse vacare videretur. Hoc veri videtur simillimum; ita
enim ipsi imperatori facultas dabatur temperantiam
suam et reliquam virtutem bellicam ostentandi. Hoe
profecto mihi constat, Gaium lulium hic veritati vim
intulisse; decipi mehercle se patitur is, qui Caesaris
verbis fide habita iusto iniquius de cohorte illa iudicet.

Non tamen abs re videtur Caesarem rpeu^d^yeXov
longiore etiam via insequi. Qui ut militum animos con-
verteret contionem habuisse se narrat, qua adversarii
viribus obtrectans Romanos ad sidera tollit neque
obiter suae illius felicitatis mentionem facere praeter-
mittit^). Postremum callido consilio usus, ut subito
impetu in Germanos facto militibus facultatem rebellandi

39, 7: „cum castra moven ac signa ferri iussisset non fore dicto
audicntes milites neque propter timorem signa laturos"). Aliam
quoque immodestiae causam exstitisse ex loco Dionis Cassii
supra allato apparet. Ceterum verba „Nonnulli Caesarî nun-
tiarant" non maiorem fidem movent quam crebrae auditiones de
diuturno hello nostra aetate gesto movebant.

Vix dubito, quin Caesari, homini docto et erudito, haec
dicenti vel potius conscribenti in mentem vencrit notissimorum
locorum, ubi agitur de Atheniensium illa
äva/Sovlin deorum
auxilio semper in melius conversa. Cf. Arist. Nub. 587 quaeque
ibi annotavit van Leeuwen. Vide praeterea Demosth. IV, § 12.

-ocr page 32-

praeriperet, sic finem facit: quod in longiorem diem
coUaturus fuisset, repraesentaturum et proxima nocte de
quarta vigilia castra moturum, ut quam primum intel-
legere posset, utrum apud eos pudor atque officium an
timor plus valeret. Quodsi praeterea nemo sequatur,
tamen se cum sola décima legione iturum, de qua non
dubitaret, sibique eam praetoriam cohortem futuram."
Vix minus hac occasione divus lulius se peritum ostendit
artis animorum occupandorum quam cum nonnullis
annis post „una voce, qua Quirites eos pro militibus
appellarat, tam facile circumegit et flexit, ut ei milites
esse confestim responderent et quamvis recusantem
ultro in Africam sint secuti." (Suet. Div. lulius 70).
Simul enim et praetoriae cohortis nomini suus antiquus
splendor restituitur et legio decima hoe titulo elata
imperatoris gloriae se devovet.

Sponte autem eo adducimur ut rogemus, quo animo
Caesaris contubernales se gesserint per totum bellum
Gallicum, cuius proelium cum Ariovisto commissum
initium modo fuerat. Qua de re frustra totos commen-
tarios de bello Gallico perlegeris; tamen postea quoque
homines nobiles atque opulentos in Caesaris exercitu fuisse
ex eo apparere videtur, quod hbri quinti capite octavo
mentio fit navium privatarum „quas sui quisque com-
modi causa fecerat"^). Plura tradit Plutarchus: duces

Notum est, contubernales amicitiae tantum ratione habita
post paucos süpendii annos non rare tribunos militum vel prae-
fectos esse factos ab ipso imperatore, quamquam eius rei potestas
penes populum esset. Cuiusmodi ducum in imperatorem atque rem
publicam mérita vel minima fuisse facile nobis persuademus.
Neque magis valuerunt, qui privatarum rerum causa effecerunt,
ut tribuni vel praefecti fierent. Hoe loco non ineptum est com-

-ocr page 33-

niilitibus despectui esse coepisse (Caesar XIX).
Ipsos vero ^ysßova?
dTc\'Bn^.tüvrxg, quos Caesar sks^suitsv
xTTtèvcci, revera abisse nusquam apparet.

niemorare lepida Vegctü verba, qui roganti „utrum ex agris an
ex urbibus utiliorcs sint tirones" ita respondet, ut agrestibus
militibus raagis favisse videatur; addit deinde: „nesdo enim
quomodo minus mortem timet, qui minus delidarum novit in
vita". (De Re müitari I III).

-ocr page 34-

CAPUT QUARTUM

DE POETIS COHORTIS LOCO DUCES ROMANOS
COMITANTIBUS. PARS PRIMA.

Poëticam virtutem apud antiques Romanos iusto
pretio existimatam non esse ubi M. Tullius demonstrat
in Tusculanarum Libro primo (II § 2) et aliis argumentis
utitur et Catonis oratione quadam „in qua obiecit ut
probrum M. Nobiliori, quod is in provinciam poetas
duxisset; duxerat autem consul ille in Aetoliam, ut
scimus, Ennium." Quae verba, a Catonis severitate et
asperitate haud aliéna, aptissima videntur unde quaestio-
nem aggrediar, de qua in hoc capite agefe mihi proposui.
Quodsi centum fere annis post mortem suam in vitam
redire potuisset senex antiquorum morum amantissimus,
vix ullum tempus vacuum habuisset a ducibus Romanis
increpandis et cavillandis, qui domesticam iucunditatem
et levitatem quadamtenus in longinquis regionibus
restituere conarentur comitibus adsumptis Musarum
asseclis. Longa profecto series est eorum Romanorum
imperatorum qui tali levitati indulserunt atque arto
vinculo inter se cohaerent litterarum Romanarum historia
et rerum gestarum enumeratio, quibus orbem terrarum
in unum impeiium redegerunt Romani.

Ex Catonis igitur verbis id efficere sibi videtur Ci-
cero poëtas et artifices temporibus illis sua laude
caruisse; inde factum esse, ut et ipsae artes liberales

-ocr page 35-

minus facile crescerent. Quantum pingendi ars profe-
cisset „si Fabio illi, nobilissimo homini, laudi datum
esset, quod pingeret/\'I At ipsi Fabio non nisi per ludi-
brium Pictoris cognomentum est inditum. Alia profecto
olim res erat apud Graecos, ex quibus „Epaminondas,
princeps meo iudicio Graeciae, fidibus praeclare cecinisse
dicitur Themistoclesque aliquot ante annos, cum in
epulis recusaret lyram, est habitus indoctior."

Romanis autem his in rebus cum Graecis comparatis
longe inferiorem locum tribuendum esse quis negaverit ?
Quod vero Cicero huius rei causam praesertim ad
honores laudesque refert, quibus apud utrosque artium
cultores afficerentur, id num recte fecerit non ab omni
dubitatione remotum esse videtur. Nempe multae et
variae sunt rationes quae efficiant, ut artes apud singulos
populos floreant.

Quidquid id est, in proximis disputationis capitibus
exquirere meum esse duxi, quid de aequalibus suis
scriptoribus atque poëtis iudicaverint imperatores et
magistratus Romani, procul a patria inter longinquas
gentes munere suo fungentes.

Hic autem primo observandum est, haud semper in
regiones horrore belli vexatas amicorum aliquam cohor-
tem fautorem suum comitatam esse sive ad militarem
scientiam augendam sive quamvis aliam ob causam.
Immo vero, magistratus Romani cum in omnes fere orbis
partes mitterentur, ut praeëssent regionibus aut iam
pacatis aut mox pacandis, consentaneum est idem esse
factum, quod inter bella fieri iam diu consueverat, ut
comités sibi adiungerent ex amicis unum alterumque.
In primis autem propterea notabilis est ea res, quod
inter eiusmodi principum virorum comitatum fuisse

-ocr page 36-

constat Catullum, Tibullum, alios. Sufficit hic vel unam
Horatii epistulam citare (I, 3), qua satis magna series
adfertur hominum litteratorum, qui alii aliarum Musa-
rum servitio obnoxii, in Orientis partes remotas comitati
sunt Tiberium Neronem. Eiusmodi autem comitatus
semper fere apud Romanos cohortis^) nomine signi-
ficatur, quod vix mirandum est reputantibus totam rem
ex militari cohorte praetoria originem duxisse; laben-
tibus annis autem virtus militaris vix sub censum voca-
batur, cum amicos aliquos familiaresque ut cohorti
suae interessent imperator invitabat; imprimis mutua
animorùm coniunctio haud dubie hoc loco valebat,
saepius et poetici ingenii admiratio, qua ipse propraetor
proconsulve Musarum cultorem et amicum se profite-
batur. Quod vel ex uno exemplo apparet, eius quem in
Bithyniam proficiscentem Catullo comité usum esse
notum est, C. Memmium dico. Non solum enim Lucretius
ei carmen suum dedicavit, Venerem eum

tempore in omni
omnibus ornatum voluisse excellere rebus

praefatus, sed etiam Cicero (Brutus 247) perfectum
1 i 11 e r i s eum dixit, sed Graeci s, fastidio-

Vods cohors, qua olim decima legionis pars indicabatur,
significationem paulatim ita mutatam esse, ut tandem idem
esset quod
multitado vel caterva — quin etiam „novam febrium
cohortem" memoratHoratius (Carm. 1,111,31) - id comparari po-
test cumvocis/egaïihistoria.Anü\'quis enim temporibus, cum intra
Itah\'ae fines continebatur imperium Romanum,
legati erant impe-
ratorum in gerendo bello adiutores; postea autem, cum regiones
vi subactas in provindas redegissent Romani, magistratibus
aderant legati ab omni militari officio remoti.

-ocr page 37-

sum sane Latinarum; argutum orato-
rem verbisque dulcem, sed fugientem
non modo dicendi verum etiam cogi-
t a n d i 1 a b o r e m. Egregie sane sic depingitur homo
htteratus quidem sed non minus dehcatus et a nimia
virium contentione alienus.

Non minus htterarum amore insignis fuit M. Valerius
Messalla Corvinus, quem Tibullus ingenii fautorem in
Aquitaniam secutus est; laudatur eius in arte oratoria
facultas nee ipsum a poësi abstinuisse ex Ovidio
effeceris, qui in Epistula ad filium eius data (ex Ponto
I> 7, 27) patris amicitia se honoratum fuisse his verbis
gloriatur:

Nec tuus est genitor nos infitiatus amicos,
Hortator studii causaque faxque mei.

Ipse denique Ovidius nuntium de exilio ab imperatore
Augusto accepisse videtur, cum in insula Ilva esset
inter comités Marei Valerii Cottae Maximi, qui quo
niunere vel magistratu functus sit non constat; eundem
ct ipsum arti poeticae incubuisse ex pluribus locis
effici potest; unus sit pro teste locus (Ex Ponto IV,
16. 42 sq):

Te tamen in turba non ausim, Cotta, silere,
Pieridum lumen praesidiumque fori

Iam temporum ordine servato inde a primo bello

cf. Cic. ad Brut. I, 15, 1: ita gravi iudicio multaque arte se
exercuit in verissimo gcnere dicendi. — Tac. Dial. 18: Cicerone
niitior Corvinus et duldor et in verbis magis elaboratus. — Vid.
praeterea Quintilianus X, 1, 113; Suet. Tib. 70.
") cf. praeterea Ex Ponto I, 5, 57 sqq.; III, 5, 39.

-ocr page 38-

Punico componere in animo est pauca illa et dispersa,
quae indagare potui ad argumentum meum pertinentia.

Quod de Graecis poëtis Horatius cecinit:

post hos insignis Homerus
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit,

idem ver de antiquissimis Romanorum poëtis observari
posse videtur. Quo loco primus nominandus est Naevius,
quem auctore Gellio^) M. Varro in libro de poëtis
primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo idque
ipsum Naevium dicere in eo carmine quod de eodem
bello scripserit. Virtutis tamen praemium meruit nullum,
siquidem alibi traditum est eum in vincula coniectum
esse atque postea Uticae exsulem obiisse. Unde tamen
minime efficere licet eum inbellem atque ignavum se
praebuisse. Metellos enim Naevio perpetuo fere ob-
trectasse constat; de aliis hominibus idem suspicari
haud absurdum.

Paulo ampliorem disputandi materiem offert Ennius.
De quo haec legimus apud Nepotem in vita Catonis § 4:
„Praetor provinciam (Cato) obtinuit Sardiniam, ex qua
quaestor superiore tempore ex Africa decedens Q.
Ennium poëtam deduxerat; quod non minoris existi-
mamus quam quemlibet amplissimum Sardiniensem
triumphum." Ex ipsis Ennii carminibus Nepotem id
hausisse Vahleno facile credimus propter Naevii exem-
plum modo allatum; ad Horatium vero (Ep. I, XX,
19 sqq.) provocare vix ad rem pertinet. Rogantem
autem quid omnino in Sardinia egerit homo Rudinus

1) XVII, XXI, 45.

-ocr page 39-

ablegare velîm ad locum Ciceronis e Bruto (XV, 60), ex
quo constat M. Catonem anno 204 M. Cethego P. Tudi-
tano coss. quaestorem in Africa fuisse; qui si ex pro-
vmcia decedens Ennium e Sardinia Romam deduxit,
constat Ennium durante etiam bello Punico secundo
inter comités Catonis, viri asperi et vere militaris,
fuisse, qui haud dubie non propter poëticam virtutem
eum sibi adiunxit, sed propter militarem aliquam operam
rei publicae navatam. Vel sic igitur apparet Ennium in
Sardinia militasse; confirmât rem Silius Italiens XII,
393 sqq.:

Ennius, antiqua Messapi ab origine regis,

Miscebat primas acies, Latiaeque superbum

Vitis adomabat dextram decus,

quem poëtica quadam libertate usum esse licet Vahlenus
arbitretur, equidem verbis eius omnem fidem denegare
minime ausim. Quid enim? Nonne exeunte saeculo
primo p. Chr. n. Ennii carmina in omnium fere manibus
fuisse pro certo statui potest? An forte Quinti\\ianus,
Silii aequalis, cum Ennium adorandum censeret „sicut
sacros vetustate lucos, in quibus grandia et antiqua
i^bora iam non tantam habent speciem quantam reli-
gionem"!), lectores atque discipulos monuit, ut antiqui
poëtae velut umbram adorarent, omni vita carentem?
Videtur Schanzius quoque nimis dubitanter locutus
esse, cum diceret: „Die poetische Erzählung des Silius
Italiens (XII, 387 sqq.) vom Centurionen Ennius hat
vielleicht doch einen realen Hintergrund" 2).

\') X, 1, 88.

Rom. Litt. I, I, p. in.

-ocr page 40-

Plura novimus de Ennio M. Fulvium Nobiliorem in
Aetoliam comitato anno 189. Locum Ciceronis ex Tuscu-
lanis Disputationibus I, 2, 3 hue pertinentem iam supra
citavi; subiungere libet eiusdem verba ex Bruto XX, 79:
„Q. Nobiliorem M. f. iam patrio institute deditum studio
litterarum, qui etiam Q. Ennium, qui cum patre eius in
Aetolia militaverat, civitate donavit, cum triumvir
coloniam deduxisset.... non indisertum dicunt fuisse."
Hic quasi primam originem cohortis amicorum postea
saepius memoratae deprehendere mihi videor. Caven-
dum enim est, ne hoc loco imperatorem Romanum in
Graecia pugnaturum componamus cum Marco Porcio.
Cato enim Ennium Romam deduxerat militari officio
obsecutus, Fulvius vero homo erat longe diversi ingenii,
Graecis litteris imbutus, asperitatem militarem comitate
et humanitate facile condiens. Hinc eum non uno Etmio
comité contentum fuisse explicandum est, sed ahos
quoque poëtas in provinciam duxisse; bello finito ex
Graecia haud dubie eorum consilio „non dubitavit
Martis manubias Musis consecrare." Nec minus id
sibi propositum habuit, ut poëtica laude celebraretur a
vate Romano, inter cives iam notissimo. Quod egregie
illustrât Aurelius Victor, De viris illustribus c. 52:....
„quam (M. Fulvii Nobilioris) victoriam per se magni-
ficam Q. Ennius amicus eius insigni laude celebravit".
Sed tamen ne in Aetolia quidem ipsum bellicum laborem
neglexisse videtur poëta; militasse eum Cicero
affirmat; cuius verbi non est quod vim minuamus, quam-
vis suadentibus Schanzio Vahlenoque; quorum hic cum
autumaret m i 1 i t a r e hoc loco idem significare
atque apud exercitum esse argumenta addere
neglexit, quae frustra quaesiturus fuisse videtur.

-ocr page 41-

Post Ennii mortem ipsae Latinae Musae e terris quasi
in caelum rediisse videntur; epicum certe poëseos genus
per plurimos annos mortuum iacuit; necdum sonabat
lyra Romana, satira quoque erat ignota. Graeca contra
comoedia in Latium migrabat, unde factum esse non
inepte dixeris, ut virtute militari minime praestitisse
videantur ei, quos novimus comoediarum poëtae. Nihil
certe invenire potui tmde efficerem Romanos impera-
tores in expeditionibus comitatos fuisse Plautum Teren-
tiumque, quorum hunc „cum multis nobihbus familiariter
vixisse" Suetonius tradidit „sed maxime cum Scipione
Africano et C. Laelio;" at de ullo militari commercio
nihil traditum est. Unum tantum novi comoediae poëtam,
Statium Caecilium, Ennii contubernalem fuisse, quod
tamen non militare fuisse contubernium iure Jahnium
observasse Schanzius me docuit; Scipionem quidem
niinorem virum multarum litterarum Polybii fautorem a
Poësi haud alienum fuisse vel una narratio ostendit de
versibus Homericis ab eo citatis cum videret,

«/jSjji; TfAfUT5a-«v iç vxvoKsbpixv i<rxxT^v quaerenti
tamen fuerintne poëtae in cohortem praetoriam assumpti
njerae offenduntur tenebrae.

Tredecim annis post eundem Scipionem novimus in
Hispania strenue rem gerentem; nec tamen per duo ilia
lustra militaribus tantummodo studiis favisse videtur;
haud dubie litteris quoque incumbere non desierat
Graeciam in Italiam traducens. Unde factum esse
suspicor ut praetoria cohors in Hiberiam eum comitata

Vita Terentii cd. Reifferscheid, p. 27.
Polyb. XXXIX, cap. 3.

-ocr page 42-

quadamtenus Macedonum illam rettulisse videatur;
quod ut efficeret fieri potest ut Polybius ei suaserit. Iam
sexaginta erant anni, ex quo M. Porcius Cato populäres
monuerat, ut caverent, ne Asia et Graecia magis Romam
cepisset quam Romani Orientis illas regiones e); pene-
traverant Graeci mores per totam urbem; nihil fere
admirabantur et imitabantur Romani, quod non Graecam
aliquam speciem prae se ferret. Nee tamen adeo stulti
erant, ut non retinerent, quod rei publicae conduceret;
manebat in exercitu antiqua disciplina, manebat impera-
torum insignis peritia militaris; sed Scipiones et Laelii
adsumere non dedignabantur ea, quae lenirent mores et
mollirent animos. Ex eo autem genere erat Macedonum
illud institutum, quod a Philippo Alexandri patre origi-
nem ducebat, ut regem in expeditionibus comitarentur
o\'i KsyoiJi.svoi erxlpot, de quibus legimus apud Polybium
XXXI, 3, 7. De quo Macedonum instituto fusius agere
non huius est loci, praesertim quod amplam de eo
habemus Pauli Spittae disputationemSic Scipionem
laeto animo in cohortem siwm récépissé mihi fingo
eum, quem inter aequales suos invenerat poëtam, Luci-
lium volo. Nam quamquam de carminibus ab illo ante
bellum Numantinum compositis nulla fit mentio, veri
tamen est dissimillimum eum humanae vitae «
XjmJjv iam
transgressum ad poëticam laudem adspirare coepisse;
nam armo fere 180 Lucilium natum esse constat®).
Lucilium autem in Hispania Numantino bello equitem

L i V i u s XXXIV, 4.

P. S p i 11 a. De amicorum qui vocantur in Macedonum
regno condicione.

Cf. F. Marx, C. Lucilü canninum reliquiae, pro-
legom. pag. XXIII.

-ocr page 43-

militasse rettulit Velleius Paterculus II, 9, 4; rem illu-
strant pauca ipsius poëtae fragmenta, quae composuit
Marxius in prolegomenis pag. XXV; genio satirico eum
hic quoque induisisse vel duo versus demonstrant, quos
libro XI adsignavit Marxius:

Praetor noster adhuc, quam spurcos ore quod omnis
extra castra ut stercus foras eiecit ad unum

qui versus, etsi post Numantiam devictam compositi sunt,
tamen respicere videntur ipsius poëtae militiam. Maioris
moment! fortasse est libri I fragm. 10, quod felici acu-
mine sic restituerunt Nettleshippius et Buechelerus:

et mercedimerae legiones.

His enim verbis si commilitonibus suis insultavit poëta,
credibile non est, eum ipsos contubemales petivisse.
Nam fuisse Lucilium „hominem divitem et pecuniosum
praediis et agris locupletem" res notissima est; fuit in
exercitu fortasse, ut magnis praedis actis rem suam
augeret, sed non id sibi proposuerat, ut mercede militari
accepta pecuniam sibi compararet. Hoc qui volebant,
eos verbis citatis exagitasse videtur; sed erant illi haud
dubie aut in militum gregariorum numero aut in cohorte
illa militari, cui corpus ipsius ducis armis tegere erat
negotium.

Ex Hispania cum rediret Scipio iam Numantini nomen
adeptus, rem Romanam haud leviter perturbatam in-
venit gravissimo in optimatium partes impetu facto.
Tib. Sempronius Gracchus antiquam rem publicam

Fragm. 398 (Marx).

-ocr page 44-

labefactaverat. Qui impetus quamquam mox repressus
est, ita ut popularium principes in praesens cohiberentur,
manebat tamen discordia civilis neque nimis superbire
victoribus licebat. Post decem annos motus civilis denuo
exarsit; iam aliquanto diutius quam Tiberius quasi
dictaturam obtinere potuit frater eius Gaius. Sed ne
hoc quidem pulso atque interempto rediit prisca optima-
tium dominatio. Benefactum mehercle quod a gravibus
bellis externis fere per hos annos vacabant Romani;
nam domitis Transalpinis Liguribus et gentibus quibus-
dam Gallicis i), ut imperium Romanum augeretur, per-
magna virium intentione opus non erat. De quibtxs bellis
quoniam satis pauca tantum tradita sunt apud antiques
scriptores, nihil licet suspicari de ipsis ducibus Romanis
et eorum in expeditione comitibus.

Mox autem quantopere nobilium potestas infracta et
debilitata esset, lugurthino illo bello demonstratum est.
Etemm ex nobilibus generibus vix quisquam intel-
lexisse videtur, quantum pericuh ex Africa imperio
Romano immineret, si lugurthae, viro acerrimi et fero-
cissimi ingenii, impune in populäres suos et consangui-
neos grassari liceret: octavo demum post Micipsae mor-
tem anno ut bellum contra lugurtham susciperetur
permovit populum Romanum „C. Memmius tribunus
plebis designatus vir acer et infestus potentiae nobili-
tatis 2)". Cuius tamen auctoritas non tantum valuit, ut
viri strenui atque integri novo bello gerendo praeficeren-
tur: ipse L, Calpumius Bestia, anno 112 consulatu
fungens, parato exercitu nihil antiquius habuit quam ut

1) Livius Per. Ub. LX, LXI. Appian. Celt. 12.
«) Sail. Bellum lugurth. XXVII, 2.

-ocr page 45-

legates sibi adscisceret »Jiomines nobiles, factiosos,
quorum auctoritate quae deliquisset munita fore spera-
bat^)." Quos tamen minime id tantum egisse nemini
obscurum est, ut consulem suum adiuvarent: ex Africa
magnas divitias se paraturos haud dubie sperabant idque
quam minimo negotio. Sic ne hoc quidem tempore dux
exercitus comitatu caruisse videtur suae ipsius indoli
aptissimo; etiamsi ipsum nomen abest, re vera et Cal-
pumius suam sibi habuit cohortem amicorum, Scipionis
illi cohorti hac re multo inferiorem, quod deërat omnis
bonarum litterarum et elegantioris vitae amor. Mox
enim et Calpumii et M. Aemilii Scauri legati quanta
esset auri et divitiarum cupido apparuit, ubi lugurtha „in
castra (Romanorum) venit ac pauca praesenti consilio
locutus de invidia facti sui, atque uti in deditionem acci-
peretur, reliqiu cum Bestia et Scauro secreta transegit^)."

Pace, quam Bestia et Scaurus cum lugurtha componere
sibi visi erant, a populo Romano non probata idem C.
Memmius populo persuasit, ut L. Cassius praetor
lugurtham interposita fide publica Romam duceret; mox
incolumis rex in Africam rediit, notissimum illud pro-
fessus „urbem venalem et mature perituram, si emptorem
invenerit."

Renovabat deinde bellum cum lugurtha gerendum
Sp. Postumius Albinus, qui morum integritate deces-
soris sui dissimilis fuisse videtur; omnia certe comparavit,
quibus opus erat ad hostem quam primum devincendum;
neque est cur obtrectatoribus eius aures praebeamus, qui
lugurtham ideo tantum dolo atque astutia rem trahere

1) Sail. Bellum lugurth. XXVIII, 4.
Ibid. XXIX, 5.

-ocr page 46-

potuisse existimarent, quod consilia sua clam cum duce
Romano communicavisset e). Nec tamen ille rem ad
finem perduxit; mox instans comitiorum dies Romam
eum revocavit. Castrorum autem imperium tradidit
Aulo Albino fratri suo — quod notatu non indignum.
Frater enim in fratemis castris qui adesset, aderat sine
dubio amicus atque comes; hoc quoque loco cohortem
illam odoramur, qua vix carere poterant imperatores
Romani ex nobilitate oriundi. Quam infelici autem con-
silio Spurius Albinus usus esset, cum fratri suo imperium
traderet, mox apparuit: Sallustio auctore Aulus Postu-
mius cum lugurtha deditionis quandam tragoediam
composuit et egit, centurionibus etiam et ducibus tur-
marum pecunia corruptis.

Tandem totam rem Romanam ea ratione belli gerendi
in discrimen vocari intellectum est; rogatu C. Mamilii
Limetani tribuni plebis populus scivit, ut acerrime
quaereretur in eos, „quorum consilio lugurtha senati
décréta neglegisset licet id quoque, si Sallustio cre-
dimus, factum sit „magis odio nobilitatis, cui mala illa
parabantur, quam cura rei publicae." Metello deinde
acriviro Numidia provincia evenit, qui quamquam nihil
praetermisit nec in restituenda disciplina militari nec
in bello quam fortissime gerendo, tamen lugurtham
debellare non potuit. Talem autem virum comités et
contubernales libidine et levitate insignes omnino reiecisse
est quod credamus; sed nihil de ea re traditum esse
videtur,

Unus homo denique strenue et ferociter agendo

1) Sali. Bellum lugurth. XXXVI, 3.

2) Ibid. XXXVIII.

3) Ibid. XL.

-ocr page 47-

restituit rem Gaius Marius, qui iam Metello legatus
egregiam operam praestiterat. Qualis esset vir nusquam
luculentius nobis ante oculos positum est quam in iis
verbis, quae antequam ad bellum proficisceretur eum
apud populum habuisse finxit Sallustius; qua oratione
perlecta quis non sentit fieri non posse ut bellandi con-
silia communicaret cum viris indignis et inbellibus?
Neque multis verbis Sallustio opus erat, ut id osten-
deret: satis habuit eo quem iam supra attuli loco
narrare Marium cum lugurtha et Boccho proelio com-
misso „cum turma sua, quam ex fortissimis magis quam
familiarissumis paraverat vagari passim ac modo laboran-
tibus suis succurrere, modo hostis, ubi confertissimi
obstiterant,invadere" (lug. 98). Hanc turmam et cohortis
praetoriae loco ei fuisse manifestum est et a prisco illo
imperatorum Romanorum comitatu quam maxime alie-
nam; aptissime autem cum hoc Sallustii loco iammulti
comparaverunt ea, quae de socero suo narrat Tacitus i),
eum scilicet consuevisse „non studiis privatis nec ex
commendatione aut precibus centurionem militesve
ascire, sed optimum quemque fidissimum putare."

Neque hoc loco neglegendum est Marium et alia
permulta in tota re militari novavisse, ita ut pristini
moris vix quicquam relinqueret. Iam coeperunt exer-
citus Romani omnes cives recipere cuiuscumque ordinis
erant; duces eligebantur non amplius generis et originis
ratione habita, sed unica praevalebat virtus et fortitudo.
Etiam si bella gerebantur, quae magnae praedae fore
videbantur, non solum nobilium virorum ea praeda
futura erat, sed omnium commilitonum. In qualibus

Agricola, XIX.

-ocr page 48-

exercitibus nihil quod antiquam cohortem referebat
locum habere peterat; ipsorum militum gregariorum ea
fortuna erat, ut duces non paterentur qui deliciarum et
gaudiorum causa amices suos secum haberent ab omni
militari scientia aUenos. Exercitus Mariani eedem fere
spatie distabant a cepiis, quibus priores illi praefuerant
imperatores, quo Napoleontis legiones ab exercitibus,
quos medio saccule duedevicesime contra Austriaces
Britanosque ducebant Franco-Gallici duces non minus
aulae regiae quam castrensi disciphnae adsueti.

Attamen iam in bello lugurthine Marie aderat ex
nebilibus unus „litteris Graecis atque Latinis iuxta
atque dectissume eruditus qui praestantia sua militari
brevi Marie militibusque carissimus factus est, L.
Cernelium Sullam dice. Cui si olim bellum Punicum
conficiendum fuisset mandatum, Seipienes Laehesque
aemulari potuisset; iam adee mutata erat res militaris,
ut durissimam mihtiam perpeti non gravaretur vir
(PtXo(Tm[J!,(Jt.av cpvffet yeyovüi;. Num forte credibile est eum
in Africam secum duxisse
tüv cctto ck^v^ç xx) »sxTpou
Tohç ÏTXfiUToirovç, quibus Romae eum delectatum esse
Plutarchus narrat ?

Nondum finito bello lugurthine multe gravius rei
publicae imminebat periculum Cimbrorum Teutonum-
que. Qui tamen initie non adee metuendi videbantur
Romanis ut omnibus viribus bello gerende incumberent;
quin etiam fuit tempus, cum hinc quoque magnam prae-
dam se referre posse putarent exercituum duces et
ingenti certe pecunia anno 106 oppide Telesa capto ex

1) Sallusüus lug. XCV, 3.
«) Plut. Sulla IL

-ocr page 49-

Apollinis fano potitus est Quintus Servilius Caepio^).
De qua tamen re levis tantum ad nos pervenit fama, ita
ut quomodo Caepionis exercitus compositus fuerit
suspicari non liceat. Utique haud multum ei profuit
subitaria praeda; nam uno anno post saevissimam cladem
accepit ad oppidum Arausionem octoginta milibus
Romanorum sociorumque trucidatis; hostes autem, ut
Orosii verbis utar „nova quadam atque insolita ex-
secratione, cuncta, quae ceperunt, pessumdederunt.
Vestis disdssa et proiecta est, aurum argentumque in
flumen abiectum." In uno Mario salutem populi Romani
positam omnes clamitabant; quinquies deinceps consul
creatus ingenti omnium virium intentione et Cimbros et
Teutones devicit. Quae omnia obiter tantum hoc loco
tangenda; nam tam periculosis bellis, tam gravibus rei
publicae temporibus militiam nemini gaudio et voluptati
fuisse quivis intellegit; frustra hac tempestate quicquam
requisiveris, quod ad argumentum nostrum pertineat.
Neque ad exilitatem fontium hic provocare licet; ex
Romanorum poësi, si qua exeunte secundo a. Chr. n,
saeculo fuit, nihil fere remansisse quamquam conceden-
dum est incredibile est quemquam poëtica virtute
praeditum sive animi causa sive ut divitias pararet
Romanos duces ad bellum comitatum esse; quibus

Orosius V, 15: Caepio proconsulc, capta urbe Gallorum,
cui nomen est Tolosae, centum mille pondo auri et argenti centum
et decern mille e templo Apollinis sustulit.

\') Satis parvi momenti profecto sunt ea, quae undecumque
colligere potuit Schanzius in Historia Litterarum Latinarum 11216
sqq. Quod ibi de Hostio poëta bellum Istricum anni 129 canente
suspicatur vir egregius, id nimis incertum mihi videtur.

-ocr page 50-

armigeri magis necessarii erant quam Musarum antistites.

Nec domi interim res tranquillae erant; optimatium
potestas magis magisque labefactabatur et lege Servüia
lata, qua Glaucia
„et plebem tenebat et equestrem
ordinem beneficio legis devinxerat", et turbis a Satur-
nin© aliisque excitatis e). Nam quamquam ne tum quidem
nobilitas a popularibus deleta est, dubitari tamen non
poterat, quin non nisi magno labere sustineri posset
>} TÜv oKiyav nobilibus adulescentibus alia pro-

fecto cura erat quam ut iucunde et laete in impera-
torum contubemio viverent. Quod si quis eorum tanta
erat levitate, ut suum sibi bellum optaret lautum laetum-
que, frustra drcumspiciebat, ubi animo indulgere posset:
per totum orbem Romanum omnia illis temporibus
atrociora erant quam ut laetitiae et deliciarum quicquam
ex bello sperari posset. Ex eadem Graecia, quae olim
omnibus illecebris iuvenes Romanos ad se traxerat,
barbari praedones ducibus Romanis per quadriennium
(92—88 a. C. n.) erant reiciendi lindem annis ipsa
Italia sociali illo bello gravissime vexabatur; nonnisi
Gallorum et Numidarum auxilio res publica Romana
ita sustineri poterat, ut sociis concederetur quam peti-
verant civitas Romana. Mox non multum afuit,
quin una cum novis civibus corrueret tota res publica:
Mithradates cum Romanorum ingenti numero uno die
in Asia interempto in Europam transisset, Gallis quoque
Thracibusque auxilio vocatis, etiam ab Atheniensibus
Romanorum imperium perosis laete acceptus erat; cui
si longius progredi licuisset, alter Pyrrhus Italiam

1) Cicero Brutus § 224.

Dio Cassius (Boissevain) I, p. 344.

-ocr page 51-

fortasse aggressus esset. Duo tantum viri vere Romani
supererant, qui rem fere perditam restituere possent,
Marius et Sulla, hic senatus optimatiumque amicus
atque sodalis, ille etiam post infelicem anni centesimi
consulatum plebi gratus acceptusque. Inter quos gravi
contentione de imperio belli Mithradatici orta Sulla
ita superavit, ut ipse copiis in Orientem mittendis prae-
ficeretur; at in Italia remansit Marius, victus quidem et
fugatus, sed statim rediturus, ubi primum Romana urbe
potiendi facultas ei oblata esset.

Facile tamen est ad credendum nonnullos ex Sullae
fautoribus et amicis cum eo profectos esse, primo in
Graeciam, deinde in Asiam; quamvis a Mithradate
vexatae et spoliatae satis opulentae manebant Orientales
illae provinciae, neque umquam fabuloso quodam desi-
derio homines eruditos afficere desierunt Athenae
aliaeque urbes Graeciae, antiquitus bonarum artium et
litterarum studüs insignes; ipse Sulla homo erat mul-
tarum litterarum Graece egregie doctus; nec vero is erat,
qui a praedandi et rapiendi cupiditate amicos suos
coerceret. Quae omnia quamquam non improbabiliter
exponere mihi videor, fateri tamen piget me nihil in-
venire potuisse de aliqua amicorum cohorte Sullam
gravissimum bellum suscepturum secuta; levissimum
vestigium observari fortasse potest apud Plutarchum in
vita Sullae; ibi narratur Sullam, qui paulo ante professus
esset (cap. 13) se non
(piXoßa^^tia-ovrx iiç \'A^tîvxg ùtto \'Pccßxiuv
TTif^cpbjivxi, àAAà Tûvi x(piaTX{jc,évouç xxrx(7Tpppé(Amy, urbe
capta milites suos adeo crudeliter in cives Athenien-
ses saevire passum esse, ut etiam
rûv avyKXtjTixûv oiroi
(Tvve^TpxTiusv ut furori moderaretur supplicarent (cap.
14). Quinam fuerint illi (Tuy)i?^fiTiKo) non aperte explica-

-ocr page 52-

tur; sed facile intellegimus homines litteratos, quos
antiqui Graecorum cultus et humanitatis amantes
pertaesum sit tantae immanitatis commissae erga ur-
bem, quam ohm rüg \'
Eaaä^o? Trxlhvtrtv dicere Pericli
licuisset^).

Post quinque annos in Italiam redeunti omnia aha
Sullae agenda erant, quam ut victoria de Mithradate
reportata superbiret. Restabant debellandae satis amplae
Marianarum partium rehquiae, quo negotio quamquam,
Gnaeo Pompeio praesertim adiutore usus, feliciter intra
satis breve temporis spatium functus est, multum tamen
afuit quin divitiis, si quas ex Oriente adduxerat — de
qua re nihil traditum invenio — per otium frueretur; post
duos demum annos, cum iam Pompeius, quamvis ipso
adversante, magnifice triumphavisset ipse Stdla non
minore luxu et magnificentia exemplum eius secutus
est®); sed iam ei ingentes copias auri argentique et
aliarum rerum pretiosarum praebuerat proscriptie ista,
non minus populo Romano indigna quam dictatori
eiusque amicis et satelhtibus fructuosa. Altero biennio
exacto cum dictatura se abdicaret Sulla
xópov re voxifjucv
xa) xópov xpx^Ç üx) KÓpov xffrsoc Xxßi^v, 1),
totus rei publicae
status commutatus erat: popularium partes prostratae
iacebant, regnabant priscae nobihum gen tes. Unum
supererat bellum conficiendum idque satis molestum:
Sertorium ut profligarent Romanis imperatoribus non
contigit, sed cum a suis sodahbus per insidias interfectus

-ocr page 53-

esset vir (Jt^vov roh; "iß^ptnv vo^eivég, àXKx xxi toïç îÇ
\'iTxxixq arpxTsvofiévon;, mox totum bellum concidit
victorque Pompeius in Italiam revertit Quem strenuum
et severum imperatorem se praestitisse militibus ducibus-
que non est quod moneam; de qua severitate unum docu-
mentum afferre posse mihi videor, quod hucusque
neglectum iacuit. Narrat enim Plutarchus in Vita Cicero-
nis cap. VI,M. Tullium cum anno 75 a. C. n. — nondum
superato Sertorio — in Sicilia quaestor esset, egregie
magistratum suum gessisse; mox, quamquam frumento
Romam ad annonam sublevandam misso Siculis minus
gratus esse coepisset, tamen illos, diligentiam et
iustitiam et humanitatem eius expertos, eum ut nullum
antea magistratum coluisse. Tum sic pergit Plutarchus:
tTTî) 3s ;rflAAo} rüv xirh \'Pûfi>fç vèuv tvhoèoi xa) yfyovsVfÇ
ahixv
sxovtsi; xrx^iaç kx) iaxXxkIxç Trep) rov TToXê-
(iov xvfTTÎijtXpbtiaxv fVî Tûv CTpxTYtyov T>jç 2/xfA/<*«, a-uveTxev
uùroTç à KiKÎpav STTUpxvxi;
k») ^tpiêTroi^jfftv. Nusquam autem
alibi nobiles illi adulescentes intemperantiam suam
et ignaviam bellicam ostendere potuerimt illis tem-
poribus quam in Hispam\'a: nam ibi solum a Romanis
bellum gerebatur. Itaque eos suspicor cum Pompeio in
Hispaniam profectos pristinam cohortem revocaturos
fuisse, sed mox Pompeium eos missione data in Italiam
ablegasse; Romae autem ea poena affectos esse, quae iam
inde a Punico bello secimdo militibus ignavis imponi
solita esset, ut in Siciliam mitterentur. Reliqua Plutarchi
narratio hue non pertinet; veri simile est primo conamine
a Pompeio represso alios deinde severitate eius deterritos
esse, quominus idem in Hispania experirentur. Alibi id

-ocr page 54-

his temporibus fieri non poterat; nam de bello servorum,
cuius reliquias Pompeius ex Hispania redux prostravit,
non est quod loquamur: in tumultu tam saevo et peri-
culoso quis umquam exercitui se adscribi passus foret eo
consilio ut vitae militaris gaudiis et lucris frueretur?

-ocr page 55-

CAPUT QUINTUM.

DE POETIS COHORTIS LOCO DUCES
ROMANOS COMITANTIBUS. PARS ALTERA.

Summa tantum secutus rerum fastigia in praecedentis
capitis parte altera rei publicae Romanae historiam quod
ad rem militarem attineret attigi inde a bello Numantino
confecto ad armum fere 72 a. C. n. Quod cum facerem, id
tantum mihi proposueram, ut ostenderem per sexaginta
illos annos aut nulla aut levissima cohortis amicorum
vestigia deprehendi posse. Neque id aliter se habuisse
expectandum erat: ea fuit temporum illorum asperitas,

Mox autem, cum nova quaedam rerum prosperarum
lux effulgere coepisset, novas quoque vires cepisse videtur
illud institutum. Qua de re breviter hoc capite disputare
mihi in animo est.

Q. Tullii Ciceronis si melius quam fratris mores in-
dolemque cognita haberemus, fortasse eum multo
pluris faceremus quam ipsum praedarum oratorem; ea
certe fuit eius in Gallia fortitudo inter gravissima peri-
cula, ut summa admiratione dignus videatur. Qui cum
annis 61—58 Asiae praeësset, de provincia administranda
optimum quidque aliquando ei suasit frater, epistula
missa, quae integri libelli fere instar est^). Consolatur

Ad Quintum fratrem I, I.

-ocr page 56-

eum ob imperium iterum invito prorogatum, ostendit,
quam gloriosa res sit per triennium eidem provinciae
praeësse, neque ullum fere periculum sive belli sive
tumultus civium ei imminere; circumspiciendum tamen
esse ( § 10), ut in hac provinciae custodia non se unum,
sed omnis ministros imperii sui sociis et civibus et rei
publicae praestare videretur. Duo deinde genera eorum
ministrorum distinguit M. Tulhus (§ 11), alterum
illorum quos ei comités et adiutores negotiorum publico-
rum dedit res publica, alterum eorum „quos aut ex
domesticis convictionibus aut ex necessariis apparitioni-
bus tecum esse voluisti, qui quasi ex cohorte praetoris
appellari soient."

Hoc loco reperimus pristinam illam cohortem, de qua in
capite tertio fusius egi. Iam omnes fere Orientis regiones
strenuis LucuUi, Pompeii, aliorum consihis et rebus
gestis pacatae erant; paulatim denuo Asia, olim divi-
tissima imperii Romani provincia, nobiles adulescentes
ad se trahere coeperat; quas illecebras magis magisque
crevisse suspicari possumus, cum maiore in dies rerum
successu Mithradatem aliosque hostes superassent impe-
ratores Romani — qui tamen belli temporibus utrum
cohortis aliquid secum habuerint necne frustra quae-
siveris.

Quod autem Cicero loquitur de iis, qui quasi ex
cohorte praetoris appellari soient, id
non tacite praetereundum videttu:. Hinc enim apparet
rem, de qua agitur, eo tempore non adeo in consuetu-
dinem vertisse, ut suo indicaretur nomine; haud neces-
sarium erat ut homines illiquasi ex cohorte
magistratus in provinciam sequerentiu:, qui satis magna
libertate usi videntur in eligendis comitibus et in statuen-

-ocr page 57-

do eorum numero. Quid enim? Minime obsoleverat
opinio eorum, qui provincias ideo tantum imperio Ro-
mano additas censerent, ut augerentur et publicae urbis
Romae totiusque Italiae opes et hominum privatorum,
praesertim eorum, qui ad ordinem senatorium equestrem-
ve per tinerent, divitiae; nam quin sumptibus et expensis
provinciarum vixerint omnes illi, quos cohortis aut quasi
cohortis nomine sibi addixissent magistratus, quis
umquam dubitet. Eo turpior autem ea aetate, de qua
nunc ago, tota res erat, quod cum olim non sine aliquo
vitae salutisque periculo ducibus ad bellum profectis
praesto fuissent cohortis illius sodales, iam saepius
securi et otiosi magistratus in pacatas regiones comita-
bantur, Egregie igitur comparari potest — id quod iam
supra (pag. 16sq.) observavi— turpe istud 1 e g a t i o n i s
1 i b e r a e institutum, quo singulis senatoribus liceret
„sine procuratione, sine mandatis, sine ullo rei publicae
munere provincias peragrari." Licet ipse Cicero se con-
sulem id sublaturum fuisse contendat „nisi sibi levis
tribunus plebis intercessisset e)," et glorietur se ex
infinito annuum id fecisse quattuor tamen annis post
consulatum legationes sumere libéras pecuniam exigendi
causa reprehendendum non censuit et sub vitae finem
C. Anicium familiarem suum, „negotiorum suorum
causa legatum in Africam legatione libera" Comificio
suo, qui tunc Africae praeerat, commendavit idque ab eo
petivit, „quod ipse in provincia (esset) solitus non roga-

Cic. de Legibus III, 18.

Quod quam parum severe observatum sit apparet ex eo,
quod postea Caesari idem rursus constituendum fuit; cf. Cicero
ad Atticum XV, 11, § 4.

») Cic. pro Flacco § 86.

-ocr page 58-

tus, ut omnibus senatoribus lictores (ciaret)"^). Neque
ipse proconsul in Asia ab amicis familiaribusque per
legationem adiuvandis abhorruisse videtur; non minus
qiwttuor secum legatos habuit: Q. Tullium fratrem, C.
Pomptinum, L. Tullium, App. Claudium De comitatu
tamen aliquo, qui cohortis nomine designari poterat,
Ciceronem in provinciam secuto nihil traditum esse
videtur.

Vivebat autem aetate Ciceronis Romae unum genus
nobilium adulescentium, quibus iter in Graeciam et
Asiam ut facerent prae ceteris in votis erat, neque aptius
id fieri posse intellegebant quam si a magistratu aliquo
in contubernium acciperentur. Novos illos poëtas,
praesertim eos, quos non sine contemptu quodam c a n-
tores Euphorionis dixit M. Tulliusme signi-
ficare quivis intellegit. Quod minime mirum. Iam
coeperat sane Roma esse caput orbis terrarum: tamen in
universum cives urbis minime ii erant, quibus poëtica
ingénia placèrent leviora et a prisca simplicitate vitae
aliéna; ipsi vsunpoi illi Graecarum litterarum, cum
antiquarum tum recentium, amore adeo erant imbuti,
ut Graecia iis pro altera patria esset; Asia vero iis erat
quasi regio miraculosa et ab occidentali simplicitate et
humilitate quam maxime remota. Hinc oriundus erat
Bacchus, quem nimio iv^ouffixjf/t^u Romae colere non
licebat, hinc Matris Idaeae fabulosum numen, quod
omnibus Italiae et Graeciae diis divina sublimitate
praestare videbatur. Hominibus antiquae severitatis

1) Cic. Epist. ad famü. XII, 21.

Cf. Orellius et Baiterus, Onomasticon Tullianum I, p. 80.

3) Cic. Tusc. Disp. Ill, 45.

-ocr page 59-

minime ea placebant; ipse Cicero propterea Asiam pro-
vinciam utilissimam imperio Romano censebat, „quod
opima (esset) et fertilis, ut et ubertate agrorum et varietate
fructuum et magnitudine pastionis et multitudine earum,
quae (exportarentur) facile omnibus terris antecelleret^)/\'
sed minime regionis illius desiderio eum affectum esse
aperte ostendit, cum sortitione facta Cilicia ei provin-
cia décréta est „et contra voluntatem et praeter opinio-
nem^)"; nec quicquam ei magis cordi erat quam ut
proconsulatus anno peracto statim Romam rediret 3).

Poëtarum autem paucorum, qui medio saeculo primo
a. Chr. n. magistratus Romanos in Asiam comitati sunt
nomina nobis innotuerunt; unius tantum Catulli super-
sunt intégra carmina. De quo pauca iam explicare in
animum induxi.

Res ipsa notissima est. Anno 57 C. Memmio proprae-
tori in Bithyniam misso adfuit Catullus, una cum Helvio
Cinna, poëta et ipso; rediit in Italiam ineunte vere anni
56. Lascivior autem tota haec fuisse videtur expeditio;
ipse Memmius,de quo quid Cicero iudicaverit iam supra
dixi (p. 24 sq.), in poesi eandem levitatem praestitisse
videtur quam in reliquis vitae moribus. Ovidius certe
eum inter lasciviores poëtas numerat (Trist. II, 434):

Quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos

Rebus adest nomen, nominibusque pudor?

Quod ad mores eius, satis est in memoriam revocare
eum aliquando, teste Cicerone (ad Atticum I, 18,3) M.
Luculh uxorem suis sacris initiasse; quo

Cic. De Imperio Cn. Pompeii § 14.

Ad fam. III, 2, 1.

^ Ad fam. XV, 9, 2.

-ocr page 60-

facto Lucullus divortium fecit. Neque eum in Bithynia
caste pudiceque vixisse ipse Catullus auctor est (X 12;
XXVIII, 9 sq.); quoniam autem Bithynia provincia eo
tempore pacatissima erat, vix gravioribus laboribus
negotiisque eum vacavisse sumere licet.

Maiore quam Memmius poëseos gloria vigebat Helvius
Cinna Catulli sodalis proximus, a Vergilio quoque obiter
laudatus^), qui Horatiani illius moniti quasi vaticinium
cecinisse videtur, cum Zmymam suam nonam post
denique messem quam coepta est nonamque post hiemem
edidit quod tamen hinc fortasse exphcandum, quod
epyllii sui quasi fundamenta iam struere coeperat, ante-
quam in Asiam profectus est; quem deinde in ipsis
regionibus degentem, ubi „pollentem deum Venerem"
(Calvus fr. 8 L. Müller) experta erat Cinyrae filia, tam
multa longe aliter canenda esse sensisse suspicor, ut in
Italiam redux totum carmen denuo elaborare coeperit.
Neque cum in Asia esset, neglexit poësin; scripsit enim
C. Asinio Pollioni, „leporum diserto puero et facetia-
rum iter in Graeciam facturo carmen TrpoTefiVTixov, ex
quo paucissimos versus servarunt grammatici Latini.
(Helvii fragm. II en III, L. M.).

Ipsum Catullum satis magna libertate usum esse in
Asia neque severo imperio a praetore suo cohibitum
apparet e dulcissimo carmine eius 46; cum iam ver
referret egelidos tepores, sibi licuisse narrat linquere
Phrygios campos atque volare ad ciaras Asiae urbes; ne
redire quidem eum oportuit ad Memmium eiusque
cohortem; iam valedicit comitibus suis,

1) Ed. IX, 35.

2) Catull. XCV.

3) Catull. XII, 8 sq.

-ocr page 61-

Longe quos simul a domo profectos
Diversae variae viae reportant.
Suam autem pecuniam ut itineri impenderet tantum
afuit, ut Romam reversus aliquando apud Vari sui ami-
cam per iocum questum se narrat se nihil ex Bithynia
lucri fecisse, praetorem autem cohortem non pili fecisse
(carm. X).

Erat tamen Catullo longe tristior quam e tali carmine
suspiceris causa ad relinquendum lascivum suum prae-
torem; inferiae ferendae erant ad fratris tumulum, de
cuius morte cum certior factus esset, quanto dolore affectus
sit nos docent carmina LXV et LXVIII; ad ipsum deinde
sepulcrum composuit nobilissimum illud epitaphium
(carm. CI). Quid autem fratrem illum ut in Asiam
proficisceretur olim moverit omnino ignoramus; levior
suspicio est, qua effeceris, eum et ipsum magistratum
aliquem Romanum inter amicos in provinciam secu-
tum esse. \'

Alia carmina praeter carmen sepulcrale quin in Asia
fecerit poeta, nullus dubito: ipsa regio iuvenem tanto
poëtico ardore flagrantem ut caneret movere debebat.
Nullo tamen iure Gustav Friedrich eum iam in Bithy-
nia Pelei Thetidisque nuptias cecinisse coniecit; id enim
Carmen maioris ambitus est et graviora litterarum Graeca-
rum studia testatur quam quod inter Asiatici itineris
leviora gaudia et graviora incommoda ex ingenio suo quasi
effundere potuerit poëta. Praeterea tristior epyllii exitus
poëtam nobis praestat de vita humana fere desperantem;
quae desperatio vix alibi quam Romae, in urbe tumul-

0 Catulli Vcroncnsis Libcr, erklärt von Gustav Frie-
drich, Einleitung p. 71.

-ocr page 62-

tuosa et illo tempore perpetuis fere turbis vexata, oriri
poterat.

Sed unum carmen quod nescio an omnium pulcher-
rimum dicendum sit Asiatic© Catulli itineri acceptum
referre non dubito, carmen dico LXIII, quo Attidem cor-
pore mutilato Cybelae deae se addicentem cecinit poëta et
mox desperatione prostratum. Nam monuit quidem
Wilamowitzius^): „Wenn das Gedicht aus einem „Er-
lebnis" hergeleitet werden soll, so hat er die Gallen in
ihren Tänzen gesehen. Dazu brauchte er nicht nach
Asien zu reisen, denn sie sassen auf dem Palatin. Varro
in den Eumenides hat beschrieben, wie er sie im Tempel
ihr Wesen treiben sah, und hat ihr Lied in Galliamben

eingelegt; da kam auch der wirkliche Attis vor----Kein

Zweifel, dass die Römer das fremde Gesindel mit Wider-
willen sahen und Catull auch gem seinen Abscheu be-
kannte", neque a geographicis erroribus carmen liberum
esse ostendit 2). Sed totius carminis tenor is est, qui
minime animi alicui horrori debeatur; immo peregrina
illa religio poëtae Veronensi quam maxime mira vide-
batur et dignissima quam difficillimo simulque rei
aptissimo metro describeret; ipsum deae sacerdotem
miseratur potius quam horrescit. Neque narravit ea, quae
coniuncta et composita in Asia fieri adspexerat; sed
poëticum ingenium eum perduxit ut eximia sublimitate
sub unum conspectum coniungeret ea, quae singula
viderat aut vidisse se fingebat sub fervido Asiae sole in
regionibus antiqua religione celebribus. Adspexerat

1) Hellenische Dichtung in der Zeit des Kallimachos, H
p. 293.

2) Ibid. p. 292.

-ocr page 63-

fortasse Catullus opaca silvis redimita loca deae (vs.
3), audiverat leve tympanum remugiens, cava cymbala
recrepantia (vs. 29), viserat Asiatica fora, palaestras,
stadia et gymnasia (vs. 60); fieri potest., ut aliquando
cognoverit unum ex Cybeles antistibus Graece exdaman-
tem illud:

„lam iam dolet, quod egi, iam iamque paenitet."

Sic per totum carmen ista „Erlebnisse" reperiri mihi
persuasum est; eiusmodi (lêxoç minime exspectandum est
ab eo, qui non nisi turpiorem quandam Asiaticae reli-
gionis imaginem in Palatino monte adspexerit; geo-
graphicos istos errores fadle condonamus poëtae minime
aliquam rem narraturo, quam semel et certo loco fieri
vidisset, sed quam fieri posse poëtico quodam furore
ablatus sibi persuaserat.

Nec tamen Asiaticum illud iter tam laetum gratumque
Catullo fuit, ut non gauderet se tandem aliquando varios
labores et pericula perpessum in eam regionem rediisse,
quae ei a primis annis cara fuerat: non minore gaudio in
carmine XXXI Sirmionem paeneinsularum et insularum
ilium ocellum salutat paternae domui vicinam quam in
Carmine quarto phaselum suum dedicat
toIc A/o; xoùpon.

Rei publicae Romanae statum rationemque prorsus
eversa et commutata esse postquam C. lulius Caesar Cn.
Pompeio eiusque sociis devictis novi cuiusdam regni
fundamenta iecit, id hodie constat inter omnes. Tales
tamen mutationes ipsis aequalibus, qui rebus gerendis
gestisque interfuerunt, multo minoris momenti videri
Solent quam révéra sunt; permulta enim ex antiquis
institutis remenant tunc etiam, cum ipsae eorum rationes
aliquid valere iam desierunt. Sic factum est, ut Caesare

-ocr page 64-

interfecto iam omnia in priorem statum reditura multi
sperarent exspectarentque, qui acie Pharsalica liberam
rem publicam interiisse non intellegerent. In quorum
numero fuit M.Brutus ille qui Cassio, alteri
tü/)«i/voxtov<;j
ingenio et humanitate longe praestans, caede peracta
tantam ostendit excelsi animi fiduciam, ut ipsum
Antonium ne simul occiderent coniurati prohiberet.
yxp xTreylvufKsv eùCpvx x«/ ^tKÓrtizov xvhpce, x») SflÇifû
èpcuxrviv
tûv\'Avtûvwv sxttoSwv Kxhxpoç ysvoßsvov (ruvs(px\\p£tTSrxi
Ty vxTpih TÎjç i^svbspixi; svurvajbhTX tu Tphg ro

\' Kxkov vtt\' XÙTWV Quam frustra autem sperasset mox
perspexit: duobus annis post Caesaris necem ad Philippos
profligatus ipse mortem sibi conscivit. Qui tristissimus
vitae exitus sine dubio minus horrendus ei visus est,
quod
TÜV \'EX^yivixûv (piXoiró^puv oùlevoç fisv, ùç XTr^ûç
eixeîv^ xv^Mog h oùVs xX^orpto:;, ^ixCpêpôvrcjç Vsa^rovlxKsi irpog
robç xiro WKxruvog Quae omnia hic commemorare libet,
quoniam hinc explicandum esse suspicor id quod per
se spectatum mirari possis, Brutum inter socios, qui ei
bellum gerenti adfuerunt, et ahos habuisse et Horatium
poëtam, qui auctore Suetonio ®) „bello Philippensi
excitus a M. Bruto imperatore tribunus militum meruit."
Nam quamquam ipsa res paulo obscurior est — neque
eam in clariore luce ponere Horatii intererat, cum a
Bruti Cassiique adversariis venia impetrata novo regno
favere coepisset —, facile id factum nobis fingimus, ut
iuvenis viginti duorum annorum, propter htterarum
amorem in Bruti amicitiam receptus, fautorem suum in
amicorum cohorte ad bellum secutus sit, quamvis

1) Plutarchus Brutus XVIII.

«) Ibid. II.

3) ed. Reifferscheid, p. 44.

-ocr page 65-

militiae et vitae castrensis impatiens; nec felici genio
usus videtur Brutus, cum satis gravem ordinem mili-
tarem tribueret adulescenti adeo imbelli, ut postea vel
gloriaretur se relicta non bene parmula ex acie pro-
fugisse,

I Fortiorem in acie Philippensi se praebuisse videtur
alius Cassii et Bruti amicus, qui postea et in litteris et
in re publica summa cum gloria vixit, M. Valerium
Messalam Corvinum dico e). Idem tamen, quamquam
Tacito teste (Ann. IV, 34) regnante etiam Auguste
„imperatorem suum Cassium praedicabat 2)," statim
postquam „imperator" ille prostratus est
kx) tcü a-rparoû

ÏTOAAOÜ Tf hl ovTOi; x») VXÏ11; xai xpyißXTX kx) bKvÏZ
(XOVTOç oùx xtrâsvîTç xp^siv
tr^Jwv tov Msvffx^xv x\'ipovfiévuv
oÙK xvx(TxôftiVsç, STTeitriv aÙTohi; êv^ôvTXç eTrtßxpoiiCYi ri?
TvxT^i ßsrxjTpxTsvrxT^xi to7ç xfi(p) Tûv \'Avtuviov^); mox
cum inter Antonium et Octavianum discordiae
essent ortae, illo relicto huius partes secutus est, sic
etiam gloriatus:
„\'Eyû roi, u Kaîvxp, xs) Tijç ße^rlom
xui ^iKxioTspxç Tifiiji; xx) fjupi^cç
fV£v<3/ct>jy^)." Vixit autem
Romae quadamtenus alter Maecenas, ita tamen ut rei
militari non minus faveret quam litteris artibusque.
Quod propterea hoc loco proferendum, quia plus semel
eum in cohortem suam adsumpsisse constat Albium
Tibullum poëtam. Qui quamvis a militia belloque
alienus — testis est lepidissima libri primi elegia décima
— tamen Messalam fautorem suum offendere noluit
anno 28 a. C. n. rogatus ut Aquitanico bello gerendo

-ocr page 66-

interesset. Quod tamen bellum magni momenti fuisse
vix mihi persuaserim; nam postquam anno 38 a. C. n»
„M. Agrippa in Aquitania rem prospéré gessit^)" et
Octaviano nuntiata est
kxtx KeKräv tüv \'Axuitxvccv
i7ri(pxviîg de pace in Aquitania turbata apud nullum
scriptorem quicquam legimus, nisi quod Appianus in
libri quarti capite 38 iam supra citato narrat Messalam
TTtp) "Aktwv vxuxpxwxvTx dcindc ad bellum missum
esse
st) KeXroh? àcpKrrx^évouç; victori Octavianus sluxe
^pixßßsucrxi, de quo triumpho inscriptie quaedam
testimonium praebet^). Praeter haec unum Tibullum
de expeditione Aquitanica habemus testem, qui in libri
primi carmine septimo, quod carmen compositum est
ad celebrandum Messallae diem natalem, incipit a
laudibus victoriae Aquitanicae, cuius se ipsum participera
fuisse sic gloriatur (vs. 9 sqq.):

Non sine me tibi partus honos. Tarbella Pyrene
Testis et Oceani litora Santonici;

Testis Arar Rhodanusque celer magnusque Garumna,
Carnuti et flavi caerula lympha Liger.

Alibi his verbis fautorem suum extollit (II, I, 33 sq.):

Gentis Aquitanae celeber Messala triumphis
Et magna intonsis gloria victor avis.

Nusquam tamen apparet militari aliquo munere functum
esse Tibullum; quam ob rem statuere licet eum Messallam
comitatum esse, non ut viribus et fortitudine sua ei

Eutrop. VII, v.

2) A p p i a n u s, IV 92.

\') Cf. S c h i 11 e r, Geschichte der Römischen Kaiserzeit I
p. 210.

-ocr page 67-

opitularetur, sed ut sodalitatis amicitiaeque gaudüs inter
se fruerentiu:; utrum autem plures etiam sodales secum
duxerit Messala necne quamquam ignotum est, veri
tamen videtur simillimum cohortem aliquam amicorum
eum comitatam esse. Etenim idem factum videmus,
cum Messalla expeditionem in Orientem susciperet:
sequebantur eum nonnulli ex amicis, quos cohortis no-
mine désignât ipse Tibullus (I, III, 2). Poetam autem
tunc morbo affectum in insula Corcyra remansisse
notissimum est; neque credibile eum vi morbi superata
Messallam in Asiam secutum esse; fieri enim non potest,
ut non hic illic in carminibus narrasset de Asiatico itinere,
si ipsis oculis adspexisset Cydnum fluvium,

tacitis qui leniter tmdis
Caeruleus placidas per vada serpit aquas
(I, VII, 13 sq.), et omnia alia, quae Messalam adiisse
narrat in iis qui sequuntur versibus.

-ocr page 68-

CAPUT SEXTUM.

DE DISCIDIO COHORTIS AMICORUM ET
COHORTIS PRAETORIAE CONFECTO.

Tiberius Claudius Nero cum anno 20 a. C. n. in
Asiam mitteretur ut Tigranem in regnum ab imperatore
Augusto restitutum deduceret^), minime exspectasse
videtur fore ut per gravia bella exsequi deberet id, quod a
patre mandatum haberet. Etenim quamquam paucissima
de toto hoc itinere nota sunt, levioris tamen id fuisse
generis neque pericuÜs obnoxium quivis intelleget, qui
perlegerit Horatii epistulam tertiam hbri primi. Per
litteras hic adloquitur poeta luhum suum Florum,
quem in Tiberii comitatu profectum interrogat de rerum
decursu, ita tamen ut graviores labores deesse iam ex
ipso epistulae introitu perspiciamus; rogat ibi poeta, haud
dubie per iocum (vs. 3 sqq.).

Thracane vos Hebrusque nivale compede vinctus.

An fréta vicinas inter currentia turres.

An pingues Asiae campi collesque morantur?

Quid studiosa cohors operum struit? —
pergit deinde exquirens de singulis illius cohortis soda-
libus, quos inter familiares ei habitos plerosque poesi
magis quam rei müitari incubuisse apparet; nominantur
praeter ipsum Florum Titius, qui Pindarum sive ut

1) Tacitus Ann. II 3; Mon. Ancyr. V 27.

-ocr page 69-

aemularetur sive ut Latine redderet sibi proposuerat.
Celsus Albinovanus, quem propter nimiam aliorum imi-
tationem Horatius leviter perstringit, Munatius cum quo
nuper Floro aliqua discordia fuisse videtur.

Comitabatur igitur Tiberium cohors quaedam ami-
corum simillima ei cohorti cui ante quinque fere lustra
Catullum interfuisse supra vidimus; nova rei publicae
forma hic quoque unum ex antiquis institutis servaverat,
atque etiam legitimam quandam ei speciem addiderat.
Rectissime enim legimus apud Pauly-Wissowa in dis-
putatiuncula satis brevi s.v. cohors amicorum
recepta (VII, 357): ,^A.us der republikanischen cohors
amicorum hatte sich auch die kaiserliche cohors amicorum
entwickelt; sie bezeichnet die zum Reisefolge des
Kaisers constituirten a m i c i und ist identisch mit
den comités cuiusdam expeditionis." — Discidium
enim, quod paulatim ortum erat inter cohortem
amicorum et militarem cohortem praetoriam, confectum
erat et absolutum.

Neque aliter fieri poterat. Prisci illi imperatores
Romani, parvis copiis praefecti, suum, ubi necesse erat,
corpus sua manu armisque defendentes, iam cesserant
magnorum exercituum ducibus, ex potentissimis gentibus
oriundis, ipsi novi principis domui ex parte propinquis.
Praeerat iis omnibus unus
ttoKKSiv atque adeo tkvtuv
àvTx^ioç âxxav, qui et alia ex Orientalibus institutis se
récépissé frustra dissimulabat et id, quo corpus suum
magno et gravi militari praesidio tegere regibus princi-
pibusque necessarium videbatur. Veri enim simillimum
est, quod tradit Cassius Dio (LUI, 11), patres iam anno
27 a. C. n., cum ab Octaviano quasi invito imperium ut
retineret pelivissent
TrotpauTixa ye roTç hpu(popiîa-ouffiv

-ocr page 70-

xÙTOv S/TAflstr/si/ Tov ßitr^ov rov roT^ xhhOKi (TTpxrtÛTxti;
^i^ofiévov loTTCog xxpißii rijv (ppoupxv e^V »

neque illepide addit haec: ovrug ûç xX^^äi; nxrx^sr^xi
Tv)v ßovxp^ixv sTTs^ùiJLviiTs. Praeterca cohortes praetoriae
iam post sedecim annos penatibus ut redderentur in-
stitutum narrant Tadtus (Ann. I, 17) et Dio Cassius
(LV, 24), cum ceteris omnibus viginti annorum militia
peragenda esset Neque tamen non intellexisse vide-
tur Augustus, quantum periculi magna militum in urbe
coacervatorum multitudo et civibus et sibi ipsi afferre
posset; auctore enim Suetonio (Augustus 49) numquam
„plures quam tres cohortes in urbe passus est, easque
sine castris, reliquas in hiberna et aestiva circa finitima
oppida dimittere assuerat."

Augusto qui successit Tiberius quo minus constantia \\
et fide civium Romanorum se niti posse sentiebat, eo
magis praetorianis suis militibus ut salutem suam com-
mitteret impellebatur; hinc explicandum esse videtur,
quod anno 23 p. C. n. „Vim praefecturae modicam antea
intendit, dispersas per urbem cohortes una in castra
conducendo, ut simul imperia acciperent numeroque et
visu inter se fiducia ipsis, in ceteros metus oreretur";
iure enim Tacitus, ex quo (Ann. IV, 2) haec verba citavi,
addidit eum praetendisse „lascivire militem
diductum; siquid subitum (ingrueret), maiore auxilio
pariter subvenir! ; et severius acturos, si vallum (statuere-
tur) procul urbis inlecebris." Equitum autem turmae
iUo tempore cohortibus praetoriis nondum intermixtae
fuisse videntur; qui ut dispersi per urbem habitarent et

Aliter idem Dio C a s s i us LIV 25j ^t o re

àçi9-i*6<: TÛv frmr roîç ftè* âoçv(fôçon; âeîiâeita, TÔîi d\'âAÀotf
fXHctiâfxK xai TO /ièv àqyvQiOv
toïç utr i\'^arro)\', toTç âè Ttkflov.

-ocr page 71-

equos curarent omnino fieri non poterat. Sed ab ipso
Tiberio praetorianos équités institutes esse propterea
coniectare licet, quod Caligulam Tiberii successorem
eos iam anno 39 p. C. n. secum in Germaniam duxisse
Suetonius narrat i);eisdem Claudius usus est, cum „super
quadrigarum certamina Troiae lusum (exhiberet) et
Africanas, conficiente turma equitum praetorianorum,
ducibus tribunis ipsoque praefecto 2)." Ipse autem
Caligula longum praeiit agmen eorum imperatorum
Romanorum, qui morte sua ostenderunt, quam peri-
culosum esset corporis custodiam committere tantae
militum manui, cui praeerant summi in re militari viri,
pecunia non minus quam potentia pollentes; post
quattuor annorum infaustum regnum iuvenis viginti
novem annorum interfectus est coniuratione facta, cuius
principes fuerunt Cassius Chaerea et Cornelius Sabinus,
cohortis praetoriae uterque tribunus 3). Quanta autem
iam eo tempore praetorianorum militum et praefectorum
fuerit potestas ex eo apparet quod quamquam „et senatus
in asserenda libertate adeo consensit, ut consules primo
non in curiam, quia Iulia vocabatur, sed in Capitolium
convocarent, quidam vero sententiae loco abolendam
Caesarum memoriam ac diruenda templa censuerint
mox quasi per ludibrium Claudius, Caligulae patruus, a
milite quodam gregario protractus, in castra delatus est
tristis ac trepidus et postero die „armatos pro contione
iurare in nomen suum passus est promisitque singulis

1) Caligula XLV.

2) Suetonius Claudius XXI.

3) S u e t o n. Caligula LVIII.
«) ibid. LX.

-ocr page 72-

quina dena sestertia, primus Caesarum fidem
militis etiam praemio pigneratus

Nec parvi momenti praetoriae cohortes fuerunt tur-
bidis ilhs temporibus, quae secuta sunt necem Neronis,
ad mortem coacti cum a suis custodibus esset desertus.
Imperium per paucos menses obtinuit Galba, quamdiu
mihtes urbani se :pùxxxxç xya^ovg xxÀ Trtarovç ei profi-
tebantur qui postquam animis mutatis Othoni favere
coeperunt, „vexillarius comitatae Galbam cohortis derep-
tam Galbae imaginem solo adflixit et sic caedis sig-
num populo dedit. Otho contra, nisi immature sibi ipse
manus intuhsset, diutius profecto ViteUio resistere
potuisset et vicisset fortasse adversarium satis ignavum
et bello gerendo ineptissimum; praetorianus enim
Othonis miles post pugnam ad Bedriacum „non virtute
se sed proditione victum fremebat," ut Tacitus narrat
(Hist. II 44); neque iis animum defuisse apparet ex iis,
quae apud eum sequuntur. Vitellius denique ipse, qui
paulo post sedecim praetorias, quattuor urbanas cohortes
scribi iussit, quibus singula milia inessent^), eo diutius
gravissimo Vespasiani exercituum impetui resistere
potuit, quo firmius usque ad mortem fidem servaverunt
acerrimi ex illis cohortibi« milites, quorum castra tunc
demum expugnata sunt, cum essent admota cuncta
vahdissimarum urbium excidiis reperta®).

Neque aliter rem se habuisse per ea, quae secuta sunt

S u e t O n. Claudius X.
2) Plutarchus Galba XIV.
Tacitus Hist. II 41.
ibidem II 93.
®) ibidem III 84.

-ocr page 73-

tempora, sive turbida fuerunt sive quieta, testatur hodie
etiam columna ab imperatore Traiano exstructa, quae
corporis eius simul post mortem servaret reliquias et
rerum gestarum gloriam quasi ad caelum extolleret.
Effictum hic cemimus imperatorem satellitibus suis
semper et ubique circumdatum; apparent et ipsa prae-
torianorum cohortium vexilla

Totam autem hanc praetorianarum cohortium historiam
conscribere quoniam meum esse minime contenderim,
ingentibus passibus uso hoe unum iam addere liceat
ineunte etiam saeculo quarto turmas praetorias Maxen-
tium, retractante diu patre Herculio, imperatorem con-
firmasse 2). Quo interfecto Constantinus ille victor anno
312 p. C. n. „praetorias legiones ac subsidia factionibus
aptiora quam urbi Romae (sustulit) penitus®)".

Neque interim militari praesidio se umquam satis
tutos fore sibi persuadebant imperatores Romani, nisi
et amicitiae iura vindicare pergercnt. Qua in re simul
et antiqua retinebant Romanorum instituta et imitabantur
morem, quem apud Orientales reges iam olim cognoverant
maior es.

Alexander enim Magnus cum pristina Macedonum
vitae simplicitate abiecta verus et civium suorum et
subactorum populorum dominus esse coepisset, pauca
tamen retinere potuerat a novae aulae gravitate non
omnino abhorrentia. Sic amicitiam iam apud veteres
Persarum reges in honore fuisse ex Herodoto, Xenophon-

») Cf. Lchman-Hartleben in egregio qui nuper
prodüt libro: Die Trajanssäulc, p. 16 et 66.

2) Aurelius Victor De Caesaribus XL 5.
8) ibidem § 25.

-ocr page 74-

te, aliis abunde novimus, Eadera et apud Macedones
antiquitus quam maxime colebatur; ipsi eorum prin-
cipes auctore Quinto Curtio (VIII, 6, 2 sqq.) corporis
custodiam non militibus committebant, sed adulescen-
tibus ex nobilibus familiis delectis, sibi traditis „ad
munia haud multum servilibus ministeriis abhorrentia."
Praecipuum autem eorum honorem fuisse narrat Cur-
tius, quod liceret sedentibus vesci cum rege. „Haec
cohors" — sic deinde pergit— „velut seminarium ducum
praefectorumque apud Macedones fuit: hinc habuere
posteri reges, quorum stirpi post multas aetates Romani
opes ademerunt." Prodiit hinc et regium illud consilium,
quod Graece dicebatur
ro rov ßmi^iut; a-wé^piov; de
quo fuse egit J. Kaerst in libro Geschichte des
hellenistischen Zeitalters II, I, p. 349.
Eiusmodi autem consilium mox postquam interiit
libera Romanorum res publica, sibi adiunxit Princeps.
Iam imperator Augustus, ne singuhs senatoribus com-
mittendae essent res graviores et multorum hominum
auribus minime destinatae „sibi instituit consilia sortiri
semenstria, cum quibus de negotiis ad frequentem
senatum referendis antea tractaret i)"; permulta eum
praeterea cum uno Maecenate vel cum Agrippa aliisve
secreto tractasse constat. Mox Tiberius „super veteres
amicos ac familiares viginti sibi e numero principum
civitatis depoposcerat velut consiliarios in negotiis
publicis 2)," nec minus omnes, qui secuti sunt impera-
tores sensisse videntur „nullum maius boni imperii in-
strumentum quam bonos amicos esse®)." Quos ipso

1) Suetonius Div. Aug. XXXV.

2) S u c t o n. Tib. LV.

3) Tacitus Hist. IV 7.

-ocr page 75-

cohortis nomine designates invenimus apud Suetoni-
um (Galba VII), qui narrat Servium Galbam post caedem
Caligulae multis ad occasionem stimulantibus quietem
praetulisse eumque per hoc gratissimum Claudio fuisse
receptumque in cohortem amicorum. Hanc autem co-
hortem Claudium in expeditione Britannica comitatam esse
affirmare ausim; ipsum certe Galbam ut secum ducere
posset Claudius, „cum subita ei valetudo nec adeo gravis
incidisset," distulit expeditionis diem (Suetonius 1.1.).
Eodem autem modo iam Tiberius, cum ipsi in Ger-
maniam eundum esse muhi Romae fremerent, „ut iam
iamque iturus legit comités, conquisivit impedimenta,
adornavit naves i)"; neque Caligulae deerant sodales,
cum in Germania, déficiente belli materia, ludibnum
quoddam belli exdtavit; nam post prandium cum quam
tumultuosissime hostem adesse nuntiaretur, „praeripuit
se cum amicis et parte equitum praetorianorum in proxi-
mam silvam^)"; idem cum apud Baias spatium trium
mihum et sescentorum fere passuum ponte coniunxisset,
per eum ultro citro commeavit biduo continent! „comp-
tante praetorianorum agmine et in essedis cohorte ami-
corum 3)." Haec autem cohors a Neronis illo comitatu
fortasse non multum differebat, quo in Achaica pere-
grinatione usus est; tunc unum ex comitibus Flavium
Vespasianum gravissimam offensam contraxisse novi-
mus, cum cantante Nerone aut discederet saepius aut
praesens obdormisceret «). Duos praeterea viros litte-
ratos cum Nerone, qui „largitione potissimos amicorum

1) Tacitus Ann. I 47.

2) Suetonius Caligula XLV.

3) Ibidem. XIX.

S u e t o n. Vespasianus IV.

-ocr page 76-

auxit, 1)" familiariter vixisse traditum est, M. Annaeum
Lucanum poetam, qui „revocatus Athenis a Nerone
cohortique amicorum additus (est) atque etiam quaestura
honoratus et Gaium Petromum, qui „inter paucos
familiarium Neroni adsumptus est, elegantiae arbiter
Utrique amicitiam imperatoriam morte constitisse notis-
simum est.

Quo magis autem imperatoria dignitas necessaria fere
videri coeperat ad regendam rem publicam Romanam,
eo magis amicorum illud principis institutum suum sibi
accepit firmumque locum. Quin etiam in duas vel tres
classes factum est ut distribuerentur amici illi Augusti
qui yocabantur; sic honor quidam atque adeo munus
publicum ortum est, quo qui praediti erant suum efficie-
bant in civitate ordinem, satis amplum et gravem.
Cuius tamen ordinis historiam quatenus id fieri potest
conscribere neque meum negotium esse arbitrer, neque
fusius et elegantius id fieri posset quam factum est in
Friedländeri illo libro praeclaro, ex quo iam per totum
hoc caput nonnulla in usum meum converti. (Darstel-

lungen aus der Sittengeschichte Roms,

neunte Auflage besorgt von Georg Wissowa I, p.
73-55).

Tacitus Ann. XIII 18.

S u e t o n i u s, de Viris illustribus, ed Reifferscheid, p. 51.
») Tacitus Ann. XVI 18.

-ocr page 77-

THESES

L

Donatus ad Terent. Andria 67 (ed. Karsten): iin-
probatur a sapientibus haec sententia, nam obsequium
adsentator debet, amicus veritatem.
Pro
debet lege praebet,

IL

Ovid, Amor. I, viii, 44 sq.:
Ludunt formosae. Casta est, quam nemo rogavit:

Aut, si rusticitas non vetat, ipsa rogat.
Lege: At, si rusticitas non vetat, ipsa roget.

III.

Tac. Ann. XI, 14 i.f. legatur:

Quo exemplo Claudius tres litteras adiecit, quae usui
imperitante eo, post oblitteratae, aspiciuntur etiam nunc
in aere publico edictis plebiscitis per fora ac templa
fixis.

IV.

Vocabula: regula lignea apud August. Confess. Ill,
II non recte interpretatus est v.d. van Everdingen
(S. Aurelius Augustinus, Confessionum libri (1), pag. 24)

-ocr page 78-

Thucyd VI, 82, § 3: kùtoI 5è toi/ ùtto (Schti^^sT Trpêrspov

CVTCJV ^^ySfMVSÇ XXTaiTTXVTSÇ û\'iKOdfiEV.

V&tbnmoUoviAsv Herwerdeno non sine causa suspectum
in ^io!xoü(j!,£v mutandum est.

VI.

Plato Hippias Maior 301 B: \'AAA« yàp Sv; cru, w
\'S.ûxpxTsç, TOC. fiïv c\'a« rm TrpxyfiXTCcv où (rxOTreT?,
SKsivci, olç (TÙ e\'/ùiSraç ^laXsyecrS\'xt, xpoùeTS
xTToXafi^hovTBç
TO xxKov Kx)
\'sxxuTOv t5v hroiv êv toTç Xoyoïç KXTXTê(jc,vovTsi:.
Pro KpovsTs legendum est: koKoùste.

VIL

Plato Symp. 221 A xvsxâpsi ouv ètrxs\'^xiTfiimv v^vj tûv

àv^P\'^TTUV 0-JTÛÇ T£ X[AX KXl Ax^^?\'

Pro TÜV xvSrpÛTTccv lege: rüv xKhoov.

vni.

Reicienda est ratio, qua nominis Hippolytus originem
explicavit v. cl. van Wageningen (Seneca\'s Phaedra,
Inleiding pag. XXII).

IX.

De meening, dat de Grieken slechts overdag op zee
durfden varen is in haar algemeenheid onjuist.

X.

Het verhaal van Theramenes\' val bij Xen. Heil.

-ocr page 79-

Lib. II, cap. 3 heeft meer waarschijnlijkheid dan de
voorstelling, gegeven door Aristoteles
\'ASn^mluv ttoMtsIx
cap. XXXV sqq.

XI.

Terecht onderstelt Hartman, dat de voorstelling van
Aristoteles (Ath. Pol. cap. XXXIV), volgens welke
Cleophon na den slag bij de Arginusen
Srupaxx êvWuxccg
in de Volksvergadering zou zijn opgetreden, haar oor-
sprong vindt in een door Aristoteles verkeerd begrepen
scherts van een comicus.

XII.

Het is wenschelijk, dat het onderwijs in de mythologie
in de le klasse van het gymnasium weder wordt op-
gedragen aan den geschiedenisleeraar.

\\

-ocr page 80-

f -

fi\' ■

\'Uy

Wy

I \'7

t. \\

/

fl^r\'y\'\'.\'

• • •

« f

i\\

-ocr page 81- -ocr page 82-

» " v

-ocr page 83-

\'-\'r \' v-

-ocr page 84-

S\' .

• ■ S/\'tf-, ,

Ü«