COMMENTAÏIO
DE
VITA N I C I A E.
de
Apl\'d w. e. j. tjeenk willink.
SPECIMEN LITÏERAEIUM INAUGURALE
quoü
ex auctoritate rectohis magnifici
phil. theor. mag. litt. hum. doct. et in facultate litt. hum. prof. ord.,
AMPLissiMi SENATUS ACADEMICI consensu
et
nobilissimae FACÜLTATIS PHILOSOPHIAE THEORETICAE et LITTERARUM HÜMANIORUM decueto
summisque IN LITTERARUM CLASSICARUM DISCIPLINA honoribus
et priv1legiis
rite et legit1mk consequend1s, publico ac solemnl examini submittet
zaandamensis,
die xiv mensis februari i a. mdccclxxx, hora iii-iv.
EX TYPOGK. W. E. J. TJEENK WILLINK.
PARENTIBUS OPTIMIS CARISSIMIS.
Pag-
.........................1
CAPUT I. Defontibus..........3
§ 2. Do Diodoro...........
CAPUT II. De Vita Niciae. ........31
Si quis forte rogaverit, miratus me post tot doctorum virorum studia, novam de Niciae vita iniisse disputa-tionem, quaenam me ad tantum opus impulerit audacia, paucis ei respondere possum. Non enim quia sperarem multa me nova adferre posse, vel quia de singulis diligenter quaerere non inutile crederem, quum jam scriptorum opti-mus quisque qui belli Peloponnesiaci historiam descripserint Kiciae quoque vitam accurate tractassent, de eo agere constitui, sed quod in illis inprimis temporibus saepius studia mea maxima cum delectatione versarentur, quum floreret antiqua comoedia, et ipsi Athenienses essent quasi iaurav azTixdi-ocToc, lecto Thucydide saepe de viris optimis Aristophanis judicia quaerere solebam, et si frag-menta suppetebant, ceterorum quoque comicorum.
Ita sensim fere eo perveni ut viderem, de Nicia quid aequales censuerint, quidque de eo judicio hodie constet. In qua re quum multa viderentur incerta, multa autem
2
etiam ita disputata ut mihi satisfacere non possent, hand omnino supervacaneum opus suscepturum me credidi, si de paucis aceuratius disquirerem.
Primum igitur pauca quaedam de fontibus eorum dis-putare constitui, qui de vita Niciae scripserunt, ut deinde, ipsis Niciae rebus gestis breviter expositis, de singulis quid quaerendum esset viderem.
DE FONTIBTJS.
Inter eos qui de vita Niciae scripserunt primum locum occupant Thucydides, Plutarchus et Diodorus Siculus, quorum primum, ut quem non alios adiisse scriptores constet ipsius testimonio \'), verum quae ipse vidcrit narrai-e, aut ab iis qui rebus gestis interfuerint, quae audiverit, silentio hoc loco praetermittere licet. At plura nobis de Plutarcho dicenda erunt et de Diodoro, de illo autem inprimis accuratius quaerere in animo est, quia de eius in Mciae vita fontibus toto coelo fere semper virorum doctorum sententiae distant. Qua disputatione peracta de Diodori fontibus in iis libris qui ad Kiciae vitae pertinent pauca addere satis erit.
1) rcc 3\'epyoL twv TrpaySsvTcov sv ~o) TtoUpu oOx sy. zov trapat\'j-yivzoc TzvvJavociivog Yi^itovct ypaystv ov$. co? sp-o\'t èiïoy.si, otg
t£ aurb^ TT CC p Yj V XOCL TtCtpCC twv ax).wv oo\'ov c^yvatov axptfisicc izzpi
ixacTO\'j stts^s^wv. (Tliuc. I, 22.)
Qui de Plutarchi fontibus scripserunt plerumque paulo, opinor, studiosius, id egerunt, ut alia aliis auctoribus tribuerent, ipsi autem Plutarcho nihil relinquerent, ita ut si illis credas, jam statim ex docto pbilosopho lepi-doque narratore, quamvis, fateor, saepe neglegentiore, evadat tibi stolidus expilator. lis et in multis aliis et in hac de qua nunc agimus vita assentiri non potui, quare in singulis capitibus quid recte statuisse videantur quid non, quaerere mihi liceat, ne inaudito ipso reo, sen-tentiam ferre videamur, ipsis Plutarchi verbis laudatis. Nam quo modo fontes adire, quo modo historiam con-scribere statuerit, ipse Plutarchus declarat in praefatione ad Niciae vitam, his verbis: yovv Qovy.viïifog ■Kpiamp;i;
xxï «tiXiBTOS £?rs\'i KxpzlBslv oiz éVrt.....jTrt^pa^óov
xxl ata tüï «vayy.atiuv tva firj jravraTrairtv ap.zVr,i Sovm xxi apyo; il-jai, tx ota»£\'jyov:a (an atcr.\'fjyivza ?) tou; noWovs {jtf i-ipuv S\'sior,-p-hcr. ctz opia nv ij Tzpo; avx3ri[iixi7iv ^ ■fafiap.a.aiv e-jpr,u.i-jct irxlxi\'A; Tïir.sipy.u.\'j.i (jwayoLyelv, oO ziiv a.-/pr,GTO j a.Spoi£uv iczopiav (eCCe,
quam minime historicus esse cupiat Plutarchus) i/j.x tgt;,v TTpo; xarmóriaiv rï3ou; xa\'t zpinov TTxpy.\'jioov;
Haec autem si tenemus (neque opinor ulla causa extat cur fidem huic testimonio denegemus) saepius fortasse
\') Plut. Nic. 1, 5. Quod totuiu caput utilissimum est quo videas quid de foutibus suis censuerit ipse Plutarchus.
5
apparebit, non juste illos judicasse de Plutarclio, qui existimant eum voluisse quae aliis deberet, tanquam sua venditare lectoribus. Illi autem quam laudem Plutarcho detrahunt eam conferre solent in historicos alios, quorum, quum fragmenta plerumque perpauca ad nos pervenerint, alter altero obscurior est, ita ut, in tanta historicorum copia ex quibus haurire potuerit Plutarchus, in tanta vero inopia fragmentorum e quibus quidquam certi appa-reat, omnia fere quae de fontibus istis disputata sunt, conjecturis minime certis nitantur, praesertim quum viri docti simulac scriptoris cuiusdam vestigia reperisse sibi visi sunt, statim per tota capita, immo per capi-tum longam seriem eum expilasse Plutarcbum statuant. Quaro boe inprimis agam ut exemplis demon strem quomodo solitus sit fontibus suis uti Plutarcbus neque tota capita desumere ex aliis eum solere, verum nunc liinc materia adducta nunc illinc, saepe de suo addere quae aut ornent sermonem, aut praecepta quaedam moralia continent.
At jam de singulis videamus. Constat ex ipsius Plu-tarchi testimoniis adiisse eum Thucydidem, Philo-chorum, Epborum, Timaeum, Philistum, quibus ubi usus sit, in singulis capitibus quaerendum est.
In primis jam statim capitibus multa occurrere quae non e Thucydide ea fluxisse demonstrent, quisquis facile yidebit. Quam ob causam F r i c k e \') cui, quae ipse
1) Untcrsuclmngen üter die Quellen des Plutarch im Leben des Nikias und des Alkibiades etc. Leipzig 1869, p. 19 sqq.
6
Plutarchus de fontibus suis dicat, non magni facienda videantur, si quis noverit quo modo conscribere libros soleatille, tota capita 2—6 Philochoro tribuit, diligenti et accurata disputatione banc opinionem firmare conatus. De qua, quum mibi persuadere vir doctus non potuit pauca addam. Aristotelis judicium deJVicia, Tbucydide, ïheramene, viris apud Atbenienses omnium principibus, ipsum Plu-tarchum ex Aristotele desumpsisse negat, (quo jure, non video); quum deinde quae de Tberamene adduntur, ita cum praecedentibus cohaereant ut ex uno scriptore fluxisse prorsus necessarium sit, baec autem denuo cum capite 3 tam arcte conjuncta sint ut eidem scriptori deberi videantur, jam quaerendus est unus ille cuius scrinia hic compilaverit Plutarchus. Nam caput quoque 3, quod multa insint indicia accuratioris locorum notitiae quam Fricke Plutarcho tribuere possit (e. g. quae de Palladio sunt scripta) eiusdem scriptoris ei esse videtur idque ali-cuius Atthidographi.
Hunc deinde Attbidograpbum non alium fuisse ac Pbilocliorum, demonstrare conatus est longiore disputatione de eins viri moribus deque scribendi ratione inita, quam hoc loco persequi inutile videtur quia in ea obscuritate et Pbilocborus et ceteri quorum fragmenta extant versantur, ut omnis eiusmodi disputatio non magni facienda videatur. Praeterea quamquam multa in primis bisce capitibus leguntur, quorum apud Tbucydidem nulla fit mentio, certis tamen argumentis prorsus caremus, quibus efficere possimus ex Philochoro Plutarchum haec capita desumpsisse, quum neque ex fragmentis Atthidis
quidquam appareat neque unquam in hisce Philochori nomen additum sit Quamquam igitur fortasse fieri potest ut hie illic quaedam ex eo attulerit Plutarchus, tarnen et incerta, et nimis audax nobis videtur conjectura viri docti purum putum nobis hoc loco tradi Philochornm, praesertim cum vix cogitari possit, cur Atthidis scriptor omnia quae ad Niciae vitam pertinent tanta cura tractaverit.
Kbn ita profecto librum sunm componere solebat Plutarchus. Aliunde res attulit sed suis plerumque verbis narrat, saepe etiam inverso quam quo legerat ordine etenim OU rijv iypriGzo-j (ut illi videbatur) tiroptav xBpoi^av iXXa Tïjv TrpOG y.azxvóriaLV r^oug xal ~Q\'l~rj\'J TTaoaoi\'jrj\'jc. Quod inpi\'imis valet in huius Vitae primis capitibus. Praemissa praefa-tione de fontibus, quosnam adierit et quanti eos faciat, antequam ipsam historiam attingit, de moribus Niciae agit, deinde ipso fere sermone ductus ad enarran-dam vitam venit quo loco omnia quae apud auctores suos, Ephorum, Theopompum, Philochorum, Thucydidem deni-que passim legerat in suum usum convertit. Initium sumit in afferendo Aristotelis de Nicia testimonio, quod quare ex ipso Aristotele addere non potuerit, equidem non video, Philochorum latere nullo argumento apparet
Deinde ipsa scribendi ratio, quomodo historias scribere soleat Plutarchus satis ostendit; Cleonis nomen quum
\') Quae sequuntur de Theramene uon addenda sunt fragmentis Aristotelis; adscripsit enim ea ipse Plutarchus ut de eo non cum Aristotele se facere paucis demoustraret.
oecurat, statim versiculi recordatur comici, quem, ut est eius mos, soluto sermoni internectit lubenter: yspovca.yuyüv y.ivxu.irrSaovzrj oVJouj \'). Sequuntur de Mciae i-JxS-hiiait quae-dam c. 3. ubi de Palladio agens, quod Nicias in arce YOvit, addit „eto-nizii Sk . . . v.txSr\' ïiftas t/jv yjjvaaztv ano^^lnxó;quot; unde hoe certe apparet, alicubi legisse Plutarchum de aureo palladio quod Mcias vovit, quod fortasse Philo-chorus narravit; non tarnen ita ineptum fuisse Plutar-chum equidem eredam ut immutata haec sumpserit ex Philochoro et, quae ille suo tempore superesse scribit, quieto animo et inturbato, de iis descripserit eius verba zttTTYjy.tL xa5\'r,ftaj. De sacris egisse multis loeis Philochorum ex fragmentis innumeris constat, nihil igitur obstat quo-minus inspexerit eum hoe loco Plutarchus, deseripsisse eum nusquam apparet1). Sequitur e. 4. ubi denuo, quae attulit Thucydides verba zal irpofxsip-vos, non ea ex
ipso Thucydide verum ex Philochoro desumpsisse Plu-tarchum, contendit Fricke, at ostendit nobis Plutarchus baud uno loco, maxima eura legisse se et relegisse Thucydidem, multaque ex eo memoria fere tenere 2).
) De Nieiae architheoria in Delum etiam meutio fit in Quaest. Convival. Lib. VIII, 44.
) Inter alia vide etiam Plut. de Herodot. malign, c. 2. ubi eadem de Nicia verba eo modo laudantur ut inde satis appareat memoria tenuisse ea Plutarchum. Utile autem erit hoc caput perlegere et sequentia ut ipsius Plutarchi de nounullis historicis judicium cognoscas.
9
Quodsi non haec ex Philochoro hausit, eodem argumento minime necessarium yidobitur cum Frickio statuere, comi-corum testimonia, quae hoc capita affert, Philochori cura esse collecta.
Ulterius etiam quam Fricke progressus, in sequenti capite jam constituere posse sibi visus est A. Philippi ex quonam Philochori libro haec omnia fluxerint. Fon-tium vestigia ille reperit in verbis: zal ó uihira. avvrpayudüv
zat (Tb^tTTsptTi^sif ó\'yzov cturü zat (Jó?av lépuv riv, aviip rsüpautiivo: Êtti Tr;j otztaj toO NiztO\'j TroojTotoüpivoj o\'vlo: nvat AtovujtVj toü
%alxov Tzpocx\'/opfjSivTos 1). Fluxisse haec ex Philochoro con-jicit ex titulo deperditi libri apud Suidam i. v. ubi legimus in libris Philochori fuisse etiam Èmroahv tüj kiowriov TrpaypaTct\'ac Trjpl t-püv, quae verba ita legenda videntur viro doctissimo Philippi; im-oari T^- Atovuitou TtpaypoLzsia; TTspl \'lépuvog. Putat enim „Hieronem filio suo nomen indidisse Dionysio, id quod cum ipse Dionysii filium se venditaret, moris Graeci si memineris facile tibi proba-biturquot;, hunc vero Dionysium minorem scripsisse librum de patre suo excerptum a Philochoro. Haec autem acute for-tasse excogitata videntur nonnullis, mihi tamon nullo modo placent. Ipso enim de Hierone nihil quidquam aliunde quum constet, fieri sane potest ut illi fuerit filius cui nomen Dionysio dederit, at haec ut nullis certis argumentis
*) De Dionysio quot;Aeneoquot; testimonia veterum collegit Bergk, in commentatione de reliquiis comoediae Atticae antiquae p. 52.
10
probari possunt ita , quamquam non adduci possumus ut credamus, ordine tarnen refutare difficile.
Quid autem obstat, quominus Philochorus cuius ipsius studia saepius versata sunt in rebus sacris, ut ex titulis apud Suidam \') et Harpocrationem 2) constat — etiam Dionysii nescio cuius ir/jay^arstav Trspi l-püv excerpserit?
Ex hujus igitur Dionysii de patre libello aut potius ex huius libri epitome tota capita 1—6 desumpsisse Plutar-chum quum contendit Philippi, quam dubiis argumentis disputatio eius nitatur multis demonstare non opus erit; etiam si scriptus esset ille liber, excerptusque a Plnlo-choro, quod minime constat, tarnen jure in dubium vocari posset an tanta cura in ilia de Hierone disquisitione non Hieronis tantum cum Nicia familiaritas sed singula etiam, quae ad Niciae mores depingendos attinerent, essent exposita. Nam si tanta et tam accurata vitae Mcianae expositie in epitome etiam perlucet, quanta de ea legisse epitomatorem credamus in ipso Dionysii libro, qui tamen non de Nicia inprimis egerit.
Non igitur eorum subscribere judicio possum qui existi-mant Piutarchum Pbilocbori studia ex boe libro desumpta „suo more quasi sua venditare lectoribusquot; itaque non solum ad historiam quae pertineant sed etiam comicorum de Nicia versus quos affert, ex Philochoro eum hausisse. Quo enim jure banc etiam laudem Plutarcho detrahere
\') Suidas i. v. ^iló^opog inter alios laudat eius libros irspi tcov \'ASyivyigl aywvwv fiiSha., AyjAta/.a, irspi 3uc7cwv, itspt pavtty.f.g, nspï x.a^a^wv, TTSpt [/.VGXYJpitoV twv A^vïjct e. a.
Harpocration i. v. \'AXamp;ia Philochori librum laudat irspi ioprwv.
11
conati sint critici, quod optime noverit semperque me-moria tenuerit comicos, non video. Huius enim rei qui-cumque ejus sive vitas sive moralia vel raptim percurrct certa ubique vestigia reperiet.
Tantum abest ut horum v. d. sententias confirmet caput G ut etiam magis refutare mihi videatur. Multae insunt eius modi disputationes, quales saepe libris suis inserere amat Plutarchus. Quod enim hoe loco de ingrato populi animo disserit et ipse multis aliis locis fecit et ceteri his-toriarum scriptores facere solent ut ipse testatur in v. Aristid. C. 26 : ,,\'óiot Ta TtltipUslnSivTX TÜ SïiH\'jl TTEp\'t Toi/; (TToaTnyo-j; Olï-
?talt;7tv tvj ftsv 0-uLtcroy.).éo-j; yxtyiiv quot;/.at Ta IMtArtaoO-J oLTUV- vyj. Tïjv Tlepix^iovg fyitiiav xxl rov üx/riro; èv tw rJiy.ai.T:r1pi\'jgt; 5xvxtov avï).óv-
toj autc/v im toü |3gt;5f/ato; w; z t. Quae magnani pai\'-
tem cum nostro loco optime conveniunt. Accedit quod et aliis locis eadem Pachetis et Damonis exempla laudan-tur \') quae unde fluxerint nullo argumento constat. Seque lucem affert quod do Antiphontis morte, quam etiam attingit hoe loco, ïheopompum egisse constat 2), quum probabile sit praeter Theopompum et alios Antiphontis vitam tractasse. Ceterum aut ipse aut scriptor quem sequitur in illis de Antiphonte verbis ,,T/j -6Ó5\'Av-ivm-jto. -zo-j \'PativovTtov aTZLTTia. 7amp;gt;v 7ro).^amp;jvquot; haud immemor fuit eorum quae habet Thucydides de eo (Lib. VIII, 68).
In extreme capite Niciae rebus gestis raptim satisque
\') Vita Pericl. 4. Aristid. 17.
■) Pseudo-Plut. in Vita X Orat. ort twv Totazovra ajtéSav-v
laropü zal 0;i~cy.Kog iv zrj irivrexaiSexa-ni tmv \'Inli-KTny.üv.
12
negligenter \') enumeratis ut ostendat quam secunda for-tuna fere in omnibus usus sit ille, jam inde a capite septimo accuratius et magis ordine Mciae vitam enar-raro incipit, in quibus quem per tota capita secutus sit fontem indicare non possumus, neque enim quae extreme capite ex Theopompo adducit, ut solet narratiuncula inter graviora interposita mihi persuadent ut per totum caput hunc eum sequi putem. Saepius tamen Thu-cydidea verba perlucent quem non proximo subsequitur sed cujus narrationcm „fipa/Ju; éirécfpaprjquot;. Sic Thuc. IV, 28
twv a^ïjvatwy zt \'/.xi (iTroSoovfir,cavrwv sg tov iqécova otl oo
y.al v0 v 7rgt;cl reddit Plutarchus c. 7, § 3. zoïs iï\'ASwctiotc
»- \' 1 «1 «•gt;.«lt;lt; SITTSLV TCXO-TTn Tt OOU^t Xat VVV iXVTOq (7U TT/StJ STTt TO\'jq
a-j^pa;, et quae statim apud Thuc. sequuntur IxiXeusv «v-
t iv x (3o0). ctaj c?ü-ja«tv ïx ft óvzx to ÈttI (jfx; èiriynpsïv ....
zal sJtTTaro Tijc iirl ny/amp;) ap%r,;, haec ita repetit Plu-tarclius : \'ó r- Nr/.tx; è^icrzaro tv; stti IIuXov urpxTYiytx;
X\'jTOi xxi IxpBxystv \'o tt 6 ?rj v ^0\'jy.STXt iïuvxfiiv èxé^svas,
Eodem capite ïhucydides: syv (b KXc\'wv) ... evTOj ré p s pró v s 1x07 iv y} cc q s tv Aocy.siï aifjLOv £ov s J auroO aTro-
y. rev-iv, iisdem verbis apud Plutarchum y.iX Tzporfiupivxro
\') Negligenter haec omnia traetantur. Quae enim scribit de expeditione in Thraciam: izzp\'i amp;pxy.r,v [xh \'jtto Xy.ly.w ioyj K xll tia o u zi
zal Eïvosóüvto; tJTpxTYiyovvzuv intelligi voluit, opinor, de duabns expeditioni-bus, prima sub Callia, Calliadis filio (Thuc. I, 63. C. I. A. I. n. 442. ex nomine patris error Plutarelii) anno a. C. 432, altera anno 429 (Thuc. II, 79) duce Xenonhonte, qui etiam in pugna cecidit. Quod autem scribit Nisacam occupasse Niciam, error ipsius Plutarchi videtur.
1) Ipsa haec narratio de scurrili Cleonis audacia recurrit apud Plut. prae-cept. poll, c. 3, Theopompi ut auctoris nomine addito.
13
Tzïe\'jaoc; ÈvtÖj cïzociv rj xarxxxsuzlv ézeï toi/; avjpac
Jj a?£iv \'A3^va?c. Maxime haec me movent ut Frickio non assentiar, qui ob ea quae extremo capite 7 ex Theo-pompo affert Plutarchus septimum et octavum caput tota illi deberi putat. Praeterea quae de Cleone scripta sunt, e quibus Theopompum agnoscit Fricke ex multis etiam aliis locis cog-nita habemus. Primum apud scholiastam ad Luciani Tim. C. 29: „o de K/ioüv . . . Tzpüzo; dtipnyopüv avéy.payzi) irr\'t jSr.y.aTo; zat èloiSofj-haa.zo, oürw S\'paauj wv cótjrs xa3i); Qsiitopiros i^\'opsl t. (sequuntur quae narrat Plutarchus c. 7) quo loco nullo argumento efficias prima quoque Theopompo deberi, quum eodem scholio citetur Aristoteles (aut, si recte transposuit locum Tib. Hemsterbuis, Aristophanes) zal Tzepi^caadpLevov aicrov ^éyet Srijinyopsw (cf. Plut. C. 8 mpi-(77raTa; to tfiaTiov), deinde haec eadem apud scholiastam ad Aeschin. Timocr. et in schol, ad Arist. Vesp. 36 occurrunt neutro loco auctore addito. Haec de Cleone apud plures se legere meminit Plutarchus cum in Vita Tib. Gracch. C. 2 SCriberet Kliavx tov \'ASrivodov iaTÓprfrai izipinzirja.i te tïïv nspipolhv x. t. X. quod ex nostro quidem Theopompi fragmento fluxisse minime constat.
Quod dixi de hoe capite, saepe aliunde congestam ma-teriem apparere, saepius vero ex ipso Thucydide, in proxi-mis etiam apparebit, ubi eas inprimis res uberius tractat quae rhetorice depictae auditorum animos mulcere possent, ad ipsam rem tamen quod attinet Thucydidem plerumque accurate sequitur \'). Sic e. g. ubi de pace agit, quam-
\') Fricke, ut et Loc loco demonstret, quod sibi proposuit, per aliquot
14
quara Niciam multo magis quam Thucydides extol-lit, huius vestigia agnoscuntur eo quod pacis causas enumerat eodem ordine ac Thucydides: 1. Mortem Cleonis et Brasidae ■ (i?lut. 9 ^ 2, o tto/rugc toü usj xTziy.pvTtTs tïïv osüiy.\'j toü Si tgt;,v apsTYiv i/.ÓTfi.zi. ThuC. V, 16. lOioov ts zal
Bpa-ï\'J\'af .... fxa^tTTa rivavziovvTO Tri siorivr: \'o fi\'sv Six ro z\'jz\'jyii-j Tc zat tifiivbai s/. to\'j no\\cU.ilv \'o sk ysvopvjiii riGvyixs y.a.Taipxvi(jr$f»oe vout\'jcüv av ctvat zazoupywv zai aTrtTTÓTïoo? Slot.5a.Wav). 2. Spem
Nieiae sibi servandae in pace famae euru^taj quam bello sibi paravit (cf. Plut. 9, 3. cum iis quae apud ïhucyd. sta-tim sequuntur).
Rebus in Peloponneso post pacem illam gestis brevis-sime expositis, c. 10 notam Alcibiadis fraudem in Ni-ciam Lacedaemoniorumque legates narrat Plutarcbus, de qua re quae scribit § 4—6, ita accuratissime cum ïhucydidis verbis (V, 45) congruunt ut ex eo haec sumpta esse negari fere nequeat. Tarnen non ex solo Thucydide haec excerpsit Plutarchus, qui e. g. Niciae inprimis curae fuisse Lacedaemoniorum captivos tradit, quum apud Thucydidem non tam diligenter Niciam quam Alcibiadem eos curasse legamus (V, 43), quod etiam ipse Plutarchus in Vita Alcib. 14 refert. Quod unde habeat statui non potest, quum hoe tantum appareat etiam Theo-phrastum ad haec capita esse adhibitum, quem ipse Plutarchus c. 10 laudat.
capita semper euiidem scriptorem sequi solere Plutarchum, c. 9 et 10 Ephoro adjudicat (cuius tarnen fragmeuta de lüsce annis omnino non super-sunt) hoe uuo argnmento ductus quod Plutarclii judicium de Pericle conve-nire videatur cum üs quae Ephorus exhibet apud Diodor. Sic. XII, 39 et 40.
15
lam sequitur c. 11 exostracismus Hyperboli, quem es Thucydide non sumpsit (is enim brevissime rem attingit VIII, 73) verum ex aliis materie congesta suis verbis narrat. Non ita Pricke censet, qui hoc quoque caput totum eidem auctori cui praecedens tribuit se. Epboro. Epbori autem haec esse hine efficere vult, quod frag-menta Theopompi, Philochori, Androtionis servata sunt breviora quam ut ex iis quidquam appareat, quum autem decimum quoque caput ex Epboro Plutarcbum descrip-sisse apud eum constet inde et nostrum caput fluxisse viro doctissimo verisimillimuni videtur.
De hoc conjectandi modo si licet dicere quid sentiam, et seria disputatione minime dignum eum videri et in Plutarcbum injustissimum ingenue fatebor. Etenim, si alio-rum scripta in Plutarcbo deprendere tibi proposueris, nullis aliis argumentis ductus quam boe uuo, quod indoctus expilator tibi videatur Plutarcbus, fontiumque dissimulator aliorum scientiam venditans, facile opinor undique argu-menta affluent qui bus id ipsum tibi persuadeas quod demonstrare inde ab initio tibi constitutum erat. Mibi vero, quum ex ipso Plutarcbi libro non idem fiat judicium de bomine cuius axpiviav numquam negabo, at cuius candi-dum pectus placet, cuius sua vis narratio saepe delectat, talia argumenta non persuadebunt impudenter eum alios deseribere solere idque quam facillimo modo potuit et stolidissimo numquam duobus fontibus, quamquam id saepe profiteatur, simul adbibitis. Scriptores autem, quos tam inpudenter expilaverit Plutarcbus, quis poterit quaerere in tanta obseuritate, quum de bis annis de
16
quibus nunc agimus E p h o r i fragmentum nee unum su-persit, Philoehori non ita multa ut etiam per unum caput descripsisse eum Plutarchus ex iis convinci possit, Androtionis autem, et Theo pom pi ne minimam quidem lueem afFerant. Tamen per totum caput 11 Pricke agnoscit Ephorum et caput 14 Vitae Ale. ubi alio modo eadem narrantur Theopompo tribuit
Sequenti capite ad res in Sicilia gestas transit Plutarchus in qua parte Yitae Nicianae inprimis animadverten-dum videtur quod ipse de fontibus suis scribit capite 1, ubi laudat Thucydidem et Philistum, carpit Timaeum. His igitur quum praeter alios eum usum esse constat, non tamen singula capita iis addicere licebit nisi aut ex ipso Plutar-cho aut ex fragmentis aliquid certi appareat. Thucydidem tamen non qe manibus depositum esse (quem adhi-bitum negant Fricke et alii) certis argumentis demonstrari potest. Saepius tamen Timaeum et Philistum eum adiisse non mirum videtur, quum rhetorice magis historias scri-bant (ut ex fragmentis apparet) et nunc narratione qua-dam interposita nunc lepido dicto, quae ut spernit gravis musa Thucydidis, ita Plutarcho inprimis placuerunt.
De singulis si videamus jam statim c. 12 multa insunt quibus a Thucydide differat, pauca habet quae apud Thucydidem non leguntur (ut e. g. Demostrati nomen) plura omittit quae accuratius tractat ille, unde autem
\') 1. 1. 30, 31. Singula quibus nitatur argumenta enuraerare longum est, quum, quae de Plutarchi judicio scripsi satis ostendant, me cum eo facere non posse.
17
quae cum ïhucydide aut parum aut omnino non conve-niunt, habeat Plutarchus nemo prö ceito dicat \'). Qaum autem constet ostenta et miracula ante expeditionem facta Timaeum inprirais enumerasse, aliqua veri specie iis quos huie capiti adhibuerit Plutarchus adnumerari poterit, quamquam non sufficere videtur haec causa ut cum Frickio aliisque tota capita 13 et 14 Timaeo addicamus. Quae enim in c. 14 Timaei convicia in Niciam dicit vir doctissimus, ilia non maledicentis mihi videntur verum justissimi Niciae vituperatoris, quae tarnen non video quare, quoad ex Thucydide non fluxerint addere de suo non potuerit Plutarchus. Nec multum me movet quod in sequentibus diversas imperatorum sententias inverse ordine narrat noster quo apud Thucydidem leguntur, quae causa Fricke impulit ut haec quoque Timaeo adscriberet. Si enim hanc paragraphum cum Thuc. YI, 47—49 com-paraveris, statim apparebit accuratissime saepe etiam ipsis verbis, cum Thucydide eam convenire, sermonis autem ratione coactum ordinem verborum invertisse Plutarchum, ut ceterorum sententiis praemissis Niciae consilium plu-ribus verbis exponeret et reprehenderet.
Extreme capite postquam enarravit quam fraudem Atheniensibus attulerit oraculum illud wj /jj-^ovrat Supazouiou? irra^tac A.3«vaiot, addit: ,,ou uriv a a), s-épro oatriv é\'pyw toOto
\') Fricke (1. 1. p. 33) coutendit c. 12—16 Timaeo deberi, c. 17-—20 Philisto, quod in priore parte graviter semper vituperetur Nicias (quod inpri-mis ex Timaei ingenio ei videtur) posteriore parte constanter laudetur, quam opinionem deinde per singula capita argumentis ünnare studet. Non tamen ubi-que valere quod observavit vir doctus capita ipsa diligeuter perlegentem non fugiet.
2
18
tot; ASr,vaiotc •jfji\'sSa.i èmTi/i; y.a5\'ov ^póvov aTTOZTStvas At KaXtTTTro; o ASïivaio; ÉV/ó Zujoaxoüua;. IIoC autem ystirtv qil ad Philistum referre temporum ratio vetat, qui eo te pore jam obiisset \'), sunt qui hoc argumento atldi ïimaeo hoc caput tribuant. Si vero in tam incerta aliquid lieeret statuere, magis hoc ipsum me move ut Timaeo haec deberi negarem. Ille enim si de Cali] tradidit liane historiam non idem narraverit de Nie si autem de Nicia hanc narrationem apud ïimaeum i legit Plutarchus, prorsus desunt argumenta quibus € cias adhibitum esse ilium huic capiti. Nee tarnen de 1 capite quidquam certi constat.
Sequens caput Thucydidi non debetur. Ultima quae Laïde scripta sunt possunt sane ex ïimaeo esse desumj. quem hoc idem tradidisse constat ex Athenaeo XIII, p. 589, A. At et per se patet et aliunde apparet Laïde, muliere apud Graecos tam famosa deque e urbe natali alios quoque egisse scriptores ; ilaque eti de hoe capite ambiguum manebit cuius potissimum ve giis ingressus sit Plutarchus. Quamquam autem in ex ditione narranda saepe Thucydidis vestigia aliquantis deserit Plutarchus (nee mirum, quod plerumque ubei omnia tractantur quam erat ex Plutarchi proposito) i
1) JJiod. XVI, lö et 31.
a) Vide inprimis quae tradit de Laïde scholiasta ad Aristoph. Pli vs. 179, quod scholiou e diversis seriptoribus esse congestum unusqui videbit; ef. etiam vs. 204.
Steph. 13yz. \'Yxxaoov ^Lliczog, sv^sv yaTtv x.at Actio a TV/V stcl ysvéfiSou, ex quibus fortasse colligi licret Philistum quoque earn memor
19
tarnen prorsus e manibus umquam eum deposuit: c. 16 cnim si cum Thuc. VI, 64 comparaveris ita cum eo multa convenire apparebunt ut tarnen, quae do JSTicia apud Thucydidem legantur, pluribus ornet addatque judicium et saepe vituperationom \'). Omnia quae habet Thucy-dides more suo inrlpau-wj Ppayju; ordino exsequitur -), hic illic pauca addit de suo aut ex alio fonte sumit solita ncgligentia, multa quoque omittit, quod in iis quae ad Niciae vitam minus pertinere videbantur diutius immorari noluit 3). De suo addidisse videtur cur Xicias Olym-pieum petera religioni habuerit, aliunde sumpsit acerbum Hermocratis dictum in Athenienses. Multis igitur quae apud Thucydidem longiore ornantur narratione praeter-missis extremo capite tamen ad eum redit, cuius caput 97 accurate denuo cum Plutarchi c. 17, § 1 con-gruit; deinde quae diligenter ille per multa capita expo-nit de moeniis operibusque quibus Nicias urbem circum-dedit, paucis verbis noster absolvit. Quae vero capite 18 tradit de morte Lamachi quamquam ex alio fonte hausit, tamen totum caput si quis cum Thucydide in c. 101—105
sPei comparaverit multa huius vestigia apud Plutarchum su-
:rius .^
peresse non^ negabit ^).
Idem apparet in capite 19. Saepe enim Thucy-
\') lila autem judicia utrum aliis debeat Plutarchus (quod nonnulli putant) au de suo addiderit de singulis nemo facile discernat.
\') Conferantur eum § § 4 et 0 TJuic. VI, c. CC, 67—70; § 5 eum ïhuc. c. 73, et eum § 7 Thuc. c. 71 \') Cf. ïhuc. VI. 71. 88. 94—90.
Inprimis cf. § 4 cum ïhuc. VI c. 103; § 5 cum ïhuc. c. 104; j G cum Thuc. VIII, 1.
20
didis verba perlucent, saepe ab eo prorsus aberrat, saepe ab eo petita negligenter tradendo pessumdat. Jam statim ab initio multa conspirant, quae bic describam, ut uno loco, qui sit instar omnium, exemplura praebere possi-mus, quo potissimum modo Plutarchus alium scriptoren! sequi solitus sit:
Plutarchus 19, 1. Ev toutw JÉ xacpw TrapóvTOf roïi xiviïvvov afixvÜTat Fóyyj-ix KopcvSov pita Tpi-r,p=i zal suvJpaftóvTwv tts ó c aijrbv TravToiv efpaamp;y ot( r-j^trn-oc ay-iinoLi aia zayjuv zat vrisg a\'X),ai |3ogt;i5oi TrpogTz^éovacv. |
Tlmcydidcs VII, 2, 1. Ot J ix tï,; KivxiSo; Koptv-5lol Tal; T£ axkcus vayirtv \'\'JC ci^ov -t\'j.y vj: sfior, quot;jo\'j-j zat róy-yu\'kog cig twv Koptv^tcuv apyov~ tmv imx v/ji Tf^ïuraïo; opf»]-Tzpüjo; fivj afixvsïzat èg Ta; S\'jpxxoóffa;....... zal Tra-ptSdpavje quot;kiyoyj ort ts ciwa.1 £Tt tz pogtz\'kioxtgi zal r-j/t—rrog ó Klsa-jopi\'ja. Aazioai-pLOvia-j aTTOTTct^avrwv apyav. |
Non tamen hoe exemplum apposui ut demonstrarem quam accurate saepe conspiraverit Plutarchus cum Thu-cydide, nam multis locis magis ad verbum reddit Thucy-didem. Verum plerumque eo modo eum sequi solet ut hic illic perlucentia Thucydidis verba fontem ostendant. Quod etiam hoe capite videmus. Pauca quidem ex aliis fon-tibus admiscet, ad Thucydidem tamen semper recurrit quem hoe quoque capite in manibus ei fuisse ipsius con-
21
stat testimono Huic itaque cur diffidamus nulla justa causa est; videte enim quanta in sequentibus inter cos sit concordia:
PI ut. 19, 2. Or. 3e ^xppYiToc-JTct; sZrjmltcy.vzo y.ai Trpogijysv sv^itg b rv^irrTzog £% óJou TrxpcLrszayuivoc siri roi/g *ASYivaiovg. w? 3k xax.stvovg av-Tsrafev o Nixtac Sépsvog sm zoitg \'ABrrsatovg rcc 07r).a xat y.Yipv/.x TTc\'^ag e^r/s Móvat rot? ,A5//-vatoeg alt;?£«av aTcioveiv is. Stxs-b {/.kv ovv Ntxta; oO^sv riqiwti-j atrox.^tvat^at z. t. )gt;. |
Thuc. VII, 3. Ot (J\' A 513 va tot odfjidtms toO t£ fu^.tttttou x.at twv su^axoctt\'wv GrpLGtv STrtóvrwv psv trapstafavto b ö£ ^ipsvo; ta 07r).a èyyvg xrjpv/.oc TVpogizé^-ttst aorotj ).£yovta st pou^ovrat ijtivat sx ty;g 2txs)»ta? trevts YipL-pörj ).asóvts; ra (jfST-pa av-twv ézoiy.og stvat ffttiv^ïfr^at. ot (?£ ev o).fywtot\'a strotoovto x.at ou^sv attoxptvausvot arrittsppav. |
Post haec alia aliunde addit, quaedam fortasse ex Phi-listo, ex Timaeo alia, ut ipse § 4 ex eo scriptore se sump-sisse profitetur. Ceterum singula quae omiserit Plutarchus indicare nihil attinet; confuse enim narrat quae Thuc. VII, 1 —16 accurate tractat, pauca adduntur, plura, ne alio-rum rebus gestis accuratius expositis obscurari videatur Kiciae imago, omittuntur. In quibus singula singulis addicere scriptoribus difficile videtur, saepe tarnen Thucy-didea perlucent, confer e. g. caput 20 cum Thuc. VII, 17.
C. 19, 5. Kaxstvou (ru^ttttrou) to ttscv eV/ov ysyovivat ^fftv oigt; amp;ovy.viïiiïY]g [zóvov aXhcc xat ^tXtarrog.
22
Eodem modo §§ 1, 2, 3 excerpsit ex Thuc. VII 22—24. Quum autem indo a c. 25 longiore narratione ea cxpo-suorit Thucydides, quae ad Niciae vitam minus attinc-ant, aliunde mutuatus est, quae ille habet c. 36—40.
Scribendi ratione quam sequi solet Plutarchus per ali-qua capita accuratius exposita, quura de reliquis eius fonti-bus nihil fere certi constitui posse videatur sequentia raptim percurrere sufficiet, ut indiccmus quibusnam loeis Thucydidem a Plutarcho adhiberi verisimile sit.
Capiti 21 etiam alius fons subest, at § 2 Thucydidis verba \') repetuntur, et rerum ordine satis cum eo noster convenit. Iterum vestigia eius deprehendimus c. 22 initio quod Thucydidea verba in c. 47 et 48 satis accurate reddit. Inseritur eo loco narratio de Leone Byzantino de qua Philippi (1.1. p. 6) „cum Ti-maeum bic illic latere jam aliunde -mihi videar compro-basse etiam banc narratiunculam cum pracsertim artius cum consilio enarrato coliaereat ad Timaeum revocare non dubitoquot;. At mihi haec una causa ut totum caput Timaeo acceptum referam omnino non persuadet, cum praesertim „artius illa cohaerere cum consilio enarratoquot; non videam. Aequo jure existimare licet hoc esse ex multis iis rebus quas memoria tenebat Plutarchus 1).
Quam densis in tenebris obambulemus sequens quoque caput ostendit. Longius quum disputet Plutarchus de lunae defectionibus, statim agnoscunt Philochorum Fricke
) Multis quoque aliis locis de Leoue agit Plat. ef. inprimis Vita Phoe. 14.
23
Philippi alii, quibus tantam de rerum natura scientiam apud ipsum Plutarclium non fuisse constat. Et scripsit sane, ut ex fragmentis apparet, Philochorus de iis rebus, et inde a § 5 eum adhibitum esse constare mihi videtur ex Schol, ad Pac. 1031 to-j pivTiv \'ZziXfiifav, óv
fo\'jï lt;lgt;ü,iyooo; azo^ouSüuai iv 2tz-).ta, ots 01 ASyivoXoi £7ro).ê\'pouv
\'/.ot.L se; 2txs/éav étfTamp;aTrjo\'j, niliil tainen haec me movent ut priorem quo que capitis partem ad eundem scriptorem re-feram; eodem jure aliunde eum haec congessisse sta-tueris, ut e. g. e Theupompo, quum ea quae § 4 scribit de lunae defectione Dionis tempore facta, tractet etiam in Vita Dion. c. 24 additis verbis zal toO-o pkv iaripnxs
O-ónopxcg.
C. 24 cum ïhucydide (VII, 51 et 52) satis con-venit, multa tamen addit ex scriptoribus Siculis, et etiam deinde negligentius Thucydidein sequi coepit. Prae-termissis enim quae narrat Thucydides c. 52 et 54—59 etiam extremam pugnam ita describit ut alium ante oculos eum habuisse facile appareat; latius enim quam poterat pla-cere Plutarcho haec omnia tractat Thucydides. C. vero 25 denuo Thucydidis vestigia agnosci possunt si cum § 3 Time. VII, 72, cum c. 26, § 1 et 2 , Time. 73 com-paraveris. In tristissimo expeditionis exitu describendo videtur diligenter perlegisse quidem Thucydidem non tamen proximo eum esse secutus; nec mirum; nam aut integram Thucydidis praeclaram descriptionem reddere oportuit aut, ne ,,Tzxpx A\'j\'Jtov aopa oi/vvjsi-jquot; videretur, alium sequi. Ceterum saepius in hisce ipse suos fontes indicat.
24
Haec igitur de Plutarchi fontibus sufficiant. Quae si recto disputata sunt statuendum videtur, id fecisse Plu-tarelium in Vita Niciae describenda, quod initio operis facturum se professus erat: breviter redditis iis quae de Nicia apud Thucydidem leguntur, aliunde attulit quae ille omisit, non hoc imprimis agens ut liistorias scribere videretur, verum ut indolem viri ac mores (tv-1 HiiSzui-j toO «v^aó?) accurate depingeret npo; xonmónviv ZSovg zat toÓtto\'j.
lu Diodori fontibus tractandis, ne extra fines huius commentationis ulterius progrediar, de singulis quae Xi-ciae vitam attingunt capitibus disputare in animo non est, inprimis quod, ut cuiusque fert opinio de illis historicis quorum fragmenta aetatem tulerunt, hic alium, alium ille agnoscore saepe sibi visus sit, difficile vero in tanta fragmentorum raritate, quis rectum viderit, possit discerni. Quam paucissimis igitur potero hunc locum absolvam.
Docte inprimis egit de Diodori fontibus v. d. Yoll-quardsen \') qui primo loco recte monet, non ut olim
\') Untersuchungen iiber die Quellen der Griecliischen und Sicilischen Geschichten bei Diodor Bucli XI—XVI.
25
facore solebant, eos inter Diodori auctores esse habendos quorum libros ipse enumerat. Nihil aliud enim haec enu-meratio quam adnotatio literaria, non iis annis adscripta quibus ipse ad periodi finem pervenerit, verum illi olym-piadi in qua describenda finem fecerat scriptor cuius librum laudat; quam ob causam haec et quae aliae adnotationes per annos digestae apud Diodorum occurrunt, rtWzt cui-dam desumpta esse videntur (p. 5—22).
Quum igitur ex ipsius Diodori verbis de fontibus nihil appareat ex scribendi ratione certi aliquid constituere conatus est. Singulis Diodori libris cura aliorum fragmentis collatis idque inprimis cum Polybii fragmentis ex libb. XVI—XXX, Diodori libb. XXV—XXXII fragm. jam haec in universum de Diodoro sententia viri docti esse videtur: Semper solere Diodorum quem semel adhibuerit scriptorem eum non missum facere sed per quantum possit spatium diligenter eum se qui, aliis qui de eadem re scripserint constanter ne-glectis. Hoe si valere apparet de ceteris libris valet etiam in iis qui ad bellum Peloponnesiacum pertinent; quum igitur saepissime discrepet a Thucydide Diodorus, in iis autem quibus differat non neglegentia peccasse videatur verum alium auctorem secutus diversa nobis tradere, statuit Vollquardsen, omnino non adhibuisse eum Thucydidem, verum primum Ephorum deinde in rebus Siculis Timaeum.
Haec Vollquardsen, cuius sententiam de ceteris Diodori libris dijudicare non huius loei videtur; at quae de Thucydide disputat quamvis diligenter exposita mihi quidem
3
26
probare non potuit v. d. Primum enim quo argumento inprimis nititur vir doctus non solere Diodorum plures simul scriptores in rebus narrandis adhibere, hoe vix satis luculenter demonstratum est, neque facile, opinor, poterit demonstrari. Polybii enim fragmenta, ex libris XXI—XXX, quibus utitur, ut demonstret hanc Diodori consuetudinem perpetuam fuisse, satis quidem cum Diodori fragmentis conspirant; quum tarnen bis libris neque bic neque ille integer ad nos pervenerit, boe tantum illa concordia probatur, saepius Diodorum secutum esse Polybium; neminem Yero praeter Polybium adbibitum esse, inde omnino non potest effici. Quod idem valet in iis de quibus nunc agimus Diodori libris. Annorum ratio semper apud Diodorum alia est quam apud Tbucydi-dem \'). Patetne inde neque res gestas eum e Tbucydide sumere potuisse? — Epbori fragmenta saepissime cum Diodoro reete conveniunt. At etiam Thueydidis verba. Accedit quo multo incertior fit viri docti conjectura, quod de ipso bello Peloponnesiaco nullum Epbori fragmentum superest praeter unum, quo de eius belli causis agit (Diod. XII, 40). Contra accurate Diodoro Tbucydideque perlectis et comparatis saepe pugnare inter se nobis appa-rebunt saepe autem et re et verbis accurate convenire. Et quis serio credat, scriptorem Graecum de bello Peloponnesiaco librum scripturum, non dicam non dili-genter inspexisse ïbucydidem, sed prorsus neglexisse ? Nee sprevit bunc purissimum belli Peloponnesiaci bistoriae
■) 1.1. p. 123.
27
fontein Diodorus, quamvis ineptus scriptor et neglegens, cuius de bello Peloponnesiaco capita et ordine rerum et ipsa narratione ita cum Thucydide conveniunt ut saepe eum adhibuisse, saepe e manibus posuisse inde appareat. Cuius rei ut argumenta affeam, paucis, ne nimis pagina crescat, Thucydidis vestigia in Diodoro indicabo.
Diod. XII, 30. Odium Corinthum inter et Corcyrara iisdem fere verbis Tbuc. I, 25. Diodor. c. 31, 32 Thucydidis verba in cap. 30, 31 resipiunt. Diod. c. 33 per-lucet Tbuc. c. 47. Gum Diod. c. 37 cf. Tbuc. c. 64. Capita 38—41 aliunde sumpta, partim, ut ipsius Diodori testi-monio constat, ex Epboro. C. 43 denuo omnia conveniunt cum Tbuc. II, 25, vide inprimis quae apud utrumque de Brasidae virtute scripta sunt \'). Capite 44 coniuncta narrat, quae sunt apud Tbucydidem II, 26 et 32. C. 45 non in omnibus convenit cum Tbucydide; tamen eum quoque adbibitum esse statim videbis collate Tbuc. II, 59. C. 44—48 raptim ita ut nihil statui possit, enarrat quae per multa capita diligenter exponit Thucydides; cum quo tamen c. 49 ita denuo conspirat (cf. Thuc. II, 93) ut fere dubitare non liceat, quin inde totum fiuxerit.
Multis praeterraissis ex quibus nihil certi colligere potui, videamus de c. 61 sqq. in quibus, quod uno tenore omnes Demosthenis in Pylo res gestas enarrat, non indicium videtur necessario baec ex alio fonte fluxisse. Si enim cum Thuc. IV, 8 haec conferas multa et re
\') Quod in sequentibus constanter apud Diod. ty-pia legitur pro eo quod habet Time. 4gt;óia seribae crrorem esse nemo opinor negabit.
28
et verbis convenire apparebunt, \') in iis inprimis quae apud Thuc. c. 11 de Brasida leuntur. Ut hoe loco Pyli oppugnationem uno tenore enarrat, iis neglectis quae interponit Thucydides, eodem mode Brasidae in Thracia res gestas uno capite absolvit; ubi, licet brevius quam ut cum ïhucydide eum comparare possis omnia tradat, magni tamen momenti videtur, quod eo ipso loco, ut ille, ita Diodorus Amphipolis antiquam historiam addit. In quibus cetera recte conveniunt cum Thuc. IV, 102, unum hoc discrepat, quod apud Diodorum legitur Sixh-
TTOVTS? STY) OVO TTlxltV èxTYJUCcVTO (1- èzTtVavro) riiv rtóliv \'Attj\'wvoc
riyovpévov. Vocem \'AniQNOS ex AFNiiNOS corruptam esse, jam monuit Dindorf, nee multum nos movebit quod satis \' absurde Hagnon ille dicitur d u o b u s post cladem Da-brisco factam annis Athenienses illue duxisse; quod enim apud Thucydidem legitur é vo; Séovn Tptax.oiTTÜ ïrei nescio quo modo ex annis duo de triginta mutatum sit in annos duos; hoc autem constat, opinor, non apud alios legisse Diodorum, verum errore ilium numerum esse natum 1). Cuius in numeris negligentiae apud nostrum tanta exemplorum copia exstat ut numquam inde argu-mentum peti posse videatur, ex eo scriptore cum quo numeris certet, non hausisse Diodorum.
Quum jam per multa capita apud Diodorum Thucydidis
) Fieri potest ut pro ëzr, y\'r\' scripserit librarius \'izr, ft\' naln.
29
vestigia demonstrare conati simus, plura enumerare capita et inutile videtur et lectori molestum. In iis enira quae ad ipsam Niciae vitam attinent, quum plerumque cum Thucydide non certet longiore disputatione non opus erit; in rebus Siculis saepius Siculos eum adiisse fontes \'), ubi operae pretium est, in ipsa vitae enarratione ostendere in animo est, siquidem certis argumentis scriptoris cujus-dam vestigia deprehendi possunt, quum plerumque in tanta fragmentorum obscuritate nihil certi statui liceat.
1) Thucydidem secutus esse videtur e. g.: XIII, c. 4 extrem. et 5 (of. Time. VI, 54—63) c. 7 cf. Time. VI, 98.
-
CAPUT II.
VITA NICIAE.
Expositis iis quae de fontibus dicenda videbantur, jam ad ipsam vitae enarrationem me accingam, non ut accurate vitam hominis moresque exprimere eoner, sed ut, iis de quibus satis apud omnes constat breviter narratis, longiore disputatione in iis morari liceat, de quibus diversae sunt virorem doctorum sententiae.
Ut ab initio ordiamur, ad ea quod attinet, quae ante mortem Periclis facta sunt in obscuro versamur; nec mirum. Thucydide enim Melesiae filio in exilium misso, diminuta statim optimatium auctoritas immo ad nihil fere est redacta. Qui antea Cimonis exemplo pacem cum Lacedaemoniis tamquam fundamentum rei publicae ser-vandam esse magna voce clamitarant jam dudum metu Periclis quiescebant. Has igitur partes secutus Pericle vivo non ilium Nicias inter principes locum obtinebat ad quem occupandum postea non animus eum impulit verum rei publicae conditio coëgit.
Prior igitur vitae pars quum in tanta obscuritate per-acta sit, neque annus natalis constat de quo levibus tantum indiciis aliquid constituere licebit. Plutarchi testi-
32
monio (Mc. 2, 2) Melesiae filium eo fuisse majorem constat, ipse autem Socrate major inducitur apud Platonem (Lach. p. 186, 189). De Socrate Apollodori verbis constat scribentis (apud Diogen. Laert. II, 44) x.a^i
yWtv A—o).),ó\'jwpo; iv rot; ypovtxol; sir \'A^yt\'wvo; Èv tw tizipria sret ivt; éjSJotHjzós-TUC éj3iï6[iyi; \'O/ufimaoo; Qapyrjhüvos sxzriquot;. Ex quibus hoe tantum apparet, Niciam quum post mortem Periclis rebus publicis magis quam an tea se adverteret, quadragenario fuisse majorem. Antea, si Plutarcho fides habenda est, nee omnino a rebus publicis abstinuerat nee civibus suis prorsus erat ignotus \'); at quae fuerint illae dp-/_ai et azptxTnyiai quum aliunde notum non sit, praeter-mittendae hoc loco videntur, quas facile intelligitur haud magni fuisse momenti, quum Thucydidis exilio jam imminuta esset -ü-j x.a/üv ze x.a\'/a5wv potestas et omnia e Periclis solius nutu penderent, ut lepide Teleclides dixit:
ttÓXcwv Ti yópovg, axjzi; ze ttoXk; za; ftsv Se\'iv zag S a.va\\vziv \\iiva. zelyr, zo. [tkv oiy.oSoy.ehi, zo. 3e z aura 7ra).iv xaTa,3a)./£tv CTrovJaj ouvafitv y.pizoq eipriwv TiXovzO\'J rVj\'jat^oviav ze quot;).
His igitur temporibus non eam, quae bello parilur potestatem quaerebat, verum divitiis quas a patre acce-perat diligenter curandis gratiam populi conciliare sibi studebat largitionibus, sicut olim fecerat Cimon. Huiusenim
\') Plut. 2. yjv fjisv s-j Ttvt lóyu y.ctï llspuliovs ^wvto? xaxstvw (jvGTpc/.TYiyYKjat /.at xa5 aurbv ccp^at TroXXcéxe^, quibus verbis tarnen non inest quod inepe autumat Curtius (Gr. Gesch. II, 416) «Er war von ihm (Perikles) melirfach hervorgezogen und empfolilen wordenquot;. 2) Plut. Pericl, 12. Pro corruptis verbis ra (5e t aura malim ra (?£ r\'ayrs.
33
in re publica partes maxime semper sequebatur, de quo si Plutarch! verbis fidem habueris multa de beneficiis Cimoiiis erga populum narrantis, eaque comparaveris cum Mc. c. 3, non facile Plutareho assentieris, qui, ut semper quem quoque libro tractat, extollere solet, ita de Nicia scribit:
7To).\'jT-).:ta xa\'t yipt.n zo:j; ttoo éxvzoü zal
lauTov STravTag.quot; Et ceteris rebus et hac ipsa liberalitate Cimone quem sequebatur multo inferior fuit Nicias. Di-vitiarum magnam partem collocasso eum in metallis Lau-riacis e Xenophonte discimus \'), ex quo videmus mille eum ibi servos aluisse 2). Cimonis autem largitiones quum variae et multiplices essent, ita ut fructus populo distribueret, pauperesque vestibus donaret et ad coenam vocaret, Moiae liberalitatis nulla apud Plutarchum alia exempla traduntur quam quae deorum metu, et in deorum honorem nec in gratiam populi fiunt: splendidus fuit in choregiis, statuarum quas vovit etiam Plutarchi tempore nonnullae supererant, multa denique perfecit, quae admi-rationem populi solent excitare, non tamen gratiam con-ciliare et amorem. Nam quo pacto populo acceptus esse potuit qui solus cocnabat, dvGjrpozodo; hv X.a\'t u/.to? ,
otx.oupwv xa\'t ■/.a.Ta.y.i/.ht\'jpivo? Et talem omnino fuisse optima-
■) Mem. II, 5, 2; de Ked. IV, 14; of. Ath. VI, 272, e.
\') Alliieta re publica velienieuter opes eius diminutae; lilius enim Niec-ratus quum a trigintaviris deprchensus esset Ntxiou oizo; TzpogsSoxiro Etvctt o\'jx sO.arToy vj ezatov TaAavTwv de bonis Aristoph. 47) quod
si de tota re familiari dicitur divitis sane hominis esse videtur nou tamen eius qui teste Diodoro (XIV, 5) erat 7r).oÜTw (jyj\'To-j irpwTOj TravTwv E).^«vwv.
4
34
tiuin conditionem Pericle vivo haud mirum, quum ne illi quidem qui populi partibus favebant auctoritate multum valerent, et Periclis nutu et arbitrio omnia regerentur. Eo vivo ^ enim nomine fuit democratia re vera eius unius imperium, quo solo auctore bellum Peloponnesiacum exarsit, quum nihil adversari sustinerent oi XaxtaviZovn;.
Mutata haec omnia morte Periclis. Primis enim annis post eam rei publicae cladem, qui imperium obtinebant, magis magisque ad populi nutum voluntatemque conver-tere se coeperunt; summum imperium erat penes comitia, in dies crescebat democratia. At tune optimates etiam ex ignavo silentio expergefacti, quos non amplius metus Periclis continebat, neminem habebant quem potius ducem sibi ex „bonisquot; {h. twv rrufpóvuiv) praeficerent quam Niciam, divitiis apud populum valentem, metuque deorum priscis Athe-niensibus simillimum. Ille igitur, ut recte Plutarchus dixit, non gloriae cupidine vel imperii ad res publicas capessendas provectus est, verum %b optimatibus coactus,
(utto tüv tt\'Xovit itov /.ai yjcopi[iuv wp 0«
Itaque tertio anno post Periclis mortem in dies magis et bello gliscente et patente demagogorum impotentia, praetor factus est Nicias. Nee tamen tune primum contra dema-gogos arma ceperunt optimates: jam antea gravis con-tentio Cleonem inter et optimates orta erat et Diodotus 2) in comitiis, in scena Aristophanes strenue rem gesserant.
\') Verum ot vnz-pov 1701 aurot fiiWov itpog a)./■/;).0\'jc ovtï; xy.ï öpzyóplï\'joi tgü npsnos ïxcujtos yiyvtisot.i stpattovto za3quot;)5c?ovas tü drifiu Jtat Ta npxyiixTa hdiiïóvai. (Tliuc. II, 65.)
\') Tliuc. UI, 41, ia comitiis de Mityleuaeis liabitis.
35
Illo ipso enim anno (01. 88.2 — 426) Aristophanis Ba-bylonios per Callistratum in scenam productos esse apparet ex Acharnensibus, ubi vs. 378 queritur poëta de malis quibus a Cleone Sia ziiv irépvat y.«uwt?lt;av afFectus sit. Hac enim „anni superioris fabulaquot; diserte tradit scholiasta poëtam xwftwamp;jo-at Kiéwva, simulque irrisisse populum, eiusmodi demagogis aurem praebontem; quem ut postea in Equitibus Ks^vatwv iróXtv vocavit ita in hac fabula depinxit his versibus:
avé/aay-iv ets IzaT-ro? ipy-aivzoLra.
OTTTtofii\'vat; vJj-jycunvj STT\'I TWV avSpdzwj.
Neque de bello Aristophanis sententia a Nicia sociisque eius multum abhorrebat quod et serius actis fabulis ostendit poëta, nee minus hac, ni fallor, ostenderat quem anno sequenti, ne ab inimicis novae insidiae inminerent diserte dicentem audi mus inter jocandum:
xayw fitaü (i\'sv to:js Aay.ï\'Jaiuoviovs UfóSpx.
E quibus verbis colligere possis in poetam a Cleone Laco-nismi convicium esse conjectum.
Nicias igitur quamquam nee bello favens et Lacedae-moniis amicus, quum jam eo per Grraeciam et ad Hel-lespontum progressum videret bellum, ut tune quidem de pace cogitari non posset, in praetura suscipienda, quam amici offerebant, tempori et rei publicae cessit. At im-perio, quod per quinque deinceps annos tenuit, tune primum accepto, ita bellum gessit ut qui pacem malebat, nihil magni moliens nihil incerti, strenuus imperator at
36
inprimis prudens ct cautus. Quod statim prima cxpedi-tione apparuit, quam ad defendendam Atticam magis quam ad aggrediendos hostes suscepit. Insulam Minoam turribus et raoeniis munitam Megarenses occupabant, quos ut ex propinquo magis observare posset insulam occupare instituit, quo simul Lacedaeraonios prohiberet quominus ut antea clam navibus militibusque missis inde Atticam peterent. Earn ut caperet Nicias a parte Nisaeae duas turres quae e mari prominentes introitum defende-bant agressus est, iisque captis molem, per quam e con-tinente aditus in insulam erat, muro saepsit, eoque modo facile insula pptitus est Qua re confecta, eadem aestate, dum collegae Demosthenes et Procles ad devas-tandas oras Peloponnesum circumnavigabant, Nicias cum navibus sexaginta, duobus milibus militum gravis arma-turae Melum agressus est 1) quae Doricis colonis inlia-
) Diodorus qui libr. XII, c. G5 et hanc et sequentes Niciae res gestas raptim et confuse quasi uno anno omnes peractas tradit (quod idem in De-mosthenis Brasidaeque rebus gestis cum fecisse supra vidimus) de numero navium cum Thucydide convenit, sed milites numerat rotoytXtovc j lioc autem quamquam librarii errori fortasse tribuendum est, tamen et alia sunt qui-bus hoc quidem capite non Thucydidem inprimis secutus esse videatur.
37
bitata, sola cum Thera ex omnibus Aegei maris inst\\lis semper ab initio Atticam societatem rejecerat. Neque nunc quidquam profectum est Atheniensium expeditione; insula devastata est, at strenue patriam defendentibus incolis capi non potuit, eamque omnibus machinis frustra aggres-sus abiit Nicias et ad Boeotiam appulit, ubi auxiliis Athenis Hipponico duce acceptis, vicit Boeotos apud Ta-nagram. Locridis ora maritima deinde devastata domum rediit, hoc quidem anno quantum potuit remotissimis a Lacedaemoniis regionibus re gesta, quod recte observat Plutarchus (comp. Nic. et Crass, c. 3): b S\'aWov sm Mtvwav xal KiiSnpct zal m»atou; tov; t^Aai—ojocu; yj/arrwv a-pa-Tf,yóv, ü dk déoi [LxyicSai Aazsijatfto-Jtoig aizo$\\ji[izvo; Tgt;iv yïapjiïx, non Igna-via quidem eos fugiens, at bello adversatus, Lacedaemoniis amicus. lis igitur quantum potuit parcens dubi-tanter omnia egit, nee consilii tenax proposituni finem omni virium intentione assequi constituit.
Tarnen anno sequent! (425) iterum creatus, praeturam quae placere nullo modo posset suscepit denuo, spe for-tasse ductus, fore ut per belli magis quam per pacis artes paci quam cupiebat prodesse posset. Undique enim jam magis aperte bello adversabantur quibus ab initio minime
Primian enim addit Atlienionses Niciae mandasse nopSriGxi zo\'jg Atzxsdxi-poviav Deinde, ubi de expeditione in Coriuthura scqnenti anno
facta siinplieiter tradit Tlineydides seenm duxisse Nioiam octoginla Atiienien-sium naves, additque ,,^y.o).ou5ouv xal twv xat
quot;XvSpioi xat KaouïTtotquot;, üiodoras refert Nieiam post Locridem devastatam statim adiisse socios ad naves petendas, et Corintliuin voctum esse euin navibus centum. Unde liaec habeat Uiodorus pro certo statui non posse videtur.
38
placuerat. Ut in comitiis atque in vita publica oj «rwypovs?, ita in theatro fabularum scriptores (semper enim comoedia paci et antique rei publicae statu magis favebat quam mu-tatae rei publicae conditioni \')), alta voce pacem poscere coeperunt. lam Teleclides in depingenda priscorum homi-mum sorte felici liane primam beatitudinis fecit con-ditionem:
slprivri fjiEV TrpÜTOV aTravTwv r,v wmtzp xarcc \'/Jtali 2).
Nee minere vi eo ipso anno Aristophanes in Achar-nensibus pacem commendarat suis civibus, Dicaeopolin inducens pacis sorte jucunda gaudentem, ridentem Lama-chum eosque qui ex militia quaestum facerent, publicas pecunias in privates usus converterent, adulescentulos imberbes, at praeturas nihilominus ambientes 3).
Verum apud Lacedaemonios quoque paululum spes
\') Pluribus locis quam quos laudare opus sit, Aristophanes risit novos mores, illosque adulescentulos qui non tantum vitae ratione et vestitu, quam despieerent antiqua omnia osteudere studebant, sed etiam nova loquendi ratione sophistaruin exemplo sermoui gratiam addere cupiebant. Qua de causa jam in tabula Alcibiadem exagitavit (fr. XVI Mein.Jf.
\') In fabula AfiytzTijoveg dicta, quam ante Cratetis mortem actam esse monet Meineke (fragra. Com. Graec. I, 87). Crates autem jam obierat 01. 88.4=425.
\') Cf. inprimis quibus praetores eius temporis ridet Aristophanes, vs. 565—606. lam ad finem fabula perscripta itiseruisse hos versus Aristo-phanem ut eius anni praetores irrideret putat Mülier-Strübing iu Libro quot;Aristophanes und die historische Kritikquot; p.p. 517—562, quo loco disputat de tempore quo creari Athenis praetores quotanuis solerent. De ceteris prae-toiibns, quaenam vir dootus persuaserit mihi, quae nou persuaserit lon-gius persequi ab hoc loco alienum est, recte idem statuit inter eos Nieiae nomen non latere, quem ut exagitaret nullam causam habebat poeta.
39
pacig creverat revocato ex exilio rcge Plistoanacte, anno postquam ex urbe expulsus erat undevicesimo. Ejectum enim eum scribit Thucydides (II, 21) npo rovfo zoü Tcoïépou TSGGCtpTt zat iïéxcc si £ T tv, revocatum ailtem déovrt
sixovTÜ ersi\' (V, 16) id est quinto belli Peloponnesiaci anno. Ut Athenis Nicias ita ille Spartae pacis fuit auctor constans qui magis etiam, postquam amicorum auxilio Pytbiae monitu reductus erat, commendabat pacem civibus suis, quorum, haud aliter atque Athenis, magna pars et antea bello quam maxime erant adversati et nunc magis magisque pacem postulare coeperunt, ita ut non nunquam jam ageretur cum Atlieniensibus de renovanda pace. Non enim neglegendum videtur quod Aristophanes disertis verbis dicit (Ach. 653):
(?ia Ta-jT3 \'j\'J.i; Aazï^atpóvtot riiv sipiivrtv Trpoza^oOvrai xcci tyj\'j Atytvav arccciTOVdiv.
Talia de pace multis cogitantibus, iisdem auctoribus, id est Nicia sociisque, lustrationem Dcli Athenis decre-tam esse et factam verisimile videtur. Quam illo vere factam esse monct Thucydides III, 104.
Verecundia enim metusque deorum, quassata graviter \') pestifero illo morbo, qui per quinque fere annos anxerat
\') Cf, Thuc. II, 47, 52 at inprimis 53 ©jiiv dk fó|5o; ij avSpiiizuiv vófjLoq G\'jöVt, (xTtiipye\' to psv sv ofiotw zat asfisLV zat u-r, èz roii
Travra? b(oav ev ttr.i aTroXlvfiivovs twv ü i dp9.pzYi[ió.Tc*iv o\'jottq £).7ticru\'j p-éypt töü oi.y.\'f,\'J yiviiSm jsto^s av triv Ttwwptav avTt(?oüvat, tto/j
O £ UliCr,) Z /, v Y, \'JK z a t £y /,\'v i v r, v (t^cüv a1Tr/.pïU.lt;X\'73r,VXL r.v Ttpiv cULKi-
(75tv stzó; ïivat toO |3tou Tt airoAaüdat.
40
civitatem Atticam tandem ad instaurandam religionem est revoeata. At iterum recrudescente morbo qui nunquam prorsus cessaverat majoribus jam honoribus placandam esse deorum iram ex oraculis apparuit \'), quibus jussi lustrationem, Pisitrati tempore jam inchoatam, at postea neglectam, omnibus viribus proeurandam decreverunt ut Apollinem ahSUx/.o-j inprimis placarent.
Remotis igitur, quae insulam sacram polluerent, mor-tuorum corporibus, pompa tunc primum deducta est et instituti sunt festi dies qui quinto quoque anno certamine musico ornati haberentur diebus natalibus Dianae et Apol-linis, id est Thargelionis die sexto et septimo. Eum enim diem Dianae natalem fuisse testis est Diogenes Laërtius vel potius Apollodorus, qui scribit (Diogen. LaÖrt. in Vita Socr. II, 44): ©ajjy^Xiüvoj iy.\'r, ote xaüaipovai
tyiv 7ró),iv A3gt;:vaiot y.a\'t zbv Apripiv yevéaSat hrihot fOKjiv-).
De Apolline satis constat Hesiodi versu (opp. 768)
E|3(3opiv , Upov r,aas,
Tri yap ATróWcova xpvuiopa, yitvaro Ajïtamp;j.
Iluic autem primae pompae jam statim praefuisse M-ciam, quod inter alios Curtius arbitratur (Gr. Ge-sch. II, 453) non apparet. Quum e contrarie ex tabel-
\') Dioil. XII, 58, ,,Ot J ABvoüoi iïix tïïv {jmp^o^riv vóto\'j rct; ania; T/,; irupiyo/ïi; ètri to 5üo-j tzvi—:u—o-j. \\io zat zara Ttva yp-nnpov iy.xSvpxv Tyjv 4/j).ov A7r0),),wvoj psv ou^rav ispav JoxoOtciv üè pL-pLiiï/Sai.quot; Ita etiam Thue. 1.1. „zstTa ypr,tu/j-j (?vj Ttva.quot;
2) Bergk de roll. Com. Att. Ant. p. 37, ubi accurate de lutc pompa agit ut co auno Cratini Deliailes actas esse tlemonstret.
41
lario amphictyonum qui res Deliacas Athenis curabant (Boeckh. Att. Staatshaush. II, 229) ante donaria Niciae (quae ex architheoria vovisse eum lucide denionstrat Boeckh.) alia eiusmodi donaria memorantur Calliae Hip-ponici, eum viro docto statuendum videtur secundae demum aut tertiae tr^zEx^piot praefuisse Niciam. Nam in tanta magnificentia quantam eo festo die exhibuit Nicias de minore ilia pompa quae quotannis Delum mittebatur cogitari non potest Per totam igitur huius anni partem priorem in urbe mansit Nicias nee quidquam in prae-tura egit quod memorare Thucydidi operae pretium visum sit. Hieme enim jam praemisso in Siciliam Pythodoro, ut Lacheti succederet, qui abrogate imperio Atlienas rediit, ibique postea a Cleone accusatus est1), adventu veris Pythodori collegae Sophocles et Eurymedon in Cor-cyram abierunt, comitante Demosthene, qui post Aeto-licae expeditionis infaustum eventum hoc anno sine imperio erat, at in hac expeditone legati fere munere fungebatur. Neque igitur inter hos fuit Mcias2), neque
5
) Abiisse igitur videtur Pythodorus statim postquam praetor factus est, quo argumento recto vidotur uti vir doet. Muller Strülring {1.1. p. 498 aduot.) ut demonstret hieme creari solitos esse praetores apud Atlieniensos.
De Lachetes aceusatione vide Arist. Vesp. vs. 240—250 c. Schol. cf. otiam vs. 830.
\') Vide Thuc. IV, 2 ex quo lucide apparet neque cum Demosthene Niciam advenisse Pylum neque ea capta Athenis ad eum profcetum esse. Quod igitur seribit Plutarchus (Comp. Nic. et Crass. 2, 4) iïéiïtai; \' A\'Xxi^taSinv fièv èm toü /Siif/aroj, èv lt;? è IIuXm Aaxed a. ipov iov UzpoUy.a-j t?\'èv amp;fjy.y.r, , nou inde sequitur adfuisso Pyli Niciam; hoe
42
cum aliis huius anni praetoribus ab urbe abfuit. Si-monides enira perpauca gessit in Thracia eaque ut ex ïhuc. IV, 7 apparet sine collega. Nicias igitur illo anno provinciam urbanam procurasse videtur et (ut fortasse recte conjicit Müller Striibung p. 522) aTparrr/h; o sttI tüs Siouriaeto; in urbe mansit, idque eo anno quo eorum denuo auctoritas florebat qui bello favebant, et ex eo solo salutem rei publicao sperabant. Eurymedon enim Sophocles et Pytho-dorus initiis expeditionis in Siciliam favisse videntur, Demosthenes si umquam eo anno strenue rem gessit contra Lace-daemonios, at Nicias qua erat desidia et erga cives suos ignavia nihil prorsus ad pacem juvandam fecit.
Qua animi inconstantia gravius etiam peccavit hoc ipso anno, in Pylica expeditione. Lacedaemonii enim, Demosthenis consilio et Eurymedontis in angustias compulsi, quum legates de pace Athenas misissent \') Nicias jam insignem occasionem nactus componendi pacem et Athe-niensibus utilissimam nec Lacedaemoniis turpem, contra Cleonem, qui paci omnibus viribus adversabatur, omnino nihil egisse videtur. Tales enim pacis conditiones ferente Cleone quas temere accipere legati Lacedaemonii non auderent, ii rogaverunt ut occasio sibi daretur agendi de
enim tantum dicit Plutarclms, veritum esse Niciam ne si Pylum iisset aliquid mali a Lacedaemoniis sibi accideret; quod monendum videtur propter id quod de expeditione in Thraciam scripsit Müller-Strübing p. 4C1.
Nec quidquam me movet ineptissima sclioliastae adnotatio in Argum. II ad Ar. Eqq. scribentis: \'ASxvoüoi xiv U\'j/ov y,eyo[iivnv lywrnpiav snohóo-xouv Six AnftocS\'Evouj x a t Ntxiou arpazrr/ovvzoiv.
\') Thuc. IV. 1G—23.
43
pace cum viris a populo electis, ut quae cum illo consilio constituta essent, palam postea populo proponerent. At Cleon, putabat enim, lioc si concederetur, jam non du-biam pacem fore, nec alios facile ad boo munus electum iri quam optimum quemque e potontioribus, Kiciam inprimis, deinde Laclietem fortasse ceterosque optimates, jam pessum-dari democratiam exclamavit, jam insidias strui populo a Lacedaemoniis et eorum amicis „yr/vwuzsiy pb xa\'t npÓTepov
ovSh èv vö) ê/ovra; SIymov aOrovg, case; (J\'sivai [zal] vOv otTtvj; tiü prj ■kIyiSsi iSélmzi-j sm-tv, iiiyot; SavSpxtji !;v*j-$pot
[/SouXovrat] yiyjiaSai \'). His autem Cleonis verbis, si fortasse pauca quaedam responderunt Nicias et socii, ut colligi potest ex Pbilocbori fragmento apud Schol, ad Pac. 665 ubi legitur ilia occasione ,,lt;7rast«cat tgt;jv èxx\'Xri aiav et sen-tentiis rogatis illos vicisse qui bello favebant; non tamen quo oportebat ardore et eloquentia Niciam defendissc legates pacemque proposuisse ex Plutareho facile efficitur qui si quid vehementius adversatus esset Cleoni Nicias non illud memorare praetermisisset.
Neque in hac re sola Nicias inertiae accusandus. Prae-toribus enim ex Pylo auxilium rogantibus omnem culpam in ipsos duces convertit Cleon, facilem rem esse damans si viri essent illi subigere Lacedaemonios in insula Spliac-teria; quod si ipse esset cum imperio baud dubie perfi-ceret. His autem inprimis Niciam vellicavit de cuius
\') Thuc. IV, 22. Cf. Grote VI, 10G, Cujus tamen sententiam de Cleone sequi non possum.
Verba /at et pouAovrat ejeci auctore Cobcto in V. L., p. 449.
44
cum Cleone imicitiis nullum dubium est. Ille igitur quasi per jocum rogavit Cleonem on oi xai vOv nhl, cui statim applausit populus. Cleon vero primum negavit, at et populo instante et ipso Nicia, praeturam quam jussu populi hie deposuit suscepit et mirantibus omnibus, plau-dente populo intra dies viginti, ita ut juraverat, Lace-daemonios captos Athenas duxit.
Nulla re per totam vitam ita indolem aperiebat Nicias quam hac contra Cleonem infirmitate. Ex pace patriae salutem sperabat, tamen quominus fortiter eam defenderet timer civium et innata ignavia obstabant: quum jam eo res processisset ut sine praetoris optimi consilio res pu-blica stare non posse videretur, praeturam deposuit eam-que permisit viro cuius consilium nullae res gestae, at cuius impotentiam atque in cives domination em ipsum forum satis superque ostenderat; et quem ipse pestem duee-bat rei publieae, illi summum in bello imperium detulit \').
Causa autem non una aderat cur libenter occasionem arriperet deponendae praeturae. Primum enim ilia ratio rei gerendae, quam praescripsit amicitia erga Lacedae-monios, ut quam mimime posset cum ipsis Laeedaemoniis confligeret, hac certe occasione erat mittenda. Deinde longiores expeditiones et antea semper fugit, et, expe-
\') Frustra, ut miH quidem vidctur, Schmidt (in comm. de Vita Nic. p. 33) defenderc conatus est Niciam quem, Passovio duce, aestimat quot;inajore quam solebat egisse cum sollertiaquot;. Neque enim ullam sollertiam in liac, ut equidem jmto, ignavia, video . nec viro docto concedcre possum ita Tliu-cydidem et Plutarclium in his rebus narrandis certare ut hie quot;Niciae eulpam auxissequot; videatur.
45
ditionem in Siciliam si exceperis ad quam coactus accessit, postea quoque diligenter vita vit, ne fama tü; EÜnixtac qua florebat despoliaretur. Nequaquam igitur justo gravius judicium de liac re apud Plutarchum extat c) yap ac-niSoz
pi-pi; all\' aiT/tOJ ti idóv.zi sTvai to Siilict. tgt;iv aTpa.-riyia.v aizo^ahl-J exovaivs zat izpoédSat rü i/5oü ~rili.y.ovTO\'j xaropSoiiiZ-o; ayoppas aixóv
aTTo^stpoTov^iravTa ryjg dpyris Quamquam minus recte idem Plutarchus addidisse videtur „xal zov-o tü Ntzta p e 7 Unv ïivsyxsv a lt;? 01 s\' a vquot; ; non enim aequales pergrave judicium de hac re tulisse yidentur, quum eodem anno redditam praeturam Niciae videamus et sequenti anno iterum ei delatam. Comoedia autem quae talia praesertim peccata acriter exagitandi baud facile occasionem praetermittere solet, quamquam Niciam non prorsus praeteriit, admodum tamen leniter hominem castigavit. Aristophanem, anno sequente E quit es docentem, sub servi persona Niciam produxisse fere constare videtur, cuius ignavia leniter admodum et urbane perstricta, tamen honestiores ei in fabula detulit partes. Nee mirum, Kicias enim post azizidog pl^iv illum tamen primum apud optimates tenebat locum, quorum partes comoedia diligenter secuta nihil magis agebat quam ut de rostris dejectis iis qui bellum alerent, per optimates civitati pax redderetur. Ubi igitur Niciam leviter perstringere licebat conviciis eum necare omnino non licebat. Hoc si tenemus, accuratius Equitum parte priore inspecta dubium fere non potest videri, quin recte, quamvis dubitanter Scholiasta in argumento II addi-
1) Plut. Nic. c. 8.
46
derit, sub persona alterius servi latere Niciam. Cuius timiditatem ignaviam superstitionem reprehendit Aristophanes, ita autem leniter eum ridet ut ipse nullo verbo socordiae adversus Cleonem mentionem faciat, Nicia vero ipso singulis fere versibus spectatoribus in mentem revo-cante quam vere de se ipse fateatur
O\'JX ë-ji y.ot TO Sphrs
Quum vero Equites suos non scripserit Aristophanes ut Niciam praesertim depingeret cuius persona adventicia tantum videtur, diligentius quam licuit singula in singulis versibus judicia de Nicia quaesiverunt viri docti, ut Hermannus, Schmidt, alii. Tenendum est non ubique Niciae ipsius, sed etiam servorum mores describi, neque omnia quae lepide dicantur, in Niciam semper verti posse. Sic. e. g. quum vs. 83 dicat Nicias
KOaTCGTOV Yj pLV CU[ia. TaUOStOV TTtctV
o S-pLGToy.liovs yap 5avaT0? octp-ztoT-oog,
Hermanno videtur Aristophanes notasse Kiciae Laconis-mum atque „ancipitem inter patriam hostesque vacillanten animumquot;, qui Themistoclis exemplo si quid ipsi domi mutata populi voluntate accidisset adversum, refugium sibi apud ipsos patriae hostes parare cuperet1). At non eo in Niciam fuisse animo poetam satis tota fabula ostendit.
) Hermann 1.1. p. 20.
47
Exagitare si voluisset Niciam, causa Cleonis jam satis dedisset argumenti. Quam vero cum ne tetigerit quidem poeta, apparet eum gravius castigare Niciam noluisse. At dimisit hominem leviter notatum, quem si fortasse contemnebat, neque nunc tamen, neque postea oderat, quamquam et alibi, si qua esset causa leviter eum car-pendi, occasionera non praetermittere solebat. Quod ex fabula Tiupyoïs quoque apparet, eodem fere tempore in scenam producta, cuius fragmentum legimus apud Plut. Nic. c. 8:
A èSéïio ysupyüv. B stra Tt; te xiuWst;
A Toiïï;, ÈTrö\'t al\'j\'.Il yiVioic \'jny.y\'j.y;
ixv fis tiüv ip\'/ÜT ayvjts. B as/óf^-Sa,
yxp üt7i ci/v tat; Ntzio-j.
Tempus enim quo liaec fabula acta sit quamquam accurate statui nequit, ex levioribus tamen indiciis quae in fragmentis latere viderentur, variis modis viri docti alii alia eruerunt. Primum judicat Bergk (apud Meineke fragm. Com. II, 2, 984) „fabulam non multo post Sphac-teriam expugnatam esse scriptam, namque fragm. 1quot; (id quod supra laudaviinus) „cunctabundus Niciae animus ridetur ita a poeta ut illum insigne aliquid verecundiae documentum edidisse necesse sitquot;. Hanc ob causam Agri-colas refert ad 01. 87.4 quo ipso anno Lenaeis docuit Equites Aristophanes quod, licet de ipso anno non disputaverim, magnam veritatis speciem habet, inprimis quum fragm. XVI:
Aayvras Msyaz/iac zal Aapiyovs
48
eorum nomina (felici Bergkii conjectura ex xai [leyaxXéat; xai [laïixov;quot;, in lucem revocata) conjuncta redeant, quos anno ante poeta in Acharnensibus et conjunctos et separatim riserat,
Non tarnen hie consistunt viri docti, at quaerunt quid mille istia drachmis voluerit Aristophanes. Schmidt (Yita Niciae p. 24) rem omnino finxisse enm existimat „ut Niciae subtimidum animum notaretquot;, Hermanno contra revera usus esse videtur Nicias ad deprecandos honores illis corruptionis artibus quibus alii eos petere sole-bant. Alii de multa cogitaverunt Niciae ob militiam detrectatam inposita; at frustra opinor, alius aliam viam ingressus, incertis nituntur conjectmis ne perditum ducere cogantur, quod perisse vident. Nihil enim aliud ex hoc fragmento pro certo constitui potest quam aut in eadem fabula jam egisse poetam de mille illis drachmis aut rem attigisse omnibus notam, quum scriberet -ate Ntxt\'ou. Nobis autem, quid rei fuerit, in obscuro jacet.
Statim addam, ne eodem bis recurram aliud fragmen-tum incertae fabulae Teleclidis, quo idem Niciae timidus et imbellis animus notatur (Plut. Nic. c. 4):
c ftsv oiiv (ivav iv\' aiiTov ur, /.iyr,
w; £fu TYi [inrpï 7rat(?lt;av Trpwro; èx pzWavzioxi.
rirrxpag Sk pva; sSoixz Ntzta; Nuripi-zo\'j oyj 3 èzan tout \'éSpatJê. 1) xawrep eu it\'jw; lyw O\'jz ipöi, ytlo; yap dviip, awfpovüv ré p.ot oov.ü.
1) Vs. 4. eSpaue pro eiïcoxe scripsi jubente Cobeto in N. L. p. 151. Vs. 5 pro t?è scribendum videbatur ts.
49
Quod, quum do sycophanta quodam dictum esse videatur hoc tantum demonstrat, aliquando fortasse Niciam placare voluisse Sycophantas „to arop smBvrravza xippxtrivquot;. XJnde qui majora eruere studet, frustra opinor laborabit. Nam ad Niciae vit am illustrandam perpauca afferunt comi-corum fragmenta, utilissima Yero saepe sunt, ex quibus cognoscas comicorum erga Niciam animum ut hoc quoque Teleclidis fragmento judicium poetarum de Nicia quid fuerit iterum ostenditur: numquam graviter eum exagi-tant: ,,cpilo; yap ivrip\'et leviter perstringere eum satis habent. Majora ex illis fragmentis quaerere dubium videtur et incertum, ad quae quum in sequentibus semel atquo iterum redeundum erit, nunc pergamus Niciae vitam enarrare.
Postquam igitur in comitiis per Cloonem tantam cladem accepit eo anno populi invidiam defloctere statim conatus est praetura iterum suscepta et expeditione facta in agrum Corinthiacum. Cum duobus enim collegis ad oram Corin-thiacam vectus naves appulit baud procul a Solygco colle. De qua expeditione Corintbii ab Argivis cer-tiores facti (qui unde banc rem audiverint non apparet) copias statim contraxerunt; at quum ignibus nuntiatum esset Atbenienses noctu praetervectas clam appulisse, in duas partes exercitum diviserunt, quarum altera Cen-cbreas missa Grommyonem defenderet, altera hostibus iret obviam. Atbenienses bis proelio inito Corinthios tandem reppulerunt, cuius victoriae non minima laus fuit apud equites, Corintbii enim equos non babebant. Hanc victoriam Aristophanes silentio praeterire nolens, in Equi-
G
50
tibus quasi èmvixiov canit, in equos rei gloria translata ne arrogantius semetipsum laudare videretur equitum chorus. In qua re non praetermittendum videtur quod nullum verbum in laudem Niciae addit poëta, qui tarnen saepe paucis quidem verbis, sed iis disertis, eorum qui strenue rem gesserunt nomina celebrat. Quod et alias in Aristo-pbane videmus, id hie quoque locus ostendit non odisse quidem eum Niciam, et inter cos fuisse concordiam quandam, quum easdem in republica partes sequerentur; minime tamen aut amare Aristophanem Niciam aut eius ros gestas admirari.
In ipso agro Corinthiaco non multum profecit Kicias. Illos enim Corinthiorum qui Cenchreas missi erant primum mons interpositus pugnam celavit, at simulac pulvere et tumultu quid factum esset apparuit advenerunt, ex senibus qui ad urbem defendendam relicti erant auxilio addito. Quibus visis Nicias auxilium ex Peloponneso advenisse ratus naves ascendere suos jussit et proximas petere insulas, unde, quum inter mortuos duorum cadavera de-esse audivisset, ad ea recipienda rediit et victoriae glo-riam hostibus permisit; iis enim qui foedere facto mortuos ab alteris petivissent tropaeum erigere non licuit.
Eatenus tamen profuit Atheniensibus haec expeditie quod Mcias sequenti die Methonam vectus peninsulam cepit eamque castello munivit.
Sequenti vere, anno belli octavo, quem post tantas anni prioris res gestas maiore victoriae spe intraverant Athe-nienses Peloponnesum, a duabus jam partibus Pylo Me-thonaque munitis occupatam, ut a tertio quoque latere
51
obsideront, Niciam ad Cythera capienda cum duobus mili-bus militum gravis armaturae miserunt. Haec insula a Lace-daemoniorum colonis inhabitata maximi ipsis fuit momenti, quum naves onerariae ex Libya et Aegypto illuc appel-lere solerent, et simul ipsa Laconiam a piratis defenderet. Hi enim hac orae parte nisi projecta fuisset insula, inprimis illam regionem affligere potuissent, ceterum litus ipsa locorum natura satis defendente, Ttaaa yap dvé%st irpb; zb Zcxshxhv xai Kpvrtxh-j Trélxyoe Hanc igitur insulam a dua-bus simul partibus aggressus Nicias, Scandeam urbem mare versus sitam statim cepit, alteriusque urbis, Cy-tberae, incolas post brevem pugnam in arce circum-clusos eo facilius subegit quod dissidentibus inter se
\') Sc. ri AaxMvixri (Thuc. IV, 54). Neque enim ordo verborum neque sententia ad ipsa Cythera haec vcrha referri siiumt. Nam quid profuisset ad defcndeudam oram a piratis si ipsa insula »tota promineret in mare Siculum et Creticumquot;, ut explicant locum Schmidt (Vita Nic. p. 32) et Cl as sen (ad Thuc. IV, 54) qui scribit «Kythera beherrscht durch seine weit verspringende Lage einen groszeu Theil der Lakonischen Kilste irpos tb Sr/., gegen AVcsten, Tzpbg to Kpr,z. gegen Suden und Südostenquot;. Hanc significationem («weit vorspringendquot;) ut verbis Tzxaa avéyji vindicet cum nostro loco confert Thuc. I, 64, 4 wv èvzbg h axpa. avi^si zb Xstpépiov, ubi hacc adnotat ,,dvé%-i erhebt sich, ebenso IV. 53, 4; Vlll, 34, 2.quot; Qui loci igitur magis refutare quam illustrare videntur illam explicationem verbi dvsysi «weit vorspringendquot;. Rectius Grote-(VI, 143) cuius verba adscribere liceat quot;The only portion of the coast of Laconia, where a maritime invader could do much damage was the interior of the Laco-ninan Gulf near Helor, Gythium etc. which is in fact the only plain portion of the coast of Laconia. The two projecting promontories which end the one in Cape Malea, the other in Cape Taenarus, are high, rocky, harbourless and afford little temptation to a disbarking ennemy. The whole Laconian coast is high projecting cliff, where it fronts the Sicilian and Kretan seasquot;.
52
civibus, populares jam ante cum co clam egerant. Horum in gratiam accepta est conditio ut deditione facta nemo morte mulctaretur, quod Niciae ante omnes placuisse verisimile est, qui hoc modo parcere Lacedaemoniis posset salva republica. Occupatis Cytheris et per dies septem ora Laconiae devastata ad Epidaurum Limeram vectus, Thyream, quam ui\'bem ob bene merita Aeginetis dederant Laccdaemonii, aggressus est. Aeginetae in castello ad litus aedificando occupati, Athcniensium adventununtiato, in urbem coierant. At quum cohors Lacedaemoniorum ad auxiliura in castello muniendo ferendum raissa contra Athenienses opem ferre se veile negaret, in montes con-fugerunt Aeginetae. Tune facili opera urbs expugnata; cives ab Atlieniensibus circumcessi, pars statira truci-dati, pars Athenas ducti ibi crudelissima morte perie-runt, uno Tantalo duce excepto, qui cum captivis ex l\'ylo in custodiam datus est.
Athenienses autem, illo anno graviter ad Delium afflicti, quum Brasidae potestatem in Thracia in dies augeri, rem suam contra minui viderent, in pacem denuo inclinabant, iisque aurem praebebant, qui omnibus viribus paci facien-dae studerent. Quorum ut Athenis primas partes habebat Nicias, ita apud Lacedaemonios rei Plistoanax, quem quum postea prae ceteris paci favisse Thucydidis testi-monio \') constat, tunc quoque inter cos principem tenuisse locum baud improbabile videtur, quibus vix
1) Cf. Thuc. V, 1G. Ex Thucydide satis apparet nullis ferc rebus testis post reditum belluni adjuvisse Plistoanactem.
53
placebant Brasidae in Thracia res gestae. EoJem onim Thucydide auctore apparet muitos Spartae fuisse qui Brasidae victorias ut paci adversantes vehementer impro-barent et viros principes civitatis, captos in insula Spliac-teria domum reducere jam omnibus Brasidae -victoriis anteponerent.
Talia igitur quum major in utraque civitate pars jam ageret, tandem foedus ictum est (Time. IV, 117) ferente ad populum Lachete et etiam Xicia praesente (bic enim suo nomine foedus ornavit) ut per unum annum indutiis factis accuratius interea de pace apud utrumque populum quaeri posset.
Attamen instaurandae paci nihil hoe foedere profectum est. Obstabant enim res Thraciae , quas mira negligentia curaverant Athenienses vel potius omnino non curaverant. Brasidas enim, vir omnium Lacedaemoniorum illo tempore facile princeps, nee multis Atheniensium minor postquam priore anno rem strenue gessit in Megaride contra Demos-thenom, in Thraciarn profectus est, celerique cursu Thes-saliam antequam Thessalorum quisquam obviam ire potuisset, transgressus ad Perdiccam pervenit. Hic, qua erat inconstantia, nunc quoque prout tempora postula-bant, fidem mutaverat, et Atheniensium causa labefactata in Lacedaemoniorum societatem magis denuo inclinabat. At inprimis in animo erat Brasidae Chalcidenses sibi con-ciliare, quorum jam nonnulli a causa Attica desciscere coeperant; ad eorum igitur urbes progressus primam Acan-thum in fidem Lacedaemoniorum recepit, cloquenter causa Sua ÜS exposita (viv S\'ovS\'e aiJOvaroj, w; Aizx.5\'jai|ióvioc, anciv)
54
deinde Amphipolin ^ cepit, Toronemque vi subegit, at eo semper in omnes fuit animo ut jam Lacedaemonios quam Athenienses sequi plerique mallent.
Dum haec in Thracia geruntur foedus initum est Lacedaemoni mensis Gerastii die duodecimo, apud Athenienses Elapliebolionis die decimo quarto1). Simul urbs Scione ab Atbeniensibus descivit Brasidamque maximis honoribus receptum herois fere cultu est venerata. Ad quos cum nave advenissent Spartanorum legati et Atheniensium, qui indutias decretas Brasidae nuntiarent magna orta est de Scione controversia quum post indutias factas descivisse eam ratus pacis conditionibus non teneri contenderet Aristonymos Atheniensium legatus, et adversa-retur Brasidas. Quae subita fuit causa renovandi belli; Athenis enim decretum est in sententiam Cleonis ut contra Scionem statim mitteretur exercitus, captaque urbe morte mulctarentur omnes cives. Et eo quoque minus in Thracia pax valebat, quod eodem tempore Mende descivit. Quamquam igitur nomine indutiaerevera tarnen jam statim denuo bellum
) Unum eundemque diem bis duabus rationibus indicari arbitratur Grote (VI, 210). At obstat liuic opinioni ni fallor Thuc. V , ] 9 unde apparet con venire Lacedaemoniorum \'Aprs/xtffiou TsrapTViV ^tvovrog eum Atlieniensum E a lt;p gt;3 /3 o ). lt; w v o ; £ x t v? ySivovTog.
55
fuit. Itaque, eodem tempore quo Brasidas, nimium fortasse Atheniensium in rebus Thracicis socordia fretus contra Arrhibaeum cum Perdicca profectus est, ad Scionem et Mendem recuperandas missi sunt Mcias et Nicostratus.
Haec expeditio to aSapn; aüroO xai azivju\'jov, quamvis tacente Thucydide, statim ab initio nobis patefacit. Pri-mum enim nihil Cleoni adversatus, quum talia bic de Scioneis ferret ad populum quae omnem spem pacis lon-gissime removerent, metu civium conticuit ipsumque foedus cui paugendo non ultimus baud dubie fuerat auctor, vitiari passus, imperium contra Cbalcidicen ipse suscepit. Quod quum semel succepisset strenue erat res gerenda, et omnino repetendum quod segnitie perierat illorum, qui pacem magna voce poscentes eo tempore, quo de pace sine magno rei publicae damno cogitari non posset, aut non viderant, aut videre noluerant quod recte monuerat Cleon, si rem publicam salvam esse vellent, Brasidae inprimis obviam eundum esse, quem modo voluissent, facili opera primum Thessaliam intran-tem reppulissent.
Abiit deinde, quamquam baud dubie invitus, Sicias in Cbalcidicen et Menden cursum tetendit, quo ubi pervenit, ipse cum exercitus minore parte collem, a Mendaeis sociisque occupatum adire per tramitem conatus, vulne-ratus est, majorem partem ipsumque rei periculum Nicostrato collegae permisit, quem sequenti die ad urbem reliquit in agris vastandis ipse occupatus. At quum in eo essent Mendaei ut eruptionem facerent in Atbenienses, gravi discordia incolas inter et Lacedaemoniorum auxilia
56
orta. Lacedaemonii in arcem aufugerunt, simul per portas apertas intrarunt urbem Athenionses arce tamen in eorum potestate relicta, unde, postquam abierunt Athenienses illi ad Scionaeos perveniunt. Captae autem urbis si qua est laus, non apud Niciam ea manet verum apud collo-gam. Monde capta Scionem profeetus est, pulsisque Lacedaemoniis e colle, ne inde circumsessionem impe-dirent, urbem munitionibus circumdedit et obsessit. Eo tempore Pordiccas, post expeditionem in Lyncestas, La-cedaemoniorum amicitia denuo repudiata, legates de foe-dere misit ad Niciam. Qua societate is accepta Perdiccam, ut factis novam fidem probaret, obviam misit Ischa-gorae, Lacedaemone cum novis copiis in Thraciam misso, quem Pordiccas ex Thessalia reppulit. Eelictis deinde ad Scionem obsidendam copiis domum rediit Mcias \').
Longior paullo fui in hac expeditione narranda ut inde appareret quanta desidia quantaque socordia haec omnia egerit !Nicias. Quod si vidimus vix adduci possumus ut credamus anno sequent! Aristophanem eum proposuisse civibus quem ducom populus univer.sus sequeretur. Hoc enim voluerunt qui eo anno Aristophanis Senectutem actam esse, magnasque in hac fabula Niciam egisse partes
J) Athenienses quid senserint de ilia Sciones obsessioue, et quam molestum opus iis hoc visum sit, ex Aristophanis in Vespis joco agnoscimus (anno post Lenaeis actis) uhi Bdelucleo patris machinis exagitatus exclama (vs. 209):
vyj At yj pot y.pHzzov ?v tyjpsrj ly.iuvrtv av7t tootov tou tccctpos.
57
contenderunt Qui si recte statuerint inter priores poetae fabulas hanc esse habendam, valde tamen vereor ne subtilius disputaverint in ipso anno constituendo. Argu-mentum petunt ex fragmento:
ofSafytaaa; Kspvaiv sir \'éaym xazw;,
IjritS1 ÜTra^iioófiïvo; Trap taxp\'j,
quod Suevernio ad bellum spectare visum est, cuius malis Mcias tamquam bonus medicus anno priori (foedere pacto cum Lacedaemoniis) mederi conatus esset. Haec conjectura non solum incerta videtur sed etiam minime probanda; non enim Aristophanes, licet neque in privatis rebus Niciae inimicus fuerit, et in publicis baud minus quam ille pacis amicus, foedus illud dubium et infirmum ex quo nihil redundarat boni, et quod tam negligenter defenderat Nicias, medicamentum vocasset populo ab illo datum. Jure igitur Hermannus et Bergk 2) Suevernii sententiam improbarunt, hie ut aliam afferret opinionem: non ante Vespas hanc fabulam doctam esse, et priorem pacem aut praegressam, aut proxime secutam. Id vero nihilo magis constare in aperto est.
Quod ad argumentum attinet, lepide sane et ingeniose recoxit fabulam Suevernius ex fragmentis, ita tamen ut quid attulerit veri, quid falsi, omnibus in conjectura positis, vix ordine disputari possit. De ceteris certare non
\') Vidi inprimis Suevern; Ueber Aristophanis Tiipa;.
quot;) Hie apud Meinek. fragm. Com. II, 3, 995, ille in libello de Persona Nic. ap. A rist. p. 13.
7
58
est huius loci, falsum tamen esse videtur quod conjecit, senes qui primas in fabula partes teneant, ducem habere Niciam, eum lippis iis viam monstrare, eiusque opera recoctos iterumque juvenes factos tamquam salutis aucto-rem laudibus eum efferre. Senum enim imagine quum populum expresserit poeta, si Suevernium sequeris, poetam omnibus ducibus praeposuisse Niciam necessario credes, et eum id temporis prae ceteris duxisse dignum populi npoT-i-rrj et sTriTpoTvo\'j, a quo solo Athenienses salutem sperarent. At tale quid de Nicia umquam sperasse Aristo-phanem quis credat? Nam si non nimis acriter eum exagitat, et ut viro integro honesto civi ei parcit, dignum contra Cleonem et democratiam ducem quominus existi-•maret eum, multa opinor obstabant.
Et quid de TrposTa.-ai; sentiret satis sequenti anno
ostendit in Pace fabula. Irascitur Pax vultumque avertit postquam audivit maximum omnium valere apud plebem Hyperbolum. Cui ut populum seque ipsum excuset re-spondit Trygaeus (vs. 685):
a).ovxst a-jriü ^ovjï\'ófiïj O\'j\'Tev , aWa. vüv a.7ropüv o iïripo; iirntpÓTzov zat yupjö; wv toOtov riwc tov S.-jupv. iripts£lt;alt;TciTO.
Quae, non sine gravi optimatium vituperatione dicta, qui ita duce spoliatum oberrare populum sinerent, satis ostendunt, ut antea ita tunc quoque, Aristophanem non quidem odisse Niciam, nihil ab eo metuere, nec tamen quidquam ab eo sperare. Quod judicium nec postea mu-tasse Aristophanem infra videbimus, de Senectute vero
59
quum nee de tempore fabulae nee de Niciae in ea par-tibus quidquam constet, incertas conjecturas inittamus.
Postquam Mcias e Thracia rediit, nova expeditie ad recuperandam Amphipolin decreta est, auctore Cleone, qui et ipse huic expeditioni praefuit. De qua re ex Thucydide nihil apparet praeter id quod scribitLib. V, 2; KAiojv iïquot;A5ïivaioii( n-iaag é; ra. STti Qoay.r,; yupia. icé-kzwjE u--a Tvfu èxexetpim z. t. ; tarnen, quamvis tacente Thucydide, negari non poterit Niciae segnitie inprimis id esse decre-tum, qui praeturara suscipiente viro, cuius nullam esse rerum bellicarum peritiam neminem fugit, (nam Pylica expeditie felicitate magis quam prudentia eius prosperum eventum habuit) \'), nihil esset adversatus. Hanc igitur expeditionem, quam e re publica non esse persuasum sibi habebat, si prohibere non potuit (et recte fortasse existi-mabat Cleon, melius de pace actum iri capta Amphipoli), ipse tamen imperium suscipere debuerat, quod, quum ipse eo anno esset praetor, si Yoluisset, baud dubie ei detulisset populus. At fortasse bic etiam valuit, quod de optimatium spe Pylicae expeditionis tempore Thucydides scribit (IV, 28): „as-ujvoe; èyiyvzxo toïc nufpoei tüv
avSoinruv, ïoyt\'Conévoit; (Juoïv ayaSoïv toü érépov rv\'jSeTJcut r, K/iuvo; a.nxX)~ayh(T£i7Sa.i, ó p.x).),ov yj^TvtJov, ij !7yagt;ït(ri yvwfiJis AazsJatpovtou?
*) Exercitus quid de Cleonis praetura senserit, diserte dicit Thuc. V, 7: ,,twv yc/.o (jt/jaTicüTwv dySouévcióv fih tvj ava^oyt^oftsvwv de ryjv
è/.sivov Yjyamp;y.ovicx.v Tvpog otav èpLTteipiav x.at ró^av psS otac avc7rtlt;7Tgt;3-{jLOfjTJVYiz y.cci pta).axtac ycV^cotTO zat oixoSsv wg axovTsg aurw | k v yj ^ 3quot; o vquot;.
60
o-pm xstpixjavSai (1. yjipóiTcTjat). Quibus verbis non solum Kiciae sed omnium optimatium inertia depingitur.
At mortuis ad Amphipolin Cleone et Brasida statim palam de pace actum est in utraque civitate, quum clam inter se jam per totum annum et antea illi opti-mates egisse videantur quos gu-jcopóza; appellare Cleon solitus erat, (ut ex sexcentis Aristoplianis locis \') apparet,) et ante omnes ut liquet ex Thuc. V, 16 (quem sequitur Plutarchus Nic. 9) Nicias et Plistoanax.
Cuius pacis conditiones, novique belli causas ex lis ortas vel inde praecipue natas quod, nec sociis adhibitis nec majoribus Peloponnesi civitatibus, inter Lacedaemonios et Athenienses de pace conveuerat, latius exponere vix opus est. Thucydides eam fere non pacem existimat qua ab ipsa hostium quidem terra abstinebant, e|w5cv ok ft;-\' a-joy.óiyns o-j (Ssfiaiov dllr,ioug -a fiaWra 2). Rhetoi\'ice
igitur magis quam vere banc ob causam et ipse eum extollit Plutarchus et floruisse laudes eius apud aequales dicit, praesertim quum neque apud ceteros tale quidquam appareat et Aristophanes per ipsam fabulam quae, agentibus jam de pace Lacedaemoniis et Atheniensibus, docta est,
\') In Vespis e. g. vs. 345, 483, 488, 953.
\') Ve hac pace, quia uonnulli omnibus Niciac rebus gestis longe cam anteponuut (ut e. g. Plutarchus per totum caput hanc ob causam laudibus eum effert) Thucydidis judicium perscribere liceat cuius verba sunt (V, 26) „zat t?jv (?£a fijaou góft/sarrj li n; ur, aSiiiasi iróycfiov vopitsiv, oüx dixaiiiaii, zolg yap e\'pyoi; w; o\'y,pr,-ra\'. dSpsiru za\'t sx/privzi 0\'J/. zix\'o; ov eiprivn-j avTr,v y.p\'.Jr.vy.i ev r, ovzs cmiSoaaM Travr\' our\' «TrsJs\'ïavto a Ïuvj^svto, É\'Jw r; tovtwv jrpó; rbv MavTtvtziv zai\'Eirt-Sctxipivj TT\'}\'ktu.m , zai i; (1. É\'r\') a\'Wa aftyorepot; apLxprrtpuxrix èyévovTo\'.
61
eipYivvtv dico, silentio praetercat Mciam, immo occasi-onem nactus ejus laudandi, rem joco vertit aliumque exagitat, ubi Kiciam honoris causa nominare si voluerat facile potuerat. Rogante enim Pace Dea quemnam ex Atheniensibus sibi haberet benevolentissimum non, ut unus quisque expectabat, Niciam nominat Trygaeus verum re spon dit:
jjÈuvoOcraTO? psv yjv ptaxow — Klzójvvpoq ,
de Nicia autem neque hic neque alibi verbum addit.
Tali paci et Athenis muitos inde ab initio esse adver-satos et Lacedaemone haud mirum; ceterum discordiarum quae ex inconsulta pace in utraque civitate orta sunt, maxima culpa est apud eos qui ineundae fucrunt auc-tores. Quod Niciae vitam, primis post pacem annis per obscurum magis quam ante peractam, accuratius inspi-cienti identidem apparebit. Primo quidem anno apud utrosque eorum adhuc auctoritas valebat, qui paci fave-bant; at in pacis conditiones variis modis peccatum est, maximam jm-tem optimatium socordia, quorum inprimis fuisset eam defendere. Lacedaemonii, quibus sorte ducta evenerat priores reddere de quibus convenisset, legates miserunt ad Chalcidensium urbes, qui praetorem Lace-daemonium reddere Atheniensibus Amphipolin juberent. Nee tamen Amphipolitis hoe placuit neque harmostae Clearidae, qui postquam invitis incolis urbem tradere se posse negavit Lacedaemonem ad causam defendendam profectus est, simul si posset legates culpa purgaturus. Illum statim jusserunt Lacedaemonii, ut iterum urbem
62
tradere conaretur aut copias saltern Lacedaemoniorum educeret, quid vero revera Yoluorint perobscurum est, nee dubium videtur quin multis minime displicuerit quod fecerat Clearidas. Hoe tarnen Niciam latere non potuit, at ille futuri securus non solum armorum soeietati cum Lacedaemoniis ineundae auctor fuit, novas conditiones poscendi egregia occasione praetermissa, sed etiam ante-quam primae condition!, Amphipolis ut redderetur Atlienien-sibus Lacedaemonii satisfecissent, civibus suasit ut captivos restituerent qui Pyli eapti Athenis in custodia habebantur. Quo minus etiam verisimile fit quod e Theophrasto affert Plutarchus \'), eum in sorte ducenda utri reddendi quae convenerant facerent initium, pecunia data sortem corru-pisse. Nihil omnino fecisse videtur Nicias ut pacem, cuius inprimis auctor fuerat, defenderet et confirmaret, nee ille solus verum omnes optimates socordia gra-viter peccarunt, nam quiescentibus omnibus quibus pax cordi esset, jam sequenti anno ineunte, apud Lacedae-monios optimatium segnitie imperium mutatum est et illi ephori facti sunt, qui bellum quam pacem mal-
*) Plut. Nic. 10. Omnia quae liisce capitibus incuria peccaverit Plutarchus enumerare longum est. Symmachiam factam esse dicit postquam Corinthii et Boeoti foedus inter Lacedaemonios et Athenienses graviter ferentes ahiou; xat olvSis èiïóy.ovv ocvocy.odelaSai tod Tró^cpov quod
utrum errore scripserit an ex alio foute hauserit nemo dicat; verisimilius tamen Thucydides scribit, armorum societatem hand mul to post pacem esse factam, nullo verbo de Boeotis et Corintho addito. jVlalim tamen ipsi Plutarcho hunc errorem tribuere uno capitc omnes discordias omniaque foedera post pacem Niciae in Peloponneso facta raptim absolventis, quum cetera ex Thucydide hausta esse videautur.
63
lent ]). Neque in hac sola re Atheniensium socordia est peecatum sed mira negligentia in Thracia quoque rem gesserunt ubi expugnata Scione quid fecerint Athenienses neque ex Thucydide neque aliunde apparet; hoc vero constat non egisse eos, quod ante omnia erat agendum, Amphipolin, ut redderetur, armis cogere. Verum inter bellum pacemque dubii haerebant, Lacedaemonios accu-sabant, quod tam segniter pacis conditionibus satisfacerent, legationibus rem trahebant, et quod jure quivis miretur, Lacedaemonii multa polliciti, nec tamen umquam promissa facientes, eodem anno impetrarunt, ut Pylo copias Athenienses educerent!
Cuius rei baud dubie maxima apud optimates culpa et inter eos non ultimo loco apud Niciam. Crebris enim illo anno inter Lacedaemonios et Athenienses actum esse legationibus Thucydides docet, quibus interfuisse Niciam non diserte quidem additur, at tamen eius primarias in hisce partes fuisse dubitari non potest, florente adhuc optimatium auctoritate 2), quam sequenti demum anno Alcibiades eiusque socii maiore vi oppugnare et affligere coeperint.
Tunc enim Alcibiadis in dies aucta apud populum gratia magis magisque eorum potestas est minuta, qui pacis ineundae quondam auctores, pactam pacem defendere
\') Thuc. V, 36.
*) Praetorem fuisse Niciam primo post pacem anno pro certo affirmari nequit, non tamen crediderim praeturam, quam per quinque annos continues gesserat, Ulo anno ei demptam esse, quo pace tandem constituta, inprirais gratia apud populum lloreret.
64
nescirent. Kihil tarnen Alcibiadi magis profuit quam ipsa „bonorumquot; socordia. Lacedaemoniis enim primum foedus ineuntibus cum Boeotis, quod clam Atheniensibus facere pacis conditiones disertis verbis vetabant, deinde agenti-bus de foedere cum Argivis, paci labefactatae nullo modo subvenisse Niciam ex Plut. Alc. 14 satis apparet, in quo capite alium fontem Plutarchus adiit ac Tliucydidem, quem in hac ipsa parte Vitae Nicianae sequitur Plu-ribus rebus hoe capite a Thucydide discrepat inter quas non minimum hoc videtur, quod scribit c. 15: de foedere cum Argivis ineundo cogitasse non solum sed etiam clam egisse Alcibiadem eo tempore quo nondum Athenas venis-sent Laeedaemoniorum legati qui Panactum, jam a Boeotis destructam, redderent, tamquam ita quoque pacis con-ditionibus satisfacturi. Huius rei apud Tliucydidem luculentum testimonium non extat. Die enim, legatorum narrato adventu iraque Atheniensium propter destructam Panactam exposita, turn demum addit Argivos, quum Laeedaemoniorum foedus cum Boeotis non modo non adhibitis Atheniensibus sed vel nescientibus initum esse vidissent, de societate cum iis egisse, legatosque Athenas misisse.
Nee tamen Thucydidis silentio effici videtur falsa hoc loco tradidisse Plutarchum, quum quod per se haud improbabile videtur, jam antea quoque de foedere ineundo et Athenis cogitatum esse et apud Argivos, id probare
1) Quod liuius anni factis in Vita Alcibiadis dcscriptio ostracismi pnie-mittitur, id sola negligentia ortum esse videtur.
65
videantur levia quaedam huius rei indicia apud Thucy-didem qui c. 40 scribit Argivos, quum audivissent foedus iniisse Lacedaemonios cum Boeotis, existimasse huius foederis Athenienses quoque participes „wors ovze nphg tou;
sti cytaiv slvat qv[j.u.ctyJy.v tzoiyigatsat, jrpÓTspov èlni-?0VTcC £/. TÓjy oiafipoi\'J cl u.h pït\'vïtav auTOt? at iroö; Aaz-tfaip-ovtouc tjTvovrla.i, Tot? yoüv ASnvatotc zrjETjcf.i. Haec demonstrant
cos cogitasse saltem de foodere cum Atheniensibus jam antequam iis, quae legati de Panacto nuntiassent, major Atheniensium ira in Lacedaemonios exarsisset; Alcibiadem quoque foedus cum Argivis non tune primum cupivisse Tliucydidis verba in c. 43 ostendunt, ubi diserte de Al-cibiade dicitur ,,!gt; iSmu u-h —pb; roi; \'Apyziov; pi\\lov yupziv .
Eo igitur anno, jam priusquam innotuerunt Athenis quae cum Boeotis mala fide in Athenienses egissent Lacedaemonii, aucta est Yebementer discordia partium, quarum altera Alcibiade duce bellum instaurare Yolebat, altera cum Nicia paccm servare. Cuius certaminis exitum nemo profecto mirabitur, qui viderit quanta inertia omnia gesserit Nicias quantaque desidia, quanto impetu animi contra et quanta alacritate Alcibiades. Quis credat Niciam prorsus ignorasse omnia quae clam et secreto agebantur Lacedaemone, quum apud Argivos Boeotorum foedus statim innotuerit. Tamen neque apud Lacedaemonios iniquo foederi intercessisse videtur, neque domi Alcibiadi adversatus est, talia molienti quae contra rem publicam esse persuasum sibi haberet. Qua re simulac Panacti destructio, legatis Lacedaemone missis, Athenis innotuit, justa ira cxarsit in Niciam sociosque eius, et
8
66
jure increpuit eum Alcibiades et exprobravit, quod ignave totum bellum gessisset, qui molestam Pyli expugnationem aliis permississet at ipse reddere captives ante idoneum tempus festinasset, qui pace facta non coegisset Lace-daemonios, amicos sues, integram earn servare, at contra leges foedus cum Boeotis ineuntibus hisce nihil adver-satus, ab Atheniensium amicitia prohiberet illos, qui cum iis societatem inire cuperentj quo magis etiam Lace-daemoniis suis placeret
Quae ira populi in Niciam ut primum exarsit, ne occa-sionem praetermitteret Alcibiades, quo tempore minus gratia valebat Mcias, statim ad Argivos nuntium misit, qui legates de societate Athenas arcesseret. Cuius rei certior factus Nicias, statim, ut videtur, nuntium ad Lacedaemonios mittendum curavit; adfuerunt mox Argi-vorum legati eodemque tempore Nma Trap^av üanep za-i ruyrsv TTf/écrpeig ano tyis AaziJatu.ovoj. Lacedaemonii enim, sive imminens Atheniensium cum Argivis foedus terrorem iis injecerat, sive etiamtum magis valebat quam postea eorum auctoritas, qui paci favebant, statim Athenas legates miserunt baud dubiae erga Athenienses voluntatis (teoOvTE? èmzviSiioi £tvat toi; \'A^/jvat\'oe?) ut iratos eorum animos novis promissis placarent.
Nee dubium videtur quin, si etiam tunc tantum potuisset Mcias apud populum ut antea, inanibus verbis mitigati denuo requievissent Athenienses. At novum consilium iniit Alcibiades ne pacem impetrarent legati veritus,
\') Pint. Ale. 14.
67
integram enim sibi agendi cum Atheniensibus potestatem esse delatam, confessi erant in senatu. Clam igitur ad se legatos vocat, ignorante etiam Nicia, cui praesertim eorum curam mandatam esse probabile est, iisque jure jurando obstrictus auxilium suum pollicetur, simul suadet ut caveant ne apud populum palam confiteantur nullis fini-bus agendi potestatem domi sibi esse circumseriptam; hoe enim simulac audiverit populus, omnia Lacedaemoniis eum extorsurum.
Hand difficile iis Alcibiades persuasit, idque eo facilius, quod antea quoque animum eins et voluntatem erga La-cedaemonios satis noverant \'); quum igitur sequenti die in comitiis interrogasset eos Alcibiades, an Integra iis esset delegata agendi potestas, praefracte (hoe enim con-venerat) negarunt. Tunc ille magna voce statim eos incre-puit: nunc demum omnibus apparere, clamitans, quanam essent Lacedaemonii perfidia, qui ne per unum diem quidem sibi constantes, hodie apud populum eadem negare sustinerent quae in senatu heri libere essent confessi. Qui-bus dictis populi iram incitavit, Niciamque prorsus obruit.
Isbvo exemplo haec illustrant, quam segnis paci patriae-que custos fuorifc Nicias, cuius in hac re ignaviam nemo non contemnet; impudenti dolo vinei non semper culpae verti potest, at non stultitiae tantum, verum etiam igna-viae jure Nicias accusabitur, qui, postquam senex ab adolescentulo circumventus legatos a se averti passus erat, nullo verbo fraudem patefecit et mendacia, quibus Alci-
\') Thuc. V, 43.
68
biades omnes qui aderant decepit. Ke verbo quidem ei [adversatus est ISTicias at stetit attonitus, et statim cum Argivis foedus iniissent Athenienses, nisi Niciae sfioriSriae aeiciAig rig a let péaov yevipsvos. At SCquenti die \') quum ex terrore ad se rediisset Kicias, Atheniensibus persuasit ut Lacedaemonem statim legati mitterentur (in quorum numero et ipse fuit), qui poscerent „nivaxróv te
öpj\'ov a-oóVjGvat zat \'Au-oittoIiv zat riv Boiwtwv avïtvatquot;.
At nihil impetravit haec legatio, obstabant enim eius anni ephori, Xenares et socii, idque solum iis concessum est, quod derisio fere poterat videri pacis vitiatae, ut solemne jus jurandum, quod uno quoque anno restau-rari foedus jusserat, ea occasione renovaretur. Quis deinde miretur statim post legatorum reditum, Athenienses cum Argivis foedus iniisse, et Alcibiadem praetorem creasse Nicia remoto?
Sequenti igitur anno Alcibiade praetore omnia versantur in Peloponneso, quae latius exponere ab hoe loco alienum est, quum ad vitam Mciae, de quo in hoc tempore tractando tacet Thucydides, nihil pertineant. Tenuiora tantum nobis extant indicia non prorsus per illud tempus requiesse pacis amicos. ]NTam eodem tempore quo in Peloponneso omnia ad bellum renovandum moveret Alcibiades, Argivis jam ad evasionem in Epidaurum paratis, ex omnibus Graeciae civitatibus Mantineam legati convenerunt, qui de pace Graeciae reddenda agerent 1).
) Thuc. V, 55.
69
Convocarunt eos Athenienses, at non Alcibiadem huic rei fuisse auctorem et per se jam probabile est et iis quae a Thucydide narrantur insuper confirmatur. Priore enim conventu, quum inter anna de pace agi non posse videretur, omnes qui arma movissent, idque inprimis Argivi, ut in praesens decederent moniti; at postquam denuo conyenerunt legati, iterum irrita facta sunt omnia, Argivis Epidaurum invadentibus. Illis autem quum auxi-lium tulerit Alcibiades, jam apparet neque auctorem fuisse eum conventus neque adfuisse, quo verisimile fit optimates, praesertim Niciam eiusque socios, ejus rei fuisse auctores.
Eo tempore igitur partium discordia in dies crescente, certamen inter Mciam et Alcibiadem, quamquam initio non ita vehemens (ut ex Tbucydidis silentio conjici potest) eo modo auctum est ut mox ad ostracismum ventum sit, incertum utrum auctore Nicia an Alcibiade, quamquam illud magis verisimile videtur.
De ipso autem ostracismo diversa traduntur et admo-dum confusa. Primum enim, quo anno factus sit si quae-rimus, magnum de hac re est inter yiros doctos discrimen. Alii alia protulerunt argumentis ex temporum ratione petitis. Uberrime inprimis disputavit de hac re Müller-Strübing (1.1. p. 407) qui anno 418 Hyperboli exostra-cismum vindicare studet; verum et eins argumenta et aliorum qui sententias protulerunt tanta incertarum con-jecturarum serie nituntur ut abstinere iis, et in antiquorum indiciis quamvis exilibus acquiescere praestet. Quod fecit V. C. Cob et, qui in Comm. de Plat. com. rell. p. 143 demonstrat probabiliter, Theompompi fragmento (apud
70
Schol, ad Vesp. 1008) cum Thuc. YIII, 73, 3 collato, ostracismum factum esse anno belli decimo quinto i. e. 01. 90.3 = 417, quum o Thucydide constet in insula Samo interfectum esse Hyperbolum anno belli vicesimo primo, quumque Theopompus loco, quem laudavi, scribat
Sk \'XTzipfiolov £% ern.quot;
Neque pro certo diiudicari potest, inter quosnam cer-tamen fuerit. Tacente enim Thucydide, Plutarchus solus nobis auctor restat Qui quum bis idem narret (Vita -Nic. c. 11, Yita Alc., c. 13.) diversos in utraque narratione fontes secutus, diversa tradidisse scriptores ostendit. Pri-mum enim in Yita Niciae certamen ortum esse tradit inter Niciam Alcibiademque, prae ceteris Hyperbolo ad ostracismum populum incitante, postea autem illos per socios reconciliatos in ipsum Hyperbolum ostracismum vertisse. In extreme capite addit alio quoque modo haec tradi apud scriptores: ,,o0x ayvoü iïk on i^o^rpaxi-
adrjvxi tov Y7rio/3o).ov, Qactccxog, ov Ntsctoi» tc po g A\\y.i-
/3 ta C?gt;J V èptcavTo? a 1 /\' ot Trlsioi/eg ovtcü y p a y o u c t v.
Aliter rem tradit in Yita Alc. Ibi enim narrat et Niciam et Phaeacem et Alcibiadem iniisse certamen, (quod per se liaud improbabile est, quum saepius in ostracisme de tribus simul, qui in exilium mitteretur, dimieatum sit).
1) Ut omittam orationem, quae inscribitur Andocidis IV in Alcibiadem, quam Taylor (Lect. Lys. G) PJiaeaci vindicare conatus, satis, opinor, refutatus est a Valclvenario (apud Sluiter Lect. Aud., p. 17). Ipsa autem oratio, quam ne Audocidis esse eredam, praetor alia inprimis me moverunt argumenta Grotii (H. o. Gr. IV, 78, u. 2; V 269, n. 2), ad ipsius Niciae partes nihil lueis affert: quo magis eam praetermittere licebit.
71
deinde autem Alcibiadem aut cum Mcia gratia conciïiata, aut (ut alii tradunt) cum Phaeace, eius auxilio e civitate Hyperbolum ejecisse.
In tali fontium discordia dum dubii liaeremus, frustra ex comicorum fragmentis lucem speramus. Quamquam enim sat multa semper convicia in Hyperbolum conjecisse eos undique ex fragmentis \') apparet, fabulae tamen illae quarum supersunt fragmenta maximam partem, quod nemo miretur, priores annos spectant quam quo in exilium actus est Hyperbolus. Omnes autem fabulas, quae Hyperbolum spectant enumerare longum est, mentionis tamen digna videtur Eupolidis fabula quae „M ar icasquot; inscribitur; ea enim ad ostracismum posset lucem afferre, quia acta jam est anno tertio post primas nubes i. e. 01. 89.4 1) at incertas conjecturas si mittimus, nihil aliud ex ea lucri capimus, qnam quod uno fragmento, laudato a Plu-tarcho, Nic. 4 docemur antea quoque Hyperbolum molestias egisse Niciae. Cetera fragmenta buius fabulae silentio praeterire quamvis invitum tamen praestat, nusquam enim conjectandi libido ita tenet et vexat lectorem, ut in comicorum fragmentis ubi inter legendum unusquisque ex paucis versibus fabulae argumentum eruere posse sibi yideatur 2).
Ad ostracismum nihil magis proficit Platonis Hyperbolus, quamquam de ipso ostracismo ex ea fabula
) Meincke, fragm. Com. I, 137. Scliol. Nub. 549.
*) Quae Bergk (rell. p. 356) ex fragmentis conjicit de partibus Niciae in hac fabula, ita in incerta conjectura versantur, ut ea perscribere nou attineat.
72
adtulitPlutarchus fragmentum. Hoc enim Hyperbolum solum spectat, cetera omnia sunt in obscuro. Quod idem valet de Platonis ivppayia., quara ad eandem rem referre conatus est Bergk (1.1. p. 261). Putat enim nomen ei fabulae imposuisse Platonem, societatem respicientem quam contra Hyperbolum inierunt Alcibiades, Kicias et Phaeax. Quod nulla alia re firmat vir doctus quam uno fragmento quo nescio qui homines comparantur cum pueris oarpa.xiySa ludentibus, quae comparatio ei videtur mire quadrare in illam societatem. Quam incerta, quam dubia baec omnia sint, unusquisque statim videbit.
Phaeacem igitur si mittimus de cuius auctoritate in republica, et in hoc ostracismo partibus quaerere non huius loci videtur, ex plerisque scriptorum sententiis jam constitui potest Niciam cum Alcibiade certasse de ostracismo , cuius exitum hie magis quam ille veritus aut ipse aut per amicos cum Nicia gratiam reconciliavit; id quod in praesens fecit finem certamini cuius rationem recte describit Plutarchus his verbis „vsmv yap ?v zal TzohpoTcoiuv Ttpoi; cipyivoTrotoi/s zal TrpsufivTépov;.quot;
Postquam autem coierunt, jam statim crevit Al-cibiadis apud cives potentia, neque levissimum superest indicium quidquam ad pacem servandam suscepisse M-ciam, immo etiam imperium cum sequenti anno suscepisse constat contra regem Perdiccam \'), quod ab Alcibiade coactum fecisse eum fere diceres. At in hac prae-tura fere prorsus in tenebris versamur. Satis breviter.
\') Time. V, 83. C. I. A, I, 180.
73
ut omnia, quae primis post pacem annis in Thracia gesta Sunt, liaec narrat ïhucydldes ,,Tra\',a7x;-Ja7ay.igt;v auTMV ursa-
Ttiv ay;tv ÈTt\'t Xa).zt(Jsa; za\'t AftyOTo).ty Ntztou toO ]NTty.gt;;joaTou (jT.oaTgt;)-yoüvTog £-!/rj^ro riv cuu.iiy.yi^j (nspjtzza;) zai y] trrpazta aa/t7Ta 3izlv3r, zxzivox) aTrapofjzo;quot;.
Haec satis raptim Thucydides, cuius indiciis si cre-dimus, mira negligentia omnia in Thracia egerunt Atlie-nienses postquam, Cleone mortuo et pace inita, Amphi-polis Atheniensium societatem constanter repudiavit. Nulla per tot annos expeditio quae invitos cogeret, nulla cura ne socii desciscerent. Thyssum, urbem sibi sociam a Dictidiensibus capi brevi post pacem summa patientia passi sunt Athenienses; Mecybernam ceperunt Olyntbii „ojooupoüvrav \'ASuvaiwvquot; (Time.), nemo impedivit, et quum tandem, praetore Nicia, pai\'ata esset expeditio, nihil ea profecit. Haec maxima neglegentia nobis tradere Thucy-didem nemo non -videbit, at quis illius neglegentiae causas poterit constituere? Quis lucem ex tanta caligine dispiciet? Non omnia, quae illis annis gesta sunt in Thracia, rettulisse Thucydidem ex inscriptionibus quidem apparet unde v. c. constat post Niciam Chaeremonem missum esse, at neque ex inscriptionibus neque aliunde majoris momenti indicia allata esse videntur.
Huic rei ut lucem afferat, multa priorum expeditionum, quas referre consulto omiserit Thucydides, quaerit indicia Müller-Strübing ex ipsa ea inscriptione quam laudavimus (est ea apud Boeckh., Att. Staatshaush., II, 29). Ex pensionibus quaestorum Mincrvae 01. 99.3 unam citat factam . . . (jtpx-r.yoi; to\'l; stt \'htóvoc toï; ft—a topoaBé-
9
74
vou;quot;, et inde statuit illo anno expeditioni praefuisse De-mosthenem contra Amphipolin, neque tunc primum esse missum eum; idque inde apparere, quod relata est pensio nee addito praetoris nomine patronymico, nee ex quonam demo ortus sit, quae addi solent quum prima praetoris euiusdam fit mentio, omitti autem quotienseunque in eadem praetura nomen eius redit, ut e. g. in eadem inscriptione pensio legitur Niciae facta, tunc primum misso:
Nfïcta N iy.Y] pxTov KuJavrt^yj Auctcrparw EuTréflov Oe^^sv.
Haec si recte disputaverit yir doctus, quamquam quid in Thracia egerint Athenienses inde nondum apparet, apparebit tamen aliquid egisse eos, missos esse strenuos praetores, non prorsus nihil res in Thracia curasse populum. Quum deinde duce Demosthene, yiro impigro, indefesso praetore nihil omnino factum esse non esset probabile, ex hac inscriptione efficeretur omnia quae ïhraciam spectant negligenter tractasse Thucydidem, vel potius consulto omisisse. Itaque etiam facile fieri potuit ut expeditionem, quam inceperat Demosthenes Euthy-demi \') auxilio, absolverit Nicias, majoraque perfecerit quam quae legimus apud Thucydidem: „xa\'t jj crpctTia fta/tc-a .
Haec fere Müller-Strübing. Quam incerta autem haec omnia sint, quis non videt? Primum enim quod omni dubio vacuum videtur viro docto: missum esse eo tempore in
*) Vide eandem inscriptionem pensio II . . , GzpaTnyoiz eg ra èizï ©pax/j? Evoriuov . . quem credit Müller-Strübing in Thra-
ciam esse missum ut pecuniam Demostlieni adferret.
75
Thraciam Demosthenem, id minime constare statim vide-mus, si diligentius inscriptionem ipsam inspexerimus, quae apud KirchhofF C. I. A. 180 ita suppleta legitur: [o-J-oi
S\'iSaim toI; irrf. tk; o tz). tt ay coy\'] ou c rot; [tsza AjjufocSivou? ...] et paulo infra toOto to ypvaiov r:api\'J0 U.VJ TO\'C t~\'. 77.; 07:\'/\'.-ray]/,jyG-jc rol: pnli . . .], ad quaG adnotat: r. !)(\'-
mostheneni hoc ipso anno missum esse Epidaurum, ut inde praosidia Attica duceret, auctor est ïhuc. V, 80quot;.
Discrepant igitur editores in ipso illo nomine quo omnis nititur Miilleri conjectura de expeditione Demos-tlienis in Thraciam. Ipsae autem litterae ex quihus Kirch-hoff supplevit onhxar/uyov;, llhangabc contra, quera Boeckh. secutus est \'móvo;, in lapide ita leguntur quot;gt;A02T0I2METAAEM. Prima igitur littera quum non integra servata sit sed parva tantum lineola supersit hoc litterae fragmentum cum a conjunxit Ehangabe ut N inde legeretur et in \'Hjóko; supplevit; KirchhofF contra o inde expleri posse ratus cum sequentibus oaoz (= uyovs) conjunxit legitque oitlnaywyo^.
An rectum viderit KirchhofF hoc loco quaerere non attinet, audacissima autem eorum yidetur conjectura qui ex tribus litteris expeditionem in Thraciam eruere se posse putarunt quae nullo alio testimonio firmetur; nec talibus argumentis adducimur ut virum doctum Müller-Strü-bing sequamur, qui grato animo haec de Demosthene, non ut verisimilia verum ut certissima accipit, ut noyum exem-plum adducere possit consulto res in Thracia gestas omi-sisse Thucydidem \'). Qui quaniquam ex inscriptionibus
1) Video virum doctum Müller-Strüting in Museo Khen. 1878, p. 78,
76
apparet non omnia eum tradidisse quae in Thraeia gesta sunt, non tarnen si urbium defectiones rettulit, narrare omi-sisset ea, quae contra socios defioientes Athenienses De-mosthene duce, viro fortissimo ac strenuo praetore, egisse sciebta. Incerta igitur et minora si mittamus, liaec Niciae expeditie revera prima fuisse videtur ad recuperandam Amphipolin facta, quae tarnen quid effocerit ita in obscure est ut inter viros doctos multi etiam existiment paratas tantum fuisse copias neque emissas, ut e. g. Grote (VII, 374) scribit de expeditione quam in animo habue-rint Athenienses („projected expeditionquot;). Cum iis tarnen facere non possum. Diserte scribit Thueydides: „é\'^uiro
T/iV t-vupayiocj zat y, arpx-zicr. pihz-a. ot-Au^ij izêtvou ajrapavTOsquot;
quod non est ut scribit Grote „Perdiccas receded from the alliance of Athensquot;, sed nihil aliud significat quam „copias abduxitquot;. Abductis regis copiis tota expeditie irrita facta, domum rcdiit Nicias et in proximum annum in Thraciam missus est Chaeremon !).
Peracto hoc anno jam ad id tempus pervenimus, quo expeditie in Sicilian!, apud multos jam diu clam jactata, Nicia duce, inita est. Valebit inprimis in hac parte vitae Nicianae quod in huius libelli initio dixi, non
partim quae proposuerat, revocasse, partim nova proposuisse. Priore igitur loco nunc non Heovog legere jubet verum Apyo? , altero autem huius inscrip-tionis loco ubi eadem liaec AOITOISMETAAEM occurruut, perseverat in supplendo Heovo?, eo argumento ductus, quod procul dubio eo anno in Thracia fuerit Demosthenes. Quod igitur primuni ex hac inscriptione eruere conatus est, id postea adducit ut ipsam inscriptionis lectioncni propositam defendat.
3) C. I. A. 180. Anni secundi pensio I.
77
fuisse mihi propositum de singulis eius vitae annis accurate agere; quod et supervacaneum putavi, et supra vires meas esse sensi. Ne igitur quae praeclare exposuit Thu-cydides inutiliter iteremus, quam brevissimis horum anno-rum res gestas ahsolvere conabimur, in iis locis tantum remoraturi, ubi vel Plutarcbus ■vel Diodorus aliquid novi attulit. Horum autem errores ibi tantum memorabimus ubi e Thucydide vel aliunde redargui poterunt.
Postquam igitur legatis auditis, quos in Siciliam mise-rant, bellum apud populum decretum est, Nicias, primum ab eo consilio oratione, quam rcddit ïliucydides, populum revocare frustra conatus, deinde cives, Alcibiades verbis magis etiam ad bellum incitatos, deterrere studuit ingenti militum numero naviumque imperando. De hac oratione, ut de multis aliis, saepe quaesiverunt viri docti, an revera Niciae verba reddat. At frustra, opinor, talia quaerunt, solet enim Thucydides, accurate depingere conatus Niciae indolem , suis verbis exprimere, quae partim fortasse dixit Mcias, partim dicere potuit. Non enim omnia de hac oratione eodem modo omnes redidisse scrip-toros ostendet nobis Diodorus (XII, S3), qui inter argu-menta quibus Nicias expcditionem dissuaserit boe quoque affert, non esse pro Atheniensium viribus, quod ne Carthago quidem efficere potuerit: ,,pj yap Juvarbv incipyu-j
.... Kap/ïitJWovc fijv \'f/ovza; [i-yivzw Yiyspoviav zac voWaxt; xjitip 2f/.£).tag Tm:o\').i[xr,y.óra; y.r, aïO-j-jr,(jSai y.aoi-r,rja.1 Tr,s vrfjov,
zoii; 3\'c \'AS/,vato\'j; tzoVj ).ït7r0ftï\'ï0u; rvi Swiy-ii xü\'J Kap/viSovioiv, ooou/.t\'/iTov jrooiffaersaf Tr,v ■/.pa.-imv twv vvia-ojv. HaCC, quam-quam unde ea attulerit Diodorus constitui non potest,
78
satis tamen ostendunt eum quern sequitur, in hac oratione non in singulis cum Thucydide congruere.
Quara nihil profecerit Nicias bellum dissuadens civi-bus, satis notum est. Postquam enim semel iterumque, ut bello oppugnaret, verba fecit, surgit ttc twv \'a^yjyatwv xat traf/stxa^éeag tov Nixtav ojx syri ttpo^cctl^ig^oit ov$k
rjictyS/jcivquot; e. q. s. ]). Hie autem quis fuerit ex alio fonte addit Plutarchus, fuit Demostratus 1), homo neque suis civibus ignotus, qui apud Plutarclmni dicitur ,,o Ttav onuayoiyü-j èttI tov Tróhfiov izapo^óvuv roiig \'ASrtvaiovg, neque comicis valde acceptus, quod apparet ex Eupolidis D em is, quam fabulam eo ipso tempore doctam esse recto vidotur statuisse Meineke (Fragm. Com. II. 455). Pauca de hac fabula liceat addere, magnae enim in ea Niciae partes fuisse yidentur.
Revocatos ab Oreo antiques Athoniensium imperatores inducit in scenam poeta, querentesque de civitate, quae a pristina virtute degenerarit, ubi pessimus quisque imperium teneat in populum, et praetores, et oratores: ad unum omnes pessimae sortis homines; quibus ducibus majore in dies celeritate mat in perniciem patria. Eos audire videtur Kicias cumque iis confabulari ut ex frag-mento IV apud Meineke apparet. Interrogat enim ille Aristidem:
) Cf. Plut. Ale. 18.
79
\'ja5 iysno\'j diy.aio; ;
cui hic respondet:
,,r, usv oiim; to [li\'/itT\'Ov r,-J, sttzizx aé xayói TTpoS\'JU\'^g tv, avail uuvi^afiSavov .
Eodera modo pergitur, veteres mores laudantur, casti-gantur novi: „Non quales nos eramus, ■vos estisquot; (ita vel Aristides vel alius quis ex antiquis ducibus) „peritis ducibus caret urbs cui praetores sunt zk fi-tpixia zivoO^vaquot;. Nee melius in comitiis; surgunt ad dicendum adolescen-tuli procaces imperiti,
,,zai ),iyouTt \'/!
Ta pstpccxia Tzpoiiziuzvcr. zolg avSpian .
At nulli inveniuntur periti oratores:
,,\'P«Twp yip suti vüv Ti;, óv y suxiv \'l.i\'/tvj quot;
et acri convicio respondet aliquis, fortasse ipse Nicias:
,,ó Boujuyri; a\'fJtTTo; i^izripioq \';.
Multa autem et alia ex hac fabula fragmenta super-sunt, quae si in tam dubia re divinari quidquam liceret, aptissime ad Niciam referrentur. At melius est manum abstinere; lioc tantum addatur, nihil acerbius nihil ini-quius judicasse videri Eupolidem de Nicia. Itaque ex
\') Cf. Schol, ad Lys. 397: AïjuÓTTpaTo; i\'/.iytzo. Kat E-J7ro).tj
h A-flttot? w; fiavtM\'Jij auTOV liyti ,,ri xéxpaya; oi^TVip Bou?uy»i; adtxoüpsvos .
80
hac quoque fabula constare videtur multum id temporis apud populum valuisse Demostratum, et recte nomen eins nostro loco addidisso Plutarchum
Undique igitur coactus ut expeditioni praeesset quam prohibere non potuerat, praetoris munus detrectare qui-dem non ausus est, sed ita suscepit ut fortasse magis profuisset patriae si numquam suscepisset. Quum enim semel decretum esset ut in Siciliam iretur, strenue fuerat res gerenda, nee tune „zaïpbs gt;jv -.■}.% ttoW.üs fisX^crsMcquot;. Ule vera collegarum sententiis rejectis, statim aggredi Syra-cusas, primo nominis Attici terrore tune maxime motas, noluit et ad Rhegium cunetando rem perdidit. Frustra interim Alcibiades Messanam in Athoniensmm societatem adducere conatus est, qui postquam Rhegium rediit eum parte classis Naxum vecti sunt Athenienses, reliquis navi-bus Rhegii relictis cum uno praetorum, aut Nicia aut Lamacho 1). Adfuisse Imic expeditioni Niciam tacente Thucydide 2) non constat, tamen et per se verisimilius est, et probabile fit ex iis quae secuta sunt. Syracusas enim non aggrediuntur Athenienses (quod, opinor, fecis-sent si Alcibiades et Lamachus expeditioni praefuis-sent) verum decern naves praemittunt ut, Leontinorum
1) Adfuisse enim Alcibiadem ex Thuc. constat.
) De hisce ex Plutarcho uiJiil constitui licet, qui ita rem narrat ut totam classem expeditioni interfuisse ex eius verbis statueres.
81
quotquot sunt in urbe ad se vocent, interimqua per por-tum urbemque omnia circumspectent. Inspectis omnibus nihil majus moliuntur, sed Catanam profecti sunt, quod inprimis ex Niciae ingenio factum esse videtuv, sed minime cum Lamachi et Alcibiadis indole convenit.
Quae autem Plutarchus bisce addit, decern illas naves unam Syracusanorum navem cepisse ferontem tabulas civium Syracusanorum, ea, quum prorsus de liac re taceat Thucydides, rejicere satius erit, et cum iis sentire qui earn rem alio tempore, post Dionis mortem factam esse existiment \'). Quod idem valet de mira ilia re, quam in capite sequenti nobis tradit Plutarchus; ubi de Siciae auctoritate apud omnes et milites et collegas disserens, narrat quondum factum esse in praetorio, ut Sophocles poeta ob aetatem primus ab eo sententiam rogatus res-ponderit: psv ■Kaïc/.ióza.TÓs üpi, tr\'j 3k ■KpzGftvTa.ioq. Quis
enim quidquam certi eruere poterit ex hac narratione quum ab omnibus tradatur numquam praetura functum esse Sophoclem nisi semel initio belli Samii 1), in qua praetura Klciam eius fuisse collegam, admodum inprobabile est Ifeque, opinor, si illo bello praetor interfuisset Xicias, praesente Pericle ipso, Sophocli visus esset b Trpeapvra-zo;, neque sententias rogassset. Haec igitur si ad Niciam pertinent quod minime constat, non tamen ad Sophoclem poetam referenda videntur, verum fortasse ad Sophoclem
10
) Uberrirae de hac praetura egit Bergk. 1.1 p. 56 sqq.
82
Sostratidae filium, quern anno Pylicae expeditionis Nicias in praetura collegam habebat.
Eeliquae huius anni res gestae nihil habent quod nos detineat. Syracusis C a tan am redennt, urbemque dole milites capiunt, incertum utrum inscientibus ducibus, an imperantibus \'). Sequitur Sakiminiae adventus. Abit Alcibiades, primus in imperio Nicias remanet, qui omnibus de Syracusis consiliis in praesentia missis, Eges-tam statim vehitur, ut ad eam urbem ab initio ab Atheniensibus missus. Hyccara capit, Hyblaque fru-stra agressus Catanam redit. Per tres igitur menses, per quos tum, appropinquante hieme, aderat, nihil egit nisi quod Hyccara cepit. Gravius erat quod Mciae inertia, effecit, ut Syracusani primo armorum Atticorum metu per quotidianam consuetudinem abjecto, magis magisque hostem contemnere proeliumque jam ipsi poscere coeperint, et lacessere conviciis Athenienses.
Tum demum exuit inertiam Nicias urbemque aggredi statuit. Copias Syracusanorum ut irent Catanam noto dolo induxit; ipse clam hostibus oram praetervectus haud procul a magno portu locum proelio idoneum occupavit, ubi postquam, fraude patefacta, redierunt Catana Syracusani, prospero eventu pugnatum est. Tamen Nicias sequenti die copias abduxit, Catanamque rediit et ad Naxum hiberna constituit. In hac re quae causa in-duxerit Niciam ut statione ad urbem, idoneo loco, occu-
\') Non enim hoc addit Thucydides (VI, 51) neque, qui ad verbum fere emu exjirimit, Diodorus (XIII, 5).
83
pata ct munita, statim infecta re abierit, nemo facile dicat. Si enim, ut scribit Thucydides (c. 71) „riv ttó^ov
xvtoSsv TtotslaSai outtw èiïó\'/.zi ^uvarbv etvat Trptv av tTcniozg te pncwkp-
\'faw ix ™v \'aShvwvquot; k. t. neque omnino rem moliri eum oportuit, neque locum occupare quem tenere postea non posset.
Verbum non addit Thucydides quo hoe aut probet aut vituperet, Syracusanis autem hac inconstantia Nicias animum auxit, quod diserte scribit infra Thucydides ubi Demosthenis adventum narrans refert, quid ille inprimis cavendum sibi duxerit: „aytzó^voj yip b Ntxta; yofispó;, w; o\'jz e-j5u; mgt;0;sxsiT0 rat? Supazoüffai;, a/A iv Karav») oi--/jiua\'Ce\'j,
vnepaoSvSi tacet Thucydides, non ita Plutarchus, qui, more suo et in lande paulo effusior, et in vituperatione, hoe loco graviter inconstantiam et ignaviam Niciae expro-brat \'), quod utrum ipse Thucydide pcrlecto de se addi-derit, an ex alio sumpserit nemo pro certo dicat.
Sequitur, quam Plutarchus et Diodorus breviter tantum tractant, moenium aedificatio, quibus Syracusas circum-dare in animo habebat Nicias; eam vero hoe loco tractare eo minus attinet, quod tali disputatione huius libelli propo-situm ulterius egrederemur, quodque diligenter de ea re et doctissime a multis dictum est1). Hoe tantum monendum videtur, haud dubie errore scriptum esse quod legimus apud Diodorum (XIII, 7) ab altera parto urbis statim Niciam occupasse h tü \'olvpm-.iM Uoliywv; primum enim
Cf. imprimis Grote VII. 83 sqq. et VIII in appendice de Syracusis p. 81,
10*
84
nihil tale apud Thucydidem legimus, deinde semper ab initio Polichne ilia in Syracusanorem potestate fuit, quod apparet ex eo quod narrat infra Thucydides, Nam post-quam Nicias Plemmyrium munire constituit, stationes Syracusanorum in Polichne collocatae, statim eum oppug-nai\'Unt. zpizov yap [lépos twv tTTirswv Toi; ZvpxxoGLOtg oea TOJC èv IllvipHvpU], hx prt xxxovpynaovzes iTri t?, èv tw \'OJiufi-
nieiu izsTx^xro. Nihil igitur affeiTe videtur Dio-
dori locus, quo ant historian! illustrare, aut de eius fon-tibus aliquid novi constituere possis, solique neglegentiae eius haec deberi videntur.
Jure eiusdem negligentiae accusabitur in iis quae de morte Lamachi tradit. Cecidit ille baud multo post, pugna facta ad ipsa moenia Atheniensium, cuius rei testes sunt Thucydides (VI, 101) et Plutarchus (c. 18). Hie ex more de fontibus suis nihil addens, paullo aliter ac Thucydides, et ornatius aliquanto hanc rem tradit, additque Lamachum a Callicrate Syracusano ad mono-machiam provocatum, vulnere accepto simulque dato, cum hoste una cecidisse. Diodorum, hanc pugnam post Gy-lippi adventum demum factam esse scribentem, multis verbis refutare non opus erit, quum undique satis con-stet solum in imperio fuisse Kiciam per aliquod tempus prius quam Gy lippus advenit, id quod disertis verbis insuper nos docet Thucydides (YI,\' 103) „oJTo; yip
(Wj [lóvos et^ö Aaniyov z v ïüt o ; t/jv ap-/v)vquot;-
Tunc autem jam crebrius quam antea de pace clam agi coeptum est inter Syracusanorum nonnullos et Niciam, Eo enim modo mortuo Lamacho sibi reconciliare urbem
85
conatus est, quam vi esse petendam, vivus hie frustra saepe monuerat. Quibus rebus detentus ita Gylippi ad-ventum neglexit ut, jam de pace palam in comitiis agente populo, ad ipsam urbem tuto ille aggressus sit, nihil impediente Nicia. Quae satis nos movent ut Thucydidi jam ante Grylippi adventum interiisse Lamachum narranti fidem liabeamus.
In proeliis quae post Lacedaemoniorum adventum facta sunt quaedam omittit Plutarchus, in ceteris a Thucydide non multum discedens. Nee tamen diligentissime eum hoc capite (19) Thucydidem secutum esse et quaedam ex Timaeo addidisse et Philisto, jam supra monui. Eodem modo addit, quid de Gylippi censuerint Syracusani, quod ex pluribus fontibus contulisse videtur, deinde, omnibus omissis quae narrat Thucydides 1. VII, c. 3 et 4, (Gy-lippuni Labdalum cepisse, Niciam veteribus moenibus relictis ad Plemmyrium transiisse) tunc demum primum cum Gylippo conseruisse Niciam tradit, additque, quod apud Thucydidem in hujus pugnae descriptione (c. 5) non legitur, in eo proelio occubuisse Gongylum Co-rinthium.
lisdcm fortasse fontibus tribui potest quod sequent! capite scribit, ubi narratur epistolam de rebus suis Athe-nas misisse Niciam (quae est apud Thuc. VII. c. 8 sqq.) et decretum esse ut auxilum mitteretur. Cui rei mire addit, quod neque apud Thucydidem legitur, neque valde verisi-mile videtur ,,ot ^\' AS^vatot zat npÓTspo-j üpiwvro iréfimiv ETÉoav (?uvotyuv 2tx2).tav, vbovtü iïe tgjv ttowtov npccTTOf/.svto\'J, itpog ev7v-yiccj toO Nextou Tocrocvrvv TroXkag fitccrptfia? s^pa^óvrwv, tots yovv
86
sansvSov fiovBsivquot;. Apud Thucydidem autem neque jam antea auxilum mittere in animo habuisse Atlienienses legi-mus, neque, quod satis ineptum -videtur, huic consilio obstitisse invidiam Mciae. Contra gratia apud populum etiamtum floruisse diceres, quem petentem ut imperio abire liceret, a praetura removere noluerint. Quin in eius laudem dicta esse putaverim, quae leguntur in noto Avium versiculo.
t » » f » , „
co GoyoiTctT sv y avvivpsc auTO y.oLL (jT/oaTïjycxwf,
UTispaxovTt^ctc cvy Ntxeav zcdg ayj^avatj.
Quod fere iisdem verbis redit in fragmento Phryniclii ex MovoTpÓTTw (quae fabula cum Avibus certamen iniit teste Argum. II ad Aves)
.... {jTT-pPé^lYjy.B ttoau TOV Ntxtay
GTpCCCYiyicCC TZAYjSst T£ \'/.X^cVOYi {ACLGtV.
Ad Siciliam ut redeamus, mox Syracusani metum deposuerunt aggrediendi navibus Athenienses. Postquam primo infelici eventu pugnarunt (Th. 22) Atheniensium in Plemmyrio castra capiunt (Th. c. 23), portus partem praecludunt et muniunt (Th. c. 25) et quum jam primo quoque tempore expectari ah Atheniensibus Demosthenem audivissent, ante eius adventum hostem iterum aggredi statuunt, postquam novis instrumentis navis ornaverant. Terra castra aggreditur Gylippus, qua pugna perterritorum Atheniensium naves classe petunt Syracusani.
Ita Thucydides. Verum ceteri fontes magna discordia laborant. Plutarchus terrestre proelium prorsus omittit, traditque Kiciam inde ab initio omnem proelii occasionem
87
voluisse evitare, et Demosthenis adventum opperiri prius-quam quidquam novi molirentur, novos vero collegas Menandrum et Euthydemum, gloriae cupidos, cuius spem adventus Demosthenis statira iis esset ademturus, ad proe-lium ineundum eum coëgisse (Mc. 20).
Uberius rem tractat et ornatius Diodorus, ita tarnen ut hie illic indicium pcrluceat, quo effici possit eius verba ex eodem fonte manasse, ex quo Plutarclii, quamvis negligentior narratio fluat. Scribit enim ille, secus ac Thucydides, primum navibus Syracusanos classem Athe-niensium petivisse, navalique pugna inita, terra castra aggressum esse Gylippum; por multos deinde dies, secundum eum, Athenienes ab hoste lacessiti sunt, tandem vei\'O -fjk; zöi-j zoinov/.i-i (Juvapsvot xaprspüv -.Wj tmv l-jpcnv.oiiwj zaraypovinriv avTavgt;j^5ig(7av toï; Tro/öftt\'ot; x. T. in
qua pugna narranda praeterit quod apud Thucydidem legi-mus, Aristonis dolo inprimis deceptos victosque esse Athe-nienses, quod haud dubie scriptor omisit ut ipsorum Syracu-sanorum gloriam augeret. Inprimis id nos movet ut Siculo fonti narrationem Uiodori hoe loco deberi putemis, accedit enim quod ornatius multo et uberius quam Thucydides, totam pugnam narrat. Cui eidem fonti recte adscribi posse videntur quae de Euthydemo et#Menandro tradit Plutarchus; hic tarnen extreme capite ad Thucydidem denuo redit.
*) Diod. XIII. 10. Menandrum et Euthydemum haec spectare non dubium videtur, quaraquam negligentius eos vocat TpLr4pói.pyovg quos, quura Niciae collegae essent creati, donee advenisset Demosthenes, rectius dixisset cr^ar/jyouf.
88
Nee tarnen eo tempore proelium detrectasse Niciam tradit Thucydides, disertis enim verbis addit, secundo die
,,0 Jê Ndita; oi\'j avT«7ra).a Ta ~rt c vau^a^tag ysvopeva xat i A ~ t ^ w V cc-jto\'jc STzi^stpriGsiv, toO; te t pir, pipy^ou (; rivayxal^ev zm-
axtvicu-j ra; vav;quot; x. t. liter vera tradiderit dijudicare difficile est, magis tarnen placet Thucydidi, quam Siculis fontibus fidem habere de iis, quae in ipsis casfris Athe-niensium facta sunt; quo facto Niciam etiam culpa purgare licebit.
Haud multo post Demosthenes advenit qui, ne in idem vitium incideret, quo peccarat Nicias qui rem ducendo, priusquam ipse quidquam molitus esset, Syracusanos omni metu liberarat, statim aggredi Epipolas in animo habuit, qua parte si clam ad Syracusas accedere posset, etiam nuncurbe facile potiri posse sibividebatur. Propositum peragere conatus est „TrstVas zbv Ncxcav , ut simpliciter addit Thucydides. Sed Plutarchus aliunde affert primum vehementer obstitisse huic consilio JSlciam, quum cunc-tari melius videretur donee Syracusani ipsa obsessione defessi, qui nunc jam et pecunia carerent et sociis, tra-derent sese, quod brevi fore jure speraret, quum ipsi, quos in urbe habebat amicos, hortarentur eum ut maneret.
Cog y.CCC VVV VTTSpTTOVOVVTMV TM TVolÉ^JLM \'ACCL ZOV TvltTTZOV jSapUVO/XSVCJV.
Haec partim diserte dixit Nicias partim ita indicavit ut irati cxclamarGiit collcgao ,,TaüT ex.stva ttxIiv fixstv [isIIyi-liccTcc x.at otarpe/Sa? xoci ccxptfioloyiag alg c/.Trwlscre ryjv ax^yjv, ovx svSvg smyjtpMv rot? no\\spLLoig *).
1) Plut. Nic. c. 21.
89
Haec unde adduxerit Plutarchus neque ipse indicavit, neque certis indiciis statui potest, nisi fortasse divinari liceat ex verbis tov riDt^irov jSapuvofisvuvquot;, Timaeo haec deberi qucm c. 19 Plutarchus dixisse affirmat Syracusanos
,,sv fivh-A AÓyoi Trot-cfjat -óv F-j/tTrirov , ustsoov fisv oLiayjioyJpSHav
aiiroO zai [iixpo\'koyiav xarayvóvra;quot; x. r. gt;. At ut in incerta re hie quoque ignorantiam fateri fortasse praestat.
Tamen, quamquam de auctore minus constat, fortasse non ficta sunt quae de contentione inter Atheniensium duces nostro loco tra dit Plutarchus. Ubi enim primum memorat Thucydides Demosthenis adventum (c. 42) accurate addit, quaenam sibi facienda duxerit ille, quaenam vitanda. Vitandum autem id ipsum videbatur, quod apud Plutarchum in Nicia reprehendunt collegae. Si vero addit Thucydides secum reputasse talia Demosthenem, haud improbabile est eura aperte eadem dixisse, praesertim quum ceteri scriptores ita rem tradant. Et ubi rectius talia dixisset Demosthenes, quam in praetorio, adversante Nicia iis consiliis, quibus solis rem publicam servari posse ipse credebat?
Infelicem huius conatus eventum, in quo describendo a Thucydide non differt Plutarchus \'), satis omnibus notum silentio praetermittere licebit, neque diutius ea quae statim secuta sunt, nos detinebunt. Pugna infeli-citer pugnata domum redire vult Demosthenem cui adver-satus Nicias multa disserit de Syracusanorum inopia, et
\') Thuc. VII, 43. Plut. Nio. 21, 5.
90
de iis quae Atheniensium in urbe amici polliciti essent \'). Quamvis igitur inprobante Demosthene, deeretum est ut manerent; quod consilium quum Nicias, novis auxi-liis re Syracusanorum firmata, mutasset, lunae defectio obstitit. De hac lunae defectione multa disputat Plutar-chus ab eo loco prorsus aliena 2), quae viros doctos move-runt ut totum caput Philochoro tribuant quum scribat nostei\' ,,zh Tr,a-:Ï0\'J ag yrjtrt lt;Igt; i \\ h / o a o (; fsiiyovciv ovx vv Ttowpóvquot;. Quod de priore parte diiudicari non potest, nihil enim in ea parte est quod huic potissimum scriptori addicas, in posterioribus vero inest quod huius auctoris leve indicium possit videri, quum dicatur eo tempore jam Stilbides notis-simus augur obiisse, de quo quum memoriae prodidisse constat Philochorum cum Ni ei a eum in Sicilian! abiisse sane potest ut haec adnotatio de eius morte ex eodem Philochoro fluxerit. Haec vero, si recte observata sunt, novo exemplo confirmant, quod supra dixi, non omnia, quae ab Thucydide discrepantia de expeditione in Siciliam apud Plutarchum leguntur Siculis scriptoribus recte tribui posse.
Restat ut ea, quae post lunae defectionem facta sunt raptim attingam, singula enim indicare quibus inter se Thucydides et scriptores Siculi discrepent longum est et ad nostrum propositum inutile, praesertim quum saepius ita confuse rem tradiderit Diodorus, qui Siculos potissimum scriptores hoc loco secutus esse videtur, ut modo
\') Cf. Thuo. Vil, 43. Flut. Nic. 22. Diod. XIII, 12.
\') C. 23.
91
ex duabua pugnis unam eum contaminasse Jiceres, modo unam in duas dividisse. Ubique tarnen apparet inprimis id sibi propositum habuisse scriptorcs Siculos, ut Syracusis quam maximam possent adderent laudem, cuius non parcos eos fuisse in ea pugna describenda, in qua Eurymedon cecidit, et Plutarclii narratio ostendit et Diodori \').
Verum, si Syracusanorum virtutom quam maxime ornaro student, non ita Gylippi. Eius nomen in illo proelio quod memoravi, quamquam adfuisse eum et juvasse ex Thucydide 1) constat, prorsus omittitur, quum contra accuratissime addatur quinam singulis Syracusanorum partibus praefuerint. Eodem modo orationes Niciae et aliorum ad milites, ante supremam pugnam navalem habitae, accurate redduntur, prorsus praetermittitur Gy-lippum haud secus suos oratione ad pugnam incitasse.
Quod ad hanc ipsam pugnam attinet, cuius descriptio-nem apud Thucydidem nemo perlegens non vehementis-sime animo commovetur, ita rhetorice eam depingit Dio-dorus, ut diiudicare non possimus, utrum Thucydidis exemplo incitatus ipse pingendi periculum facere instituerit an Timaeum aliumve sit secutus. ïimaeum vero Plutar-cho hoc loco in manibus fuisse inde fortasse colligi potest, quod scribit in litore aciem instruxisse Kiciam postquam reliquit ,,T0 afya TToaTÓTTi^ov zat Ta \'tiyjn Ta inivajrTovTa ttsoc to
a) Thuc. VII, 53.
92
Hpi\'/keiov, wlt;7Ts pvj tsSv/.Ózuv tïjv clStrrpiv/iv Svaictv tw Hpay.).£t twv zupaxofftcov bvrrat tot» tov? tï^ost? xat ctparyjyo\'j? ava/Savra; viamp;j Ttlr, pOVULBVtoV twv totflt; owv t £ tt £ t (jot ^avtstg tot? supccxo-
vi o tc ÓLTzri y y e lAolv lx t w v ispcóv p otyjto. xat vcxyjv
^ yj y.cczccp%opévoic y. si / yj g a^A dpLvv o pév o 1$ (xat yap tov H pax), ia Travrwv xparstv aauvo/xsvov xat n p o stz t %s t p ovm
ft £ v o v) av^ ^3/3 Tavquot; Haec enim do Hercule quam maxime e Timaei ingenio dicta videntur, ut etiam ex Plut. Nic. c. 1 videmus, ubi et alias ineptias describit ex Timaeo Plutarchus et hoe: ,,£TJ Jëtxb; slvat rbv Hpay.Xï\'a rots Supa-xoglots fioyjssïv (?£a tïjv Kopyivquot; x. t. Adscribere huic loco liceat quibus haec et alia eiusmodi ridet Longinus, qui (IV, 3, 4) lepide SCribit: „Sier; Sa-Jfiajeiv fxö, T-orvitavs rrftfjZE)
ttmj o-j zat tov Aiovüfftov ypirpti rbv Tvponvov, strii quot;/ap et; tov Aia zat tgv Hpaz),sa c éyévsro, o ta toüt aiiTov Atwv zat Hpa-
xXeiiïri; rr,v TupavvWa ifziXovTO.
De tristissimo Atheniensium interitu ne verbum quidem addemus. Nicias autem postquam se suosque Gylippo tra-didit, secundum Thucydidem eo invito interfectus est, quum Syracusanorum illi, qui de tradenda urbe clam egissent cum eo, in magno essent metu, ne interrogatus ipsorum culpam patefaceret, alii vero, praesertim Corin-thii, propter divitias eius timerent, ne pretio solute aufugeret, novaque iis in Graecia pericula pararet.
Contra ïimaeus, ut novo exemplo Syracusani ducis magnitudinem animi illustret, de morte Niciae agente populo Hermocratem narrat ex servis suis unum mi-
\') Time. VII 69—72. Diod. XIII, 15—17. Plut. Nic. 25.
93
sisse ad Niciam Demosthenemque qui iis nuntiaret populum capitis eos condemnasse, quo audito ipsos se interfecisse.
Haec comitia Diod3rus uberrime dcscribit, qui quam maxime potuit Sxaipoc, tres hoe loco addit orationes, primam Dioclis demagogi (in nomine discrepat Plutarclius eum Euryclem dicens) qui morte mulcandos esse Athe-niensium duces censet, deinde Xicolai, qui quamquam duo filii ei in bello ceciderant, adhortatur tamen cives ut dementia erga duces deyinciant si bi Athenienses, postremo Gy-lippi cui, secus ac Plutarclius tradit, supplicium sumendum de liostibus videtur. Neque tamen apud Diodorum neque apud Plutarchum legimus quod scribit Pausanias (I, 29, 12) Atbenis inter militum nomina, qui in Sicilia ceciderant omissum esse Niciae nomen, quibus addit „Nma; S\'è-\'i
TzxpiiBr,, ypiau S 0\'j(?Èv (?iayopa r, \'è; \'éfr, AvfioGÏjivyi\'j usy
crTTOviïce; Ttoi-hzaTHai xolc ~),r;v «\'jtoü .... Ntzt\'a uk rr,-J
Kxpioozvj èBtlo-jrfi yeviaSai, toütuv ivê/.a oiz hiypifv Nix-ta? rr, CTYiln xazxyvtaT^eig \'xly\'.j.j.J.uTo: eSeXovziis stvat zat oüz av/jo Trolépeo Tzpiiriü-j .
Quum vero contra Thucydides scribat (c. 82) Demo-sthenem deditionem fecisse ad Gylippum, sed Niciam justo proelio victum se tradidisse ut internecioni finem impo-neret ,,zat éauTM [ih yrj^aSyj- èzs\'Xsusv èzstvov zat Aaxzdaipoviovg on fioiilovrai, TO\'j; (? a^/.ou; azpa-iw-za; TrautraT^at yovsüovra; , quod idem scribit Plutarcbus (c. 17), non magni facienda videtur Pbilisti auctoritas neque nimium tribuendum Pau-saniae, ceteris de bac re tacentibus, quam tamen non omisisset Thucydides, si tale quid patrassent Athe-
94
nienses, contra virum, quem, rerum Sicularum tristissimo eventu enarrato, insigni laude ornat.
Quom ut merito laudaverit Thucydides, apposite tarnen eum dcpingit Grote iis verbis, quibus Galbatn Tacitus; „Major privato visus, dum privatus fuit, et omnium consensu capax imperii, nisi impe-rasse tquot;.
THESES.
\'Eptot yap elt;7Tto zovps jx/j ^uTrstv fxovov fióffXYipLcc\' Trig cyj? c^\'oux. spw TL^r.c z\'jyjl\'j.
Pro corruptis verbis 7 0xiy.h uh legatur roil; ifio-j;.
oiu v; êotxa; öpSa. papTvpzw a\'/Jtv oTjXot ok Tovpyov \'\'J\' aypovrcTTw; ;/^ L. ayoovrt\'crirw; £/£(;.
T{ TTOT Sp\'/OLCcTXl ftïya).ó(77r).ay^vo; (JutrxaTairavffTO;
Srr/Jjüza. y.oiy.oiatv.
Pro r?uo-zaTxir!t\'J7ros legendum est Sva/.a-mzvarcjig.
11
98
êï ttm? tfavzio \'/mizz ioi z Hyjtv zaXw?
rjzpizra Ti ftv; o \'j c a. i u. i KaTavJoaj \'//■\'.oi.\'j Bor;v.r,c avazft tovJó yóvov.
Pro r?ófatu.i legatur 36fi = .
yjJ.i\'ia.-j-iz \'ézt vjxzoc zat aOro to TtzpiopSpov, zyupovv iv. twv olxiSn zi7 ajToj;.
Non recte Badham (Mnem. nov. Ser. I, 390) collato loco TllUC. IV, 110 „ayjüófiivo? \'J\'Jxzh; ezi v.ai Kioï opSpov\' nOStl\'O loco legere jubet vuztoj a-j-rb to quot;ioi opSpov.
Legendum est: „v-jx.ra z«t\' aiTb tó izzpiopSpov.
za\'t vofttVa-s jivat tov za).wf —o\'/.-uzrj to sSs^etv y.a\'t to aiiyy-vtzSc-i xal -ot; c/.pyo\'Jii ~:ib,
Delete articulo legatur; TO z3f).ziv zal at^Ovü^ae zal TOÏ; apyovai TztiSzsSzi.
zal ai),a jroW.a i(7Ttv, a oviïsv aXk rj .3a71/ia ar,[iaivst, zal a)a,a y£ aa azpazmóv, oïov \'Ayig zal ï 1 G/.iaao^/oc, [zal lajaó/aaac .
99
VIII.
Plat. Protag. p. 313, A.
o iï\'s 775(31 Tt^siojoz TOO /;\'i17,, [tïjv \'J iiat \'J V
sart 7a ora 17 su 17 zaxwj TrpaTTstv , z. t.
Delencla sunt quae uncinis inclusi.
IX.
Ibid. p. 313, D.
Kat OTrwj 7r av^, ij sTatoï, 0 7T/;c cTratvwv a 7^\'iw.tï s^xTzazri (1. — s-ij) ijfta; witteo oi TTijo\'t tvj tov aüpscTO; rooyijv Lb sinzopog ts za\'t y.xTrn /oc].
Ultima verba expungenda sunt.
X.
Diod. XII, c. 73.
zat -oj; uÉv noü\'la: zat yuvatza; ^vopaTTO^trjaTO, a-jtou; 0= ..za\'] Toi? Ty;v ;rógt;tv opo\'jpoüvTa; ai^ua/MTO\'j; ^apwv \'jriix; Bt;
Non recte in editionibus deletur v. zat.
XI.
Plut. Cato Maior 8, 8.
aX/a yutet toüto to ?mov lÓ (Sao\'t^ï\'j?] axpy.OfiyO\'J sc~i-J.
Dclenda sunt quae uncinis inclusi.
XII.
Plut. Tib. Graccli. 10, 5.
iiri\'t c?\'iwpa tÓv \'OzTajStov èvs/ópevov tm vóft\';).
Pl\'O ève%6[isvov legatur Bi/n-xfizvov.
100
XIII.
Liv. XXVII, e. 11, extr.
Locaverunt inde reficienda, quae circa forum incendio con-sumpta erant: septem tabernas, macellum, atrium, r e g i a m. L. atrium regium.
XIV.
Ovid. Metam. V, 445.
Eursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam Solis ab occasu solis quaerebat ad ortus.
Legondum est:
Solis ad occasum solis quaerebat ab ortu.
XV.
Ovid. Met. VII, 30.
Concurretque suae segetis teilure creatis Hostibus.
Legatur: Concurretque suae segeti.
XVI.
Ovid. Trist. III, 9, 5.
Sed -vetus buic nomen positumque antiquius urbe. Rectius legas; positaque.
XVII.
Ovid. Heroid I , 105.
Sed neque Laertes, ut qui sit inutilis ar mis Pro ar mis lege: annis.
101
XVIII.
Senec. Ep. 13.
Et sic vcrtimus terga, cjuomadraodum illi, quos pulvis motus fuga pecorum exuit castris [aut quos aliqua fabula sine auctore sparsa conterruit].
Expungenda sunt quae uncinis inclusi.
XIX.
Curt. Ruf. III, 12, 16.
Animi autem aegritudo corpus urgebat.
Legendum est:
Animum autem aegritudo corporis urgebat.
XX.
Curt. IV, 14, 14.
Ultimi [quos locavit aversos] terga jam praebent.
Inducenda sunt quae inclusi.
XXI.
Xon probanda est eorum opinio, qui putant De-mosthenem anno 418 expeditionem fecisse in Tbraciam.
XXII.
Demonstrari non potest Plutarchum in Vita Niciae per plura deinceps capita secutum esse aut Ephorum, aut Philochorum. Ad illustranda igitur fragmenta historicorum eius liber de Vita Niciae parum prodest.
102 XXIII.
In Vita Niciae conscribenda Thucydides Plutarcho fuit fons primarius.
XXIV.
Non recte contendit Vollquardsen Diodorum in libris de bello Peloponnesiaco Thucydidem non adhibuisse.