-ocr page 1-

SPECIMEN ETHICO-THEOLOGICIJM

DEnbsp;\'

lOYSI A1YRAIÖ0,

ËTHIDËS CBIIiïS\'FIAWAB BOCTOÄE,

n,

ANNUENTE SUMMO NUMINE,

EX AUCTOiMXATli EECTOUIS MAGMIFICI

BERNiRDI TER HAAR,

THÏOI.. DOCT. ra PHOF. OBI).,

KEi; KON

amplissijii SENA.TUS ACADEMICI conseksu,

Et

kobiltssimae ]?ACULTAÏiS THEOLOGICAE üecbeto,

SrMMlSqUK IN
THEOLOGIA HOKOaiBDS AC PRIVILEGIIS,

iiT %mk\\m Penfl-lraji^ctina,

BITE ET EEGITIME CONSEQU i:N DIS,

PLU3LIC0 AC SOLEMNI EXAMINI SUBMITTET

ASISTEI^OBAMESSIS,

d. xxi t-l. juilt;iinbsp;mdccclix, hora ii.

amstei.odami,
apud
FllATRES KOSTER, typogr.

mdccclix.

-ocr page 2-

:

S

ft;. _ . .

-ocr page 3-

PARENTIBUS

OPTIMIS, CARÎSSÏMIS

s A c E u M.

-ocr page 4-

rquot;

■8!

f:

^nbsp;V- .

-ocr page 5-

p E A E F A T I 0.

Quaerenti mihi anjumentmn, de quo Specimen meim Academi-
cum
comcriberem, contigit forte, ut oculos comerterem in Scholam
theologicam Salmiiriensem ; hujusque deinde historiam data opera
perquirenti, haud parum arrisere mihi ét haec Schola universa,
ét praedpue, qui diu illius ornamerdmn fuit, Moyses Amy-
raldus. Quum igitur perspicerem summi hujus viri vitam et
dogmaticas opiniones praesertim nostris diehm optime exposHas
et dijudicatas esse, singularia vero ipsius in EtUcen Christianam
mérita varias ob causas aequo minus adlmc celebrata, et nota esse,,,
mox ceteris nonnullis, quae mente revolvebam, rejectis argumentis,,
hoc tractandum arripui et de Arn y raidi in Elhicen Christia-.
nam meritis agere constilui. Ita meus hic juvenilis labor cete-
rorum opera quodammodo compleat, et viri de omnibus fere
Theologiae dkcipUnis egregie meriti magis absoluta conficiatur
imago.

Et ubi nunc eo usque perveni, ut meae qualicunque huic Dis-
quisitioni finem imposuerim, eamque publico submissuriis sim
excmini, ad simmos in, Theologia capessendos honores, lubem
hac opportunitate utor, ut publice gratias agam praeceptoribns
nieis, atque iis omnibus, qui studiis \' meis suo quisque modo
favenmt.

-ocr page 6-

Sed antequam praecsptores alloquor, ad Vos me converters
juhet animus, dilectissimi V ar entes 1 Vestram cur^\'m, vestra be\'
neficia, vestrum amorem meritone extollcre et enuntiare conat)or?
Vos tale quid a me non requiritis, et ipse intimis med-ullis per-
suasum mihi Mbeo, irritum prorsus fore talem conatum ! Grati
autem animi testimonium, accipite precor, quas Me Vohis dico,
primitias studiorum meorum tJieologicorum,, quibus me vitam vi-
resque devovisse, bene scio quantopere Vobis quoqite acceptum, sit ■
Pater Coelestis mihi fratrihusque w.eis diu jam incolumes Vos ser-
vet, et hoc ardens votum nostrwn ratum faciat: ut boni Paren-
tes semper, immo in dies magis, bonos nos habeatis ßlios !

Parentibus carissimis exceptis, nemini sane plures gralias sol-
vendas Jiabeo, quam, Tibi, am.icissim£
ter Haak! Tua utilissima
institutione puer usus mm, et in Ecclesiae Christianae commu-
nionem Tu privatim et publice me recepisti ; postea hue profec-
tus et Theologiae studiis incumbent, denuo Te p-aeceptorem et
ducem habui ; Tu specimini» tnei argumentum mihi commen-
dasti et hisce diebus Promotoris munus ét luhens svscepidi,
et, plurimÂs quam,vis laboribus obrutus, mea laude dignins imple-
vi,sti. Gratias meas accipe. Vir aestumati,ssimel quam maximas
cum pro institutione tua, tum pro tot amicitiae testimoniis, quae
nunquam non mihi largitus es ! Amicitia tua etiam in posterum
me ornare pergas, bonisque tuis consüiis semper mihi adsis, enixe
rogo. Tibi autem adsit B. 0. M.; diu Tibi Ille conservet cor-
poris animique vires, omnibusque tuis propitius adsit conatibus
ad scientiarum et Ecclesiae usum et emolumentumt

Studiorum meorum curriculum mente perlmtrans, eos cmnc, in
memoriam mihi revoco, quorum praestantissimae doctrinae fructi-
bus usus sum, quum propaedeutics studiis operam navarem, et
sponte mihi succurrit nomen tvMm, doctissime
Veegbns ! tuum,
clarissime
Hüllemak ! vestrum, Viri clarissimi, qui in Ath«-
naeo Amstelodamensi Literas docetis Humaniores ! Qind Vobis
omnibus debeam non fädle me ohliturum fore credatis-\'

-ocr page 7-

Latum Theologiae campwm inceder^ quum coepiamn. Te decern
nactus sum, aestumatissime
Moll ! atque per anni spatium ét
^n schoUs tuis egregiam doctrinae tuae praedantiam, ét priva-
tum oomitatem tuam atque humanitatem saepe experiri mihi con-
tigit. Grates dignas Tibi persolvere nequeo ; äiscipvlum autem
meritorum tuorum nunquam immemorem me imeuias, solitaque
tua henevolentia etiam nunc me prosequi pergas, spero. Optima,
TiU largiatwr D. 0. M. dona et mmiera^ msque diu adhuc ÄtJie-
naei Ämstehdamensis et discipUnae theologicae insigne demis ^

Neque Tu sane praetereundus mihi es, clarissime Domela
Nibuwenhüis !
cujus scliolis théologien et exercitiis oratoriis
inter fui, et qui postea adeuntem, qua es liumanitcite, sefKper w,e
recepisti !

Triste, eiieu! fatum impedit, quominus débita, hîc officia red-
dam clarissimo
van Gilse, nuper famiUae, Ecclesiae, Theolo-
giae ademto. Summi hujus Viri landes meo digniores extollant
calami, ego quidem praeceptoris et amici, haud uno nomine bene
de me meriti, pie semper colam memoriam.

Vos denique mihi compellandi edis, clarissimi Bouman et
vinke ! quos Me Academiae Bheno-Trajectinae civis, praecep-
tores hahui, quique haud raro benevolentiam vestram mihi testati
estis. Tibi, clarissime
Bouman! post longum laborem didce
ait otium, nec tamen infructuosum ; Tibi, clarissime
Vinke !
vires sustentet, cladesque domesticas a Te taisque avertat D. 0. M.,
ut nonnidtos jam annos studiosae juventuti prosis ■

Juxta praeceptores Vobis omnibus {quorum nomina enumerare
longum est /) gratim animum refera, qui aut Specimen conscri-
benti mihi auxilio vestro adfuistis, aut universe studüs jneis ali-
quo modo favistis. Inter quos utinam jam compellare possem
Venerandum
Muntendam , qui nullo non tempore paternum
fere mihi se pfaestitit amicmi, donec paucos ante menses j\'amiliae,
amicis frequentissimis coetuique Amstelodamemi morte abripieba-
tur; cujus menti meae inhuereniem- irnaginem et memoriam nulla

a

-ocr page 8-

delebit dies ! Te auiem paucis aggredi mihi licet et fas est, doc-
tissime
Meijboom! tie vavioTuw. iuorum evga me et studia med
meritomm immemorem me esse putes; simul antem ut te rogem,
ne studiis meis prodesse meque magni facienda tua amicitia augere
unquam desinas!

Vos denique, amici .\' quos ét in urbe tnea patria, ét hic in
Almas Matris sinu optimos habui, omnes valeatlsl Suavis, cre^
dite ! semper mihi erit illius temporis recordatio, quo vestra con-
suetudine vestroque sodalitio usus sum. Quocunque nunc disperga-
mur, amicitiae vinculum antea contextum o\'gt;strictos nos teneat; ex
mea quidem mente nulla vel temporum, vel locorum distantia dele-
bit Vestrum memoriam; sic et me bono vestro animo amplectine
unquam cessetis obsecro. In quascunque orlispartes avtjam abie-
ritis, aut adhuc forte abituri sitis, Pater Coelestisper totum vitae
vestrae stadium propitius Vobis adsit, felicesque et laetos Vobis
augecft dies ! Valete !

Scrips! Traj. ad Khen.
a. d. XII m. Junii 1859.

-ocr page 9-

CONSPECTUS.

INTSODUCTIO.

Pag.

§ 1. De Schola Salauuiensi ........ 1.

§ 2. De Amyraldi vita.........10.

§3. De Amyraldi in Theologiam universe spectatara

meritis . ............21,

CAPUT PSIUS.

amyraldi opus de ethica CHBIöTIANA . . 38

SECTIO PEIOE.

TOTIUS OPERIS CONSPECTUS GENERALIS . . . 39.

SECTIO ALTEEA.

QUAENAM FUERIT AMYRALDI DE NONNULLTS JiTHICAE
CHRISTIANAE LOCIS SENTENTIA, SINGÜLATIM
EXPONITUR.

§ 1. De summo bono.............

§ 2. De actionum humanarum libertate , . . .nbsp;68.

§ 3. De lege Mosaïca ..........70„

§ 4). De scientia Christiana........74_

§ 5, De prudentia Christiana ... .....nbsp;76.

^ 6. De fide.............79^

§ 7. De spc et de. fiducia .........83.

-ocr page 10-

pag.

5nbsp;8. Be solennibus pietatis Christianae acfcibus . . . 86.
§ 9. De incitaraentis ad pietatem, praesertim ex Dei

cognition e peiitis..........93.

§ 10. De Principum ac Magistratuum auctoritate, deque

civium obedientia..........98.

6nbsp;11. De mendacio officioso.........101.

§ 12. De suicidio et de monomachia......103.

§ 13. De Christianorum officiis erga variarum religionum

asseclas.............105.

CAPUT ALTERUM.

AMYEALDI OPEBIS CÜM ALIORUM OPEKIBUS ETHICIS BREVIS
COMPABATIO, ET MEBITORUM EXPOSITIO.

I 1. Historiae Ethices Christianae ante Sacrorum Instau-
rationem brevia lineamenta.......109.

^ 2. De iis, qui Saeco. XVI et XYII ineunte de Ethica

Christiana scripserunt in Ecclesia Lutherana . .119.
§ 3. De iis, qui Saeco. XVI et XVII ineunte Ethicae

Christianae operam navarunt in Ecclesia Reformata. 135.
§ 4.
E p i c r i S i s. De A m y r a 1 d i in Ethicen Chris-
tianam mentis...........148.

-ocr page 11-

OTRODIICTIO.

§ 1.

De Schola Sakmriensu

JNemiiiem, qui Historiara dogmatam vel de limine sa-
lutaverit, fugit vel latet, priore Saeci. XVlIi. parte haud
satis laetam apud plurimas Protestantium familias fuisse
Theologiae conditionem. Cum Lutherani, tum Eeformati
ardentissimo orthodoxae, quae censehatur, tuendae ac vin-
dicandae doctrinae
flagrabant studio. Librorum nirnirum
sjmbolicorum non tantum numerus increverat sed cum
numero etiam auctoritas iu dies augebatur, Praeterea dif-
ficile dictu est, quantopere bellum tricenarium, quod mag-
nam Europae partem ferro flammisque vastaverat, turbae
in politicis, rixae in \'ecclesiasticis hic illic exortae, libero
veri nominis Theologiae studio Kocuerint 2). Semel ac-

1)nbsp;Hagenbacli, DogmengeschicMe, ed. 4ac. p. 511, 523 sqq.

2)nbsp;Cff. quae hac de re monnlt Cl. ter Haar in op. Ker
Tafereelen.
T. VI. p. 1-24.

-ocr page 12-

quisita et stabilita tueri, praecursorum vestigia premere,
eorum opera commentariis- illustrare et exornare,
systema
theologicum artissimis suis cancellis circumscribere, ejus-
que placita quam\' accuratissime clefiuire, hoe fere unicum
Theologorum erat consihum Hinc, si minus probatur,
facile saltem explicatur illius aevi erga secus sentientes
intolerantia, quae a librorum symbolicorum doctrina ne
digitum quidem discedere patiehatur, et in eorum verba
jurans, cuivis verbulum tantum enuncianti, quod hetero-
doxiam redoleret, haereseos notam inurebat 2).

Quam saeculi indolem quo melius cognitam et perspe-
ctam habeamus, eo magis miramur in Ecclesiae Reformatae
sinu totam exstitisse Scholam, cujus Professores variis in
doctrinae capitibus a libris symbolicis, stabilitaque Theo-
logia magis minusve discederent, vel discedere viderentur;
atque in Gallia, htibus rehgiosis maxime turbata, in A c a-
demia Salmuriensi floruisse viros celeberrimos non-
nullos, qui aliam melioremque iïiierint viam, et, licet varias
Theologiae partes tractarent, hac in re inter se consense-
rint omnes, quod quisque suam doctrinam aequalium do-
ctrina liberaliorem et magis Euangelicam profiteretur. Eecte
S c h w e i z e r u s Amyraldismum »
signum temporis\'\' voca-
vit 3) ; sed jure meritoque totam scholam Salmuriensem sic
vocari posse nulli affirmare dubitamus, nec sane, si respe-
ctum temporis habemus, mirari possumus, illud- signum
fuisse
a-fiu-sïoii àvxCks.y6ixsvov.

1)nbsp;Buddons, Isa^oge. I. p. 348 sqq.

2)nbsp;G. J. Planck, Gesch. der Prot. Theol. p. 45 sqq. A. Schwei-
zer,
Moses Amyraldus, in Baur u. Zeller\'s Jalirbb. 1832, p. 44 sqq.

3)nbsp;1. 1. p. 52,

-ocr page 13-

Edictuai Namietense, anno 1598 ab lieiirico IV rege
cditum. Ecclesiae Eeformatae sociis quatuor academias
concesserat 2), inter quas eminebant Montalbanensis et Salmu-
riensis, Academiae Montalbanensis Professores Daniel
^^hamier et Anton ius Garissoles, ut etiam Seda-
Qensis Petrus Molinaeus, ortliodoxiae strenui erant
propugnatores et patroni. Nec mirum! Novum eniin\'eo
tempore Ecclesiae imminebat periculum : in Neêrlandia gra-
vissimae lites exortae erant Arminianae; valde igitur metue-
bant ne in Gallia quoque se dispergeret illa Arminii doctrina,
fideliumque animos corrumperet pacemque Ecclesiae tur-
baret. Propterea, ne quid detrimenti Ecclesia caperet, in
%nodo Aleziana (1620) praelectioni et examini subjecti
sunt Canones Dordraceni, qui statim libri symbolici vim
et auctoritatem obtinuere Quod judicium a Synodo
Cbarentonensi aquot;. 1623 habita confirmatum est, omnibusque
Professoribus, Pastoribus et Studiosis, qui jurejurando se
obstringere debebant, injunctum est, ut bancce doctrinam
fideliter traderent, et oraiïibus abstinerent erroribus a Ca-
nonibus Dordracenis rejectis \'^J.

Hancce orthodoxiae laudem inter aequales non eodem modo
conciliare sibi potuerunt nec studuerunt
Academiae Sahnu-

1)nbsp;In ediotis regiis vulgo vocabanlur : les sujets de la Religion préten-
due Heformée,

2)nbsp;Montauban, Nisines, Montpellier, Saumur. Hisce accedit Acadcmia
Sedanensis, quae propriae Galliae Acadeiniis non amiumerabatur. Cf. G.
du
Felice, Histoire des Protestants en France, II, p. 182.

3)nbsp;A y mon. Actes de ions les Synodes Niitionaun: de France. II. pag.
183 sqq.

4)nbsp;Ibia pag. 298, -çqq-

-ocr page 14-

Professores. Condita erat haecce Academia a°. 1604,
a nobilissimo Philippo Duplessis-Mornaeo, qui,
postquam Henricus IV, neglectis amici consiliis, Catho-
licam fidem jam amplexus, magis magisque a Pontificiis se
regi sineret, in provinciam suam Salmuriensem recesserat.
Egregius fuifc ille scientiarum et fautor et cultor ; haud
pauca ipse scripsit : ut de republica, sic etiam de Ecclesia
haud uno nomine optime meritus est

Qui inter hujus Academiae Professores primus attentione
nostra dignus est, Joannes Camero, natione Scotus^
paucos annos tantum Salmurii cathedram theologica m occu-
pavit (1618—1633); deinde, postquam a rege Ludovico
XTII hoe munere privatus esset, et non nullos menses in
Anglia degisset, in Academia Mentalbanensi Professor creatus
est, quo autem munere itidem brevissime tantum functus
est, praematuro et horrende facto occumbens Egregia
hujus viri doctrinae et eruditienis copia e variis regionibus
muitos Academiae Salmuriensi adduxerat discipulos, qui-
buscum autem ille de gratia et de Spüitu Sancto dogma-
ticas epiniones nonnullas communicabat, quae, licet revera
orthodoxae doctrinae non repugnarent, nihilominus, quo-

1)nbsp;DeMomaeo, vid. de Felice, 1. 1. p. 253 sqq. Moreri, Tsictionn.,
Biograph. Univ.,
Herzog, Real-Encycl. i. v. Dnplessis.

2)nbsp;De illius vita vid. Bayle, Diet. Ilist. et Grit. i. v.; Aymon. 1. 1,
p. 368 et/
cot L. Cappeln. De dogmaticis ejus opinionibus : Schwei-
zer,
Protest. Ceniraldogmen, II, p. 235 sqq. et Ejus dem Tractatus de
Fajonismo
in ßaur n. Zeller\'s Jahrbb. \'1853. p. 173 sqq.; Gasz, Gesch.
der Frot. Dogmatih,
II, p. 331 sqq,

Opera Cameronis édita sunt 3^3 voll, a aiscipulo L. Cappelle ; postea
adaucta et denuo édita Geaevae cur. Fr Spanliemio, 1642. — Ao. 1632
Cappellus etiam
nbsp;Myrotlieciuiii liuangelicum, ezegetica noïinnlla

Cameronis opera contineus, quibus adjecit ille Iconer/i J. Cameronis,

-ocr page 15-

niam Amyraldisrao et Pajonismo viam quasi munivisse
viderentur, praesertim posterioribus temporibus hetero-
doxiae aeeusatae sunt. Editis scilicet thesibus nonnullis
efficacia gratiae et usu liheri arhitrii ostenderat Spiritus
effieacitatem esse motum
ethicum, qui hominis intel»
lectum illustret et emendet, et sic psychologicas ob causas
etiam vim habeat in voluntatem, quippe quae intellectus
judicium non sequi non possit, »/ure igitur Camero pu-
tabat et profiteri poterat se ab orthodoxa doctrina minime
deflexisse; nam quum haec Spir® S*^\' in intellectum et
voluntatem efficacitatem
physicam esse tantum neget, et
in hac mera negatione subsistât, ille addit eam esse
moralem, et hoe argumentis psychologicis confirmât. Id-
circo haecce doctrina per aliquod tempus non turbavit
animos, praesertim quum Camero ipsos Arminianos ^satis
strenue semper impugnaret.quot;

Longe autem majori tum eruditionis, tum etiam hete-
rodoxiae fama haec Academia innotuit, postquam anno
1633 tres illius vacantes cathedrae theologicae occupatae
essent a Ludovico Cappello, Mose Amyraldo et
Josua Placaeo, qui tribus diebus subsequentibus gra-
vissimum illud munus auspicati sunt, Cappellus enim
iUius anni^d\'. 14 Junii munus suum in se suscepit, oratione
habita vel potius thesibus defensis
de potestate et tegiirdne
Ecclesiae,
Amyraldus d. 15 ejusdem mensis et anni,
locutus
de Sacerdotio Christi, Placaeus d. 16 verba
faciens
de Justificatione hominis coram Deo

1)nbsp;De Pajoniamo vid. infra p. 9 nota 2.

2)nbsp;Hae theses initium faoiunt eollectionis, cui titulas; Syntagma thesium
tkeolofjicaruni in. Acad. Salmuriensi variis temporihus dis^iutatanm,
cujxis

-ocr page 16-

Oosua Placaeus (Josuë de la Place) aimo 1596 in
Armorica natus, primum Salmurii philosoiinam docuit,
dein ad Euangelii nunciationem vocatus est ab Ecclesia
prope Nannetas, donec totius Academiae applausu munus
Professionis theologicae Sabnurii illi mandaretur. — Varia
sunt hujus viri erga Theologiam dogmaticarn et exegeti-
cam mérita, sed innotuit praesertim opinionibus suis
de
mediata imputaiione ^timi peccati Adamitici.
Docuerat
enim aliquot thesibus
de statu hominis lapsi ante gratiam
sub ipsius praesidio defensis malum culpae hominum
non esse ipsam actualem inobedientiam Adami, quae no-
bis imputetur, sed vitium ex illa natum nobisque inhaerens.
Jam ao. 1645, quum habebatur Synodus Charentonensis
tertia, huic relatum est, circumferri librum quemdam in
quo negaretur, primum peccatum Adami nobis esse impu-
tandum. (Ealsa sane accusatio; Plaça eus enim non om-
nem imputationem, sed imputationem
im7nediatam, negii^e-
rat!) Synodus talem doctrinam damna vit, et unicuique
praescripsit, ut orthodoxam lidem defenderet^). Mox ru-
mor per totam GaUiam sparsus est et ad exteros quoque
pervenit, illo decreto damnatam esse Placaei doctrinam,
etsi Synodus revera illius nomen non designasset. Post-
quam hic diu
Silentium servasset, exspectans et sperans
fore ut coram Synodo NationaH sese defendere posset.

ed. 2a „quarta parte disputatioimm prioïe auctiorquot; prodiit Salmurii, 1664.
Similis esstat collectio disputaticamm in Aoademia Sedanensi habitaruiij,
sub titulo:
Thesaurus dispuit, theoll. in alma Sedanensi Aeademia tariis
ternporHus habitarum,
Genevae 1661, 2 Ti in 4o.

1)nbsp;Insertae simt Synt. Thes. Salm. laud, I. p. 203-211.

2)nbsp;Aymon, 1. 1. p. 680.

-ocr page 17-

tandem disputationem edidit äe imputations primÀ peecafi
Adarnitici
contra Andream Bivetum, Samuëlem
Maresium, Gatissolium Kiosque, qui acriter ilium
scriptis
imxJUgnaverant. Contra a Placaei partibus ste-
terunt haud pauci iique eximii viri, neque haec\' haereseos
suspicio impedivit, quo minus Placaeus per XXII anno-
rum spatium Academiae Salmuriensi decori ac ornamento
esse pergeret, ibique summis frueretur honoribus, donec
aquot;. 1655 in pace diem supremum obiret i).

Non minus quam Placaeus temporis intolerantiam ex-
pertus est Ludovicus Cappellus (Louis Cappel), anno
15S5 natus, brevi post patre orbatus, et afratre Jacobo, Pro-
fessore Sedanensi, educatus. Postquam primum aliquamdiu
in Ecclesia Burdigalensi Yerbi Divini Ministerio functus
esset, ao, 161S in Academia Salmuriensi vacantem lin-
guae hebraicae cathedram occupavit, quam^ uti vidimus,
viginti annis post cum cathedra theologica mutavit, in qua
usque ad mortem (1658) insigne fuit Academiae decus.—
Licet etiam ceteris Theologiae disciplinis operam navaverit
Cappellus potissimum tamen de
Critica Sacra V® T\'
meritus est. Paullo postquam Buxtorfius senior contra
doctissimum Judaeum Eliam Levitam edidisset opus

é

1)nbsp;De Placaeo vid. Ed. Saigey, Josuê de la Place, in Revue
de TUol.
XI. p. 217-226; Schroclch, Kirckengesch. seit der \'Reform.
V. p. 152, 359 sqq., et qaos ille citavit: Weismann, Introduc. in Me-
mor. Eccl. liist.
II. p 783, et Jablonski, Instit. Theol, p. 314. Cf.
etiam Praef.
ad Placaei Opera, denuo edita Franeq. 1699. 2 Tomis.

2)nbsp;Hoc nobis testantiir et variae illius disputationes dogmatieae in
Syni. Thes occurrentes, et multi Commentarii, quos scripsit in omues
V. ac. N. T. libros, in quibus saepe satis lougos quoque invenimus ex-
cursus dogmati cos.

-ocr page 18-

suum, quod: Tiherias, sive Commentarius Masorethicus tri-
plex m^GÖ^ima.
est, tractatum scripserat Cappellus, in
quo ostenderet puncta, vocales et accentus in textu Hebraico
ipso textu multo recentioris esse originis. Quem tracta-
tum manuscriptum primum misit Buxtorfio, qui vehe-
menter ilium improbavit, deinde doctissimo E r p e n i o ,
Professori Leidensi,, cui contra adeo placuit opus, ut ipse,
auctoris nomine suppresso, statim illud typis mandari et
edi curaret, sub titulo :
Arcanum punctationis revelatum
(Lugd. Bat. 1624) ; cui operi nonnullis annis post
Buxtorfius Junior opposuit tractatum suum:
de Pun-
ctorum, vocalium et accentuum antiquitate.

Sed multo magis etiam Theologorum animos turbavit
O appellus, majore suo edito opere, quod titulum gerit:
Critica Sacra, sive de variis quae in V. T. libris occur-
runt lectionihus,
quo novam criticae sacrae stravit viam,
summa cum doctrina disputans de multis lectionihus variàn-
tibus, deque verae inter has lectionis inveniendae methodo.
Nemo hoc opus, cui conficieudo XXXVI annos auctor im-
penderat, in lucem edere ausus est, donec tandem inter-
veniente ipsius filio, qui ad Pontificiorum castra transierat,
cura trium Theologorum Eomano-Catholicorum ederetur.
Longum foret litium ex dlo opere enatarum ad finem
persequi historiam : dixisse sufSciat, ab altera parte, ut
omnibus illis litibus finis, et unicuique silentium impone-
retur in
Form.ula Consensus Helvetica decretum esse

1) Haecce formula, quae jure a Schweizero «formula anti-Salmurien-
sîsquot; vocatur, confecta est ao. 1675 ab J. H. Heideggero, Professore
Tigurino, instigantibus pluribus Helvetiae Theologis et civitatibus, contra
omnes scholae Salmuriensis errores, qui etiam Genevae aliisque locis fove-
bantur. Multi autem fuere et in ipsa Helvetia et inter extero^ qui
formulae

-ocr page 19-

(canone 2°) »V^ T\' Hebraicum codicem.,, tum quoad con-
sonas, tum quoad vocalia, sive puncta ipsa sive punctorum
saltem potestatem, esse S-soTuveutitovquot;; ab altera autem parte
Cappello débitas tributas fuisse laudes, quandoquidem
illius opera pro magna parte critica et exegetica inserta
fuerint
coUeeüoni Cnticorwn Sacrorum, quae Londini (1660)
novem voluminibus prodiit; gratique etiamnunc agnoscunt
posteri, Cappellum in novum multoque nobilius sta-
dium hanccc induxisse Theologiae disciplinam i).

Brevibus verbis sic expositis Placaei et Cappelli vita
et meritis theologicis, jam progrediamur ad exponendam vi-
tam illius Theologi, qui cum his artissimo amicitiae vinculo
conjunctus fuit, qui autem doctrinae copia, operum multi-
tudine, sed etiam litium, quibus vexatus fuit, gravitate,
longe majorem sibi acqaisivit famam, Scholae Salmuriensis
sine dubio coryphaei :
mosis amysaldi

illi impugnarent, ita ut anno demnm î714 typis mandata prodierii. Vid.
de illius kistoria : Esclier,
UelvetiscUe Confession w. Âlhjem. Encycl. von
Ersch u. Qruher,
V. p. 243 sqq; Pfaff, Sokediasma TheoL de Form.
Cotu. Helv.
p. 23 sqq.; fuse praesertim de illa egit ^ S ch w ei z e r, Cen-
tmld.
n. p. 438 sqq.

1)nbsp;De Lud. Capello vid. Nicolas, Louis Oappel iu diario Revue
de Théol.^m.
p. 257; Sclirockh, 1.1. p. 77, 91; J. H. Scliol-
ten.
Leer der Eerv. Kerk, I. p. 120.

2)nbsp;Clauûiuiu Pajonem silentio hic praeterire possumus, quippe qui
post
a my ral du m vixcrlt; anno nempe 166(5 Salmurii Professer creatus
est. Vid. de illo jam laudata Schvveizeri Disputatio.:
der Fajonismus
in Theolh Jahrib. 1853; et Ed. Saigey. h Pajonisme, Revue de
Thêol.
XIV, p. 305—355.

-ocr page 20-

§ 2.

Be Ämyraldi vita.

Moses Amyraldus (Moyse Amyraut i)) anno 1596
mense Septembris Burdegullae Turenniorum (Bourgeuil en
Touraine) e nobili familia natas est. A patre muneri politico
destinatus philosophiae et jurisprudentiae ad vicesimum
usque aetatis annum Pictavii operam dedit. Tunc auctore et
suasore Boucheravio,nbsp;Ministro Salmuriensi

lectisque insuper Calvini »Tnstitutiouibusquot;, Theologiae se
dicare constituit. Postquam igitur Salmurii Cam er on is
lectiones audiisset, qui magno juvenem amore prosecutus
est, sacrorum antistitis munus in se suscepit in pago St.
Aignan, ubi 18 menses degit. Anno autem 1636 simul
cum duabus aliis ecciesiis ecclesia Salmuriensis ilium ad se
vocavit, cui vocationi obediendum esse duxit. Successit
Igitur Dallaeo Salmurio Charentonem, ubi coetus Pari-
siensis congregari solebat jjrofecto,

Quum A m y r a 1 d u s aquot;. 16 31 a Synodo Provinciah Ande-
gavensi ad Synodum Nationalem Charentonensem deleo-atus

vD

esset, haec ei mandavit, ut coram rege Ecclesiae üefor-

1)nbsp;Sic vulgo se ipse vocat; interdum alii illum vocant Amyraut, Amy-
rault, Amyrand, et ignominiose Anglus quidem Amurath.

2)nbsp;Sic vulgo praeetmte Baylio dietus est, donec Haag, Franee Pro-
testante,
i. V. Amyraut, ilium voeaverit: „Ministre de Sancerre\'\\ —
Aymon autem (1. 1. H. p. 3} inter illos qui ao. 16U ad Synodum habi-
tam in urbe Tonneins delegati erant, nominat etiam «Boncbereau, Mi-
nistre de l\'Eglise de
Saumurquot;, quare Baylii verba defendenda esse
putamus.

8) De Pélice, l.I. p. 28é.

-ocr page 21-

matae oppi-essae jura defenderet gt;) : ac illum eiigens aptis-
simum ad hoc mandatum exsequendum virum invenerat
Synodus. In aulam regiam cum venisset A myraldus, pri-
mum impetravit, ut liceret sibi erecto corpore, nec genu-
bus flexis, ut deputatis soli tum erat, verba facere; quod
postquam tandem illi concessum erat, pulcherrimam coram
rege habuit orationem eique vividis coloribus depinxit
oppressionem et privilegiorum violationem, de quibus jure suo
querebantur Eeformati, Tantopere A m y r al d u s eruditione
et eloquentia sua Cardinali Eichelievio placuit, ut hac
opportunitate insignem ejus favorem sibi conciliaverit. —
Perperam Aymon retulit Amyra^dum eo tempore
Salmurii jam fuisse Professorem ; hocce munus diu ipsi
destinatum post biennium demum auspicatus est *).

Mox ille, Placaeus et Capellus novum quendam
splendorem Academiae addebant, et undique, praesertim
autem ex Helvetia, afttuebant discipuli, qui illorum insti-
tutione fruerentur.

Non diu tamen munere illo amplissimo quiete fungi
potuit Amyraldus: vehementissimis litibus undique
circumventus ac vexatus est. Ediderat nempe anno 1634
tractatum quemdam
de Praedestinatione »in quo ipse.

1)nbsp;Aymon, 1. 1. p. 459 sqq.

2)nbsp;Haec oratio typis expressa est iu: Mercure François de l\'an 1631.
Nonnulla ejus verba citant Saigey,
Mcnse Amyrant, lievue de Theol.
V. p-. 178.

3)nbsp;1. 1. p. 452.

4)nbsp;Vid. supra p. 5.

5)nbsp;Hujus tractatus ude la Prédestinationquot;, conspeutus reperitur apud
Schweizer,
JahrU. p. 66—74, f:t Centra,lid. 1.1. p. 280—297.—
Vid. etiam Jäger,
Hist. Eccl. et Polit. I p. 522 sqq., qui dedit; » Sys-

-ocr page 22-

Cameronis discipulus, magistri doctrinam enucleavit
et amplificavit, doccFis J.)eo inesse volimtatem omnes om-
nino homines snb conditione fidei servanda, quam thesin
vix a Eemonstrantium damnata sententia differre dixeris.
Addidit vero Amyraldus hominem, propter inhaeren-
tem cormptionis labem, hanc conditionem non contemnere
non posse, quod igitur sic intelligi voluit, ut
umversalis
illa Dei voluntas facto neminem salvum reddat. Ab altera
parte statuit, Deo simul inesse voluntatem
particular em,
qua ab aeterno certo certorum hommum numero fidem
dare, adeoque his revera sempiternam felicitatem afl\'erre
constituerit. De hac Amyraldi doctrina sequenti paragrapho
plura dicenda nobis erunt. — Quo consilio hoc opusculum
confecerit, ipsum Amy raldum narrantem audiamus \'j:
«Cum, anno 1634 lectissima foemina, et primariae inter

tema breve sententiae Amyraldistieae ex Amjaaldi et Testardi libris
estractum\'\'; et And. Rivetus, qai Ofp. To. lIIo. (p. 8SÖ sqq) inseruit;
«Syiiopsin doctrinae de natura et gratia, excerptam ex Mosis Amyraldi...
tractatu de Praedestinatione, et sex condonibiis, Gallice editis, et Pauli
Testardi... Eirenico, latine evulgato.quot;

Ipsum Amyraldi tractatum ego uusquam inveni; gratias autem quas
possum masimas, dico Vo Veno Ed. Saigey, in Eisatio Y. D.M., qui
non tantum bujus operis, sed etiam aliorum librorum exemplaria vel
excerpta inspiciendi ac in meum usum convertendi, ea, qua est humanitaie,
milii copiam ffjoere nullus dubitavit.

i) Haec verba leguntur in Traef. Jpolog. Specwiims Animadversiomm
in Exercitationes de gratia universali.
Salm. 1648, p. 2, 3. — Aliam
scribendi occasionem illi tribuit Bayle, (1. 1. Nota D.) Narrat ille nempe\'
Amyraldum tunc tractatum scripsisse in gratiam cujusdam viri nobilis
Eomano-Catholici, qaocum convivio cuidam interfuerat, et qui m Protestan-
tium opinioaes pronus erat, sed doctrina de praedestinatione nimis offen-
debatur. Sed non video, quare Baylii haec narratio ipsius auctoris nostri
disertis verbis antcferenda esset.

-ocr page 23-

nostrates nobilitatis, viro ejusdem conditionis nupsisset, qui
i\'ecens e communione Eomana ad nostram se transtulerat,
coepit illa paucos post menses suspicari aliquid de viri
defectione, quam revera meditabatur. Quod quum mentem
ejus, pro ea pietate, qua praedita est, magnopere sollicitam
haberet, comperissetque, illum inter alia causari nescio
quid atrox et minime ferendum, quod in doctrina nostra
de praedestinatione esse putabat, rogavit me omni studio,
ut viro sno labanti, sibi vero in incredibili angore ver-
santi, quam citissime opem ferrem.quot; Supplicibus illis pre-
cibus morem gerens, quam citissime tractatum scripserat
Amyraldus, eumque, rogantibus collegis, typis evulga-
rat. minime putans fore, ut inde tam graves orirentur lites.
ISTil enim hoe scripto contineri putabat, quod non conve-
niret cum Ca m e ronis doctrina, cujus opera nuper jussu
synodi Castrensis edita et approbata erant. Tum »Moli-
na eus et ßivêtus improbaverant quidem doctrinam de
gratia universali aliquo modo, at eam materiam ita tractave-
rant tamen, ut controversiam illam admodum exigui ac pene
nullius momenti esse significarent.... Necdum,quot; ita pergit
Amyraldus, » pro certo constituere pofcui, cum eru-
ditissimus Testardus totum istud biennium tam pacate
transegisset, quid ipse singulariter peccaverim, cur statim
atque libellus ille apparuit, tantae procellae exortae sint, \')quot;

Longe aliter quam speraverat Amyraldus, res evenit.
Primum enim Guiiielmus Eivetus, Andreae frater,
illum opinionum non satis orthodoxarnm accusavit, quod
effecit, ut mox varii de eo spargerentur rumores, quos ut refu-

1) Praef. laud. p. 7 et 10. Testardus ille, ut infra videbimus, de
Praedestinatione, eadem fere mente ac Amyraldus ductus, scripserat.

-ocr page 24-

taret Amjraldus seie oraüones sacras disquisitionem, iu
G al vin i de praedesUnatione doctrinam edidit\'^), in quibus
Calvi ni nomine atque auctoritate doctrinam a se proposi-
tam protegere ac defendere studuit. Tune autem duo majoris
nominis ac famae oppugnatores surrexere ; alter, qui summa
doctrinae simulque orthodoxiae fama gaudebat vir, sub
cujus praesidio olim (anno 16-20) synodus nationalis cano-
nes üordracenos sanxerat, Arminianorumque errores reje-
cerat, fuit Petrus Molinaeus, Professor Sedanensis,
(«■quae res,quot; ait Amyraldus quantum vulnus existimationi
meae inflixerit, facile est existimarequot;); alter fuit Andreas
Ri
v etus, Leidensis Professor celeberrimus. Brevissimo
tempore fama de novis illis erroribus adeo vulgata erat, ut,
quum anno 1637 Synodus nationalis Alenconensis haberetur,
contra Amyraldum (nec non contra Paulum Testar-
dum, Pastorem Blesensem, itidem Cameron is discipu-
lum, qui jam ante annum 1684
^àÀàttdk Eirenicon et Synopsin
doctrinae de natura et gratia)
ad illum mitterentur incrimi-
nationes non tantum Molinaei et Riveti, sed etiam
facùltatum theologicarum in Weêrlandia et in Helvetia

]) n8ix Sermons sur la Nature, étendue, nécessité dispensative et
efficace de VEuangUequot;,
et „Echantillon de la doctrine de Calvin sur la
prédestin/Monquot;,
utrumque opns Salmü 1636.

2) longa tKeologorum Genevensium epistola legitur apud Aymon, 1. 1.
p. 604-614, Moliuaei epistola satis aoerba, ib
p. 615-619. Moliuaeus
inter alia, Synodo hoc consilium dedit: »il est très necessaire, qae
vous mettiés
en usage les remedes que vous jugerez estre les plus conve-
nables pour servir d\'avertissement et d\'exemple à la postérité, et à ceux
qui sous le voile d\'expressions nonvelles, voudront proposer et établir une
nouvelle doctrine.quot; And. Ri vêtus miserat suamnbsp;supra laudatam,

cum suae manns epi.?to]a et com approbationibas Theologorum Lcîden-

-ocr page 25-

Amyraldus et T e s t a r d n s coram synodo rein suam de-
fenderunt et professi sunt, se nihil voluisse nee veile docere,
quod repugnaret Sacrae Scripturae vel librorum symboli-
corum doctrinae. Monuit tamen illos syïiodus, ut non-
tmllis formulis verbisque, quae non bene intellecta laedere
possent, in posterum abstinerent, quod quum promisissent,
Moderator dextra data amicitiam illis testatus est, et cum
honore synodus illos dimisit »simul autem pacis con-
firmandae causa vetuit ne iterum evulgarent libros suosquot;
silentiumque de illis rebus unicuique commendavit.

Pacificum synodi decretum multis displicuit. Non tantum
Plelvetici studiosi nonnulli ab Academia Salmuriensi revoca-
bantur, sed Molinaeus sequent! jam anno novum librum
quemdam contra Amyraldum edidit cui ut respon-
deret, hic suum
Traotalimi de Providentia Dei in malo,
1688, et \'Defensionem doctrinae Joh. Calvini de absolutoprae-
desiinationis dtcreto,
1641, evulgavit. Novus praeterea
descendit oppugnator in arenam, quum a®. 1644 doctissimus
senes Predericus Spanhemius, Professor Leidensis,
suam
Disputationem de gratia universali ederet, cui Amy-
raldus duo scripta opposuit :
Defensio doctrinae d\'e gratia
partieulari, ut ab orthodoxis explicatur,
et defensio de

sinrn, Franekeranorum et Gi\'oninganorum, quae omnifi vidd. in Riveti
T. Ill p. 830-852 et 872. Cf. Aymon 1.1. p. 614, qui Frane-
keranorum (Joli. Bogermanni, Meinardi Schotani, Jot. Maeoovii) nomina
accurate (!) sic reddit;
nMessieurs Jean Bourgemanus, Menard, Ser-
taunus, et Jean Majomusquot;!

1)nbsp;Acta synodi hue speetantia vidd. apud Aymon. 1. 1. p. 571-576.

2)nbsp;Kiveti Opf. 1.1. p. 875.

3)nbsp;«Examen tractatus Amyraldini de Traedestinationequot;.

-ocr page 26-

gratia particulari, ut a Calvino explicatur \'). Quum igitur
anno 1644 et 1645 synodus Carentonensis haberetur,
coram illa denuo res acta est; nam ab utraque parte quere-
bantur de Synodi Alenconensis decretis violatis. Synodus au-
tem re inquisita Amyraldum honorifice dimisit, et denuo
omnibus silentium imposuit 2). Impetravit autem Amy-
raldus, ut contra extraneos oppugnatores se defendere
sibi liceret, cum venia synodi provincialis Andegavensis.
Nec sine caussa hoc rogaverat; anno enim 1646 Span-
hemius tria spissa edidit volumina
Bxercitationum de
gratia universali,
cui operi ut responderet, ille Specimen
scripsit Animadversionum in Exercitationes de gratia
universali,
Salm. 1648.quot;

Hisce litibus concussum A my ral di animum erexit haud
exie-uum amicitiae et fiduciae testimonium a Synodo Cha-

D

rentonensi ipsi datum s), quippe quae illi refutationem
mandaret cujusdam viri de la M ille tie re, in varies Pon-

1)nbsp;J. G. Waloh, Hid. und Theol. Mnl. in die Heligionsstreihgleeiten
ausser der Luth. Kirche.
I, p. 456. Scripta supra citata noa satis dis-
tincte iiidicarunt Seliweizer et Haag.

2)nbsp;«L\'Assemblée étant très satisfaite de l\'explication et du sens douné
à la doctrine de ces livres,.... et jugeant, qu\'il valloit beaucoup mieux
ensevelir dans un perpetuel oubli toutes les plaintes qui auoient été por-
tées par l\'une et l\'autre partie, renvoia avec honneur ledit Sr. Amyraud,
en l\'exhortant de s\'aquiter courageusement et ioifciisement de sou ofBce

de Pasteur et de Professeur en Theologie----Elle defendit formellement

aux Ministres et aux Professeurs, sous peine d\'enoonrer toutes les censu-
res de l\'Eglise, de passer les bornes, que les canons du Synode d\'Alençon
leur prescrivoient, dans leurs écrits, dans leurs preches, ou en disputant
les uns contre les autres, touchant les points exposés dans ledit Synode,
ou de publier aucun livre sur ces sujets.quot; A y mon, 1. 1. p-
663, 664.

3)nbsp;Aymon, 1. l p. 683 sqq.

-ocr page 27-

titicioriim errores proni, quos hic, licet solenuiter jam
excommunicatus erat, revocare nolebat, et contra quem
jam aquot;. 1638 (Gallico idiomate) tractatum
de openm
tnerito
et alia A m y r a 1 d u s conscripserat,

Spanhemii refutatio in Gallia denuo animos inceirde-
rat; at Princeps ïarentinus elfecit, ut anno 1650 Amy,
raldus cum Guilielmo Siveto et cum Philippo
Vincent!o. Ecclesiae Rupellensis Pastore, qui fortiter
etiam illum oppugnaverat, pacem restitueret, cujus pacis
conditiones exstant in
Acüs Tkoarsensibus gt;). Praeter hos,
praesertim in Gallia muitos sibi conciliaverat amicos et
fautores, inter quos eminent Placaeus et Cappellus,
Dallaeus, Blondellus quidp quod anno 1655 cum
ipso Petro Molinaeo amicitiae foedus inierit. Coram
synodo habita anno
1 659 in urbeLouduni (quae ut haberetur
Amyr aldus a Mazarino Cardinali impetraverat) iterum
quidem accusationes contra Amyraldum, et contra ipsum
Moderatorem Dallaeum adornatae sunt; sed uterque
absolutus est, decretumque est »nemine contradicentequot;, ut
omnes antea de gratia agitatae lites alto silentio comprime-
rentm- Eogavit
porro haecce Synodus Amyraldum, ut
cum Blondello, duobusque aliis viris, novam redigeret
disciplinas ecclesiasticae articulorum editionem,

1)nbsp;„Actes de Thouars,quot; quibus Amyraldus promisit „de se tenir tou-
• jours aus arrêts et declarations des synodes ponctuellement, de ne disputer de

vive voix, ny par escrit des na.atierea contestées entre eux, et de moyenner,
en tant qu\'en luy sera, envers ses collègues, qu\'ils garderont le même
ordre.quot; Blondel,
Actes Authentignes, p. 84-86, citatus a Saigey,

Uevïte, V, p. 181.

2)nbsp;Seriem. Amyraldi amicoram et inimicorum collcgit Pfaff, 1.1. p, 10.

8) A y mon, 1. 1- P-

-ocr page 28-

Verbo Mc jam monendum est Dallaeum, ut Amy-
raldum defenderet, scripsisse
Apologiam pro dtiabus
synodis in Gallia,
quae 1655 inscio auctore a Blon-
dello Amstelodami edita est. Uli se opposuit Mare-
sius. Professor Groninganus \') in
Fypicrisi theologica ad
quaestiones de redemilone et gratia.
Tunc Blondellus
Gallice edidit sua
Synodonm Acta AutJientica, quibus
Gautierius quidam alio opere edito sese oppo-
suit

In Helvetia quoque. ubi, uti vidimus, mox rumor de
nova Amyraldi doctrina sparsus erat, vehementissimae
hac de re lites actae sunt, quae magnopere et theologos
et totam ecclesiam conturbarunt Doctissimi Mc stetere ab
utraque parte viri : Amyraldismum inter alios defendebant
Tr on chin us et Mestrezatius, oppugnatores hic
habuit Fr. T arret in um, J. H. Heideggerum, Th.
Zwingerum, alios. Brevi autem novarum opinionum
defensoribus silentium impositum est, tandemque Formula
Consensus Helvetica, haud paucis tamen resistentibus,
solenniter eas condemnavit.

Amyraldus a nonnullis accusatus est, quod unionem
vel syncretismnm quemdam cum Pontificiis in mente lia-

1)nbsp;Quem inter alia fcisse rnm-at Weismann, 1. 1. p. 686 velle
.e cam sanguine suo evomerc, si qaidpam doctrinae de gratia umquot;ersali
haberet in suo pectorequot; -nbsp;vocem,quot; ait Weismannus, „uti.am ipsi
condonaverit divina misericordia. Nescivit enim quid loquatur quot;

2)nbsp;,.Consiaeratio.s libres et charitables sur le recueil des Actes autbex.
hques ramassés par Mr. Blondel.quot; Walch, 1.1. I,p.4o6, III,
p. 739.

Baylc,nbsp;p. 18. sq, Schweizer, CMM.

1. L p. 439 sqq.

-ocr page 29-

buerit ; at, licet niultos etiam inter hos amicos habuerit
et ipsorum Cardinalium Eichelievii et Mazarini
insi^i favore gauderet, tale propositum minime habuisse
censendus est; e contrario\'illorum error es non tantum
semper refutavit, sed secessionis ab Ecclesia Eomana justam
fuisse causam plane agnovit, majusque discrimen inter
illam et Protestantes impedire plus semel ostendit;, quo-
minus pax inter duas illas Ecclesias facile conciliari posset. \')
De conatibus ejus irenicis quoad unionem Eefoimatorum
cum Lutheranis infra plura dicemus.

Otio a litibus dogmaticis, quod procuraverant iUi Acta
Thoarsensia nonnullos annos adhuc frui potuit ilmyr aldus;
placide enim obiit Salmurii die 8 Januarii anni 1664.

Uxorem duxerat Amyraldus E Iis abetham Aubi-
neau, quae duos peperit illi liberos: filiam, quae nup-
serat Bernardo de Haumont, Juris Consulte,
obierat vero post 18 menses (quae tristis clades Amy-
raid o ansam dedit in uxoris suae solatium tractatum
quemdam conscnbendi
de statu fidelium post mortem
et filium, qui primum Parisiis, dein, levocato edicto J\\\'an-
netensi, Hagae Comitum haud infructuose Jurisprudentiae
operam navavit.

Baylius Amyraldo nostro hocce testimonium dedit:
»Euit ille unus ülustrissimorum Theologorum, qui Saec°
XVII in Galha floruere. Calamo aeque facile utebatur
ac lingua, quae haud parva sane laus est : mira enim
quaedam erat illi dicendi copia, tam Latine, quam Gallice,

1)nbsp;Yidd. ejus opera:óm llerite des Oeuvres,quot; „de Secessione ahUccle-
sia Eomanaquot;
et „Eireniconr

2)nbsp;„Sur l\'Etat des fdeles aprh la mortquot; Cf. Bay le, 1. 1.

S*

-ocr page 30-

tam in scholis theologicis, quam in orationibus sacris. De
mille rebus porro dicere poterat, quae ad ipsum illius mu-
nus non pertinebant, quod sine dubio haud minus, immo
magis fortasse quam ipsius \'doctrinae fama, ei magnam
illam, qua semper usus est, etiam alius religionis vi-
rorum nobilium aestumationem et amicitiam conciliavit.
Laudanda qucque est illius largitaa erga uniuscujusque
Religionis pauperos, quibus stipendia sua dabat per decem
Ultimos vitae annos.

Quam Bay Ii US laudat Amyraldi scribendi facultas,
ex omnibus quae supra diximus, jam satis sine dubio mani-
festa est ; nequaquam vero jam omnia auctoris nostri scripta
recensuimus gt;}. Ipse Amyraldus ait : »Ego certe, ne
quid istarum rerum, quae sunt ad salutem necessaria, a
Christianis ignoraretur, non omnino indiligentem ope-
ram dedisse mihi videor. Nam . . . praeter doctrinam
de
Sacramentis pluribus thesibus pertractatam ante aliquot
annos, et non ita pridem brevius sed dilucide in
Irenico
expiicatam, in Psalmos JDavidicos ea commentatus sum,
quae, nisi me fallit animus, multum fideles juvare possunt
in ea pietatis parte, quae in gratiarum actione consistit.

1)nbsp;Aocuratum eorum catalognm dedere Haag 1. I. et Schweizer,
iu Herzog,
Meal Encyd. i. v- Amyraut. — In Annotatione ad edi-
tionem Latinam ai 1713 opuscali Amyraldi: „Considerations sur les droits
par lesquels la nature a regie les manages, 1648quot; haec inveni : „Amy-
raldus... scripsit bene multa, Gallice et Latine, quorum catalcgum exliibet
Hendrich, in
J^andectis Brandenburgicis, pag. 158 sqq , et non ita
plenum Vfitte in
Diario Biographico ad annum 1665.quot; Duo autem
haecce opera ad manum mihi non fuere ; de illis catalogis judicium igitur
ferre nequeo.

2)nbsp;In Prooemio Tractatus de Symholo Apostolico.

-ocr page 31-

^oluutatem vero Dei duabus tabulis compreheiisam adeo
fuse prosecutus sum, iu sex
Ethieae CJiristianae volumi-
wibus ... ut vix quidquam, quod ad viri boni et pii
officium spectet, desiderari possit, quod non in ea lucu-
bratione contineatur . . .
Orationem Dominicam breviter
sa.ne at accurate tamen, ut mihi quidem videtur, hoc ipso
anno ita enucleavi, ut illius intelligentiam nunc omnibus
äpertam et expositam esse arbitrer; ac denique ßeligionis
Christianae dogmata variis
Parapkrasibus in libros N. T.
institutis, variisque scriptis polemicis, ut loquuntur, tum
ad solam
veriiatis expositionem comparatis, hactenus sie
iliustrare conatus sum, ut eorum quae cognitu necessaria
sunt, nihil quemquam latere queat, qui opera mea legerit.quot;
Praeterea in mente habuit Amyraldus universae Theolo-
giae expositionem quandam scribere quod tamen quo-
minus perficeret mors prohibuisse videtur.

§ 3.

De Amyraldi in Theologiam, universe sjpectatam m.eriiis.

Uti brevem Amyraldi vitae conspectum dedimus, sic
quoque de ejus egregiis in Theologiam universe spectatam
meritis paucis agendum esse duximus ; ac primum quidem
videamus, quid in
Theologiae dogm.aticae provincia prae-
stiterit. In his autem exponendis eo brevioribus nobis
esse Hcebit, quandoquidem systema, quod Theologo nostro
peculiare fuit, non tantum a veteribus, sed etiam a re-

a

1) \\\'id Mor. Chresf. T. VI. in Praef.

-ocr page 32-

centioribus (Öaigeyum, Schweizerum , Scholté-
niiim cogito \')) magna cum cura sit expositum ; ita ut
jam ejus doctrinae indoles, licet alii aliter de illa judica-
verint, satis facile cognosci ac dyudicari queat.

^ Doctrina illa pecuharis Amyraldi, quae agit de praedes-
Unatione et gratia,
et cui nomen Vniversatismi Hypo-
tketiei
seu GondiÜonaii datum est, hue potissimum redit
Deus hoc consiho homines creavit, ut hi eius imaginem
gereutes, et perfecta virtute et sanctitate gaudentes, ad
conditionem vere beatam pervenirent ; at simul ita homi-
nis natura comparata erat, ut peccare potuerit Homo
ita instructus tentationi diaboli succumhens (atque igitur
sua culpa) lapsus est, et ita quidem, ut non tantum ipse
sibi reiictus resurgere non valuerit, sed etiam omnem
suam progeniem in perniciem secum traxerit. Talem
autem hominis lapsum Deus ab initio jam praeviderat, quare,
misericordia ductus, decreverat, ut Klium suum in ter-
ram mitteret, qui »uti ipse ferret poenas, quas lapsi ho-

1)nbsp;Saigeyus thesin de Amyraldismo edidit, et dc illo egit in diario
laudatonbsp;T, V.); Scli w e i z eru s, priaium de illo scripsit in îaudatis
Theoll. Jahrbh., nuperi\'ime in opere Prot. Centraldd. magna adhibita
copia scriptornm cum Amyraldi ipsius, tum ipsius Jefensorum et oppugna-
torum, copiosissime et accuratissime de illo disputavit; Scboltenius
non adeo multa,, at multum de illo dixit in opere
de leer der Herv. Kerk
II, p. 568 sqq.

2)nbsp;Sequimur praesertim Amyraldi opus primarium : Brief Traitté de la
Prédestination,
quod omnibus litibus ansam dedit.

3)nbsp;„Si Dieu enst cree\' l\'homme tel qu\'il enst esté impossible qu\'il pe-
chast, il ne l\'eust pas mis en Testât de la nature, mais en une condition
surnaturelle.quot;
de la Préd. p. 43.

-ocr page 33-

mines ineruerant, sic illorum ipse salutem efficeret, modo
\'in ipsum crederentr \')

Peccati vero vis in homine tanta est, ut hic condi-
tioni illi satisfacere atque sic gratiam et salutem sibi obJa-
tam arripere nec possit nec velit. Ne igitur plane inefli-
eax et vanum maneret -sacrificium Christi,
alterum cepit
Deus consilium, »ut scilicet talem in hominem exerceret
potentiae suae efficacitatem, quae omnem illius menti et
voluntati inhaerentem corruptionem superaret et toUeret,
ita ut ille crederet, gratiamque sibi oblatam arriperet.quot;
Hoe autem Dei decretum, quod Praedestinationis decre-
tum vocatur,
non, ut prius illud, miniver sum est. Salu-
tarem illam atque efficacem vim, cujus fructus fides est,
in
nonnuüos tantum homines Deus exercet, dum alios
gratia sua
praetermitüt, atque in his severitatem suam
erga peccatum patefacit, — Electionis illius Scriptura Sa-
cra nullam aliam causam aut normam esse docet, nisi
Bei
liberam voluntatem vel heneplaeitum
Nequaquam vero
haec Dei agendi ratio injusta vel arbitrai ia est habenda ;
nam omnibus gratiam suam oblulit, sub ea conditione ut

1)nbsp;;jLe sacrifice que Jésus Christ a offert pour la propitiation des
offenses des hommes a esté
également pour tous, pourveu que la disposition

de la recevoir soit égale de mesmes----ceste volonté (de Dieu) de rendi\'e

la grace du salut universelle et coiamune à tons les hommes estans
tellement
conditioneUe, que sans l\'accomplissement de la condition elle est
entièrement
ineffioacieuse.quot; de la Fréd, p, 78, 90.

2)nbsp;«Ce n\'est pas que Dieu, qui est une essence sage au dessus de tout
ce que nous en pounons comprendre, ait fait ce chois à tastous.. . nous
ne laissons pas de croire qu\'il a procédé auec son ordinaire sapience ...
mais nous voulons dire, qu\'il n\'y a
mdle cause es hommes de ceste diver-
sité de la feueur de Dieu enuers eux.quot; ib. p. Il7.

-ocr page 34-

illam arriperent. Omnes tamen eam respaere. Jam si
Deus incredibili quadam benignitate nihilominus nonnullis
fidem largitur : »num ceteri jure de injuria queruntur?
Certe nullus est homo, qui non quoad beneficiorum dis-
tributionem liberum sese existumet !quot;

Quibus fidem Deus largiri vult, his non tantum Euan-
gelium aununtiari curat, sed simul ita in horum mente
spiritus sui efficacitate operatur, ut inde vitium expeUa-
tur. Nec tamen ita, ut tollat hominis libertatem, aut vi
illum cogat Movet mentem
nosimm. cognitione neritatis,
excellentiae et utilitatis Euangelii,
quae tantam vim (mo-
ralem) in nos exercent, ut omnes affectus et appetitus
sensuaks et carnales sibi subjiciant. Sic homines ducun-
tur ad vitam vere vitalem, sanctam et beatam ; nam ubi
gratia Dei intellectus illustratus, et voluntas immutata est,
deesse non potest sanctificatio ; datque haec doctrina veram
felicitatem, et in omnibus rebus pacem et solatium

Non miramiu\', quo tempore haec primum promulgaren-
tur, ubi nempe omnes vires intendebantur ad defenden-
dum Calvinismum et Systema Dordracenum, fuisse non-
nuUos in Ecclesia Eeformata, qui magnopere timerent.

1)nbsp;„La croyance est une persuasion ; et on ne persuade personne par îa
force... Et i\'amo\'jr est un uiouuenient de la volonté... Or ne se peut-
il
concevoir que la volonté veuille contre son vouloir.quot; ib. p. 156, 157.
Cff. loci e tractatu
del\'ib.Arh. citati apud Scholten, 1. 1. p. 451, 453,
quibus inulti alii ex eodem tractatu addi possent-. Prodiit îiic ao. 1647,
minime vero ao. 1667, ut errore typograpbi in operis titulo legimus, et ut
scripsere Gasz, 1. 1.
p. 343^ et Scliolten, o. L T. I, p. 67.

2)nbsp;Ad hanc doctrinam recte intelligendam omnino conferri meretur
Piacaei
Disput, de 0,-dine Decretormn Dei, in illius 0pp., T. I,
p. 499 sqq.

-ocr page 35-

as

tie ad Arminiaidsmuin duceret haec docteioa, quippe quae
UnivcTsalitatem gratiae docare videretur. Non tniramur
syno-
dum Alenconensem imprimis Amyraldum rogasse, quid
significaret illud:
fGJiris tum morfuum esse mcjvsiiieir
pro omnihusquot;
Hoc autem Amyraldus et Testardus
ita explicuere :
jj Chi-is tu s mortuus est pro omnibus
\'Sufficienter,\'çio electis vero tantum efficaciter. Christus
voluit, ut crucis suae sacrificium abundantissime sufficeret
ad totius mundi peccata expianda. Efiicacitatis vero et fructus
illius mortis electi tantum participes
JBunt.quot; Hac explicatione
contenta rogavit tamen synodus, ut hacce formula dicendi
uti nolleut, quae aliis lapis offensionis esse posset; idem
de aliis formulis quibusdam rogavit ; de ipsius autem syste-
matis et doctrinae orthodoxia non dubitavit, Amyral-
dum que igitur et Testardum, ut supra jam vidimus,
honorifice dimisit

Nec minus hujus doctrinae orthodoxiam et concordiam
cum Calvini et Synodi Dordracenae efiàtis Amyraldus
ejusque amici semper strenue tuiti sunt, ac, si rem ad
vivum resecas, vere et recte Amyraldum illam tueri
potuisse multi postea perspexerunt Cum his faoiunt inter

1)nbsp;„Egalement pour tous.quot; Vid. supra p. 23, nota 1.

2)nbsp;Aymon, 1. 1. p. 572.

3)nbsp;Eodem sensu Pastores Parisienses ao, 1647 ad Tigurinos scripserej
„Nemo inter nos reperitur, qui non Synodi Dordracenae caiioiiibus per
omnia assentiat, nec si qais ab iis dissentire comperiretur, ab ecclesiis
nostris, quae iis tanta animorum cousensione in synodis nationalibus Ale-
ziana et Careutonensi subsciipserunt, ullo modo ferretur.quot; Vid. locus apud
Schweizerum,
Jahrh. p. 83.

4)nbsp;Sic, ut paucorum effata citemus, Bay le dicit: „Jamais reinede ne
fut aussi palliatif que celny-\'la... Si vous n\'allez pas plus loin, autant

4

-ocr page 36-

recentiores Saigeyus, Scholteiiius, et etiam S c h w e i-
zerus, qui autem suam de Amyraldismi orthodoxia
opinionem revera Cl® Scholtenio debet\'). Antea enim
dubitaverat, an Amyraldus a Calvin o multum dif-
ferret ; nunc autem nostratis argumentis convictus plane
eandem atque ille sententiam iniit 2).

Et revera Universalismus ille Hypotheticus quid aliud

vaut-il ne bouger da votre place: tenez-vons eu repos dans le Particiüa-
rismequot;; Pfaff (1. 1. p. 43): „Universalismus Hypoth. nihil aliud quam
Particularismus est, et absolutum decretum de firle danda bis, deneganda
illis involvit;quot; Weismann (o. 1. Tl. p. 684): „In particularismuni
ceterorum relabuntur (Amyraldistae), et idem fere statuunt;quot; Scliröckh.
(1. 1. p. 353): „Viele haben in dieser Lehre nichts anders als Calvin\'s
Lehrbegriff, nur geschmückter als jemals, erblickt; und es scheint in der
That, dasz dieses der richtigste Begriff davon sey;quot; Walch (o. 1. I.
p. 457; cf. III, p. 742 sqq.): „diese Meynnng der Amyraldisten lauflFt
auf eins mit der Lehre der Particularisten und der ächten Eeformirten
hinaus .. Denn was soll das für eine allgemeine Gnade Gottes seyn,
wenn er zwar alle seUg haben, aber nicht allen die Mittel dazu, oder den
Glauben geh en will ? Folglich ist zwischen beiden nur ein scheinbarer
Unterschied.\'quot;

1)nbsp;Candide hoc fatetnr Schweizerus, nhi scribit {J\'alirbh. p. 193):
„Schölten hat nachgesehen, und richtig geurtheilt, dass ich die Eefor-
mirte Dognatik noch prädestinatianischer hätte darstellen sollen, als ge-
schehen ist. Möchten viele so edle Berichtiger auftreten, wie der selige
Sohneckenburger und Schölten!quot;nbsp;\'

2)nbsp;Longe a veritate abest Ebrard, qiü {Dogmatih I, p. 86) Amyral-
dismum vocat: „eine directe
Opposition gegen die absolute Prädestina-
tionslehrequot;; et postea in diario
Reform. Eirchenzeitung, (1853, No. 37—
30, 32-34), Amyraldismum, quem aceuratiori illic esamini submittit,
„Praedestinatianismo venas et nervös inoidissequot; dicit, et addit: „und wenn
Amyraut gleichwohl um den Lehrsatz von einem decr. speciale einer
gratia spec, irresist. noch zu retten, ihn an sein System zu
fliehen suchte,
so ist
dies lediglich eine ZufdlUcjlceil, die nur davon zeugt, dasz auch

-ocr page 37-

est quam \'Particularismus ? Christum pro omnibus
sufficienter mortuum esse docet :
omnes salutem ac-
quirere possunt,
modo eredant; in ea autem conditione
omnes homines versantur, ut
nemo eorum huic condition!
satisfacere possit. Cui bonum, quaeso,
idi conditione?
istud decretum,
yqm actu nemo salvaiurquot;, nonne me-
rum somnium, omni vi destitutum, est habendum? Nonne
summo jure Schweizer us XJniversalismum Hypotheticum
dénotât tanquam
ygt;conatum prorsus idealis uitiversalismÂ
cum reali particiilarismo conjungendi ?quot;

Fuerunt tamen, qui, licet agnoscerent Amyraldi do-
ctrinam bene intellectam convenire cum Calvinisme,
nihilominus Amyraldum
conciliationem qualemcunque
efficere
voluisse putarent, et Syncretismum creare inter
Calvinianos et Ar mi nia nos necnon Luthe-
ranos Hanc autem suspicionem longissime semper

der... charalcterfesteste Mann... dem Geist und dem Willen seiner Zeit
und Umgebung und der MacM der Umstände sich nie
völlig zu entziehen
vermag.quot; Qua in disputatione Ebrardus Amyraldi verbis „gratiam
universalem esse pro omnibus sijfficientemquot; nimium tribuit, nec satis atten-
dit, bominem gratiae illius arripiendae
prorsus poteniialiter tantum habere
libertatem, nec
acin ullum hominem illam arripere posse, quia actu nemo
talis est, qui illud omni animo
veM.

1)nbsp;De la Frêd. p. 93.

2)nbsp;Jahrbb. p. 50.

3)nbsp;Sic Schröckhius verbis modo allatis addit: „Amyraut suchte
offenbar
jenen Lehrbegriff der den Lutheranern und Arminianern so auquot;
stössig war, durch einen
Hingang, der sich ihnen näherte, zu empfehlen;...
allein dadurch eingeladen ia das Hauptgebäude zu treten, fanden sie den
völligen Calvin wieder,quot; Sic Jäger (1. 1. p. 522, cf. p. 530) scribit:
„Seopus ejus erat viam hac ratione
quaerere, quomodo concordia inter sic
dictos Lutheranos et Calvinianos, quin et Arminianos iniri possit... Pul-

4*

-ocr page 38-

a se rejicere et amovere studuit Amjraldus. \') Noa
tantum in scriptis suis oecasione data Arminianoram opi-
niones reiutavit sed peculiarem etiam tractatum contra
eos edidit et\'in
Praef. ad Tractatum de libero arbiirio
ait: »eo libentius et facilius (ad hoc opusculum scriben-
dum) animum induximus, quod nonnulli aliquid de no-
bis suspicati sunt, quasi occultum quendam Syncretismum
cum Arminianis, Jesuitis et aliis Se m i - Pelagia-
nis hac in parte foveremus . . . Satisfactum autem iri
certe quidem iis non dubito, postquam perspexerint. . .
neminem unquam, qui Theologiam tractaverit haud omni-
no infeliciter, ab erroribus Pelagianorum et Semi-
Pel a g i a n o r u m longius recessisse!quot; Quae cum ita sint.

Teres tantum ejus hypotheses in oculos sparsi, ut Calvinianismns tegatnr
et via ad Syncreiimnim sternatur.quot; Sic aliquatenus etiam Saigey, qùi^
licet prorsus agnoscat, hooce systema „tout bien considéré,quot; nihil aliud
esse quam Particularismum, addit tamen : „il
devait tenir le milieu entre
rUniversalismc absolu des Arminiens et le Particularisme absolu da decret
de Dordrecht.quot; Prae omnibus hoc nuper contendit Haag, qui scribit :
„Amyraut avait
adopté te système de conciliation entre l\'Arminianisme
et le Gomarisme, imaginé par son Maître. Peut-être espérait-il de mettre
un terme à la querelle des deux partis ©a se portant comme Médiateur.quot;
Gaudeat sane ille, Amyraldum hodiè non esse in vivis ; hand minus
quam Kivetum et Spanhemium, etiam illum oppugnasset!

1)nbsp;Recte hoc ostendit Gasz (1. 1. p. 334 sqq.) qui tamen non satis
animadvertisse mihi videtur. Am y raidi Universalismum mere
idealem
esse, ubi scribit: -,,Wenà sich seine dogmatische Dialectik wie zwischen
zwei Polen hin und her bewegt, kann sie nicht füglich zur Ruhe kommen.\'\'

2)nbsp;Cff. quae Schol ten, 1. 1. p. 571 citavit Amy raidi effata, ex
linjus opere:
defense de la doctrine de Calvin; nec Bón Amy raidi
opus
Irenicon, in quo, ut infra videbimus, multis verbis osteudit Kefor-
matos cum Arminianis nullam societatem inire posse.

8) Declaratio fidei contra errores Arminianorum. Salm 1646.

-ocr page 39-

si Amyraldus fuerit Cr ypt o-Arm i nian us, aut
Syncretismum quendam in mente habuerit, non tantum
haereseos, sed longe pejoris alicujus rei, falsissimae nempe
hypocriseos illum accusan dum esse putaremus ! — Certe,
credimus non satis attendisse viros doctos, quanam occa-
sione tractatum suum
de Traedestinatione scripserit Amy-
raldus mi Tl i
mp, erat res, denbsp;convertendo,
sed cum
Fontißcio quodam agendum illi erat ; ne hunc
praedestinationis dogma Eeformatorum nimis deterreret„
absolutum illud praedestinationis decretum, ut ait Schöl-
te nius, »velo universalismi idealis texit.quot;

Sed diutius quam nobis propositum erat de üniversa-
lismo Hypothelico jam locati sumus : haec igitur suflici-
aut! — Quod ad cetera theologiae dogmaticae capita at-
tinet, illa omnia fere fuse et perspicae variis scriptis tra-
ctavit; ex his nonnulla infra in nostra disputatione tan-
gentur, cetera non ejusmodi sunt, ut hîc singularem
quandam mentionem requirant. Jam memoratis ejus scrip-
tis d-Ogmaticis addantur
Exeraitationes in Oraiionem Do-
minicam
(1662), et in Symbolum Äpsstdiciim (1663) et,
praeter alia multa, septem
dissertationes de Mysterio Tri-
nitatis,
quarum quartam descripsit Wagenseilius quae

1)nbsp;Vid. supra p. 12-

2)nbsp;Kecte hoc animadvertit SchWeizerns {Jahrib. p, 75, etCentraldd.
p 299) qui verba Amyraldi nonnulla hue spectantia eitavit es hujus
Praef, ad iibrum
\'Echantillon de la doctrine de Calvinquot;

3)nbsp;Tela ignea Satanae, p. 140—178. Hocoe dedit Wagenseilius
de illa dissertatione testimonium: „Est pulcherrima dissertatio, quam Vir
florentissimus ingénie et doctrina, scite et venuste eomposuit, cujus ia

-ocr page 40-

continet explicationem mnltornm Y. F. locormn, in qui-
bus dogmatis de Trinitate vestigia secundum Amyral-
dum deprehenduntur. Praeterea illius de variis rebus
dogmaticis opiniones optime cognosci possunt ex
Synt. Thes.
Salm. 1).

De Exegesi quoque bene meritus est Amyraldus
noster ; dedit enim fere omnium
W T\' librorum Para-
phrases,
quas tamen sine nomine auctoris edidit, ne Pon-
tificii ab earum lectione absterrerentur ; hisce Paraphrasibus
multi quoque dogmatici excursus insunt; ab Apocalypseos
explicatione, aeque ac Cal vin us, prudenter abstinuit.
Memoratu praeterea digna est Amyraldi
Parapkrasis
in Psalmos V,
in cujus operis Praefatione multis loquitur
»de variis eifectis Sancti Spiritus in mentibus humanis,
quo mehus intelligatur sequentis Paraphrasis Argumento-
rum et Annotationum ratio.quot; Haec ratio talis est, ut os-
tendat auctor in V. P. fere totum jam latere N. P. Juxta
grammaticam interpretationem satis accuratam et bonam,
typica methodo quam maxime adhibita, iiigeniosius quam
verius, in Psalmis fere totam Christi vitam et do-
ctrinam Euangehcam invenit, de qua interpretandi methodo,

nostris oris nulla est copia. Sunt egregia profecto, habentque nervos et
artus sapientiae, ita ut pretium iis, mi Lector, nos poaere et illa dili-
genter discere ac meditari conveniat. Judaeis deinde incnlcanda.

1)nbsp;Praesertim ex hujus operis altera editione auni 1662, ctu quarta
pars adjecta est unius Amyraldi disputationes continens. Hanc editio-
nem in usum mihi dedit Cl. Promotor meus ; prior illa et brevior repe-
ritur in Biblioth. Teleiobaptistaruni, quae Amstelodami est.

2)nbsp;Ed. la Salm 1662; ed. 2a, cnjus exemplar in nostra Bibliotheca
Academica reperitur, Traj, 1769, our. J. Cremero.

-ocr page 41-

illius tempore valde usitata, infra plura dicenda nobis
erunt. Inter alia (nam multa effata hic afferre diutius
nos detineiet) haec dicit : » Ubicunque in scriptis Prophe-
ticis reperitur aliquid quod vel ob raritatem notabile est, vel
ob peregrinitatem propemodum singulare, vel admirabile ob
inusitatam excellentiam, vel extra ordinem altum atque
sublime, vel inexspectatum et praeter consuetum loquendi
ac sentiendi morem, vel aliquo alio modo idoneum quod
animos hominum commoveat et rapiat in admirationem,
illud pro certo statuendum est ab aliqua parte spectàre
in tempus futurum, et aliquid, quod ad Euangelium per-
tineat, innuere aut indicare.quot;

In Epistola satis longa dedicatoria hancce Paraphrasin
obtulit C a r 010 IT, Magnae Britanniae regi, qua de re
pauca nobis dicenda sunt. — Jam diu Beformati in Gal-
lia, ut etiam Presbyteriani in Britannia accusabantur,
quod Principum auctoritatem non satis agnoscerent. Contra
hanc accusationem jam anno 1650 se suosque quam maxime
defenderat Amyraldus, edito libro
de principatu Be-
gum
2), in quo multis argumentis tum e jure gentium,
tum e Sacra Scriptura desumtis, regum supremam aucto-
ritatem vindicat, civibusque
obedientiam. passivam prae-
scribit, non tantum ubi rex aeque et juste gubernat, sed
etiam ubi cives vexat atque opprimit Porro ostendit

k

1)nbsp;Praef. laud. p. 93,

2)nbsp;„D« la Souveraineté des Rois, 1650.quot; — Hic tractatus, beuevo-
leatia
Docti. j. w. Holtrop, ex Bibliotbeca Regia Hagana iu usum
mihi datus est.

3)nbsp;„Lorsqu\'ua Royaume a un Priuce, qui maltraitte ses sujets, le
peuple doit recourir à Dieu par ses prières et par ses larmes ; et quelque

-ocr page 42-

Eeformatos semper ita sensisse \'), affirmatqae nunquam
illos seditioni ansam daturos esse a). — Enndem scopum
sibi proposuit Amyraldus, ubi Epistolam, de qua
diximus, ad Carol um II scripsit, ut nempe denuo
palam profiteretur, quid de regum auctoritate sentiret,
»Et viva voce,quot; inquit, »semper eorum opinionibus et
sermonibus obstiti, qui Monarchas in ordinem redigere
voluerunt, et ubicunque res id et occasio tulit, jus eorum
legum bumanarum coërcitionem supereminens, partim
rationis, partim sCripturae testimoniis, adversus factiosorum
hominum calumnias et obtrectationes, scriptis perpetuo
adserui et vindicaviquot; s). — In eodem tractatu de
Ecclesiae
Anglicanae
Regimine et Liturgiis locutus, Presbyteriano-
rum causam defendit Amyraldus. et sic regem obte-
statur : » si qui sunt inter Anglos vel alteri regimini, quod
pastores facit aequales, vel alteri liturgiae, quae aliquanto
simplieior est, ex teneritate aliqua conscientiae addictiores,
quam ut tibi in hisce rebus omnino obsecundare queant. . .
eos humaniter et clementer habere pergas. ., Nam si

intolerable que soit son regne, si le peuple entreprend de l\'arracher de
son trône, il tombe dans le crime de
rebellion, d\'autan« qu\'il a deu
attendre, que le Souverain des Itoys y powrveust.quot; 1.1. p, 155.

1)nbsp;Eogabit fortasse aliquis annon. Amyraldus plane hic pugnet cum
historia. Sed bene attendendum est, Amyraldum hic tantum con-
tendere, Protestantes nunquam primos lites et seditiones incepisse aut
instigasse. Ceterum cum hisce conferantur, quae infra dicemus, P. I.
S. IL § 10.

2)nbsp;„Leur unique soin sera de prier Dieu, que comme il a mis dans la
Souveraineté de nos Roys un portraict de sa majesté, il mette pareille-
ment en leur conduite une image de sa justice et de sa bouté.quot; 1. 1. p. 182.

3)nbsp;Epist. Bedic. p. 27

-ocr page 43-

concédas illis, ut, donee aliter sentiant, suo illis judicio
suaque opinione libere frui liceat, quid aliud quam Deum
iraitaberis?quot; — Quam hic et in opere mox laudato
exposuit Amyraldus de sacrosancta et inviolabili re-
gum ac principum auctoritate sententia prorsus respon-
clet iis, quae in suis
de Ethica Ghristiana libris de eodem
argumento docuit, quod satis superque valet ad adversaries,
qui Amyraldum uti et alios Eeformatos seditionibus
favisse clament, refutandos ac contumeliae convincendos.

Orationes sacras quoque nobis reliquit Amyraldus,
quarum praecipuas enumerant Raag et Schweizer.
Praeter illum in Gallia tunc temporis complures concio-
natores sacri florebant, uti Ca m er o, Molinaeus, Dal-
la eus, Drelincurtius, alii, inter quos autem Amy-
raldus haud infimum occupât locum. Alia vero quae-
stio est, utrum hae orationes auribus nostris tantopere
placèrent, quantopere illas auditoribus, pro quorum con-
cione habebantur, placuisse constat, Nec sane est quod
miremur, si ad temporum illorum rationem atque indolem
attendimus, in Amyraldi quoque orationibus dogmatum
explicationem 2) ^c typologicam, quae dicitur, explicationem
prinoipem sibi vindicasse locum, multaque de physica, de
astronomia, de historia naturali iis inesse, quae hodie ab
orationis sacrae argumento quam longissime abhorrere di-
xeris. Una, cujus inspiciendae copia mihi fuit, Amy-
raldi oratio sacra % haec satis ostendit. Agit illa de

1) Ib. p. 88.

3) Sic Amyraldus, e. g. in ses sermonibus jam laudatis de natura
\'Euangelii
longissima „incomparalailis Cahiniquot; oitat et explicat cffata,
3)
Sermon sur la naissance du Christ, prononcé a Saumur le jour de

-ocr page 44-

verbis, quae leguntur Luc. II: 12: )yEê hoe vohis svjmm-
Invsnietis inf anient pannis involiitum, et posiium in prae-
sepioquot;.
Praemissis observationibus nonnullis de usu et
abusu festorum dierum maximam partem hujus sermonis
occupât exegesis (nam tota oratio 68 continetur pagg.,
et usque ad pag. 50 explicatur textus) ; huic autem per-
multa alia immixta sunt, e.^ g. variae significationes verbi
■nsigmmi\', descriptio iufantium corporis et animi, expli-
catio cur infantes pannis involvantur, aliaque similia, ex
quibus auditoribus appareat, quanta fuerit Servatoris nostri
humiliatio. Exposita exegesi veniam sibi petit orator, ut
plura sermoni suo addat, atque-igitur pergens, condi-
tionem Christi, quae in textu describitur, refert ad varias
Ecclesiae conditiones sub Oeconomiis Naturae, Legis et
Gratiae ; tandemque pastores adhortatur, ne fideles pro

Noël, 1662 ; ed. 1663. Ex BiW. Reg. Hag. Mcce sermo in usnm mihi
datus est. Nec Haag, nec Schweizer ilium cognovisse videntur.

1)nbsp;Hoe loco ita auditores alloquitur: „Voulés-vous bien, mes Freres,
que ie vous die encore quelque chose svir cette matiere? Car le temps
destiné à cette action est écoulé. Mais ie voy à la disposition de vos
visages, et à l\'attention anec laquelle vous m\'écoutés, que vous le voulés
bien. Aussi cette action estant extraordinaire, on y peut bien donner un
peu plus de temps que nous n\'auons acconstumé; et puis la
constitution
de l\'air
n\'est nullement insupportable.quot; 1. I. p. 50.

2)nbsp;Sub Oeconomia nempe Naturae, Ecclesia erat „une manifeste repre-
sentation de l\'Bstat auquel nous auons dit qn\'estoit l\'ame du Seigueur
dans le temps qui suiuit immédiatement cebiy, auquel il nasquit.quot; — Sub
Lege vere fuit „comme emmaillotte\'e... Tout ce grand nombre d\'institu-
tions et d\'ordonaances, ont esté... les bandages dont elle a esté enuelop-
pée, à peu près pour les mesmes raisons, pour lesquelles on emmaillotte
les enfans,\'\' - Tandem snb Oeconomia
Euangelii Deus Ecclesiam suam
liberavit ab imperfectione infantiae et a legis vinculis. „Qu\'est-ce donc

-ocr page 45-

ßiübryonibus liabeant, sed pro filiis adultis; ducantque illos
»ad praesepe Bethlehemiticum, ad crucem Golgotbae, ad-
caelum gloriae, ut illic Servatorem suum inveniant!quot; — ■
Ejusmodi oratio sacra ab liodierua conciouandi methodo
iam procul recedit, ut vix vel ne vix quidem nobis pla-
nere possit. Vel sie tamen Amyraldi eloquentia nequa-
quam suis virtutibus ac laudibus defraudanda est ; ac si
comparatio hanc inter orationem aliaque ejusdem temporis
et generis documenta instituitur, benevolum aequalium
de Amyraldo oratore sacro judicium haud injustum no-
bis videbitur.

Eestat, ut verbo quoque dicamus de irenicis Amy-
raldi
scriptis, in quibus de Unione Meformatos inier et
Lutheranos
instituenda agit Anno 1631 Synodus Gha-
rentonensis edictum promulgaverat, quo »liceret Luthe-
ranis ut cum Reformatis Sacra Coena uterentur; et Sacro
Baptismo horum infantes offerrent, modo promitterent,
se nunquam illos admonituros esse ut Ecclesiae Eeformatae
doctrinam relinquerentquot; Unio nempe Lutheranos in-

qui luy est resté de Testat de 1\'eiifance de son Saaueiir sons cette dispen-
sation? L\'abjection de la crèche, et son apparence contemptible deuant les
yeux des hommes de ce monde icy.quot;

1)nbsp;Be Secessione ai Ecclesia Romana, deque ratione pacis inter Hu-
angelioos in religionis negotio instituev-dae.
Salm. 1647. .80. - Hlp-fyny.m,
sive de ratione pads in. religionis negotio, inter Huangelicos constituendae
consilium,
Salm. 1662. 8°. Hoc opus CI. J. Tideman mihi benigne
procuravit ex Biblioth. Remonstr. Amstelod. - De re ipsa hujus
Unionis
vidd. Walch, 1. 1. L p. 499 sqq.; Schröckh, 1. 1. p. 193 et alibi;
Schweizer,
Jahrih., p. 175 sqq, et Centraldd. p. 503 sqq.

2)nbsp;Aymon, 1. 1. p. 500. - Quaenani res hujus decreti edicti ansam
proxime dederit, narrarunt Schröck h et Schweizer, 11.11, Scilicet

5*

-ocr page 46-

ter et Eeformatos tune temporis bene multis et Aruy-
raldo quoque nostro magnopere arridebat. Jam anno 1647
Hassiae Comiti, in Gallia tunc degenti, dicaverat librum
suum :
äe secessione al Ecclesia Romana ; deinde anno
1662, postquam audierat de colloquio CasseUis de religione
habito, edidit Etprjvtxov suum. In hoc tractatu primum
ostendit, quasnam ob causas Eeformati cum Pontificiis,
Socinianis et Arminianis omnem in relieiosis commu-

O

nionem reprobare debeant. »Cessent igiturquot;, inquit, »con-
cionatores Eomano-Catholici, qui ex ambone non decla-
mitare solum in pertinaciam nostram, sed detonare soient,
nos odiosis verbis apud popellum incessere, quasi synodus
Carentonensis, non pacis aut veritatis amore, sed factionis
alicujus colligandae studio, reconciliationem Augustanis
obfculisset, quam Pontifici Eomano praefracte et obstinate
denegamus. î^am in tanta disparitate rerum, ni judicium
nostrum pro portione dispar esset, pro insanis haberi de-
beremus.quot; i) Deinde inquirit, quibusnam in dogmati-
bus Eeformati a Lutheranis différant, ostenditque dissen-
sionem inter illos non tantam esse, quae unionem neces-
sario vetaret ac prohiberet, tandemque exponit pacis
componendae rationemnbsp;Imprimis postremam illam

hujus libri partem magna cum delectatione legimus; multa
in ea occurrunt, nostris quoque temporibus lectione et
attentione haud indigna; multaque inde citare nos juvaret;

mercator quidam Lutheranus, qui e Germaoia Lugdunurn migraverat, viri
Eeformati filiam uxorem ducere volebat. Quem scopum ut facilius attin-
geret, professus est, se una cum Rcformatis sacram coenam adire velle.

1) Inn. p. 279.

3) lb p. 341 sqq.

-ocr page 47-

sed diatius jäm haec Amyraldi vitae et in Theologiam
meritorum expositie nos detinuit!

Et haec igitni de Amyraldi in universam Theolo-
giae disciplinam variasque ejus partes meritis sufficiant.
Illa haud contemnenda fuisse quisque libenter nobis con-
cedet. Tali tantoque viro, qualem Amyraldum ex
brevi ejus vitae conspectu cognovimus, qui insigni erudi-
tionis copiae singulare quoddam judicii acumen jungebat,
qui mira quadam facultate clare et perspicue suas senten-
tias exponere pollebat, qui in polemicis quoque mentem
suam placidam probabat, ac uti in vita domestica et fa-
miliari mansuetudine et humanitate omnium animos sibi
devinxit, sic quoque in omnibus rebus pacis amantissimum
se praestitit, — tali tantoque viro Schola Salmuriensis
jure meritoque gloriata est. Sed nostra veneratio ac ad-
miratio, qua
Amyraldi memoriam prosequimur, insig-
niter etiam augebitur, ubi, ipsum hujus disputationis ar-
gumentum aggredientes, data opera exponemus, quid in
Ethicis quoque Amyraldus praestiterit. —

1) Cf. concinna sed accurata Schweizern expositio in Herzogii
Real-Wörferb.1.1,-. aut longior explicatio ia Theoll. Jahrhb., quam iisdem
fere verbis, sed aliquante brevius etiam operi suo
„Protest. Centralddr
auctor inseruit.

-ocr page 48-

CAPUT PRIUS.

AMYKALDI OPUS DE ETHICA CHRISTIANA.

Quod de omnibus Amyraldi operibus quodammodo
valet, ea, ut tot praeclarorum virorum scripta, nimis tem-
poris injuriam experta esse, ita ut fere oblivioni fuerint
tradita, id baud scio an verissime etiam affirmari possit
de primario qu.od conscripsit opere:
da MUca Christiana
Haud infructuosum vel ingratum opus igitur suscepturus
mihi videor, quum hac qualicunque mea disputatione mihi

1) Operis titulus est: „?« Morale Chrestienne.quot; Quatuor ejus partes sex
continentur volumiuibus, 8o.; 1.
Fremierenbsp;Sauuiur, 1652 - 653

pagg.; 2. Seconde partie, 1654-755 pgg.; 3. Suite de la seconde partie,
1654 - 800 pgg.; 4. Troisième partie, 1658 - 739 pgg ; 5. quatrième
partie,
1659 - 828 pgg.; 6. Suite de la, quatrième partie, 1660 - 822
pagg. - De operis
raritate jam questus est Schroekh, 1. l p. 164, qui
uunquam illud viderat, nec etsi magna cura quaesivisset, illud reperire
potuerat. Postea ab arnica manu exemplar ei procixratum est ex Bibbo-
theca Wolfenbutliana (cf. 1.1. p. 341). Valde igitur ego gaudebam, qunm
hosce libros in Teleiobaptistarum Bibliotheca servatos viderem, nec paucas
debeo giatias Clo J. van Gilse, qui egregia qua est humanitate et erga
omnes jnveues studiosos benevolentia, rarissimum hocce opus diutius mibi
mutuum dare band recusavit.

-ocr page 49-

proposuerim ostendere ac media velati in luce collocare,
quam egregiis, quoad hanc etiam Theolosciae provinciam,
laudibus dignus sit vir ille eximius, qui diu in obscuro
latuit, cuique recentior demum aetas honorificum illum
locum restituit, quem Amyraldus summo jure tenet
sibique vindicat praeclaros inter Ecclesiae Eeformatae
Theologes.

Quo melius autem hoc Amyraldi opus et universe
et quoad singulas res et partes cognosci et dijudicari
queat, praecedat hic
totms operis eonspeetus vel brevis de-
lineatio;
deinde de nonnullis Ethicae Christianae eapitihus
ac locis
Amyraldi sententia singulatim exponatur.

SECTIO PRÏOR.

TOTIUS OPEEIS CONSPECTUS GENERALIS,

Operis Ethici scribendi consilium cepit Amyraldus,
cum ingenio suo ac animi desiderio indulgens, tum im^
primis suadente amico de Villarnoul cui opus suum

1) Philixgt;pus de Jauoourt de Villarnoul, ex antiquissima et
nobilissima familia natus, filius erat Joannis de Jaucourt et Mar-
thae de Mornay, masimae natu .filiae summi illius Philippi du
Plessis-Mornay. Ipse eonjugein habuit Margaretham Gueri-
baWe, quae quinque filios et plures filias ei peperit. Vid. Moreri,
Biet.nbsp;- Egregio illum ornavit Amyraldus in opera nostro et

-ocr page 50-

dicavit, quippe qai ei auctor exstiterat, ut a rixis dog-
maticis paululum requieseerefc, et placidioribus hisce stu-
diis animum intenderet,

Universe ita de Ethica Christiana scribere sibi propo-
suit auctor, ut ante omnia ad
varios patefaetionis Mvinae
gradus
attendat, et nova praecepta a Deo data, quae
cuivis periodo priva ac peculiaria sint, exponat, atque ita
ea instituta, quae sub Euangeh\'i patefactione data sunt,
ipsius Naturae fundamentis superstructa esse ostendat.

Hanc igitur historicam viaijL et methodum secutus, pri-
m,a
operis parte inquirit Amyraldus quaenam Natura
ipsa hominem docuerit, ut illum ad pietatem et virtutem
informaret;
secunda parte, quid in hac Naturae institu-
tione immutatum sit, postquam peccati labe homo inqui-
natus est:
iertia attendit ad Dei patefactionem sub Veteri
Eoedere, imprimis ad Legem Mosaïcam: denique
gnarta
eademque longe gravissima operis parte investigat, quid
sub ultima Euangelii patefactione praecedentibus institutis
additum sit, ut homo ad summam evehatur
perfectionem
moralem et felicitatem.

PRIMAM operis sui partem inchoat Amyraldus copi-
osa disputatione
de homine ejusque facuUatilns in Nata-

ingenii et, virtutis Cliristianae encomio, citavitque illum tanquam exem-
plum viri uoWlis Christiani. Vidd. varii loei, sed imprimis ï. VI. p. 347-
357, ubi etiam Bonnulla de Villarnoulii vitae fatis narrantur,

1) Maxime enim Amyraldo arridebat doctrina illa, quae eo tempore
haud parum in Ecclesia Reformafa vigebat, de
foederitus a Beo cum
homintbzis ieiis,
quam ipse etiam accurate esplicuit in Syrd. Thes. Salm,
I, p. 212-231.

-ocr page 51-

î\'ae integritate, Harum nonnulias docet esse rationis
^^pertes, ut facultates physicas (vitalem, nutritivam) et
appetxtum sensualem, cui Intellectus imperare debeat ; alias
^ero
rationis participes esse, Intellectum nempe et Vo-
lüntatem, sive Appetitum rationalem,

Hisce facuitatibus lihere uti poterat primus homo, om-
iiibusque viribus tendere ad ultimum actionum suarum
®copum, sive ad summum bonum.

Summum illud bonum nequaquam in divitiis aut hono-
wbus aut voluptate sive corporis sive animi est quaeren-
dum, sed unice
ipsa virtus est habendum, quippe quae
îion tantum animum generosis affectibus impleat, et har-
lïioniam inter ejus facultates constituât atque conservet,
sed praesertim laudabilibus actionibus se exserat suamque
excellentiam demon stret.

Varias praeterea recenset Amyraldus res^ quae ho-
minis
felicitatem in naturae integritate augere poterant,
quum externa bona, tum bona corporis et animi. Nec
parvum hîc locum teuere monet notiones, quas primus
homo sibi comparare potuerit de
immortalitate, et de nexu
inier homm et malum pJiysicum et morale, nec minus no-
tionem de
hominis communione eim Deo, quae sponte
oriri deberet, ubi Illum sibi informaret homo tanquam
infinitum, sanctum, perfecte beatum omnium que Eectorem
et Gubernatorem ; ex qua cognitione et contemplatione
simul nasceretur desiderium, ut, quantumcunque pos-
set, summum illud Numen imitaretar, ipsique similis
fieret \').

1) „Etsi hasce res nobis Scriptura Sacvain !u ce posuerit clariore, priuiis
hominibus in naturae integritate vcrsantibns non iguotae tamen reman-

6

-ocr page 52-

Hominis actiones morales, quibus illius virtus sese ms-
iiifestare debet, tria habeiit
oijecta: Deum nempe, proxi-
mos
et ipsum hominem agentem. Quid de hisce objectis
Natura docere potuerit, et quaenam inde homini perfi-
cienda derivari potuerint officia, accurate nunc Amy-
raldus inquirit.

Natura docet esse unum % infinitum, invisibilem,
sanctum, omniumque Creatorem et Conservatorem; haec
Igitur Naturae eflata homini persuadere debebant, mmm
tantum Deum colendum et venerandum esse, nullam om-

sissent.quot; HanuEthicae partem satis leviter Amyraldus tractasse putat
Aristotelem, quem ceteroquia maximi faclt philosophum. „Aristote,quot;
inquit, „a le merueilleux défaut de ne se donner pas beaucoup de peine
des choses divines...-, il na jamais seen, que le lien qni conioint le bien
physique et le bien moral, comme aussi le mal physique et ie mal moral,
fust absolument inuiolable, faute dauoir considéré la Pronidence de Dieu
assés attentivement.\'\' 1, I. T. I.
p. 201. - Alio loco hisce verbis ilium
reprehendit: „Aristote n\'est pas allé assés auant dans la connoissance de
Dieu, comme Créa tear et Conseruateur du Moude...
C\'est delà sans
doute, qu\'Aristote, qui dans toutes les autres parties de sa
Morale parle
si exactement et si raisonnablement des autres deuoirs d\'un homme
de bien, n\'y fait aucune mention de la
pieté enuers Biezi, ny de cette
plus belle et plus haute partie de la Vertu, qui concerne cette hame
Essence.quot; 1. 1.
p. 214, sq. Cf. etiam III, p. 152.

1) „Or qui est-ce qui se comparant auec Dieu sc fust trouué digne
de la moindre partie de l\'iioimeur qui luy est deuP... Et si ce sont
les
Anges, qui s\'offrent à nos esprits pour en connoistre les qualités, ie
veux... que cet estre entièrement spirituel qui les exempte des affections
du corps, leur donne quelque auantage au-dessus de nous,... mais à
l\'égard de Dieu, sou infinité
bous surpassant également, les réduit telle-
ment à nostrc proportion, qu\'un entendement bien fait, n\'y remarque plus
si® difference.quot; 1. I. p. 277 sgq.

-ocr page 53-

öino illius confici posse imaginem, neque nisi cum summa
reiierentia de illo aut cogitare aut loqui licitum esse; si-
mulque ea homines excitare debebant, ut
statis tempori-
ius
cum aliis comenireni, ut Numen colerent, grati-
asque illi dicerent vel canerent, et se invicem ad pietatem
et virtutem adhortarentur. Ostendit ita auctor noster pri-
oris legis Mosaïcae tabalae praecepta révéra ISTaturae effa-
tis inniti, et a Moyse non nisi iter ata esse.

Atque idem valere dicit de sex alterius tabulae prae-
ceptis, quae officia erga
proximos spectant. Diserte enim
Natura docet atque jubet, ut
Yshen parentibus obediant, ut
Y
^oximivitam unusquisque iutactam conservet, illius connulii
honorem
maximi faciat, vicini bona omni modo tueatur»
justitiaeque erga ilium exercendae curam gerat, denique
honae, qua ille gaudet, famae, non tantum non noceat
ipse, sed contra prodesse semper studeat. Ultimum legis
Mosaïcae praeceptum primis hominibus non adeo neces-
sarium erat atque nobis: nam perfecta ejus félicitas nulli
desiderio locum dabat, omnesque ejus appetifcus bene mo-
derati et rationi subditi erant.

Erga se ipsum quae homo in naturae integritate prae-
stare debebat officia, ad tria potissimum referri possunt,

1) „Le commandement les définit à la reuolntion de sept en sept
ionrs, mais on en peut allegiier diuerses raisons, qui ne pounoyent tomber
dans l\'esprit du premier homme... J\'eslime donc que la nature des choses
mesmeS\' n\'ayant pas precisement determine le temps, auquel les hommes
pourroyeut celebrer ces congregations, Dieu Fa voulu determiner par
une reuelation aucunement
surnaturelle!\' Varii hic citantur modi,
quibus nonnulli nnmernm illuni
septem dierum esplicare coaati sunt es
siderum cursii, aut ex nunierorum natiira. p. 31S-324.

-ocr page 54-

modestiam \') neinpe, virtutes JiotnAletieas et temperan-
tiam

Denuo nunc inquirit Amyraldus, quanam, ut his
omnibus officiis fungeretur,
libertate primus homo praeditus
fuerit, tandemque ostendit illius
felicitatem non tantum
(uti contendit Aristoteles) contemplatione constitisse, sed
etiam
aetionibus editis haud parum adauctam et ad perfec-
tionem adductam fuisse.

In SEC UND A operis sui parte (quae duobus contine-
tur voluminibus) primum ostendit Amy raldus/acwfóffl-
tibus iisdem atque antea cum corporis tum animi, etiam
post lapsnm praeditum esse hominem, eodemque ordine
illas in se invicem operari
Batio autem non eadem

1)nbsp;Ad yeram modestiam homo necessario incitari dehebat, quum se
ipsum compararet cum animalibus, cum ceteris hominibus necnon cum
ipso Deo. - „Si la connoissanoe qu\'il anoit de son neant à l\'égard de
Dien a deu former une singuliere modestie en son esprit, la connois-
sance de ce qu\'il estoit quelque chose, quand il se consideroit à part,
luy deuoit donner an conrage vrayement genereus pour ne rien faire
d\'indigne de soy et pour rapporter à la gloire de son Createur toute
l\'excellence de son estre.quot; 1. 1. p. 522.

2)nbsp;Ad has referuutur Veritas, affabilitas, wrbanitas, - Memoratu dig-
num est dectm paginas (p. 547 sqq.) hîc impleri disquisitione, utrum
homines in statu innocentiae
risissewt. Risnm cum hac naturae condi-
tione non omnimodo pugnare, et praesertim pueros tune saepe risisse
putat Amyraldus, monet autem causas, quae tune hominum risum
moverint, multo innocentiores sine dubio fuisse, quam quae nostram lae-
titiam haud raro excitent.

S) Haec in omni voluntatis usu praesertim illi ohservanda erat.

4) „Le changement qui est arriué en l\'homme par le péché ne con-
siste donc pas dans l\'eistinctioB de ses facultés, ny dans l\'abolition entier©

-ocr page 55-

qua antea fruitur luce, unde natus est ^languor quidam
delilitas in voluntatis actibus, et diminuta est effica-
citas, quam hae duae facultates habebant in appetitum
sensualem, et hicce appetitas ipse equo simüis factus
^st, qui fienum momordit, et ab equite vix coerceri
potestquot;

Nec vero idcirco post lapsum homini omnis libertas
abneganda est. Peccatum quidem impedit, quominus homo
\'^elit bonum facere, illumque, ut velit malum perpetrare
incitât, id vero talibus adhibitis argumentis et incitamentis,
nt homo non nisi suos affectus suamque ad vitium pro-
pensionem malarum istarum actionum accusare possit.

Postquam beatae illius, qua antea fruebatur, conditionis
jacturam fecerit homo, amisit etiam facultatem
summi in
hacce vita attingendi boni 2). Et quod attinet ad summum
bonum supernaturale, longe abest, ut talem illius sibi ac-
quisiverit notitiam, qualem ex accurata rerum contem-
platione acquirere sibi potuisset.

Nec tamen desiit Deus, infinita qua est benignitate,
varias homini vias ministrare et media, quibus si uti vel-
let, summum bonum sanctitatis et virtutis attingere posset.

de leur subordination, mais dans leurs habitudes seulement et dans le
vice des operations, dont les habitudes les infectent.quot; 1, 1, Vol. II.
p. 24.

1)nbsp;1. 1. p. 34.

2)nbsp;„Je ne puis asses m\'estonner comment Aristote ne s\'est point ad-
uisé du desordre snruenu à la Nature, et comment il a pensé que l\'iiomme
en l\'estat oii il se trouue maintenant, peust acquérir la iouissance du
vray souuerain bien en cette vie,quot; - nam quantacunque felicitate homo
fraatur in terra, nunquam non tristis illi imminet
mors. 1. 1. p. ii8.

-ocr page 56-

Àmpliorem etiam concessit ei suarum, viriutum cogniiimem,
quo magis excitaretur ad varia pietatis officia, ad amo-
rem, ad gratias, ad fiduciam

Variorum hominum, im mutatam conditionem nunc de-
scribit Amyraldus, multaque nova, quae inde oriuntur,
officia. Primum de iis agit, qui
disparem in societate
humana locum occupant, de magistratibus et civibus, de
heris et servis^ de parentibus et liberis, de maritis et
uxoribus ; deinde de iis qui
pari utuntur conditione,
fratribus, civibus, amicis et inimicis. Multis verbis Mc
quoque agit de
justiiia in mutuo commercio summo opere
servanda^), ut etiam de
veritatis et jideVitatis amore. Ami-
citiae
varia genera variosque gradus recenset ; talem prae
ceteris laudandam esse dicit, quae virtutis fundamento
innitatur . De
hostihus et inimicis tractandis longe aba
jSîaturam docere monet, quam quae vulgo Gentes hac de

1)nbsp;Cultus quoque, qui in naturae integritate adorations et gratiarum
actione
tantum constiterat, post lapsum latiorem nactus est ambitnm.
Nuqc enim precious quoque Deus adeundus erat, nec sacrificia din
deesse poterant. 1. 1. p. 206-235.

2)nbsp;Multa hîc egregia dantur mercatoribus praecepta, „quamquam qui
vere probi sunt nnllorum hac de re praeceptorum indigeant, praeter iis,
quae bona dat conscientia.\'quot;
Feeuniain fenori dare sine dubio Ifcere monet
Amyraldus (1. 1.
p. 529), modo caveat unusquisque, ne hac quoque in
re quid fiat contra bonestatem et moderationem.

3)nbsp;„Si deus hommes vertueux s\'enuisagent attentiuement l\'un l\'autre
et par la fréquentation reconnoissent la beauté de leurs ames réciproque-
ment, il ne sc peut faire, que ces mutuelles idées de vertu qui se com-
muniquent de l\'un à l\'autre trouuant des objets si disposés à les receuoir,
ne les enflamment d\'une ardeur de\' dilection, qui n\'est pas imaginable.quot;
1.,L p. 640.

-ocr page 57-

ïe senserint; eam enim quam maxime omnes adhortari ad
moderationem et humanitatem.

Universe aliorum virtutes nobis imitandae, vitia contra
effagienda sunt. Quodsi interdum
improbum hominem
Prosperitate gaudere videamus, cavendum est, ne mmis
illa res indignationem nostram moveat; nescimus enim,
annon prosperitate illa utatur Deus, ut immensam suam
Patefaciens benignitatem ad virtutem colendam eum homi-
nem incitet atque permoveat.

Variis sic universe expositis, quae Natura homini prae-
scripsit, officiis, alter o iam hujas Partis volumine ac-
curate Amyraldus inquirit, quibusnam
wimi faciiUaii-
^us. praeditus sit homo, ut bene iliis perfungatur, et qui-
busaam
virtutibus animum suum exornare debeat, ut sum-
mum bonum attingere possit ; multaeque igitur liic recen-
sentur virtutes (iisque opposita efc repugnantia vitia), quae
aut in Intellectu, aut in Johmtate aut in Appetitu Sen-
mali sedem suam habent.

Primis illis annumerandam esse monet scientiam, quae
est »rerum cognitio ex earum causisquot; et
sapientiam,
sublimem illam virtutem, quae Mathematicis quoque et
Physicis scientiis operam dat, sed praesertim Metaphysica

1) Duo praesertim vitia hic vitanda esse monet auctor: ét stultam ob-
stinationem,
qua quis olim propugnatam sententiam nullo pretio mutare
velit; ét duriorem
suspensionein (iTiox\'/jv) et scepticismum, qui de om-
nibus rebus dubius haereat, neo de ulla verum proferri posse contendat
judicium. Nasci talem scepticismum dicit vel es intellectus
imhecülUate
naturali, vel ex scientiarum imperfecta cognitione. Quominus autem ve-
ritatem agnoscere velint homines, saepe quoque impediunt
mores dissoluh
et vana quaedam

-ocr page 58-

spectat ; quae igitur non tantum humano intellectui egregio
est ornamento, sed simul ad pietatem et sanctitatis amorem
hominem impellit, quum rerum coelestium, Angelorum quo-
que immo ipsius quidem Dei notitiam et scientiam sibi
comparare studeat ; porro
artem, cujus varia describit
auctor genera, quorum pretium ad virtutem coleudam apte
dijudicat; tandem
pnulentiam quae in politiomii, oeco-
nomicam et moralem.
dividi potest, magnumque praebet
usum ad civitates bene regundas, ad res domesticas rite
administrandas, et ad totam vitam probe pieque agendam.
Inter virtutes, quae iu
Voluntate sedem habent, pri-
mum locum Amyraldus occupare monet
veritatis amo-
rem, quae unicuique maxime cordi esse atque omni tem-
pore vindicari ac servari debet, et erga illos, quos tan-
quam superiori loco positos veneramur, et erga eos, qui

1)nbsp;Si satis attento animo quot;Universum contemplassent homines, qui sub
Naturae Dispensatione vivebant, haud dubie, ex Amyraldi sententia,
de Angelorum quoque existentia et operibus notitiam aliquam sibi aoquirere
potuissent. Pulchram simul hîc instituit iile comparationem inter
An-
gelos
et Ileum, quo magis hujus appareat excellentia et abisoluta perfec-
tio. «En Dieu, tout ce qui pent tomber sous la conception de l\'Entende-
ment humain est comme nn grand et merueilleux diamant, qui dans la
pureté inénarrable de son estre, contient éminemment toutes sortes de per-
fections, sans receuoir pourtant en soy aucune reelle impression ny aucune
alteration de ce que nos entendemens, comme une petite lumiere ex-
terne qui s\'y applique et qui y refleschit, y pensent voir de distingue et
de variable.quot; I. 1. vol. III.
p. 151 sqq.

2)nbsp;quot;Les opérations de 1\' art sont telles, qu\'où bien elles laissent après
elles quelque ouurage qui subsiste, ou au moins s\'exercent-elles sur quel-
que suiet materiel qui les rend sensibles et remarquables .... Au lieu
que la
prudence non seulement ne produit point un ouurage qui subsiste,
mais \'mesmes elle n\'agit pas sur une matiere aussi sensible.quot; 1. 1.
p. 167 sqq.

-ocr page 59-

eadem nobiscum utuntur conditione et erga inferiores.
^ec minus illa servanda est, ubi de nobis ipsis loquimur;
unde ab altera parte orietur
modestia, quae appetituum
nimiae ambitioni frenum imponit, ab altera
magnrmimi-
tatis studium, quae pulcherrimas quasque virtutes sibi
comparare cupit, nec earum laudes jure sibi tributas
spernit

Appeütus sensualis deinde habitus illi contemplantur,
qui vulgo
fmtus sive affectm animi vocantur, qui natura
ma nec boni nec mali
dici possunt boni autem vel
mali fiunt, prouti rationis voci obediant, aut illam négli-
gentes gravissimam in intimo homine pugnam excitent.
Deinceps Mc agit Amyraldus de ira et de moderatione,
de timore et de securitate, de pudore et de impudentia,
de misericordia et de animi duritia, de indignatione (ne-
mesil, de invidia et de aemulatione; copiose disputât

1)nbsp;„te magnanime, selon Aristote, est nu homme eminent en toutes
Sortes de vertus, et qui par la connoissanoe et le sentiment qu\'il en a,
s\'estime digne des honneurs proportionnés à son mérité, et qui, par conse-
quent, sont les plus grands que les hommes puissent esperer.quot; - Hanc
summam magnaniaiitatem esse putat Amyraldus, ut solius virtutis
solatium alicui safficiat, atque sic appareant virtutis eïcellentia et animi
tirmitas inconcussa. Cf. 1. 1. p. 348 sqq,

2)nbsp;.,Comme, encore que le vent cause des tempestes... il n\'y a pourtant

ny pilote, ny marchand, qui voulust qu\'il n\'en soufHast point,____ ainsi,

bien que les passions emportent soiiuent les hommes à de grands exces,
il n\'y a point d\'homme véritablement vertueux, qui en souhaitte l\'entiere
extirpation, et qui ne préféré en sentir quelquefois quelque turbulente
agitation.... le prétendu sage des Stciciens avec cette denaturée insensi-
bilité .seroit... comme une statue douée d\'intelligence.quot; 1. 1. p. 404.

3)nbsp;„La misericorde vient de la consideration du mal d\'autruy, quand
on ne l\'en .inge P^s digne. _ La
nemesis ou Vindignaiion naist de Ja

7

-ocr page 60-

de horum afFectaum indole, indicat, quid ifï iis laxidaii-
dum, quid vitupeïandum sit, et egregia saepe dat prae-
cepta, ut justis continèantur finibus, nec nimds ani-
mum conturbent.

Concluditur haec operis pars accurata variorum lîominum
monim contemplatione, secundum eorum aetatem et con-
ditionem.
Juniorum et seniorum hominum, pauperum
atque divitum multa digito indicat, et severe carpifc auc-
tor vitia ; nec tàïûen reticet, quibusnam illi virtutibus
exornati esse soléant. Quid unicuique eorum observan-
dum sit, ut Naturae praecepta teneat, baud paucis verbis
hîc demonstratuf.

Partis TEETIAE initio Amyraldus ostendit jana sta-
tim post lapsum singulari modo Deum hominibus sese
patefecisse, eumque postea
populo suo, Abrahami proli,
magis magisque persuadere voluisse, summam felicitatem
non in terra, sed in eoelis quaerendam esse, ita ut paul-
latim intelligere potuerint veteres fideles summum bonum
esse
vitam animi et corporis, eamque aeternam, coelestem.,
in Bei praesentia
Summi autem hujusce boni posses-

consideration du bien d\'autruy, quand on ne l\'en juge pas digne non plus. -
L\'envie vient de la consideration du bien d\'autruy, sans auoir egard s\'il
en est digne ou s\'il ne l\'est pas, laaîs seulement parceque nous estimans
estre à peu pres du mesme rang auec luy, nous ne iouissons pas de ce
mesme bien qu\'il a, ou bien si nous en iouissons, nous le voudribns possé-
der seuls.quot; 1. 1. p 584 sqq.

1) Haec autem exspectatio quasi velo semper tecta remansit; fuitque
\'M.ojsei Itifiae .similis, quae lucem suam a
Sole accipit, antequam ipse
Sol adest; quam autem si adspicis, melius pararis, ut mox orientis Solis
omnem ferre possis splendorem. „Et tous les fidelles qui ont vescu depuis
Moyse, iusques à badvenement de Jestis Christ, ont puisé dans les

-ocr page 61-

ü

sionem nullis promisit Deus nisi iis qui crederent, qui
fidem nempe haberent
Naturae institutis a Moyse et
Prophetis confirmatis,
rerum peraetarum narrationi, rerum
futurariim praedictioni,
et praecipue Dei promissis.

Tali fidei talique pietati adaugendae haud parum in-
serviebant quatuor prioris tabulae leges Mosaïcae, quibus
ad Dei cultum populus Tsraëliticus excitabatur ; nec minus
promissa quaedam Bmnqelica sub\' Oeconomia Legali a
Deo jam data, et ubique.in V. quot;P. dispersa. His quoque
annumerat Amyraldus et
doctrinas nonnullas (quales
suut doctrinae de Dei justitia et misericordia), et
pro-
missa ad
Me 3 si a m spectantia, et typos,

Ostendit porro, quantopere fidelium pietatem fulserint
et auxerint omnes, quas Lex praescripsit,
cerimoniae:
fuse agit de Sabbatho, de sacrificiis, de lavationibus, de
thuribus, de festis solenuibus, earumque cerimoniarum
exponit ritum constitutum, usum moralem, et significa-
tionem symbolicam. Cum singulari cura hîc etiam attendit
ad
oireiomcisionem et ad agnum Paschale, necnon ad ex-
traordinaria pietatis adjumeata, qualia erant angelorum
apparitiones, dona prophetiae, miracula et etiam populi
jejunia et vota.

Esorits de Moyse toutes les iustrD,ctions qui leiu\' ont esté necessaires,
tant pour coniioistre leur souuerain bien, que pour y diriger leurs actions,
et si les reuelations des autres Prophètes ont adjousté quelque chose à
celles de celuy-là, comme ii est certain que cette lumière est allée crois-
sant à mesure que les temps se sont approchez de celuy de ia manifestation
du Sauueur, ç\'a esté comme si Dieu eiist attaché quelques uouuelles estoiles
dans le ciel, qui
accroissoyent bien à la vérité, mais qui ne changeoyent
point pourtant la
nature de la clarté dos precedentcs.quot; 1. 1. Vol. IV.
(quot; Pars III) p. 13.

k

-ocr page 62-

Postquam sic accurate disputavit de iis, quae sub
V. T. docereutur de pietate erga Bemii, de veterum
fidelium
nbsp;patientia \'), de qua virtute Moyses

quidem nihil dixerat, quam tamen egregie saepe coluerunt
Jsraëlitae, qui scilicet nec Pjrrhonistae erant,- nec Stoïci,
nec Epicuraei (quorum philosophorum sententiam de
calamitatibus toJerandis hîc oppugnat Amyraldus); et
ad cujus virtutis studium variae res haud parum illos
adhortabantur.

Singuiari modo ad pietatem excitabantur israëlitae mul-
tis illis praeceptis, quae et Pontificibus, et omnibus qui
m Tabernaculo cultus quodammodo curam gerebant, sum-
mam commendabant et praescribebant
munditiem et vitae
sanctimoniam.
Haec nempe et Pontificibus illis ac Levitis,
et toti populo sublimem prorsus opinionem addere debe-
bant de Dei majestate et sanctitate, et de religionis suae ex-
cellentia. quae singularem igitur ab iis pietatem requirebat.

1) Boganti, quare hîe agatur de illa virtute, de qua uil dixit Movses,
ipse aurtor noster .respondeat (Vid. 1. 1.
p. 8l5 sqq.).- „JW peut-estrl
différé à traitter de la patience, parceque Moyse n\'eu a rien enseigné
(lisurtenient, si un grand et fascheux
accident, dont il a pieu à Dieu me
visiter lorsque i\'estois sur la meditation de la fin du chapitre precedent,
ne m\'aucit obligé de faire reflexion sur cet objet-là, et d\'y tourner m\'a
peusM.quot; Multis deinde verbis narrat se ambulante:n m plateam cecidissc,
qui lapsus illius fein:,r gravissimis doîoribns aifccerat. „Cet accident, dont
après deux mois i\'endure encore de grandes incommodités, m\'a beaucoup
confirmé dans l\'opinion. que i\'ay tousiours eue, que de tous les maux
physiques... le pk^ vray et le plus réel est la douleur corporelle.quot; Quum
autem sola j^aticma prohiboi-e possit, quominus in tali casu versantes
aliquid faciamus aut cogitemus, q„od Deo indignum, Illive minus gratum sit,
disquisitione Mo c pus esse dieit auctor, et quarc Moyses nil de hac virtute
dixerit, et nndenam praecepta hac de re Israèlitae sib,
comparare potuerint-

-ocr page 63-

J^e caritate erga proximos deinde agitnr et ostenditur,
quoiaodo ad illam abunde excitarentur Israëlitae, efc sex
quot;\'Iteriiis tabulae, et permultis aliis praeceptis, quae
^Josaïcae iustitutionis prae Naturae legibus praestantiam
aperte probant, quippe quae caritafcem etiam commendet erga
paupereset peregrinos, erga viduas etorplianos et Levitas \').

Otitis legislationis Mosaïcae indoles splendide quoque
patet ex praeceptis illis, quae de bellis gerundis dederat
^■foyses, quae, quum bella plane abrogari nequeant, a
saevitia et ferocitate quam alienissima sunt, et humanita-
tem contra benignitatemque commendant.
Militär em Is-
raëlitarum
foriituclinem magnopere excitatam esse dicit
Amyraldus Dei oraculis editis, arcae sacrae in mediis
agminibus praesentia, et melioris vitae spe. Comparatione
jam instituta inter
virtutem herotcam eorum, qui sub
Foedere Naturae et qui sub Legis Poedere vivebant, satis
apparere dicit auctor noster Judaeos prae gentibus longe
eminuisse non adeo artibus efc scientiis sed sapientia prae-
sertim et prudentia, necnon justitia, temperantia et for-

1)nbsp;„Dieu auoit trois relatious à 1\'egard de eens qui. habitoyeut autrefois
Ia Judée, à sçauoir de
Législateur et Prince politique et souuerain, do
Createur de l\'Univers et du genre humain, et de liedempteur du wwnde.
Eu ce premier egard il a conuenu à sa sagesse et à son équité qu\'il don-
nast des loix, qni se recommandassent elles mesmes par l\'exactitude de leur
droiture, mesmes enuers les estrangers... Au second, il a esté conuenable
à sa
howté de temperer tellement la republique d\'Israël, que ceux qui la
composoyent se souuinssent qu\'ils estoyent hommes, et qu\'ainsi ils se reves-
tisaont des sentimens d\'humanité. Au troisième, il a conuenu à sa
misé-
ricorde
qu\'il imprimast dans le coeur de ses fidelles le désir d\'attirer les
autres hommes à sa counoissance.quot; 1. 1.
p. 573,

2)nbsp;Ita, Aristoteîem secutus, vooat talem virtutwn comjdexum, ut qui
eas omnes possideat, non homo sed Semi-Deus (Heros) esse videatur.

-ocr page 64-

titudine, neque mirum illud videri posse monet, quum
inter Judaeos nempe
viftutis iwiago singulari Dei patefac-
tione Dei que Spiritus operatione et illustrius appareret,
et profundius animis intigeretur.

Postquam etiam ostendit magnificentia\') Israëlitas (prae-
sertim Salomonis tempore) ceteras gentes longe superasse,
ultimo liujus partis capite inquirit auctor, quanam
effica-
eitate
adaptati fuerint Israëlitae, ad omnes illas pietatis
et earitatis virtutes colendas, Prouti nempe illi erant
ho-
tnines
et Jmlaei et fideles, in nonnullos vim habuisse
monet
Providcntiae divinae cognitionem et reverentiam,
in nonnullos
Legem et ServituUs Spiritum, in nonnullos
vero etiam singularem eificacitatem habuisse
Spiritum. adop-
tionis et sanciificaiionis.

QUAÜTAE operis sui parti pulcherrimam praemittit
Amyraldus delineationem
summi, quod Christianis
propositum atque promissum est,
tjoni, quo magis aeter-
nae illius, felicis et sanctae vitae spes et imago lectores inci-
tet ad omnium virtutum Christianarum assiduum studium,

Religio Christiana non aVmm nobis indidit animum,
nec alias nobis concessit animi facu!tales ; hae vero Spi-
ritus Sancti operatione malis, quibus antea inquinatae
erant, liberantur
Jiabititrns. — Virtutes autem novas quas-
dam illa easque
extraordinarias intellectui addidit, quum
Apostolis primisque Christianis mirihca illa concederentur
Spiritus Sancti dona, quae nostris temporibus baud
diutius cernuntur.
Ordinariae autem quae dici possunt,

1) „La magnificencequot; est illa virtus, quae divites et pollentes decet,
quemadmoduni
largiias et liheralitas omnes omnino homines conveuit.

-ocr page 65-

hovo quasi splëndore sub Euangelii Oecoaomia enitere
debent.
Scientia nempe Christiana non adeo humanas
döctrinas, sed praesertim Verbum Divinum et religionis
doctrinam spectare, nec viris doctis tantum et Theologis,
sed unicuique omnino Christiano cordi esse debet.

Nec minus prudentia omnibus Christi sectatoribus
opus esse docet auctor noster, latissimeque patere ostendit
dlius usum atque tructum.

Fides Christiana, quae Spiritus Sancti donum est, quod
tarnen intellectus noster avide arripere debet, amplectitur
omnia,
qime Verho Divino continentur, vel accuratius his-
toriam redemtionis nostrae salutisque promissa.
Egregie
illius incremento prodesse monet Amyraldus bonorum
librorum lectionem Verbi Divini praedicationem, Sacra-
mentorum usum et praesertim preces. Ut autem fides illa
revera fructifera sit, firmissima cum illa coniuncta esse
debet
fiducia Deum promissis suis stare velle atque
posse, ex qu.a simul orietur certissima
spes aeternae salutis,
quae in terra jam felices nos reddet atqae laetos.

Pietatis, quae harum virtutum Christianarum necessa-
rius erit fructus, omnes ét
puhlicos et privaios actus,
multis verbis nunc recenset Amyraldus; ne levissimas

1)nbsp;Minime autem eorum librorum, iu quibus controyersiae tbeologieae
Seholastica methodo tractantur,

2)nbsp;„La Toy, à mon advis, doit estre principalement considérée en ce
qu\'elle regarde et embrasse les promesses de l\'Euangile en tant que pro-
messes, et à l\'égard de leur vérité. — La
confiance regarde proprement
les vertus diuines, desquelles depend l\'execution de ces promesses et la
manifestation de leur vérité dans l\'euenemeat. —■
L\'esperance a pour obiet
les choses qui sont promises, et desquelles ces vertus diuines doiuent nous
mettre en possession.quot; 1. 1. Vol, V. (
es P. TV) p. 169.

-ocr page 66-

quidem res, quae hue referri possunt, silentio praetermit-
tit, suorumque aequalium improbos vel parum honestos
mores sine ullo hominum discrimine candide et aperte castiget.

Nec sane incUamenüs ad talem pietatem Christian! ca-
rent; abunde Mc ostenditur, quantopere haec emineant
prae omnibus illis, quae sub Foedere Naturae et Legis
hominum animos ad pietatem incitabant.

Et quod ita valet de pietate erga Deum, sub Euangelii
nempe Oeconomia latissimum illam nactam esse ambitum,
firmissimumque fundamentum, eodem modo quoque valet
de
caritate erga proximos.

Horum proximorum primum variam religionem conside-
rans, auctor noster ostendit, quaenam sint Christianorum
officia erga Ethnicos et Turcas et Judaeos, erga haereti-
cos etiam et Eomano-Catholicos, tandemque erga tideles
Christianos. — Sex alterius deinde legis Mosaïcae tabulae
])raecepta respiciens, inquirit, quomodo bis Christianos
obedire oporteat, et quanti, ut bis rite quoque fungantur
officiis, Dei valeat accuratior nostra cognitio, Christi
praestantissimum exemplum et Spiritus Sancti fide-
lium animos illuminantis eflicacia.

Summam denique caritatis Christianae perfectionem,
quam
caritabem Christianam, heroïcam vocat , tribus prae-
sertim monet consistere rebus:\' ut inimicos diligas,
ut pro fratribus vitam deponas 2), iygt; ut velis pro fratribus

1)nbsp;Eodem sensu, quo antea de tîdeb\'um sub V. F. viventiiim virtuie
heroica
looutus erat. Vid. supra p. 53.

2)nbsp;1 Joan. III: 16. „J\'estime,quot; addit „que S. Jean a voulu icy re-
presenter quelle doit estre 7«
disposition de nos esprits, et nous donner a
entendre, que nostre charité enuers nos frcres doit estre si vehemente que

-ocr page 67-

mm

^ïiathema esse, »quod Paulus Apostolus voluit esse pro
Judaeis, siçrnificans se veile pro iis phjsica (non vero
morali) parte felicitatis aeternae privari,quot;

Ubi sic ostendit Amyraldus, quasnam Euangelium
^f^uihus hominibus Christianis universe commendet vir-
tutes, et quaenam omnibus pietatis et caritatis officia
^mponat, totum jam huic operis parti alterum adjicit
Volumen, ut ostendat, quaenam
singulis praestanda
®int pro
variis, quibus in Ecclesia et in Societate humana
utuntur
conditionibus, ut nullo non tempore nomine
Christiano dignos sese praebeant.

Et primo quidem loco hîc agit de Huangelii Ministris,
quippe quos in omnibus rebus indolis vere Christianae et
bonorum morum exemplum dare atque sic Pauli
cum exemplum tum adhortationes sequi oporteat; deinde
inquirit, quaenam sint officia eorum, qui
Presbyteri nunc
vocantur, et quaenam
Diaconorum,

Seorsim tunc fuse recensentur officia eorum, qui generis
sui
nohilitate insignes sunt, qui magistratum in civitate
gerunt, qui
divitias raagnas possident atque opes 2), qui

le permeUoit, nous ne fissions point de difficulté de
mourir en leur place... sans d\'autres motifs que ceux qui pavoissent dans
les qualités de nos frcres, et dans l\'exemple de Jésus-Christ .. Et
une telle constitution do l\'esprit constante, n\'est-ce pas une
vertu héroï-
que?quot;
1. 1. p. 804 sqq.

1)nbsp;„Comment, dit-on d\'un predicateur que l\'on n\'estime pas homme de
bien, veut-il faire croire à autruy ce qu\'il ne croid pas luy-mesme? Ou
quelle grace a-t-il à nous porter la pieié, à nous exhorter à la charité,
à nous inciter à la temperance, à la vérité, à la sincérité, puisque sa vie
dement sa predication?quot;\'-1. 1. Yol. VJ (.Suite de P. IVl p. 12,

2)nbsp;Admonentur ut re sua familiari bene ucaotur ad reipnblicae nsum

S

-ocr page 68-

miUtaribus funguntur muneribus qui medicinam exer-
cent 2),
mercatonm denique, fabrorum et agricolamm. In
condemnandis vitiis, quae et corrigendis vitiis varios
hosce
hominum ordines inquinare solent, severum agit censorem ;
solent : quam maxime contra virtutes commendantur, quas,

et ornamentum, ad Euangelii propagationem, ad pauperes sublevaudos.
Qua occasione simul liis laudibus extolluutur nostrates: „Oii doit donner
cette louange aux
marchants des Pays-Bas, qu\'ils usent bien de leurs
richesses enuers les indigens, et qu\'il n\'y a poiut de lieu au monde, oiî
on ait tant de soin des poures.quot; 1, 1. p. 507

1) Ubi hîc etiam de Provinciarum et urbium Procuratorum officiia
loquitur Amyraldus, inter alia haec legimus (1. 1.
p. 637.) „Nous
voyons depuis quelque temps en diuers endroits de ce royaume, que le zele
de quelques-uns des
Catholiques-Tlomams, les porte à rauir les enfans de
ceux de la Religion, pour les
faire instruire dans les cloistres, et quand on
s\'en plaint aux Juges et aux magistrats, on y trouue de la rigueur, que
l\'on colore du
soin de l\'éducation de ces eirfans et du salut des amesquot;
Contra taie nefas (cujus generis, ehen, nostri quoque dies tristissimum
nnper dedere exemplum, sub ipsius, sanetissimi qui dicitur, Papae oculis
perpetratum!) altam Amyraldus tollit vocem: „Ceux de nostre religionquot;,
inquit „se plaignent auec raison qu\'on abuse ainsi de la foiblesse de leurs
enfans en un age, auquel ils ne sont pas encore capables de choisir une
religion, et qu\'on les leur débauché par des cajoleries et par des promes-
ses.,. Quelle iustice y peut-il auoir qu\'on oste à leurs peres des enfans
qui ne soitt pas encore paruenus à la puberté, pour leur faire donner
telles impressions que Ton veut par des nonnains et par des moines?.,.
La loy de la Nature et de la Raison nous oblige de croire que les enfans
ont besoin de là conduite de leurs peres, et que c\'est à eux qu\'il en faut
aisser l\'éducation, et
non pas les leur derober sous pretexte de deuotion
et de gele.quot;

2) Horum mentionem se facere monet Amyraldus, èt ob artis illius
objecti, corporis nempe humani, praestantiam, èt ob egregiam doctrinae
copiam, quae in illis viris requiritur, èt ob ptilchros fructus, qui ex hacce
arte nullis non hominibus redundant^ denique , quia qui banc artem exer-
cent turpioribus interdum inquinantur vitiis. 1, 1.
p. g.3 sqq.

-ocr page 69-

pro sua quisque couditione omnes sectari debent, ut ex
tota Christianorum vita appareat, quantopere Euangelii
indoles omnibus antecellat et Naturae et Legis Mosaïcae
institutis. —

Totius Amyraldi de Ethica Chfistiana operis con-
spectum igitur quendam dedimus. Cujus operis indoles
U-t melius jam cognoscatur, de nonnullis Ethicae Christia-
nae locis nunc accuratius videamus quaenam sit illius
sententia.

SECTIO àLTËRA.

QUAENAM FUERIT AMYRALDI DE NONNULLIS ETHICES
CHRISTIANAE LOCIS SENTENTIA, SINGULATIM
EXPONITUR.

§ 1.

Be Summo Bono,

Summum bonum, quod omnium nostrarum actuum scopus
sit habendum, necessario adesse debere, sponte patere monet
Amyraldus. » Si nullum,quot; inquit »tale adesset bonum,
nullus talis scopus, actus nostri et desideria aut plane
com-
jprimenda
nobis essent, aut infinifcus iis concedendus esset
awhitus, dum nulla quamvis magna félicitas nobis satisfa-

1)nbsp;Cui in fine non deest approbationiis icstimoniuni eonim, quibus li-
broram ad reiigioneni spectantium exarnen mandatum erat.

2)nbsp;La Mor. Chrest. I. p. 125 sq.

-ocr page 70-

cere jrosset. Harwn autem rerum neutra nec viribus nostris
apta, nec Naturae institutis consentanea est. Prustra enim
Natura, quae felicitatis desiderium omnium animis infudit,
appetitus nobis dedisset, qui nunquam non felicitatem illam
appetunt, si illius attingendae potestatem simul nobis
abnegasset, infinito summum bonum inter et nos ipsos
spatio interposito.quot;

Summum hocce bonum qmd sit, et quamnam illius
notitiam. variis temporibus sibi comparare potuerint homines,
accurate Amyraldus investigat. Ubi de homine Naturae
integritate gaudenti agit, copiose réfutât eorum philoso-
phorum sententiam, qui aut
divitias, aut honores, aut
voluptatem summum bonum esse putarunt. Ne animÂ
quidem voluptatem quae bonarum- actionum fructus est,
hoc nomine insigniendum esse dicit, licet haec sane jure
corporis voluptate multo excellentior habeatur. »Nulla
enim res per se bona est et digna quam amemus,
idsi una
Virtiis ; veluptas inde profectura ad ejus cultum
excitare potest ; homo autem vere probus virtutem coleret,
etiamsi nullus inde sibi oriretur fructus Illa sola revera
bona et pulchra est, dum ceterae omnes res, cum illa
collatae, multo minori laude digna sint, atque
utiles tan-
tum et
jucundae dici mereantur.quot; Virtutis praecipua pars
utrum illius
habitu consistât, an vero aelibus ab illa pro-

1) „Quaot aux hommes, à qui la Prouidence a donné une raison qui
lour est interne, et qui les rend capables de la connoissance de leurs
propres lins, s\'il leur est permis, entant qu\'ils sont
sensuels comme les
autres animaux, de s\'y laifser eu quelque façon attirer par les appas de
la volupté, la cause prodominante pourtant qui les y doit inciter, est
\'■clic qui leur couuient cjilant
qu\'ils sont hommes.quot; 1, 1, p. Kl,

-ocr page 71-

latis, in dubium vocatum est ; at nec certo boni actus
ad summam pervenere perfectionem et pulchritudinem,
nisi ab exceilentibus habitibus profecti sint, nec ab altera
parte quicquam valent, boni habitus, nisi bonas proférant
actiones : unde patet virtuti veri nominis harum duarum
rerum
conjundione opus esse.

Ad hocce summum bonum nonnulla alia bona acces-
sisse monet auctor, quae illius valorem et jucunditatem
mirifice augerent. Hue refert spem semper homines eo
bono
o-avisuros fore, nexum inter bonum physicum et
morale, quorum prius alterius fructus sit, nec minus,
quae ex virtutis cultu oriri debeat, perfectam communio-
uem cum Deo ; quae omnes res, nobis singulari patefac-
tione notae, attamen etiam in naturae integritate sine
dubio ad hominum notitiam pervenissent.

Eelici illa integrifcatis conditione postquam privati
sunt homines, omnis simul iis ademta est spes et facultas,
unquam in hacce vita terrestri summi illius boni recu-
perandi. Et summi cujusdam boni
sitpernaturalis notitiam
qualemcunque etsi sibi comparare potuissent gentes
eMraordinaria tamen Dei institutione opus erat, ut ad
illud homines animum attenderent.

Talem quidem institutionem Deus ab initio populo suo
Isiaëlitico dedit, ut ilium gradatim doceret, non in terra,
sed in coelo
summum bonum quaerendum esse. Licet haec
immortalitatis et vitae melioris spes sub tota V. E. oeco-
nomia quasi velo tecta remanserit, Deusque terrestrem feli-
citatem magis quam coelestia bona populopromittere videre-

1) 1. 1. II. p. 1^3 sqq.

-ocr page 72-

tur, vel sic tarnen variis rebus, necnon ipsorum illorum pro-
missorum natura et vi eo adduci potuerunt ut terrestribus
meliora exspectarent : » et sic magis magisque intelligere
debuere summum bonum fore
\\ntam animi et corporis,
coelestem, aeternam, in sanetissimi JÛei praesentia^

Extraordinaria autem illa Dei institutio et patefactio de
vita aeterna, hominis summo bono, plenissime iis data est,
qui sub Euangelii luce vivunt. Et quamvis ne nunc
quidem omnis satis revelatus sit felicitatis iUius ambitus,
quam in coelo nobis concedet Dei gratia, quaecunque tamen
de illa novimus et mente nostra concipere possumus, tam
egregia et beata sunt, ut haec notitia haud parvus stimu-
lus esse debeat «d omnes eas virtutes Christianas colendas,
quae solae ad summi illius boni possessionem nos ducere
possint.

Hujus summi boni, qui finis est quo Christianorum ho-
minum omnes actiones tendere debent, delineationem quar-
tae operis suae parti praemisit Amyraldus, quae egregie
boni ilhus praestantiam demonstrat. Summam eorum, quae
vividis coloribus ille depingit, breviter hîc traders juvat .
Simulac hominis pii ac vere Christiani animus morte a
corpore sejungitur, liberatur varus iis oflficiis, quibus
liabitatio in corpore illum ohstrictum tenehat, nec
minus omnibus iis rebus, quibus propter conditionem
nostram physicam subjectus erat, inter quas peccati
vis primum locum occupât. Deinde animus recipitur
in sanctissima Dei habitacula, in Dei quasi sanctuarium
ibique adjungitur beatorum spirituura et sanctorum An-

1) 1. 1. VoL v. p. 7 sqq.

-ocr page 73-

geloritm consortio. Nec corporis jactura et triste fatum,
dolore nos aflBciet, nam ex carnali corpore aliud quoddam
®pintuale Deus resuscitabit, quod cum animo nostro magno
illo extremae resurrection is die jungetur. Ipsa, quaincoelo
iïoîuines pü ac Christo fideles gaudebunt, félicitas hisce
Potissimum rebus constabit, quod perpetuo ante oculos
habebunt immensa virtutum Dei testimonia i), quod nun-
quam non Domino nostro Jesu Christo aderunt

cum Angelis ceterisque boatis suavissimo utentur soda-
litio. Opus illorum assiduum erit Dei ejusque virtutum
admiratio et glorificatio, unde orietur Dei sapientiae cog-
nitio, quae omnes terrestris scientiae termines longissime
superet. In hoc denique feMcitatis illius consummatie cer-
öetur, quod in aeternum illa permanebit, nulla re impe-
diente, quominus semper eodem modo animos impleat.

De actionum htm an arum libertate.

De humanarum actionum libertate quid stataerit Aipy-
raldus haud ita facile ex hocce illius opere intelligi ac

1)nbsp;„, .qu\'ils contempleront en telle perfection, que cela s\'appellera voir
hieu comme il est,
au lieu que maintenant eu comparaison nous n\'en
voyons qu\'ane fort imparfaite representation, et par maniéré de dire, une
ombre.quot; 1. 1. p. 16.

2)nbsp;„...qui s\'estant demis de cet empire qu\'il exerce en qualité de Me-
diateur,
se meslera avec eux, ne se reseruant d\'auantage et de precipu au
partage de cette félicité, sinon qu\'il y sera
le premier nê entre plusieurs

freres.\'\' I. 1. p. 17.

-ocr page 74-

dijudicari potest: ipsum enim, quo ductus fuit, accurate
hanc rem definiendi et exponendi studium perspicuitati
magis nocuisse quam profuisse nobis videtur. Brevibus
autem verbis ejus opinionem exponere conabimur, re-
spectu quoque ejus -tractatus
de libero Arbitrio habito.

Quae extrinsecus nobis offeruntur objecta, aut talia esse
monet Amyraldus, quae intellectus observet tantum
atque approbet aut improbet, aut talia, quae ad
actiones
quoque nos ferant. Haec (de quibus solis hîc sermo esse
potest) primum sensus nostros movent, deinde intellectus
ea percipit, et judicium de illis fert ; tune judicio elato
voluntas rem appétit aut évitât. Quam rem exemplo Evae
peccantis satis superque illustrari putat.

In statu quidem integritatis appetitus sensualis, qui
omnes hominis affectus amplectitur, intellectui quam ma-
xime
suhditus erat, illiusque jussis facile obedientiam
praestabat. Nec minus voluntas natura sua intellectui
obtempérât; nequit enim illa ullam appetere rem, quam
improbaverit intellectus Quod nisi ita esset, necessa-
rio intellectus a voluntate penderet ; docet autem ex-

1)nbsp;«Il arriue assés souuent, qu\'il flotte deux obiects en nostre enten-
dement . . . Cependant la volonté demeure eu suspens, ... de mesme que
l\'entendement. . . Mais au moment que
l\'entendement se resoût, il n\'y
a personne qui ne sente que sa volonté se determine de ce coaté là, et
qu\'il n\'est pas possible, qu\'elle se porte à l\'opposite de ce qu\'enfin l\'En-
tendement a prononcé estre expedient et raisonnable . . . Ceux là mésmes
qui se donnent volontairement la mort, portent tesmoignage à la vérité
de ce que ie dis; parcequ\'ils ne se la donnent point sinon pour euiter
un plus grand mal, en. comparaison duquel îa mort leur paroist une chose
desirable!\' 1. 1. p. 49

2)nbsp;»Car la Prouidence Diuine et la Nature sont trop sages pourauoir

-ocr page 75-

perientia, intellectas actus ohjecUs et rebus exiernis tan-
tum elici, illumque solum cognoscere causas cur hoc fa-
ciendum, illud omittendum sit ; voluntatem vero coecam
lt;lHasi esse facultatem, quae nullam actionum suarum dis-
tinctam ipsa habeat notitiam.

Quum igitur in conditione integritatis omnes illae ani-
mi facultates justo ordine operarentür, atque insuper intel-
lectus »nec vi externa, nec externo inperio ad judicandum
incitareturquot;, primus homo
natura sua ómnino gaudebat
^libero arbitrio, seu libertate, i. e. facultate faciendi quod
Velletr
»Homo ideo dicitur esse praeditus libero arbi-
trio, quod duas illas facultates {intellectum et voluntatem)
babet eo modo conjunctas et constitutas, ut quaecunque
agit,
quaienus homo est, ab ita utrisque proficiscantur,
ufc actio ipsa
non coacta sit, non, Iruia aut sui nescia, sed
libera et spontanea et Jiumana deniquequot; , Nec tamen
idcirco Amyraldus hominem natura unquam prorsus sa«
juris fuisse docet ; nonnullae enim res ita comparatae erant,
ut homo actionem edens, non nisi Naturae voci obedire
posset 3) ; talibus vero rebus exceptis, quaecunque objecta
aut appetenda aut fugienda, quaecunque res faciendae aut
omittendae ipsius intellectui obversarentur, liberum omni-
modo de us judicium efferre poterat Nec si in integritatis
statu permansisset homo, bene agendi
petpetilùs -haMtus

mis en nous deux maistresses facultés, par qui seules nous sommes hom-
mes, pour les laisser toutes deus dans l\'independance à l\'égard l\'une de
l\'autre.quot; 1. 1. p. 61.

1)nbsp;1. 1. p. 6D7. Cf. de lih. arh. p. 97, 195 alibi.

2)nbsp;de lib. arb. p. 54.

81 -¥or. Chrest. 1. 1. p.. 605.

■ Ö

-ocr page 76-

bonis illius actionibus libertatem ademisset, quia habitus\'
nunquam vi cogit, aut in utramque partem judicandi fa-
eultatem tollit.

At ipso illo libero arbitrio usus \') e beata illa condi-
tione primitiva excidit homo. Post lapsum autem non
eadem quidem fruitur libertate, qua in naturae integritate
praeditus erat ; nectamen plane illa privatus est.

Sine dubio multae res externae nunc actiones nostras
impediunt; nec omnes sensus atque membra iisdem semper,
quibus antea, funguntur officiis, intellectusque insuper
misere offuscatus est, ita ut nemo non peccato inquina-
tus sit. Praesertim
peccatum quod originale dicitur, quod
quidem non ad naturam nostram pertinet, sed nobiscum
tamen nascitur, vitiqsitatem actionum nostrarum quam
maxime adauget, et voluntatem nullius non hominis ad
malum semper inflectere conatur 2). Hec objiciat quis,
hominis
corpus tantum propagari, ideoque appetitum sen-
sualem
modo peccati labe inquinari ; nam ubi appetitus
sensualis corruptus est, jure
totus homo corruptus dici

1)nbsp;„Comment s\'imagineroit-on que Dieu cnsf voulu gastcr un ouuragé,
qu\'il auoit composé avec tant de sagesse et tant de bonté?... Comment
est-ce que Dieu auroit peu induire l\'bomme à pecber, puisque cela deuoit
produire^sa ruine inenitableP Partant, l\'bomme a esté laissé absotement
en sa
lilertê de ce costé là, et si Dieu luy a inspiré au dedans quelques
mouuemens, il faut indubitablement, que çait esté pour bien faire.quot; ]. 1.
p. 615.

2)nbsp;„Elle fait Tbonime mesclmnt et depraue ses atfeetious, et corrompt
toutes les operations de ses puissances. De sorte que si Dieu la laisse
aller selon sa propension naturelle, il n\'y a sorte de mal à quoy elle
n\'emporte les esprits des hommes auec une licence si debordée,. qu\'il ne
s\'y peut rien adionster.quot; 1. I. Vol. II.
p. 112,

-ocr page 77-

potest Contentio illa xatioiiem inter et appetitum sen-
saalem continue vehementior fit, » donec tandem homo adeo
imbutus sit male agendi capidine, adeoque erroribus ae
tenebris repletus, ut nil omnino boni agere possit.quot;

. Verumtamen etsi tam tristem hominis ab integritate
delapsi fateatur Amyraldus esse conditionem, liberta-
tem ei non ademtam esse putat. Nam licet permultae
res externae actiones nostras impediant ; licet sensibus et
membris non libéré saepe uti possimus ; licet iijse Intel-
lectus non semper libere agere dici possit et externas ob
causas et organorum defectu, et maiorum Spirituam^ ma-
chinationibus ; licet peccandi consuetudo peccato magis
magisqne nos obstringat,
actiones tamen nostrae \'morales
{virtutis
et vitii cultus) omnimodo voluntariae dici debent.
De aetionibus enim talibus faciendis aut non faciendis
unusquisque etiamnanc
consilium capere potest, nec vi
quisquara ad vitia eogitur ; depravata facultatum condi-
tio et multae aliae res efficaciam quidem in animum nostrum
habent, attamen .non impediunt, quominus faciamus
quod
velimus,
sive bonum sive malum Peccatum quidem

1) „Comme un poulain qui dés le ventre de sa mere a quelque foi-
blesse dans les iambes, quelque égarement dans la bouche, qui le rendra
indocile au mords, et quelque chose d\'indomtable et de refractaire dans sou
humeur, doit estre dés là tenu pour mauuais dans l\'espece des chenaux.quot;
1 1. p! 40. Cf.
de m. arb. p. 153 : „Quum appetitus sensitivus deberet
esse ita constitutus in homine, ut rationi paroret, propagatur a parentibus
in liberos adeo pertuvbatus, vit postquam ad eum in foetu acccsserit anima
rationalis,
totum iU\'ud stohjectîim, quod ex utraque illa re compositum est,
sit
peniersissime constiiutum.quot; Ex hoc loco simul patet, in animi origine
Bxplicanda,
Oreatianismo Amyraldum favisse. .

1) Si les hommes imdoyent faire le bien, c\'est-à-dire aimer Dieu et

-ocr page 78-

impedit hominem (ut antea jam Amyraldum dicentem
audivimus i), quominus facere
velit bonum, illumque in-
citât ut
velit malum facere, id vero talibus adhibitis ar-
gumentis et incitamentis, ut illi non nisi suos affectus,
suamque ad vitium propensionem malarum suarum actionum
accusare possitquot; ä).nbsp;^^^^^^ ^^^^

adeo hominem corrumpit, quoad actiones morales liber-
tatem illi adimit, quia
rerum mordium naiuram illud non
immutat, nec intellectui nostri
consiliis »m ullam infert-^).

quot;Nec ubi nativa hominis corruptio a Vei Spiritu em.en.
datur,
ab hac illius libertas tollitur operatione, sive ut

leur prochain, qu\'est ce qui les en empescheroit? Nont-ils pas un enten-
dement et ane volouté eapabhs de ces operations, s\'ils les appliqnoyent
à leur usage? A-t-on jamais veu homme, qui voulust
constamm-nt et
véritablement estre homme de bien, et qui néanmoins ne le fust pas-
1. 1. p. 88, ^ ■

1)nbsp;Vid. snpra p. 45.

2)nbsp;„J\'ay desia dit et répété diverses fois par les paroles d\'Aristote
mesme, que c\'est une chose impertinente tout-à-fait, que d\'appeler forcée
ou
volontaire une action, que nous n\'auons faite\'sinon du mouuement
de nostre volonté seulement, et après une deliberation dans laquelle rien
fle nous a obligés à nous determiner de ce costé-là, fors l\'e.perance de la
iouissance de quelq,ie contentement, ou de quelque accommodement dan«
nos affaires.quot; 1. 1. p. 89.

3)nbsp;Cf. m. arh p. 139 sqq. Illic. e. g. legimus : «Mea sententia si
Deus omnes homines
nbsp;mae eorrupiioni permitteret, omnemque Pro
videntiae suae efficaciam sustineret... rrerno esset qui... omnium vitio\'
rum foeditate Nerones et Caligulas et Sardanapalos... non aequaret aut
Buperaret. Attamen non propterea putandum esset homiues esse

.ua Nam ni fallor non eo quodnbsp;tanta fuit in Nerone et Caligula

et tam desperata nequitia, minusnbsp;tamen fuere nequam, minusque

ea de causa culpandi. Q^is enim eosnbsp;esse malos? Nonne sponte
animi in fîagitia rucre ?quot; Ib. p.
173

-ocr page 79-

S\'^Qiel facta est spectetur, sive ut continuatur jam vi de-
creti divini, et earundem operatione causarum, ex quibus
ÖTixit originem. Nam et baecce gratia divina nulla vi ani-
^is obtruditur, nec semel eos occupans, irresistibili aliqua
ad bonum voluntatem impellit. Ut autem actiones,
quae ex gratia proficiscuntur, libéras esse nemo negaverit,
sic inficias nemo sanus iverit, quin eae itidem liberae sint,
quae originem trahunt ex reliquiis corruptionis. Si autem
fieri posset, ut quis esset in hacce terra, qui Dei juvante
gratia ad
perfectam. regenerationem pervenisset, illi hand
dubie necesse esset esse purum et bonum et sanctum in
perpetuo vitae tenore. Quod quid aliud est quam liberquot;
tatem cum necessitate consociare ? . . . ïahs homo liber
esset et tamen ad bonum necessario determinatus. Verum
res est de vita coelesti extra orane dubium constituta,
fore illam ne levissima quidem peccati labe contamina-
tam.. . Erimus ergo necessario sancti. Aut igitur con-
sistit necessitas cum hbertate aut nuhus est futurus in
coelo libertati locus,quot;

Patet nobis ex brevi hacce espositione Amyraldum
in dirimenda tota hac quaestione de hominis libertate va-
rias res et notiones non tam accurate distinxisse, quem^
admodum illud nostris diebus a viris doctis fieri solet ;
nec omnia quae ad quaestionem pertinent hîc tractata esse.
Hoc praesertim sibi proposuit, ut investigaret utrum homo
ét qu.oad
\'naturam suam ét etiam nunc post lapsum prae^
ditus sit facultate faciendi
quoà velit, utrum illius actiones
morales
liberae et spontaneae dicendae sint, atque igitur

1) de lib. ari. p. 180, sqq.

-ocr page 80-

homo malarum suarum actionum culpam et poenas ferre
mereatur, nec ne. De gravissimo autem hoc argumento
haud pauca rectissime animadvertisse videtur Amyral-
dus; ita nempe ut ab altera parte ostendat non prorsus
sni jtiris esse hominem, nec varias res in intellectum nos-
trum et voluntatem vim habere neget, et necessitatem
cum summa libertate conjunctam esse posse concédât;
ab altera autem parte hominis
lihertaleni moralem vindicet,
et malarum actionum culpam jure illi imputari affirmât,
Minime autem nodum ilium plane solvere Amyraldo
contigisse, vix est quod moneamus quot;),

§

De Lege Mosaïca.

Licet magni faciat Amyraldus legem Mosaïcam, et
universe totam V. F, oeconomiam, illam tamen- non suf-
fecisse putat ad doctrinam veri nominis Ethicam homini-
bus tradendam, aut ad vitam secundum illius normam in-
formandam. Contihebant quidem decem ambarum Tabu-
larum praecepta quaecunque A\'^atura hominem in integri-
tatis statu vi ven tem docere poterat, ut pietati et virtuti
operam daret; poterant sane leges pohticae bonum civem
informarc; atque insuper multae illae ceiimoniae, quibus

1) Si Amyraldi sententiam eonferimus cum iis, quae nostris diebus
hac de re dicuntur et consoribuntur, ille haud uno nomine diiferre nobis
videtur ab iis, qui
Determinismo Mhico favent; variis in locis ilium acce^
dere putamus ad ca, quae scripsit CI. P. Hofstede de Groot:
Vrißeid
van Wil en Vrijheid van Handelen „m W aarheid in. Lief de,
Viil. c. g. ib. p. 26, 27, 53, 56 iii nota, 68, eet,

-ocr page 81-

populi Israëlitici culfcum externum obstringebat, ap-
^issimae erant, ut animi humani arrogantia diminueretur,
^ublimisque ei de Ueo illo infigeretur opinio, qui tale ho-
®inibus jugem imponebat. Verumtamen hoe praesertim in
^ O J s i s legislatione imperfectum esse putat Amyraldus,
quod talem Israëlitis proposucrit summam felicitatem, qua-
lem
nemo eorum aUingere posset, etiamsi quam ardentis-
sime legibus observandis operam navaret: nec parvi hoe
faciendum esse monet, quum in quaque Etbices expositione,
boc primum requiratur, ut talis intellectui depingatur feli-
eitas, quam non attingere tantum, sed etiam facile quodam-
modo attinger e possit

Et quod ad Legis operationem et efficacitatem attinet,
totam hancce Oeconomiam talibus modo rebus constitisse
monet Amyraldus, quae corporis sensus extrinsecus tan-
tum moverent, quae vero nullam vim infernam exercere pos-
sent, nisi hominum animus extraordinario modo illi rei adap-
taretur.

lïi eorum autem Tsraëlitarum mentem, qui tali Dei Spi-

1) Minus rectb Amyraldi hac de re sententiam reddidisse mihi
videtur Stäudlinus, ubi (o. 1.
Qesch. d. Ohr. yTfor. p. 418) scribit: «Er
findet die Moral Moses darin sehr mangelhaft, dasz er den Beobachtern
der göttlichen Gebote
nur irdisches Leben und zeitliche Güter verhiesz,
dasz er keinen reinen und wahren Begriff von Glückseeligkeit festsetzte.quot;
Nam multis verbis Amyraldus osteudere conatus est, Israëlitis qui satis
in illam rem inquirere vellent et ad Moysis, qui et ipse Prophetico mu-
nere fungebatur, ceterorumque Prophetarum instituta attenderent, haud
dubium esse potuisse, felicitatem, quae illis obtendebatur, non terrestrem sed
coelestem, non temporalem sed sempiternam esse. Hoc aUtem minus pro-
bat, felicitatis illius acquisitionem pependlsse a conditione, cui nemo mor-
talium satisfacere posset,
perfecta nempe obedientia omnibus Legis prae-
eeptis praestanda. Cf.
Mor, Chrest. Vol. IV. p. 8—50.

-ocr page 82-

ritus auxilio gaudebant, ut Legis jussa quidem bene in-
telligerent, nec vero perspicerent Euangelica et typica
promissa, ubique in V. T. sparsa \'), quatuor imprimis rebus
iiaec Legis oeconomia vim aliquam exercebat: duarum tabu-
larum nempe, nec non ceteris, quae ab illis pendebant,
legibus, ex quibus pietatis et sanctitatis appareret imago,
felicitatis et vitae
promissis, poenarum et exsecrationis
minis, sacrificiis denique piacularihus. Legis sanctitas non
poterat non sui venerationem et amorem in bomintim animis
excitare, quibus adaugendis quoque inserviebant vitae sa-
lutisque promissa: inde ardens illud, quod in nonnullis
cernebatur, desiderium, ut omnibus legis jussis quam reli-
giosissime obedirent. Nec minus eidem rei proderant com-

1) De iypis c£ qüse supra diximus pag. 31, et etiam Placaei Dis-
putatie ia ejus
Opp. T. T, p. 1—158.

Amyraldi tempore ille vigebat inter Theologes mos, nt ubique in
V. T. quaerereut et inveniri pntarent designationes eorum, quae in N.
T.
aperte revelata sunt. Totum enim fere N. T. in V. T. jam latere putabant,
ita tamen ut Veteres tideles typorum profundiorem sensum suspicari quidem,
nec vero plane intelligere potuerint;
a posteriori autem nobis ille non nisi
apertus et perspicuus esse possit. Hanc typioe V. T, explicandi methodum
Amyraldus quoque in opere nostro sequitur, übi e.
g. de cerimoniis
agit, scribit: „il n\'y auoit pas une ceremonie, qui u\'eust quelque sens
mystérieux non pas mesmes jusques à celles, qui paroissent les plus con-
temptibles. Tons les doux du Tabernacle, pour ainsi dire, auoyent leur
■signification, et iusques aux moindres particularités de ses utensiles...
Mais en ce temps-là tout cela estoit couuert d\'un voile épais, qui en de-
roboit ïa connoissance.quot; 1. 1. p. 176 sqq. Accnratissimam typicam expli-
cationem invenimus L L pag. 237 sqq., ubi auctor ostendit
œgmm Fa-
schale
fuisse,nbsp;Christi, manducationem illius agni ^pi^^uo.

communionis fidelium cum Christo, • eet. Cf. etiam p. 201 sqq. ubi
typiea invenitur explicatio va^orum, quae in Tabernacnlo servabantur.

-ocr page 83-

ïûinationes illae severae, quae unumquemque a vitiis deter-
\'\'ere debebant.

Âttamen haec Dei Spiritus efficaci a, quae legis scientiam

sanctitatis amorem operabatur, humanae naturae corru-
Ptionem non tollebat vel penitus emendabat. Quum igitur
honi animi motus, ex Legis sanctitatis admiratione orti,
teriues et languidi tantum essent, multoque efficaciores ii,
qui ex salutis spe poenaeve metu orirentur,
servis et m.erce-
\'Variis haud dissimiles fuere Israëlitae illi. Ab altera parte
quum Lex gravissimas poenas et mortem ipsam minaretur
tinicuique, qui
omnia non teneret legis praecepta, quumque
conscientia unumquemque multarum transgressionum, con-
vinceret, nec ullam Lex daret absolutionis spem aut
ullum poenitentiae incitamentum, non poterat non summa
hominis animum occupare
clesperatio, nisi aliam doloris
sui leniendi sibi inveniret viam. Talem autem placan-
dae conscientiae viam aperire videbantur sacrificia. IsTeque
suorum nimirum peccatorum magnitudinem, neque Dei
sanctitatem satis agnoscentes, falsa spe facile duceban-
tur homines, fore ut sacrificiis oblatis Dei ira expiaretar
simulque bonorum illorum operum meritis peccata com-
missa oblivioni tradereniur, ut sic non tantum dammatio-
nem vitare, sed etiam vitam promissam obtinere ipsi pos-
sent 1). »Sed quemadmodum talis animi conditio a vera

1) „De tout cela donc se composoit comme une espeoe de charme, dont
le sentiment du péché s\'engourdissoit, et bien que la force de la con-
science le rompist assez sonnent, il auoit neantmoins toujours assez de
vertu, pour en appaiser un peu les alarmes et les ospouuantemeos, et pour
empecher, qu\'on ne demeurast englouty dans un desespoir inconsolable.quot;
l. Vol. IV. p. 728.

-ocr page 84-

sanetificatione alienissima erat, sic omnino quoque ei abe-
rat verum
solatnim, quod nascitur ex Dei misericordiae
cognitione, et peccatomm remissionis intima persuasione.quot;
Hanc autem cognitionem et hancce persuasionem
paucis
tantummodo, qui sub V. F. vivebant, Dei cultoribus,
extraordinariam Spiritus sancti efficaciam concessisse
docet
Amyraldus, nec vero tali unquam gradu, quali fidelibus
Christianis concessae sunt sub Gratiae Foedere viventibus.

§ 4,

De Scientia Christiana.

Inter virtutes, quae Christiani hominis Intellectum exor«
nare debent (tales scilicet quae ordinario mode i) acquirun-
tur) primum locum assignat A m y r a I d u s saW^\'ae, cujus
objectum esse dicit
Dei FerUm, ^oiius religionis doc
tvinam,
quae in Literis Saciis continetur.

Licet varies liujus scientiae gradus esse libenter concé-
dât,\' omnes tamen Christiani aliquam religionis doctrinae
scientiam sibi comparare posse et debere ostendit.
d Assi-
due mode,quot; inquit, »animo ei rei intente, nihil est in
salutis doctrina tam arduum aut tam profundum, quin
lene
cowpositus animus
concipere aut attingere illud queatquot;
Et hoc studium deinde dignissimum esse ostendit, cui
operam navemus. Nam omnis universe Veritas digna est,
quam investiget sibique acquirat Intellectus humanus ; nec

1) Cf. supra p. 54.

2) 1. 1. Vol. V. p. 79.

-ocr page 85-

^lla praeterea aut tam evidens est quam Eeligienis Chris-
öanae Veritas, aut adee ebjecti sui nobilitate insignis.
I
qiiuo vero officium nostrum esse docet, buic scientiae ope-
ram navare. Paucorum enim hominum iCkmiQ est ut
medici^ vel juris consulti, vel philosophi, vel mathe-
matici, nostri omnium autfim gt;cXï7(7ts est, ut simus veri
hominis CJiristiani, dumque quoad alias scientias aliOrum
peritorum virorum auxilium invOcare possimus, Jèsu
Ch risti doctrinae scientia, in eorum tantum animis vim\'
habere potest, qui
vere illam possideant, Nec dicat aliquis,
discrimen hac in re faciendum esse inter Verbi Divini Mi-
öistros et Doctores, et ceteros Christi sectatores; nam
quum illis Christianae religienis
Veritas praesertim contra
haereticos et falsos prophetas defendenda sit, céteri salutis
nostrae inimici, peccatum et diabolus, unicuique Christi
confessori fortiter impugnandi sunt, quod sine illa scientia
recte fieri nequit. »Atque igitur nec seMis, nec
condi-
tio
Christianes prohibere debet, quominus quantum pos-
sint sibi augere studeant hanc divinäe veritatis\' scien-
tiam. aut eorum hujus rei inscitiam ullo mode excusarê
potestquot;/).nbsp;• V

Egregios etiam recenset Amyraldus, qui ex hacCe

1) L 1. p. 88 sq. Addit; „Pour estre mort dans le berceati, et n\'auoir
pas atteint ia stature, que la Nature nous a destinée, les enfans n\'en
seront pas plus mal traittés au iugement;,.. pour estre .demeurés i)etits
et dans la stature des eufans, les nains
n\'y seront pas mal traittés non
plus... Mais que pourrons-nous allegner à nostre Seigneur, s\'il trouue
que pour auoir
mesprisé la nourriture spirituelle, qu\'il nous fournit si abon-
damment, nous soyons demeurés comme infiniment au dessous de la iuste
grandeur, qu\'il nous demande ?quot;

-ocr page 86-

scientia fidelibus ^xo^mieni fruetm. Haec nimirum veram
Intellectui aiferet lucem haec fidelium magnopere auge-
bit solatium, necnon ad sanctificationem et ad perseveran-
tiam illos excitare debet. Non tantum denique e majori
religionis nostrae excellentiae scientia, ardentior nascetur
pietatis et caritatis amor; sed est illa etiam tanquam ar-
mamentattum, ex quo tela tibi sumere possis, quibus contra
omnes veritatis hostes te defendas.

§ 5.

De Prudentia Christiana.

Simili modo Frudentiam s) quoque commendat Amy.^
ral dus, - quae omnibus quotquot Christi nomen profi-

tentur, convenit, tanquam unius corporis. Ecclesiae nempe,

membris et sociis, qui ad eundem omnes aeternae feHcitatil
scopum tendunt. Deinceps ostendit ad hunc
Prudentiam quoque Christianam tendere,
omnesque Christi-
anorum actiones dirigere ;
media illam arripere, quae ad
eum ducant, omniaque contra vitare, quae ei obversari

1)nbsp;„Quelque intelligent qu\'on soit quant aux choses, qui appartiennent
à eette vie, l\'Escriture ne laisse pas de dire, si on est
ignorant de la
Religion,
qu\'on est et qu\'on demeure en tenehres.quot; 1. 1. p. 90

2)nbsp;Ubi antea de Intelleetus virtutibus agebat, hanc \' ei^averat et pro-

baverat, quam dedit Aristoteles, prudentiae defiuitionem: „Ia Prudence

est une habitude de l\'entendement, par laquelle il est dirige\'quot;à agir selon

là droite ou saine raison, quand il est question des choses, qui sont ou

qui peuuent estre bonnes ou mauuaises à l\'homme.quot; Vid. i. 1. vol. III,
p • X 6 d.

3)nbsp;I. L Vol. V. p. 95 sqq.

-ocr page 87-

possint; nec non omnia illam praecepta tenere, quae his
de rebus Euangelium dedit.

Revera quidem (3hristiani quaecunque faciunt, ad Dei
gloriam facere debent: attamen discrimen aliquid facere
licet inter
pietatem et pndentiam, ita ut illa Dei gloriam
solam respiciat, haec praesertim hominis salutem spectet,
simul autem non nisi pietate imbuta et repleta esse possit.

Media, quae ad hunc scopum ducunt, sunt fides in
Christo reposita et santificatio : res contra quae illi
obstant,
originem ducunt a nobis ipsis, a mundo vel a diabolo, quae
res quomodo Christianis obviam veniant iisque vitandae
sint, copiose Amyraldus ostendit.
Biabolum enim vel
immediate vel mediate homines tentare monet: immediatae
illius tentationes et rariores sunt et facilius vitantur ;
mediate autem ubi homines tentât,
Mimdi vulgo auxilio
utitur, qui variis modis nos laqueis suis circumvenire
et irretire conatur. Maximi autem
ipsi nobis ipsis
inimici sumus; nam \'mundus nullam in nos vim habet,
nisi propterea, quod peccato nos inquinati et corrupti sumus;
sive enim bonis sive malis rebus obtentis, appetitum
nostrum sensualem tentât mundus, qui satis facile hujus
illecebris succumbit Summopere igitur in eo apparebit

1) „Ces attaques sont dantant plus daugereuses, que I\'appetit sensitif
est
au-dedans de nous, et assés proche de nostre intellect pour le gaster
par ses mauuaises suasions. Quand une place est assiegée.... et que l\'en-
neray du dehors a
au-dedans des partisans, qui soir et matin, et de iour
et de nuit ont accès à leur Capitaine, qui l\'amusent, et qui l\'endorment,
qui lay ostent sa vigilance, et qui l\'enSorcellent tellement, qu\'il consent
luy-mesrne à la trahison, ce n\'est pas merueille si la place est emportée,
et si l\'ennemy vient à bout de ses desseins. Il faut donc que nostre En-
tendement, qui est le Gonuernènr de là place, soit perpétuellement sur ses

-ocr page 88-

Intellectus nostri prudentia, ut accurate videat ad quasnam
res praesertim tendant appetitus, et quinam
habitus in illis
praevaleant, talesque habitus praesertim singulari cura regat,
et prohibeat ne illi intellectui nostro imperent

Euangelii praecepta, quae ad prudentiam adhortantur,
primum universe auctor considérât, et dein inquirit, quid
prudentia Christiana jubeat erga illos, qui
mira, ét erga
illos, qui
ext/ra Ecclesiae societatem vivunt, variosque hujus
rei citat casus et exempla. Docet, quomodo Christiaui
se gerere debeant, ubi
exteri illos persequuntur, aut ubi
talis persecutio illis imminet; necnon quid pacis et quie-
tis tempore iis observandum sit, ubi maxime falsi doctores
et prophetae reformidandi sunt.— Aliud prudentiae prae-
ceptum Christi illis verbis contineri dicit : »\\Nolite dare
sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante
porcosquot; (Matth. VTI: 6); nam etsi C hr i sti cogni-
tio, ubicunque fieri possit, nobis propoganda sit, bene
tamen et privatis hominibus, et iis, qui publico aliquo in
Ecclesia munere funguntur, discernendum est, utrum loci
et personae, quibus hancce cognitionem afferamus et nun-
tiemus, tales sint ut nostri conatus Christi causae pro-
desse possint, an magis etiam verendum sit, ne nostra
imprudentia haec detrimenti quid capiat De Pauli

gardes, et qu\'il se deffle de toutes choses, mais particulièrement de ses
propres passions.quot;
I. 1. p. 108 sqq.

1)nbsp;„les plus fines de nos passions, et celles qui ont le plus d\'appa-
rence
de Hértu, comme c\'est la trop grande amour de l\'honneur et de la
gloire, sont de beaucoup les plus
perilleuses et flattent le plus doucement.quot;
1. 1. p. 110.

2)nbsp;„11 faut donc auoir du zele, mais il faut auoir At Imprudence aussi;

-ocr page 89-

dicto quoque hîc agitur : » Ab omni specie mala abstinete
vosquot; (1 Th ess. Y: 32), ostenditque auctor hoster haud
parum illud ad prudentiam excitare.

Quod ad illos attinet, qui intra Ecclesiae confinia de-
gunt, Paulus Christianis de rerum indifferentium (à^ia-
fópav) usu praeceptum dedit, quod illius tempore valde
necessarium erat,nbsp;licet illud nostris diebus
non iis-

dem de rebus valeat et requiratur, universe tamen hoe
bene tenendum est, ut, qui scientia et cognitione provec-
tiores sint, his\' utantur ad ceterorum
aedificationem, utque
omnes nostrae actiones ad
ceterorum potius qiiam ad nos-
trum emolumentum dirigere stud camus.

Universe monet Am y raid us omnium illarum actio-
num, quas
prudentia gignit ac dirigit, eas pulcherrimas esse,
quae artissime cum
Caritate conjunctae sunt, uti et illa
Caritatis opera ceteris longe praecellunt, in quibus maxi-
ma simul elucet
Trudentia. \').

§ 6.
De Fide.

Ut homo summi boni sibi promissi particeps fieri pos-

et si le zele nous porte à semer la doctrine du salut partout, où il y a
suiet d\'esperer qu\'elle fructifiera, la prudence nous doit empescher- de l\'ex-
poser et
noua aussi, soit au mespris des gens libertins et profanes, soit
à la persecution des violens.quot; 1. 1. p. 123.

1) „le meslange de ces deux Vertus fait un excellent temperament, où
la
cMleur de l\'Esprit de nostre Seigneur anime le fidelle à faire tout pour

-ocr page 90-

sit, hoc ante omnia requiritur, ut firma illius intellectui
mh^Qxedi fides, sive persuasie de veritate promissorum et
effatorum, quibus illud bonum diviniüis annuntiatur.
Li-
cet in V. T, voces :
credere, persuasio, fides haud crebro
occurrant, omnes tamen virtutis et pietatis actus a Patri-
archis et piis Dei cultoribus editos, ab
fidei prin-
cipio originem duxisse censet Amyraldus. Solius hu-
jusce fidei ratione habita, summum bonum Deus homini-
bus concedere volebat, eodemque modo sub Legis ac sub
Gratiae Foedere
ex sola ƒi^e justificabatur homo Quam-
quam autem hac de re nonnulla recte docuerunt Moyses
ceterique Prophetae, homines tamen, qui sub Legis Poe-
dere vixere, non satis hoc inteUexerunt, et, nisi singulari
prorsus modo a Spiritu Sancto illustrarentur, fidem potius
intehectus virtutem ceteris similem esse putarunt, quam
foederis conditionem, quae summi boni participes illos red-
deret, quod tamen pro parte inde explicari potest, quod
in quot;V. F. saepius quam de ipsa fide, de
fructibus sermo
est, quos in voluntate fert; de fiducia, de remunerationis
exspectatione et de spe.

Yeterum fidelium fidei objecta (ut in conspectu generali

l\'anantage d\'autruy, et où les lumieres du mesme Esprit l\'esclairent, et le
conduisent à regler ses actions pour l\'intérest de son propre salut, selon
les lieux, les personnes, les temps, et les autres telles circonstances.\'\' 1. 1.
Vol. V.
p. 131.

1} „Ç\'a tonsiours esté en regard à la Eoy, que Dieu a donné la iouis-
sance du Souuerain bien à, ceux qui l\'ont obtenu.quot; 1. 1. Vol. IV.
p. 54.
„C\'est donc une chose certaine.., qu\'aussi bien sous la Dispensation legale
que sous celle de l\'Enangile, Dieu, en iustitiant l\'homme, n\'a eu égard sinon
à la l\'oy.quot; ib, p. 64,

-ocr page 91-

\'am monuimus) fuisse (licit Amjraldus: Naturae insti-
tüta a M 0 y s e et Proph-quot;,tis coufirmata, rerum praeteri-
tarum narrationem, rerum futurarum praedictionem, prae-
sertim promissa tam priva quam universalia, tam absoluta
quam conditionata, tam terrestria quam coelestia. Osten-
dens quantopere his omnibus rebus, et praesertim promis-
sis, veterum fides excitari et nutriri deberet, simul indi-
cat auctor magnum inter fidem eorum, qui sub J^ege vi-
vebant, et nostrum, qui nunc sub JEuangelio vivimus,
dis-
crimen
oriri. Quum enim fidei objecta illa universe
Bei et erga nos benignitatem et magnam potentiam in
iucem
proférant, nostra fides praesertim in summae beni-
gnitatis
ac amoris Dei admirationem extollitur et abripi-
tur,
ittorum autem fides Dei magis suspiciebat et vene-
rabatur summam
potentiam, quam Deus ipse extraordina-
riis et mirabilibus modis saepissime tunc estendebat \').

Ghristianornm fidei objectimi, redemtionis nempe nostrae
historia et salutis omnia promissa, et verifcate sua eminet,
et utilitafce, et pulchritudine, et rerum excellentia. Accu-
rate hîc
ostendit Amyraldus, quomodo nos fidem illam,
quae scilicet
Spiritus Sancti donum est atque a Deo in
nobis operatur, in animos nostros
suscipere, atque seme!
receptam
retinere debeamus, negatque nobis, ut nonnulli
putant, quiete exspectandum esse, donec Deus hanc fidem
nobis largiri et veluti infundere velit.

1)nbsp;,C\'est pourquoy la pluspart des exemples de foy, qui sont au oliapitre
unziesne de l\'Epistre aux Hebrieux, regardent des actions ou des evcne-

mens eaierveillaMes.quot;

2)nbsp;Cff duo Amyraldi Dispuit, de Natura Fidei et de Fidei causa
efficiente
insertae Synt. Thes. Salm. II. p. 83 sqq.

-ocr page 92-

Postquam enim Intellectus cognovit, quid Euangeliuffl
omnibus annuntiet, discernendum illi est, utrum hoc objec-
tum
digmim sit, quod amplectatur et cui credat \'); et
ipsa EuangeHi doctrina satis
J-acile intelligi posset ab om-
nibus, qui
Sana ratione praediti sunt, illiusque Veritas satis
evidens esset, ut singulorum hominum menti sese commen-
daret, nisi
affectuum humanorum perversitas illi rei obstaret,
et praejudicatae uniuscujusque opiniones animi luci
nebulam veluti obduxissent. Debet igitur quisque Christia-
nus, postquam Euangelium fide sua amplexus est, oculos
in se ipsum convertere, et agnoscere se solius Dei gratiae
efRcacia, in suo animo operata, ad sanam veramque fidem
perductum esse.

Et quia fides, quo modo semel exorta est, eodem etiam
alitur et sustentatur, semperque nobis inhaerent malorum
reliquiae nonnullae affectuum, qui antea fidei ortum pro-
hibere conabantur, hoc ante omnia nobis agendum est, ut
fortiter illos impugnare haud desistamus, affectuumque
tumultum sedemus, ut intellectus assidue et libere vacare

1) „Et ne faut point icy dire que cet Euangile qu\'on nous presche,
nous enseigne luy-mesme nostre naturelle
incapacité; tellement que nous
sommes aduertis de nostre impuissance, auant que nous nous mettions à
faire cet esamen. Car premièrement, iamais la bonne et raisonnable pre-
dication de l\'Euangiîe ne commence par cet advertissement, qae l\'iiomme
naturellement n\'est
jîûj capable d\'y croire.,. Elle commence par annoncer
la remission des péchés en nostre Seigneur Jesus-Christ.,. Et posé
que par une predication prepostere, on nous eust aduertis de nostre im-
puissance, auant que de nous proposer les doctrines de l\'Euangiîe, qu\'il
faut embrasser pour nostre salut, cette impuissance là mesme fait que
nous ne croyons pas à l\'advertissement qii\'on nous en donne, et si nous y
croyions, ce seroit un
commencement de foy,quot; 1. 1. p. 142 sqq.

-ocr page 93-

8S

possit veritatis Christianae contempiationi iiliusque illa-
strior magis magisque animo nostro inhaereat imago et
persuasio. Quibusnam aliis praeterea
auxiliis fidem egre-
gie sustentari putet Amyraldus, in
conspectu nostro
supra jam vidimus

Postquam sic fidei ortum et incrementum contemplavit
auctor, quosnam illa
fructus ferat inquirit, qui Ethicen
Christianam spectent iisque annumerat gaudium, quod
persentiscere debet fidelis, qui tam pulcherrimas res non
cognoscit tantum, sed iis etiam fidem habet, conscientiae
pacem, animi purificationem, quia inde mali habitus a fide
expelluntur, firmam tandem rerum, quae sperantur, ex-
spectationem, rerumque, quae non perspiciuntur, intui-
tionem.

§ 7.

:De Spe et äe Mducia.
Non tantum autem hancce Spem, sed etiam Fiduciam

1)nbsp;„C\'est en méditant et en ruminant les doctrines de la ïoy, qu\'on
en reçoit .Jaus le coeur l\'impression si auant qu\'elle deuient inetîaçabk.quot;

1. 1. p. 148.

2)nbsp;Vid. supra p. 55.

3)nbsp;„Dans un autre regard, elle a un usage Theologique, comme la con-
dition sous laquelle le salut nous est promis en
l\'Euangile. C\'est elle
qui nous introduit en la communion de Christ, qui fait que sa mort
uous est imputée, qui nous obtient par ce moyeu la remission des péchés
et la reconciliatiou anec Dieu, en vertu de laquelle nous auons l\'adoption,
ct l\'esprit de consolation, et l\'esprit de sanctification, et qui enfin nous
met dans le droit de la resurrection du corps et de la vie eternelle.quot;
1. 1. p. 139.

-ocr page 94-

mm

cum Fide Christiana artissime conjunctam esse dicit Amy-
raid us \'), ita ut saepe in Sacra Sciiptura haram trium vir-
tutum nomina promiscue usurpentur, et difficile sit de
omnibus satis distincte disserere.

Fiducia autem Summi Numins viHuties praesertim spec-
tat, quae nobis persuadere possunt, Deum omnia sua pro-
missa rata facere et explere velle atque posse. Harum quae-
nam maximam vim habeant ad fiduciam confirmandam
diserte hîc ostendit auctor. Dei
potentiam praecipuum Ü-
hus fundamentum esse dicit ; cui accedunt iliius sapientia,
omniscientia, bonitas, justitia et, quae praesertim fiduciam
nostram sustentât, Dei
misericordia. Haec scilicet homi-
nibus peccatorum remissionem offert sub fidei et poeni-
tentiae conditione; nec hoc tantum, sed ipsa etiam poe-
nitentiam et fidem in animis nostris operari vult, ut revera
peccatorum remissionis reddamur participes

Ex hacce autem animi fiducia certissima simul orietur
spes, fore ut summam, quod Deus nobis offert, revera
ahquando consequamur bonum. Atque illam Christianam
spem certissimam esse monet Amyraldus, quia non
reposita est in conjecturis aut rebus fundamento caren-
tibus, nec in hominum promissis, sed in ipsius
Dei ver-
bis, qui verax est et sibi constans, infinite sapiens et om-

J) 1. 1. p. 168 sqq.

2) „Quand nous auons une fois senti cette vertu de l\'Esprit de Dieu,
qui nous esdaire en la connoissance de J esns-Cli r i st, et que nous
auons coiictu, que la communication de cette grace est un effet d\'une par-
ticuliere misericoruc, qu\'il a pieu à Dieu desplojer sur nous, il est absolu-
ment impossible que nos ames ne demeureni comblées de contentement, et
qu\'elles ne se reposent en Disu auee une confiance incbranlable.quot; Ll. p. 189.

-ocr page 95-

nipotens. Bene tamen hîc distingaendum esse dicit iuier
promissoram divinoium
materiem et for,nam, et quoad
inateriem, inter ea quae temporalia sunt, et ea quae salu-
tem aeternam spectant, quoad formam inter ea, quae abso-
lute data sunt, atque ea, quae cum conditione quadara

conjuncta sunt.

Et quod ad haec summae felicitatis promissa condi/ion,ala
attinet, siquidem in se ipsum Cluistianus oculos conver-
tit, haec sui ipsius consideratie facile metum quendam ac
dubia de suae spei firmifcate creare posset, sed reliqua om-
nia divina promissa illum tune sustentant, et conscientiae
pacem dant, Hoe tantum opus est, ut quisque anxie
inquirat, utrum revera fidem habeat; iis enim qui vere
credunt, spes minime fallax esse potest\'). Et ubi haec
certissima fovetur spes, illic non potest non animus in-
signi affici laetitia, pro rei, quae sparatur, excellentia
et pulchritudine

1)nbsp;„L\'esperance Clirestieiine donqucs est une certaine vertu do nos amos
par laquelle elles sont attachées sur le souueraiù bien, qui nous est rcserué
là haut, comme sur une chose de la possession de laquelle elles se doiuent

parfaitement assenrer.quot; 1. 1. p. 206.

2)nbsp;Cf. Amyraldi Dtsp. de certitudine salutù, in Synt. Thes. Salm.
Vol IV. p. 138 sqq.; ubi p. 157 dicit Apostolum saepenumero fideles in-
citare, ut eodem modo, quo ab ipso factum sit,
in céda et indubitata spe
saUtis glorientur.
„Quod si non faciunt,quot; addit „id neque promissionum
divinarum inftrmitati neque dispensationi causarum salutis neque naturae
fidei in se consideratae imputandum est; sed ipsorum vitio, qui Dei promis-
siones non amplectuntur satis arcte, nec causarutn salutis consertionem
inter se satis accurate animadvertunt, nec pro eo ac par erat, hortatio-
uibus parent aut in fide pyovehuntur. Nam quae est mensura fidei, eadem
est mensura consolalionis, pacis, laetitiae, gloriationis, quae ex fide nascitur
et efiiorescit.quot;

-ocr page 96-

86
§ 8.

De Sûlennibus Pietatis Christianae Actibus.

Christiani animo ubi adsunt Fides, Fiducia et Spes, non
potest non itidem ei adesse
vera erga \'Deum Pietas. Post-
quam igitur de tribus illis virtutibus Christianis egit A m y-
raldus, etiam Pietatem tractat, ita tamen, ut non tam
ipsam hanc virtutem spectet, quam varios quibus illa
se manifestât et
publicos et priva,tos actus. Et haecce ope-
ris pars, fuse et accurate tractata baud indigna nobis
videtur, cui animum paululum attendamus.

De publieis igitur Pietatis Christianae actibus priore loco
agens, deinceps ad singulas attendit cultus publici partes:
preces, cantum, Verbi Divini praedicationem, Sacramen-
torum usum.
et Verhi teotionem,

Preces et cantus licet non plane eodem redeant, nec
simili prorsus modo Dao offerantur, plurima tamen inter
se invicem communia habent. Apud utrumque horum ac-
tuum e. g. intelligi debet, quid dicatur ; fervens demde
intea- utrumque animum implere debet devotio ; quae auge-
tur, quia unâ cum .fratribus nostris illos actus perpetra-

1)nbsp;1. 1. p. 210—370.

2)nbsp;„Qui dit Amen à une chose prononcée en sa presence en langage
non entendu
ne sçait s\'il maudit ou s\'il bénit, s\'il blaspheme ou s\'il donue
des louanges, ce qui est un merueilleux renuersemeut de la pieté... Com-
ment est-ce que si nous n\'entendons rien en la priere que nous faisons,
nous pourrons auoir nos esprits attachés seulement uu moment sur Dieu,
pour luy addresser le bon coeur nos prières et nos actions de grace.quot; 1. L
p. 214 sq.

-ocr page 97-

\'ïiUs, quibuscum arcta communione juncti esse debemus,
^ti\'ique tandem illorum gestus quidam et motus corporis
externi adduntur, qui singularem semper testari debent
ï\'everentiam erga Deum i).

yerbi Divini puaedieaüonem deinde contemplans, pri-
ttium de oratore sacro loquitur auctor noster, multaque
hîc nobis occurrunt, quae hodie in
Theologia Pastorali
sive Practica tractari solent : quod tamen non miramur,
quum haec Amyraldi tempore nondum fere tanquam
sejuncta disciplina excoleretur. —
Oratoris sacri gestus
totusque habitus summopere convenire debet cum mune-
ris, quod gerit, gravitate. Utrum dicentem caput tegere
au detegere,. sedere an stare praestet, res sunt, quae a di-
versis diversorum locorum et temporum moribus pendent,
et ad illos dirigendae sunt. Hoc tantum ante oculos ha-
beat Orator Sacer ut ilium publicum pietatis actum quam
maxima instituât gravitate et modestia, ab omni
ostenta-
tione
sive corporis habitus sive vestium alienus 2). —■
Auditorum pietas ex tribus potissimum rebus apparebit.

à

1)nbsp;Hac occasione movetur quaestio, quid faciendum sit Ecclesiae Refor-
matas socio, cui obviam veuiat Presbyter, sacram, quam vocant,
hostiam,
ferens. — Vetare conscientiam^ manet Amyraldus, quominus

ille honores ei tribuat, simul autem vitupérât llom.-Catholieos tale quid
ab ils, qui aliter quam ipsi hac de re sentiunt, exigere, antequam suae
opiuionis
veritatem illis demonstrarunt. Addit tamen ille^ qui erga alios
praesertim etiam in religionis causa,
pii et moderati semper animi erat:
„11 faut donc que les Reformés
euitent, tant qu\'ils pourront, la rencontre
de ce qu\'on appelle Sacrement.quot; 1. 1. p 237.

2)nbsp;Reprehenditur hîc magnificence terriennequot; multorum suggestorum
et concionatorurn, quae eo tempore multo magis quam decet, a cultus
nostri puhlici simplicitate recedebat. •

-ocr page 98-

ex assiâuitate in sacris liisce conventibus adenndis, devo-
tion e et attentione, quando iis adsunt, et e corporis ex-
terno habitu decoro. Accurate ostenditur, iliic tantum
Verbum Divinu.m vim et efficacitatem habere posse, ubi
attento et devoto animo audiatur, et ubi mens nullis alie-
nis rebus ab iis, quae dicuntur, abstrahatur : ne levissi-
mas quidem res quae hue referri possint, silentio praeter-
mittit \'auctor, suorumque aequalium parum pios parum ve
honestos mores sine ullo personarura discrimine candidis
et apertis verbis carpit \'). — Etiam ubi Dei Verbum a
Lectore legitur, summa auditores decet revcrentia.

Ubi Baptismi Sacramentum ministratur, maxima sine
dubio pietas ac devotio infantium parentes decet, necnon
eos, qui patris ac matris locum occuj)ant; sed ceteri quo-
que qui adsunt, precibus et votis suis axdentibus pietatem
et caritate m testari debent, quum infantes offerantur, ut
introducantur in Ecclesiae societatem, atque ita in commu-
nionem cum Christo; simulque ubi Baptismum admi-
nistrari videmus, piis cogitationibus intenti in nosmetip-
sos ocalos nos convertamus oportet.

Sacrae Coenae usui quae adhibenda est pietas, se pro-

1) Sic(]. 1. r- 259 sqq.) miiltos sui temporis audiforam maios vitupérât
mores, quippe qui inter oratioues sacras saepe dormirent, aut ad longe alia
quam ad orationem animiun attenderent,, aut oseitarent, aut in sellis suis
ita sederent, ut magis negligentiam et contumeliam quam attentionem et
pietatem ostendere viderentur. Nec laudat eos, qui dum verbum Divinnm
legitur, de rebus politieis et domestieis garrientes, extra aede ambulant,
„et qui penseroyent auoir perdu leur temps, s\'ils estoyent entrés auant que
le Ministre monte en chaire, ou mesmes qu\'il soit prest de commencer
sa predication; ceux-là sans doute otîensent Dieu et scandalisent leurs
freres.quot; 1. 1. p. 274.nbsp;. •

-ocr page 99-

deie debet ét ubi ad bunc actum rite celebrandum sive
publice sive privatim nos praeparamus, ét inter actum
jllum ipsum ; tune. praesertim in nobis requiritur fides et
gratus erga Deum aniinus peccatorumque nostrorum poeni-
tentia et resipiscentia. Abunde porro hîc docemur, quomo-
do etiam post sacram iilam cerimoniam peractam unus..
quisque pietatem suam verbis factisque ostendere et ma-
nifestare debeat.

Publicos hos pietatis actus summo jure Ecclesia Cliris-
tiana ab ultimo ad
primum. heldoiïiadis diern. transtulit.
Et licet res extraordinmiae, sive prosperae, sive adversae,
extraordinaria nonnunquam pietatis officia requirant, bene
tamen cavendum est, ne praeter modum hi actus cumu-
lentur et augeantur, vel jugi instar hominibus imponan-
turnbsp;Nec in bis tantum, sed etiam in
domesticis et

privatis actibus, cavendum est, ne quid fiat aut jubeatur,
quod
libertati Euangelicae repugnet ; ab altera enim

1) „Le jour de Dimanciie... une predication au matin., et une aux
heures de relevée
me paroist suiïire,.. Car il ne faut pas surcharger
l\'esprit, afin de pouruoir au soulagement au corps; et après les exercices
de pieté\', on peut fort bien se laisser aller à quelques
homiestes relasches,
qui ne deshonorent point la profession du Christ, et qui ne souillent
point la sainteté de cette iournée... Car c\'est bien le bat de la Religion
Chrestienne de former les hommes à la pieté et à la sainteté, mais c\'est
librement, et non pour nous asseruir à une hujatterie supersUliettse.quot; 1. l.
p. 318 sqq,

3) Improbat hîc libros nonnullos de methodo virtutis exercendae, prae-
sertim in Anglia confeetos. Multa qaidem bona illis iuesse concedit, sed
nimis eos libertati nostrae repugnare putat. „Dans l\'exercice de la Pieté
et de la Vertu, cette
diligenee si conscientieuse de garder les heures et
les r/tomens,
et de ne manquer à aucune des observations que cesliures-là

12

-ocr page 100-

parte nemo vi ad religionem incitandus est ; ab altera,
ubi multi observandi praescribuntur ritus et actus, facile
putat aliquis, operibus nonnuliis
externis perpetratis, sese
officium suum erga Deum satis superque peregisse

Instituendi sunt hi privati pietatis actus, ét ubi tota
familia, fainulis atque ancillis non exceptis,
congregata
est,
ét singulis in solitudine. Harum exercitationum va-
riae deinceps describuntur partes :
preces, Fi DK lectio,
Psalm,or%im cantus.
Et certis temporibus illae instituen-
dae sunt, et quotiescunque animus ad eas nos incitât;
variisque modis perficiantur pro varia temporuni opportu-
nitate ac hominum indole. Qui e. g. satis disertus est,
ut coram familia
ex tempore preces efîundat, nullam om-
niïio sequi debet constitutam precandi formulain ; ceteris
vero talis formula magnum praebebit usum, nonnullis qui-
dem prorsus necessaria eritnbsp;Sed quoquo modo illi

prescriueut, est plustost nue marqué im faiblesse, qu\'un elTcct d\'une ame
véritablement genereuse, et digne de
l\'estat, auquel l\'Euangile nous met.quot;
L 1. p. 327 sqq.

]) Ceterum quid de bonorwin opertim meriiis coram Beo cogitandum
sit, data opera esposuit Amyraldus in tractatu suo supra laudato ,,dw
Merite des Oeuuresquot; ubi piurima, quae Eom.-Catholici ad suam doctrinam
vindicandam atTeraat argumenta, egregie réfutât, et multis nominibus Euas-
gelicam Protestantismi doctrinam defendit.

3) Dq precibus Christianis egregia multa scripsit A m y ral d u s in Exer-
citatione sua
in Orationem Bominicam, Salm. 1662; denuo ed. Ultraj. 1767;
priorem editionem milii procuravit Ven. Saigey; altera, cui addita est
Exercitatio in Symb. Apost-, in Bibliotb. Teleiob. Amstelod. servatur. In
illo libro haec scripsit do
usu Orationis Boniinicae: «Est igitur illa for-
mula utendum certe quidem, sed i(a ut ct aliae adhibeantar. Preces ita
institucndae smit, ut illa pronuntietur pie ao religiose, et aliae i^d ejus
normnm studiosc dirigantur. Non sane ut vel eadem verba usurpare, vel

-ocr page 101-

actus perficiantur, summus iis omnibus semjier adhibeatur
ardor summaque assiduitas, omnisque externus habitus
ttiaximam testetur modestiam et gravitatem.

Multae res pietatis, qui nobis inest, sensum singuiari
niodo interdum movebunt atque augebunt ; nonnunquam
enim magis^ quam so^et, Dei amoris imago et persuasio
animis nostris se repraesentat ; aut vitae fata nobis occur-
runt extraordinaiia ; aut Dei Spiritus menti nostrae sin-
gularem affert lucem; sed universe »quibus Dei amor in-
timo inhaeret
animo, avide illi omnes occasiones arripient,
Ut hue affectus et cogitationes advertantquot; i).

Varias res, quae in hac Amyraldi operis parte nobis
occurrere, fusius persequi non possumus ; et revera multae
earum etiam ab aliis scriptoribus eodem modo exponuntur,
Nec tamen hancce partem silentio praetereundam esse du-
ximus, quia non minus quam cetera etiam haec egregie
testantur, quanta cum cura auctor operi suo incubuerit,
quantaque äxpißsia singula tractaverit.

euQdem ordinem sequi necesse habeamns, sed ut, quod ad materiam attinet,\'
nec ea omillamus,
quae snnt in illa comprehensa, nec quidqnam a Deopostu-
lemns, quod a ses illis petitionibus abhorreat. At cum res
extraorSinariae
incidunt... nihil opus est eandem formnlam adhihere, ant suhinde repe-
tere,
quod nonnulii superstitiose factitant.quot; p. 257 ed. lae.

1) „11 ne paroist rien à nos yeus, il ne passe rien, entre nos mains, il
ne vient de quelque, lieu ehose aucune frapper nos sens, qui, si nous som-
mes
veritabJemmi pieux, ne doiue mettre quelque pense\'e de deuotion dans
nos anr.es.quot; 1- 1. p. S58.

JE-

-ocr page 102-

§ ö.

Be Incitanièniis ad Pietatem,, praesertim ex Dei
cognitione petitis^

Quemadmodum pietas Christiana magnopere antecei-
1ère debet eorum pietati, qui sub Naturae et Legis Foedej e
vitebant, sic etiam ad eam multo plura atque illi habebant,
nostra Religio nobis dedit
ineitamenta. Non tantum enim
eadem nos atque illi Naturae et Providentiae divinae
opera ante oculos babemus, non tantum V. T. praestan-
tissimum insuper nobis pràebet usum, sed nota in luce
nobis Euangelium
ipsum \'Deum et res divinas posuit, prac\'
sertim quum Summi Numinis
virtutes multo melius cognos-
cendas et
S, Trinitatis mysterium admirandum nobis de-
derit. Quanam vi haîum rerum cognitio ad pietatem nos
excitare possit, accurate atque fuse exponit A my raid us,
et, quamquam hîc Ecclesiae doctrinae vinculis multo nimis
obstrictus teneatur, multa recte animadvertit, ut hîc quo-
que Christianae Religionis prae Naturae et Legis institutis
praestantia appareat, ita ut Schröcthius totius nostri
operis hanc dignissimam fere, quae legatur, vocaverit
pariem,

Divinarum, quae Natura duce agnosci poterant, virtu-
tum,
illae, ^üSlG metaphysicae dici possunt, non eodem mode
ad pietatem homines excitant, atque illae, quae
morales
vocantur : sapientia scilicet, potentia, justitia, henignitas;
harum autem contemplationi mira quaedam efficacia inest,
quae mortales incitât, ut Deum sùmmo amore summaquereve-
rentia colant, Justitiae quidem divinae contemplatio homi-

-ocr page 103-

peccautes timoré quodam alficere debet\', sed simulat-
^Pi-e eum illa jmigitm- Dei benignitatis imago, timor ille
et tristitia amori cedet et gaudio et solatio ; nec parum
harum virtutum conjunctio peccati fugam, virtutis studium
atque sic Dei pium cultum incitât et commendat.

Quatuor illarum virtutum divinarum cognitio sub V, T.
qiiam plurimis rebus augebatur; at ex totius illius Legis
I^oederis institutione nobis illae multo illustrius jam patent,
quam ab ipsis veteribus fidelibus observati poterant. Sic
e- g. Dei sapientia nobis multo splendidiori quam illis
luce apparet,
quum attendamus Gratiae foederis promifsa
et typos in Y. T. Deum jam sparsisse, Eumque illa per
temporum decursum magis magisque perspicua et aperta
ïeddidisse. Sic praesertim etiam potentiae suae multo ma-
jora sub Legis quam sab Naturae dispensatione testimonia
Deus edidit, quae nos quoque ad summam divinae majes-
tatis admirationem et adorationem incitare debent. Et
quod ad Dei justitiam et benignitatem attinet, illarum ubi-
que in Y. T. praestantissima üobis occurrunt signa et
testimonia, praesertim ubi
Legis prom,idgationem, et divinae
Providentiae sapientissimam gubernationem in Populo Israë-
litico educando, instituendo, informando
eâ, qua par est,
ïeverentia contemplamur

Quemadmodum harum Dei virtutum cognitio sub Teteri
Éoedere magis magisque increvit, et homines ad pietatem
iucitavit, sic perfecte tandem illae ad hominum notitiam

1) «Tonte la conduite de la Proùidence de Dieu enuers ce peuple est
\'■\'ne espece de contexture de deux sortes d\'euenemeusy ^flui se succedent les
■ans aux autres, à sçauoir de
chatimens à cause de ses péchés, et de deliquot;
urapxes
eunoyées à l\'occasion de sa repentance T 1. 1. p. 423.

-ocr page 104-

pervenerunt, postquam Christus in terram venit, Gra-
tiaeque Eoedus in nova prorsus illas luce col!ocavit. Chris-
tianis enim Dei
sapientia praecipue ex eo patet, quod prae-
stantissimum illud invenerit
piacuhim, quo justitiam suam
et misericordiam in concordiam mutuamque pacem rede-
gerit; ex omnium porro Eeligionis Christianae
dogmatum
mirifico ordine et nexu i); nec minus ex Ecclesia Chris-
tiana
e variis membris e\'t partibus admodum diversis com-
posita, et optime tamen instituta et gubernata. Dei
po-
tentiam
sub Euangelii dispensatione disertissime docent
Christi
e mortuis resiirrectio, fides in fidelium animis
exciiata
totiusque TJniversi instauratio et regeneratio
Eeligionis Christianae vi et Spiritus Sancti efficacia. Dei
justitia ex eo quam maxime nobis apparet, quod, ut gene-
ris humani peccata condonare posset, ipsum Christum
horrendae neci tradidit s). Quo magis autem Christi

1)nbsp;De hoc Joctrinarum EuaTigelioarain nesii (qui multo nimis, ex nostra
sententia, auctorem nostram in admirationem rapit), inter alia haec habet:
„J\'osei-ay bien dire cela, qu\'il n\'y eut jamais rien au monde de. si parfai-
temeut bien entendu, soit en matiere de bastimenf, soit en systèmes de
sciences et de disciplines, soit en machines artificielles, ou en distribution
de parterres et de compartimens, qui peust tant soit peu entrer en comparai-
son de la sagesse, qui paroist en la composition des parties de la Religion
Chrestienne,quot; 1. 1. p. 431.

2)nbsp;„L\'Apostre représenté quelques fois cette action de Dieu (la produc-
tion de la Foy dans les ames des fidelles) par le mot de
creation, et de
resurrection des morts, et par de semblables façons de parler, qui mon-
strent bien qu\'il a creu qu\'elle requeroit toute Pestendue de la
puissance
diuine.quot;
1. î. p. 437-

3)nbsp;„Quelque opinion qu\'on ait eue autrefois (de la Justice de Dieu),
et quelque impression que ses effets en ayeut donnée, si est-ce que les
hommes n\'auoyent iaraais conceu qu\'elle fust inexorable iu,sques-là, que de

-ocr page 105-

m

iila mors perfectam Dei justitiam et saiictitatera nobis
spectandam praebet, ee etiam magis mirifica prorsus ex
ea elucescit Dei
misericordia, quae ne unicum quidem
ilium Filium neci tradere recusavit, ut homines sibi re-
eonciliaret, et quae gratia divina et Spiritu Sancto men-
tes nostras iliustrare. vult, ut cum Filio illo communio-
uem ineamus, ad aeternam animi nostri salutem.

Postquam sic ostendit, quatuor illas Dei virtutes mora-
les, sub Euangelii dispensatione multo melius atque per-
fectius quam antea hominibus innotuisse, muitoque igitur
majorem illas nunc vim habere, ut ad pietatem nos exci-
tent, inquirit- quamnam in eundem finem efficaciam habeant
ea, quae de
Trinitate Chrisfcianis revelata sunt.

Atque hujus quidem dogrnatis notitia duobus modis ope-
ratur: priore enim loco iliud Giiristianos docet, quant-
opere Numen Supremum omnem Intellectus nostri
captum
■superet,
atque igitur dignum sit, quod humili atque pio
animo a nobis veneretur et colatur ; et altero loco ex eo
patet, praeter quatuor illas virtutes tribus personis com-
munes,
singulas quoque Trinitatis personas virtutibus nonr
nullis praeditas esse, quae summopere pietatem nostram
movere debeant.

Prima, Trinitatis persona jam sub Naturae et Legis
Oeconomia sese manifestavit, sub Euangelii tamen Oeco-
nomia multo melius cognoscitur. Quum e. g. sub illis
permittat Deus concubinatum, divortium., polygamiam, nec
unquam haec sibi displicere diserte declaret, sub Euan-

ne se laisser poiut fleschir sinon par la mort d\'un Dieu, et encore d\'un
Fils de Dieu, et enfin d\'un Fils zmiqiie.quot; 1. 1. p. 446.

-ocr page 106-

gelii dispeusatione sanetitas Illius nobis multo luculentius
apparet, ita ut sponte intelligere debeamus tales res pug-
nare cum Dei voluntate, quippe sanetissimi, purissimi,
omni mali contagione alienissimi. Atque haec quam maxi-
mam Dei admirationem et infinito ardentiorera pietatem
nobis addere debent.

Praesertim autem Bei Filii ét personae ét nvimeris no-
titiam Euangelium nobis concessit. Quod ad priorem at-
tmet, duarum naturarum in Christo unitas est admi-
rationis objectum, cujus omnis excellentia nunquam satis
a mortabbus intelligi potest. Ea autem unio haud par-
vos illis fructus praebet atque usum ; nam quum humana
natura cum divina in Christo artissime conjuncta sit,
homines sese ab Ulo propius ad Deum adductos vident
ac sentiunt; humanaeque simul naturae conjunctio iha
honorem addit ac dignitatem ; et prorsus insuper neces-
.\'^aria illa fuit, ut natura nostra peccato liberaretur. Iti-
dem harum utriusque naturarum
singidae proprietates et
virtutes in Christo contemplandae nobis offeruntur.
Quas enim Deo inesse vidimus virtutes, eaedem et in
Ejus Eilio discernuntur, ita tamen ut humanae Christi
naturae vi
humani intellectus captui magis adaptatae illae
videantur, facihusque nos ad illarum
mrmam, nosmetip-
sos
informare possimus

Ei
i\'i.:

Egregie hîc ostenditur, quanta in C h r i s to quoque elu-

1) „Par ce donc, qu\'encore que les propriétés de la Diuinité sojent
toutes en la seconde (elles qu\'elles sont daus la premiere personne de la
Triiiité, si est-ce que parceqn\'elles sont en quelque façon
adoucies par
l\'union de l\'ijumanité, elles en sont et plus
percepUbles à nos entendemens,
et plus
imitables à nos pensee\'s.quot; 1, 1. n. 4.fiS.

-ocr page 107-

^eat sapientia, potentia, justitia, benignitas, et quomodo
^eliquae omnes virtutes, quae homines exornare debent,
^ Servatore nostro perfectissime excultae fuerint, ita ut
tota illius vita praestantissimam sanctitatis imaginem ob
oculos nobis ponat, ad cujiis
eXemplum nostram vifem in-
stituamus oporteat

Et quod ad munus, quo Christus fungitur, pertinet,
tribus potissimum nominibus illud comprehendi potest;
est nempe Tile summus
Propheta, summus Sacer dos, sum^-
ünis
Hex. Atque haec tria munera jam per se spectata
omnium hominum reverentiam exigunt, maximamque
Christo dignitatem conciliare debent; sed praesertim,
ubi discernitur,. quot et quanti hominibus ex iUis mune-
ribus fructus redundent, haud parva ea incitamenta nobis
erUnt, ut Servatorem illum nostrum ardenti amore prose-
quamur, Deum Patrem omni animo diligamus et colamus.,
pietati et virtuti nunquam non operam navemus.

Tertiae Trinitatis personae. Spiritus Sane fi nempe, ope.
rätionem et efficacitatem duobus praesertim modis in ani- quot;
mis nostris experiri solenäus : nimirUm ét ducit nos Spi-
ritus ille ad communionem cum Christo, ét operätur in
nobis postquam hancce communionem inivimus, multaque
nobis largitur
dona aut extraordinaria aut ordinaria. Hic
Spiritus animos nostros luce sua collustrat, et multo am-
pliorem nobis concedit Dei, Patris nostri, cognitionem,

1) „Toute la coiidqito de la vie de nostre Seigneur, et toute sa con-
versation, mettent une merueilleuse image de toutes sortes de perfections
deuant les yeux des Clirestiens, et si
accommodée à leur portée pour s\'y
conformer,
que l\'idée de la sainteté de la Diuinité, bien qu\'elle esblouisse
dauantage par son éclat, n\'est pas pourtant pl\'js emouuante,quot; 1. L p. 474.

13

-ocr page 108-

quam quae sub Naturae et Legis Foedere püs Nliminis
cultoribus data fuerit; nec parum igitur ille augere
debet
pietatis nostrae ardorem, et fervorem quo colimus Deum
illum, qui tanta nobis largitur beneficia.

Quemadmodum igitur Deus unus est, in quo autem
tres distingui possunt personae, sic etiam Cbristianorum
pietas revera
unum tantum habet objectum, quod tamen
trihus modis contemplandum et colendum se p\'raebet.

Hisce tandem addit Amyraldus licet preces nos-
trae et
gratiarum actiones universe Deo Patri ofi\'erendae
sint
per Dominum nostrum Jesum Christum, Inter-
cessorem et Mediatorem nostrum, nonnunquam tamen eti-
am
licere et oportere quidem, ut Secundam quoque et
Tertiam Trinitatis personam precibus nostris adeamus.
Quamobrem
cantui Christiane tam publico quam private
Psalmos Davidicos commendat, quippe qui non magnum
inter illas personas discrimen facere soleant, et nonnullarum
praeterea Ecclesiarum exemplum laudat, quae praeter Psal-
mos etiam
aliis quibusdam hymnis utuntur, in quibus
singularum Trinitatis personarum virtutes et laudes cele-
brantur.

§ 10-

De Principum ac Magistratuum auctoritate, et
civium. oledientia.

Quoniam antea paucis exposuimus, quid Amyraldus
1) 1. 1. p. 498.

-ocr page 109-

tractatu suo de Regum principatu de necessitudine
docuerit, quae Principes inter et cives intercedit, agite,
jam breviter videamus, quid de eadem re in hoc nostro
quot;Pere dicat.

Naturam jam docere monet 2), quaenam sint magistra-
tuum et civium mutua officia: »Qaum tot sint regiminis
fornaae, uniuscujusque probi hominis bonique civis est for-
oiam in civitate sua vigentem tueri illiusque causam quam
Daaxime vindicare; nec si qua reipublicae mutatione et
quot;istauratione opus est, novas res quis moliatur sine légi-
tima vocatione.quot; Et si fort« acciderit, civem aliquem in-
juria quadam a magistratibus affectum esse, nec pacificâ
via jus suum sibi conciliare posse, toleret potius ille inju-
riam eam, quam quod rempublicam idcirco conturbet

Atque haec Naturae instituta omnimodo confirmavit Re-
ligio Christiana, intimisque Christianorum animis inhaeret
illa opinio, a Deo ipso magistratus constitutes esse *).
Quam rem abunde quoque docent Pauli ceterorumque
Apostolorum et exemplum et verba, (Rom. XIII: 1, 2;

1)nbsp;Vid supra pag. 31.

2)nbsp;1. 1. Vul. II. p 847 sqq.

3)nbsp;Et Meris porro, et civiius, et servis Naturam diserte praecipere mo-
net Amyraldus, ut eorum reverentia erga superiores ue
aetionibus tan-
tum constet, sed ex bona
animi oriatur dispositione, quae a Deo originem
ducat ; nec vero unquam eo usque eorum obedientia procedat, ut faciant
res
injustas et sordidas, quae Naturae legi morali, Deique institutis re-
pugnent.

4.) „La puissance des Magistrats estant hanneste et legitime, la Religion
ne luy fait point changer de nature, et elle ne deuient pas
illegitime pour
tomber entre les mains d\'un homme, qui fait profession du nom du
Christ.quot; 1. 1. Vol. V. p. 8.57.

-ocr page 110-

Tit, III: I; 1 Pet. II: 18, 14), secundum quorum
institutionem nullo modo dubium esse potest, quin e
Christianismi quoque indole, capitis etiam damnare ac
mortis supplicium infligere, summis magistratibus lici-
tum sit.

Quamquam igitur universe Magistratui obediendum nobis
sit, bene tamen distinguendum est inter eas res quae
Me-
ligionem,
et eas quae viiam ti conditionem terrestrem s^qc-
tant. Quod ad priores enim attinet, praestare docuere
Apostoli
I)eo quam, Jiom/inibus oledire (Act. TV: 19;
V ; 29 ) 1) ; nec tantum quoad eas res quae ab ipsa Ee-
ligione nostra nos docentur^ sed quoad eas etiam quae
ex
Naturae institutis pendent. Nec vero hoc ita intel-
ligi valt Amyraldus, quasi tale quid nobis imperanti
regi aut magistratui
vi resistendum, et ad arma refuo-ien-

•nbsp;O

dum vel seditio cienda sit ; sed ita, ut quae imperantur
nobis,
non faciamtis, et omnia tormenta perpeti malimus,
x\\postolorum et primorum Cbristianorum hac in re exem-
plum secuti. Sin vero Magistratus nobis imperent, aut
nos cogéré velint, ut tales res faciamus, quae nec Dei
voluntati repugnant, nec saluti nostrae aeternae nocent,
nullum prorsus dubium esse potest, quin Euangelium
Magistratui obedire nos jubeat. — Quando autem novas
res molitur ipse Kex, et publici muneri;5, quo hucusque

1) „La raison de cela est euidente. Comnae lorsque le Magistrat suh,
alterne
commande une chose, et le souuerain une contraire, l\'autorité\'
du magistrat subalterne ne doit point estre considérée parcequ
\'il n\'en a
qu\'autaut qu\'il en tient du Souuerain, lorsque la volonté du
Frince et
colle de
Dieu se trouvent contradictoires, la puissance du Prince, doit estre
estimée comme
nulle, parcequ\'il n\'en a, sinon qu\'autant qu\'il en a
de Dieu. quot; 1. I. p. 562.

-ocr page 111-

functus eratj formam atque indolem iinmutare conatur,
^iiiic sane Euangelium non impedit quominus cives poli-
^^icis suis juribus utantur, talique regi aut principi
resis-
tant.
Dum autem reipublicae/?m^?«»ze?i^a intacta manent,
qiio magis seditione abstineatur, eo Euangelii praecepta
®ägis tuebuntur et servata manebunt.

Quemadmodum ita civium oflBcia bene descripsit Amy-
raldus, sic recte quoque Principes et Magistratus admo-
iiet, ut quicquid agant, nil nisi civium suorum salutem
spectent, multoque
diligi quam timeri malint

§ 11.

De mendacio oMcioso.

Mentione omnino digna nobis videntur, quae de meri-
daciis offioiosis, quae vocantur, Amyraldus dixit, quia
iUe universe optime disputasse nobis videtur de re illa,
de qua omnium temporum variorum Theologorum in varias
partes abiit sententia et judicium.

Jam ex Naturae institutis, hac quoque in re Christiana
Religione ab omni parte confirmatis, disertissime patere
monet
Yeritatem unicuique homini quam maxime cordi

1) Puisqu\'ils sont l\'image de Bien, iis doivent proposer en leurs actions
l\'imitation de ce meraeilleux modeîle... Toute la conduite de la Proni-
dence de Dieu en l\'administration de son Empire tend au bien de l\'uni-
vers; en beaucoup plus forts termes celle des Roys doit-elle tendre au
bien de leurs peuples,quot; 1, 1. p. 873.

-ocr page 112-

esse debere \') ; illa enim Intellectui nostro lucem affert,
atque ipsius Dei veluti imago est ; demtâ illâ nulla amplius
fides nullaque félicitas hac in terra inveniri posset. Licet
igitur universe
Veritas nulli non servanda sit, ut justitiae
et caritatis officia rite perfici possint, nonnunquam in tah
versamur casu, ut non nisi a veritate paululum discedendo,
proximi Êostri vitam aut bona tueri, magnamve aliquam
cladem ab eo arcere possimus In talibus autem casibus
menclacmm, quod vocant, officiosmn dicere, et a via cete-
roquin
semper sequenda discedere licet; tali enim men-
dacio nullum transgredimur Legis Divinae praeceptum,
nec quod pietatem erga Deum, nec quod caritatem erga
proximos spectat, immo haec tale quid a nobis exigit.
Et quemadmodum etiam in aliis rebus summum jus
summa saepe est injuria s), sic in his quoque veritatis

1)nbsp;„Celuy à qui 11 est indifferent de mentir ou de dire vray, ne merite
pas le nom d\'homme.quot; 1. 1. Vol. III.
p. 273. „La Nature a tellement
imprimé ce sentiment ( de la dignité de la vérité)\'en nos esprits, qu\'à peine
les ames les plus viles et les plus basses mentent-elles, si elles ne s\'y sen-
tent obligées par quelque notable consideration
d\'interest et d\'utilité; et
quant à celles qui sont extraordinairement csleuées et gcnereuses, à peine
peuuent elles estre induites à mentir, par quelque consideration d\'interest
et d\'utilité que ce puisse estre.quot; 1. 1.
p. 2S3.

2)nbsp;Affert hîc exempla Hypermnestrae, Danai filiae, quae mendacio
sponsi sui Lyncei vitam servavit, et quae idcirco ab Horatio
{pd. III,
11, 85)
vqeatur, „splendide mendax, et in omne virgo nobilis aevum\'\'; Ea-
habis (Jos. II: 4 sqq.) et ohstretricum Hebraïcarum (Exod. I: 19).

3)nbsp;Praeter alia multa exempla etiam hoe allegat : «A peine y a-t-il
aucune loy plus sacrée que celle qui nous oblige à la restitution d\'un dé-
post, quand il nous est redemandé; et neantmoins, quand un homme vous
a donné en de\'post une espée à l\'heure qu\'il estoit en son bon sens, vous
ne k luy deués pas rendre lorsqu\'il est deuenu furieux, ou que vous voyés

l\'iî\'.f

1,

-ocr page 113-

amor proximi nostri commodo et saluti cedere debet, siqui-
dem nulla prorsus alia via, quâ illi succurramus, patet.
quot;At,quot; inquies fortasse, »non licet
malum perpetrare, ut
bonum inde oriatur;
Deique TmnAentiae confidendura est,
quae proximo tuo opitulandi quandam inveniet viam, etiamsi
tu mendacium illud officiosum non dicas!quot; Sed Jure ad
primum illud respondet Amyraldus de hac ipsa causa
agi, utrum mendacium illud tali de re dictum revera
malum
vocari mereatur ; et, quod ad alteram attinet, libenter con-
cedit Dei Providentiae nunquam non fidem habendam esse,
ab altera autem parte Dei voluntatem et potentiam nun-
quam temere
tentare licere monet *).

§ 12-

Be suicidio et de mommachia,

Ubi de proximorum vita servanda agit, quaestionem
etiam movet Amyraldus, utrum homini liceat
suam
sihi vitam adimere.
Vehementer hoc negat: »vita enim

manifestement qu\'il est pour eu abuser, en faisant quelque mauuais coup,
pendant le transport de sa colere.quot; 1. 1. p. 276.

1) „On se defie de la Prouidence de Dieu, quand on ne s\'asseure pas
assés qu\'il eseeutera ce qu\'il a promis ; on la
tente, quand on s\'attend qu\'il
fera quelque chose extraordinairement et miraculeusement s\'il n\'en a point
douné de promesse.... H se trouue bien des endroits où les fautes des
fidelles sont racontées sans blasme dans la Parole de Dieu, mais ii ne s\'en\'
trouue pas ailleurs qu\'en l\'histoire de ces mensonges ofiicienx, oiî le Saint
Esprit les ait louées.quot; L 1. p. 283.

-ocr page 114-

nostra a Deo nobis data est, qui totius TJniversi impe-
rium tenet, quique nos humanae societatis membra fecit,
cujus saiuti prodesse debemus, quamdiu summo cunctorum
Magistro ac Gubernatori illud placetquot; i). Si nobis persua-
sum est, Dei Providentiam cuncta dirigere, et ab Illius
manu advèrsa et prospéra nobis impertiri, nunquam cogi-
tare poterimus, Illius voluntati nos resistere licere, lUi-
que adimere occasionem, ut nostram virtutem nulla non re
exerceat gloriamque suam manifestet.

Yerbo hîc etiam referre nobis lubet, quid Amy ral dus
docuerit de prava consuetudine, quae praesertim inter
viros nobiliores eo tempore vigebat, at nempe minimis
etiam rixis
monommMa vel diiello finis imponatur
Multis verbis bancce rem reprehendit. Primum quidem
animadvertit, ita omnium injuriarum easdem prorsus in-
tligi poenas: »quaenamquot;, exclamat »Mc cernitur atque ser-
vatur justitia? quinam illos docuere, tam absurde et ini-
que variarum rerum et factorUm dijudicare pretium et
valorem? Et etiamsi magna et atrox sit injuria, quo jure
proximorum vitae insidiantur, et vi illata ipsi jura sua

1)nbsp;Egregio et aptissimo exemplo hoc illustrât: „Si le serment que les
matelots prestent au
Tilote, et les soldats au Capitaine, les oblige à garder
la station où il les place, nous prestons en naissant un
serment à ce grand,
Dieu,
qui nous oblige encore plus inuiolablement à ne desemparer le lieu
qu\'il nous a donné dans l\'Uniuers, iusqu\' à ce que le sitHet de sou com-
mandement expres, ou la voix de sa Prouidence nous en tire.quot; 1.1. Vol.I.
p. 407.

2)nbsp;„Je voy qu\'il s\'est introduit depuis enuiron cent ans la coutume de
se dueller...
et quelques duels signalent à cette heure autaut un gentil-
homme, que s\'il auoit donné lo premier dans un escadron ou defendu tout
seul un pont.quot; 1. 1. Yol. II.
p. 696.

-ocr page 115-

sas

■vindicant ?quot; — Christiana religio eo nos animo esse jubet,
ut pro amicis nostris vitam deponere velimus, et de ini-
lûiois nostris bene mereamur ; hisce pugnis contra amici
uonnunquam ab amicis occiduntur. Nec
fortiiudinis fama
et laus summum est, quod homo acquirere sibi possit bonum;
et etiamsi esset, saepe datur opportunitas ut hanc alia
prorsus via ac ratione sectemur et acquiramus, Quum-
que
invidiae calunmiaeqne insidiis ob hujus mundi per-
versitatem nunquam non obnoxii simus, summa
fortitudo
et virtus in eo apparebit, quod illas omnes firmiter et
Constanter
toleremus

§ IS.

De Chïistianorum. officiis erga variarum religi-
otium asseclas.

Eestat, ut paucis jam videamus, quid notatu dignum
dixerit Amyraldus de Christiani hominis ofßciis erga eos,
qui in religionis negotio ab ipso différant. Nec tamen Mc
denuo exponemus, quae de differentia inter Protestantes
et
Eomano-Cathelicos, vel inter Eefermates et Luthera-
nos dixit, quia de his supra jam locuti sumus : pauca hîc
mentione digna afferemus dicta de agendi ratione ei-ga M/i-
nicos, erga Judaeos et erga haereticos.

1) „Contre le deshoniieur U Vérin seule doit combattre, et le coiira-gé
vravement gcucrenx et philosophique, qui n\'est animé que de co qui est
honneste et beauquot; i. 1. P- 706.

-ocr page 116-

Quod ad Ethnicos pertinet, plerique Christiani nulla alia
ratione nisi precibus et donis charitatem erga illos
possunt
testari, quae res sane ab omnibus Cbristianis requiritur;
nonnulli autem in mediis iliis vivunt aut aliquantum degunt,
et multo plura facere possunt, ut ad C h r i s t u m illos ducant,
eorumque animorum salutem curent. De modo autem, quo
multi hac in re versati sunt, jure vehementer queritur
Amyraldus. Eectam quidem Ethnicorum convertendorum
viam incedit, qui Dei ipsius hac in re exemplum sequitur ;
quemadmodum enim Ille beneficiis suis illos ad se tiahere
conatur, sic et Christiani nucquam non probe etbenigne illos
tractare debent, ut sic Dei nostri et religionis nostrae opti-
mam sibi informare possint opinionem. Et ubi Euangelium
illis annunciatur, non incipiendum est a dogmatibus, quae
Eeligioni Christianae peculiariter propria sunt, sed, secundum
Pauli et Apostolorum exemplum, initium faciendum est
ab iis rebus quae Natura jam docet, ut sic pedetentim ad-
ducanturad sublimium Euangelii doctrinarum scientiam

Judaei singuiari prorsus modo nobis manifestant e\'t Dei
judiciorum severitatem, ét Providentiae Divinae mirandam
curam. Ab altera parte Dei hominiimque ira et odio digni
esse videntur, quippe qui Dei Pilium cruci affixerint et

1) „La plus-part de eens qui ont passc dans les Indes pour y enaa-
geliser, ont debute\' par la doctrine de la Trinité\', et par celle de\'l\'lncar-
nation de nostre Seigneur, et, ce dont on ne sanroit assés s\'estonner, par
la transsubstantiation uiesme. Comme si de propos délibéré iis auoyent
pris à tascbe. non seulement de
rebuter les esprits des iniideles, en leur
proposant d\'abord des dogmes, qui sont au dessus de la capacité de Ja Kai-
son, mais encore de les effaroucher et de. les scandaliser tout à fait par
des choses, qui ia renuersent.quot;
1. 1. Vol V. p. 506

-ocr page 117-

®tinmniTnc Christo fidem habere pertinaciter nolint. Ab al-
t^ra antem parte Christianorum misericordiam et caritatem
haud uno nomine sibi vindicare debent ; sunt enim illi
Veluti Ecclesiae radix, et natio, quae sola unius Dei cogni-
tionem servavit, es qua ipse Christus quoque ortus est,
quae aliquando secundum Dei promissa ad Ecclesiae Chris-
tianae communionem ducetur, Variis bis rebus perpensis
prudentiam et caritatem Christianam jubere dicit Amj-
rald us, ut ex iis civitatibus ex quibus antea expulsi sunt,
aut in quibus nunquam habitarunt, arceantur Judaei ;
PX iis autem regionibus, in quibus jam degunt, ne expel-
laritur, nisi quando ex eorum praesentia respublica dam-
num caperet. Alicubi enim certe habitare debent, et eorum
conversio majori jure exspectari potest, ubi inter Christia-
uos, quam
ubi inter Turcas aut Bthnicos vivunt, Illorum
autem conversio ut jure speretur, e Christianorum cum
cultu tum vita omnia delenda et rejicienda sunt, quae
Judaeos ofi\'endere possunt ; ardentesque insuper coram
Deo preces eifundendae sunt, ut Ipse misericordia sua ad
Christum illos trahat,

De Jiaereiids quoque Amyraldum egisse vidimus. Dis-

p .,Pai-ceqn\'ils s\'en peuuent bien passer, et que leur presence y pour-
roit estre préjudiciable. Car ils font oe qu\'ils penuent pour suborner les
Clirestiens, et quand iis en ont peruerti qnelcun, outre la perte qu \'il y
fait de son salut, c\'est aux autres une grande matiera de tristesse et de
scandale.quot; 1. 1. p- 315.

%) „Quells apparence de les gaigner au vray Dieu, tandis qu\'ils verront
dans les temples des Chrestiens tant d\'attraits à l\'idololatric et à, la su
perstition ?. . • Et il est malaisé qu\'ils se persuadent qu\'une religion
soit bonne, si elle ne rend pas ses deuots vrayement pieux et gens debisn,
et si ceux qui l\'enseignent la déshonorant.quot; 1. 1. p. 516.

-ocr page 118-

crimen faciendum esse monet inter eos, qui primi novas
doctrinas venditant et hominibus commendare student, et
eos, qui illorum ratiocinationibus a recta via detrahuntur.
Licet priorum multi superbia et vana quadam gloriae cu-
pidine ducantur, et inter ceteros haud pauci sua culpa
aberrent, quippe qui Sacras Literas attento animo legen-
tes facile veritatem perspicerent, cunctos tamen illos cari-
tas Christiana amplecti debet, nec quidquam nobis omit-
tendum est, ut in viam veritatis illos reducere conemur.
Ceteroquin prorsus ab Amyraldi mente abborrere non-
nullorum opinionem,
haereticos etiam capitis damnandos
esse, nemo sane mirabitur.

-ocr page 119-

CAPUT ALTERU

AMYRâLDI 0PEEIS;.CÜM ALTOSUM OPBKIßüS ETHICIS
BSE VIS COMP ARATIO, ET MERITOEUM EXPOSIÏIO,

De Ethico hoc Amyraldi opere, cujus conspectum et
expositionem dedimus, valde iniquum sine dubio
esset ju-
dicium, si illius comparatio institueretur cum iis, quae
nostris diebus in hac Theologiae disciplina viri docti prae-
stiterunt. Etsi enim minime reticere nobis liceat, quid in
Veterum Theologorum operibus, secundum hodiernae scien-
tiae normam dijudicatis, vituperandum esse videatur;
immo ex
tali tantummodo comparatione felix atque laetus
scientiae per temporum decursum progressus perspici ac
dijudicari possit
: aequi tamen judicis erit, unumquemque
scriptorem, et universe unumquemque hominem, in tem-
poris,
quo vixit, luce collocare et contemplari, ut inter
ipsum et praedecessores ac aequales comparatione iustituta,
perspicue appareat, quibusnam nominibus prae iis vel
laude
vel vituperatione ille dignus sit.

Ut igitur Amyraldi nostri erga Ethicen Ciiristianam
mérita rite dijudicare possimus, videndum nobis erit. quo-

ßj

à

-ocr page 120-

liO

modo ante iilum in Christiana Ecclesia Ethica tractata sit.
Omnium quidem, qui magis minusve
huic Theologiae parti
operam navarunt, Mc nomina et mérita recensere nihil
attinet ; universe ad methodum praesertim attendentes,
quam variis temporihus sequi solehant scriptores Ethici,
in eorum tantummodo singula opera inquireinus, qui om-
nium consensu ceteris praeeminuerunt, vel peculiari quo-
dam memento a ceteris dilferunt, vel disertam aliquam
cum Amyraldo comparationem exigunt

Quem ita nobis proponiEus, ut facilius attingamus
scopum,
prir/mm breviter Ethices Christianae delineabi-
mus historiam ad Sacrorum usque Instaurationem ;
tunc
historiam illam paucis enarrabimus ab ea inde\' Instaura-
tione ad Amyraldi usque tempora, et
primum quidem
in K.cclesia Lutherana,
deinde in Ecclesia Reformata; ut
tandem variis, quae ita nobis occurrunt, methodis ac ope-
ribus Ethicis cum Amyraldi opere collatis, de hujus
meritis aequam dare conemur
epicrisin . —

§ 1.

Historiae Ethices Christianae ante Sacrorum
Instaurationem hrevia lineamenta.

Quem ad modum ipse Servator noster nec Dogmaticae nec
Ethicae Theologiae systema condere in mente habuit, sic
apud Apostolos quoque et qui proximo illos secuti sunt,
nullum ad scientiae régulas informatum Ethices Christi-
anae systema invenitaus. TJti sapientissimus Magister, sic
etiam discipuli pro temporum occasione praecepta permulta

-ocr page 121-

lil

tanturnmodo dederuiit, ad quorum normam Christiani, sb
ipso Christi Spiritu ducti, vitana suam instituere de-
bent. — Quum autem in Apostolorum et Patrum Apo-
stolicorum scriptis quae invenimus praecepta moralia ad
Christ i institutionem (si pau^ca excipis) omnimodo con-
formatae sint, et cum Euangelii indole plane conveniant,
qui illos secuti sunt Ecclesiae Patres ab illa Euangelii
simplicitate et puritate magis magisque aberrarunt.

Etsi enim apud iUos, qui a\'nte C onstan ti num Mag-
num vixerunt, praesertim apud Tert allianum, Cle-
mentem Alexandrinum et Cyprianum egregia
permulta occurrunt, attamen apud illos jam invenimus earum
opinionum et doctrinarum vestigia nonnulla, quae sequen-
tium Patrum ad vitam rite instituendam ceteroquin aptis-
sima saepe opera, baud parum inquinare solent Ab
altera enim parte quot et quam pulchra legimus praecepta,
Christi Spiritui haudquaquam repugnantia, quam egre-
giam videmus doctrinae ad vitam applicationem in tri u m
magnorum illorura Cappadocum scriptis, in Chryso-
stomi praestantissimis homiliis, in Ecclesiae Occidentalis
Patrum, Ambrosii praesertim et Hieronymi et Augu-
st in i multifariis operibus! Sed ab altera parte apud eos-

1) De Veteram Patram erga EtMcen Christianam meritis varie jnCioatum
esse notuHi est.
Permulta illorum vitia primus fere in lucem posuit J. Bar-
he vrac; contra hujus nimis severjs inorimiuationes illos defenderunt
Ceillier, in
^.^Apologie de Ja Morale des Peres. 1718,quot;\' etBuddaeus,
Isagoge, I. p. 553 sqq. Contra utriusque opinionem suam dein copiosius
exposuit Barbeyrac, in suo:
Traité de la Morale des Peres de l\'Eglise,
1728. Eecentiore tempore Kein h ardus satis vehementer in illos inve-
hitur
{Christel. Zedenleer, I, p. 40. sqq.); eorum mérita contra defendit
Stäudlinas.

-ocr page 122-

dem quantis jam nebulis Euangelicam lucem obscaratam ;
quot bominum instituta et commenta Cbristi elfatis et
institutionibus admixta, quin etiam iis repugnantia! Apud
omnes illos scilicet viget rigorismus quidam,
omnesque
vitae asceticae nimium tribumit pretium.

Inde vitae monachicae et solitariae amorem et defensio-
nem, inde coelibatui sanctitatem quandam tributam, repeti-
tarum nuptiarum et jurisjurandi condemnationem, jejunii et
corporis castigationum aestumationem ! Ortliodoxiam porro
plerumque moralibus virtutibus accensent et beterodoxia.
maxinmm saepe ab iis habetur vitium. Praesertim autem bonis
moïibcs valde nocere debebat, quae fiebat
distinctio inter
virtutem inferiorsm atque perfectiorem.
Quae cum ita sint,
etsi lilieïiter agnoscimus apud omnes illos veteris Ecclesiae
Patres permulta inveniri praestantia praecepta moralia, etsi
\' rever-a nonnulli illo tempore contra aequalium doctrinas
vocem tollebant, attamen nemo sane inficias ibit, in
Cliristi Ecclesiam Jam pridem irrepsisse et a praecipuis
doctoribus propugnatas esse haud paucas doctrinas, quae
morum institutioni admodum nocerent, et a purissimo
Euangeho longissime recederent.

In pejora vero jam ruere res post Gregoiii Magni
tempora. Hic ipse cum in opere suo :
Moralia in Johim,
tum in sua : Regnla Pastorali, permulta haud contem-
nenda dedit, ut Christianae Eeligionis placita ad vitam
applicaret; quamquam a saeculi sui erroribus minime alie-
nus fuerit, et nimis insuper Sacrae Scripturae allegoricae
interpretationi faveiit, nec erudite Ethicen Christianam
exposuerit. Quatuor autem sequentibus saecuhs mi-
nime quidem desunt viri, qui Ethicae operam nava-

■n

-ocr page 123-

ïunt sed omnes fere illi scriptores non nisi vete rum Pa-
trum scripta et effata illustrant, rarissimeque novas opinio-
nobiscum communicant. Praecedentium saeculorum
öon tantum vigent et foventur errores ; sed praeterea etiam
Iderarcbiae vis magis magisque iucrescens, et Ecclesiae
floctrina arctioribas vinciüis obstricta in ethica scripta
atque in morum vitaeque institutionem efficaciam non
habere non poterant. Euangelii simplex moram doctrina
temporara decursu miserrime sic erat depravata!

Nova autem Ethicae Christianae aperta est via, quUm
Sokolastiei et Mystici ei operam navare atque in operibus
suis de ea agere coepissent.

Scholastici ab altera parte veterum Patrum, praesertim
Augustini et Gregorii Magni sententias explicare
pergebant, et Ecclesiae dogmata et effata tuebantur, ab
altera cum his philosophiam Platonicam et imprimis Aris-
totelicam conjungebant. Aristote li s praesertim imitaban-
tur in operibus suis componendis
systeniaticam methodmn;
inde multae illae divisiones et distinotiones et quaestiones,
quae omnibus Scholasticorum libris (qui vulgo »
Summaequot;
vocantur) propriae sunt, et quae diu etiam post Eeforma-
tionem in Theologiae universae tractandae method um mag-
nam vim exercuere. Ex hoe autem Aristote!is cultu,
et ex studio omnis Theologiae secundum certas régulas
certamque methodum tractandae, mox etiam exortum est
desiderium, ut, quemadmodum summus ille philosophus
de
Ethica
opera nonnulla scripserat 2), nunc etiam Ethica Chris\'
tiana a ceteris Theologiae disciplinis magis separata conscrit

1) Cf. de Yvette, Chrisiliche Sittenleh/e, II. 2. p. 31 sqq.

3) Ethicormn A ri Stotel is operam praecipua suut: EtMconini a4 Ende-
mum libri VÜI, Magnorum Mor alium libri II
et Politica.

-ocr page 124-

beretur. Nunc igitur non tantum in Petri Lombardï,
Alexandri Halesii multorumque aliorum Theologiae
universae systematibus, Elhicorum quoque arguinentorum
mentionem fieri videmus, sed ab aliis Ethica Christiana
secundum omnes scientiae régulas tanquam peculiare systema
exponitur, Philosophiae tamen Moralis haud parum adhibito
auxilio. Inter eos qui tali modo disciplinam nostram tra-
ctarunt eminent Abaelardus, Thomas Aquinas et
(Saeco. XVo.) Antoninus.

Abaelardus in opere suo: MMca, sive liber dictiis:
Nosce te ipsum
\'), egregia permulta dixit praesertim de
peccatorum natura et imputatione,\' licet minime in omni-
bus iJli assentiendum sit Recentiorum Scholasticorum
omnia dividendi et distinguendi studium apud ilium non-
dum eodem modo cernitur, quod ex parte inde explican-
dum est, quod magis de virtutis et peccati natura uni-
verse, quam de singulis virtutibus et vitiis disputaverit.

Studium illud multo lucidius patet ex Thomae Aqui-
natis systemate morali s), qui Aristotelis, Augu-

1)nbsp;Ed. in Thes. Anecdot. noviss. a Born. Pez. Aug. Vindob. 3721
T. III. P. 2. p. 627 sqq.

2)nbsp;Abaelardi de singulis rebus opinionem Mo referre, cum argumento
nostro minus convenire videtur, qnum non tam de singulis
opinionibus quam
de universa Ethices tractandae methode hoc loco disseramus. Quod ad ac-
cusationem contra Abaelardum illatam pertinet, quod
Jesuitarum î^^6vït
ille praccursor, bene attendendum est, illum docuisse quidem tunc oriri
peccatum quando
assentiaris iis, quae facere aut omittere dedeceat, nec
quando revera talia facias aut omittas; attamen nunquam illum contendisse
facinus
malum ob bonum perpetrantis finem aut consilium, pro bono revera
habendum esse. Ceterum Abaelardi, Thomae et Antonini systema-
tum moralium egregium conspectum dedit de Wette, 1. 1. p.
124 sqq.

3)nbsp;Systema illud exhibetur in illius. Summaenbsp;prima secunda«

-ocr page 125-

Il 5

^tini etGregorii Magni divisiones sequitur, novasque
ipse iis adjicit. Apud ipsum
T hom am et apud permultos
ahos scriptores, qui hunc secuti et imitati sunt, seorsim
sermo est e.g.
de quatuor virtutibus œoralibus (prudentia,
justitia, fortitude, temperantia) de tribus virtutibus theolo-
gicis (fuies, spes
et caritas), de septem Spiritus Sancti donis
(Jes. XI), de
octo beatitudinibus (Matth. V), de daode
cim Spiritus Sancti fructibus (Gal. V ; 2-2).

Innumerae moventur quaestiones, ad quas subtihter nec-
non interdum multa cum sagacitate respondetur. Ubi ma-
teriem psychologicam tractat. Aristotelem presso pede
sequitur Thomas; in praciica praesertim parte videmus
temporis sui erroribus haud parum ilfum induisisse, Eccle-
siaeque vinculis multo magis illum quam Abaelardum
obstiictuin fuisse.
Eomano-Catholicae Ecclesiae erronearum
doctrinaxum strenuus ac subtilis fuit ille propugnator et
defensor: primus e. g. fuit, qui doctrinam
de openhus
mpererogatoriis docte exponere conatus sit. Yitae comtem-
plativae et monachicae altas célébrât laudes; haereticos
acerrimo odio persequitur, magistratuum manu sine dubio

poenam hs infligendam esse putat.

Aristotelis illa dialectica quum mox etiam in Eccle-
siae
Ubros poenitentiales vim exercere, coepisset, futilis et
perversa inde originem duxit iUa, quae
casuislica vulgo
vocatur,
ats. Plurimi enim componebantur hbri, in quibus
subtihssime varii examinantur
casus conscientiae, et osten-
ditur,
quomodo in omnibus illis homo Christianus sese gerere
debeat. Omnia illa opera (quorum praecipua erant
Summa

p^^T^\'^niversalia et psychologiea eoutii.et, et .ecunda secuud.e par-
tis, rniao de virtntibns agit.

-ocr page 126-

Astesana et amp;%vm\'ma Angelica) auctorum iiigenii sane
^ testabantnr acumen, sed bonis moribus et veri nominis Chris-
tianae indoli quam maxime contrarii erant. Boni
mores
enim et vita Christiana cum iegum observantia plane cou-
fundebantur; de nullis non actionibus moralibus edendis
dubius unusquisque haerebat; perniciosa probabilitatis doc-
trina haud parum bis libris praeparabatiir et commendabatur.

Huic Casuisticae aiti operam quoque dedit Scholasti-
cus ille, cujus nomen jam retalimas, et qui juxta Ab ae-
lardum et ïhomam Aquinatem locum occupare sine
dubio meretur, Antoninus, de ordine Praedicatorum,
qui ab anno
1445 ad annum 1459 Plorentiae fuit Archie-
piscopus, vir et doctrinae copia et vitae sanctitate insignis.
Scripsit enim ille opus casuisticum : »
Summa Confessiona-
lis, sive confessorum refugium de emdiüone confessorwm,
Interrogatorium et de resiituiionequot;
1485 et frequentius ed.
J3e Ethica Christiana vero melius meritus est, quum
Sum-
mam
suam TJieologicam ederet

Dividitur hoe opus in quatuor partes, quarüm agit
de principiis Theologiae Moralis; ^e peccatis ; ^de
variis hominum conditionibus; de virtutibus et gratia
ac Sp\\ 8\'. donis.

Ex permultis openbus veterum philosophorum, patrum
et scholasticorum (et inter hos praesertim Thomae) satis
plenum et absolutum Theologiae Moralis systema Antoni-
nus condidit. V. et N.T. libros maxima cum cura adhibet
(allegorica autem illorum quam maxime delectatur exegesi) ;

sae-

_ 1) „S Antonia. Summa TheoJogica, in IV partesnbsp;sae-

pius edita est, optime autem a Pet. Ballerini, Veronas 1740. Egre-

guim liujus opens oonspectum dederunt de Wette 1 ] n 179 soa et

Stäudlin 1. 1. p, gg sqq.nbsp;gt; ■ • i-nbsp;\'

-ocr page 127-

öecnon juris civilis et canouici permulta allegat placita.
Quamquam igitur bene ille de Ethica Christiana meritus
quippe qui omnem et psjchologicam et Ethi-
cam materiem in unum systema collegerit ; magnopere
tamen dolendum est in hoe systemate tot atque tanta
occurrere ab Euangelii doctrina et indole quam alienissima,
quae diserte docent virum iilum doctissimurn temporis sui
studio quam plurimum induisisse, et Ecclesiae magis ma-
gisque depravatae jugo nimis facilem dedisse cervicem \').

]) Anton ini a Scholastiois desumtnm distiuctionnm faciandarum studium
ut iu oculos incurrat, quartae partis „annotationem generalemquot; inspicere
tantum sufficit. Non tantum virtutes Cliristianae esponuritur secundum,
quatuor virtutum cardinalium indolem, seeüiidum tres virtutes theologicas,
secundum septem Spirs, Si doaa, sed singularum harum virtutum iterum.
arguta datur descriptio et divisio. Ubi e. g. Tit. XIV. de doao timoris
agit, deinceps loquitur de tiniore mundano, carnali, naturali,
servili, initiali
flliali, reverentiali ; docet et esponit ejusdem ïiti. Cap.
7, timendum esse
in praesenti vita propter
septeu pericuiû; cap. 8: mortem esse timen-
dam propter septem consideratioiies ; cap, 9: assignationem rationum in
morte de
septem generibus rerum tiaiendam esse.- cap. 10: purgatcrium
sepiuplex esse timendum, cet.

Quantopere Antoninus Ecclesiae doctrinae adhaereat es nulla re
magis patere nobis videtur, quam ex summo quo M aria m Virgineru
habiiit honore, Ubi Tit XV, disputaturus est de dono pietatis, 44 inipen-
dit capita Mariae laudibus celebrandis, „omnis pietatis fontis, sive quan-
tum ad actum divini cultus et reverenliae, sive quantum ad actum icise-
rationis et subveniendi pauperibus.quot; Et hîc praesertim allegoricam adhibet
Antoninus Sacrae Scripturae inlerpretationem, in qua Subtilissimae et
ridiculae plane inveniuntur disquisitiones; e. g. Cap. 11, ubi Albertum
potissumiim secutus de Mariae pulchritudine agit auctor, quae perspicitur
et in débita corporis quantitate et quali-tatc, et in eleganti membrorum
dispositione et proportione, et in coloris tum corporis, tum capillorum
venustatc: Cap. 17 sqq. ostenditur quomodo „Mari am, gratia plenamquot;
exoruarint omnes virtutes theologicae et cardinales, omnia Sps. Si. dona

-ocr page 128-

\'Mystica Theologia, quae praesertim postquam Pseudo-
Dionjsii Areopagitae opera a Joanne Scoto Eri-
ge n a m sermonem Latinum conversa essent, vigebat,
baud
parvam habuit vim et efficacitatem in vitae vere relieiosae
studium excitandum. Quum Scholastici intellectui im-
primis exornando, et Ecclesiae doctrinis exponendis et con-
firmandis operam navarent. Mystici ad vitam magis atten-
debant et virtutem (Jhristianam ex vera pietate potius et
fide, quam ex Ecclesiae legum et caerimoniarum obser-
vatitia et philosophicis speculationibus oriri ostendere cona-
bantur. De docta autem et erudita Ethicae Christianae
expositione non adeo illi meriti sunt ; necnon plurimi in-
ter eos in devias aberrarunt vias, et praesertim quum cum
Mysticismo Scholasticismus et Casuistica jungerentur, a
vera, Eeligione Christiana longe recesserunt. Egregia certe
sunt permulta quae invenimus Ethici argumenti in va-
riis scriptis Pern ardi Clare v all^n sis, Victorino-
rum, Gersonis, Tauleri aliorumque multorum, de
quibus omnibus singulatim agere et diutius nos detiiieret,
et minus ad finem nostrum tendere videtur. In omnium
autem illorum operibus displicet allegorica et mystica
Sae Sae interpretatie, displicet etiam a Scholasticis desumtus
illorum distinguendi et sejungendi mos; attamen honorifi-
cum juxta Scholasticos et Casuisticos Mystici occupant

ét ordinaria ét etiam exteaordinaria, necnoa duodccum privilégia insuper
addita. Multa jam taiia addere possem, e. g. de explicatione voois : „Avequot;
(Cap. 13); sed sufficiant ista I Kestat modo, ut moneamus A ntoninurn
haec nou o.oania ex sua mente hausisse, sed alios saepe secutum esse;
ceterum virura, ceteroquin, ut diximus, doctissimum et de Ethica bene
meritum, ét temporis sui, ét Ecclesiae docüera sese praebuisse discipulum
ex dictie satis apparebit !

-ocr page 129-

locum; nec parum horum, et universe omnium illorum,
qui Heformationis praeoursores vulgo dicuntur, practica
praesertim invaluere opera, ut ipsid Eeformatoribus via
sterneretur purioriqUe Euangeiii luci facilior de tenebris
triumphus pararetur.

§

De Us, qui Saeco. XVI et XVII ineimte de Ethica Chris-
tiana scripsenmt in Ecclesia Imtherana.

Quamquam Saeci. XVr rerum sacrarum Instauratio non
tantum doctrinae castigationem, sed praesertim quoque vi-
tae ac morum emendationem spectabat, universe tamen
Reformatores de Ethices Christianae erudita expositione
haud magnopere meriti sunt.

Ante omnes illos Lutherus, etsi non contemserit Ethi-
cen, haud magnum tamen ei tribuit pretium. Ille enim
magnopere timebat, ne bonis operibus virtutibusque huma-
nis pretio aliquo tributo solius fidei justificantis efficacia
parvi aestimaretur. Diserte igitur docebat Christiano suf-
ficere solam fidem, nec bonis operibus iUi opus esse, ut
pius sit; nullo eum teneii jussorum aut legum vin-
culo, ideoque iis liberatum esse Concedit quidem Dei
praecejita hominum mentibus inscripta esse, et cum Natu-
rae praeceptis decem leges Mosaïcas convenire, sed simul

1) Laudandi inter hos praetér Fratres vitae Communis, J. Lnd. Vives,
Des. Erasmus et permulti alii.

8) Lutheri Opera, ed. Walch, T. XX, p. 1306.

-ocr page 130-

docet hominis mentem adeo tenebris obtectam esse, ut
Naturae vocem agnoscere omnino nequeat, nec legem Mo-
saïcam, ab ipso Deo promulgatam aliam vim habere, nisi
quod peccati magis hominem convincat »Una autem
lex, quae bona est et per quam vivitur, est Dei amor in
mentes nostras effusus per Spiritum Sanctum.quot; Et ex
hac vera fide sponte profluent bona opera, etiamsi lex ex-
terna illa non jubeat nec imponat

Omnem porro libertatem quoad actiones morales homini
abjudicat et Augustinianam defendit praedestinatio-
nis doctrinam. Et quod ad J esu consilium pertinet,
Tllum non fere nisi peccatorum expiatorem esse agnoscit
Lutherus; institutionem quoque moralem Illum dare vo-
luisse haesitans modo conceéit. Legem enim deterrere
tantum et condemnare putat, dum Christi Euangelium
nil nisi gratiam annunciet

1)nbsp;,,T)ie zehn Gebote machen uns alle zu Schalken und Buben vor Gott ;
sie sind ein Spiegel darin vfir unsere Sünden sehen können.quot; ib. III,
p. 1690. Cf. Stand lin, 1. 1. p. 204.

2)nbsp;Haec tamen ne ita accipiar Lector\' velim, quasi cum summi Refor-
matons detrcctatoribus Lutherum bonorum opèium contemtoreBi prorsus
faoiam. Longe saniorem illuai hac de re sententiam fovisse quam plurimi
es ejus adversariis credere vel concedere velint, satis elftcet ex his
Lutheri verbis; vGute, fromme werke machen nimmermcnr einen guten,
frommen Mann, sondern ein guter, frommer Mann macht gute, fromme
Werke.quot; Vel sie tamen Lutheri doctrinam de j ustificatione ex fide Etlii-
ces studio pevera nocuisse nullus aequus rerum judex facile inficias ihit,

ä) Pe Iiuthçîfi cam Erasmo de libero arUhio agitata lite non est
quod fuse hîc agamus. Cf. (ut de aliis taceam) ter Haar,
Gesch. der
KerMerv.
I, p. 224 sqq., qui pulcherrimam hîc Lu the rum inter et
Erasnium paralleliam institnit.

4) „Hätte Lutherquot; ita reote de Wette, 1. 1. p. 281, »Christum

-ocr page 131-

Quamquam ita ab Ethica tractanda abhorrebat fere L u-
t h er US, veritus ne sanctiflcationi nimis operam dantes
Romano-Catholicorum modo relicta castra reducerentur
homines, ab altera tamen parte Ethicae Christianae baud
parum profuit, quum totum iilud perniciosum systema
Jiistificationis ex bonis operibus penitus rejecrit ac veluti
enecaverit, et permiütas alias perversas Pontificiorum do-
etrinas vel cerimonias fortiter oppugnaverit, inter quas do-
ctrinas de indulgêntiis, de absolutione, de votis, de con-
sihis Euangelicis Mc citasse safficiat.

Multo magis quam Lutheru^s Ethicae operam dedit
Philippus Melanthon V- Hic juvenis jam\'philoso-
phiae studio et Aristotelis Ethicis praesertim operibus
incubuerat; postea autem, quum Eeformationis causae sese
addixisset, et intimam cum Luthero familiaritatem con-
traxisset, hujus opinionibus plane favens, pristina illa stu-

niclit vorzüglich blosz als Versöhner, sondern auch als sittliches Vorbild
gefaszt, so würde ihm die Betrachtung desselben von dieser Seite die
Ilichtschnur und den Gehalt der Eiftenlehre gegeben haben, und er hätte
diese nicht blosz in den zehn Geboten, und dem, was sich darauf iuj N. T.
bezieht, lt;;efundon, sondern eine eigeutliämlicha Christliche Sittenlehre auf-
stellen können. Aber er war zu sehr befangen in dem Widersprach gegen
die Kfitholische Werkheiligkeit, um der sittlichen Seite die nöthige Auf-
merksamkeit zu schenken, und zu wenig wissenschaftlich gestimmt, um
auch nur die Möglichkeit einer Verbindung des Glaubens mit der Sitten-
lehre zu alinen. Sonst ist es alles, was er schreibt, voll des lebendigsten
sittlichen Geistes.quot;

1) Cf. J. C. E. Schwarz. „Melanohthon und seine Schüler als Ethi-
ker,quot; in
Theol. Stvd. und Krit. 1853, p. 1 sqq. Melanthonis operum
et tractatuum Ethioa;n_ spoctaotium sericm exhibuit S täudl in , 1, 1.
p. 224.

-ocr page 132-

(lia reliquit ac respuit, et unius Pauli Apostoli discipü-
lus esse voluit

Mox vero lias suas oxjiniones magis magisque immu-
tavit ; rigidioremque doctrinam de praedestinatione ali-
quatenus mitigavit, et philosophiae studio honorem suum
restituit immo ethica nonnulla Aristotelis scripta
edidit. Mitior illa M elantli onis sententia patet etiam ex
Bypotyposeôn, s. loeorum commnnmrn altera editione . quae
aquot; 15Ü6 in lucem prodiit; illic enim synergismum quen-
dam docet cum Luth eri et Augustin! doctrina non
omnimodo congruentem, nec ad fidem tantum, sed diserte
quoque ad bona opera attendit, quippe quae tanquam fidei
fructus omnino perpetrari oporteat.

Sod de Ethica Christiana praesertim bene meritus est
M elan thon, quum aquot;. 1538 •«•) Basiliae suam j^ifo^\'Äe«

1)nbsp;Lucnlenter hoc testantur ipsius Hypotyposes theologicae a». 1521
editae, et
Annotationes in Ep. ad Bom. ao. 1623; quibus in scriptis etiam
absolutam Praedestiuationis doctrinam omni animo defendit.

2)nbsp;Cujus rei vestigia jam inveniuntur in Comment, in Ep. ad Coloss.
ao. 1527 edito.

3)nbsp;Vid. e. g. oratio de Aristotele, quae invenitur in Corp. \'Reform.
SI, p. 349: ,)Ita sentio, magnam doctrinarum confnsionem secuturam
esse, si Aristoteles neglectus fuerit, qui unus ac solus est methodi arti-
fex. Quare vos (o studiosi!) hortor, ut hoc optimum doctrinae genus
diligeater colatis et conservetisatque ib. VII, p. 622: „Quantum pos-
sumus, Deo juvante, ego et alii in hac Academia sumus hortatores, ut
juventus discat doctrinam de Deo et adjungat veram philosophiam.quot; Cf.
etiam ib. XI, p. 278 sqq., et 647; HI, p. 189.

4)nbsp;Nec 1539, ut dixit Pelt: „die Christliche Ethik in der Lutheri-
schen Kirche vor Oalist.quot;
Theol. Stud, und Krit. 1848, p. 278 sqq. Cf.
Corp. Kef. XVI, p. 10 et 20. Epistola dedicatoria ad Christianum
Pontanum Witebergensem, jam ao. 1537 conscripta, habetur in
Corp.

-ocr page 133-

Theologiae Moralis evulgaret, quo in opere Aristo-
telis plane secutus methoclum philosophiam juxta theo-
logiam explicat. Priore libro disputât de hominis actio-
num fine ultimo ; altero libro de variis agit virtutum ge-
neribus, Pinis ad quem homines tendere debent secun-
dum philosophiam moralem esi, Deo obedire et lUius glo-
riam illustrare; secundum Euangelium autem, agnoscere
et accipere gratiam sibi oblatam propter Christum, et
vicissim pro illo beneficio gratias agere, et ita Deo obe-
dire Illiusque gloriam illustrare.quot; Ut virtus ab homine
colatur, libero huic opus est arbitrio, quod tamen non
ita urgendum est, ut gratia Dei et Spiritus óancti opera
idcirco vilipendeantur, Virtutes primum dividit secundum
praecepta legis Mosaïcae, et deinde phüosophorum more;
omnino tenendum esse monet »leges naturales
eSse ipsas
leges decalogi,quot; quas maximi facit, et quas saepe etiam
allegat, ubi Aristotelis scripta explicat.

r, Epitome illa saepius edita est ; notatu tamen dignissima
est emendata editio, quae prodiit 1550 sub titulo:
Ethicae doctrinae elementar In hac enim majorem jam
M el an thon theologicae parti
operam impendit ; melius
e. g, hîc inquirit de summo bono, et plures quam antea
Scripturae Sacrae allegat locos.

Laudatis Melanthonis operibus adde commentationem
de anima (primum aquot;. 1540, denuo ao. 1553 editam), quae

Hef. T. III, p. 339 sqq. Eadem exstat iu Melanthouis Otsji. Basil.
T. IV, p. 199.

1) Cujus de Wettium, 1.1. § 378 et 379 nullam omnluo mentionem
facere, admodum rairor.

-ocr page 134-

philosoplîîco-biblicam psychologiain nobis tradit \'), necnon
aquot; 1549 edita
Initia doctrinae pkysicae, et videbis ilium
universam pliilosopbiae provinciam describere et tractare
voluisse, in qua insignem sane locum Etbicae
désignât.
Arcta tamen, quibus haec coutinetur, i^Jiilosopkiae Yincuidi
quominus vere Christiana dici possit impediunt, Mate-
riel q. d. ethicae magnam copiam ille congessit, quae
aptam tantum manum requirebat, quae philosophiae vin-
culis illam liberaret, ut sic Christianae oriretur
Ethicae
systema.

Ad nostros usque dies vulgo putatum est 2), praeter
Lutherum et Melanthonem in Ecclesia Lutherana
fere neminem de rebus Kthicis aliquid mentione dignum
scripsisse, donee Calixtus priore Saec\' XVII\' parte de-
nuo hisce studiis incmnberet, novam que Ethicae viam
sterneret Nostri vero temporis disquisitiones rem plane
aliter se habere luce clarius ostenderunt. quot;ïam enim aquot; 1529
prodiere Thomae Ve n at ox ii s) :
de Vita Christiana
libri III,
quorum brevis hîc sequatur conspectus. Vera
virtus, secundum quot;Venatorium,
ex fide oritur, immo
haec est revera Christiana virius. Eidei haec virtus est Spiri-
tus Sancti motus, qui primum ad rectam Dei cognitionem,
dein ad rite constitutum cum proximo commercium homi-

1)nbsp;Platonem secutus hio omnibus hominibus y.oivv.; nouuullas iwot-JA
innatas esse contendit.

2)nbsp;Inspicias e. g. laudata de Wettii et Staudlini egregia opera.\'

3)nbsp;Norimbergae circa annum 1488 natus, ibidem inde ab aquot;. 1523
V.D. M. fuit, et 1551 obiit. Linekii, Camerarli, Osiandri, nec minus Lu-
theri et Melanthonis fuit amicus. Vid. I. C. E. Schwarz: „Thoraas
Venatorius,quot; in
Theol. Sind, und Krit. 1850, p, 79 saq.

-ocr page 135-

^era adducit; -vim suam illa praesertim petit ex precibus
ex communione cum Deo. — Christiana libertas ex fide
Pi\'ofecta nene distinguenda est
a libidinosa libertate, quae
omnia sibi licere putet; Christianus enim peccatis mor-
tuus esse, ac sese illi, quam in Christ o adspicit, puri-
tati et sanctitati applicare debet; tune Christo serviens
revera liber erit, et, ab omni lucri cupiditate alienus, of-
ficia^ sua omnibus legum servis libentius praestabit
Gratus pro gratia oblata et impertita animus ad amorem
Dei incitare debet, qui Ipse propter se diligendus est,
et ob quem etiam cuncta cetera diligenda sunt. — Eo-re-
gie deinde Ven a to rins exponit, quomodo unumquem-
que Christianum conveniat reciîf^zir/o, »ea nempe virtus,
qua anima ipsa . . . libere et intrepide ubique et semper
vocem vocantis et miserentis Dei sequatur, et qua com-
muïiem communis patriae sortem non secus ac propriam
complectatur,quot; et quomodo quatuor
principia honesti (sive
virtutes, q. d. cardinales) perfecta non sint, nisi ex
vir-
tute fidei
originem ducant.

Liber secundus praesertim excursus dogmaticos et meta-
physicos continet, ut vetercs philosophos oppugnet auctor.
V^erumtamen hîc quoque plane egregia nonnulla
occurrunt
Ethici argumenti, e. g, de vita aeterna. Tertia denique
operis pars praecipue de fidei indole, de Dei
cognitione
et de communione cum Deo agit.

Universe hoc opus plus uno nomine laudahdum est.

1) „Haec est,quot; inquit, -„oifieiosa illa libertas, cujus ductu facile iu
obsequium spiritus fert habenas caro, nec unquam se non continet iutra
suos terminos.quot;

-ocr page 136-

Fides enim Christiana auctori nostro vis et \'svépysioL est,
quae veram vitam communicat et ad omne bonum opus
excitât. Etsi enim fides jam antea ab /Vugustino et
praesertim a Th om a virtus Christiana voeata esset, hoc
tamen a Venatorio multo magis urgetur : nec vero sic
in aliorum mechanismum relabituv, Omnino justificationis
non tantum objectivam, sed magis etiam subjrctivam et
ethicam partem ille respexit ; quod pro magna parte
explicandum ex ipsius cum Andrea Osiandro amicitiae
conjunctione. Etiamsi igitur non omnes Etbices Christia-
nae locos tractaverit Venatorius, vel sic tamen hîc, jam
antequam Melanthonis
Epitome in lucem prodiret,
conamen aliquod videmus, ut Ethices Christianae conde-
reiur systema, quod minus philosophiae quam fidei fun-
damento inniteretur.

Ethicen quoque spectat aliud quoddam V en a t or i i opus :
»Epistola dedicatoria ad J o. H a n e r u m, de sola fide
justificante nos in ocuhs l)ei. Norimb ]. 534)quot; quo in
libro operum mérita acriter impugnantur. Ceterum, quam-
quam hîc magis quam in praecedenti opere oïthodoxae
doctrinae favere videatur, et magis ad objectivam quoque
justificationis partem attendat Venatorius, eodem tamen
modo atque ilhc subjectivam imprimis partem in luce

1) Scripserat nempe Haneriis opus, cui titulus: „Prophetia vetns ac
nova, hoc est vera sCriptniae sacrae inteipretatio. De sinoera cognitione
Christi deque recta in Ilium fide.quot; (Lips.
1534), De Hauero, qui antea
Zwinglil opinionibus et doctrinae addictus fuerat, et de ejus opere, in quo
jam Pontificiorum doctrinam de bonis operibus defendit, vid. Schwarz.
1
1. p. Ill sqq. Venatorii epistolae cxwnplar sorvatur in nostra Biblioth.
Academica.

-ocr page 137-

collocat, et sic ex sela fide et iade orienti couimunione
cum Beo bona opera profluere pnsse ac debere multis

ostendit.

Ad Mêlant boni s scholam redeamus! Hanc raagistrum
inox secuti sunt permulti discipuli, qui plerumque illius
6t
locos tJieologicos et epilo-meti annotationibus illustrarunt,
aut saltem similem quam ille viam incesserunt. Primus
inter illos fuit David
C li y t r a e u s , qui jam 15 55 edidit
suas:
quot;Regulas vitae s. virttdum descriptiones in praecepta
decalogi distributas.
Licet auctor in posteriore quadam
hujus operis editione priori nonnulla addiderit. multa tamen,
quae in liitbicae expositione exspectes, frustra Mc quae-
luntur: et universe nil fere hîc nobis ofi\'ertur, nisi virtu-
tum et vitiorum secundum decalogum recensie.

Ceteros omnes, qui Melanthonem secuti sunt\'),
silentio hîc praetermiltimus, quippe qui, uno fortasse Stri-
gelio excepte, baud digni sint, qui cum ipso magistro
vel e longinquo comparentur. Praeterea ejus regulam:
leges naturales esse ipsas leges decalogi, nimis urgentes,
illi omnes ad philosophiam et decalogum multo magis quam
ad Euangelium attenderunt, atque iusuper ecclesiae forma-
lisme sensim paullatimque nimis indulserunt.

Aïitequam autem ad Calixtum progrediamur, duo
alii viri, qui Saeco. XVI vixérunt et quorum erga Ethi-
cen Christianam mérita nuper modo exposita sunt, attea-

1) Eorum praecipui suat: Vict. Strigel, qui scripsit: \'YTts^avii/istTa
in MelantJwnis Epit. Phil. Mor. 1567; Pezel, Annotafiones ad Melan-
thonis Epit.
1589: Trygophorus, CoHC^ftefeae« ethicae, 1606; Joh.
Volicmar,
Bisputt. ethicae, 1611; Jac. Martini, Syiiopm Ethicae,
1626.

-ocr page 138-

tionem nostram paululnm jam requirunt. Ni col au s
Heramingius\') et Paulus Eitzenius^).

Horum prior, Nicolaus Hemmingias jam
1557 Christiane IIT, Daniae regi dicaverat suum:
EncMridion Theologioum, praeeipua verae religionis capita
breviter et simpliciter explicatacontinens,
in quo opere theo-
logiam Melanthonis exponit, »praeceptoris optime non
solum de me, sed de tota ecclesia Christiana meriti.quot;
Permulta Ethicae capita accurate hîc tractantur ; ad ■Kpd^rJ
.praesertim omnia spectant. Prima operis pars otnnia com-
plectitur, quae ad foedus gratiae et ad Christi regnum
pertinent; secunda coramunem vitae informaudae regulain
exhibet ; tertia regimen ecclesiasticum ; quarta denique
vitam politieam et oeconomicam tractat. Quamquam et
Mc r.onnulla Itaud contemnenda occurrunt, multa tamen,
quae in Ethices Christianae systemate minime desiderari
possunt, silentio prorsus praeteriit auctor.

Cum hocce Hemmingii opere theologico conferendum
est alteram illius opus philosophicum :
de lege naturae
apodictica metJiodus
(1562 et saepius), in quo legem, na-
turae moralem et ex homini innatis principiis moralibus,
et ex ipsius legis fine explicate conatur. De multis re-
bus Mc disquisition es instituuntur, in supra laudato libro
plane omissis, praesertim ad anthropologiam, pertinentibus.
Hîc quoque explicatur decalogus tanqnam legis. naturae

1) Cf. Schwarz: Melanchthon und seine Schüler, 1. 1., p. 37 sqq.

■ 2) Cf. Pelt, 1. i., p. 276 sqq

3) Natus est ille circa anuum 1518; per quinqucuniuni Melanthonis
lectiones audivit; postea linguae graccae et dialectieae Professor, dein
Copenhageiisis Ecclesiae Pastor factua est, qua in urbe a».
1600 dieni obiit.

-ocr page 139-

epitome, variaque ejus praecepta applicantur ad hominum
statum ecclesiasticum, politicum ét oeconomicum, haud
paucis veterum allegatis dictis. De ipsa Dei patefactione
in hoc opere H em m in gi us non loquitur.

Paulus Eitz en ins (von Eitzen) i) scripsit opus ethi-
eum, cui titulus:
Ethicae doctrinae lihti IF, conscripti
ttsum studiosae jiiventutis.
1571; alterum volumen,
continens V libros posteriores, 1573 et saepius. Incipit
auctor, qui Melanthonis exemplum sese imitatum esse
fatetur, disputatione de variis, quas Natura dederat, legi-
bus ; dein de scripta Dei lege (Mosaïca nempe) et de hu-
manis institutis agit. Postquam Melanthonis défini-
tionem secutus de discrimine egit, quod philosophicas in-
ter et theologicas virtutes intercedit, causas fesactat » prop-
ter quas a justificatis sen renatis nova obedientia bonorum
operum praestari debeat,quot; quarum novem enumerantur
variis locis ex utriusque Eoederis libris et e profanis scri-
toribus confirmatae. Peccati vi factum esse ostendit
Eitzenius, ut homo scopum sibi propositum nullo modo
attingere possit, et multo magis Satanae quam Dei osten-
dat imaginem. Quapropter Dei gratia
in Euangelio pa-
tefacta et fide in Christum homo reformari, et ad pris-
tinum illum finem reduci debet. Ideo Deus nobis dedit
leo-em suam, »quae de hoc fine nos admonet, et illam
imaginem a nobis requiritquot;. Hinc ansam arripit auctor,
ut permultis loquatur de decalogo, qui totius operis quasi
cardo est, et cujus explicatio a libro secundo ad octavum
usque decurrit.

1) E iioMli familia 1532 Ilamlsurgiae natus, a,b anno inde i562Sles-
vigae dealt, ubi recens conditi Gjmnasii director factns est et 1598 obiit,

17

-ocr page 140-

Magno ingenii acumine nec parva doctrinae copia oiû-
nia hîc collegit et junxit auctor, quae ad varia legis
Mosaicae praecepta referri possunt: multi hîc quoque, tit
in Introductione, afferuntur ac explicantur Sacrae Scri-
pturae loci ; multaque sine dubio occurrunt, quae cum Euan-
gelii indole ab omni parte congruant ; vel sic tamen Peltio
assentiri non possumus, dicenti ; »Eitzenii hoc opus,
si ejus indoles spectetur, esse Ethicen revera Christianam
nec philosophicam.quot; Nos enim in hoc opere, ceteroquin su-
is laudibus ac meritis minime defraudando, philosophicam
et Mosaïcam indolem potius discernimus quam indolem
Christianam, vere Euangelicam, qualis e. g. ex Venatorii
opere multo magis elucet.

Ab omnibus, quae hucusque memoravimus, operibus Ethi-
cis magis minusve discrepat illud, cujus nunc conspectum
quendam dabimus: Georgii Calixti,
Amyraldi
aequalis, Bpitome Theologiae Moralis quot;^y. —Ex Calixti
mente hic est Theologiae Moralis finis ut homo fidelis in
fide et in statu integritatis perseveret
s). Illius igitur

1)nbsp;1. 1. p. 277.

2)nbsp;Hoo opus, cujus prior pars prodiit 1634, nunquam ad finem per-
duxit auctor; illius autem filius P. U. Calixtus priorem illam partem
denuo edidit unâ cum G. Calixti
Digressione de arte nova, contra
Bartholdum Nikusium, et ipse alteram partem adjecit.
Calixti
patris opus din frustra quaesivi; tandem alteram illius editionem ex sUa
bibliotheca benigne mihi f)roonravit Ven. J. J, van Voorst.

3)nbsp;„Finis igitur ultimus hujus Theologiae partis, nti universae Theolo-
giae, salas et beatitudo est aeterna,... sive potius accurate loquendo,
finis hujus partis adaequatus est: ,,conseTvatio fidei salvificae et status
gratiae,
in quantum a studio ■ pietatis et sanctimonia vitae pendent.\'\'
Epit. p. 3.

-ocr page 141-

^ubjectiim non unnsquisqne homo est, sed tantum Urm

fideli;; et eonversus.

Huic autem duo insunt principia inter-se diversa, immo
sibi invicem opposita : spiritus et caro; jam Theologia Mo.
ïalis potissimum occupatur .gt;.in appetitus curn sensitivi
turn rationalis ét passionibus moderandis ét affectionibus
gubernandis O quot; Ad hujus subjecti qualitates etiam per-
tinent variae in quibus homines versantur
conditiones
»-per quas ad aliquid sibi singulare et proprium obli-
gantur 2).quot;

Hominis renati illi actus, qui secundum speciem suam
supernaturales dici possunt, proficiscuntur a Dei gratia et
a Spiritu Sancto in fidelium animis habitante, tanquam a

principio prirnario.

Huic autem principio supernaturali subordinantur vires

hominis naturales, inter quas primum locum occupât

intellectus proprium judicium, sive dictamen practicum

actiones humanas respiciens, quod conscientiam vocare

solemus s) ; quae conscientia vel recta et certa est, vel

probabilis vel erronea, vel dubia. - Postquam deinde

quot;^\'^eret- a Natura ira comparatum sit,... ut sine vitio et ex-
orbitantia sc.per esse uou possin^us,. .. tame, si v.tium sistatar motu
sive perturbation«, cui non accedat deliberatus aut plenus vo.,untat,s c..-
...... peccatum proprie dicitur veniale. quod fidelem extra gratiae ,tatum

non ponit, nec fidem et Spiritum Sanctum ejicit.quot; 1. 1. p. 7-

2)nbsp;Singulis hominibus quaenam incumbant officia, se tunc espositurum ,
esse monet auctor (L P- 13).nbsp;»»d
virtutes in specie exponendas
descendemus, et quid a qaoque fieri oporteat explicabimus.quot; Hanc autem
operis sui partem aunquam attigiti

3)nbsp;Hoc intellectus judicium vel pracS^ce practicum est, quando nempe
actiones anteoedit, vel
speculative practicum, quando actiones sequitur.

4A Si una sententia, sit alterâ probabilior, potes etiam eligere minus
quot;\' 11*

-ocr page 142-

etiam egit auctor de aetionibus voluntariis et involunta-
rus, etiam ostendit quomodo actionis bonitas aut pravitas
ex circumstantiis saepe augetur et increscit ; quas cir-
cumstantias vulgari comprehendi monet versiculo : »Quis,
quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando?quot;

Eminet inter illas zo cur, sive actionum finis Ho-
minis renati actus si non semper actu, saltem virtute re-
ferri debent ad finem simplieiter ultimum, sive bonum
absolute summum, nempe Deum Opt. Max.

Postquam sic absol vit auctor singula capita de Theolo-
giae Moralis fine et subjecto deque hominis renati actio-
num principiis, nunc longibre 2) eodemque ultimo capite
de \' legibus loquitur, » Deus ex praescripto aeternae suae
legis
hominibus congenitum aliquod lumen et naturale
rationis dictamen indidit, e quo cognoscere possint, quae
sint honesta, quae turpia. Haec est
naturalis lex, quae
comprehendit cum prima universalissima principia practica,
tum conclusiones inde deductas. Quum autem haec lex
in hominibus obscurata sit et veluti in oblivionem vene-
rit % Deus denuo peculiari promulgatione ea patefecit

probaUlem, tlummodo intra terminos probabilitatis revera sit constituta,
i. e. vel ratione alioijus momenti, vel auctoritate gravi non careat. Si
tarnen minus probabilis sententia secum trahat
ijericuli peccandi, non licet
eam sequi.quot; 1, J, p, 27,nbsp;.

. 1) „ïs\'am finis malus actionem es objecto bonam corrumpit. At nou
contra fiais bonus vel iatentio bona actioni ex objecto maîae bonitatem
impertit.quot; 1. 1. p. 43_

2) Decurrit scilicet inde a pag. 45 ad pag. 120.
8) Decem liïc impendit Calixtus paginas, ut varia atrocissimornm.
quibus Ethnici dediti erant aut jam sunt, criminum et peccatorum ex
veterum et rcccntiorum scriptorum onpril.p«nbsp;quot;oD^^.r.ot -^ronipla.

-ocr page 143-

i^nimisque ineuloasit. Et haec est lex moralis, decaivgo
(^omprehensa, cui unuiïL\' tertium (quartum) praeceptum tan-
quam novum ahquid additum est ; unde sequitur lege
î*«^aturae sive praeceptis decalogi neminem non teueri i).
Huic legi porro accedunt nonnullae leges
posiüvae. et di-
vinae et humanae.

Neque vero hae decalogi leges ab homine rite ohser-
vari nec igitur ipsi hac via beari possunt. Idcirco aham
adhuc tulit Deus legem,:
Miangelicam nempe, cui etiam
pro diversitate Y. vel N. E. alia nonnulla instituta po-
sitiva addita sunt. Quibus igitur Christiani reguntur qui-
busqué obligantur leges vel
fidem spectant, vel sacr amen-
ta,
vel mores.

Haud pauca nunc adjicit auctor de legibus humanis
positivis, de legibus ecclesiasticis et politicis ; tandemque
adeo his rebus animum attendit ut inde a pag.» 9-8 ad
operis usque finem, primi sui propositi prorsus immemor,
nil tradat nisi
Jiistoriam juris et legislationis Mamanae a
primis inde temporibus, quae (ut tota
h^QO, Epitome) egre-
giam quidem testatur Calixti doctrinae copiam et eru-
ditionem, ad Theologiam vero Moralem minime pertinet.

Difficillimum est de hac Calixti Epitome aequum
ferre judicium; quae difficultas pro magna parte inde oritur,
quod auctor opus suum non absolvit, sed de legibus

disputans a consiho suo plane aberravit--Yulgo C a 1 i xt o

haec tribuitur laus, quod primus ille inter Protestantes

1) Ante oinues, his tenentur homines Christo fideles: „hi nempe non
sunt 6ub lege terrente et oogenic, multo minus eondemnante; interim tamen
sunt sub lege obligante et dirigente eoa in via sanetitatis et Justitiae, quam
omnino ambulare oportet.quot; 1. 1. p. fiS.

-ocr page 144-

1S4

Ethicam a Dogmatica Theologia sejunxerit, atque ita
Ethicae Christianae singulare system^ condiderit. Sed haud
scio an hoc de Calixti opere judicium improbandum
sit; nam, si unum Venatorium excipis, omnes qui
in ecclesia Lutherana ante Calixtum de Ethica Chri-
stiane scripsere, hanc non cum dogmatica theologia sed
cum philosophia conjungere solebant, qua in re Melan-
thonis exemplum imitabantur, atque omnes, juxta Na-
turae leges, multo magis decalogi quam Euangelii praecepta
exphcabant. Jam vero si Calixti operis quod exstat
fragmentum inspicimus, videbimus hoc nomine de Ethica
Christiana ilium egregie meritum esse,
quod Ethicam
philosophiae nimÀs stringentihus vinculis liheravit, et cum
Euangelii docterinae praecipuis capitibus arctius illam con-
junxit
Totum enim Ethicum illius systema fidei fun-
damento innititur ; » est quasi dogmatieae capitis de san-
ctificatione copiosior explicatioquot; ; idcirco quoque nemo nisi
homo renatus Ethices Calixtinae subjectum est. Et quum
praeterea decalogi explicationi non eundem, atque antea
fieri solebat, locum concederet, Ethicae revera Christianam

1) Peltius, 1. 1. p, 317, hoc de Calixtinbsp;judicium fert:

„Die Christliche Moral ist bei ihm in entschiedener Abhängigkeit von der
Christlichen Bogmatih
die Denk- und Handlungsweise des Wiedergeborenen,
Die bisherigen Abhandlungen der Ethik gaben eigentlich die allgemeiao
philosophische Sittenlehre mit Christlichen Anwendungen, diese gibt um-
gekehrt die Christlich-ethische Gesinnung und Handdangsweise mit Riick-
weisungen auf die philosophische Ethik.quot; His summo jure additis nunc
addit: „Den Ruhm als« der Lostrennung der Christlichen Moral von der
Dogmatik gebührt Calixt ganz allein. Haec quomodo eum praecedentibus
cohaereauf nou video. Nam ex tota Peltii espositione et ex prioribus
verbis patet iilum plane nobiscum facere; hisce autem iiKimis verbis ad„
ditis ipse sibi repagnat.

-ocr page 145-

indolem ille addidit Quibus rebus hujus Theologiasi
partis eruditae expositioni impulsum quendam dedit, ita
ut multi post illum Ethicen non amplius philosophico-
theologicam, sed Christianam magno cum ardore tractare
et exponere coeperint.

3.

Pre lis, qui Saeco XVI et XVII iveunte MJiieae Chris-
tianae operam navarunt in Ecclesia Ueformata.

In Ecclesia Eeformata a primis inde Eeformationis tem-
poribus Ethicae Christianae majorera operam datam esse
videmus quam inter Lutheranos. Quum enim inter bos
uno Venatorio excepto nemo invenitur, qui non Ethicae
philosophicae nimium tribuerit pretium, apud illos plane
aliter ea res sese habuit Nam etsi quod supra mo-

1) Cmn hac Eostra de C a 1 i x t i E^iitome sententia conveniuiit Henke
in puloherrimo opere:
0. Calixtiis und seine Zeit, i. p. 514 sqq. et Gass,
qui (o. 1.
Gesch. der Prot. Dogm. II. p. 100) scripsit; „Dieser unvollen-
det gebliebene Entwurf bezweckt keine philosophisch unabhängige, sondern
eine streng mit dem dogmatischen Sjstem verbundene Moral, und gerade
dadurch gewinnt derselbe an Wichtigkeit, weil der Verfasser ganz aus sei-
ner Theologie heraus arbeiten wollte, und für Materien, die wohl auch
im Artikel von der Heiligung und vom Gesetz hätten ausgeführt werden
können, dennoch eine selbstständige Behandlung suchte.quot;

3) Cf. A Schweizer, die Entwicklung des Moralsystems in der
Reforwdrten Kirche,
in Stud. und Krit. 1850, p. 1 sqq.

-ocr page 146-

imimus et quod praesertim de Ti u t h e r o valere vidimus,
hîc quoque cernatur, ipsos nempe Reformatores de Ethi-
ces Christianae erudita expositione haud magnopere meri-
tos esse, attamen Z w i n g I i u s, heet doleamus ïn illius
scriptis non plura Ethici argumenti inveniri, minime eodem
modo acLutherus Ethices expositioni infestus erat,
quid?
quod tota illius viri indoles quam maxime practica erat ;
et Calvinus breve jam aliquod Ethices Christianae
systema » Institutionibusquot; intexuit. Hos plurimi secuti sunt,
qui suo quisque modo rem tractarunt, in hoe autem fere
omnes conveniunt, quod illorum iustitutio moralis non phi-
losophiae sed religionis Christianae placitis innititur, inter
quos eminet 1) a n e au s , qui jam 1577 primus dedit abso-
lutum Ethices Christianae systema.

Discrimen illud inter Eeformatos et Lutheranos Theolo-
gos in hujus disciplinae expositione praecipue explicandum
videtur ex varia harum Ecclesiarum indole. Eeformati enim
Z winglium et Calvin um secuti ab initio multo magis ad
praxin, ad morum emendationem, ad etliicum sacrorum
Instaurationis principium attenderunt, dum Lutherani do-
ctrinae stabiliendae praesertim operam dabaut . Dixerunt
quidem multi absolutae praedestinationis dogmatis defen-
sionem maximum fuisse stimulum, qui Eeformatos Theologos

1) :C£. Solinecken\'burger, ZMr \'Kirchlichen Christologie, p. 163 et
188, qui .etiam ad Ecclesiae Eeformatae pietatis
historicam indolem at-
teudit: „üïe Beformirte Frömmigkeit blickt zurück nach einem Punkt iu
der GesohicJite,.der für sie absolut bestimmend ist,... Christus im Stande
der Erniedrigung, dessen Bild und Verkündigung wirksam zu machen, auch
die ganze Arbeit des H. Geistes ist, als wodurch allein Christus im
Stande der Erhöhung auf die Gemiither fortwirkt,quot;

-ocr page 147-

impeller et ut Ethicae operam navarent. Quod tamen
judicium non ab omni parte probandum esse putamus.
Primum enim nullus eorum, quorum ethica scripta hîc
nobis occurrunt, talem finem sibi propositum esse indicat,
nec quisquam eorum, etsi oranes doctrinae de praede-
stinatione faveant, diserte hujus dogmatis in ethicis operi-
bus meiitionem facit. Galvinus quidem in
Institutione
sua 1) perniciosas, quae ex illo dogmate deduci possunt
cnnclusiones, paucis réfutât, sed ubi antea Ethices Chris-
tianae schema dederat, de tali refutatione nullus sermo
fuerat. Deinde accusationes illae, Reformatorum dogmata
de praedestinatione et de perseverantia sanctomm bonis
moribus nocere, primis temporibus nondum circumfere-
bantur; nam Balthazarus P iih r m an nus, Lutheran us,
anno demum 1620, et Jansenistae modo post Amyraldi
tempora scripta sua hue pertnientia ediderunt Neque
sane obliviscendum est, illos ipsos qui inter Lutheranos
Ethicae tractandae manum admoverunt, non fuisse prae-
destinationis strenuos defensores, sed Melanthonis fere
omnes discipulos. Sed de singulis,
qufde Ethica Christiana
in Ecclesia Reformata scripsere paucula nunc adjiciamus.
licet, uti jam monuimus, in Zwinglii scriptis non tot

1)nbsp;Instit. Rel. Chr. L. III. c. 23. § 12.

2)nbsp;B. Führ m an ni Tractatus Theor. pract. de remoris ac impe-
dimentis sinaerae pietatis e principüs dogmatum Pontificiorum, Cahinia-
norum,
Photinianorum resultantiius. Viteb. 1628. Jansenistarum primas
Calvinistis se opposuit Arnauld in libro:
le Renversement de la Morale
de
Jesus-Christ par les Calvinistes, 1672; quem nt refelleret Bru-
guier, Ecclesiaa Reformatae Nemausensis Pastor, edidit :
Reponse som-
maire au livre: Renversement, etc.
1637, quae duo scripta dein plnrinm
librorum ab utraque parte compositorum ansam dedorant.

-ocr page 148-

Ethici argumenti res inveiuamus, quot a viro tam practicae
indolis exspectaremus, attamen in illius
commentario de
vera et falsa religions
et ceteris illius operibus variis locis
sparsae nobis occurrunt egregiae ad vitam recte pieque
jnstituendarn adhortationes, quae simplicitate et Euange-
lica puritate magnopere se commendant. liomano-Catholicae
modo rehctae Ecclesine mechanismum ej; doctrinam de
bonis operibus fortiter oppagnans simul ostendit, quomodo
fides Christiana Ecclesitim, civitatem, famihas, singulos
personas implere et regenerare et vera rehgio in totam
hominis vitam vim suam exercere debeat Haec religio,
a Christo Ejusque Euangelio perfecte patefacia, quoad
Eubstantiam suam, revera eadem jam erat sub V. ac sub
N. F., immo in Paradiso jam aliquatenus patefacta erat 2),
quare piis Ethnicis Zwinglius beatitudinem abne^-are
non audet

Calvi

nus non tantum in Commentariis et ceteris
suis scriptis multa praecepta moralia dedit, sed etiam
In-
stitutioni Eeligionis Christianae
sjstematis Ethices Chri-
stianae brevem conspectum inseruit Ad duo praecipua
capita omnia, quae hîc de vita hominis Christiani dicun-

1)nbsp;„Zwingli\'s Moral/\' ait Sch eizeius, 1. 1. p 11: „ist eine/^■«/ri-
otisehc, die Sittlichkeit des Staates und Bürgers bezweckende, aber eine
Vastoral-\'f.atriotkclie, in wclclitr das echte, aus Jen läutern Quellen ge-
schöpfte Wesen des Christeuthums, in subjectiver Frömmigkeit angeeignet,
das ganze leben von Miszhränchen reinigen und umgestalten soll.quot;

2)nbsp;„Hzc ergo religionem originem sumpsisse luce clarius videmus, ubi
Ileus hominem fugitivum : ad se revocavit, qui alioqui perpetuus desertor
futurus erat.quot; \' Ojip. T.
iii, p. 174,

3)nbsp;Z w i u g 1 i u s , Ad Regem

4)nbsp;Tnsi. Ifel. Chr. b. III, (;. 6—10.

-ocr page 149-

tiir, referri possunt: primum enim ostendit Cal vin us,
liomodo unusquisque Christianus singulari justitiae amore
affici debeat, atque igitur agit de
incitamentis ad vir-
tutem Christianam; deinde ipsa
vitae CJiristianae prae-
^^Pta tradit.

Coraraendandae justitiae scripturam ostendit rationes
habere |)lurimas et opfcimas. Et primum quidem monet
uos sanctificari oportere »quia Deus noster sanctus est.quot;
Porro Ostendit illa Deum Patrem, quemadmodum nos sibi
in Chris to suo conciliavit, ita in Eo nobis imaginem
signasse, ad quam nos conformari velit *). Deinde ab
omnibus, quae Deus nobis largitur, beneliciis, ac singulis
salutis nostrae partibus sumit exhortandi materiem.

Vitae Christianae summam hue redire vel ejus princi-
pium hoe esse monet Cal vin us, ut fideles »praebeant
Deo sua corpora, hostiam viventem, sanctam et illi accep-
tamquot; (Rom. XII: 1), in hoe enim cerni legitimum ejus
cultum Ex hac
abnegatione nostri et illud consequi-

1) „Age,quot; inquit Calvin us, „praesüuitiorem oeconomiani miiii apud phi-
losoplios reperiant, qui apud eos solos rite atque ordine dispositam putant
philosopliiam moraleiii. Illi dum ad virtutem egregie volant adhortari, nihil
aliud afferunt, quam ut naturae convenienter vivamus. Soriptura autem
a vero fonte deducit exhortationem, quum non modo vitam nostram ad
Deum auotorem, cui obstricta est, referre praecipit, sed postquam degene-
rasse nos docuit a veva creationis nostrae origine ac loge, subjungit Chri-
stum, per quem in gratiam cum Deo rediimus, nostra e.\\primamu3. Quid
hoc uno eflioacius requiras? immo quid ultra exemplar, cujus formam
in vita nobis propositum esse iîoc anuiu requiras?quot; 1. 1. Cap. 6. § 3.

2) .,0 quantum,quot; esclamat, „ille profecit, qui se non suum esse edoc-
tns
doaiinium regioienque sui propriae rationi abrogavit, ut Deo asserat !quot;
L 1. Cap. 7. •)

-ocr page 150-

tur B ut ne quaeramus quae nostra sint, sed quae et -ex
Domini sint voluntate, et faciant ad gloriam Ejus promo-
vendam.quot; Singulas deinde vitae bene compositae partes
Pauli Apostoli verbis ita exsequitur Calvinus, ut
nos admoneat, »ut ablegata impietate et mundanis
concu-
piscentiis sobrie et juste et pie vivamus... exspectantes
beatam spem, cet.quot; (Tit. II : 12—14). Permulta ex hoc
a,bnegationis principio, et ex tribus huic adjunctis virtu-
tibus dérivât praecepta, quae ad nosmetipsos, proximos
et Deum spectant; et deinde egregie exponit illam abne-
gationis partem, quae consistit in
crucis Merantia, cujus
fuse describit indolem et necessitatem et utilitatem.

In omnibus autem tribulationibus hic semper a nobis
respiciatur finis, »ut assuescamus ad praesentis vitae con-
temptum (qui tamen neque ejus odium generet, neque
adversus Deum ingratitudinem), indeque ad futurae medi-
tationem excitemur.quot; Ultimo tandem loco describit, quo-
modo praesenti vita et ejus adjumentis utendum sit. Duo
hîc monet aeque vitanda esse extreraa: alterum, ut cor-
poreorum bonorum eatenus tantum homini permittatur
usus, quatenus necessitati intersit, alterum ut carnis in-
temperiei et luxuriei nimis indulgeatur. Universe ad suara
conditionem et ad Dei voluntatem unusquisque attendat ;
»libentius enim magista-atus partes suas obibit, paterfami-
lias se ad ofScium astringet, quisque in suo vitae genere
incommoda, sollicitudines, taedia anxietates perferet ac
vorabit, ubi persuasi fuerint onus cuique a Deo esse im-
positum.quot;

Ex brevi hoc conspectu apparet, haud uno nomine
praestantissimum Calvinum compositurum fuisse systema

-ocr page 151-

ethicuîïi, si quae Mc inveniuntur fusius pertractasset, jure-
que monet Schweizerus illius tlieoriam Mc multo mitio
rem esse quam rigidam illius prasiu. quae tamen ob sae-
culi morum perversitatem necessaria quodammodo erat

Post Zwinglium et Calvinum primus in Eefor-
mata Ecclesia Ethicae operam impendit Petrus Plate-
au us 2), qui Gallico sermone opus scripsit, latine deinde
versum sub titulo :
Ethica Christiana, se%i de recto usu
moralis philosophiae cum doctrina Christiana coUatae.
Ostendere conatur ille quomodo Christiana religio, quae
vetus philosophia omiserit, diserte et optime doceat. »Phi-
losophia enim non tantum Pei voluntatem ignorât, sed
vim etiam tyrannidemque peccati in A d a e posteros isti-

]) De hoc Calvini Ethices conspeotu laudandu m est de We ttii judi-
cium (1. i. p. 290): „Es gereicht sehr zu Calvin\'s Ehre, dasz er in
diesem Abrisz der Christlichen Sittenlehre so tief in das Wesen derseihen
eingeht, und eine Entwicklung des Gehalts der Christlichen Geseizgebung
versucht. Aber er gibt sie blosz von der
negativen Seite, die Sittlichkeit
ist ihm die Abgezogen heit vom Menschlichen, nicht dessen Vollendung
und l^erklärung. Die einbeit des Menschlichen und Göttlichen wahr ihm
noch nicht klar.quot;

2) De Piateano ejusque opere ethico nil monuit Schweizerus.
Nostros oculos in illum convertit Henkius,_J, 1. p. 510. Circa annum
1520 natus, sub Henrico II et iterum snb Oarolo IX, Galliae regi-
bus, amplissimo ille munere functus est; ab anno inde 1560 publice refor-
mationis causae se addixit; 1572 nefandae Hugenotarum caedis ille quoque
victima cecidit. Opus illius primum prodiit Par. 1562, sub titulo : „traité
du droit nsage de la philosophie morale avec la doctrine chrétienne.quot; Vid,
Weiss in
Biograph. Vniv. in v. de la Place (a Platca, Plateanus) T. 85,
p. 4, 5. Operis versio Latina inest Plateani
opusculis ed. 1587. Nobis
illud non veuit sub manus ; igitur paucis, quae dixit Henkius, contenti
esse debuimus.

-ocr page 152-

usve tjraimidis causam nescivit.quot; Christiana contra religio
summi boni veram notitiam nobis dedit atque ideo ad
vu\'tutum cultum, quas omnes a
fide pendere docet, multo
efficacius nos incitât. Virtutum illarum dein singularum
expositionem dat Pia te an us, et Aristotelico more harum
unamquamque in mediocxitate consistere ostendit. Pla-
te
ani hoe opus, quod meritjs sane minime caret, magis
tamen virtutum Christian arum expositio, quam Ethices
Christianae ïjstema dicendum esse videtur.

Quindecim aimis post laudatum PI at ea ni opus
prodiere
MMces Chrisiianae libri III, confecti a Lam-
bert o Danaeo 5), qui primus inter Protestantes erudi-
tum nobis traüit hîc Ethices Christianae systema; ita ta-
men, ut quae Philosophia in Ethicam praestiterit non
spernat, sed potius ostendat, philosphiam moralem ad
perfectionis culmen evectam cum Ethica Christiana revera
convenire. Totum opus in tres divisum est partes: pri-
mum enirn disputât Danaeus de humanarum actionum
principiis et causis; deinde de humanarum actionum re-
gundarum et rite instituendarum norma et praeceptis ;

1)nbsp;„Virtus sine dubio summum iliud bonuin summaque félicitas appel-
labitur et erit, in qua videlicet reperietur Dei notitia nobis per Filium
se cornmunicantis et in nobis id gioriam suam bona opera edentis, quae
félicitas moialem et pbilosophicam m.odis omnibus supsrat.quot; o. 1. I. 14.

2)nbsp;Anno nempe 1577. Tertia editio „ab ipso autliore recognita,quot; inest
Danaei
OpuscuUs Theologicis (1 spissum Vol. fo. cujus exemplar in
nostra Biblioth. Acad, servatui\'j anni 1583, neo 1G83 nl errore scripse-
riuit Staudlinus et de Wettius.

3)nbsp;Danaeus (üaneau), Theod. i\'.ezae iimicu.s, 1580 natus erat;
1560 Genovam, 1581 Leidam, 158^ Gandaviurn vocatus est, unde postea
in Navarrae regnum profectus est, uui 1596 obiit.

-ocr page 153-

tertio loco de variis virtutum, quae sunt actionum no-
strarum rite institueudarum norma, nominibus, itemqae
■varia vitiorum appellatione et natura.

Praesertim prima antbropologica pars, in qua vulgo
Calvini opitiionibus calculum suum adjicit auctor,
haud parva cum doctrina et eruditione scripta est
ïrimum
Mc inquirit, quid Ethica Christiana sit,
eamque dicit esse «tum internae, tum externae nostrae
sanctitatis i. e. totius vitae nostrae reformationis, qua-
lis esse debeat, plenam perfectamque institutionem et do-
ctrinam,quot; et deinde exponit quibusnam nominibus ipsa
différât a. profana et philosophica et a ]Nquot;omothetaru.m
praeceptis . Omnium porro actionum nostrarum hones-
tarum principium dicit esse Dei Spiritum Sanctum, qui
nos regeneret, et voluntatem nostram e prorsus mj^la
bonam beneque. affectam efficiat et commutet . Quod
ad actionum nostrarum ßuem attinet, generalem iilum Scri-
ptura monet esse
Dei gloriam, proxim.urn autem vel
vel
proximos, quum omnia vitae nostrae officia vel Deum

1)nbsp;Copiosara primae hujus panis coiispccturu (ledit Schweizer, 1 I,
p. 26 sqq.

2)nbsp;„In nonnullis rebus illa inter se conveninnt; in tribus praesertim
capitibus dissentiunt: 1. in origine boni et mali quaerenda; 2, in finibus
bonorum et maiorum pangendis; 8. in materia ipsa virtutum et vitio-
rum.quot; Vid. I. I. C. 2.

3)nbsp;/;Ita commutati jam bene velle incipimus et bene consultare. Nam
ante innovationem nostram ipsi per nos non magis bene vel velle vel agere
possumus quam volare.
Sed ubi Dei Spiritus sese cordibus et affectibus
nostris insinuavit eosque dirigit et inflectit, tarn incipimus bene velle et
agerc, quamquam et hae actiones nostrae honestae sunt semper infinitis
modis imperfeciae.\'\' ib. C. 21.

-ocr page 154-

ppectent, vel homines \'). Actionum nostrarum regtila est
Dfei Verbum et Lex. »Ergo illa coelestis Lex sela et
vera est vitae nostrae recte sancte\'que iustituendae regnla.
ex qua sunt explicau\'îae virtutes omnes. Quaraobrem ita
demuin perfecte Etliice
Christiana traditur, quum decern
divinae legis praecepta
exponuntur, in quibus fines no-
slrarum actionum et vitae ostenduntur.quot; Quamobrem se-
cundo operis sui libro utriusque legis Mosaïcae tabulae
praecepta fuse explicat, permultis variorum scriptorum
allatis verbis et locis probantibus, et (aliquatenus Scho-
lasticorum more) innumeris propositis quaestionibus, qui-
bus responsa adduntur; et tandem tertio libro longis-
sima serie omnium illarum virtutum, quae ex altera
decalogi tabula profluunt, iisque oppositorum vitiorum
nomen et naturam explicat. Dolendum est, postquam opus
srmm erudite inchoasset, bis duobus ultimis libris Deca-
logo nimis adhaerentem a bona via Dan a eum deflexisse-
Ceterum in singulis moribus castigandis Calvino etiam
rigidiorem censorem egit ille; cuncta, quae a Lutheranis
Theologis inter àtJ\'tiîiipopa referri solebant, saltationem, spec-
tacula, convivia prorsus ille condemnat; Ambrosium
secutus non tantum mendacium officiosum, sedjocum etiam
none Decalogi praecepto vetari monet s) ; magistratus
in
haereticos gladii potestatem
habere facile ex S. Scr. demon-
strari posse contendit

1)nbsp;Officiorum, quae erga nos ipsos praestancla habemus, nullam fere diser-
tam mentionem fecit Dan a eus.

2)nbsp;Inter quos etiam citât, de quo supra egimus, N. îlemmingium
,,I). egregium et sibi plurimum chartim.quot;
Opisc. pag. 19!.

3)nbsp;1. 1 p. 171, 172.

4)nbsp;Allegat (1, 1. p. 134) Peut XVIli: 20; 1 Reg. XVIII: 40;

-ocr page 155-

Tempore illo, quod Danaeum inter et Amyraldum
intercedit in Ecclesia Reformata certamen aliquod obser-
vamus de nexu inter Etliicam philosophicam et Christianam.
Bum enim antea jam Petrus Ramus cum Scholasticis
etiam Aristotelem et universe totam veterem philoso-
phiam Christianis plane respuendam esse docuisset, Bar-
tholomeus Keckermannus, Dantiscanus, in suo
Systemate Ethicae tnhus libris adornato (post auctoris mor-
tem in alius
Operibus omnibus a° 1614 edito) philosophiae
jura non vindicavit tantum, sed omnino Ethicam aeque
ac Oeconomicam et Politicam ad philosophiae partem prac-
ticam nec ad Theologiam Christianam pertinere docuit.
« Nisi quis,quot; inquit, »ethicam a theologia distinguât, jura
divina ab llumanis non distinguit, ac oeconomicam et
politicam immo jurisprudentiam facit partes theologiae.
Etsi autem ethica différât a theologia, tamen cum ea neu-
tiquam pugnat ; nam boni mores
non pugnant pietati,
sed potius ad eam animum praeparant.quot; Inter virtutes
ethicas et theologicas est distinctio graduum, ita ut quod
deëst virtutibus ethicis, id disciplina theologica addat et
compleat

„Ratio est, cum sit Magistratus custos utriusque Tabulae,
ad eum pertinet non modo furta et homicidia punire, sed etiam
hiasphe ■
„äas, ,uarum ua:clma eü Uereds.
Et Paulus ad curam Magistratuum
rc-fert non tantum morum et vitae sù.c-^àav i. e. houestatem, sed etaam

5S/.tviTnT=( i. e. pietatem.quot;

1) Ethicam a Theologia distinctam esse dicit „tum quiautriusque

distinguitnr: illius nempe tinis est houum morale, hujus finis bonum
spirituale; tum quia
ohjectum non est idem: nam theologia versatur circa
interiorem hominis affectum, ethica vero circa mores externos in civili socie-
tate; tum quia
suhjedum ethicae est vir probus, bonus ac honestus, theo-
logiae vero vir plus ac religiosus.

ly

-ocr page 156-

Nimiae huic Keckermanni ethicae philosophicae
aestumationi opposuit sese Gui Helmus Âmesius\'),
natione Anglo-Britannus, doctissimus Professor Praneque-
ranus, postea Ecclesiae Anglicae Roterodamensis Pastor;
scriiJsit enim ille :
Meäullam Theologiae, quo in opusculo
Ethices Christianae jura strenue defendit, et praeclare
ostendit philosophiam Theologiae Christianae, quippe omni
nomine praestantiori, cedere oportere. Ut Keckerman-
nus, sie ah altera parte Amesius quoque a hona via
ahquatenus aberravit, dum hic nexum qui revera inter
utramque intercedit Ethicam non satis agnoscat.

Simih modo atque Amesius, paullo ante illum A m a n-
dus PolanusaPolansdorf, Professor Basiliensis ; R a m i
sententiae addictus, in
Syntagmaie theologiae Christianae,
1609, Ethices Christianae sjstema constituerat. Hic enim,
eadem methodo, quam postea Hoornheeckius, Pe-
trus a Maesti
-icht, Wi tsi us inter nostrates et permulti
exteri secuti sunt, totam theologiam Christianam in duasdivi-
dit partes, quarum prima agit de fide et de rebus credendis,
altera de bonis operibus et de rebus faoiendis, ita ut theologiae
pars dogmatica et pars ethica eodem honore afficiantur.Ceterum
Ethicae praecepta sive virtutes Christianas et Amesius et
Polau US pro maxima parte secundum Decalogum expHcant,
cui tamen non tam arete adhaerent atque Danaeus.

1) Amesius ojusque praeeeptor Guilielmus Perkins à.^Camistica
primi in Ecclesia Reformata egenmt; Lorum tamen opera veterum Casuisti-
corum libris multo praevalent (Cf. StSudlin. 1. 1.
p. 422 sqq). Amesius
praeterea etiam oppugnavit Arminianos et Socinianos, et Metaphysicae tra-
ctandae vulgari methodo se opposin*-

-ocr page 157-

Aliam viam iiigressus est Antonius Walaeus ;
qui nempe in suo
Compendio Ethicae Aristotelicae ad
normam veritatis Christianae revocato,
eelectice quae in
veteri pMosopMa praestantia occurrunt collegit et ex
Christiana Theologia illustrât et amplihcat. Primum agit
de summo hominis bono; dein de virtute, quae est medium
et via ad summum bonum ducens; tandem de variis vir-
tutibus specialibus. In toto opere veterum philosopho-
rum primum recensentur opiniones, et dein quod de sin-
gulis rebus aliter vel melius docet Christiana Religio

additur.

Nec deërat in Ecclesia Reformata ante Amyraldi tem-
pora popularis Ethicae Christianae expositio; ejusmocli
enim librum jam a° 1606 conscripserat Loqui us 2). Quam-
quam praecipuus illius fons sit Sacra Scriptura, veterum
tamen scriptorum profanorum et Patrum scripta sedulo ad-
hibet. In explicandis variis virtutibus Christianis Deca-
logum vulgo sequitur. Ceterum cum Calvini indole et
opinionibus omnimodo Loqui us convenit.

Postea haud pauci spargebantur libri practici et asce-
tici,
praesertim in Anglia conscripti, qui tamen cum

1)nbsp;Natus erat ao. 1573. Postquam Medioburgi et Leidae studiis operam
dedisset et varia itinera fecisset, Ecclesiae Medioburgensls Pastor electus
est. Deinde postquam in Synodo Dordreclitana orthodoxam doctrinam defen-
disset, in Academia Leidensi Professor creatus est, quo munere ad mortis
usque annum 1689 functus est.

2)nbsp;Hujus operis titulus, a Scliweizero laudatns, est: „Tropologie
ou propos et discours des moeurs, contenant une exacte description des
vertus principales, desquelles les vrais Clirestiens doyvet estre ornez, et
des vices, dont ils doyvent estre purs, et consequemment des deuoirs aus-
quels ils sont appeliez de Dien-par B. de Loque, DaulpMnois.quot;

Hnbsp;19*

-ocr page 158-

14i8

Euangelii indole haud ab omni parte conveniebant, qua
de re supra ipsum Amyraldum jam queri vidimus

§ 4.

EPICBISIS.

Be Amyraldi erga Ethicen Christianam rneritis.

Postquam sic breviter opera praecipuorum theologorum^
qui et ante Reformationem, et post Eeformationem in Ec-
clesia Lutherana et Eeformata Ethicen tractarunt respexi-
mus 2), nunc in eo sumus, ut de singularibus Amyral-
di erga Ethiceu Christianam meritis aequum ferre possi-
mus judicium.

1)nbsp;Vid. supra p. 89,

2)nbsp;In Ecclesia Uomano-Catholica post concilium Tridentinum tristissima
erat Ethices Christianae descriptionis conditio. Ab altera enim parte pauci
viri, qui doctius Ethicam exponere volebant (e. g, Lud. de JMendoza,
Joannes M aider us) non nisi veterum scholasticorum opera presso pede
sequebantur; ab altera autem esstitit perniciosa
Jesuitarum Theologia
Moralia, vel potius Casuistica, qui, nimio Ecclesiae ét doctrinae e\'t aucto-
ritatis defendendae studio ducti, quantopere sensim sensimque ét accommo-
dationis systemate, ét probabilitatis doctrina, permultisque aliis falsissimis
sententiis ad bonos mores pervertendos tetenderint, difficile dictu est. Es
magno numero Jesuitarum, qui opera ad Ethicam spectantia scripsere, lac
tantum citentur: Franc. Toletus, Suarez, Laymann, Pilliucius,
Escobar, et praesertim B u s e n b a u m , cujus ^.peris, testante d e
Wettio, 52 prodiere editiones saepe adauctae. De Jesuitarum theologia
Morali fuse et egregie egit S t ä u d 1 i n, 1. i.
p. 448^509.

-ocr page 159-

Primo quidem obtutu patet non primum fuisse Amy
raldum, qui peculiare quoddam Ethicae Christianae sy-
stema composuerit. Nam (ut de Thoma et de Anto-
nino taceamus, quippe qui etiam alius areumenti res
ethicis suis
operibus immiscuerint) in Ecclesia Imtherana
quodammodo Yenatorium, Eitzenium, Calixtum,
sed praesertim in Ecclesia Reformata Danaeum hac in
re habuit antecessores. Ab altera tamen parte nullam -ad-
huc conditum erat systema, quod tam copiose atque fuse
omnes res exponeret, quae eo tempore ad Ethicam Christia-
narii pertinere putarentur

Comparatione Amyraldum inter et Danaeum insti-
tutâ, sponte patet hune doctius opus condere voluisse,
cujus rei, e, g. testes nobis sunt frequentia multorum
dicta, Graeco vel Hebraïco sermone allegata.

Amyraldus contra non in scholarum et virorum erudi-
torum sed Gallico sermone in uniuscujusque generis ho-
minum usum scripsit, ita quidem ut ét viri eruditi et
nobiliores baud sine fructu ac dilectatione illius opus lo-
gèrent, ét ineruditi facile illud intelligeie possent. Et hunc
scopum egregie attigit! .Ab altera enim parte universe
quaecunque dicit satis aperta et dilucida sunt, mul-
taeque operis partes styli elegantia rerumque enarratarum
grata expositione non tantum facile intelliguntur, sed
suaviter prorsus et jucunde leguntur; ab altera parte cum
hac simplicitate, ab omni doctrinae ostentatione alienis-

1) A11 to ui ui Elorentiui opus majorem quidem habet ambitum;
sed bene attendendum est, quot et quanta hic admista sint quae non nisi
dogmatici sunt argumeiiti; quot
ct quanta quae potius Ecclesiae doctrinam
satlsdepravatamexponuntetdefenduut,quam Ethicam Christianam spectant.

-ocr page 160-

sima, haud pauca tamen conjunxit, quae egregie osten-
dunt eum, uti in theologicis eruditissimus erat, sic aliis
quoque permultis disciplinis haud leviter incubuisse.

Ex historia e. g. cum antiquiore tum recentiori per-
multa citat et fata et personas, nec talia tantum, quae
omnium memoriae facile succurrunt, sed plurimas res
quae minus notae sunt et quae vulgo hominum attentionen
fugiunt; et ubicunque opportunitas datur, uniuscujusque
fere aetatis et nationis scriptorum^ verba allegat. Quae
res magis etiam in admirationem nos rapit, quando ani-
madvertimus Amyraldum totum hoe opus composuisse
nullo adhibito librorum auxilio; itaque illum quaecun-
que afferat et aUeget, non nisi in memoriam suam revo-
casse quae antea legerat aut audierat ; quam rem
ante oculos habentes, si illius opus perlustramus, nesci-
mus fere utrum magis miremur magnam copiam eorum,
quae variis temporibus ille perlegerit, an excellentem me-
moriam, qua tot variorum scriptorum effata mente sua
complecti et retinere potuerit. Philosophieorum quoque
systematum multorum accuratam dedit A m y ral dus ex-

•1) Ipse ait, T. VI: (Suite de P. IV) p. 761: J\'auois Men le dessein
universel formé dans l\'entendement, maïs quand il a fallu venir à parti—
oulariser, chaque chose, j\'ay écrit ce qui m\'est venu dans la jiensée, sans
aucune meditation precedente, sans assislance de livres, et sans en auoir
fait disposition. De sorte que ce que j\'y ay emprunté des Auteurs et des
sciences, est venu de ce qui m\'est resté de mes anciennes études. Pour le
reste, ce sont toutes pures productions de mon esprit, qui à mesure que
j\'escriuois me sont nées snr le champ.quot; Porro queritur se, mullJs lahoribus
ohrutum opus hoc non uno lenore sed magnis saepe temporis iutervaUis,
couscribere debuisse, nec unnm volumen scriptum relegere potuisse. Licet
haec operis boni ordini aliquantulum interdum
nocuerint, ab altera parte
ab iis augetur omnium rerum vivacitas et fervor.

-ocr page 161-

positionem, nec minus accuratam saepe refutationem. Inter
Philosoplros, ut vidimus, plurimi facit Aristotelem,
eumque frequentissime praesertim in Anthropologica operis
sui parte sequitur, nec tamen ostendere haesitat quibusnam
in rebus ejus doctrina minus probanda sit, et ubinam ülius
systema aut amplificandum aut prorsus corrigendum sit

Magna quam Amyraldus operi suo impendit cura, patet
etiam e ratione qua varia variorum hominum officia descri-
psit et exposuit, Nemo enim ante ipsum tam diserte et
abunde ostenderat, quaenam et Ethnicis et Judaeis et Chris-
tianis praestanda sint pietatis et earitatis officia ; nec ta-
men, etsi nil fere quod hue jure pertinet, omittat, in vanas
et spinosas relabitur Amyraldus Casuisticorum quae-
stiones . Primum uti vidimus ostendit, quaenam virtutes
omnes universe Christianos exornare debeant, et paichre
saepe quum virtutum tum vitiorum depingit indolem

1)nbsp;Vid. e. g. supra p. 41 in nota.

2)nbsp;Subtilibus Scholasticorum et Casuisticorum quaestionibus non plane
abstinuisse Amyraldum, ostendit, quam supra (p. 44) memoravimus,
iUius inquisitie, utrum primi homines in innocentiae statu risissent.

3)nbsp;Ut pateat, quam bene Amyraldus virtutum et vitiorum indolem
et perspexerit ipse, et depingere soiat, pauca citare liceat verba ex pulcber-
rima
invidiosi homnis descriptione, quam T. III. (Suite de P. II.) p.
612-618 legimus: „Premièrement, pour esloigner de luy ce soupçon d\'est re
enuieux, vous le verres ordinairement declamer contre l\'enuie et dans ses
discours publics, et dans ses conversations particulières. Il ne manquera
pas non plus de parler fort auautageusement de ceux, qni sont bien
esloignés et avec lesquels il ne sauroit entrer en concurrence de chose
quelconque... afin de faire paroistre qu\'il a l\'ame genereuse...
Il ne
craindra mesme pas de louer un bomme de mesme profession que luy,
pourueu que par ce moyen il oblige ceux qui l\'ecoutent à en faire quelque
comparaisou, qui soit deaauantageuse à ceux ausquels il s\'est particuliere-

-ocr page 162-

ueiude totum adjicit volumen, in quo, nulla quot;fere societa-
tivS humanae conditione omissa, quaenam pro harum dis-
crimine unicuique perficienda sint, indicat, ut omnes omni
tempore nomine suo Christiano dignos sese
praebeant.
Christi enim Spiritus ita fidelibus inhabitare debet,
ut unicuique illorum actioni tanquam nota characteristica
Christiana imprimatur, et sie sensim sensimque et singuli
homines et familiae et tota societas revera Christianae in-
dolis testimonium in fronte gerant, Hanc paullatim et
singulos homines et totam societatem humanam emcudan-
tem et sanctificantem Christianae religionis vim, quam
Zwinglius praesertim et Calvinus multis semper
jure commendabant, maximi quoque fecit Amyraldus,
et ut in omnibu.s suis operibus, sie et in hoc, ad ethicum
illud Euangelii momentum et practicam ejus indolem quam
maxime oculos intentos habet. In hac, de qua dicimus, exposi-
tione luculenter simul apparet, quam bene Amyraldus
humanam mentem, ad ultima usque cordis penetralia, per-

ment attaché par la passion de sa ialousie... S\'il void celny contre qni sa
jalousie se porte estre dans une action publique écouté fauorablement, il mord
ses leures, et frappe du pied, et la constitution de son visage se change.,.
Si après cela il oit parler de luy auec eloge, il demeure dans une morne
taciturnité, ou il détourné le propos ailleurs, ou il trouue quelque chose
à mordre en ce que les autres estiment,.. S\'il se rencontre en compagnie
auec luy,... il prend tousiours le contrcpied de ses sentimens... et
rabaisse avec un sousris mesprisant ses raisonnemens et ses allegations. Si
celuy, à qui il en veut, met quelque production de son esprit en lumiere,
il dit: ,,A quoy faire tant de livres? Pour moy, on m\'a bien aussi ex-
horté à escrire, et aussi bien que les autres, i\'an ay eu des occasions;
mais ie laisse faire les Saumaises et les Scaligers., .quot; Sed hîc suhsisteu-
dum nobis est ! Ne minimae quidem ab auctore omittuutur res, ut omni-
bus numeris absoluta fiat inviodisi illius imago viri.

-ocr page 163-

spèxerit; undenam homitium sive boiiae si ve malae actio-
hes originem suam petei-e soleant, accurate saepe indicat ;
dumque bonae atque pulchrae aCtiones dignis laudibus
apud illum non destituilnturi vitia et cunctotum mortalium
et aequalium suortim cujusVis ordinis atque conditionis
apte detegit et severe reprebendit.

In variorum officiorum et virtutum divisione porro dis-
crimen aliquod obtinet inter Amyraldum et eos qui
ante illam de Ethica egeraüt. Hi enim DéCalogum potis-
simuni secuti vulgo et
cunctörüm hominum, et Christia-
norum quoque officia dividebant in officia eïga I)eüm et
erga proximos, Amyraldus au
.tem non tantiim de his
loquitur, sed disette etiam expónit, quaBnàûi ferga MS
ipsos officia pràestandà habeamus. ürms Calvinus,
abnegationem nostri Ethicae Christianae principium esse
dueens, de his norinülla dixerat ; ceteri omnes illa pror-
sus fere neglexètè. Summo tamen jure eoium mentionem
fecit Amyraldus, et quid erga nos ipsos observandum
nobis sit, indicavit, ut in
his quoqUe Euangelii exccllen-
tiam nos persentiscere ostendanïüS, secïïïtdttin Cüjus
instl\'
tuiionem, ipsitis Naturae effatis hac in i-e inhiténtem^
quum animum
exornare et sanotificare tum corpiis nostrum
non despicere aut vili pendere^ sed contra tanquam
donum Dei ét templum Spiritus Sancti servare debemus.

Schroclchitis (h Lp. 350) hoö de Amyraldi syste-
mate ethico judicium tulit: »est illud potius doctrina de
officiis et virtutibus, quae sub variis salutis oeconomiis
hominibus conveniant, quam Ethicen veri nominis Chri-
stianam.quot; Hoe autem judicium iniquissimum vocare nulli
dubitamus. Quamquam enim sane negari non potest,

20

-ocr page 164-

officiorum expositionem magnam operis implere parteni?
attamen Mc imprimis in sni temporis luce
Amyraldi
opus collocandum et contemplandum est. Wam quid,
quaeso, alind invenimus apud illos, qui ante Amyraldum
hac de re scripserunt, et quorum praecipua opera supra
breviter perlustravimus? Nonne fere omnes, brevissima
tantum saepe introductione praemissa, statim pergunt ad
officiorum expositionem, veluti credant, Christianam reli-
gionem non esse nisi doctrinam de virtutibus, aut offici-
orum bene compositum systema \')? Si igitur cum illorum
operibus Amyraldi opus conferimus, jam ex conspectu,
quem dedimus, generali facile patet, ipsum de omnibus
fuse agentem singula officia copiose quoque exposuisse ; sed
ab altera parte nullam fere rem quae hodie in theoretica
Ethices parte tractari solet, silentio ille praetermisit, et
de multis accurate disputavit, de quibus antecessores nihil
fere dixerant ; ita ut S c h r ö c k k i
i accusatio ad hos omnes
multo magis quam ad Amyraldum pertineat. — Nec con-
cedimus illius systema non dicendum esse Ethicam Christia-
nam. Licet enim non distincte pendeat ab uno quodam vere
Euangelico principio, sive ab abnegatione nostri, ut Calvini
brevis expositio, sive a regeneratione, ut Calixti Epi-
tome, attamen de fide Christiana non tantum bene dis-
putât Amyraldus, illamque cum animi fiducia artis-
sime conjungit, sed etiam ex tota illius disputatione satis

1) In mentem Mo revoeemns e. g. E i t z e n i i et D a n a e i opera.
Et si Calixti opus ad finem perductum esset, fortasse hoe quoque jure
citan posset, quippe cujus nunc ultimum caput tam copiose jam de legi-
bus agat»

-ocr page 165-

superque elucescit, eum oranem ad auimos emeudandos
vitamque bene instituendam vim tribuere soli fidei Chri-
stianae et
regenerationis principio et Euangelii salutiferae
efficaciae.
Concedimus quidem Christi personam non
eum in hac Ethica occupare locum, quem jure suo in
omnibus Christianorum disciphnis theologicis occupare de-
bet, et qualem ei vindicantes nostro tempore in nostra
patria Groningani imprimis Theologi optime de cuncta
Theologia meriti sunt; attamen ne nos fugiat, ad
Christi exemplum diserte idque egregie attendisse
Amyraldum, et, praesertim ubi dc incitamentis ad pie-
tatem Christianam agit, optime eum indicare, quot ex ilhus
exemph contemplatione et imitatione praestantissimi nobis
fructus redundent \'). Assentimur quidem de Wettio
dicenti non satis considérasse illum puram atque
sanctam Christi indolem ac vitam tanquam Ethices
Christianae principium ; simul autem cum eodem addimus,
hunc fuisse communem illius temporis defectum; et
universe hoc de
Amyraldi opere judicium ferri posse
putamus : qui in illo nunc cernuntur defectus, sunt de-
fectus illius temporis, permulta autem egregia, quae in
illo occurrunt, auctori nostro uno propria sunt I

Sed rogabit fortasse ahquis, nonne summum bonum
Christianorum in felicitate aeterna quaerens nimis eudae-
monistica sit Amyraldi Ethica, quam ut cum spiri-
tuah rehgionis nostrae indole conveniat. Habemus autem
quod his respondeamus ; jam enim ubi primum de summo
bono ultimo actionum humanarum fine agit, cum Aris-

1)nbsp;1. 1. T. V. p. 458 sqq

2)nbsp;0 1. p. 332-

-ocr page 166-

to tele omnes omnino eudaernonisticas opiniones oppugn at,
et docet nonnisi ob suam praestantiam snamque dignita-
tem virtutem esse colendam Et ubi porro felicitatem
aeternam depingif, quae constantibus Christi sectato-
ribus a Deo concedetur, in hac ipsa felici conditione
maximi iJli valet omiiis peccati et mafi absentia, et aeterna
vita cum Christo in sanctissimi Dei communione,
ita ut hîc quoque bonum morale pra,e bono physico longe
emin eat,

Sed eo imprimis et prae onxnibus suis antecessoribus
de Ethica Christiana bene meritus est Amyraldus,
quod novam secutus sit illius tractandae metJiodum, Jd-^
storicam nempe viam ingressus.
Displicebant ei scilicet
varii modi quibus !j,nta eum Ethica exposita erat, ét ante
Eeformationem ab ecclesiae doctrinae fautoribus ét post
rerum sacrajum instaurationem a Melanthonianis et a Ee-
formaliae quoque Ecclesiae sociis; non contentus erat ille
variis conaminibus, ut Ethica Christiana cum Philosophia
Morali in concordiam redigeretur, quibus ante ipsum per-
multos in Eeformata praesertim Ecclesia intentos et occu-
patos vidimus. Apte igitur hoc consilium ille iniit, ut
historiaquot;- vocem audiens et institutionem secutus ad sin-
gulas Dei attendat patefactiones, vel ad singula quae
Deus cum, hominibus iniit foedera, videatque quibusnam

1) 1. i. T. I, p, 127 sqq. Scribit e. g, p. 142 (quem locum supra
quoque allegavimus): „S\'il y a quelque chose de naturelleixtetjt excellent,
et qui merite d\'cstTC aimé à cause de luy-mesme seulement, il faut que
ce soit la vertu. . . C\'est eu elle que; consiste ie bien
honnestey et qui
s\'appelle proprement
bon et beau, au lieu que tous les autres biens sont
compris sous le nom
tV?itile et àfi delectable, qui luy sont de beaucoup
inferieurs en dignité,quot;

-ocr page 167-

Nominibus ha,ec inter se conveniant, quibasnam contra
\'^iscrepent., Historicam banc metbodnm secntus, minime
®pernit, quae pliilosophia de hominis natura et otficiis do-
\'ïere potest: e contrario cum maxima cura banc Naturae
institutionem exponit, et ita ostendit quaenam ab illapie-
tatisi et caritatis praecepta praescribantur ét hominibus in
naturae integritate viyentibus ét Ethnicis, qui nulla extra-
f^rdinaria gaudent Dei patefactione. Huic Naturae institu-
tioni Ethicen Christianam prorsus superstruit Amyr al-
dus, diserte docens Spiritum Sanctum non alium fidelibus
(lare corporis vel animi organismum, sed animos nostros
tantum emendare et peccati tenebris liber are ; Christianam
igitur religionem a natura nostra humana non alienam
esse aut cum illa pugnare, sed cum illa pulcherrime con-
venire, ita ut, quae Euangelium nos doceat et a nobis exi-
gat, perfecte congruant cum rationis bumanae naturalis
effatis, et in iis tanquam fundamento suo nitantur,

Haec autem ut lucide eniteant, attendendum est ad dis-
crimen, quod jure Amyraldus obtinere dicit inter ho-
minis primitivam
naturam et illius peccato subjectam et
inquinatam
conditionem . Nemini eorum, qui ante ipsum
de Ethica scripserant, in mentem venerat, ut tam fuse
exponeret, quousque hominumi sanae rationis Naturaeque

1) Hac distinctione diserte facta, egregie de Antbropologia meritus est
Amyraldus; nec satis ad illum, attendisse-mihi videtuE Gl. Hof-
stede de Groot, ubi scribit
{De Groninger Qodgeleerden, pag. 89).
i,Er wQrdt hier en innbsp;geschriften een scherp onderscheid gemaakt

tassehen onzen aanleg (welken wij doorgaans natura noemen), die gvdde\'.
^ylc is, en onzen toestand {conditio) welke zondig is. Ik weet niet, of
wel iemand vóór of nevens ons dit onderscheid maakt, enz.quot;

-ocr page 168-

Jiistitutione tantum utentium per venire potuisset notitia
nexus sese inter et Deum, et officiorum inde exortorum,
siquidem in naturali innocentiae conditione illi permansis-
sent, nec peccato indulgentes a recta via magis magisque
aberrassent.

Novae quam Amyraldus secutus est methodi haec
quoque sequela est, quod peculiariter üle attendit ad
kis-
toüae progressum
et ad totum genus humanum a Deo
ductum et educatum.
\'Non tantum indicat, quinam sit
nexus inter Dei patefactionem sub Foederibus Naturae et
Gratiae, sed etiam ad necessitudinem inter Vetus et No-
vum Testamentum in Ethica exponenda attendit. Non
collegit enim Ethicen Christianam ex tota Scriptura Sacra
nullo discriminis inter utrumque Eoedus respectu habito ; sed
(quamquam a temporis sui indole non plane recedit etty-
pologicae interpretationi multo nimis favet) bene distinguit
inter varias Dei patefactiones veteribus Israëlitis per Pa-
triarchas et M o y s e n et Prophetas, nobis autem per J e s u ra
Christum concessas. Ceterum data opera exponit, quan-
topere nobis Christianis prosit V. F. historiarum cognitio
et observatie, quum ex omnibus populi Israëlitici fatis
egregiam nobis informare possimus Summi Numinis noti-
tiam, Illiusque perfectissimae virtutes nobis multo clarius
quam ipsis veteribus Israëlitis in horum historia conspi-
cuae sint.

Sed quantopere praesertim de lege Mosaïca Amyraldi
sententia ab ipsius praedecessorum opinione discrepat! Su-
pra enim vidimus, quanti jam Medio Aevo lex Mosaica
facta sit, et quomodo etiam post Seformationem illa tan-
quam complexus Ethices Christianae consideraretur. Vidi-

-ocr page 169-

mus nou tantum Melanthonem ejusque scholam, sel
Omnes fere qui illa aetate de Ethica scripserunt
huic
Sententiae addictos fuisse; inspicientibas nobis e. g Chy-
traei, Eitzenii, Danaei operibus sponte patet hos
legi Mosaïcae explicandae omnem operam impendere, et
inde omnia Christianorum quoque officia deducere. Longe
aliam viam iniit Amyraldus, Legem Mosaïcam et totam
Veteris Eoederis dispensationem magni quidem facit, de-
bitumque ei tribuit honorem, sed Euangelium longe ei
antecellere in omni sua disquisitione ostendendum sibi
proponit. Legis illius deeem praecepta fidelibus Christi-
anis quoque observanda ducit, sed hanc tantum ob causam,
quia
cum Naturae effatis illa congruant atque iis inni-
tantur,
et Euangelium quaecunque Natura doceat non
abrogaverit, sed denuo sanxerit et ipsum illi fundamento
superstructum sit. Non igitur, ut antea fieri solebat,
legis Mosaïcae praecepta sufficiunt Amyraldo, docenti
quomodo Christianorum vita instituenda sit, ut secundum
Euarigelii indolem bene beateque vivant; sed ulterius ille
progreditur, et demonstrat ex nova et praestantiori cum
Deo communione, in quam per Euangelii nuntiationem et
per fidem in Christum
intravimus, novam quoque
eamque anteriori infinite sublimiorem originem ducere opor-
tere pietatem erga Deum, caritatem erga fratres, vitae
denique sanct\'moniam,

Dolendum sane est Amyraldi vestigia neminem pres-
sisse eorum, qui post illius tempora de Ethica Christiana

1) Calixti opus non absolutum hîc quoque apte dijudicari nequit.
Cff. tamen quae supra diximus p, 154 in nota.

-ocr page 170-

seripserunt i). Cujus rei variae exstitisse mihi videntiit
causae. Ab altera enim parte hefcerodoxiae labes non plane
ab Amyraldo remota multos eo tempore ab illius scrip-
tis legendis deterrere debuit, unde factum est, ut haec
paullatim multo nimis oblivioni trad ita sint; ab altera
parte ét ex Anglia afterebantur ét in Germania aliisque
terris conficiebantur multa scripta ascetica et pietistica,
quae cum Euangelii libertate (ut bene jam perspexit A m y
raldus) haud satis quidem saepe congruebant, multorum
autem manibus terebantur ; dum alii fidei symbolis omni
animo adhaerentes in horum defensione quasi vitae Chris-
tianae sammam consistere putabant, et confessionum illi
jugo libenter sese subjicientes, longe magis ad doctrinam
quam ad vitam attendebant. Qui autem in Germania
doctae Ethices Christianae expositioni operam dabant,
Calixtum fere omnes secuti sunt.

Quo magis gaudemus post longum intervallum nostro
tempore non tantum in Ethica Christiana exponenda, sed

1) Intel- eos, qui post Amyrai\'duiu in Ecclesia Eeformata Ethicae
operam navarunt, praecipuum locum occupant la Placet te, qui e Gal-
lia profagus Trajectum ad itbenum venit, ubi V\'711 obiit, et Bene dic-
tus Pictetus, Genevcnsis, anuo 1724 vita defunctus. La Placette
edidit plurimos tractatus ethicos et etiam Conspectunl Ethices Christianae,
8«b titulo : ,,la Morale Chrétienne abregée et reduite à trois principaux
devoirs, la repentance des pecheurs, la perseverance des justes et les pro-
grès, que ces justes perseverans doivent faire dans la pieté.quot; (Amst. 1695
et saepius). Pictetus scripsit: ,,Morale Chrétienne ou l\'art de bien
vivre 1605,\'\' et ,,Medulla Ethicae Christianae 1712. Hac in re praeser-
tim convenit cum A my rai do, quod non. tantum omnium universe
Cbristianorum officia, sed praeterea etiam ,.officia singuloruai justa eorum
vocationem et statumquot; describit, et diserte quoque agit ,,de officiis et
virtutibus Christiani respectu
sui ipsius.quot;

-ocr page 171-

in Omni Theologiae provincia historicam illam viam novo
ardore incedi, illiusque » testis temporum et magistrae
vitaequot; vocem magis magisque audiri. Non sane eodem
prorsus modo atque ab Amyraldo factum est, nostris
diebus Ethica Christiana exponatur velimus : nostrae dis-
quisitionis hic tantum fuit finis, ut Amyraldi pro ejus
tempore erga Ethicen Christianam mérita, exponeremus
atque ostenderemus quantopere ille ét aliis nominibus haud
paucis, ét historica praesertim via incessa, prae ceteris
Omnibus, qui ante ipsum huic Theologiae disciplinae operam
navarunt, longe, emineat. Licet igitur non omnia, quae
in hoc opere nobis ocCurrerunt, laudibus extollere potue-
riraus, licet temporis sui indoli nimis interdum ädhaereat,
et (quid mirum?) novam quam secutus est methodum non
statim ad summam perfectionem adduxerit, verumtamen
nemo sine dubio inficias ibit, egregium illum occupare
locum inter Saec\\ XVII Ethices Christianae doctores : et
libenter sane unusquisque agnoscet Amyraldum nostrum,
qui de ceteris Theologiae disciplinis tam bene meritus
fuerat, jure suo et felici cum successu Ethicae quoque
Christianae manum admovisse, relictisque
spinosis dogma-
ticis quaestionibus,
praestantissimma hîc omnibus Christianis
praecepta pulchramque normam dedisse, ad vitam bene pro-
beque informandam, ex indole Euangelii J esu Christi,
qui Deutn Deique voluntatem perfectissime nobis patefecit.

-ocr page 172-

..M

\'.my ••■■ ■■ ^

TT

3011 fliiniasÈhsiida asairi^â Bîjiu,fi1ri»fu\'i6-T\'v \'rs\'ï- \'\'
■äi^-nIxizIIi ib «Sijj.Ddg -mevoiï bçmj^ .ïtr^^-iiî»^\'nbsp;\'

. ,-î\' lt; \'

• \' quot; «

iJf-

tngt;nbsp;rtsarri-ra «rï^^f^^\'i^

-ocr page 173-

T H E S E S.

I.

A m J raidi mérita erga Ethicen Christianam in hoc po-
tissimam cernnntur, quod novam secutus sit illius tra-
ctandae methodum, historicam nempe viam ingressus.

II.

Calixtus Ethicen a Philosophiae nimis stringentihus
vinculis liberavit, eamque cum religionis Christianae placitis
arctius conjunxit, ideoque primus inter Protestantes Ethi-
ces vere Christianae systema condidit.

III.

Amyraldi doctrina, quam Universalismum kypotketicum
vocarunt, immerito heterodoxiae suspicionem et accusatio-
nem incurrit.

-ocr page 174-

m

Sine jure contendit Haag {Fmnce Prokst. i. v.), Amj-
raldum inter Gomarismum et Arminianismum conciiia-
tionem instituere voluisse et conatum fuisse.

V.

Doxologia Orationis üominicae, quae legitur Matth.
VI: 13, spuria est habenda.

Vï,

J e s u s. Joh, III: J 3 minime ascensum suum in coe^
lum praedixit.

VII.

Verbum xovto^v, Joh. X^I: 15; interpretandum est

n Taura.

VIII.

Hnbsp;Ttóv vsKp\'Jiv, de qua P a u I u s, P li i 1, III: ] ]

loquitur, sensu morali accipienda videtur.

IX.

Epistola Jacobi scripta est a Fmtre Domini, a
^facobo Alphaei bene distinguendo.

-ocr page 175-

165
X. .

^poe. I: 9, de Joannis in Patmi insula exsilio
vestigia inesse, temere a nonnullis negatur.

XI,

Christus se Messiam esse aequalibus suis iis quoque
factis probare voluit, quae miraculorum nomine insig--
hiuntur,

XII.

Ad salutem nostram nullae pertinent res, quarum
investigatio, tanquam mysteriorum, intellectui humano
interdicta sit.

XIII.

Cuique Christiano optime persuadebitur de divina reli-
gionis nostrae origine et indole, facto experimento, quod
Sospitator noster commendavit, Job. VIT: 17.

XIV.

Mendacium q. d. officiosum non semper vitari potest,
XV.

Ad verum Euangelii praedicationis finem magis tendet
omnium factorum, quae ad patefactionem divinam perti-
nent, et inter haec imprimis Christi vitae, illustratio,
quam dogmatum ecclesiasticorum expositio.

-ocr page 176-

XVI.

Quo major in. oratione sacra servatur et ostenditur ordo
et dispositio ad dialectices praecepta exacta, eo major erit
auditorum
ét in audiendo commodum ét recolendi fa-
cultas.