-ocr page 1-

\'R /lt;S^ - t/Sy\'C?.

-ocr page 2-
-ocr page 3-

\'lt; 449 --—esg

LEGES ET STATVTA

SODALITATUM

B M. VIRGINIS.

QVAF,

PEIMAE PRIMARIAE ROMANAE CONIVNCTA SVNT.

AMSTELAEDAMI,

J. BEERENDONK, BIBLIOPOLA.

MDCCCLXXX,

Uak 164

-ocr page 4-
-ocr page 5-

-TTTï

LEGES ET STATYIA

SODALITATUM

B M. VIRGIN IS.

«VAE

PRIMAE PR1MARIAE ROMANAE CONIVXCÏA SVNT.

Liturgische Vereeniging Aartsbisdom UTRECH 1 ^ 6

Volgnumrnar Sibiiotheek / ^ ^

AMSTELAEDAMI,

J. BEERENDONK, BIBLIOPOLA.

MDCCCLXXX.

-ocr page 6-

IMPRIMATUR. fk. I». BUTTAONI, 0. P. S. P. A. Magister.

IMPRIMATUR.

Fk. ANT. LIGI BÜSSI AECHIEP, Icon. Vicebgekens. IMPRIMATUR.

Amstdaedami die 11 Mar hi 1880.

M. BERNSEN, Libu. Censor.


-ocr page 7-

IOSEPHVS MARIANVS PARTHENIVS

E SOCIETATE IESV

SODALIBVS MARIANIS.

Si libellum hunc qui vobis offertur non mole, quae sane minima est, aestimare, sed rerum quas continet praestantia ac dignitate, ut decet, metiri volueritis, sodales optimi, iudicabitis profecto nihil fieri vobis potuisse gratius, nec quidquam maiori in pretio ha-beri oportere. Continet euim regularum descriptionem, quibus cum universae sodalitates turn etiam vestra constituuntur. Quae quidem regulae ita descriptae sunt, ut ad spiritualem profeotnm vestrum plurimum conducant.

Et quod ad sodalitates spectat. harum auctor et parens iure meritoque et dici et haberi debet Gre-gorius XIII; qui sodalitium inchoatum iam in romano collegio a studiosis adolescentibus, apostolicis ad banc rem litteris approbavit. Verum cam multa ad huiusce exemplum in collcgiis Societatis fuissent erecta, ea ut inter se vinciret romaiium hoc primarium esse voluit ea lege, ut siqua huic beneficia tamquam capiti collata essent, in cetera quoque veluti membra permanarent. Quo facto quantum sodalitates marianae creverint, quantum tota Europa atque adeo extra ipsam sese diffuderint dici vix potest. Certe quocumque Societas lesu pervasit quae ultimos ter-rae angulos prope omnes scrutata est, ut divinae gloriae propagandae materiam nancisceretur, eo etiam sodalitia marlana pertinuerunt. Quanta autem cum adolescentium qui in gymnasiis Societatis lesu bonis ai\'tibus dant operam utilitate, quid hie attinet dicere ? Hoc quotidianus eorumdem non tam in litteris quam in pietate virtutibusque processus satis aperte decla-rat. Fieri enim non potuit, quin clementissima harum sodalitatum Mater eademque sapientiae sedes, sodales ac filios suos, qui se illi totos dediderunt ac manciparunt, materno amore complexa, utramque

-ocr page 8-

2

ipsis laudem coutulerit qua et pietatis et litterarum commendatione florerent.

Neque veto saluberrimum hoc sodalitatam huius-modi institutum intra discenlium gymnasia se tenuit, sed reliquas quoque Sooietatis et aliornm domos oc-cupavit, atque ad oran ehominum genus felicissimo eventu pervasit. Tanti enim omnium ordinum, tam-que incredibiles ooncursus facti sunt, ut et vetera sodalitia dirimi atque diduoi, et nova institui condi-que oportuerit. Quod summorum Pontificum Sixti V, Gregorii XV, et dementis VIII auotoritate ut in eorumdem decretis apparet perfectum est, Quare eo rem adduotam videmus, ut singulis prope omnium omnis fortunae ac conditionis hominum ordinibus, suum sit propriumque sodalitium constitutum. Ita a primaria romana sodalitate tot derivatae sodalitates sunt, quot longe lateque per totam terrarum orbem diffusas ao propagatas esse novimus; ut propterea fouti illi longe uberrimo de quo sacrae litterae memi-nerunt, iure possit assimilari, qui de solo paradisi emergens universam terras faciem pórenni aquarum suarum derivatione irrigabat. lam vero nihil vide-batur sive ad harum sodalitatum perpetuitatem, sive ad amplitudinem, sive etiam ad ornamentum requiri praeterea posse, cum Benedieti XIV inusitatum pror-sus ac plane divinum erga eas stadium enituit; cuius tot ac tanta in illas promerita exstiterunt, quanta profecto non modo non postulari, sed ne optai\'i quidem poterant. Kon est cur hoe loco ea siiigillatim percenseantur quae legere unusquisque per se poterit exhibetque eius Bulla vere aurea, perpetuum certe futura tantorum meritorum et testimonium et monumentum. Qua quidem Bulla bene-ficentissimns Pontifex sua et decessorum siiorum diplomata complexus, priiuum effecit ut quae ab aliis Pontificibus collata sunt privilegia, ipsi quoque referrentur accepta; deinde ilia ipsa adeo exaggera vit cumulavitque ut omnino Benedictus XIV harum sodalitatum alter a Gregorio XIII parens agnosci debeat. Haec de poutificiis diplomatis atque decretis.

-ocr page 9-

lam ut ad regulas gradum facianius, plura persequi supervacanenm est; nee vero necesse sodales ad ea-rumdem observantiam adhortari, qui id imum semper studuerunt ut quae a moderatoribus praosoripta essent, prompto atque alacri animo exsequerentur. Atque hae quidem leges quas nunc exliibemus, si cum iis quae olim in ooilegio romano atque alibi impressae adhuo cxstant conferantur, geminae pro-fecto reperientur; additis tantum quibusdam, quae piae praesertim adolesoentium institutioni visa sunt accommodatiora. Facta enim a Romanis Pontificibus et veteres leges, si videretur, antiquandi, novasque condendi potestate, plaouit nonmilla adsciscere et legitime regularum iure donare; ea tarnen adhibita propemodum religione, ut quidquid de veteribus re-gulis i-etineri poterat integrum prorsus atque invio-latum maneret.

Quid restat, sodales optimi, nisi ut vos totos eius servituti dedatis cui servire reynare est, quae pro sua in nos singular! benignitato eo usque se demittit ut serviat servientibus sïbi? Nam quid est quod Virgo sanctissima nobis praestare non possit cuius tot ac tanta apud Deum merita exstiterunt, tanta autem erga nos pietas, ut nobis bonefaciendi nee facultas desit nee voluntas, praesertim vero si nobis praesen-tissimum eius patrocinium frequentibus obsequiis et assiduo praecipue in sodalitatibus suis famulatu con-ciliare impense studuerimus? Totia igitur, ut vos ad extremum Bernardi verbis alloquar, mcdullis cordium totis praecordiorum aff\'ectibus et roti\'s omnibus Marimn veneremur, quia sic est voluntas eius qui totum nos habere voluit per Mariam. Fratres haec peccatorum scala haec nostra maxima fiducia est, haec tota ratio spei nostrae. Quid nos alta concupiscimus7quaeramus gratiam et per Mariam quaeramus, quia quod quaerit invenit et frustrari nonpiotest.— Sermo de Nativ. 11. V.

-ocr page 10-

PETRVS BECKX

PRAEPOSITVS GENERALIS

SOCIETATIS IESV

Quum Gregorius fel. reo. PP. XIII in Constit. Omnipotentis Dei etc. data Non, Dee. an. 1584 et confirmata a Sixto V, Benedioto XIV et Leone XII benigne indulserit omnibus Praepositis aut Vioariis\' Generalibus Societatis lesu pro tempore exsistenti-bus ut pro felici statu ac regimine et directione tam Congregationis Primae Primariae in romano S. I. collegio erecta3, quam omnium et singularnm sodalitatum eidem aggregandarum, statutu, constitu-tiones et decreta edere ac post quam edita fuerint, quoties piro earum et temporum qualitate aut alias expediens eis videbitur, immutare, corrigere, moderari ac reformare, aut alia ex interjro condere libere et licite valeant: idcirco ut ubique quoad eins fieri potest, uniformitas serveiur, facultatem facimus edendi hunc libellum in quo continentur leges et statuta Congre-gationum B. Mariae Virginis iam olim a. P. losepho Mariano Partheuio Societatis nostrae saoerdote ia ordinem disposita et iuxta antiquas consuetudines exarata, eaque omni auctoritate nobis, ut supra diximns, concessa approbamns et confirmamus.

-ocr page 11-

LEGES ET STATVTA

SODALITATVM

BEATISSIMAE VIRGINIS MARIAE

REGVLAE COMMVNES

CAPVT I.

I. Cum Beatissima Virgo Dei Mater huius sodalitatis patrona praecipua illam fovere ac defendere existimanda sit, quippe misericordiae mater quae se diligentes diligat et ad se pie ac religiose confugientes tueatur ac protegat, propterea par est in primis ut eiusdem sodales non solum illam praecipua veneratione ac peculiari honore prose-quantur; verum etiam ut vitae raorumque integritate vir-tutum illius praestantis«imarum exempla imitari, atque mutuo se ad eius amorem excitare conentur. Ad haec omnia facile praestanda iuvabit plurimum observatio harum legum, quae quidem litteris consignandae visae sunt, ut quoad eius fieri potest communes sint cetera-rum omnium sodalitatum quae cum romana coniungun-tur. Permittitur tarnen ut praeter has leges unaquaeque congregatio habeat nonnullas proprias, quas pro regio-num personarumque varietate sibi convenire unaquaeque censuerit.

II. Sodalitatem administrabit Director seu moderator eius loci ubi illa fuerit instituta, et Fraefectus ipsius congregationis duorum assistentium ope atque consilio. Accedent his duodeeim consultores e qui bus unus secretarii munere fungetur. Numerus consultorüm pro paucitate sodalium ad sex tantum redigi poterit. Praeter hos alii quoque minores officiales eligentur quibus unaquaeque sodalitas indigebit. Omnes autem debitum honorem tum

-ocr page 12-

LKOES ET STATVTA

moderatori soilalitatis, turn etiam praefecto ceterisque snbordinatis officialibus pro cuiusqne dignitato deferent; iisqao in rebus omnibus ad sodalitatem pertinentibus obtemperabunt Cum vero sliquod occurrerit impedimen-tnm, quamprimum aut moderatorem aut praefectum ad-monebunt, ut possit alteri euipiam dari negotium.

III. Quoniam hnius sodalitatis finis est virtus pietasque Christiana, ad quem finem assequendum saoramentorum frequenti* perutilis est; ideo quioumquc dare nomina sodalitati voluerint, antequam recipianmr vel ordinaria vel generuli confessione, prout ipsorum confessario magis in Domino expedire videbitur, peccata sua expiabnnt. Deinde sodales omnea monentur ut ad sacramentum con-fessionis aceedant et sacram Eucharistiam sumant semcl saltem in mense, et praeteroa certis quibusdam Domini nostri eiusque sanctissimae Matris festis diebus ae solem-nibus. Officiales tarnen praecipui hoc est praefectus, assistentes, sccretarius ac consultores crebius quam reliqi;i sodales quibus exemplo praelucere debent, poterunt con-fiteri et sacram Eucharistiam sumere, nisi aliter illorum patri spiritual! videbitur.

IV. Ordinarius contessarius quoad eius fieri poterit constitnatur qui semcl a quopiam electus haud teraerc mutabitur. Illi autem conscicntiam suam prorsus mani-festet, seque in omnibus quae ad conscientiae ipsius moderamen pertinent fingendum regendumque permittat.

V. Dominicis iiemque festis diehus quae de praecepto dicuntur, in sodalitium una omnes mane convenient, ubi horam circiter cum dimidio piis et spiritualibus exer-citationibus impendent, ca ratione quam moderator prae-fectusque praescribent. Ratio autem haec ferme erit. Ducatur initium a lectione piicuiuspiam libri, qui tamdiu legetur dum sodales omnes aut fere omnes convenerint: tum pars aliqua officii 13. Virginis decantabitur; deinde brevis cohortatio de rebus ad spiritualem sodalium pro-fectum a sodalitii moderatore habebitur; cohortatiouem sacrosanctum missae sacrificium excipiet, quo peracto recitatis lilaniis alüsve quibusdam precationibus iuxta uniuscuiasque sodalitii consuetudinem, sodales dimittan-tnr. Qui vero sacra communione fuerint refecti, horae

6

-ocr page 13-

SODAL1TATVM B. T. MARIAE

saltern quadrantem in gratiarum actione perstabunt. A prandio deinde sodalitia quibus conveniendi mos fuerit, iisdem fere matutinis exercilationibus spatio unius semi-horae aut paullo plus uti poterunt.

VI. Quoniam vero sodales praecipuo secundum Deum erga B. Virginem studio esse debent, propterea quod ei speciali titulo addicti mancipatiquesunt; idcirco moderator praefectusqne congregationis omni ope id studium augen-dum amplificandumque curabunt. Dabunt igitur operam ut polemniora tum Christi Domiui tum Deiparae Virgi-nis festa ferventius a sodalibus ac maiori cum devotione celebrentur. Maior autem erit devotio si novem ante dies quam fcstum celebretur, peculiaribus obsequiis etsacris praesertim commentationibus sodales se praeparent atque disponant. Quod quo commodius a sodalibus fieri possit, meditationis puncta et peculiaria alia obsequiain singulos descripta dies, et si per sumptus licebitetiam lypis impressa proponantur, vel opportuno tempore in sodalitio legantur.

VII. Ubi autem mos ille viguerit, sodalium quisque au sodalitium secum deferat obsequia quae per eos dies peregerit in charta descripta nomine vero non adscripto; eaque in urnam sive capsulam ad ea excipienda exposi-tam coniiciat: quae subinde in ordinem digesta in codi-cemque relata, loco ugt;itatae cohortationis propalam legantur. Legantur autem die quoadquot; fieri poterit qui proxime praecidit solemne festum, idque fiat ut singuU eorum quae audierint recordatione ad maiorem fervorem ac devotio-nem vehementius excitentur. Gratum quoque sciant sodales se Virgini facturos, si ea obsequia non solum per eos de quibus diximus dies frequentent, sed etiam singulis diebus aliquosaltern obseqaiosibi Deiparam studeant demereri.

VIII. Quandoquidem piorum librorum lectio taniopere a sanctis patribus commendatur plurimumque ad spiritualem profectum confert, idcirco a sodalibus erit frequenter usur-panda. Quapropter sodalitium si fieri potest bibliothecam habeat piis eiusmodi libris refertam, et pro sodalium numero satis bene instructam, unde sodales ex ipsius moderatoris praescripto sumere possint quae subinde domi legant. Libros distribuet is qui a moderatore fuerit huic muneri destinatus.

7

-ocr page 14-

LEGES ET STATVTA

IX. Simm etiam sodalibus quolibet anno a raoderatore praescribatur tempus, quo tempore spiritualibus s. Ignatii excercitationibus vacent. Proponatur illis exacta eoram descriptio, ut sciant quid quacque hora spiritualis excer-citationis sibi vindicet, quam omnes religiose servabunt. Qui has spirituales exereitationes sodalibus unum in locum congregatis exponet, eos adhortabitur praeeipue ad eon-fessionem rite peragendam. Ad eum finem brevia quaedam puneta iis proponi poterunt generatim circa usum et fre-quentiam sacramentornm, proprii cuiusque status obliga-tionera, huius vel alterius vitae generis electionem, aliaque huiusmodi quae ipsis eo praesertim tempore et usui et adiumento esse possint. Exereitationes in sodalitio hae ferme erunt. Initium fieri poterit a lectione libri qui de iis rebus agat quae postmodum erunt meditandae. A lectione is qui tradet exercitia examen aliquod circa ea de quibus diximus puncta instituet. Examen meditationisi expositie excipiet, qua absoluta omnes missae sacrificio intersint, tum decantato psalmo Miserere sed submissio-ri voce et sono ad compunctionem intlexo, omnibus exeundi potestas fiat. Idem fere exercitationum ordo a prandio ser-vabitur. Porro quadragesimale tempus nisi aliter sodalitii n.oderator iudicaverit, videtur esse maxime consentaneum his exercitiis peragendis. Absolutis tribus vel quatuor vel etiam pluribus iuxta sodalitii moderatoris praescriptum diebus, mane insequente omnes in sodalitium conveniant atque una sacrosanctum Christi corpus sumant. Cnrent autem sodales ne vel minima tempi ris maxime accepta-bilis particula iporum incuria dilabatur: quae in sodalitio audierint domi recolant, et multo plus temporis lectioni e\'J meditationi tribuant quam alias extra exercitia consueverint.

X. Curardum etiam quam maxime est, ne sodalitii con-ventus quacumque levi eliam de causa omittantur. Si veto aliqua causa inciderit quamobrem sodalitium omittendum eo die videaiur, spectabit ad moderatorem de causae gravitate iudicare, qui re in Domino discussa et attentius considerata, quod ei magis expedire visum fuerit pronun-tiabit. Dies vero quibus conventus haberi solent sunt omnes fere dominici, dies solemnes Christi Domini Nati-vitatis, Circumcisionis, Adscensionis, Pentecostes, Corporis

8

-ocr page 15-

SODALITATVM B. V. MARIAE

Christi, festi item omnes de praecepto Beatissimae Vir-ginis item omnium apostolorum: praeterea dies festus s. fosephi, nativitatis s. loanni» Baptistae, s. Laureniii et 3. Aloisii. His diebus nunquam sodalitium omititur nisi forte Natalis et Corporis Christi.

XI. Qui statis diebus atque temporibus a conventibus abfuerint, quamprimum moderatori absentiae causam exponent ad quem pertinebit an causa sit idonea iudicare. Quod si aliquam in ea eulpam esse compererit, illos poterit qua ratione videbitur admonere, et propter eiusmodi absentiam vel alios defectus licebit etiam interdum eos ad tempus certum sodalium coetu prohibere, ut maxime sodaliiati conducere et ad Domini nostri gloriam pertinere censebitur. Quo vero certius atque expeditius uniuscuius-qae absentia dignoscatur, libellum in hare usum sodalitas babebit in quo et dies quibas eo anno conventus habe-buntur descripti, et sodalium nomina ita perscripta sint, ut apposita aliqua nota absentia facile indicetur. Quam-quam omnes eo studio erga B Virginem esse debentet de proprio spirituali profectu adeo solliciti, ut his aliisve similibus incitamentis non magnopere indigeant.

XII In celebritatibus atque apparatibus, si quos fieri in sodal\'.tate intra annum acciderit, ut in aliis quoque sumptibus quacumque occasione faciendis, debet unaquae-que sodalitas mature considerare habita ratione sodalium, quid expediat. Tenuiores hos sumptus ferre non pos-sunt; locupletiores fere ad inanem pompam referunt. Itaque in his expensis ne sint nimii quae saepe pecuniae vim exhauriunt atque absumunt, quae multo melius utilioribus in rebus ad maiorem Dei ac Deiparae gloriam impendi debuisset. Quare unaquaeque sodalitas inter alia sua statuta decernat de moderatoris sententia et cum eiusdem approbationc, quid hac in re facere pos-sit ac debeat, habita praesenim eorum sumptuum ratione qui ad maiorem sodalium in spiritu ac devotione pro-fectum faciendi in his constitutionibus enixius commen-dantur.

XIII. Quotidie mane ubi e lectulo surrexerint, post-quam Deo pro acceptis ab eius maiesiate tum generalibus tum praecipuis ac propriis atque ea praesertim nocte

9

-ocr page 16-

LEGES ET STATVTA

beneficiis j^raiias egerint, primum actus fidei spei et ca-ritatis elicient, deinde ter orationem dominicam etange-licam salutationem in honorem sanctissimae Trinitatis pronunciabunt, semelque symbolum Apostolorum et Salve Regina, praeter alias quas unusquisque de confessarii con-silio rccitare consuevit. Neque vero his tantum precibus contend sin!, sed curet unusquisque horae ad minimum quadrantem in oratione mentali sive meditatione collo-care, et quotidie ubi fieri possit missae sacrificio interesse. Vesperi autem antequam se ad quietem somnum-que eonferant. per alterum horae eirciter quadrantem conscientiam suam excutient atque examinabunt, et cum omnium tum praecipuo eorum quae se eo die admisisse dcprehenderint peccatorum, contritionem ac dolorem elicient: quo facto Pats?\' et Ave et semel psalmum De profundis pro defunctis animabus pronunciabunt.

XIV. Suadetur autem omnibus universe quoniam ipsi maiorem quamdam pcrf\'ectionem quam ceteri profitentur, ut mains quoque studium in actionibus pils et christianis adhibeant, cuiusmodi sunt saepius peccata conüteri ere briusque ad sacram Christi corporis mensam accedere officium B. Virginis, rosarium rccitare; carceres itiden. si ratione loei vel personarum tieri possit visere, adire nosocomia identidem, atque iis praesertim diebus qui solemnius aliquod Christi aut B. Virginis festum prae-cedent. Haec aliaque id genus pia munera obirc pote-runt, in quibus vel pro sua quisque conditione ac pietatc, separatim vel cuncta sim ui sodalitas exercebitur, quemad-inodum is qui sodalitati praeest instituerit atque suaserif.

XV. Cum e sodalibus aliquis graviter aegrotaverit, eum tum praesertim moderator et praefectus invise dum 3t sanctis ecclesiae sacramentis muniendum curabunt, tuin omnes Domino suis precibus commendabuat. Quod si eum contigerit e vita discedere et adhuc laudanda illa consuetudo viguerit ut sodales illius funus ad sepulturam prosequantur, exemplum huiusmodi christianae pietatis ne praetermittant. Deinde qüo primum die commodum faerit, monuorum officium pro eodem vel simul omnes

in sodalitio, si fieri possit recitabunt, vel certe per se ^ unusquisque separatim. Per octo autem dies psalmum

10

-ocr page 17-

SO DA LIT AT VM B. V. MARIAE

L)t profundis cum oratione pro defunctis pro illo dioent semel quotidie singuli. Tola denique sodalitos missae sacrificium ad altare sodalitads, quod pro defunctis ipsiua sodalitalis privilegiatum est, pro eins anima semel ofte-rendum curabit. _

XVI. Si quando cuipiam a sodalitate itineris faciendi causa disccdendum erit, moderatorem admoneat ac prae-fectum; ab iisque faeuUatem ac litteras etiam patenies exposcat, ut ab aliis quoque sodalitiis, quo se forte sit laturus, tanquam unus e sodalibus rccipiatur. Et quan-doquidem etiara abscns meritorum sodalitatis est parti-ceps, aequum erit ut interdum de se suisque rebus faciat rcliquos cerliores, ad praefectum scribens ac sese soda-lium precibus commendans. Curet autem semper ubi-cumque fuerit ut se verum filium sodalitatis ostendat, et morum integritate exemploque vitae omnes aedificare ct ad virtutem pietatemque conetur allicere.

XVII. Se mutuo omnes vera et sincera caritate dili-gant, curentque ut paeem fraternamque concordiam tue-antur, atque in dies in veris christianisque virtutibus progressum faciant. Ut hoc autem facilius assequantur plurimum proderit sodalitatis convontus frequentare, pias eiusdem exercitationes non praetermittere, cum lis crebro versari a quibus iuvari possint, impvoborum consuetuili-nem et quascumque occasiones vitare unde illis detri-mcntum aliquod posset aö\'erri; quales ludi sunt, rixse, conlentiones, murmurationes aliaque huiusmodi quaebonum sodalitii nomen et existimationem labefactant; sed eni-tantur polius ut in omnibus ita se gerant, ut digni qui sint in beatissimae Virginis tutela sxistimentur.

XV\'III. Quo facilius haec statuta legesque serventur quoties praeieetus novus ac reüqui officiales renuncia-buntur, publice in sodalitio legantur. Conetur porro quisque illis parere quam diligentissime. 1\'ruetcr has leges omnes etiam consuetudines suae quisque sodalitalis observet: officiales vero proprias cuiusque muneris cre-brius legent quo illis diligentius obtemperent.

11

-ocr page 18-

leges et statvta

DE RATIONE SODALES IN SODALITIVM ADMITTENDI capvt ir.

I. Qui in sodalitatem admitti cnpit moderatorem ac praefectum adeat, qui ubi satis de ipso cognoverint ac de eiusdem aeiate, professione, virtutibus aliisque dotibus informationem acceperint, praefectus de illo ad coetuin duodecim vel sex consultorum referet, ut admittatur ad frequentandum tanquam probationis causa ad aliquod spatium temporis ut infra dicetur. Quo tempore poterit spiritualibus dumtaxat sodalitatis exercitationibus, non tarnen deliberationibus et consultationibus adesse. Atque interim separatim sedebit ut loei commoditas feret.

II. Cum quis fuerit idoneus iudicaius scd nondum cooptatus, tum illum moderator et praefectus uni ex sodalibus qui Üoreat probitate committant einsque fidei el curae commendent, ut quamdiu probatur (quod tempus erit duorum triumve mensium circiter pro personarum qualitate) eum de institutis ac legibus sodalitatis ceterisque consuetudinibus edoceat, et »i quae sibi forte difficultates occurrerint solvat, ut rebus melius exploratis voti compos fieri possit. Cum vero tempus instabit quo erit admit-tendus, ut iuxta privilegia et gratias sodalitati concessas quo die in eam adscribetur indulgentiam plenariam con-sequatur, eum admonebit ut se ad f-anctissimum Eucha-ristiae sacramentum eo die accipiendum paret, quotanti thesauri particeps effici queat.

III. Antequam vero quis in sodalitium cooptetur, rur-sus ad coetum duodecim vel sex consultorum de eode n referatur, ut ab iis et praesertim ab illo cuius fuerat curae traditus, intelligatur quam bene se ad praefinitum tempus gesserit. Quod si comperiatur eum probationis suae tempore non omnino exspeciationi satisfecisse, ipsius coetus erit ad plura suffragia statuere utrum prorsus reiiciendus an ei probationis tempus prorograndum. Si vero bonum de se suaque probitate specimen ediderit, ea forma ritus qui infra praescribetur accedente assensu moderatoris, quo inscio et inconsulto nihil ratum esse potest^ cooptabitur.

12

-ocr page 19-

SODALITATVM E. V. MARIAE

DE CONFIRMATIONE SIVE A CCEFTATIONE SODAL1VM

CAPVT III.

I. Dies festi B. Muriae Virginis videntur omnium maxime idonei ad novorum sodalium confirmationem, praecipue vero tres festl dies Annuntiationis, Assumptionis et Con-ceptionis B. Virginis. His itaque diebus in sodalitium cooptabuntur. Qui adinitti debebunt primum se ad altare B. Virginis sistant ibique flexis genibus aliquantisper orent, benignissimam Matrem enixius obsecrantes ut in liliorum suorum numerum se recipere tninime dedignetur. Tum is cuius, uti diximus, curae probationis tempore commissi fuerint, acceptutionis formulam elata voce pronun-tiabit subsistens identidem, ut ii qui cooptandi erunt eum voce praeeuntem subsequi commode possint, eamdemque una cum ipso formulam pronuntiare. Porro formula acceptationis haec erit.

Formula acceptationis

II. Sanctissima Virgo et mater Dei Maria ego N.N. licet qui tibi serviam indignissimus, motus lamen tua admirabili pietate et impnlsus tibi serviendi desiderio, eligo te hodie coram Angelo meo tutelari et curia cae-lesti universa in dominam, advocatam et matrem ;firmi-terque propono me tibi semper in posterum famulaturum et quantum in me erit curaturum ut ab omnibus tibi fideliter serviatur. Te igitur piissima Mater per lesu Christi sanguinem pro me sparsum oro atque obsecro, ut me in clientum tuorum numerum atque in servum perpetuum recipere digneris. Adsis mihi in omnibus actionibus meis, gratiamque impetres ut ita me verbo, opere et cogitatione geram, ut nurquam nee tuos nee sanctissimi Filii tui oculos ofl\'endam. Recorderis mei nee me deseras in hora mortis. Amen.

III. llac absoluta omnes surgant atque a magistro novitiornm ad moderatorem deducantur, quos monebitin sodalitium esse receptos, in cuius rei signum illos ipse complecteiur ac totius nomine sodalitatis admittet. Fater itidem eosdem ut filios accipiet, eosque amplexans paueis

-ocr page 20-

LEGES ET STATVTA

hortabitur ad parendum legibus institutisque sodalitatis et ad venerationem ac devotionem crga B. Virginem, cuius se tutelae eo die praecipue commiserunt. Libellum quoque regularum sodalitatis eis tradat, ut illas apud se retineant, domi identidem legant, quo eas facilius ob-servA-e possint. Deinde similiter ad praefectum dedu-cantur qui eos ad ea quae supra indicata sunt quam brevissima oratione adhortabitur. Postremo breves quae-dam precationes recitabuntur in gratiaram actionem pro cuiusque propria consuetudine sodalitatis.

DE RATIONE ELIGEKDI PRAEFECTVM ET RELIQVOS OFFICIALES

CAPVT IV.

I. Praefectus et reliqui officiales semel in anno a.ut ad summum bis in praecipuis B.V. festis diebus renun-ciabuntur. Convenient sodalitii moderator, praefectus, £.s-sUtentes, consultores, secretarius, et dicto Veni Creator cum solitis precibus, communicatis seeum suffragiis, tres e tota sodalitate deligent qui inter ceteros et virtutum exemplo et probitatis commendatione excellant, Tum hi ad universam sodalitatem proponantur; qui plura suöra-gia tulerit praefectus, qui minora primus et secundus assistens pro numero suffragiorum declarabuntur. Suffragia explorabunt moderator sodalitii et praefectus. Eodem fcre mode consultores et secretarius eligendi erunt, sed ad totum sodalium conventum nequaquam proponendi.

II. Depositarius, aedituus sive sacrista, ianitor aliaque minora ofticia quae pro cuiusque consuetudme requiruatur, eligi poterunt a modcratore et a praefecto simul cum assistentibus et secretario, habitaratione maioris frequentiae et aedificationis Omnes autem inilio cuiusque praefec-turae ut ccteri maiores sic minores officiales mutabmtur, nisi aliter videbitur moderatori et praefecto iustis tamen de causis.

III. Electis hoe modo maioribus minoribusque sodalitatis officialibus, die b. Virgin! sacro publice in scdalitio

14

-ocr page 21-

SODALITATVM B. V. MARIAS

renunciaDuntnr. Ad maiorem vero devotionem ac pom-pam, a sodalitii moderatore unicuique officialium propria cuiusque muneris insignia tradi poternnt. Recitabuntnr igitur a secretario elata voce ofticialium nomina, eo ordine quo electi fuerint et gradus sive dignitas uniuscuiusque feret. Is cuius nomen pronnntiatum fuerit adeut mode-ratorem ad eiusque pedes accedens proprii muneris insignia ab eodem accipiat, quem moderator ad munus illud ea qua par est sedulitate ac diligentia exsequendum paucis excitabit, officiique sui quarn brevissime commo-nefaciet. Renunciatis hac rationo officialibus omnibus, sive moderator sodalitatis, sive alius quispiam ad sodales universos verba faciet, eosque ad sodalitii frequentiani, observantiam regularum, devotionem atque amorem erga b. Virginem eiusque praecipue virtutum imitationem ad-hortabitur.

IV. Si vel mori praefectum vel alio quopiam casu ante dimidiatum sui muneris tempus non posse amplius officium suum obire contigerit; alter de moderatoris sen-tentia qui eius vices gerat substituctur donec ad novam electlonem veniatur. Idem in reliquorum substitutione officialium praestabitur.

DE RATIONE SERVANDA IN CONSVLTATIONIBVS

CAPVT V,

Ad conservationem et amplificationem sodalitatis, necesse esse videtur non modo ut saepe sodales ad spirituales exer-citaiiones congrcgentur, sed etiam interdum conveniant ad agendum de recta sodalitatis administratione. Quamobrem moderator cum praefecto, assistentibus, secretario ac duode-cim sive sex consultoribus, quandocumque opus fuerit hora opportuna conveniant, ut de rebus agantquae occurrent ac de ipsis quoque decernant. Res vero in consultatio-uibus proponere ad moderatorem praecipue spectabit; ceteri eius in omnibus auctoritatem magni facient et se eiusdem arbitrio regendos permittent, licet et ipsi quae necessaria videntur esse, possint mod este proponere. Ca-veant omnesab inordinatis animi aftecüonibus, et inferenda

15

-ocr page 22-

LEGES ET STATVTA

sententia unicam Dei ac Deiparae gloriam et spiritnale sodalitii incrementam apectent.

LEGES PRAEFECTI SODALITATIS

CAP7T VI.

I. Praefectus ut grada et officio in sodalitio ceteris an-tecedit et secnndum moderatorem primus illi debetur locus, ita etiam eniti debet ut virtute reliquis sodalibus antecellat. Quare non modo eutn quam maxima diligen-tia peculiaribus muneris sui legibus, verum etiam com-munibus parere oportebit, illisque praesertim quae ad sacramentorum frequentiam pertinent, saepius qnam ceteri peccata eonfitendo et sacram Eucharistiam suncendo: dabitque operam ut sodalitatem non tam verbis quam exemplo provehat ad virtutem perfectionemque christanam.

II. Semper in sodalitio statis temporibus aderit: prcvide-bitqne mature ac prudenter quae ad solitas spirituales exercitationes pertinebunt, quemadmodum illi antea cum moderatore eonvenerit. Qnod si quando legitime impedi-tus adesse non possit, moderatorem admonebit q\'iam-primum. Tune autem praefecti munus primus assistens et hoe absente secundus explebit.

III. Etsi praefectus sodalitatis curam habere debet, mo-deratori tarnen sciat se esse subordinatnm : a quo rerum gerendarum rationem semper accipiet. Qiioc\'rea nihil omnino mutabit neque tollet, neque vero instituet quic-quam novi eodem moderatore inseio vel non probante, ut in sodalitate cantius et paeatius ad maiorem Domini nostri ae Deiparae Virginis gloriam procedatur.

IV. Curabit ut communes sodalitatis leges quoties no-vus fuerit praefectus ceterique officiales renunciati in sodalitio legantur: maxime vero curet ut observentur ab omnibus. Dabit etiam operam ut ceteri subordinati officiales sui quisque muneris leges observent, praesertim assistentes, secretarius et cluodecim sive sex eonsiliarii. Efficiet item ut in sodalitio nomina sodjMium congrega-tionem frequentantium sint in tabella deseripta; itemque ut sit liber in qdem sint sodalium nomina relata turn praesentium turn absentinm, ea ratione quae supra regula inter communes undecima praescribitur. Item liber alius

16

-ocr page 23-

SO I gt; A LIT A TV M 1!. V, M AKI AE

in quo officiales quo die et anno fuerint declarati scri-bantnr. Tertins item in quo quis quo die et anno in sodali-tium fuerit cooptatus, atque etiam, si resciri poterit, e vita migraverit adnotetur,

V. Cum sodalium quispiam aegrotaverit eum curet sodalitatis nomine invisendum. Quod si morbus ingravescat dabit operam ut pro eo ab omnibus Deo preees fundan-tnr. Si vero mortis periculum instet, curabit ut sanetis-simis ecclesiae sacramentis muniatur; si e vita decesserit curabit nt statutae pro eius animae expiatione a sodalibus preees fiant.

VI. Patente? quas vocant litteras una cum moderatore subscriba\'t. Si quis forte yodilium graves ob noxas e sodalitio fuerit dimittendus, nihil inconsulto moderatore et nonnisi ex eius consilio sententiaque agat.

ASSISTENTIVM LEGES

CAPVT VII.

I. Assistentium illnd munus crit, ut consilio et opera praefectum in sodalitil administratione iuvent, Quocirca aeqaum erit ut cnm eo consentiant, ut conspirantibus sententiis rectius administratio procedat.

II. Debent conventibus turn publicis turn privatis interesse, cumque praefectus abfuerit eius vicem assistens primus explebit; utroque vero absente secundus assistens praefecti fungetur officio. Agant saepius cum moderatore et praefecto de rebus ad spiritualem sodalitatis profectum spectantibus, quem verbo et exemplp, quantum divina aiiiuvante gratia eniti poterunt, studebunt promovere.

SECRETARII SODALITATIS LEGES

CAPVT VIII.

I. Secretarius consultationibus omnibus intererit. Refe-ret autem in librum ad earn rem destinatum res gravioris momenti; prius tamen exempla eorum quae notanda ernnt moderator! ac praefecto ostendet.

II. In voluminibus supra indicatis quae caique volu-mini propria sunt, scripto summa diligentia mandabit.

17

-ocr page 24-

LEGES ET STATVTA

Quae in consullationibusconstituta erunt nemini indicabit, et sciat servare silentium ut ipso nomine declaratur.

in. Curae illi erit patentes litteras, epistolas, mandata et quaevis alia scribere quae usus tulerit, atque etiam subscribere ac solito sigillo sodalitatis obsignare: omnia semper de sententia moderatoris agendo atque praefecti.

DVODECIM SIVE SEX CONSVLTORVM LEGES

CAPVT IX.

Sodales aliquot ex sodalitate deligentur ea ratione quae est in legibus electionis tradita, qui erunt duocecim ubi frequentius sodalitium, ubi vero minus frequens sex tantum. Horum munus erit praefecto in consultationibus et in administranda sodalitate praesto esse. Ac propterea illos ex aetate provcctioribus et probatioribus esse opor-tebit. In dicenda sententia maiorem semper Dei ac Dei-parae Virginis gloriom et spiritualem sodalitatis profec-tum ob oculos habeant nee se partium studio a recto oonsilio abduci sinant. Quod saepius iam dictum ast, dig-nitate sic exemplo reliquis sodalibus antecellerestudeant.

MAGISTRI NOVITIORVM LEGES

CAPVT X.

Magistri novitiorum munus erit prout ipsi a moderatore atque a praefecto fuerit imperatum, eos instituere qui sodalitatem ingredi cupiunt, leges eisexplicando eosque de aliis propriis sodaliiatis consuetudinibus edocendo. Curare autem debet ut cum hos turn alios qui fuerint ipsius curae commissi, quam maxima caritate foveat et diligentia iuvet. Saepe cum moderatore ac praefecto de ipsis aget, utrumqne consulens qua illos potissimum ratione in via divini obsequii dirigere possit. Tabellam ha-bebit in qua formula acceptationis aut impres^a aut eleganter descripta sit. Spectabit ad ipsum eos qui insoda-lium numerum admittl debent ad altare sistere, formulam legere, eosdem ad preafectum ac moderatorem deducere

18

-ocr page 25-

SODAI.ITATTM B. V. MAR1AE

DEPOSITARII LEGES

CAPVI XI.

Depojitarius nullum omniuo sumptum faciat iniussu moderatoris. Arcam habeat in qua sodalitatis pecunia reponatur. Area porro duabus diversis clavibus obserata erlt, quarum alteram habebit moderator, alteram apud se retinebit nisi aliter visum fuerit; neque enim in sodali-tatibus quae e minoribus natu constant id videtur per-mittendum. Habeat insuper libelkim in quo rationes accepti et expensi exacte descriptae appareant, quem quoties Patri libuerit exbibebitet ostendet. Caveat prae-terea ne quidquam a quoquatn sodalitatis nomine sive in extraordinarios sodalitii sumptus petat; sed illis pecuniis quae iuxta morem ab omnibus tribuuntur, iisque quae pro sua quisque liberalitate quoties sodalitium habetur erogare solet, contentus sit.

BIBLIOTHECAE MARIANAE PEAEFECTI LEGES

CAl\'VT XII.

Eins curae ac fidei bibliotheea Mariana libriqueomnes in ea content! demandantur. Intelligat quanti momenti hoc munus sit, quantumque in eo munere ceteris soda-libus diligentia sua prodesse, contra vero ncgligentia obesse possit. Absoluto sodalitio libros sodalibus distribuet. Indieem librorum omnium exacte descriptum habeat, quem propalam collocabit aut postulantibus exhibebit, ut eo perlecto quem sibi quisque optaverit librum e bibliotheea sumat. Ncmini autem prius librum tradat quam ab eo ipso qui acceperit nomen e,t cognomen, libri titulus,dies monsis et annus quo librum sumpsit in echedula adno-tanda diligenter curet. Schedulam porroasservabittamdiu dum illc quem accepit librum restituet, qao restituto illi ipsi schedulam Jacerandam tradet. A nemice duos simul libros doiouiu auferendos, nullum vero autumnalibus feriis a quoquam retinendum permittat; quibus indictie libri omnes ab oainibiis ad bibliotheeam deferantur.

19

-ocr page 26-

LEGES ET STATVTA

VISITATOKVM INFIRMOEVM LEGES

CAPVT XIII.

Quandoquidem praefectus sodales omnes infirmos, si praesertim plares eodem tempore acgrotare contigerit, saepius per se adire non potest, necesse est ut aliquos habeat e sodalibus in tam pio sanctoque officio socios acque adiutores; quorum numerum definire ad modera-torem spectabit, qui eos potissimum ad hoe munus eliget quos prae caeteris aetate et morum probitate noverit eminere. Horum munus erit sodales infirmos saepe invisere de eorum statu diligenter eognoscere et quae eognoverint ad moderatorem ac praefectum referre, eosdem autem .Deo commendare enixius, et communibus sodalitii totius precibus iuvandos curare. Ingravescente morbo moderatorem et praefectum quantocius admoneant, ut illi pro iniuncto iis officio aegrotanti praesto esse possint et nod is omnibus praecavere, ne sodalis graviter aegrotans prius e vita discedat quam omnibus ecclesiae sacramentis rite munitus sit. Proderit etiam sodales infirmos non solum adire frequentius quo tempore decumbunt, sed etiam convenire interdum cum e morbo reereari incipient: quod ita faciant ut eosdem spiritualibus consolari sermonibus in Domino atque exhilarare studeant.

AEDITVI LEGES,

CAPVT XIV.

Duo, tres aut quatuor pro sodalium numero aeditui erunt. Persuasum habeant se in eo munere atque officio secundum Deum Deiparae Virgini famulari atque inser-vire. Quapropter ne turpe sibi ducant aut sodalitii sor-des everrere, aliave huiusmodi abiectiora in ipso scdalitio obire ministeria. Curent praecipue ut induments. sacra ceteraque omnia quae in sancto sacrificio missae usu esse solent. et recte apparata et quam mundis^ima sint. Totius sodalitii supellectillis index in libello descriptus sit quern officio decedentes successoribus tradant, eosque quo quidque loco seponendum sit edoceant. Omnia ad id muneris pertinentia decenter et recte disposita ac col-locata custodiant: obserentur etiam clavibus quas apud

20

-ocr page 27-

SOD AL IT AT VM B. V. MARIA K

se sodalitii habebit moderalor. Ne temere a sodalitio ac sine causa et nonnisi facta ab ipso moderatore potestate esrediamur; sed una cum aliis spiritualibns omnibus sodalitii ipsius exercitationibus intersint. Nullum omnino sumptum faciant inscio moderatore atque inconsuho. Curiosis et sumptiosioribus apparaübus non delectentur, quos moderator pro sua prudentia aut iis omnio inter-dicet, aut certe ita moderabitur ut quam minimo ipso-rum impendio fiant

LECTORIS LEGES

CAPVT XV-

Quam maturrime poterit ad sodalitium accedet. Soda-litium enim a lectione pii cuiuspiam libri auspicatur. Nullum omnino librum legat nisi a moderatore assigna-tum. A novorum magistramum renunciatione, statim regulas sodalibus omnibus leget. Ne utatur in legendo nimia f\'estinatione, sed elata, distincta et clara voce legal, subsistat identidem ut ca quae legerit et facilius intelligantur, et altius in eorum qui audienl animos de-mittantur. Eapropter neccsse erit ut probe cognitum ac persp\'jctum babeat quanti momenti sit lectio spiritua-lis, quantumque sive ad vitae emendationem conferat sive etiam ad devotionem conducat, Lectoribus cantores ad-dantur qui sodalibus matutinos 13. V. psalmos decantan-tibus voce et tono praeeant.

PRAEFECÏI IANVAE LEGES

CAPVT XVI.

Is etiam quam citissime poterit ad sodalitium se conferat. Cognomina et nomina omnium sodalium ordiie alphabetico digesta ct disposita aut in tabula ant in libro descripta habcut. quo citius cum opus fuerit cuiusque sodalis nomen inveniatur. Ita porro eorum quos diximus cognomina descripta slnt, ut appositis quibusdam notis pro moderatoris arbitrio eligendis, ii designentur qui a sodalitio abfuerint item qui adfaerint, et aut ad sacram synaxim accesserint aut secus. Libellus autern summa

21

-ocr page 28-

LEGES ET STAT VTA

diligentia custodiatur: propterea non erit committendus cuipiam temere, sed ei tantum cuius fidein ac probitatem cognitam moderator habeat atque perspectam. Cum libellus expletus iuerit inter sodalitii monumenta repona-ur et conservetur.

DE LEGIBVS KEUQVOKVM MINORVM OFFICIALIVM

CAPVT XVII.

Si sodalitates aliis huiuscemodi seu pluribus seu ;\')au-cioribus officialibus indigebunt, pro varietate munerum quae in his erunt obeunda, pcrmittitnr ut regulae iis perscribantur quas observent. Nihil vero decernatur nisi de consilio E,ut sententia sodalitatis moderatoris. Caven-dum etiam ne quidquam statuatur quod hisce regulis adversetur; sed illud in primis, ne quid fiat quod non omnino sodalium pietati ac utilitati conforme ac consen-taneum sit: omnia vero ab iis aliena atque abhorrentia penitus amendentur et minime rata censeantur.

Formula aggregationis

Hoe nostrarum litterarum testimonio constare volumus, dilectum in Christo Fratrem

die anno in Sodalem Congrega-

tionis sub titulo N. N... . in N. N.. . . iuisse cooptatum, ut propterea omnes indulgentias, favores, gratias ac pri-vilegia quibus Sodales alii iam confirmati fruuntur, ob-tinere possit et valeat, et cum ex hac vita migraverit, omnibus, quae defunctis Sodalibus adhiberi solent, sufv\'ra-giis ab hac Nostra iuvari debeat.

Datum ex Ead\'. Deiparae Virg. Congregatione Die et Anno quibus supra.

Moderator N.

Praefectus N. A Secretis N.

22

-ocr page 29-