DE
CELEBRATIONE MISSARUM.
Typis mandavit P. W. van de Weijer.
55,
QUOD HUMILL1ME
SUPREMI PONTIFIOATÜS ANNUM VIOESIMÜM QUINTÜM EXPLENTI D, D. D.
v
IOANNES MARIA MASTAi FERRETTI P. M.
AKAGKAMJIA.
MARIAM AMASTI, I, FER ET ANNOS PETRI,
IMI'HIM-A.TXJIi.
J. H. WENSING,
Emer. Prof. Libr. Cen*
Ulïrajecti , 14 Octohris 1871.
CHRISTI JESÜ IN TERRIS VICARIO S. D. K PIO IX P. 0. M.
Plenus est orbis terrarum i'ama inauditi mirabilisque beneficii, quo Divina Providentia Sanctilati Tuae annos Pontificalus S. Petri adaequare tribuit el superare; plena sunt Ghristianorum Tibi fidelium corda et ora faustis-simis votis, sed et precibus atque gemilibus, ut Deus Ümnipotens nefanda, quae undique Te obruunt mala, misericordiler repellere dignetur; nee est ulla Gatholici Tui gregis portio, quae Te beneficiorum insignium da-torem, dilectissimum Patrem non veneratur et proclamat.
Novit Sanctilas Vestra, quibus fidei, charitatis, gra-tique animi dulcissiinis vinculis exiguus in Neerlandia grex Sanctae Romanae Apostolicac Sedi, Augustissimo Principis Aposlolorum Successori, Pio PapaelX, arc-lissime conjunctus sit, quantoque in Te exarserit studio in mirabili festivae laetitiae cerlamine, quopopuli cbristiani inter se contenderunt ad celebrandum solem-
nissima ralione illustrem Pontificatus Vestri Jubilaei Annum, ad colendam tanli Ponlificis memoriam, agen-dasque publice gratias pro Tuis immortalibus in sacram civilemque rempublicam merilis.
Cum appropinquaret auspicatissiraus ille dies, mentem venerandi ecclesiastici viri subiit cogitatio, gratulantiura animorura festiva signa, cordium amantium raagnifica monuraenta, exornandi atque complendi scientiarum sacrarum et liberalium arlisque christianae delinealis conscriplisque fructibus. Quae res cum mihi praeclara et jucunda visa esset, ex studiis meis, qualiacurnque ea sint, Sanctitati Vestrae dedicare et in adspectum iucemque proferre statui disciplinae canonicae fragmen-tum, quod de Sanctissimo tractat Altaris Sacramento.
Titulis istis, Beatissime Pater, singulari Tuae benig-nitati mea coepta commendata acceptaque sint bumiliter precor; et sic firmiter spero. Te Benedictione Apostolica ea foecundante, effici posse, ut aliquidadDiviniSacrificii bonorem et communem discipulorum meorum utilitatem adferant.
Faxit Deus ut incolatus Tuus diutissime prolongetur, utque abbreviata hora potestatis tenebrarum, orbis ca-tbolicus effusis gaudiis Tecum celebrare possit triumpbi diem,, quem meritis et precibus imprimis dilectissimae Tibi Matris, B. V. Mariae, per Te Immaculatae titulo insignitae, firma fiducia expectamus.
Pair.
CAPUT I. Obligatie celebrandi missam ratione ordinis
sacerdotalis...................2
„ II. Obligatio celebrandi missam ratione officii pastoralia ...............
§ 1. Personae........................7
§ 4. Officium personale simul et reale. Libe-
ratio ab onere personal!......23
„ III. Obligatio celebrandi missam ratione Canonica-
tus in ecclesia cathedral! et collegiata . . 28
§ 1. Legis origo , ratio, praeceptum. ... 28
§ 2. Onus personale. Substitutie.....30
§ 3. Eitus et Hora..........31
§ 5. Causae excusantes.........35
§ C. Capitula Provinciae Ultrajectensis... 42 „ IV. Obligatio celebrandi missam ratione disposi-
§ 1. Eleemosynae missarum origo, bonestas,
§ 3. Justa stipendiorum taxa......55
§ 4. Onerum missarum acceptio. Pecuniarum
et pretii rerum mobilium investimentum. 59
Pas.
§ 5. Officia suseipientium ocera missarum. . 68 Aut. I.. Celebratio personalis. ... 69
II. Subministratio totius eleemo-synae cum alteri accepta missa celebranda committitur ...
„ III. Applicatio sacrifioii .... 98 „ IV. Missae Species, Locus, Tempus, ab erogante eleemosynam
designata........
§6. Onerum missarum immutatie et dissolutio. 118
Abt. I. Kevocatio doiiantis.....123
11. Condonatio et Eeductio. . . 125
III. Dotis atque redituum amissio
IV. Eedemptio oneris. Trauslatio fundationia. Praescriptio . • 137
CAPUT V. Missae eodem die iteratio........14,1
§ 1. Autiqua et hodierna Ecclesiae disciplina 141
§ 2. ......................l4®
§ 3. Stipendium pro secunda missa . . . 149 VI. De consecratione Ecclesiae vel Altaris ... 157 § 1. Ecclesiae et Altaris consecratio. Ecclesiae benedictio..........1®^
§ 2. Iteranda consecratio........170
§ 3. Pollutio et Eeconciliatio ...... 174
Abt. I. Pollutio....... .175
VIL Locus et Tempus Sacrificii........183
§ 1. Locus Sacrificii..........183
§ 2. Tempus Sacrificii.........19®
Pro Ode viva, ardentique charitate, qua Christum Dorninum in Eucharistia praesentem Ecclesia complecli-lur, singularem omni tempore curam diligenliamque adhi-buit, ut instituta a Domino alque praescripta augustissimi Sacrificii oblatio, eo quo d^cet religionis cultu et venera-tione tractetur. Hinc indefessa sollicitudo ad promovendam sanctimoniam clericorum ; hinc venerabilis sacrarum cae-remoniarum rituumque apparatus; hinc, ut paucis omnia complectar, miranda ordinationum series, quibus Sancta Apostolica Sedes dignae Sacrificii immolationi prospicit, amandatque procul quodcumque divinum Sacrificium dede-ceat. Quae omnia exponere neque hujus loci est neque nostrae disciplinae. Tantummodo de iis, quae ad Juris Sacri titalos De Celebratione Missarum, et, De Gonseer atione Ecclesiae vel Allaris, referri commode possunt, disserere statui. Istud autem a me ut accommodate fiat ad divinas et ecclesiasticas leges, votis omnibus opto,
promptus paralusque damnare, revocare, alque delere quod vel aliquanlulum repugnef Dei el Ecclesiae sanclis inslitulis ant legibus.
CAPUT I.
OBLIGATIO CELEBRANDI MISSAM RATIONE OP.DINIS SACERDOTALIS.
1. Nimia charitate, qua dilexit nos Christus, non solum Novae Legis saluberrimum sacrificium inslituere, sed ejus etiam offerendi praeceptum sacerdolio a secon-sliluto injungere dignalus est; quo fieret ut memoria passionis, quam pro mundi redemplione in cruce susti-nuit, ad finem saeculi recoleretur, ex grata ejus recor-datione fideles in ardentem Dei amorera et mortificationis exercitium incenderentur, dignum exhiberetur Supremo Numini laudis et adorationis tributum, atque salulare pro vivis et defunctis in dies ageretur propitiatorium et impetratorium sacrificium.
2. Non dubitari id posse, quod Dominus sacerdotibus posuerit sacrificandi legem indixeritque earn cum instituto sacrificio discipulis suis dixit: ïIIoc facite in meam com-memorationemquot;, ex Tridentino Concilio notissimum est. In cap. i. S. 22. traditur, quod Christus Apostolis.... eorurnque in sacerdolio succcssoribus per memorata verba praecepil, ut sacrificium a se institutum offerrent, uti semper Calholica Ecclesia inlellexit et docuit. In cap. 2. ejusdem sessionis dcclaratur: »Si quisdixcrit, illis verbis: Hoc facite in meam commemorationem, Christum non
instiluisse Aposlolos saccrdotes; anl non ordinasse ut ipsi, aliique sacerdoles olTerrenl corpus el sanguinem suum, anathema sit.quot; Quare salva fide calliolica infiliari nemo potest, Jesum Christum sacerdolali ordini impo-suisse Missae celebrandae praeceptum.
3. Sed insuper ex propositis Domini verbis et Tri-denlina doctrina: Christus Apostolis.... corumque in sacerdolio successoribus, ut off err ent , praecepit per haec verba: Hoc facitein meam commemorationem, inpromptu esse videtur conclusio, quemque sacerdotem obligari ex ipsa ordinis susceptione, seu quia sacerdos est et Apos-tolorum in sacerdolio successor, ut Missae Sacrificium offerat. Celebrare missam status sacerdolalis officium esse videtur; quisque igitur per susceplum ordinem ejus muneris exercendi et colendi gralia constiluitur, ut offerat Domino sacrificium ad laudem et gloriam nominis sui, et ad utilitatem totius Ecclesiae. ■
4. Tamen est dubitatum, an communitali potius sa-cerdotum quam ipsis singulis membris praeceptum offe-rendi inhaerere putandum sit, ac propugnatum a nonnullis Doctoribus fuit, coarclandam divinam legem ad eos esse, qui curam animarum habent. Ast s. Thomas cos et erroris convincit, et sacerdotes singulos dicla lege obligari luculentcr oslendit, acute scilicet animad-verlendo, celebrandae Missae praeceptum non ad unam referri ulilitalem animarum , ceu Doctores isti imperile faciunt, sed insimul ac principaliter ordinari in Dei ad-orationem et laudem. En s. Doctoris praeclara verba; »Respondeo dicendum, quod quidam dixerunt, quod sacerdos potest omnino a consecratione licite abstinere, nisi teneatur ex cura sibi commissa celebrare, el populo sacramenla praebere. Sed hoe irralionabililer dicitur, quia unusquisque tenetur uli gralia sibi data, cum fueril
4*
4
opportunum, secundum illud. 2 ad Corinth. 6. 1 : Ex-hor tamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Oppor-lunitas autem sacrificium offerendi non solum attenditur per comparalionem ad fideles Ghristi quibus oportet sa-cramenta minislrari, sed principaliter per comparalionem ad Deum, cui consecratione hujus sacramenti sacrificium offerlur. Unde sacerdoti, eliamsi non habeat curam animarum, non licet omnino a celebratione cessare; sed saltern videtur quod celebrare teneatur in prae-cipuis festis, et maxime in illis diebus in quibus fideles communicare consueverunt.quot; Summae p. 3. q. 82. art. 10,
5. Quolies vero sacerdotes celebrare teneantur haud aperte determinat proposita divina lex. Est propterea lex indeterminata comparate ad sacrificiorum numerum. Verum tarnen cum debitum celebrandi presbyteris deman-datum a Domino fuerit per modum officii seu muneris status sacerdotalis, munus vero quamdam natura sua frequentiam actuum exigat, consequens esse videtur, prae-cepto minime satisfied per unum alterumve oblatum sacrificium, sed plura, cum non desunt vires, sacrificia postulari. Quamobrem habita ratione turn muneris seu officii sacerdotalis , turn finis sacrificii, prout a s. Thoma descriptus est, communis sententia s. Doctoris vestigiis insistens, opinatur, quod sacerdotes vi ipsius ordinationis teneantur ter vel quater in anno, idque in praecipuis festis, Missam litare; grave commissuri peccatum qui hoc ne-glexerint. De diebus tamen festis s. Lig. Tr. deEuch. n. 313 judicat, non immerito probabile dici, satis esse sacerdos quotannis ter vel quater sive festo sive alio die Sacris operetur. Vitandi scandali causa teneretur sacerdos , qui una legis divinae adimpletione contenlus vivere vellet, debitam distanliam inter sacrificia ponere; quandoque
5
insuper pluries tribus aul qualuor per annum vicibus celebrare. V. S. Lig. I. c.
6. Haclenus de lege divina. Nunc do lege ecclesias-lica restat. Duo sunt decreta de sacerdotum offerendi olTicio. Alterum est Innocentii III in cap. Dolenles. De celebr. missar., ubi redarguil eos, «qui Missarum solemnia vix celebrant quater in annoquot;; alterum Tridentini Gon-cilii est, quod s. 23. c. 14 de ref. decernit: »Gurcl Episcopus, ut ii [sacerdotes simplices] saltem diebus dorainicis et feslis solemnibus.... Missas celebrent.quot; Vult igitur Pontifex Innocentius, quatuor ad minimum vicibus quisque sacerdos per annum celebret; cupit Tri-dcntinum Concilium, ut diebus dominicis et feslis solemnibus, i aliis etiam diebus Sacrum a presbyteris offeratur. Num autem in his positivo praecepto definilus Missarum numerus sacerdolibus delerminetur, atque slati dies ad sacrificandum praescribantur, apud Doctores disputalum invenio. Episcopi imponere profecto id sacerdolibus pos-sunt quod Tridentinum statuit; immo, cum indigentia populi postulat, imponere jubentur. V. Ben. XIV Gonst. Declarasli 16 Martii 1746. Sed mos universalis nostra aetale est, ut quolidie presbyteri sacrificio vacent; isque usus Ecclesiae menli prorsus est conveniens et fidelium bono maxime salularis. Elenim cum sacerdos rei divinae operatur, Trinitatem adoralione , laude et gloria colil, Angelos laetifical, peccatoribus veniam confert, justos coelesti subsidio ditat el gratia, in purgatorio existenli-bus refrigerio solatur, Ghrisli Ecclesiam beneficiis cumulat, et sibi ipsi medicinam et remedia praebet contra quoli-diana peccala et infirmilales. (cfr. s. Bonav. Praepar. ad Missam c. 5.)
OBLIGATIO OELEBRANDI MISSAM RATIONE OFFICII PASTORALIS.
7. Divina offerendi sacrificii lege non unum illud con-linctur lilandae Missae praeceplum, cui sacerdoles om-nes, quotquot sunt, aequali ralionc parere adigunlur. Etenim est et aliud in ca praeceptum non omnes sacerdoles sed illos inter Ecclesiae ministros celebrandi obli-galione devinciens, quibus cura animarum incumbit. ld vero mandatum divinum non tantum sacrificare animarum pastoribus jubet, sed etiam pro ovibus sacrificium oflerre. llujus itaque praecepti divini vis ea est, ut, interprete ct judicë sancta Sede Apostolica (V. Ben. XIV Const. Cum semper oblalas. § 2. et Pii IX Gonst. Amantissimi), quibus animarum cura demandata est, non modo sacrificium Missae celebrare, sed illius etiam fructum medium pro populo sibi commisso applicare debeant, nee illud pro aliis applicare, aut pro bujusmodi applicatione eleemo-synam-percipere possint.
8. Góndilae a Deo legis clarum argumentum Doctores reperiunt in Ep. ad Hebr. V. I. S. ubi Spiritus Sanctus docet incumbere pastoribus, ut pro peccatis et pro populo sacrificium offerant: sOinnis Pontifex ex hominibus assumptus constituitur in bis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis... Et propterea debet quemadmodum pro populo ita etiam et pro semc-tipso oflerre pro peccatis.quot; Est ejus legis aliud certis-simuin argumentum in dccreto Goncilii ïridentini s. 23. c. 1. de ref. edicento, — praeceplo divino mandatum esse omnibus, quibus animarum cura commisso
7
est, oves suas aynoscere, pro his sacrijicium offerre; reliqua.
9. Divino huic praecepto accesserunt declaralioncs S. Sedis constitutionosque, quibus partim exposilum, parlim ampliatum fuit. Articulalira de his disseremus facia ma-leriac parlitione in quuestiones primum de personis, quae huic obligalioni oblemperare debent, post de dicbus in quos obligalio incurrit, deinde de loco hujus sacrificii, landcm de personali obligatione el de liberalione ab cadem.
§ I-
Personae.
10. Generalis delerminalio. Aple ul definialur quinam ii sint, quos Tridentini ConciliiPalres in proposilo decrclo conslriclos esse dicunt pro grege sacrificare, ipsuin de-crelum diligenler perluslrandum est. Allcnle cum aspi-cilur, liaec in rem nostram colligi posse censemus. Decretura primo proponil, quaenam officia in cura ani-marum , quam special, conlineanlur, sen quaenam, cx divina lege illorum officia sint, quibus cura animarum commissa est. In cura, ilia animarum contineri, seu curatorum officia esse, docel, oves suas agnoscere, pro his sacrijicium offerre, et alia, quaeenumeral, peragere. Deinde concludit, non posse islis officiis salisfacere, qui non resident; indicatque continuo generalibus terminis, quinam ul illis officiis salisfaciant residere teneanlur. En decreli verba: iGum praecepto divino mandatum sit omnibus, quibus animarum cura commissa est, oves suas agnoscere, pro his sacrificium offerre; verbique divini praedicatione, sacramenlorum administralione,...
8
pascere----, quae omnia nequaquam ab iis praestari el
impleri possunt, qui gregi suo non invigilanl neque as-sistunt, sed mercenarioruin more deserunt; sacrosanela Synodns eos admonet...Quamobrem recte deduci ex his posse auturnamus, offerre pro grege eos obligari, quibus animarum cura commissa est, seu illos, qui proprias oves habent; quosque decretum recenset (statim exbibebilur texlus) velut subjectosmirfewh'rte legi. Illos, dicimus, qui proprias oves habent. Quod ideo peculiari menlione dignum est, quoniam multi numero Ecclesiae ministri sunt, qui communiter animarum cura gravati dicuntur, quin tamen habeant oves proprias. Talcs igitur, quibus propriae oves non sunt, immunes putentur a proposita divina lege. Dictum insuper est: quosque de-crelum recenset veluli subjectos residenliae legi. Quinam sunt illi? »... declarat sacrosancta Synodus. omnes Pa-triarchalibus, Primatialibus, Metropolitanis ac Cathedra-libus Ecclesiis quibuscumque, quocumque nomine el titulo praefectos-----obligari ad personalem in sua Ecclesia vel Dioecesi residentiam, ubi injuncto sibi officio
defungi teneanlur........... Eadem omnino,... de
curalis inferioribus, el aliis quibuscumque, qui beneficium aliquod ecclesiasticum, curam animarum habens, obtinent, sacrosancta Synodus declarat el decernil.quot;
In conslitulionibus Romanorum Pontificum, Benedicti XIV Cum semper oblalas, et Pii IX Amantissimi Redemp-toris, de hoc officio agentibus, dicto oneri adstricli dicuntur, qui actualem animarum curam exercent, et, qui actu exercent curam animarum.
11. Specialis determinalio. Haec cum firmiler mente tenemus, insimulque sacrarum Urbis Gongregationum decreta allendimus, pressius dici posse censemus: ad celebrandum pro ovibus suis leneri omnes, qui actu
9
praesunl ecclesiae Episcopali seu Dioecesi, oranesque ilios, qui aclu ecclesiae curatae seu parochiali praefecli sunt.
Primo, qui actu Dioecesibus praesunl; id est, Episcopi Dioecesani, el alii quocumque nomine aut litulo Episcopali ecclesiae seu Dioecesi praepositi. Quibus poslre-mis verbis indicentur, Adr
alio nomine quocumque
aut litulo insigniti, qui confti-
tuuntur vel quia sedes Episcopalis vacal, v. g. mortuo, deposito Episcopo; vel elsi non vacal, quia Episcopus suspensus est, vel inhabilis evasil. Hi actu ecclesiae Episcopali praesunl; Episcopi locum occupant, officium actu exercent, cui memoratum onus incumbil.
Officio, de quo disserimus, Episcopi oblemperare debent
stalim a capta Ecclesiae possessione. Sacra Riluum Congr. interrogata; Episcopi tenenturne ad applicationem
Missae pro ovibus post adeptam possessionem, an stalim ac elecli sunt in Consislorioquot;, respondil; ïAd 22. Posl adeptam possessionem.quot; Marsonm 12 Nov. 1831, apud Gardellini. Ed. 3. n. 4669.
Secundo, qui actu Parochiis praesunl, sive sint saecu-lares sive regulares, sive beneficio careanl aut fruanlur, sive denominentur parochi, plebani, pastores, succursa-listae, sive alia designentur appellalione. Officii, non nominis, ratio habenda est.
Tertio, qui aclu Parochiis praesunt ul Vicarii, consli-tuti nimirum vel quia parocbus non residet (B. XIV. Const. Cum semper ohlalas § 4), vel quia habitualis cura est penes rectorem principalem (c.), vel quia parocbus illiteralus el imperilus est, aut inbonestae vitae {I. c.), vel quia vacal ecclesia parocbialis {I. c.), vel aliis de causis (I. c.). Hos ecclesiastica lex vicarios nuncupat, el Pontifex Benediclus diserle subjectos declaral oncri, de quo agimus. Nonnunquara Deservilores, aut alio no-
10
mine vocantur; quod equidem ipsius rei nihil relert. »Qiium.. sacrum Tridenlinum Concilium, ne animarum cura negligatur, non uno in loco Episcopis mandei, ut quotiescumque opus fuerit, idoneos vicarios cum cerlo-rum fructuum assignatione ad eandem curam exercendarn eligant ac deputent, uli videre est in sess. 6. c. 2. sess. 7. c. 5. el 7. sess. 21. c. 6. sess. 25. c. 16; non raro aulem eveniat, ut aliqua Ecclesia Parochiali vacante, vicarius pariier ad implenda hujusmodi Ecclesiae onera, usque ad novi Rectoris electionem, ab Episcopo deputari debeat, eodem Concilio Tridentino id jubente sess. 24. c. 18 de Reform; nonnulli ex hujusmodi vicariis nituntur so ipsos a praedicta obligalione subtrahere, vel ex eo quod, habituali cura penes alium seu alios residenle, ipsi actualem dumtaxat exerceant; vel quod ipsi sint ad nutnm amovibiles, vel ad breve tempus hujusmodi curae sint addicti: ut nihil hie loquamur de Parochis Regula-ribus, qui a praedicta applicatione Missae pro populo nonnumquam alienos se ostendunt. Itaque mens Nostra, et sententia est, sicuti etiam pluries a praelaudatis Con-gregationibus judicatum fuit ac defmilum, quod omnes et singuli, qui actu animarum curam exercent, et non solum Parochi, aut Vicarii saeculares, verum etiam Pa-rochi, aut Vicarii Reguiares, uno verbo, omnes et singuli, de quibus supra dictum est, atque alii quicumque etiam specifica et individua mentione digni, aeque teneantur Missam Parochialem applicare pro Populo, ut praefertur, ipsorum curae commisso.quot; B, XIV. I. c. § 4
Quaesitum ex s. Gongr. Concilii fuit, utrumne Praelali seu Superiores Regularium obligentur sacrificare pro suis subditis regularibus; ast s. Congregatio nec af-firmarulo respondit nec negando, sed distulit resolutionem, V. Lucidi. De visilalione ss. Liminum. vol. 1. p. 424
II
12. Quemadmodum ex decreto Tridentino etdocumenlis sedis Aposlolicae monstratum luit, quinam praecepto divino, in quo versamur, subjccti sint, sic itidcm iisdem ex fontibus, quinam sint ab eo immunes, assignari possc videnlur.
Ab onere liberi dicantur :
Primo, Episcopi qui dicuntur in partibus infidelium, Administratores, Praefecti, Vicarii Apostolici, qui aclu non praesunt Ecclesiae Cathedrali seu Dioccesi canonice erectae, etiamsi aut Episcopo dioecesano auxiliares sinl, aut designalum aliquod territorium, Missionem, Yicaria-tum Apostolicum cum jurisdictione quasiepiscopali regant. V. Decretum S. Congr. de Ppgda Fide slalim exhibendum. Pariter liber dicatur Yicarius Generalis; quin imo Vicarius Capilularis exemptus ab boe praecepto declaratus est praelaudalo decreto S. C. Rituum apud Gardcllini sub n. /iGGO1. »23. Vicarii capitulares tenenlurne ad banc Missae applicationem, Sede vacante. Ad. 2o negative.quot;
Sccando, Rcctores principales; bi habitualem exerccnt non actualem curam.
Tertio, Gapellani seu Sacellani ad suppetias Parocho lercndas assumpti (V. Lucidi l. c. p, 427). Item Rectorcs seu Gapellani asylorum pro pauperibus, carcerum, noso-comiorum, et similium locorum, etiamsi indepententes a Parocho ministerium exerceant. De bis rectoribus seu-capellanis Antistes Dublinensis obtulit anno 4860 speciale postulatum S. Congregationi de Ppgda Fide, quae rem sacrae Gongr. Goncilii deliniendam remisit. Animadver-tcrat Antistes, quod illi capellani »ab Episcopo nomi-nantur, el a Gubernio stipendium accipiunt. Omnium, qui pracdictis locis detinentur, curam gerunt, eisdemque ecclcsiaatica sacramcnla, uno excepto matrimonio, admi-nistrant. llaec autcm omnia praebent independenter u
1-2
parocho.quot; Com itaque disceptatum esset, an istiusmodi capellani ad Missam pro suis subditis applicandam tene-rentur, re proposita in Dublinen. Missa pro pop. 2 Junii 1860, Sacra Congr. Concilii respondit: ïnon teneri.quot; Pariter Missionarii, nisi praesint Parochiae canonice ereclae (V. decretum J. C. de Prop. Fide mox adducen-dum). Ratio aulem oh quatn recensili viri ecclesiastici immunes dicanlur a memorato praeceplo, in his esse putetur, quia videlicet neque Dioecesi, neque Parochiae canonice erectae actu praepositi sunt. Propterea non obligantur sive ex justitia pro commissis sibi fidelibus sacriücare, sive ex charitate. Non ex justitia, etenim non exercent eam animarum curam, non gerunt officium, ex quibus obligatio justitiae in Episcopis Dioecesanis, in Parochis, in caeteris supra designatis nascitur. Non ex charitate; haec virtus quum supponat necessitatem pro-ximi ad consequendam aeternam salutem, vel ad servandum saltem justitiae statum; talis vero necessitas comparate ad sacrificii applicationem certo reperiri non posse videtur.
13. Ilaec quae praecedunt, collegimus praecipue ex causa Surinae seu Suriname judicata in Sacra Gong. de Ppgda Fide anno 1863. Proposita dubia erant;
ïAn Vicarii Apostolici, et missionarii quavis ratione •animarum curam aliquo in loco determinato assumentes, omnes indiscriminatira ex justitia teneantur missam pro populo diebus feslis applicare?
Et quatenus negative
2. sQuibusnam Vicariis Apostolicis, et missionariis hujusmodi obligatio ex justitia incumbat?
3. »An de illis, qui non tenentur hac obligatione ex justitia dicendum sit decere ex charitate, aut teneri ex charitate, ut diebus festis missam applicent
k. gt;An, quatenus admitlalur formula leneri ex charitale hoc intelligendum sit de obligalione sub gravi?
5. xAn quot;Vicarius Apost. Surinamensis aliique illius vi-cariatus missionarii obligenlur ad missam pro populo applicandam ?
6. «An, lali obligalione admissa, rescriptum editum favore vicariatus Curacao extendendum sit ad vicariatum Surinamensem?quot;
Ad dubia baec Emi Patres die 23 Martii 1863 respon-derunt:
jAd Negative, duramodo non agatur de locis, in quibus sedes episcopalis ac parocbiae canonice erectae jam sint, atque ad ea vicarius Apostolicus, ac missionarii missi sunt, ut legitimorum pastorum vices gerant.
sAd 2. Provisum in primo.
j)Ad 3. Vitandam esse locutionem teneri ex charitale, idque ita ut nulla propriae dictae obligationis significatio appareat.
ïAd 4. Provisum in tertio.
»Ad 5. Negative, et dentur decreta 28 Januarii 1788, et 5 Febr. 1803.
ïAd 6... Provisum in 5.quot; Vide Lucidi l. c. p. 429, et Ada seclis Ap. vol. 1. p. 407. 8.
14. Qua autem ratione dicitur istud, lege scilicet divina cogi parocbos, ut pro ovibus sacrificium offerant, cum tamen sola lege ecclesiastica parochi creati et con-stituti sint?
ld ut intelligatur sedulo animadverte, ipsum officium pastorale a Deo esse, eidemque ex divino instituto, prae-ter alia munia, inhaerere onus applicandi pro ovibus. Quod significari Doctores aiunt in verbis Apostoli; dOhi-nis Pontifex ex hominibus assumptus constituitur in bis, quae sunt ad Denm, ut oflornl dona el sacrifkia pro
peccalis... Et proplerea debet quemadmodum pro populo ita etiam pro semelipso oflerre pro peccalis.quot; Ad Hebr. V. 1, 3. Pastorale oflicium, idque in sua juriurn et of-flciorum plenitudine, Deus uni conlulit Episcopatui; parochis non contulit, quippe qui parochos non creavit. Ecclesia instituit parochos; hisque pastorale officium, non in sua plenitudine, sed certis servatis limitibus, communicavit. Abest exempli gratia pastorali eorum officio supremi sacri ordinis potestas, cum Episcopi non sint; abest pariter jurisdictionis potestas in foro externo; hanc enim illis Ecclesia non concessit. Quaedam itaque munia, quamdam veluti partem pasloralis officii obtinent, velut ïoves suas agnoscere, pro his sacrificium oflerre; verbique divini praedicatione, sacramentorum adminis-tratione, ac bonorum omnium operum exemplo pascere, pauperum, aliarumque miserabilium personarum curam paternam gerere.quot; (V. decret. Trid. I. c). Potuisset S. Sedes et etiamnum potest profecto, semotis aliis insuper muniis, v. g. semoto onere celebrandi pro grege, officium curati inferioris minori obligationum copia continere, Ilaud fecisse constat, cum Tridentino decrelo edoceamur incumbere curatis ex praecepto divino, ut pro ovibus sacrificium offerant, et caetera proposita. Quapropter divino praecepto parochi jubentur pro ovibus suis sacrificium oflerre, quamquam ipsi parochi ab Ecclesia in-venti et constituti sint. Istud siquidem onus ipsi pastorali officio, a Deo instituto, inhaeret. Ex pastoralis officii quadam parte. Ecclesia confecit munus curati inferioris; in ea parte comprehenditur saepe memorata obligatio. Idcirco, quisquis sive in Occidente sive in Oriente isto munere actu fungitur, hac obligatione tene-tur, nisi Summus Pontifex ab eo onere ipsum liberet.
15
15. Sequitur jam videamus, quoties seu quibus diebus reccnsili Ecclesiae ministri applicare sacrificium pro grege suo debeanl.
Est hie praeceptura legis divinae distjnguendum a praecepto legis ecelesiasticae. Ad legem divinam quod attinet, non determinat ea expresse definitum sacrificio-rum numerum. Eatenus indeterminata est; et neque decretum Tridentinum, neque Apostolicae, quae de hoc officio pastorali sunt, declarationes el constituliones, explicasse videntur quoties ex divino praecepto animarum curam habentes celebrare pro grege suo debeant. Hoc vero dici certe potest, uno videlicet singulari actu non satisfieri legis divinae praescripto; nam obligatio cele-brandi pro ovibus officii instar pastoribus inhaeret. Officium autem sponte seu natura sua involvit actuum frequentiam. Munus igitur divina lege constitutum celebrandi pro populo, per se ipsum exigit, ceu aiunt Doctores, ut ali-quoties per annum pastores pro grege missam appliccnt, quamvis de majori minorive sacrificiorum numero Doc-torum sententia non congruat. V. S. Lig. 1. c. n. 324. id interim dubitari nequit, eum scilicet, qui legem eccle-siasticam adimplet, eumdem el legem divinam implere.
10. Ad legem ecclesiasticam quod special, haec pa-rochis praecipit et recensilis supra vicariis Ecclesiae Occidentalis, turn saecularibus tum regularibus, et sive pinguibus reddibus dolali sint sive ipsis congruis reddi-libus destiluti, ut singulis diebus Dominicis et Festis pro populo cclebrent. »Nos, ila declarat 13. XIV /. c. § 0.,
16
id unum in praesenii suscepimus decernendum, quando nimirum iidem pro Populo celebrare et applicare tenean-lur; el quamvis coinperlum habeamus id, quod alias a Congregatione Concilii responsum fail, Parochum nempe pinguibus reddilibus dotalum quotidie pro Populo celebrare et applicare debere: eum varo qui uberioribus bujusmodi reddilibus non gaudeal, feslivis lanlum diebus id ipsum praestare leneri; quum lamen pariler Nobis perspeclae sinl lum conlroversiae supra hoc ipso ex-
orlae ;........ Idcirco opporlunum censemus Fralerni-
lalibus Yeslris declarare, Nobis abunde satisfaclum fore, Vobisque proinde salis esse posse, dum ii, quianimarum curam exercent, sacrificium Missae pro Populo celebrenl alque applicent in Dominicis aliisque per annum diebus feslis de praeceplo.quot;
Aelale Benedicti XIV major quam nostra aetate numerus est dierum festorum de praeceplo. Servandus erat elen-cbus, quem exbibet Urbani VIII Const. Universa per orbem. id. Sept. 1642. a) Pedetentim festorum numerus
a) „ § 2.... Apostolica auctoritate decernimus et declaramus,
infrascriptos dumtaxat dies pro festis ex praecepto colendos esse......
Dominicos scilicet dies totius Anni, ïTativitatis D. N. Jesu Christi, Circumcisionis , Epiphaniae, Eesurrectionis cum duabus sequentibus feriis, Ascenaionis , Pentecostes cum duabus pariter sequentibus feriis , SSmae Trinitatis, Solemnitatia Corporis Cliristi, et Inventionis Sanctae Crucis, necnon festivitatum Purificationis, Annunciatioms, Asaumptionis, et Nativitatis Deiparae Virginis, Dedicationis S. Michaelis Archangeli, Nativitatis S. Joannis Bap-tistae, S. S. Petri et Pauli, S. Andreae, S. Jacobi, S. Joannis, S. Thomae, S. S. Pliilippi, et Jacobi, S. Bartholomei, S Mat-thaei, S. S. Simonis, et Judae, et S. Matthiae Christi Domini Apostolor. Item S. Stephani Protomartyris, S. S. Innocentium, S. Laurentii Martyris, S. Sylrestri Papae et Confesaoris, S, Jo-
auctoritate Apostolica imminutus est, eo tarnen posilo moderarnine, ut, dum populus überatur ab officio au-diendi missam et abstinendi a laboribus servilibus, nihil in Ecclesiis immuletuf quoad consuetum divinorum offi-ciorum ordinem et ritum, utque omnia eodem prorsus niodo peragantur, quo peragi solebant cum integra vigebat Urbana constitutio. Mansit itaque lex, ut illis diebus sacrificium applicetur pro grege. Gum tarnen de hoe dubitatum esset, ususque invaluisset non applicandi pro populo. Pontifex noster, Pius P. P. IX, Constitutione Amantissimi Redemptoris declaravit, statuit atque decre-vit, ))parochos, aliosque omnes animarum curam actu gerentes sacrosanctum Missae sacrificium pro populo sibi commisso celebrare, et applicare debere tum omnibus Dominicis, aliisque diebus, qui ex praecepto adhuc ser-vantur, turn illis etiam, qui ex bujus Apostolicae Sedis indulgentia ex dierum de praecepto festorum numero sublati, ac translati sunt, quemadmodum ipsi animarum curatores debebant, dum memorata Urbani VIII Constitutio in pleno suo robore vigebat, anlequam festivi de praecepto dies imminuerentur, et transferrentur.quot;
Addit Pontifex ; »Quod vero attinet ad festos translates dies id unum excipimus, ut scilicet quando una cum so-lemnitate divinum officium translatum fuerit in Dominicum diem, una tantum Missa pro populo sit a parochis applicanda, quandoquidem Missa, quae praecipua divini officii pars est, una simul cam ipso officio translata existimari debet.''
sephi etiam ConfesBoris, et S. Annae Deiparae respective Spon si, ac Genitricis, Solemnitatia omnium Sanctorum atque unius ex principalioribus Patronis in quocumque Regno, sive Provincia, et alterius pariter principalioria in quacumque Civitate, Oppido , vel Pago, ubi hos Patronos haberi, et venerari contigerit.quot;
2
18
17. Non exigua igilur oneris miligatio ea est, quatii curatis inferioribus Archid. Ullrajectinae collalatn a s. Sede fuisse Synodus Dioecesana I referl: sPeculiari favore SS. D. N. Pius Papa IX... benigne concessit et statuit, satis esse, ut Archidioecesis Nostrae Pastores sacrificium pro parocbianis applicent diebus Dominicis et sex solemniori-bus festis tantum, Nativitatis scilicet, Gircumcisionis et Epiphaniae Domini, Assumptionis B.B. Mariae Virginis, ss. Apostolorum Petri el Pauli, et Omnium Sanctorum.''
Qui vero Apostolica auctoritate solvilur ab obligatione applicandi nonnullis diebus pro populo, is propterea non putetur solulus ab officio celebrandi iis diebus in paro-cbiali ecclesia, ut populus sacro assistere possit; quo enim die populus debet missam audire, eo parochus debet celebrare pro grege, nam et propterea ad eam parocbiam missus est: qui »curam habuerint animarum, tam frequenter, ut suo muneri satisfaciant, missas celebrent.quot; ïrid. Gone. s. 23. c. 14. de ref. cfr. S. Lig. I. c.
18. De Episcopis dioecesanis, atque aliis, qui quo-cumque nomine aut titulo in Ecclesia Occidentali Epis-copalibus Ecclesiis praepositi sunt, Sancta Sedes non determinavit adhuc diserte dies, quibus pro Dioecesi missam applicent. (Lucidi 1. c. p. Tenentur, ait S. Lig. I. c. w. , diebus Dominicis et feslis, non aulem singulis diebus, ceu nonnemini placuit, pro populo sacrificium offerre.
19. De Ecclesia Orienlali boe prae oculis sit, eam videlicet propriis dirigi lum legibus lum consuetudinibus, nee obslringi Ecclesiae Occidentals praeceptis, nisi vel rei natura, vel expressa voluntas Sanctae Sedis id exigal. Rei aulem natura, id est in hoe negotio, natura officii pasloralis requiril tantum actorum quamdam seu sa-crificiorum frequenliam, sed non assignat delerminatos
19
dies (cfr. Acta vol. I. p. 402). Nee Sancta Sedes, ut in his obediatur legi Occidentalis Ecclesiae, postulat ab Orienlalis Ecclesiae ministris. In Ecclesia igitur Orien-tali, qui aclu praesunt Dioecesibus vel Parochiis canonice erectis, non leneniur in his obtemperare praecepto legis occidentalis, sed legi divinae subjiciuntur, ideoque ali-quoties per annum applicare rnissam pro populo debent; insuperque legi parliculari el ralionabili consueludini, si qua apud eos vigeat, parere obligantur. Haec probata sint omnibus ex sequenti decrelo s. Congr. de Propaganda Fide. Quaesitum ab ea fuit:
1. »An obligatio applicandi missam pro populo, quae secundum jus Ecclesiae Occidentalis imposila est paro-chis, aliisque ecclesiaslicis viris animarum curam obti-nentibus, locum similiter habeat pro iisdem personis de ritu Orientali?
Quatenus affirmative:
2. »Girca determinationem dierum an debeant observari leges, ac consuetudines rationabiles, quae forte vigeant in aliquibus dioecesibus died ritus?
3. ))In defectu barum legum et consuetudinum an hu-jusmodi determinatio fieri debeat ad normarn et ex omni parte juxta leges occidentales'?
4. »An ob graves causas et circumstantias fieri locus queat alicui reductioni dierum praefmitorum a legibus occidentalibus, atque etiam totali dispensationi cum obligatione tamen orandi pro populo in illis ipsis missis, quae pro ipso applicandae forent?quot;
Emi Patres die 23 Martii 1863 rescribendum esse censuerunt:
»Ad 1. Affirmative, reformato dubio, ut sequitur; »An obligatio missam applicandi pro populo, quae secundum jus Ecclesiae Occidentalis imposita est Episcopis el Pa-
2*
20
rochis, locum similiter habeat pro iisdem personis rle rilu Orientali?
sAd 2. Affirmalive.
»Ad. 3. Negalive.
»Ad. ht. Provisum in lertio, el ad menlem. Mens esl, quod, data opportunitale, manifestelur Ëpiscopis Ecclesiae Orientalis obligatio, quae eliam in eadem Ecclesia in-cumbit animarum pasloribus, applicandi aliquoties missam pro populo, adeoque quod perlinet ad dierum determi-nationem, exponalur ipsis Ecclesiae Occidentalis disci-plina, ut lumen exinde sumant, quo dijudicare valeant, usque dum eadem disciplina suis Dioecesibus convenire possil, ilemque ut proponanl quocumque casu S. Sedi lemperamenla, quae magis necessaria censeanlur.quot;
xEt facia relatione SSmo D. N. Sanclitas Sua die 29 Mart. 1863 resoluliones S. Cong, in omnibus approbavit.quot; V. Lucidi I. c. p. 430. et Acta I. c. p. 409. Haec Sanc-tissimi Domini approbalio compleclilur eliam resohitiones, quas proposuimus sub n. 13.
20. Ex iis quae bactenus docuimus consequens esl, cuique Dioecesi, cuique Parochiae canonice erectae deberi sacrificium, a respeclivo proprio pastore applicandum. In Ecclesia Occidenlali quisque pastor applicare pro grege debet Dominicis el festis diebus; in Orientali aliquolies saltern singulis annis. Ilaec regula cum allendilur, apparel sponle, obligari paslorem, qui duabus praeest Dioecesibus, duabus Parochiis, vel Dioecesi el Parochiae, ut diclis diebus duas applicel missas, unam videlicet pro uno, alteram pro altero grege. Sed in bac re id quod sequitur ne-cessario animadverti debet. Possunt uno sub pastore duo greges ita uniri, ut ambo distinclae Dioeceses aut Parocbiae maneant. Uniti tunc dicuntur aeque principa-liter, et, subjective. Possunt eliam ea ralione uniri, ut
21
ex ciiiibobus una fiat Dioecesis, una Parochia ; quo in cvcnlu uniti dicunlur unionc plenaria el extincliva tiluli. In unionis inslrurnenlo dclerminalur, ulrolibel rnodo facla unio sil. Gum aulcm prima ralionc , id esl, aeque prin-cipaliter aul subjective duae ecclesiae unitae sunt, pastoris otficium est, duo sacrificia pro dislinctis Parochiis aut Dioecesibus applicaro; cum secunda ratione, unam lan-tummodo missam applicare debet. Vide resoi. S. G. G. sq. num.
L o c u s.
21. Sacrificium, quod debetur Parochiae, litandum in parochia, et in ipsa quidem ecclesia parocbiali esse; quod autem Dioecesi debetur, oiïerendum esse in ecclesia Gathedrali vel Dioecesi, baud ambigi posse sentio.
1. Id imprimis significari videtur ipso Tridentini Gon-cilii capite primo sess. 23. Gum enim, ceu supra vidimus , declaret et deiiniat, non posse munera offerendi sacrificium pro ovibus, praedicandi verbum Dei, admi-nistrandi sacramenla, ab iis impleri, qui non resident, satis aperte docet, oportere ut in residentiae loco munc-ribus hisce satisfiat. Atqui residentiae locus proprius in quo quisque animarum curam habens, sacrificium ofl'erre, verbum Dei praedicare, sacramenla administrare debet, parochis non tantum Parochia sua , sed pro muneribus illis ipsa parochialis ecclesia est ; praepositis Dioecesi, Dioecesis vel Gathedralis ecclesia. Idern manifestius, si potest magis clare, in subsequentibus verbis sigillatim de pastoribus tum primi ordinis, turn curatis inferioribus habelur. »Declaiat sacrosancta Synodus , omnes Patriar-
22
chalibus, Priraalialibus, Metropolitanis ac Gathedralibus Ecclesiis quibuscumque, quocumque nomine et titulo praefectos...; obligari ad personalem in sua Ecclesia vel dioecesi residentiam, ubi injuncCo sibi officio defungi teneantur.quot; Dicli igitur Praelati in ipsa sua Ecclesia vel Dioecesi missam litare pro populo debent. De caeteris curatis baec statuit: gt;Eadem omnino... de curatis in-lerioribus, et aliis , quibuscumque, qui beneficium aliquod ecclesiaslicum, curam animarum babens, obtinent, sa-crosancta Synodus declarat et decernit; ita tarnen, ut, quandocumque eos, causa prius per Episcopum cognita el probata, abesse contigerit, Vicarium idoneum, abipso Ordinario approbandum, cum debita mercedis assignatione relinquant.quot; Jubet itaque lex , ut Vicarius eo loei defun-gatur muneribus absentis, id est, ut sacrificium pro ovi-bus offerat, praedicet verbum Dei, sacramenta administret. Quod novo luculenti indicio est, Missam pro populo offerri debere in loco residentiae, ideoque in Ecclesia parochiali.
2. Quod in decreto Tridentino inveniri putamus, id etiam esse in Const. B. XIV Cum semper oblatas opina-mur. Etenim sacrificium pro grege a parocbis offerendum onus vocat parocbialis ecclesiae, atque Vicarios, qui pa-rochi absentis, impotentis, etc, locum tenent, Missae diebus Dominicis et festis pro populo applicandae adstrictos esse declarat. V. § 4 Haec autem monstrant, esse Pa-rochiam, ipsamque parochialem quidem ecclesiam, locum hujus sacrificii.
3. Poslremo Sacrae Gongr. Goncilii decreta de curatis inferioribus, omne dubium, si quod remaneat, penitus tollere videntur. In causa Lucen. Applicationis missarum Sacrae Gongr. Goncilii proposilum fuit dubium : pAn Pa-rocbi duabus ecclesiis parochialibus praepositi, teneantur Dominicis aliisque feslis diebus missam in unaquaque
23
ecclesia, sive per se sive per alios applicare pro populo in casu.quot; S. C. G. respondil die quot;12 Marlii 1774; «Affirmative, excéptis tantum parochiis unitis unione plenaria et exlinctiva, et scribalur Episcopo juxla Inslructionem.quot; Instructio aulem continebal: uSacram Congregalionem numquam dubitasse, quod Parochi teneanlur applicalioni supradictae Missae pro populo, singulis diebus Dorainicis et festis, in unaquaque ex Ecclesiis parochialibus, quae vel aeque principaliler, vel subjective conjunctae sunt atque incorporatae; cum applicatio unius tantummodo missae pro populo, locum habeat in iis parochialibus, quae invicem adeo unitae et conjunctae et incorporatae sunt, ut ex duabus una prorsus cum extinctione tituli alterius evaserit.'' Lucidi I. c. p. 426 et Ada I. c. p. 9.
22. Ex his consequens est, ut, cum parochusaliusve curatus duabus praeest ecclesiis parochialibus, non unitis plenarie et extinctive, debeat in una ecclesia sacrificare pro populo per se ipsum, in alia per alium. Quod si facultate pollet bis ofFerendi sacrum, debet in utroque celebrare per se ipsum, nisi legitime excusetur,
Officium personate si mul et reale.
Liber alio ab onere personali.
23. Sunt in genere officiorum alia, quae expleri prorsus ab eo debent cui imposita sunt, ab alio ejus nomine non valent; sunt alia, quae pro arbitrio explentur aut ab eo, qui officium tenet, aut ab alio ejus nomine; sunt tandem, quae explore, qui his subjecti sunt, perseipsos debent, impediti autem implere per alium tenentur. Triplex igitur officium Unum mere personate, quod
24
nempe ab eo solo, cujus est, perfici valei, desinens proplerea obligare cum aut impos ille evasit aut alia Icgitima ralione a perfungendo officio excusalür. Exempla sunt, obligatio celebrandi Missam suscepti sacerdotii causa, recitandi Breviarium, audiendi Missam, jejunandi. Alterum simpticiter reale; cujus subjectum curare debet, ut, quod officium praecipit, agatur; agere autem proxime potest actu sive proprio sive alieno. Hujus generis est officium dandi eleemosynam. Tertium personale simul el reale, sive mixlum ex utroque, postulans ut ab eo ipso, cui impositum est, opus peragatur; eo autem sive licitesive illicite abstinente, transferatur in alium. Ad istud genus officiorum pertinet obligatio, de qua disserimus. V. Lu-cidi l. c. vol. i. p. 433. Verhoeven Diss. Can, n. 49 sq. el De Praxi p. 8. S. Lig l. c. n. 326.
24. Efficilur ex his, sic esse Guratis impositum officium celebrandi missam pro ovibus, ut, non legitime impediti, personaliler perfungantur eodem; abslinentes lamen, alium sacerdotem, qui eorum nomine applicel, pro se substituant. Aliis verbis, officium, de quo agimus, personale simul el reale est.
Primo id abunde ostendit propositum decrelum Tri-denlinum sess, 23. c. 1. de reform. Elenim eos qui non resident, buic muneri satisfacere non posse declarans; el, curatos primi et secundi ordinis compellens ad resi-denliam »ubi injuncto sibi officio defungi teneanlurquot;; totidem verbis indical ab illis ipsis, id est personaliler, officium hoc explendum esse. Adjungens ulterius, ut, cum praeposili ecclesiarum cathedralium abesse sibipro-'ponunt, »interea meminerint discessuri, ita ovibus suis providendum, ut, quantum fieri poterit, ex ipsorum absentia nullum damnum accipianlquot;; cum autem curatos inferiores abesse contigeril, ut »Vicarium idoneum, ab
25
ipso Ordinario approbandum, cum debila mercedis assig-natione relinquanlquot;, palam edocel, obligalionem prae-slandi ea officia, quae pastoribus proposuit, (gt;oves suas agnoscere, pro his sacrificium olferrequot; etc.), non suspendi cum absenles sunt, sed impleri interea per alium debere, id est, non tantum earn personalern sed simul realem esse.
Secundo idem pandunt declarationes S. G. Goncilii. In uno adducendo decreto satis argumenti erit. gt;Marianus Verhoeven, Protonotarius Apost. Juris utriusque Doctor el ss. Ganonum in Univ. Lovanien, professor publicus ordinarius. ... exponit... Dubiutn III: Anparochi ipsi ss. Missae Sacrificium pro populo offerre debeant, si legitima causa non impediantur; an vero per alium, exempli gratia, sacellanum aut presbyterum advenam huic officio satis-facere possint.quot; Die 25 Sept. 4847 »Sacra Gongregatio ... Goncilii Tridentini interpretum censuit rescribendum ad tertium, affirmative ad primam partem, negative ad se-cundam, excepto casu verae necessitatis, et concurrente causa canonica.quot; V. Praxis, p. 4 et 5,
25. Docet haec declaratio, quod pariter decreti Tridentini ea pars indicat, qua alius minister pro absente substitui mandatur, incidere casus posse, qui liberant ab onere personali, integrumque onus reale relinquunt, ita ut, dum onus, pro grege applicandi in parochiali ecclesia, a curato tollitur, transferri ab ipso ad alium sacerdotem debeat. Gasus isti causae canonicae dicun-tur, quippe quae, ejus liberationis concedendae gratia, canonibus seu legibus Ecclesiae probatae sunt. Guratus incurrente hujusmodi causa eximitur a personali officio, manente illi imposita reali obligatione.
26. Liberatus itaque ab onere personali, ex causa canonica, dicatur:
1. Gravi morbo afflictus, quo a celebrando sacrificio
26
arcelur. S. Lig. I. c. Idem dicito de curatis, qui ab hoslibus capti vel relegali sunt; vel alia quacumque causa impotentes actuali curae.
2. Absens a loco residentiae ex causa per competen-tem superiorem cognita et probata. De causis hujusmodi et necessaria licentia vide propositum saepius decretum Trid. sess. 23. c. 4. de ref. Liberatus in bis casibus ab onere personali satisfacere oneri reali per aliura sacer-dotera debet in loco residentiae. Pontifex B. XIV in Const. Cum semper oblatas § 4. diserte tangens casura absentiae, de quo in Tridenlini Concilii sess. 6. c. 2. de ref., declarat sacriflcium pro ovibus a substituto vicario pro grege applicandum esse. Quisquis est iilegitime absens peccat, sed pari ratione alque ille qui abest legilim, per alium in residentia, in parochiali ecclesia, pro ovibus offerre tenetur, quoniam subjecta obligatio turn est personalis turn realis.
3. Parochus in cujus locum ad exercendam parocbiae curam vicarius substitutus est (Cfr. supra n. dl); onus enim celebrandi pro populo diebus dominicis et feslis incumbit tali vicario. B XIV. I. c. § 4.
4. Parochus, qui duabus praeest ecclesiis parocbia-libus, non unitis plenarie et extinctive tituli, quiquenec facultate pollet bis offerendi sacrificium, debet in una ecclesia parochiali satisfacere suo officio per se ipsum, in alia per aliura sacerdotem.
5. Curatus, qui die dominico aut festo Missam con-ventualem canere debet, atque personaliler canit. B. XIV l. c. § 27. De concurrente hoc duplici officio mox ube-rius dicemus sub n. 45 et 46.
6. Exemptus per dispensationem s. Sedis Apostolicae, penes quain est, turn illi ipsi parti inuneris pastoralis, quam curatis inferioribus commisit, adimere onus cele-
27
brandi pro populo; turn imrainuere praestitutum a se Missarum numerum; turn in aliam hebdomadae diem Missam transferre. Poslremum hoe temperamentura ad-hibere s. Sedes non abnuit, ubi parochus adeo pauper est, ut ferme ex eleemosynis Missarum vivere cogatur, eleemosynae autem offeruntur exonerandae dominico aut festivo die. V. B. XIV. I. c. § 8. Sed nulla relaxatio sperari posse videtur in hoc alio eventu, quo exstante sacerdolum penuria in ecclesia parochiali, una cum lanla Missarum copia, sive ex perpetuis legatis sive ex fide-lium oblationibus, ut parochus impar sit cunctis illis oneribus satisfaciendo. V. Decretum S. C. C. in Acta vol. 2. p. 207. Pro dicto pauperum curatorum casu Pontifex B. XIV /. c. § 8. Episcopis facultatem concedit, ut die dominico et feslo Missas expetitas illi celebrare possint, ea equidem adjecta conditione, ut omissa pro populo sacrificia infra hebdomadam suppleant. V. Lucidi l. c. vol. 3. p. 292, et s. Lig. I. c. n. 325.
27. Consuetudo, esto immemorabilis, ah exposito mu-nere liberare non valet. iNonnulli obtentu contrariae consuetudinis, eliam immemorabilis , in propria ecclesia vigentis, se ab hujusmodi onere eximi posse sibi persua-serunt. Verum jam pluries responsum fuit, hujusmodi consueludinem , licet immemorabilem, quae potius abusus et corruptela dicenda est, nemini suffragari.quot; B. XIV l. c. § 16. Recentis aetatis decrefum in Praxi Mariani Verhoeven est p. 4. et 5: «Dubiuin II. An consuetudo umquam legilima haberi possit, vi cujus Parochi non applicant pro populo SS. Missae Sacrificium aut dominicis aut saltem praedictis festis diebus suppressis.quot; Sacra Congr. Concilii respondit die 25 Sept. 18-47; »Ad secundum , negative.quot;
28. Nee celebratio Missae funeralis, praesente licet
28
cadavere, causa iegilima est exeinplionis ab obligalionc personali, quod decrevil S. C. G. in Fesulana: »An Pa-rochi in dominicis, aliisque feslis diebus, praesenle cadavere , possint ceiebrare Missam pro defunclo, et ad alium diem transferre Missam pro populo applicandarn in casu.quot; Die 26 Januarii 1771 rescripsit »Ad 1. et 2. negative.quot; V. Lucidi I. c. vol. i. p. 433.
CAPUT 111.
OBLlGATlü GKLKBKANÜ1 MISSAM UATIONE GAN0N1CATUS IN ECCLESIA CATHEDRAL! ET COLLEGIATA.
§ I-
Legis or iy o, ratio, pr aecep turn.
29. Origo et ratio legis. »Servabatur olim in singulis Ecclesiis series accurata omnium et singulorum, quorum liberalitate unaquaeque aucta fuerat, eorumque nomina Sacris Diptychis, sic enim vocabantur, ideo consignata erant, ut eorum recordatio numquam interiret, utque pro iis turn pieces i'underentur, tum etiam Missae Sacri-licium offerretur; quam ob causarn etiam praedictus Catalogus in plerisque Ecclesiis ob oculos Presbyteri Cele-brantis apponi consuevit; licet iidem pii Benefactores in suis Donationibus nihil penitus pro se pacti essent, sed tantummodo pro peccatorum suorum remissione se bona sua Deo offerre declarassent. Ecclesiarum siquidem Praesules preces pro iis imperandas esse duxerunt; quam-
29
vis illi propria bona offerentes ne verbum quidem ea de re fecissent. Sacrorum hujusmodi Diptychorum usus sensim defecit; ob idque in obiivione jacenl alicubi com-plurium Benefactorum nomina. At non idcirco deserere las est usum et disciplinam orandi pro iis, et Sacrificium Missae pro illis offerendi. Atque inde praeceptum ap-plicandi Missam Conventualem pro Benefactoribus in ge-nere , originem atque rationem desumit quot; B. XIV l. c. § 14.
30. Legis •praeceptum. Statuit autem lex , ut singulis diebus in Ecclesiis Catbedralibus et Gollegiatis Missa con-ventualis celebretur, et pro earumdem Ecclesiarum benefactoribus in genere applicetur. Ejus legis materia quum gravis sit, eamdera sub peccato mortali obligare animad-vertunt Doctores. V. Pignatelli. Consult. 321. tom. 1.
Celebrationis quotidianae obligatie sancita legitur in Epistola decretali Honorii III, proposita in 6. XIV lm tit. 107. n. 12: »Quidam in Catbedralibus vel Gonventualibus Ecclesiis , praetextu Missae semel in die pro Anniversario celebrandae, Sacra Missarum solemnia , quae ratione diei, vel Festi solent solemnius celebrari, culpabili negligentia praetermittunt.... Mandamus, qualenus nullum in vos torporem negligentiae obrepere permittatis, quo minus et pro anniversariis defunctorum, et pro festo vel feria secundum temporum congruentiam, Missarum solemnia conventualiter celebretis.quot; cfr. Cap. Cum creatura. De Celebr. Miss. Quamquam in hac decretali sola attingatur quolidiana missae conventualis celebratio, minimeque jubeatur aperte ejusdem pro benefactoribus in genere applicatio, atlamen uniformes s. Congregationis Concilii resolutiones, Apostolica auctoritate confirmatae, atque Constitutio Ben. XIV Cum semper oblatas, diserte declarant et praecipiunt: »ut scilicet Missa Conventualis, quae singulis diebus canitur a Glero praedictarum Eccle-
siarum, pro earumdem Benefactoribus in genere quolidie applicetur.quot; § 11.
31. Nequit proplerea fructus medius attribui certo alicui benefaclori, vel adhiberi ut onus impleatur ex fun-dalione, ex cura animarum, ex eleemosyna manuali, ex alia quacumque obligalione Capilulo vel celebranli impo-silum. § 12. Pariter non satisfit huic officio Gapilulorum, fundendo pro benefactoribus in genere aliquas interdum preces, vel anniversaria statis diebus sacrificia pro illis peragendo. Nemo enim impositae obligationi alia ratione salisfacere potest, quam ea, quae a lege ecclesiastica praescripta fuit. § 13.
32. Praeter missam convenlualem quotidie celebrandam Rubricae Missalis secundam ac terliam pariter missam convenlualem, cerlis diebus offerendam, memorant. V. Ruhr. Gen. sub lil. de Feria el Vigilia, et, Ruhr. Spec, tn Vigilia Ascensionis. cfr. B. XIV Insl. 107. n, 13. De bujus secundae et tertiae missae applicatione pro benefactoribus in genere facienda nullum est praeceplum generale. B. XIV De Syn. Dioec. I. 13. c. 9. n. 12. Proplerea idem Pontifex in Const. Cum semper oblatas. § 23. declarat, ad' earn applicationem Capitula non leneri, exceplis iis, quae consuetudine obligerantur , taliter missas illas applicare.
Onus personale. Substitutio.
33. Traditum celebrandi et applicandi debitum special omnes et singulos, qui in diclis Ecclesiis ad officia cho-ralia lenentur, sive Dignitales, sive Ganonicatus, sive Mansionarialus, sive Beneficia Choralia obtineant. B. XIV.
c. § 12. Res autem per se ipsa dictat, non posse in
éxercendo hoc munere unum capitularem prae alio gra-vari, sed singulos debere suis respective vicibus, sive ut aiunt per turnum, hoc onus adimpiere. Idque saepius decrevil S. Gongr. Concilii; ceu videre est apud Lucidi l. c. p. 311. ünanimi tarnen consensu, statutis capitu-laribus, consuetudine etiam, alia potest inter capituli sodales ordo vel distributio statui.
34.. Quisquis autem legitimus ordo celebrandi in usu sit, capitulo curare incumbit, ut nulla dies sine missa conventuali sit, capilulares vero personaliler missae conventual! vacare debent, cum jubeat Tridentinum Concilium : momnes vero divina per se, et non per substitu-tum, compelluntur obire officia.quot; sess. 24. c. 12. de ref.
35. Hac tarnen conciliari sanctione non ornnis sub-stituendi facultas capitularibus sublata putanda est. Nam Sacrae Congr. Concilii resolutiones docent, vel sine causa substitutione quem uti posse, dummodo non fiat frequenter, nee substilutus ipse ad chorum venire debeat eo die, quo in locum alterius sufficitur, et dummodo ipse substiluens in civitate, «bi est Cathedralis, vel in ejus suburbiis praesens sit. V. decreta in B. XIV Jnst. 107. n. 17. et 18.
§ UI.
Ritus et Hora.
36. ïlndubium est hasce missas conventuales cum cantu celebrari debere, ceu Sac. Congregatie statuit in Urbevelana ... 5 Aug. 1737 ubi ad lldubium: »An quo-ties ex praescripto rubricae celebrandae et canlandae sunt in ecclesia cathedrali plures missae, liceat aliquam ex illis planam celebrare in casu''; respondit »nega-
32
tive.quot; Lucidi l- c. vol. 2. p. 619. Porro cantari solemniler debet adhibitis Diacono et Subdiacono. »Missa Conventualis exposcit Diaconum et Subdiaconum, ita ut in casu solum deficientiae Ministrorum necessariorum, cani valeat cum uno Ministro, qui, praeter solilas func-tiones, cantat Epistolam, canlante Sacerdote celebrante Evangelium.quot; B, XIV in Quaest. Can, 78. Quemadmodum in caeteris omnibus sic in praesenti juris generalis dis-positione unus dispensare potest Romanus Pontifex. Data autem Apostolica venia est legendi missam conventualem eo die quo Episcopus missam Pontilicalem in cathedrali celebrat. Sic enim habet decretum Sacrae Rituum Con-gregationis in causa Marsorum: ïQuum Episcopus diebus festivis applicare debeat pro ovibus suis, quaeritur, an Episcopo hisce diebus pontificaliter celebrante, Canonici debeant Missam Conventualem pro Benefactoribus cantare, et quando?quot; Ad 20. ïHebdomadarius, vel is, cui onus inest Missae Conventualis, illam celebret lectam vel ante, vel post Missam Ponlificalem.quot; Dte 12 iVow. 1831. n. 4669.
37. Animadvertit insuper s. Lig. I. 6. n. 424 ex decreto S. C. R. diei 17 Dec. 1695, quod ssacerdos qui celebrat missam conventualem, in qua chorus tenetur cantare symbolura, non potest illam prosequi tempore, quo a choro cantatur symbolum praedictum.quot; Quod congruit prorsus Missalis Romani perspicuo praecepto de rilu celebrandi missam solemnem VI. 7. Ad hoc idem negotium spectat sequens sacrae Rituum Congregationis de-claratio. Episcopus Conimbricensis expositis pluribus in sua Cathedrali vigentibus abusibus, quaesivit ex sacra Congr. inter alia: »2. An in Missa Conventuali cani semper debeant Gloria, Credo, totum Graduale, Offertorium, Praefalio, et Pater Noster?quot; [puta, juxta fesli et ritus exigentiam] Sacra autem Congregatio respondit:
35
Ad 2. sAffirmalive, juxla praescripluin Caeremonialis Episcoporum , et amplius.quot; Die 14 Aprilis 1753. w.
38. Quod allinet ad tempus celebrationis, ex Rubricis generalibus Missalis sub tilulo De hora celebrandi, missa, conventualis dici debet: «In festis duplicibus et semidu-plicibus, in Dominicis et inaa Octavas, dicta in choro
•
Hora Tertia. In festis simplicibus, el in feriis per an nuna, dicta Sexla. In Adventu, Quadragesima, Quatuor Temporibus, etiam infra Octavam Pentecostes, et Yigiliis quae jejunantur, quamvis sint dies solemnes, Missa de Tempore debet canlari post Nonarn.quot;
§ IV.
S tip end i u m.
39. Prima Ecclesiae aetate coetus clericorum, qui Episcopi seu Ecclesiae corona, senatus, presbyterium, collegiumque nuncupatus est, neque differre essentialiter videtur a Cathedralibus Capitulis, alebalur ex congestis oblationibus atque eleemosynis fidelium. Factum dein-ceps est, ut institutis beneficiis, quisque presbyterii socius seu canonicus ex certis sibi assignatis fundis congruam sustentationem peteret. Iluic bonorum portioni cuique canonico assignatae, praebendae nomen datum est. Paulatim cum remissus aliquanlum esset fervor prislinae disciplinae, ut alacrius canonici et facilius ad celebranda divina in cboro officia attrahcrentur, secerni coepit ex singulis beneficiis quaedam fructuum quantitas, distribuenda quotidie iis soiis, qui officiis cboralibus as-sisterent. Ivo Carnotensis distributiones ejusmodi primus excogilavit; idemque .lus Pontificium constiluit in cap.
c.gt;
«J
Licet. De Praehendis. cap. Olim. De Verbor. signif., et cap. unie. De Clerici* non resident, in 6, ac Tndentina Synodus eamdem disciplinam confirmavit. Nam ipsa jussit in singulis CalhedraUbus, ei Collegiatis, ubi dees-sent quolidianae dislribuliones, vel adeo tenues forent., ut facili negolio contomnerenlur, separari ab Episcopo, eliam lamquam Sedis Apostolicae delegalo, terliam partem fructuum, aliorumque proventuum, qui turn Capiluli Dignilatibus, turn Canonicatibus obtingunt, eamque partem in quotidianas distributiones converti: «Quae inter Dignitates obtmentes, et caeteros Divinis interessenles, proportionaliter juxta divisionem ab Rpiscopo etiam tam-quam Apostolicae Sedis delegato in ipsa fructuum de-ductione facienda dividantur :... non obstantibus exemp-tionibus, ac aliis consuetudinibus, etiam immemorabilibus. ness. 21. c. o. de ref. et sess. 22. c. 3. de ref.quot; — B. XIV. inst. 107. n. -41. Sunt insuper Capitula, quae proprias praebendas non babent, et quorum reditus in quotidianas distributiones usurpantur.
AO. Quapropter stipendium pro expleto cliorali ol'ticio, et propterca pro roissa conventuali canonici assequuntur in distributione quotidiana, quae pensitatur ex massa illa communi, ad quam conficiendam tertia pars quorum-cumque proventuum (ideoque et pensionum Gubernii civilis si quas canonici consequuntur V. Ad. vol. 3. p. 465 sq.) ab Episcopo soparanda est.
Sed statui praetorea potest, ut celebranti missam con-ventualem persolvatur ex massa distributionum peculiaris retributio. Etenim cum hujusmodi stipendium Episcopus Ferrariensis praescripsisset, Sacra Congregatio Goncilii interrogata; I »An Dignitates, Canonici, Mansionarii, et Cappellani Gapituli, qui omnes ex usu et. consuetudine tenenlur oelebrare in Gathedraii Ecclesia Missas Gonven-
85
luales, leneanlur ad easdem applicandas pro Cenefaclo ribus, et qualenus affirmative; 11. An celebranlibus el applicantibus Missas Convenluales solvenda sil elcemosyna a Capilulo, qualenus alfirmalive: 111. An pro elee-mosyna dictarum Missarum Convenlualium leneanlur eonlribuere omnes consliluenles corpus Capiiuli, sive sinl Sacerdoles, sive Diaconi, sive Subdiaconi, el sive parlicipenl, sive non parlicipenl de massa dislribulionum.quot; Sacra Congr. die 18 Mar Ui 1719 respondil: »Ad primum affirmative. Ad secundum alfirmalive. Ad lerlium alfirmalive, sed ex massa distribuüonum.quot; ha B. XIV. Quaest. Can. 92; ubi el aliam exhibel ejusdem rei decisionem S. C. C. in causa Biuyi s. Donnini. Miss a Conv. 16 Man 1716. Consuli de hoe negotio polesl § 18. Const. Cum semper oblatas.
Quaudo Capilulum ex collegiis dislinclis conslal, exempli gralia, ex Ganonicis el Capellanis, proprios di-slinclosque redditus habenlibus, memorala relribulio ex propria cuique dislribulionum massa baurienda videlur; saepius enim S. G. G., cum is casus occurrerel, id ipsmn decrevil. V. Acta vol. 2. p. 199 sqq.
§ V.
C a /(sue e x c u s a n les.
/il. Quae de causis excusanlibus a debilo celebrandi missam convenlualem dicluri sumus, capilularium lan-gunl singulares personas, baud vero corpus capiiuli. Dum enim capilulum manel el coadunari polesl, missa convenlualis debel singulis diebus celebrari, nisi Sancta Sodes aul lemperel islud officium, aul solvat. Gapiluli
autem sodales, obligali suis vicibns Sacrum coaventuale
('gt;:•:
O
personaliter litare, ab explendo hoe onere, legilima in-currente aliqua causa, solvunlur. Causas eas spectamus, quae vulgo proponi a Doctoribus eonsueverunt veluli causae eximentes a servitio chori sen divino officio, quasque nos praesenti loco missae convöntuali adaplamus, quoniam sacrum conventuale praecipua servitii chori seu ol'ficii divini pars est; et, quisquis legitima causa libe-ralur a divino officio, is idem liber a peragenda missa convenluali dicendus est. Porro causae excusantes legitime a servitio chori, quas breviter altingendas esse putavi, sequentes sunt;
42. I. Legitima vacalio. Constuit Trid. Concilium sess. 24. c. 12. de ref. ut capitularibus Ecclesiae Cathe-dralis et Collegialae mon liceat vigore cujuslibet statuti, aut consuetudinis, ultra tres menses ab iisdem Ecclesiis quolibet anno abesse, salvis nihilominus earum Ecclesia-rum constitutionibus, quae longius servitii tempus requi-runt.quot; Potest itaque statutis capitularibus vel consuetu-dine determinari quaedam a divinis officiis vacatio, quae pro capituli arbitratu longior sit vel brevior, spatium tamen trium mensium non superet. Quod si statuta el consuetudo de his silent, tres menses vacationis capitularibus competunt ex lege Tridentina. Fas autem est ipsis tempore vacationis abesse sine licentia Episcopi, non tamen dioecesis fines relinquere, nisi prius faculta-lern ab eo impetraverint. V. decreta in B. XIV Insl. 107 n. 06. üti vacatione nequeunt tempore Adventus , Quadragesimae, et diebus festis, quae per annum majori solemnitate celebrantur a); nee omnes uno tempore illam
a) Dies festi solemniorea dicuntur : Natalis D. N. J. C., Epi-phania , Pascha Rcsurrec-tionis, Ascens.o , Pentecoste , festum Tnrporis CKristi, SS. App. Petri et Pauli, Assumpt. B. M. V.
37
sibi deposceie valent, ne ecclesia suo debito servilio des-litualur. Absens vacalionis gratia fruclus quidem prae-bendae percipit, ast distributiones aon lucralur. Decreta S. G. G. de his sunt in Beu. XIV Inslil. 107. n.Sl.sqq,
11. Infirmitas, jmla el rationabilis corporalis neces-silas, evideas ecclesiae uiilitas. Bonil'acius VIII in cap. Consueludinem, De Clericis non resideniibus in Sexlo. permittil a cboro abesse et non obstante absentia distributiones percipere, »quos inlirmitas, seu justa et rationabilis corporalis necessilas, aut evidens Ecclesiae uiilitas excusaret.quot;
Quibus privilegiis ut quis fruatur infirmilatis titulo, verus morbus isque gravis requiritur, »neque id satis babetur, si canonici aegrotantes a cboro abesse consue-verint dum incolurnes erant. Tune enim absentia non rnorbo tribuitur, sed voluntati, qua putantur inliaerere cidein proposiio Ecclesiae minirne deserviendi.quot; B. XIV L c. n. 47.
lisdem juribus gaudet, qui j as la el ralionabili corporal i necessüale a divinis olficiis arcetur, exempli gratia, qui abest quia pestis in eo loco vehernenter grassatur; qui carcere injuste detinetur. B. XIV L c. n. 50. sqq. Tandem eadem jura illi sunt, qui abest propter evidenlem Ecclesiae (Ecclesiae Gatbedralis vel Gapituli) ulililalem. Hanc absentiae causatn invocare potest Tbeologus, quo die legere debet ; Poenitentiarius, aut Ganonicus in ejus locum ab Episcopo subrogatus, si adrninistratione sacra-menti Poenitentiae inipeditus fuerit, quominus assisteret divinis officiis ; Ganonicus , qui in eadem ecclesia adnexam
et Oniuium Sanctorum, S. TitulHris ccuicHiao et Patroui civitatis et ecclesiae dedicationis. Ex Kp. Praefecti. S. C. R. diei 6 Scjit. 1781 ad Episcopum Vasiouec. Gardell. «. 4384.
38
habet curam animarum, alque tempore divini officii in acluali cura fuerit occupalus; Canonicus, qui Episcopi jussu et loco Romam venit ad Limina Apostolorum invi-seuda , vel ipsum Episcopum Romam ob eamdem causam comitatur; item Canonicus inserviens Episcopo Pontificalia exercenti juxta praescriptum a Cone. Tridentino sess. 24. c. 12. et a Decretis S. G. C., si hoe necessario munere impeditus choro interesse non potuil; pariter ille, qui in aede Regulariutn spiritualibus exeicitiis vacat, modo impetraverit Episcopi licentiam, secessus, non fiat tempore Adventus, Quadragesimae, vel in l'esto magis so-lernni, et divinis officiis in choro ex plurium absentia, nullum detrimentum inferatur. B. XIV. 1. c. n. 54. sqq. Tandem Pius P. P. IX in Const. Multiplices inter § X. diei 27 Nov. 1869 eadem jura indulget Concilie Vaticano operam quovis titulo impendenli'ous, donec eidem adsunt aut inserviunt. Sponte sua patet dictis juribus accenseri non posse perceptionem stipendii peculiaris in cele-brantis remunerationem ex massa distributionum desu-mendi.
III. Indiillum Jubilationis. Memorata jura itidem con-sequi quis potest per privilegium Apostolicum, quod In-dultum jubilationis vocant. Cum nimirum canonicus per annos quadraginta assidue ac laudabiliter munere suo perfunctus est, supplexque S. Sedem adit, haec benig-niter concedere eidem indultum solet, quo absolutus ab onere jihori, jus tum in praebendae reditus, turn in distributiones quotidianas conservat.
IV. Plures aliae graves causae. Praeter tempus licitae vacationis, praeter causas constitulas a Bonifacio VIII, et Indultum jubilationis, aliae mullae sunt, quae sinunt ab officio divino canonicos abesse, ast, quemadmodum vacatio facit, absentes distributionibus quotidiaais privant.
39
Sic parochia extra civilalem canonicalui conjuncla, cano-nicum residere ac rainistrare in alio loco obligat. Mandatum Episcopi duos ex capitulo in suuin servitium accire potest; quo impedianiur clioro adesse. Ganonicus, cui munus Vicarii Generalis Episcopus demandavit; cano-nicus examinator synodaiis; canonici, qui pias susci-piunt peregrinationes, vel qui docent .Jus Ponlificium, et Theologiam, aut his disciplinis excolendis operam im-pendunt; hi oir;nes, quantum res sua postulat, abesse licite possunt. 15. XIV l. c. n. 00. sqq.
Conclusa nobis jam haec sit causaiurn explanatio , ca-pitulares legitima ex causa liberari posse a debito olfe-rendi Missam Conventualem, haud tarnen percipere, cum turno non satisfaciunt, stipendium, quod ex distributio-num massa, segregatum est in gratiam celebrantis.
43. Compleclitur plenaria potestas Sedis Apostolicae 1'acultatem ad exposilas causas adjungendi alias; tollendi etiam et temperandi exhibitam obligationem, quippe quae jure ecclesiastico constiluta sit. • Nee gravatur Romanus Pontifex sua potestate, vel in totum Capituli corpus, clemen-tissime uti, cum redituum inopia vel aliae justae causae moderamen aliquod juris afferri suadent. Contigit inde ut Capitulis numero haud paucis integrum hodie sit, solis diebus Dominicis et Feslis Missam Conventualem pro benefactoribus in genere applicare.
44. Episcoporum jurisdictio non continet facultatein, qua possint officium lege generali statutum immu-lare, aut, hac in causa, capitulo repugnante vel a turni debito quem capitularem absoUere , etsi huic cura animarum commissa sit; quod docet decretum S. C. C. in Albiganen. 27 Aprilis 1844: »An, et quomodo sustineatur episcopale statutum circa exemptionem prae-positi [qui parochus eral] a missa convenluali per turnum
40
celebranda et applicanda in casu ?quot; S. G. respondit; «iNegative.quot; V. Lucidi vol. i. p. oil.
45. Nee eonsueludo licet imrnemorabiiis (Gonst. Cum semper oblatas § 16). nee redituum tenuitas (l. c. §19) tollere valet legem, quae missain conventualem quolidic celebrari pro benefactoribus in genere mandat. Gonsuetudini tarnen haec vis attribuenda est fortasse, ut, debitis conditioni-bus stipata, missam conventualem solemnem, et cantatam, reducere multoties ad lectam simpliciter missam possit.
46. Goncurrentibus eodem die duobus oneribus missarum in unum capitularem is casus non est causa legitima dim it-tendi missam conventualem; haec enim aliis oneribus anteponi debet, alia vero propterea non negligi, sed per substitutum sacerdotem impleri. Exempla sunt: incidit in eumdem diem Sacrum conventuale et missa debita ex anniversario , ex alia fundatione, ex benefïcio, ex cura animarum. De his perspicua lex est: »Alii, ita Pontifex B. XIV, a Missa pro Benefactoribus in genere applicanda se excusatos voluissent, ex eo , quod alio quopiam Missarum onere obstricti inveniantur, vel ratione proprii Ganonicatus, aut alterius Beneficii Ecclesiastici, quod insimul cum Ganonicali praebenda oblinent; vel quia, praeter munus Ganonici, seu Beneficiati, aut Mansionarii in Ecclesia Gathedrali, seu Gollegiata, quum etiam in eadem , vel in alia Ecclesia Parochialem curam exerceant, dum Missam Gonventualem canunt diebus festis de prae-cepto, debent pro populo sibi commisso eam applicare ; ac proinde nequeunt eamdem pro Ecclesiae Benefactoribus specialiter offerre. Sed bis quoque obviam itnm est, jubendo singulis praedictis, ut Missam Gonventualem, quam canunt, pro Ecclesiae Benefactoribus in genere applicent; pro aliis vero, pro quibus ipsi peculiariter Missam applicare tenentur, alterum substituant, qui ipso-
rum loco Missam hujusmodi celebiel applicetque.quot; Gonst. Cum semper oblatas. § 17.
47. Ilisce Pontificis Benedicti verbis paululurn irmno-remur, atque invesligemus, an diclus capitularis sub-slituendi privilegio , de quo supra n. 34, spoliatus dicendus sit, ita ut numquam, concurrentibus duobus oneribus, per alium possit satisfacere Missae Convenlualis officio, per se ipsum vero alteri oneri, verbi gratia, Missae pro populo'! Ego quidem re considerata diligenter, in ea sum sententia, non praecludi viam dictae substitioni, sed lege simpliciter indicari, non posse Capitularem, pone curatum, excusare se ab offerenda Conventuali Missa, dicti alterius oneris titulo; onus idcirco personale Missae Parochialis cedere oneri personali Convenlualis Missae, cui propterea curatus satisfacere debet, nisi per alium suas vices legitime adim-pleat, aut, etiam absens legitime sit. Argumenta sint; Primo decreta de privilegio substitutionis apud li XIV Insl. 107. n. 18. Quae cum indulgeant, ut vel absque causa substitutio peragatur, jure bono eamdem tunc concessam putaverim, cum Capitularis v. g. curalus pro ovibus suis rem divinam personaliter facere desiderat. Secundo, locus ox Inst '107. n. 45, quem docere arbitror, non absolute semper in dicto eventu capitularem adigi ad missae convenlualis oblationem: «Si quis addiclus choro, anima-rum curam pariter obtineat, el ob e:;m causam diebus feslis pro populo rem divinam facere debeal, falso sperarel utrique praeceplo satisfacere, celebrans nempe eamdem Missam pro populo, ac pro benefactoribus suae Gathe-dralis, aut Collegiatae. Quare decrevit Kcclesia in sacer-dole ejusmodi, si sacrum convenluale facial, tamquam canonicus aut beneficiatus, rem divinam pro benefactoribus generalim applicandam, et alium sacerdotem accer-sendum eadern die, qui pro populo celebret.quot;
42
§ VI.
C a pi I u I a P r ovine iae Ultr aj c c I en si s.
48. Explicaviuius hactenus ■ de Missa Convenluali ea praecepta, quae Capilula Calhedralia et Collegiata uni-versim coiicernunt. Nomine ac mandalo et ex delegala a Poiilifice Pio IX auctorilale per Aposlolicas Litleras diei 23 Julii 1858, Provinciae Ultrajectensis Episcopi, in sua quisquo Dioecesi, Capilulura constiluerunt, ex una Dignitate, Praeposili lilulo dilala, el ex oclo Gano-nicis constans. (Syn. Prov. lit. II. c. Y.)
Comprehendunt passim canonicalus turn praebendam , id est, portionein quamdam boiiorum temporalium cuique canonico attributain, lutn canoniam, seu privilegium, quo quis conslituitur verum membrura capiluli, slallum habet in choro, vocem in capilulo, et alia parlicipat jura canonicis communia. F'raebenda tarnen non est de substantia canonicalus, ceu cum Fagnano in cap. Dilec-tus, De Praebendis, n. 8. Doctores animadvertunt. Licet itaque absint praebendae Gapilulis noslris, id im-pedit minime quominus canonicalus isli sint Gathedralium Ecclesiarum canonicalus veri nominis, et capilula habe-anl per se cuncta jura ordinaria el onera, quae lege ecclesiastica capitulis cathedralibus attribuuntur. Quum tamen ob peculiaria adjuncla, in quibus dictae Dioeceses praesenti tempore versanlur, omnia quae in jure canonico de Gapilulo ecclesiae calhedralis conslilula habentur, execulioni mandari non possint, Sancla Sedes moderamen quoddam temporale turn juribos turn oneribus afl'erendum esse judicavit. V. Decretum s. Gongr. de Prop. Fide Quae circa d.d. 17 Julii 1858.
43
49. Restat igitur consideremus, quibus legibus Missa Gonventualis Capilulorum Provinciae UUrojeclensis regi debeat. In quo pertractando negolio a litteris aposloli-cis Pontificis Pii IX Quemadmodum Deo placuit. diet 23 Julii 1^58, et decrclo Sacrae Gongregationis de Propaganda Fide Quae circa diei 17 Julii 1858, alque sta-tulis Synodi Provincialis Ullrajectcnsis lit. 11. c. V. ca-piendum est invesligationis exordium.
In diclis apostolicis litteris haec de re nostra leguntur ; «Capilula ipsa ut primurn instituta iuerint, omuibus fruen-tur juribus , ornnibusque oneribus tenebuntur, quae Me-tropolitani, aut Calhedralis cujuscumque Capiluli ex communi Sacrorum Ganonum jure propria sunt.quot; In decrelo S. C. de Prop. Fide ad propositas apostolicas litteras , approbante Sumino Pontifice, adjecla instructio I'uit, quae babet: eGum canonicales praebendae desint,.... Eminenlissimi Patres annuendum censnerunt, ut iidem Gapitulares ab onere residentiae penes Gathedralem, et sacra officia persolvendi exiraantur, ita tarnen ut in proxima Synodo Provinciali Episcopi curent de nonnullis diebus , infra annum (setnel saltern in mense quolibet) designan-dis, in quibus Ganonici cborum adire, atque officia pe-ragere teneantur.quot; Tandem in executionem ejus decreii Patres Synodi Provincialis slaluunt et mandant: smt semel in mense quolibet Ganonici in ecclesia calbedrali cborum adeant atque officia divina peragant.quot;
50. Quamquam in his ordinalionibus Missae Gonventualis nomen non invenitur, ipsa tamen divina res monstratur aperte. Elenim Papa tins IX Gapitula nostra subjicit omnibus oneribus, quae Metropolitani, aut Ga-tbedralis cujuscumque Gapituli ex communi Sacrorum Ganonum jure propria sunt. Atqui canones missam con-yentualem in onerum eorum numero babent. Vult de-
44
cretum S. Gongr. de Ppgda Fide curari ab Episcopis, canonici singulis mensibus semel saltem chorum adeanl, sacra officia peracluri; atque Synodus Provincialis jubel: chorum adeanl atque officia divina perayant. Sed officii divini nomine, praeler horas canonicas, intelligi missae sacrificium, ideoque cum de capituiis sermo est, missam conventualem , perspicuum et notissimum est ex eau. De iis, Dist. 12; «caelera officia publica, id est, Vesperas, Matutinum, sive Missam aliter quam in principali Ecclesia celebrare non liceat.quot; clV. B. IV Inst. 107. n. 11.
51. Hisce legibus in conspectu positis, statui generalis regula potest sequens. Juris sacri praecepta de Missa Gonventuali, nostra etiam capitula spectant servatis tarnen teraperamentis, quae legilima auctoritate concessa sunt.
Tenenlur igitur capitulares missam conventualem, mi-uistrantibus diacono et subdiacono, solemniler celebrare ; sed dum praebendae absunt semel singulis mensibus lan-lum, eamque applicare Metropolitanae seu Gathedralis Ecclesiae benel'actoribus in genere.
(Juibuscumque anni diebus el feslis missam conventualem oflerunt recitata Hora Tenia, cum ex lacultatc per decretum S. G. de P. F. Episcopis data, horarum cano-nicarum recilatio ad unam boram lertiam limitata sit. V. Stat. Cap. Metrop. § III.
Secuiidam vel tertiam missam conventualem slalulis in Missali diebus nee applicare nee celebrare debenl; quum obligatio una per singulos menses missa continealur.
Personaliler quisque officio suo perfungi cogilur; alque propterea jus esl capiliilaribus postulandi, ul suo ordine quisque Sacrum Gonventuale offerat, nisi aliter slululis capilularibus disponatur.
Subsliluendi lacullale mihi videntur gaudere canonici; idque potiori aestimo prae aliis canonicis jure, quouiam
in divini minislerii occupalionibus dotni detenli, curae animarum gravibus et urgentibus negoliis a rauneris capitularis exercitio impediri interdum possunt.
Legitimae etiam sive vacationis sive altorius liberalionis lilulo se excusare ab exslanle obligatione, unicuique fas est.
De distributionibus ordinandis ex massa bonorum, quae capilulis sunt, et de conslituendo stipendio celebranlis commodi causa, non est quod disserain, haec ad Dioe-cesium Ordinarios et Capitula judicare quum pertineat.
CAPUT IV.
OBLIGATIO CELEBRANDI MISSAM RATIONE DISPOSITIONIS FIDELIUM.
52. Onera missarum variis ex principiis sive causis oriuntur; ceu, ex lege, ex superioris praecepto, ex voto et promissione, ex dispositione fidelium.
58. Quapropter alia celebranda sunt, quia sic lege cautum est De his explicavimus hactenus.
5'i. Alia ex legitimi superioris praecepto celebrari et applicari debent, obligantque sub levis peccati aut gravis reatu pro superioris voluntate. Recentis memoriae est, Pontilicem Pium IX in Litt. Apost. Nemo eerie ignorat d.d.W Aprilis 1869 praecepisse : »a ... die primo Junii usque ad diem, quo oecumenica Synodus finem habue-rit,... de .. Sancto Spiritu divinum, praeler consuetam Missam convenlualem, Sacrilicium fieri in omnibus hujius Urbis Patriarcbalibus, aliisque Basilicis et Collegialibus Ficclesiis, nee non in cunctis totius orbis Cathedralibus et Coilegiatis Ecclesiis ab earum Canonicis, atque etiam
in singulis cujusque religiosae Familiae Ecclesiis Regu-larium, qui conveniualem Missam celebrare lenenlur, feria quaque quinla, qua festum duplex pnmae el se-cundae classis non agalur, quin lamen haec de Spiritu Sanclo Missa ullam habeat applicalionis obligalionem.quot;
Potest eliam Episcopus et Praelalus Regularis sacerdoti sibi subjeclo mandare, ut celebret, et sacrificium ad praestitulum a se finein offerat. Si sacerdos missam praescriptae personae aul scopo non applicat, contra obedienliae ot'ficium facit; sed quaestio inter Doctores est, tractanda inferius, cuinam applicatio prosit, illine cui sacerdos applicaverit, an ei cui ex superioris prae-cepto applicare debuisset. V. R XIV. De Sacrificio Missae /. 3. c. 9. n. 4.
Ex virtute religionis sub gravi yel levi peccato celebrare obligatur, qui votum dicendi missam Deo nuncupavit; itemque ex fidelitate, quantum voluerit se obligare, si sacrificia cuipiam pollicitus est.
55. Frequentior est obligatio celebrandi et applicandi nata ex fidelium voluntate; ex dispositione scilicet vel inter vivos stipulata vel consignata supremis tabulis. lieslat de bis Juris canonici sanctiones proponamus.
Constat hoc onerum genus missis tum pcrpetuis turn adventitiis.
Perpetuae dicuntur, quae vel perpetuo vel ad longum remotumque temporis spatium celebrandae et applicandae sunt quotidie, aut certis quibusdam diebus, ratione be-neficii, capellaniae, simplicis legati aut donationis missa-rum. Legatum hie donatio quaedam est a defuncto relicta, ab haerede praestanda, onus missarum praescri-bens; Capellania vero, constitutum missarum onus cerla in capella, cerium ad allare, a designalo legati capellano explondum; Beneficium tandem, onus missarum decreto
47
Episcopal! in beneficium ereclum. Donationes factae missarum perpeluarum ergo, legala eliam el capellsniae, simpliciter auclonlale Ordinarii acceptanda sunt; beneficium autem requirit Episcopi decrelum, quo missarum oneri nomen et qualitas beneficii altribualur. Pro missis perpeluis quum certi fundi designcntur, ea propter sive sint indictae donatione aut legato, sive capellaniae aut beneficii legeconslitutae, generico saepe nomine fundationes audiunt.
Advenlitiae et manuales sunt, quae semel celebrataf1 et applicatae nequaquam iterantur, aut ad summum certis quibusdarn vicibus ad implendum numerum a fidelibus statutum. V. B. XIV. De Syn. Pioec. L 13. cap. ult. n. 4. Instil. 56. n. 10.
56. In longum sermonern hie locus de missis perpeluis el advenlitiis nos vocal; cum multa sint in eo el, gravia el utilia legibus sacris sancita. Ab origine nar-randa eleemosynarum missae ordiemur, honestatem os-lendemus, abusus indicabimus. Deinde videbimus quas Ecclesia cauliones adliibeal, ul sancle servetur fidelium disposilio. Tum, quae sint officia suscipientium onus missarum, explicabimus; quae res quaesliones plures complectilur. Tandemque dicemus, quibus causis com-rnutari, id est, toili vel imminni onera possint.
§ I-
K Ic e w o y n a e Mi s s a r u m o r i lt;j o, h o n est a s, abu s h s.
57. Universalis Ecclesiae mos est dandi atque reci-piendi eleemosynas missarum, ut pro elargienlibus vel ad eorurn intentionem offeratur Deo sacrificium. Sunt islae eleemosynae relribulio perfnncti a sacerdole laboris sen ministerii in offerendo, alque medium quo aliqua
48
ex parte ejus victui provideatur; quandoque eliam partiin destinanlur ut ea, quae ad sacrificandum necessaria sunt, coinparari valeant. Ex legalis missarum dimanant, item-que ex beneficiorum atque capellaniarum fundationibus, ex donalionibus, stipendiisque manualibus, quae dietim ministris sacris ad manus traduntur.
58. Mos universalis, quem diximus, prislino successit usui offerendi panem el vinum. Ab ipsis nimirum Apo-slolis inslilutum luisse s. Juslinus, Terlullianus aliique veteres scriplores narrant, ul qui ad raissae sacrificium convenirent fideles, suam quisque sacrificii partem, hoc est, panem et vinum offerret. Missa celebrabatur non pro una aliqua persona sed pro universis tidelibus. Neque exigua erat, quae a singulis offerebatur quantitas; quisque enim pro sua facultate plures afferebat panes cum larga vini amphora, ut eorum modica pars consecraretur et reliqua massa cederet in sacerdotum et clericorum commune commodum. Labentibus saeculis varialio temporum el circumstanliarum eflecit, ut pani et vino substitue-rentur denarii, retenta tamen lege, qua omnes participes redderenlur sacrificii, el oblatae pecuniae inservirenl cleri communi utilitati. Tandem qui hodie vigel mos paulatim introductus est, elargiendi scilicet stipendium certo sacerdoli, ul sacrificii applicalio ad illius menlem fiat, qui oblulit eleemosynam, Episcopi decreto vel con-suetudine taxatam. B. XIV. Quaest. Can. 506, el De Syn. Dioec. I. 5. c. 8.
59. Gonferlur autem haec eleenosyna competitque sacerdoli baud sane operis operali causa, sed ralione operae praestilae, atque propterea potest ab ipsis divi-libus presbyleris accipi, quin ullam legem violent. »Sa-cerdos non accipil pecuniam quasi pretium consecrationis Eucharistiae, aut missae decanlandae (hoc enim esse!
49
simoniacüm); sed quasi stipendium suae sustenlationis.quot; S. Thomas 2. 2. q. 100. a. 2. ad 2. Cui quidem normae quisque sanae mentis assentiat necesse est, quippe quam universae Ecclesiae pastores approbant, aperteque lex divina commendat. Ait enim Apostolus: ïNescitis, quo-niam, qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunl; et qui altari deserviunt, cum aliari participant? Ita et Dominus ordinavit iis, qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere.quot; 1 ad Cor.. 9. 13. Dominus autem de ministrorum sacrorum laboribus decrevit: sDignus est operarius mercede suaquot; Mallh. 10. 10. Accedit na-turali etiam ratione homines doceri, quod »unusquisque meretur ali ab eo cui deservit, vel in cujus ministerio et officio occupatur; nam hoe maxime necessarium est ad vitam transigendam; ergo cum praecipuum munus et ofiicium sacerdotis sit sacrificare, si in alicujus utilitatem illud exhibet et in hoe occupatur, naturalis ratio postulat, ut ab ipso alatur.quot; Suarez De Sacr. Bliss, 86s. 1.«. 4. Quamobrem inveniri in his baud quidquam potest quod ab honesto et licito alienum sit; atque lurpiter impieque errasse dicendi sunt Lulherani et Calviniani cum stipendii missarum causa sacerdotes catholicos simoniae crimine accusarent. Quod in oculos cuique incurrit, qui animad-verterit, ab exhibitam in sacrificando operam sacerdotibus stipendium conferri; idque turn universae Ecclesiae atque summorum paslorum approbatione firmari, turn permitti non solum christianae sed etiam legis naturalis apertis ordinationibus.
60. Fatendum est vero quorumdam sacerdotum sor-didam avaritiam quandoque dehonestasse quod caeteroquin in se licitum el sanctum est; sed ea propter non tollenda stipendii eleemosyna, sicuti non tollendum ipsum sacer-dotium, nee aliae dignitates sive clericales sive laicales,
4
50
quibus hominurn vilia quandoque abutunlur; hoe unurn curandum est, ut abusus evanescant. Fuit haec Roma-norum Ponlificum diligenlissima cura, quoties hujusmodi vilia emergerent Probibuerunl eam ob causam repelitum eodiim die sacrificium (Innoc. 111. cap. Consuluisli. De Celebr. miss. et llonorius 111 cap. Te rejerenle eod. ti-tulo); et consecralionem plurium hostiarum eum in finem ut pluribus obligationibus saligt;fiat; missas etiam, quae bifaciatae et trifacialae dicebantur, in quibus nimirum sub uno quidem canone sacrum perficiebatur, sed bis terve repetebantur caeterae preces sacrificii. Sanxerunt ut nulla fiant de missarum eleeraosynis inbonesta pacta (Greg IX. cap. finali De Paclis), nullae importunae aut illiberales exactiones (Trid. Cone. s. 22. Decrel. de ohserv. el evitandis in celebr. missae). Doctrinam proscripserunt, qua duplicalum stipendium pro eadem missa licite accipi posse asseritur (Cone. Lambethense et Alex. Yll), itemque illam, quae inficiatur celebrandi obligationem, ubi sacerdos eleemosynam accipit minorem constituta legitima taxa; quaeque pro pluribus exiguis stipendiis tolidem missas deberi negat (ürb. VlII et Innoc. Xll). Damnata fuit opinio, licite sumi stipendium aliud pro fructu medio, aliud pro specialissimo (Alex. VII). Explosum fuit et repulsum celebrare pro eo, qui postea erit sacrificium postulaturus, licet a sacerdote id minime rogaverit (Pau-lus V apud Pasqualigum De sacrif. N. L. q. 168), et, acceptae eleemosynae parte retenta, alteri sacerdoti mis-sam celebrandam committere (B. XIV Gonst. Quanta curd), tandemque peracta confessione accipere a poeni-tentibus missarum eleemosynas licet sponte oblatas (Gle-mens XI apud B. XIV De Syn. Dioec. I. 5. c. 9, n. 6).
61. Nemo autcm solis sacerdotibus haec vilia imputet; nam el fideles laicos cum ministris sacris in hoe genere
51
aliquantum iniquiiis egisse, atque plus semel abusuum causam exlilisse, haud recusari historia teste potest. Sic quae dielira largiebantur pro celebralis missis inanualibus stipendia, quaeque haeredes pro scriplis in teslaraento sacrificiis, frequenter ab aequo et juslo nimiura aberant; nee verebantur administralores ecclesiarum el piormn locorum partem inique detrahere ex eieemosyna debila celebranti. Verum et islae corruptelae damnalae el pro-hibilae fuerunt.
§ II.
Cautiones.
Episcopomm officium. Taxae constitutio. Irritae reductioncs.
Collocatio pecuniarum. Necessaria licentia. Tabellae oneruxn.
Superiorum vigilantia.
62. Quura vero baud satis sit ad arcendas pravitales inque suo orlu suffocandas, probibere easdem atque condemnare, Ecclesia non omisit opporlunas adhibere cautiones, quibus fiat ul legibus suis oblemperelur finis-que atlingatur, quem sibi praestituil.
Ex eleemosynae taxalione cujusvis arbilrio relicta, ex coacervalione onerum missarum, oblivione in explendis sacrificiis, incuria in administrandis missarum fundis, ex dilata nimium oneribus salisfactione, defectu inspec-tionis superiorum, ex causis hisce similibus, facile ori-untur anle recensiti abusus et alia baud exigua mala. Quamobrem ecclesiasticis probibitionibus cautiones ad-junctae sunt, quae ni enasci impedianl, vix natos abusus prompte expellunt.
Quae priusquam articulatim distincte que enumerentur
52
et sequentibus deinde paragraphis exponantur, animad-versione dignum est, providam Ecclesiae sollicitudinera per conslilulas cautiones id efficere, ut, dum minislro-rum vilia repellunlur, aequo eorumdem lemporali com-modo provideatur, simulque dispositionibus fidelium, eleemosynas elargientium, consulturn sit; ita ut ad abi-gendum a clero avaritiae peccalum et simoniae quam-cumque speciem, ad suificiendum sacerdolibus decens missarum stipendium, et curandam onerum fidelem exe-culionem, refeni omnes cauiiones debeant.
63. Imprimis itaque Trid. Conc. sess. 22. deer. de obs. et evit. in celebr. missae Episcopis officium imposuit diligenter invigilandi ut turpis quaeslus et simoniae species ex stipendiorum usu quam longissime arceantur: »Quod ad avaritiam perlinet, cujusvis generis mercedum conditiones, pacta, et quidquid pro Missis novis cele-brandis datur, nee non importunas, atque iliiberales eleemosynarum exactiones potius quam poslulationes, aliaque bujusmodi, quae a simoniaca labe, vel certe a turpi quaestu non longe absunt, omnino probibeat.quot;
64. Neque committi cujusvis judicio poterat immi-nuere missarum numerum cum bona vel in usum eccle-siarum consumi vel alia quacumque ratione imminui contingeret. Propterea Urbanus VIII in Decreto S. G. G. Cum saepe conlinqal § 2 el Innocentius XII in Gonst. Nuper. § 2 nullas irritasque declararunt reductiones missarum, nisi Sedis Apostolicae auctoritate factae fuerint.
65. Sed curanda etiam erat bonorum atque reddituum conservatio et incolumilas, ne consumptis bonis nuda remaneant onera missarum, sacerdotes in eis adimplendis ex imminutione segniores reddantur, atque piae testan-tium voluntales depereant. Quocirca locis omnibus sacris, religiosis, piis, tam saecularibns quam regularibus, atque
53
illorurn rainistris jusserunt ürbanus VIH et Innoc. XII proposilis decrelis § 6, ut pecuniae ac bona mobilia pro missis perpeluis acquirenda, »sub poena interdicti ab ingressu ecclesiae ipso facto incurrenda, a die realis acquisilionis, statim deponi debeant penes aedem sacram, vel personam fide et lacultatibus idoneam, ad effectum illa, seu illorurn pretium quam primum invesliendi in bonis immobilibus fructiferis, cum expressa et individua mentione oneris, quod illis annexum reperitur.quot; Idemque faciendum esse, si eadem bona immobilia auctoritale Apostolica deinceps alienari contigerit. § 7.
Si ex fundaloris dispositione non sunt tradendi ecclesiae vel loco pio fundi missae perpetuae, sed penes baeredem vel aliam personam manent, expedire admodum videtur, ut bypothecaria inscriptio ad cavendum pii legati implementum fiat. El talem inscriptionem Sacrae Con-gregationes Concilii atque Episcoporum et Regularium praedpere solent, quoties intelligunt omissam fuisse. V. Lucidi l. e. vol. 2. p. 4-16.
66. Ne quando contingat ut copia missarum alicubi major sit quam celebrandi facuitas, sicque depereant piae lestanlimn volumales, violetur obstricia benefacto-ribus fides, defunctorum animae suffragiis priventur, ec-clesiis subtrabalur debilus cultus, alque Chrisli fideles gravi scandalo aificiantur, ea propter dicti Ponlifices Urbanus VIII et Innocenlius XII c. § 8 districte pro-bibent, »ne in posterum onera perpetua suscipiant missarum celebrandaruin, saeculares quidem sine Episcopi, vel ejus Generalis Vicarii, regulareS vero sine Generalis, vel Provincialis consensu et licentia in scriplis et gratis concedenda , alioquin saecularis, qui hujus probibitionis transgressor exstiterit, ab ingressu ecclesiae interdictus sit eo ipso; regularis vero poenam privationis omnium
■i
54
officiorum, quae tunc obtinebil ac perpetuae inhabililalis ad alia de caelero obtinenda, vocisque aclivae, ac pas-sivae, absque ulla declaratione incurrat.quot;
67. Cum obliterari vel occultari aliquando onera mis-sarum possent, huic praeveniendo malo Innoc. XII, § 26 el 27 sancivil, ut in singulis ecclesiis saecularibus et regularibus adsit catalogus sive tabella onefum, quae ad perpetuum vel ad cerium definitumque tempus imposila ipsis, ac respective acceplata fuerunt; utque itidem in sacrario duo asservenlur libri, in quorum altero perpetua hujusmodi, sive temporaria onera, in altero vero missae manuales et advenliliae inscribantur, una cum fideli et distincla adnotatione subsecuti utrorumque implemenli.
Sed inserviunt praeterea ejusmodi tabellae, ut, cum ignoratur aut reperiri dos fundationis nequit, ipsum onus Missarum susceptum fuisse probetur, ideoque et dotem aliquando tributam, quae deinceps in usum forte ipsius ecclesiae consumpla est. De hoc casu S. Congr. Gon-cilii in causa Neapolilana die iO Januarii 1665 declara-vit: ipraesumi quod oneribus in tabella descriptis con-grua dos in eorum receptione attributa fueril: ideoque donee de contrario non constet, non esse locum mode-rationi, sed esse satisfaciendum oneribus, quamvis in praesens ignoretur quae bona fuerinl assignata.quot; V. Crispi-num. Traltalo dellavisila Pastorale. Neapoli 1855./5.108.
68. Tandern onera missarum demandata sunt inde-fessae curae et vigilantiae Episcoporum, Praelatorum habentium territorium separatum, Vicariorum Capituia-rium et Superiorum Regularinm pro respeclivis sibi subdilis. De quo videri potest cap. ullimum I. 13. De Syn. llioec. Satis sit proposuisse quae Innocentiana Conslitutio § 31. babel de Ordinariis locorum ; videlicet: »Meminerinl igilur et satagant Ordinarii, ut a personis,
55
el in Kcclesiis quoquo modo, eliani in vim decretorum Concilii Tridentini, sibi subjeclis, Missae ea, qua par est, fide et diligenlia celebrentur, et cuncta et singula decreta hujusmodi omnimodae execulioni demandentur, nedum juslitiam requirenlibus, seu instanlibus reddenles, sed ex officio, lum in visilalionibus, turn in aliis acti-bus, el modis, quos expedire et convenire toties, quoties judicaverint, inquirentes, ne aliquid committalur, per-vertatur, differatur, vel omiltatur, quod his oneribus el singulis decretis adversetur.quot;
J us t a stip en dio rum I ax a.
69. Ut amolis abusibus sacerdotes ad vitam agendam decens ex eleemosynis missarum levamen accipiant, dis-ciplina taxae slipendiorum fuit invecta. Est autem taxa stipendiorum missae, summa legitime definila , ultra quam exigi nequit. Legitime definitur Ordinarii imprimis decreto, insuper, consuetudinis ordinalione. Turn in Synodis lum extra Synodos taxam Episcopi conslilnunt. Ul autem stabilior sit, et sacerdotibus commodius signilicetur et incuicetur, plerwmque in Synodis fieri consuevit, alque propterea dicta laxatio communiter taxa iywörfaZ/s appel-lal nr. B. XIV De Syn. Dioec. I. 5. c. 8. n. H.
70. Sunt in taxandis missarum honorariis quaedam ob oculos habenda. Primum est, ralionem haberi cir-cumslantiarum loci et temporis, praecipueque caritatis et vililalis annonae. B. XIV Qaaesl. Can. 506. el De Syn. Dioec. I. 5. c. 9. n. 1. Allerum; necesse non esse, ul eleemosyna lanla sit, quanta ad inlegram suslenlati-onern sacerdoti ea die, qua celebrat, requiralur : setenim.
56
siculi optime perpendit Suarez in 3 p. d. 83. a. 6. s. 2. cond. 3. actio sacrificandi non requirit integrum diem, neque majorem ejus partem; unde non est cur sacerdos propter hoc solum ministerium inlegre alalur ab eo, pro quo sacrificium offert.'' B. XIV. De Syn. Dioec. I. c. Tertium est, taxae quantitatem recte variare pro majori minorive exhibendo ministerio, pro peculiaribus nee ne faciendis expensis, pro oneris qualitate vel transitoria vel perpetua. Idcirco alia constituilur taxatio missis leclis, alia simpliciter cantatis, alia solemnioribus, alia funeralibus, alia fundatis; consueta esse solet si hora ordinaria, major autem si hora valde tardiori, et si loco admodum remoto, missa dicenda est. '
Luculenter ex his apparet, baud permitti eleemosynae quanlitatem mere sacerdotis arbitratui, cum pro sacri-ficio aiiquo nee Ordinarii decretum nee consuetudinis ordinalio definilum stipendium fixit. Quisquis vero ad-verlerit regulas, quas ex probatis auctoribus, imprimis Benedicti XIV aureis scriptis hausimus, effugiet facile periculum ultra modum fasque progrediendi.
71. Praefmita, sive per Episcopum sive per eonsue-tudinem, eleemosyna extremus terminus est ultra quem nemo, sive saecularis sit sive regularis, quidquam jure exigere potest quin Ecclesiae jussa violet et laedendo justitiae commutativae praecepta, reslituere obligetur; expetit enim quod superat summam ad quam jus habet, ideoque injuslitiae se reum facit partisque jus excedentis debitorem. V. B. XIV Q. c. 506, Inst. Eccl. 56. w. 10, De Syn. Dioec. I. c. n 2. et S. Lig l. c. n. 320.
72. Sed cuique integrum est, nisi quid competenti auctoritati videlur secus, accepta minori eleemosyna ad missam celebrandam se obligare, siquidem quilibet potest cedere juri suo, alque sine stipendio vel ullo celebrandi
57
onus in se suscipere. V. Const. Innoc. XII Nuper % 3. 21. 22. Verura satisfieri suscepto oncri omnino debet; ita ut sacerdos, qui sive ab uno sive a pluribus eleemo-synas accepit minores taxa, quae in Dioecesi constituta est, non possit numerum missarum imminuere, nec unam a. g. missam applicare pro duobus, qui singuli dimidium dederunt stipendium ast specialem missam petierunt. Habet enim Urbani VIII et Innoc. XII decretum § 3: »Pro pluribus missis celebrandis stipendia quantumcumque exigua, sive ab una sive a pluribus collata fuerint, aut confe-rantur in futurum sacerdotibus et clericis Sacra Congregatie sub obtestatione divini judicii mandat, ut absolute tot missae celebrentur, quot ad rationem attributae eleemo-synae praescriptae fuerint a), ita ut alioquin ii, ad quos pertinet, suae obligationi non satisfaciant; quin imo gra-viter peccenl, et ad restitutionem teneantuiv' Addlt s. Lig. I. c. n. 320. Dub. 3: ulloc tamen sane intelligen-dum, quando sacerdos scienter acceptavit; sccus si igno-ranter.quot; Posset tunc ad rationem consuetae taxae numerum missarum acceptis pecuniis aequare; praestaret tamen praemonere qui dederunt eleemosynas.
73. Cavendum vero in accipiendis slipendiis minori-bus, ne consuetae eleemosynae remissione sacrificium missae vilescat, et damnum inferatur aliis sacerdotibus, qui ob fraudulentara illam liberalitalem, debita sibi ele-emosyna privenlur, Quibus in adjunctis Ordinarii sta-tuere valent, ut sacerdotes non recipiant quid minus eleemosyna taxala ; quemadmodum contigit in causa Sawdi Severini, in qua Episcopo, ad bunc modum interroganti: uSacerdotes quotidie se offerunt celebrare ad rationem
a) Quod § 22 intelligendum dicitur, „de praescriptione facta ab eo, qui eleemosynam tribuit, non autein ab Ordinario.quot;
58
tenuis eleemosynae dimidii julii pro qualibel Missa ; unde supplicat declarari, an ipse statuere possit eleemosynam manualem unius integri julii pro qualibet Missa, impo-nendo poenam celebranlibus pro minori quanlitale: die 16 Julii 1689 S. Congregatie Goncilii respondil: Affirmative , quoad eleemosynam manualem.'' V. B. XIV De S. D. I. 5. c. 9. n. 2.
74. Nec prohibentur sacerdotes uberiorem eleemosynam a sponte dantibus accipere, dummodo absit dolus et quodcumque pactum etiam implicitum; quo casu neque Episcopos id vetare posse tradunt Doctores (V. S. Lig. I. c. Dub. 2.), censuitque S. C. Goncilii die 16 Jan. 1649, quum rogata: »An possit Episcopus probibere sub poena censurarum laicis, ne pinguius stipendium taxae solvant sacerdotibus tam Saecularibus, quam Regularibus, Mis-sam celebrantibus, et quod iidem sacerdoles illud accep-tare non possint , etiam a sponte danlibusquot;; respondit: ïProhiberi non posse.quot; B. XIV I. c. et Inst. 56. w. 11.
75. Interveniente autem dolo vel pacto explicito vel implicito, quo plus constituta taxa acquiritur, sacerdos et inique agit et corrigi ab Episcopo potest. Etenim Sancivit Trid. Cone, ut Episcopi icujusvis generis mer-cedum condiliones, pacta... nec non imporlunas alque illiberales eleemosynarum exacliones polius quam poslu-latioaes prohibeant.quot; Quibus verbis decrelura non pro-hibet, pacisci de stipendio ad justam consuelam laxam (v. s. Lig. Homo Apost. Tract. 15. n. 64.), sed perverse agere signiOcat Episcoporumque correptioni obnoxios esse, qui absque ambagibus plus exigentes, aut impor-tuna prece instantes, aut circumvenienles dolo, aul pactum sive explicitum sive implicitum ineuntes, ullrataxam ab Episcopo vel consueludine praefixam consequuntur.
76. Ejus igitur eleemosynae, quam appetere cuiquc
59
jure licet, norma est in legilima taxa cujusque regionis. Quare si pro celebrandis missis oblulerit quis quamdam pecuniae summam, quin determinaveril ullo modo missarum numerum, sacerdos tot missas legat, quot, habila ratione consueti stipendii pro ea missarum specie, legi debent; ceu statuerunt Urb. VIII et Innoc. XII decernentes § 22: »Quod si tribuens eleemosynam numerum missarum cele-brandarum non praescripserit, tunc Missas celebrari debere, quot praescripserit Ordinarius secundum morem civitatis vel provinciae.quot; Consueta itaque taxa in bisce regula est.
77. Itidem si postulatus fuerit certus missarum numerus, non determinata autem eleemosyna, sacerdoti fas est exigere juxta vigentem taxam. Quoniam vero stipendium missarum ex legatis majus esse solet consueta manuali eleemosyna; quaesitum ex S. Sede fuit, »An li-berum sit haeredibus eleemosynam sibi bene visam prae-scribere, an vero eadem eleemosyna praescribenda sit ab Ordinario ?quot; Responderunt Urb. VIII et Innoc. XII § 22: »Ubi nullam certam eleemosynam testator reliquit, esse ab Episcopo praescribendam eleemosynam congruam, quae respondeat oneribus Missarum celebrandarum secundum morem civitatis vel provinciae.quot; Alia bis afünia sub n. 83 inveniuntur.
§ IV.
Oner u in missarum a c c e p t i o. P e cuni arum et pr e tii rem m mob ilium inv estimentu m.
78. Quoniam rectores ecclesiarum procurare earum commodum et utilitatem debent, eisdemque in Dcicultum acquirere quodcumqae legitime valent, delinquere eos, nisi legitima causa excusat, et contra officium facere
OÜ
putamus, qui repudiant missarum legala ecclcsiis suis relicta. ld cum evenerit, rector reslilutionis obligalioni polest esse obnoxius; ecclesiae vero, ex repudiatione graviter laesae, jus compelere invocandi beneficium resti-tulionis in integrum. V. Doctores ad tit. De his quae fiunt a Praelatis.
79. Quum autem cavenda sit nimia in uno loco coa-cervalio missarum, Urbani YIII et Innoc. Xll decretum saecularibus vetat acceptare perpetua missarum onera absque venia Episcopi vel Vicarii Generalis, regularibus vero absque Generalis vel Provincialis licentia, scripto concedenda. Sic enim babet § 8: »quibusvis capitulis, collegiis, societatibus el congregationibus, nee non omnibus et singulis ecclesiarum, ac piorum locorum, tam saecularium, quam regularium superioribus vel aliis, ad quos pertinet, districte probibet, ne imposterum onera perpetua suscipiant missarum celebrandarum, saeculares quidem sine Episcopi, vel ejus Generalis Vicarii, regu-lares vero sine Generalis, vel Provincialis consensu et licentia in scriptis el gratis concedenda.quot;
80. Quamobrem onus perpetuum missarum, cum offertur, acceptari non polest confeslim, sed recurrendum ad Ordinarium est vel superiorem regularem pelendae licentiae causa. Yerum lamen baud rogata venia non irrita elficitur acceplio, nam lex probibet simpliciter, non irritam esse jubel bujusmodi acceptationem. Sic enim animadvertunt Doctores: »Si ecclesia, capilulum, vel confraternilas injunclum missarum onus absque petita Episcopi licenlia acceptaverint, adhuc accepialio esset valida el ad implementum obligaret, quia decrela Urbani YIII clausula irritante munita non sunt, el ita de-claratum fuisse a S. Congr. Concilii 16 Jan. 1664 refert Pignalelli Cons. 2'22. circa finem t. A, apud
61
Monacelli tit. 6. form. 9. n. 4. p. I.quot; Lucidi I. c. vol. 2. p. 417.
81. De acceptione missarum manualium in proposito decrelo § 9. et 22. duo slaluunlur. Unum est auferendas esse ab ecclesia capsulas »cum inscriplione ilia : Elee-mosyna pro missis, vel alia simili.quot; Allerum est, accipi posse missas manuales, suscepiisqne snperaddi novas, »dummodo infra modicum tempusquot; possit omnibus salis-fieri, nisi in longiorem moram consentiat eleemosynara largiens. Interrogata Sacra Congr. Concilii: nan dictum modicum tempus celebrandi missas reputctur tempus duorum vel Irium mensiumquot;, rescripsit; »modicum tempus inlelligi infra mensem.quot; V. B. XIV. Inst. 56. n. 14. Dari aulem longior mora potest. Quod explicile fit; vel implicite cum v. g. sacerdotem quis rogat, ut ipse velit celebrare sexaginta missas.
82. Poni hie quaestio solet, quanta missarum manualium dilalione peccaturus sit sacerdos; et: utrumne peccatum ex nimia dilalione futurum sit grave, an leve.
R. 1. Utrumne differendo peccaturus sit sacerdos, idque graviter an leviter, existimare debemus considerata lum violatione sive gravi sive levi praecepli ecclesiastici, lum missae celebrandae vel graviori vel leviori necessitate, ex circumstanliis et voluntate ofierenlis eleemosynam ju-dicanda.
R. 2. Habila ratione praecepti ecclesiastici, sacerdos exonerare infra mensem missas manuales debet; propo-situm namque decretum, aulbenlicus legis inlelligenliae interpres, id liquide docet. Ergo dilalione ultra mensem peccabit, nisi consenlial qui erogavit eleemosynam, hunc quippe casum Urb, VIII el Innoc. XH exceplum voluerunt. Peccabit graviter sacerdos longam trahendo moram, id esl, ut aiunt Doctores, differendo ullra duos menses.
62
S. Lig. Exam. Ordin. n. 107. Leviter pecabit, vel im-munis a peccalo erit, trahendo non longam moram, seu earn probabililer, quae duos menses non allingit, s. Lig. De Euch. n. 317. q. 2.
R. 3. Habita ratione necessitatis s. Lig. I. I. c. c. docel; a) win missis pro defunctis dilationem unius men-sis merilo gravem repulant Salm... Pal... Esc.., et ab hac senlentia non dissentiunt Sporer, Ronc., Gont. Tourn., et Croix 1. c. dum dicunt missas pro defunctis celebrandas citius quam pro vivis.quot; h) De missis, quae petuntur pro instanti necessitate, sputa pro felici partu, evadendo periculo, lite vincenda etc.quot; idem sanctus Ecclesiae Doctor l. c. tradit, peccare sacerdotem, qui eas infra tempus celebrationis aplum non offert, nquia cir-cumstantia temporis tune pertinet ad substanliam rei petitae, unde transacto co tempore,, merito ajunt Ronc... et Gont. Tourn... quod sacerdos tenetur stipendium restituere, etiamsi postea celebraverit. Imo recte addit Sporer non sufficere, si stipendium restituatur, sed mo-nendum esse insuper eum, qui stipendium dedit, de missis tempore apto omissis.quot; Peccatum ejus sacerdotis grave esse sentio; nam cum ipsa celcbratio debita ex eleemosyna gra-viter obliget, atque circumstantia temporis, quam sacerdos diserte assumpsit, ad ipsam hie pertineat substantiam rei, consequens esse videtur, ut ex justitia graviter leneatur tempore apto celebrare; omittens ergo tempus aptum gravis delicti reus sit. Deinceps autem celebrans satisfacere susceptae obligationi nequit, quia aliud agit et aliud stipu-latum est; manet igitur obnoxius restitutionis oneri. Quod de peccati gravitate assevero, id congruere sancti Lig. sententiae opinor, quippe qui in Exam. Ordin. I. c. scribit: »si missa dicenda sit pro instanti necessitate, puta imminentis mortis, vel alterius damni, tunc etiam dilatio
63
unius hebdoinadae potest esse moiialis.quot; c) De missis, quae peUinlur simpliciler et acceplantur celebrandae certo die s. Doctor de Each. 1. c. haec habet; ïCerturn est, quod si quis tiin det eleetnosynam , ut celebi es pro ipso ia fcsiivilale hodierna, peccas si postea sacrum facias; quamvis admittat Lugo posse iliud facere die ciastina.quot; Sisne vero graviier aa leviter delicturus, non enuntiat sanclus vir. Ejus quidem rei dijudicatio, quemadmodum et obligalionis restituendi, si poslea celebraveris, depen-dere ab eo videtur, fueritne dies demonstrative tantum an taxative appositus ab elargiente eleemosynam.
83. Ilisce de inferiorum munere positis, dicendura est de officio Superiorum, ex quibus venia petitur accep-tandi missas perpetuas. Definilur eorum officium in de-creto ürb. VIII et Innoc. XII: «Episcopus vero, seu ejus Vicarius Generalis, vel Provincialis, ubide licentia pro per-petuis oneribus fuerint requisiti, in singulis casibus di-ligenter inquirant, de singulis missarum celebrandarum obligalionibus cuique ecclesiae, monasterio aut loco pio incumbentibus: nee antea assensum bujusmodi, aut li-centiam praebeant, quam eis legitime constiterit, illius sacerdotes, tam novo oneri suscipiendo, quam antiquis jam susceptis satisfacere posse, praecipuamque rationem habeant, ut redditus, qui ecclesiis el locis piis relin-quuntur, omnino respondeant oneribus adjunctis secundum morera cujusvis civitatis, vel provinciae.quot; § 'IÜ.
Ex bis babemus, Superiori duo incumbere; primum, non concedere petitam licentiam, nisi, ex instituta dicta diligenti invesligatione, eidera constiterit, ecclesiae, .rao nasterii aut loei pii sacerdotes, tam novo oneri suscipiendo, quam antiquis jam susceptis satisfacere posse; alterum est, rationem habere, ut redditibus usitato sti-pendio pares sint. Judical igilur, sitne annuendum pro-
64
positis precibus. Annuit, nisi vetatjusta causa, quemad-modum ostendunl rationes, quibus reclori ecclesiae pro-hiberi diximus repudiare legatum. Considerat, sinlne redditus oneribus pares. Efficiunlur pares, cum neces-sarium est, varia ratione, pro varielale scilicet casuum. Modo delerminandiis erit numerus missarum, si reddi-tuum quidem, sed non missarum summa statuta est; modo donanti vel haeredibus proponendum bonorum aug-mentum, cum assignati reddilus imposilum onus non aequant; modo tandem reducendae erunt missae, quod absque Sedis Aposlolicae venia fieri potest, si et donans vivit et donatio nondum acceptata est; aut bis etiam deficientibus, si legans aut donans istud permiserit Epis-copi judicio.
84. Postquam onus missarum perpetuarum acceptum est, id, ex cognito decreto, summi momenti munus restat : 3gt;ut pecuniae ac bona mobilia ecclesiis , capitulis, colle-giis, bospitalibus, societatibus, congregationibus, mo-nasteriis, conventibus, ac locis omnibus, tam saeculari-bus, quam regularibus, atque illorum personis in futufum simpliciter acquirenda cum onere perpetuo missarum celebrandarum ab lis, ad quos pertinet, sub poena inter-dicti ab ingressu ecclesiae ipso facto incurrenda, a die realis acquisitionis , statim deponi debeanl penes aedem sacram, vel personam fide et facultatibus idoneam, ad effectum illa, seu illorum pretium quam primum inves-tiendi in bonis immobilibus fructiferis, cum expressa et individua mentione oneris, quod illis adnéxum reperi-tur§ 6. ïAc si eadem bona immobilia auctoritate Apostolica deinceps alienari contigerit, eorumdem pretium sub eadem poena , ut supra, deponi, atque in aliis bonis stabilibus itidem fructiferis cum ejusdem oneris repetitione, atque annexione converti debeat.quot; § 7.
65
85. Exlgil proposila lex, ulquaeramus el explicemus;
Primo: Quid invesümentum ecclesiaslicutn sit.
Est legitima pecuniae collocalio in praediorum emp-tione, vel in comparalione juris percipiendi fructus ex praedio. Cum igitur pecuniae adhibenlur seu collocanlur, ut aut praedium ematur, aul jus comparetur percipiendi fructus ex praedio, investiri pecuniae dicuntur. Quod si practerea collocatio haec perficitur accommodale ad leges ecclesiasficas, legitimum appellalur investimentum; non enim collocaiionis modum leges ecclesiae permittunt cujusvis bene visae sententiae.
Duplex in defmitione investimentum continetur; unum fit emendo praedia, aliud comparando jus percipiendi fructus praediorum; unum fit in bonis slabilibus, aliud in censu. Praedia distinguuntur tum rustica, ceu prata, agri, tum urbana, ceu domus, aedificia. Rustica prae-stant urbanis. Dum enim haec variis obnoxia sunt pe-riculis, manutentionibus seu sumptibus conservationis et reparationis, atque senectute el aeris inclementia fatis-cunl et corruunt; illa percunt rarissime, nee tantis in-commodis premunlur. Ex quo fit, ut sola rustica bonis slabilibus tutis annumerari soleant, atque praliva et saliva prae caeleris rusticis eligenda sint. V. Trombelta. Praxeos regulae. c. VII.
Secundo: Quale investimentum adliibendum est pro pecuniis, quibus annexa sunt onera perpetua Missarum?
Lex ecclesiastica perspicua est; investiri hujusmodi pecunias in bonis immobilibus Irucliferis jubel, Quare ex legis praeceplo neque in censu, neque in debili publici lilleris, neque in caeleris juribus frucliferis collocari possunl, nisi S. Sedes Aposlolica id permiserit. V. reso-lutiones apud Lucidi l. c. p. 419. sq. et apud Trom-betla l. c.
5
66
Tertio: Qua ralione de mobilibus bonis, praedictum in finem relictis aut erogatis, disponendum est?
Praecipit lex ut vendantur, pretiuraque dicto modo investiatur. Id de ipsis animalibus intelligendura esse S. G. declaravit apud Monacelli. Form. leg. tit. 6. form. 9. n. 3.
Quarto: Quo momento urgere incipit obligatie cele-brandi missas?
Non ante haec currere incipit quam absolutum est investimentum (V. Lucidi l. c. p. 418); nisi, utreor, ipsa res relicta et deposita fructus interim ferat.
Quinto: INumquid poena interdicti ipso fapto incur-renda, quam rainitatur lex § 6 et § 8, sublata est no-vissima Pii P. P. IX Conslitutione Apostolicae Sedis mo-deralioni diei Quarto Idus Octobris 1869?
In ejus Constitulionis exordio Pontifex decernit: »ul ex quibuscumque censuris sive excommunicationis, sive suspensionis, sive interdicti, quae per modum latae sententiae, ipsoque facto incurrendae hactenus impositae sunt, nonnisi illae, quas in hac ipsa inserimus, eoque modo, quo inserimus, robur exinde habeant.quot; Alqui inlerdiclum latae sententiae, de quo sciscilamur, in conslitutione Piana insertum non est; abrogatum igitur dici debet. Nemo autem dubitet, poenam interdicti ab ingressu ecclesiae censuram esse; siquidem in cap. Is cui. De sententia excom. in 6 irregulares declarantur, quicumque interdictum ab ingressu ecclesiae violaverint; sed irregu-laritas ex violatione poenae tantumrnodo contrahitur, cum poena violala est censura. Eliam Doctores id interdictum censuram vocant; Barbosa, Collect. Doel. in l. i. Sexti Decret. tit. 14. c. 2. w. 7; Engel in tit. De Sent. excom. n. 99. Tandem summi pretii est, interdictum ab ingressu ecclesiae censuris adnumerari in ipsa Gonst. Apost. Sedis moderationi. tit. Inter dicta... n. II.
67
Sexto: Manetne vero ipsa adhuc lex, quanlum investiri pecunias jubet?
Manera adhuc dixerim, quam nullo decreto Sedis Apo-stolicae, nullius legitimae consuetudinis aclione sublatam videraus.
Immense creverunt equidera pretia fundorum iramobi-lium frugiferum, ingentes sunt expensae emptionis, gra-vesque tributi annui, et exigua sae'pe summa collocanda. Ex quibus non infrequenter conlingit, ut investiri in bonis immobilibus pecuniae prorsus nequeant. Quare, cum legi Urbanae et Innocenlianae obtemperari potest, eidem obtemperetur, vel dispensatio petatur ex Sancta Sede Apostolica. Cum investiri in bonis stabilibus fruc-tiferis pecuniae omnino non possunt, praedictae legi ne-quit obediri, sed alia tunc lex, ex Jure Civili Romano in Canonicum translata, videtur urgere, quae jubet investiri legata in bonis stabilibus, aut si talia nequeunt inveniri, in censibus.
86. Septimo. Debentne syngrapha debiti publici, et hujusmodi generis aliae lilterae, si data fuerint in missas perpetuas, deponi et investiri?
Deponi et investiri utique debent, velut ex Decreto palam est. Sed crebro regulae generali hie erit locus, jure canonico statutae, qua honesta atque aperta dona-torum voluntas contrariis juris sanctionibus anteponitur. Quamobrem, si donans jusserit, ut ex ipsis hujusmodi litterarum redditibus, seu tesseris appensis, perpetuae missae legantur, cedit Urbana et Innocentiana lex con-trariae donantis voluntati, et non deponuntur nec inves-tiuntur lilterae. Idemque eodem in casu de aliis pecu-niis direndum esse apparet.
68
§ V.
Officia suscipienlium oner a Miss arum.
87. Acceptanli celebrare missas sive perpetuas sive manuales nascitur juslitiae commutativae obligatio adim-plendi per se vel per alium sacerdotem onus quod su-scepil, ideoque restituendi, cum non eelebraverit, accep-tam eleemosynam. Etenim fideles stipendium ministro sacro largiuntur sub celebrandi onere; minister autem id acceptans oblalo onere perfungi consenlit.
Pari ratione pelenti a sacerdote missae sacrificium nascitur obligatio justiliae commutativae, ut expleto onere stipendium solvat. Nam obtulit porrigere eleemosynam, si placuerit sacerdoti litare sacrificium; atqui annuit hie fecitque satis oneri. «Intervenit ergo vera ratio justitiae, fundata in mutuo consensu utrimque oneroso, qui explicatur bis verbis, do ut facias; bic autem est titulus justitiae.quot; Suarez De Sacr. Missae. disp. 86 sect 1. n. i.
88. Quocirca peccat sacerdos, qui ex justitia curn celebrare debet, tamen neque celebrat aut celebrari curat, neque stipendium reddit. Et graviter peccabit profecto, si porrecta eleemosyna gravis materia est; nam grave damnum, saltern temporale, non restituendo infert. Quod si vero eleemosyna non est materia gravis, tamen ex probabiliori sententia graviter delinquet propter grave damnum spirituale quod injuste rausat; siquidem gravitas objecti in bisce quasi contractibus non est ponderanda ex stipendio, sed ex fructu sacrificii, qui gravis est. et quo donans privatur. V. S Lig. De Eur.h. n. 317.
89. Mabet autem suscepta onerum expletio mnlta
69
officia. Quae aple reduci posse censemus ad obligalio-nem celebrandi per .se vel per aliurn; ad subministralionem totius acceptae eleemosynae cum alleri commiltitur missae oblalio; ad debilam sacrifici; applicationem; ad speciem missae, locum et lempns ab elargientibus eleemosynas determinata.
Art. F.
Celeb ratio personalis.
90. Explentur onera missarum vel per ilium ipsum, qui onus suscepit, vel, eo curanle, per alium. Aller-ulrius agendi facultas pendet in volunlale tribuentis onera. Qui tamen si alitor non significat, supponitur electionem reliquisse arbitrio suscipienlis. Quapropler, observala duplici missae perpelutfe et manualis specie, ad quaes-tionem, sitne ille, qui missarum onera suscepit, obli-gatus eadem per se ipsum exsolvere, respondemus;
1. Nulla lege cogitur sacerdos personaliter offerre missam manualem quam accepit, nisi ea fuerit danlis voluntas, ut ipse ille sacerdos pfirsonaliter celebret. Pactum tunc violaret atque delinqueret tradendo missam alteri sacerdoli. Peccatum ejus veniale erit plerumque, quia communiter ex mente dantis expletio personalis non pertinebit ad pacti substantiam, atque propterea peccatum istud justa causa cavetur. Mortale esse potest, si elargiens prorsus voluerit, ut ipse, non alius, sacri-ficium offerat. V. S. Lig. De Euch. n. 321 in fine.
Posset hie inquiri, liceatne comrnutare missas retenlo stipendio; et, fasne sit tradere alteri missam retenta parte stipendii; sed de his inferius disputabitur.
2. Potest sacerdos committere alteri presbytero cele-
70
brationem missarum perpeluarum, nisi fundalor aperle eidem jusserit celebrare per se ipsum. S. Lig. 1. c. n. 3S0. Id autera jussisse non censetur cum exigit, ul is cui onus dabitur, presbyter sit, ut celebret, utve resi-deat. Nam: »Yix hodie in Tribunalibus admiUi[tur], cpiod sacerdos teneatur celebrare per se ipsum, nisi claris et rotundis litteris fundator dicat, eum debere celebrare per se ipsum; nee enim sufficit, quod dicat eum debere esse Presbyterum, eum debere celebrare, eum debere residere, cum haec omnia dicantur compatibilia cum facultate celebrandi per alium, juxta famigeratam decis. 825 coram Merlino, et late deducta in Cremonem. Benef. 9 Martii 1714 coram R. D. Lancetta, et in eadem -4 Febr. 1715 coram R. P. D. Cerro.quot; B. XIV Quaest. Can. 281.
91. Sed quandoque incidit obstaculum, quo quis impeditur ab implendo suscepto onere. Quo in eventu mens donantis praecipua erit officii regula. Quare, ut uno conspectu realem et personalem obligationem com-plectamur, dicimus:
1. Missas manuales, quas personaliter explore quis debet, sed offerre impeditur, reddendas elargienlibus esse sentio, nisi permiserint bi ut incurrente impedimento sacrificium omittatur aut celebrandum tradalur alteri. Quae vero personaliter non obligant, eum expleri possint per alium, committendae alteri sunt quando accipiens eas non explet. Ilaec omnia, ni fallor, perspicuae do-nantium menti sunt accommodata.
2. Missas perpetuas, quas sacerdos per se ipsum offerre non cogitur, celebrare per alium debet, cum ipse impeditus easdem non celebrat. Id apparet tum ex mente fundatoris permittentis sui sacerdotis arbitrio, velitneper se an per alium satisfacere; tum ex S. Congr. Concilii decreto diei 18 Sept. 1683. Interrogata: Sexto ïAn sa-
71
cerdotes obligati [ratione beneficii, capellaniae, legali aut stipendii] celebrare quotidie, absque tarnen onere cele-brandi per se ipsos, possint aliquando a celebratione vacarerespondit: sAd sextum , negative.quot; V. B. XIV De Sacrif. Missae l. 3. c. 3. n. 7. Missas perpetuas, quas sacerdos jussus est celebrare quotidie per se ipsum, non tenelur incidente justo impedimento vel legilima causa, celebrare, quemadmodum definivit s. Congr. Gone. Cum rogaretur ante dictis die et anno; xPrimo, an sa-cerdotes obligati ratione beneficii, capellaniae, legati, aut stipendii celebrare quotidie missam per se ipsos, possint aliquando a celebratione vacare; et quatenus affirmative: Secundo, quando et quoties a dicta celebratione vacare possint,quot; respondit: »Ad Primum affirmative, concurrente aliqua legilima causa. Ad secundum ut ad proxi-mum.quot; Potest igitur a celebratione abstinere cum legi-timum impedimentum incidit, Sed insuper, cum non longae morae est legitimum impedimentum, e. g. brevis infirmitas, non tenetur missarum celebralionem alteri committere, nisi fundator disposuit secus. V. S. Lig. I. c. n. 333 et Rigantium in reij. Cancell. § V. Res-ponsi ratio exhibetur statim n. 93.
92. Apparet operae pretium esse, investigare diligen-ter, quae brevis existimetur infirmitas, quodque dicatur non longae morae impedimentum. Deest vero bic regula omnibus numeris absoluta. Proponit S. Lig. I. c. diversas doctorum sententias : ïAlii dicunt, si durat [infirmitas] per decem dies, ut Barbosa.... Alii extendunt ad quindecim dies, ut Bon... Et de boe habetur decla-ratio S. C. G. edita die 47 Nov. 1695 (apud Pitton. de parocb. n. 1595) ubi dictum fuit non teneri Gapellanum per alium supplere, tempore infirmitatis non excedentis quindecim dies. Alii ad mensem , ut Laym ... Alii de-
nique exlendunt ad duos menses, ut Lugo... Omnes aulem hae opiniones videntur probabiles.quot; Vereer tamen ne haec sancti viri sentenlia benignior sit. Nam in Quaes-Hone Canonica 281 Benedictus XIV haec de causa nostra babet: »Nulla cadente dubitalione, quod juxta sensum hiijus Sacrae Gongregalionis [Goncilii] sacerdos obligatus ad celebrandum per se ipsum, tenealur celebrare per alium in casu saltern longae infirmitatis: Sic enim reso-lutum fait in Romano, celebrationis Missarum A J unit 1689 in casu cappellani, qui erat obligatus ad celebrandum per se ipsum, et omiserat propter infirmitatem celebrationem quadraginla sex missarum. Proposito quippe dubio, an cappellanus obligatus quotidie celebrare per se ipsum potuerit omitlere celebrationem pro dido tempore infirmitatis, et nihilominus eleemosynam praeter-missae celebrationis consequi, responsum fuit negative, et teneri supplere per alium celebrationem Missarum omissam occasione infirmitatis. Consimilis est resolutio in alia Romana 2 Octobris 1721.quot;
93. Fundamentum ejus judicii, quo Doctores, justa cum causa subest-, liberum ab onere celebrandi et sub-stituendi eum sacerdotem declarant, qui per se ipsum quotidie celebrare lenetur, itidemque ratio, cur S. Con-gregationis decreta , ne nimium babenae laxentur, cavent, reponenda esse videntur in aequa et probabili fundationis interpretalione, qua fundator sacerdoti, quotidie pro ipso sacris operanti, id levaminis, cum infirmilate aut alia legitima causa impeditur, concedere jure aestimetur, quod dum sacerdoti prodest, non nimis noceat sibi ipsi.
Hanc regulam cum sequor, intelligo facile dari sacer-dotibus posse, qui per se ipsos celebrare quotidie pro fundatore obligantur, ut quater vel sexies in anno cele-brent pro se ipso, vel gratis pro valde sibi conjuncto
7.3
aut charis'simo amico vel benefactore (apud S. Lig. n. 332) quin alium sibi substituant; iteraque devotionis et revc-rentiae causa aliquoties per annum abslineant a sacri-ficando (c. Significatum. De Praebendis); moderatam quoque justo occurrente impedimento, decern vel eslo quindecim dierum veniam rede tribui bujusmodi sacer-dotibus; intelligo insuper conslringi eosdem, cum causa diu raanet, ut alium sacerdotem adhibeant implendi oneris gratia. Sed illi nequeo assentiri sententiae, quae ipsis unam missam quavis bebdomada devotionis et reverentiae causa omittere annuit (apud S. Lig. I. c.); nam longe excedit ista liberlas ipsum numerum quadraginta sex missarum, quam S. Gongr. Concilii in memorato decreto improbandum judicavit. Yide alios casus de celebralione assignatis affixa diebus infra n. 138.
94. Potestne autem capellanus, a celebrando legitima causa excusatus, Missam pro se vel pro alio celebrare, atque stipendium pro bujusmodi celebratione recipere?
lllicitum utrumque est; non potest scilicet eo die, quo omittit sacrificium facere pro fundatore, missam pro se vel pro alio celebrare, muitoque minus eleemosynam ac-cipere. Etenim repugnat utrumque pacto cum fundntore inito, atque reprobatum est perspicuo decreto S. G. G. diei 18 Sept. 1683. Gum nimirum peteretur ex ipsa: ïTertio, an [sacerdotes obligati ratione beneficii, capel-laniae, legati, aut stipendii celebrare quotidie Missam per se ipsos] diebus licitae vacationis possint Missam pro se ipsis, vel aliis, praeterquam pro fundaloribus celebrare; et quatenus affirmative: Quarto, an pro aliis celebrando possint stipendium pro bujusmodi celebralione reciperequot;; resolvit: »AdTertium, negative. Ad Quartum, negative.quot; Y. B. XIV De Sacrif. Missae I. c. n. 6. el 7.
74
Submini stratio t o t i u s e 1 e e m o s y n a e cura alteri accepta missa celebranda coinmittitur.
95. Taxa stipendii missae perpetuae major esse suevit taxa stipendii missae manualis; reddilus legatorum, ca-pellaniarum , beneficiorum, superare solent eleemosynarum manualiura summam; baud infrequenter fideles slipendia offerunt ad celebrandas adventitias missas excedenlia taxam constitutam; eleemosynae missarum taxatio major
- est in una quam in alia regione.
Nata ex bis disputatio est, possitne qui bujusmodi pinguiores eleemosynas accepit redditusve possidet, sed alteri sacrificia explenda tradit, partem sibi relinere. Gomplectitur ea dispulatio casus obscuriores , solutu baud faciles. Cujus rei difficultas non invenitur sane in mon-strando et intelligendo principio, solutionum fonte, sed in ejus principii practico usu.
96. Principium primum, quo baec causa regitur, voluntas est seu mens praebentium eleemosynas et red-ditus missarum. Fideles nimirum bona sua usurpant in fmem sibi bene visum. Ad quem autem finem bona sua referunt, ad eura ipsum sunt adhibenda, ita ut, qui bona ilia parterave eorum in alium distrabit finem, justi-tiae legem transgrediatur atque restitutionis debito ob-noxius fiat. Naturae jus id docet, palamque jure eccle-siastico confirmatur. Nam Cone. Viennense praecipit, ut nea, quae ad cerium usum largilione sunt deslinala fidelium, ad ilium debeanl, non ad alium (salva quidem Sedis Aposlolicae auctorilale) converli.'' (In Clem. c.
75
Quia cantingil. De religiosis domib.) Atqui ia re, de qua dicimus, eleemosynas suas tribuunt fideles aut in solam celebralionera missae, aul ad finem celebrationis adjungunt alium, e. g. cupiunt subsidium liberale praebere parocbo, sacellano, deslinantes sic eleemosynam parlim in cele-brationem missae parlim in peculiare commodum pa-rocbi, sacellani. Ex quibus raanifeslum est, contingere posse, inodo ut tola accepta eleemosyna, sub poena furti (cfr. B. XIV Const. Quanta cura § 2), porrigi debeat celebranti missam, modo ut retineri pars aliqua possit. Quod, ut jam liqueat, ex mente pendet dantiura stipendia et redditus bonorum. Quae tamen mens cum lateat crebro, id est, cum saepe nesciatur fueritne lini celebrationis adjunctus alius finis, nescitur pariter possitne slipendii ea pars, quae superat taxam consuetam, retineri. Ignoratio igitur mentis offerentium eleemosynas causa est molestiarum.
97. Principium secundum potestas est atque Sanctae Sedis Apostolicae ordinatio. Bona nimirum, reditus, eleemosynae onerum missarum, subjecta sunt ecclesias-ticae jurisdictioni, Romani Pontificis imperio. (Cfr. Cone. Vien. praec. num.) Qui pro suprema plenaque ecclesiastica potestate, quae donata a Domino est Successoribus Petri (Matt. 16.19),bonis istismoderatur babita ratione turn mentis elargientium, turn optimae, quam adjuncta permittant, onerum executionis. Postulant autem adjuncta quandoque, vel in ipsam onerum aptam expletionem, ut quaedam ex eleemosynis detrabatur vel cedatur portio. Incidente bu-jusmodi praesertim necessitate Romanus Pontifex suprema sua potestate utitur, ut detrahi vel postulari quamdam eleemosynarum partem concedat; in quibus statuendis negotiis opem Urbis Congregationum plerumque adhibet.
98. Duae ex his in promptu sunt legitimae causae,
76
quibus fieri potest, ut eleemosynis missarum pars de-trahatur licite.
Tenia his addatur causa, spontanea videlicet prorsus-que liberalis cessio ab iis facta, qui onus celebrandi explent; hi etenim da re sibi propria disponunt.
99, Quibus sic positis, regula hujus loci haec sit: Non licet quidquam detrahere missarom eleemosynis, nisi permittente aut voluntate donantium eleemosynass aut spontanea prorsusque liberali cessione explentium onera, aut Sanctae Apostolicae Sedis ordinatione.
Probatur thesis turn ex lege natural! et ecclesiastica de adhibendis bonis in finem a donantibus intentum, de quo ante cumulate nos dixisse putamus; turn ex pecu-liaribus de ipso hoc argumento sanctionibus ecclesias-ticis, quae exhibendae nunc sunt.
Incurrimus primo in Urbani VIII et Innoc. XII saepe projDOsitum decretum, quod § 5 sic habet: sAc similiter omne damnabile lucrum ab Ecclesia removere volens, prohibet sacerdoti, qui missam suscepit celebrandam cum certa eleemosyna, ne eamdem missam alteri, parte ejusdem eleetnosynae sibi retenta, celebrandam coramittat.quot;
Promulgata hac lege ausi sunt nonnulli rem dam-natam etiamnum licitam dicere, decretum non accepta-tum fuisse objicientes, quasi vero ab acceptatione pen-deret legis obligatio, atque ipsa res sponte sua iniqua non esset et injusta. Quamobrem Alexander VII inter damnatas propositiones adnumeravit; »Post decretum Urbani potest sacerdos, cui missae celebrandae tradun-tur, per alium satisfacere, collate illi minori stipendio, alia parte slipendii sibi retenta.quot;
Serpere nibilominus cum iste abusus non desineret, Benedictus XIV in Const, (tyawto cttra diei 30 Junii 1741 detractionera partis denuo prohibuit, atque poenarum metu
77
turpem quaeslum penitus exlinguere conatus est, quod laelo cura successu lentavit. Placet ex hac constitutione duo notare; primum, declarari § 3 non posse sacerdotem, qui eleemosynam majoris pretii accepit, sacerdoti celebraturo eleetnosynara minoris pretii erogare »etsi eidem sacerdoti missam celebranti, et consentienti, se majoris pretii stipendium, seu eleemosynam accepisse indicasset.quot; Deinde, § 5. Ordinariis locorum jubet: universis notum laciant, nquemcumque qui eleemosynas seu stipendia majoris pretii pro missis celebrandis, quemadmodum locorum consuetudines, vel synodalia statuta exigunt, colligens, missas, retenta sibi parte earumdem eleemosynarum, seu stipendiorum acceptorum, sive ibidem, sive alibi, ubi pro missis celebrandis minora stipendia, seu elee-mosynae Iribuuntur, celebrari fecerit, Laicum quidem seu Saecularern praeter alias arbitrio vestro irrogandas poenas, Excommunicationis poenam, Clericura vero, sive quemcumque sacerdotem, poenam suspensionis ipso fado incurrerequot;, easdemque Sedi Apostolicae reservatas esse.
Docuit experienlia disciplinam poenarum laetissimos in hac re bono aniraarum fructus protulisse. Propterea cum nuperrime SSmus D. N. P. Pius IX in Gonst. Apostolicae Sedis moderationi ex ccnsurarum numero alias aboleret, alias mutaret, de praedicta disposuit sic; sExcommuni-cationi latae sententiae Piornano Pontifici reservatae sub-jacere declaramus... . XII. Golligentes eleemosynas majoris pretii pro Missis, et ex iis lucrum caplantes, faciendo eas celebrari in locis ubi Missarum stipendia minoris pretii esse solent.quot;
100. Antequam ad modo demonstratam propositionem, uberioris explicationis gratia, revertamur, contulisse jus naturale cum proposito Pontificio jure expediet, atque p;uica qnaedam, scitn necessaria, nolasse de memoratis
78
censuris in retinentes partem eleemosynarum, atque lucrum ex iis captantes, statutis.
In quo igitur convenit, in quo discrepat juris natu-ralis et juris ecclesiastici prohibitio ?
R. i. Juris Ecclesiae prohibitio generalis, quae dis-trahi vetat bona ab usu ad quem ex donantium volun-tate adhibenda sunt, lam late patet quam prohibitio juris naturae; ita ut pari ratione tum in raissas manuales tum in perpetuas utraque valeat.
R. 2. Prohibitio peculiaris Urbani VIII et Innoc. XII, Alex. VII, et Ben. XIV solas spectat missas manuales, sicuti traditur a Doctoribus (V. S. Lig. De Euch. m. 321 al. Idem licet)-, neque alias spectare Pii IX censuram, mox ostendere conabimur. Longius igitur conslitutioni-bus illis ecclesiaslicis progreditur jus naturale. Ex quo consequens est, ut qui legem naturalem non transgre-ditur, is neque offendat legem ecclesiasticam, ut autem peccato gravi obnoxius esse possit et restituendi debito obligari, qui non violaverit indicatas ecclesiasticas leges.
101. Sed numquid poena Benedictina commutata est per Pii IX Constitulionem Aposlolicae Seclis modera-tioni ?
R. Benedictus XIV in legis suae transgressores cleri-cos statuit poenam suspensionis, in laicos excommunica-tionis ipso facto contrahendam. Pius P.P. IX absque discrimine omnes eadem plectit latae excommunica-lionis sententia, Romano Pontifici reservata. Quam ob rem abrogata dici debet poena suspensionis clerico-rum; extensa vero poena excommunicationis in ipsos etiam clericos; nam Pontifex Pius IX decernit: Jut ex quibuscumque censuris sive excommunicationis, sive suspensionis, sive interdicti, quae per modum latae senten-tiae, ipsoque facto incurrendae hactenus impositae sunt,
79
nonnisi illae, quas in hac ipsa Constilutione inserimus, eoque modo quo inserimus, robur exinde habeanl.quot;
102. Qui tandem incurrunt islam latae sententiae ex-communicalionem, reservatam sedi Aposiolicae?
Pontifex statuit: nColligentes eleemosynasmajorispretii pro Missis, et ex iis lucrum captantes, faciendo eas celebrari in locis ubi Miss arum slipendia minoris pretii esse solentquot;
103. Placebit hujus iegis singula verba attente inspi-cere et considerare, ut quae sit ejus vis planius intelli-gamus. In qua re peragenda prae oculis haberi duo debent: tum illud, quod ex Constitutionis Prooemio jam ante audiviraus, decernere videlicet Pontiflcem, ut cen-surae, quas recenset, igt;eo modo quo inserimus, robur exinde babeantquot;; tum illud, quod pariter praemonet Pontifex, censuras, quae in antiquioribus canonibus legantur, eo sensu, quo ibi sunt, intelligendas esse, quatenus cum praesenti Constilutione congruunt. Ait enim; »simul declarantes, easdem non modo ex veterum canonum auctorilale, quatenus cum hac Nostra Gonsti-tutione conveniunt, verum etiam hac ipsa Constitutione Nostra, non secus ac si primum edilae ab ea fuerint, vim suam prorsus accipere debere.quot; Duplicem in his interpretandae legis regulam habemus. Prima est: Eo modo, quo censurae lalae sententiae Gonslitutioni Pianae inseruntur, robur habent. Altera; Cum dicta Gonstilutio non aliter ordinat, inlelligendae sunt consurae juxta ipsas veteres leges.
■104. Et nunc censurae explicalionem videamus.
Spectat poena Colliijenles eleemosynas, nullo facto discrimine personarum, nulla posila exceptione, ideoque tum laicos tum clericos. üterque Pontifex, Benedictus XIV et Pius IX, eadem voce colligens utitur ad desig-
80
nandum passivum poenae subjectum. Si quod aliud Pius IX usurpasset verbum, exempli gratia Accipientes, legis suae vim vel extendisset vel contraxisset pro novi verbi significalione. Id cum non fecerit, usui esse potest, quod in censuram Benedicti XIV advertit S. Lig. 1. c. n. 322. Dub. 3 : «Pontifex censetur tantum eos damnare voluisse, qui ex ihdustria eleemosynas colligunt, ut ex iis turpem faciant quaestum.quot; Non ad eum igitur poena referatur, qui partem stipendii retinet, ast non collegit; nec ad alium, qui retinet partem, atque collegit eleemosynas, minime vero lucri faciendi causa.
Verbo colligentes addilur in lege : eleemosynas major is pretii; quae nempe taxam superant ejus loci, ubi dein-ceps celebrandae dantur. Id enim significari puto per verba: sfaciendo eas celebrari in locis ubi Missarum stipendia minoris pretii esse solent,quot;
Sequitur: pro Missis. Quamquam lex universaliter loquatur, tamen ex proposita secunda interpretandi re-gula, solas missas manuales spectare opinor; nam eadem Benedicti XIV locutio generalis »pro missisquot;, de solis, ut auctores docent, agit manualibus missis. V. S. Lig. I. c. n. 321. Al. Idem licet.
Pergitur : et ex iis lucrum captantes. Quae verba uberiorem considerationem postulant. Primum illis in-lelligi datur, non satis esse collector mentern captandi lucrum hubeat, insuper exigi re ipsa ex iis lucrum con-sequatur. Deinde, cum verba ex iis adnectis voci colligentes, clare vides sermonem esse non de una alterave missa, sed de pluribus, de quadam collectione ad lucrum reportandum facta. — Tertio, voces lucrum caplantes scriptae sunt pro aliis; retenta sibi parte earumdem eleemosynarum, quae leguntur in lege Benedicti XIV. Ilic idcirco prae oculis babenda est prima proposita in-
81
*■
terpretandi regula, quae docet, cum loquendi modus Pii IX discrepat ab eo, qui in velere censura est, robur censurae intelligendum esse juxta Pii IX verba. Novae dictioni, Lucrum capture ex eleemosynis, cum antiquam confero, retinere partem eleemosynarum, non tantum aliam video legis formulam, sed novam legem latius quam antiquam patere suspicor. Qui partem stipendiis detra-hit, is lucrum ex eleemosynis capiat profecto, ideoque contra banc legem indubitanter facit. Et unus bic antiquam legem violabat. Qui non detrabit stipendiis partem , ita ut totam quam accepit eleemosynarum snmmam tradat celebrant!, verum ex negotiatione seu permutatione cum mercibus commodum consequitur, aut ex lucri promissione vel condicto agit et remuneratur, is, etsi partem stipendii non retinet, tamen ex eleemosynarum collectione mihi videtur lucrum captare. Quocirca lucrum, quod bic spectatur, captari posse autumo non solum ex partis illicita detractione, sed etiam ex modo turpi, quo alia via ex stipendiorum collectione commodum petitur. — Quarto, turpe lucrum bic percelli censeo. Turpe potest esse, quoniam aut detrabitur quid stipendio contra voluntatem donantis eleemosynam, aut accipiens partem remittit collectori baud sponte prorsus et libera-liter, aut alia illicita via lucrum comparatur ex eleemosynis. Hue pertinet quod apud S. Lig. babemus I. c. n. 322. Dub. 3. Sciscitatur: »an sacerdos colligens elee-mosynas pro celebrandis missis, possit aliquid retinere pro suo labore, si missae non tradantur ipsi, ut ab ipso celebrentur?quot; Respondet; «Negat Cone... Affirmat tamen Viva I. sup. c. si talis sacerdos moderatam retineat mer-cedem juxta rationem sui laboris. Idque non videtur improbabile, si ille ad hoc munus sit destinatus, et suus labor vere mercedem mereatur; tunc enim bujusmodi
6
merces ei debetur ex nalurali aequitale, el ex volunlate ipsorum eleemosynas offerentium. Pontifex autem cen-setur tantum eos damnare voluisse, qui ex industria eleemosynas colligunt, ut ex eis turpem faciant quaes-tum.quot; Hue pariter spectat, quod inferius exponemus, immunem ab incurrenda censura videri collectorem, si celebrans, cui onera explenda tradit, spon te omnino et liberaliter, non rogatus, nullo pacto sollicitatus, nullo metu impulsus, partem eidem concedit; itidemque si detracta pars ad eum pertinet ex mente donantium. Tandem et hue casum referamus, quo, qui collegit ab«que lueri consilio, totamque eleemosynarum summam porrexit celebranti, remunerationem quamdam conse-quitur, sponte plane et liberaliter oblatam.
Deinceps censura habet: faciendo eas celebrari. Quibus verbis discernitur alius, qui colligit et, celebrando eas majoris pretii eleemosynas, commodum refert, et alius qui colligit atque faciendo celebrari lucrum capiat. Hie, non ille, contra legem facit.
Extremum est: in locis nbi Missanm stipendia mi-noris prelii esse solent. Pro dictione in locis censura Benedicti XIV habet: rtsive ibidem, sive alibi, ubi pro missis celebrandis minora stipendia seu eleemosynae tri-buuntur, celebrari fecerit.quot; Formulae discrimen, atque idcirco prima superius posita interpretandi regula, im-pellit quaeramus, possitne dici, censuram spectare ea dumtaxat loca, ubi eleemosynae non fuerunt collectae. Quamquam in re tam gravi, nulla affulgenle luce neque ex authentica, neque ex doctrinali legis interpretatione, admodum animo haesitem, tarnen quod mihi potius pro-batur, breviter expromam. Cum sola vocula in locis aspicio, idem significari suspicor ac sive ibidem sive alibi. Sed, cum ante dictam regulam primam menie
83
volvens, factam formulae commutalionem meditor, lo-tumque censurae textum perpendo, praesertimque di-scretionem contemplor, quae fieri videlur inter locum colleclionis, ubi major, atque locum celebrationis, ubi minor taxa est, haec inquam ob oculos cum sunt, me ad id inclinari magis sentio, ut sola loca, ubi non est iiacta collectio missarum, a Ponlifice Pio IX spectari aestimem.
Quae si recta sunt, immunis a censura hoc titulo erit rector ecclesiae, qui alia stipendia, praeterquam laxam statutam superantia, non nisi aegre accipiens, ex illis, quas accepit, majoris pretii eleeraosynis sibi partem re-tinel, cum in sua vel in alia ejus loci ecclesia missas celebrari facit.
106. Haec bactenus, digrediendo a posita tbesi, de legis ecclesiasticae poenali sanctione dicta sint. Ut in-terrupta nunc connectentur, id unum animadvertamus, officium justitiae, porrigendi totam acceptam eleemosynam, longius progredi exbibitis ürbani VIII lege et censura Pii IX, ita ut restituendi debito constringi possit, qui neque in decretum Urbani, neque in Pii IX censuram peccavit. Quamobrem, aliud est quaerere, incideritne lucrum captans in excommunicationem, aliud debeatne reddere quod detraxit. Et jam, ad explicalionem regulae ex qua egressi sumus, revertamur.
107. Prohiberi diximus quidquam detrahere missarum eleemosynae, nisi idipsum permittat aut voluntas elar-gientis eleemosynam, aut spontanea cessio suscipientium onus celebrandi, aut denique S. Sedis Aposlolicae ordinatio.
108. Prima exceptio voluntas est largientium eleemo-synas. Fideles bona sua usurpant in finem sibi bene visum; sicque eleemosynas missarum aut tribuunt in solam celebrationem missae, aut celebrationis fini adjun-
G*
84
gunt alium, v. g. commodum parochi. In quo postremo evenlu pars seu summa exuberans consuetam taxara ejus est, illi prodest, cui favet donantis benevolenlia. Quo-ties itaque moraliter constat sive ex verbis sive ex cir-cumstantiis, voluisse, qui eleemosynas vel reddilus pin-guiores tribuit, partem exuberantem prodesse certae personae, toties ea, cum onus per alium explet, sibi vindicare banc partem potest. V. S. Lig. I. c. n. 321 Al. Ab hac tarnen. Propositum exemplis illustremus.
a) Eleemosynae pro missis manualibus pinguiores usitata taxa non rare cuipiam traduntur, quia est dan-tis consanguineus, amicus, vel quia pauper est, vel quia donanti praestitit aut praestiturus est servitium spirituale aut temporale, uno verbo, ratione qualitatis personalis, ut aiunt. Huic stipendium minuere ad consuetam istius loci taxam licet. — Sic etiam stipendium exequiarum majus dari consuevit majusque esse ratione curae spiri-tualis, quam defuncto praestitit parocbus , et quandoque ratione expensarum apparatus funebris, qui a parocbis fit. Et bi propterea committentes alteri sacerdoti cele-brationem missae funeralis, eique tradentes solitum can-tatae aut solemnis missae stipendium, neque injuste fa-ciunt neque illicite cum sibi retinent eleemosynae reliquam partem. — Pariter cum eleemosyna augetur, quia rector ecclesiae denuntiari fidelibus curat petita sacrificia , pars ea, quae superadditur, rectoris ecclesiae est.
b) In legatis missarum, sive perpetuarum sive manu-alium, baud quidquam legantes saepe speclant, nisi missas celebrari; aliquando tamen tum missas sibi ap-plicare intendunt, tum peculiare signum affectus cuipiam praebere, aut redditus parochi seu sacellani, etc., me-liores facere. Quapropter si stipendium, consueto pin-guius fuerit, vel redditus majores, consliteritque morali
85
certiludine, sive ex verbis legali sive ex adjunclis, respici a legante parochi commodum vel alius cujuspiam sacer-dolis, poterit is , cum per alium onus impleri curat, detrahere earn partem, quae excedit istius loci tunc cum missae legabantur usitalum stipendium. Sic itaque agere fas est sacerdoti, «cui commissa est cele-bratio ex pingui legato, ad vitam ipsi relicto cum onere missarumquot; (S. Lig. I. c. Al. Idem licet); res enim ipsa loquitur, respexisse legantem et missae obla-tionem et ejus sacerdotis commodum. — Similiter, cum quis legans bona ecclesiae, quamdam decernit pro pa-rocho aut vicario reddituum quanlitatem vel cerium stipendium in celebrationem determinati numeri missarum, hi autem redditus seu stipendia consuetam eleemosynam excedunt, judicandum videtur leganti in mente fuisse, prodesse per illud augmentum parocho , vicario, pro mu-niis parochialibus, quae obeunt; integrum propterea his fore, ut exonerantes per alios obligationem missarum , putato commodo utantur. — Sed saepe, monui, nulla in legatis missarum mentio est propositi commodi in gra-tiam diversi a celebrante sacerdotis, nec aliunde constat de hujusmodi legantis animo. Quare tola tunc eleemo-syna , redditus omnes, ipsis celebrantibus porrigi debent. Quod definitum fuit S. Gongregationis Goncilii decreto in causa Goloniensi Eleemosynae Missarum die 18 Julii 1808 : sin Archidioecesi Goloniensi permultae existunt fundati-ones Missarum, pro quibus certa stipendia ordinario majora constituta sunt. Hae missae beneficio non inhac-rent, sed turn ab Ordinario, tum a fundatoribus vel provisoribus Ecclesiarum certis sacerdotibus persolvendae assignantur. Haud raro evenit, ut ii, quibus hae Missae modo praedicto assignatae sunt, impediantur quominus ipsi easdem persolvant, tum propter exequias habendas,
86
turn propter stipendia manualia, quae a fidelibus oblata, allentis circumstantiis particularibus, rejici non possunt, vel alias ob causas legitime excusantes ... Quaeritur, utrum sacerdotes supranominati, si legitime impediti fuerint, quominus Missas, modo supra exposito sibi assignatas, ipsi celebrent, celebralionem harum Missarum alteri Sa-cerdoti sic tradere debeant, ut tolum stipendium, fun-dalione constitutum, pro celebratione Missarum solven-dum sit; an potius sufficiat ordinarium, ita ut quae super-sunt, a Sacerdotibus quibus hae Missae assignatae sunt, tuta conscientia retineri possint.quot; S. G. Goncilii expensis precibus in comitiis babitis die 18 Julii 1868 respondit: »Juxta exposita solvendum esse integrum stipendium.quot;
c) De beneficiariis in Bulla Nuper Innoc. XII decer-nitur § 21. ad 8: ssatis esse, ut rector beneficii, qui potest missam per alium celebrare, tribuat sacerdoti celebranti eleemosynam congruam, secundum morem ci-vitatis vel provinciae, nisi in fundatione beneficii aliud cautum fuerit.quot; Beneficiariis siquidem, ex mente fun-datorum, tota relinquitur massa reddituum, tum ut missas celebrent, saepeque ut et aliis perfungantur offi-ciis, tum ut habeant, quo decenter honesteque vitam ducere possint. Quamobrem his quoque fas est, si per alios celebrare queunt, ut substituto sacerdoti consuetum offerant stipendium, illius loci, ubi celebratur, nisi aliter statuit fundator beneficii.
d) In multis etiani missarum capellaniis universa reddituum summa capellani est, destinata turn offerendis sacrificiis, tum capellani honesto vitae agendas subsidio; sed in nonnullis assignatur capellano pro singulis missis statum stipendium. Qui prioris generis capellaniam habe!, substitutoque celebranti stipendium tribuit ad definitam loci celebrationis taxam accommodatum, officio satisfacit;
87
qui secundi generis, totum pro singulis missis a i'un-dalore praefixurn stipendium dare tenetur, nisi de jure relinendi partem constet. Adducit de capellaniis missa-rum S. Lig. {I. c. n. 321 Al. Idem licet) decretum S. G. C. diei 15 Martii 1745 mbi dictum fuit id licere, modo pro capellania cerli reditus sintannuatim conslituti, etperpeluo capellano assignali; secus vero, si hujusmodi capellano pro qualibet missa celebranda cerla delur eleemosyna.quot;
109. Sequitur secunda exceptio; partis nimirum seu lucri spontanea et liberalis cessio per sacerdotem, qui onus litandi sacrificium suscipit. Celebrantis quippe jus est et totum remittere stipendium, et partem donanti cedere, eidemque praemio aliquo gratum animum referre. Verum tamen, quum hie plana via pateat ad abusum »execrabilem ... Romani Pontifices ... decretum volue-runt, nimirum a quolibet Sacerdote stipendio, seu eleemosyna majoris pretii pro celebratione Missae a quocumque accepta, non posse alteri Sacerdoti Missam hujusmodi celebraturo stipendium, seu eleemosynam minoris pretii erogari, etsi eidem Sacerdoti Missam celebranti, et consentienti, se majoris pretii stipendium, seu eleemosynam accepisse indicasset.quot; B. XIV Const. Quanta cura. § 3. Propterea, quum celebrantis consensio baud sufficiat, arctis valde limitibus contineri praesens lucri titulus dicendus est. Postulant Doctores, spontanea prorsus atque liberalis cessio sit; celebrans ne rogetur, ullo pacto ne sollicitetur ut partem remittat, at quid detrahi annuat (V. S. Lig. I. c, Al. Excipiunt 11)] timorc ne impellatur, ut aiiter agens stipendiis deinceps careat (Bill. De Each. d. 8. a. 6). Quocirca istud quod offer-tur tum demum poterit acceptari, si alteri, candide et sincere tradenti stipendium integrum, alter motu spon-taneo el liberali porrigit partem.
88
110. Superesl exceptio tertia; Sanctae Sedis Aposto-licae ordinatio. Gujus id efficiendi potestas salis propo-sita ante fuit. V. n. 99. Id tanlummodo adjiciatur, unius videlicet Romani Pontificis munus facultaternque esse concedendi veniam, ut quid detrahatur ex Missarum eleemosynis. Quod perspicuum sit ex generalis in hac re legis ecclesiasticae prohibitione, quae dum velat mi-nuere Missarum eleemosynas, sponle sua uni SediApos-tolicae reservat huic legi derogare.
Goncessio, in hoc genere facta, continetur decreto ür-bani VIII et Innoc. XII. Statuunt § 22; spermittendum non esse, ut ecclesiae ac loca pia, seu illorum admini-stratores ex eleemosynis missarum celebrandarum ullam, utcumque minimam, portionem retineant ratione expen-sarum, quas subeunt in missarum celebratione, nisi cum ecclesiae et loca pia alios non habent redditus, quos in usum earumdem expensarum erogare licite possint et tune quam portionem retinebunt, nullatenus debere ex-cedere valorem expensarum, quae pro ipsomet tantum missae sacrificio necessario sunt subeundae et nihilomi-nus eo etiam casu, curandum esse , ut ex pecuniis, quae supersunt, expensis ut supra deductis, absolute tot missae celebrentur, quot praescriptae fuerint ab ofïerentibus eleemosynas.quot; Gum itaque desunt ecclesiis reditus , quos in usum vini, lurainum, caeterorum, impendant, ex eleemosynis detrahere possunt necessarias pro sacrificio expensas, ea tamen lege, ut ex superstite pecunia tot missae celebrentur, quot praescriptae fuerint ab elargien-tibus eleemosynas.
Usus ejus concessionis, quae missas complectitur tum perpetuas tum adventitias, est nobis duce Benedicto XIV breviter explicandus.
Gogita primo missas perpetuus celebrari in ecclesiis,
89
quae, indicatae ab ürbano VIII inopiae causa, impares sunt sufficiendo requisita ad missarum oblationem. Debent sane stestatores raissas perpetuas instiluentes integro sacerdolis stipendio, omnibusque expensis pro Sacrificio peragendo necessariis consulere.quot; B. XIV 56. «. 13. Idque praestant aut designatis bonorura reditibus, aut imposito haeredibus praecepto, expensas necessarias sub-ministrandi. Quamobrem in proposito casu, servata norma Urbani VIII, peti expensae debent aut ex missarum red-dilibus, aut ex implenda ab haeredibus obligatione. Quod si contingat, ut nulla ex parte subsidium desumi possit, quoniam nemini haeredi testator dedit hujusmodi prae-ceptum, nec fundationis proventus diminutionem ferunt, adilus patet ad pelendum a Sede Apostolica, ut missae ad minorem numerum redigantur. V. B. XIV. Inst. 56. n. 13.
Pone secundo missas adventitias. Si sacerdos celebrare in templo omnino postulet, de cujhs supra descripta paupertate constat, tunc aliquid pro expensis deposcere licet, vel a presbytero vel ab eo qui collato stipendio missam indixit, si forte sacerdoti aliquid superaddere velit pro consuetae eleemosynae detrimento; vel tandem, si aditus hujusmodi praecludatur, ex ipso consueto stipendio aliquid expetere conceditur. B. XIV. L c.
HU. Haec de inopis ecclesiae jure, delrahendi quando-que partem eleemosynis missarum, deque ejusdem juris exercitio. Huic affinis est altera quaestio; possintne administratores ecclesiarum postulare et exigere a sacer-dotibus, ut missarum expensas reficiant.
Ad missas perpetuas quod attinel, cum taxa et reditus missae fundatae, ipsarum expensarum causa, majores esse soleant, nihil obstare videlur, etiamsi ecclesia bonorum copia abundet, ut, qui fruuntur iis redditibus, sumptus pro sacrificio necessarios reficere compellantur; id enim
PO
majoris taxae fini consentaneum est. Gum aulem ecclesia, ut modo docuiraus, inopia premitur, ipsis adrainistrato-ribus fas est, quamdam portionem ex reddilibus detra-here; neque tenentur minislrare ulensilia sacerdotibus, ex beneficio vel capellania obligatis in ea ecclesia offerre sacrificium, nisi solutis utensiliurn expensis. Quod de-ducimus ex sequenti S. C. G. declaratione data in causa inopis ecclesiae: »An Archipresbyter Ecclesiae Collegialae Oppidi Montis Guroni fuerit et sit obligatus subministrare vinum, ceram et hostias capellanis aliisque Presbyteris de clero celebrare volentibus, vel obligatis celebrare Missas in eadem Ecclesia.quot; Rescriplum fuit: sArcbipres-byterum non teneri ad ministranda utensilia, de quibus agitur, iis, qui celebrant in sua Ecclesia ex obligatione beneficii, sive capellaniae; quoad missas adventitias teneri ad dictam subministrationem, quatenus permittat, eas in sua Ecclesia celebrari; nee teneri ad bas .Missas adventitias admittendas, nisi solutis utensilibus per celc-brantes.quot; B. XIV l. c.
Ad missas adventitias quod spectat, cum ob inopiam facultas ecclesiae non suppetit ferendi expensas, possunt administratores, ut tradit praemissa declaralio, exigere a sacerdotibus, qui volunt ibi celebrare, ut utensilia, quibus utentur, solvant.
411. Satis jam explicatum sit de proposita regula ej usque limitationibus. Hand opus est distincte sciscitari ct ostendere quanta pars in singulis exceptionibus retineri queat, id etenim quum suis locis delinire non omiseri-mus, res ita est in promptu, ut peculiari expositione non egeat. Quare ad alia veniamus, quae tarnen ad hunc locum pertinent.
Quaerunt Doctores, sitne obligatus restituere, qui inique partem stipendii retinet, el, cui is restituere teneatur.
Ad primum respondet S. Lig. I. c. n. 322. Dub. 1: «Prima sentenlia negat, et hanc tenent Suarez d. 88. s. 3. Ratio, quia accipiens stipendium jam acquirit illius dominium et licet acquirat cum onere dicendi missam, huic tamen bene per alium jam satisfacit. Secunda sentenlia vero tenenda ... [affirmal]... quia, tametsi sacerdos eleemosynam accipiens acquirat ejus dominium, illud tamen non alitor acquirat, nisi juxta voluntatem dantis; voluntas autem dantis est, non solum ut missa celebre-tur, sed ut celebretur tali stipendio; ergo, qui tradito minori stipendio, per alium celebrare facit, peccat contra justitiam, »qui non exequitur dantis intentionem, qua vult ut ilia missa, unde percipit fructum^ tali stipendio celebretur, et quia hujusmodi intentio intrat in substantiam contractus, ideo, si sacerdos partem stipendii retinet, injuste contra dantis voluntatem retinet.quot;
Ad secundum idem S. Doctor L c. sic ait: «Croix cum Pasqual. dicit posse fieri vel danti eleemosynam, vel sacerdoti celebranti; sed communius, et probabilius consent Cont. Tourn. Holsm. et Sporer l. c. restitutionem faciendam esse celebranti, quia translato in eum onere, etiam jus ad integrum stipendium juxta voluntatem domini transfertur.quot;
112. Inquirunt etiam Auctores: An procurator vel executor testamenti, faciens celebrare alibi missas sibi commissas, ubi minor est taxa, possit excessum sibi retinere.
S. Lig. 1. c. Dub. 2. scribit: sAffirmat Tamb.., quia excessus ille erit fructus suae industriae. Sed merito boe communiter reprobant Cone .. Viva.. Ratio, turn quia talis procurator turpem faceret quaestum ex eleemosynis; tum quia nullum is titulum habet, quo lucrum illud sibi retineat, cum numquam dominium illarum eleemosyna-rum acquisieritquot;
92
Tarnen quaedam facienda videtur parva distinclio. Sup-ponat S. Lig. eum procuratorem seu executorem, qui lestatoris haeres non est; is utique facit injuste. Sed pone, ut, qui executor est, idem ille sit haeres. Haud scio an recte injustitiae is accusetur, si testator nequo certura assignaverit stipendium , neque dici possit elegisse locum celebrationis.
H3. Tandem sciscitantur: Fasne sit permutare missas non permutato stipendio inaequali.
Gui hunc in modum respondendum esse puto. Cum mens attenditur largientium eleemosynas, petitae missae stipendium ejus est, qui missam illam celebrat. Qua-propter permatata missa permutari etiam stipendium inaequale debet. Cum autem consideratur facultas cele-brantis, qua nimirum cedere valet suum stipendium, consensus satis voluntarius in permutationem stipendio-rum efficere potest, ut quisque, quam accepit, teneat eleeinosynam. Sed cum insuper lex ecclesiastica aspici-tur, rogaturque, an dicta permutatio, utpote turpis quaeslus speciem involvens, lege probibita sit, S. Lig. 1. c. Dub. 5 et in Hom. Ap. De Euch. n.l\ ait, eam permutationem merito dici probibitam, quin tamen transgressorem condemnet gravis peccati, praesertim quem paupertas ad id impu-lerit. In bujus sententiae confirmationem afferri posse videtur exposita ante disciplina ecclesiastica, quae jubet tribuere sacerdoti celebranti integram missae eleemosy-nam. Hue itidem spectat forte S. G. C. recens declaratio diei 6 Maii 1865, in quadam causa conventionis , per centum et amplius annos inter canonicos et cujusdam capituli capellanos servatae, de permutanda sacrificii applicatione non permutata insimul eleemosyna, Quae conventio licet ab Episcopo esset approbata, licetque canonici singulis annis, ob eleemosynarum inaeqnalitatem,
93
solverent capelianis quamdarn pecuniae summam, nihilo-minus S. G. C. earn non sustineri declaravit. V. Acta S. Sedis vol. 2. p. 194 sqq.
114. Superest quaestio, quam Doctores scriptis suis non complectuntur, nos autem praeterire non possumus. Morem spectat retinendi qaamdara eleemosynae missarum portionem, qui in patria vigens, decreto apostolico fir-matus est.
Ut primum septentrionalibus Europae tractibus innotuit Benedicti XIV Constilutio Quanta cura, pastores missio-narii Batavi, Angli, Hiberni usum quem sectabantur, in comrainuendis missarum stipendüs, S. Apostolicae Sedis judicio submiserunt. Accepti responsi, *Ad mentem Sanctissimiquot;, cum sensum non perciperent satis, denuo per S. Poenitentiariae Congregationem supplices Pontifici obtulerunt litteras, et ex sententia copiosius rescriptum impetrarunt.
115. Supplices litterae, ex authentico apographo Iran-sumptae, hae sunt: nBeatissime Pater! Missionarii Pastores Catholici in flollandia, aliisque regionibus baereticoru'm et infidelium, cum osculo pedum Sanctitati Vestrae humi-liter exponunt, ad eorum notitiam devenisse. Breve Epi-stolare Sanctitatis Vestrae apud S. Mariam Majorem editum die 30 Mensis Junii ITM, incipiens: quanta cnra adhi-benda est, in quo Clericis et Sacerdotibus quibuscuraque recipientibus eleemosynas seu stipendia pro Missis cele-brandis, districte probibeter ne, retenta sibi parte earum-dem eleemosynarum seu stipendiorum, aliis Sacerdotibus commiltere possint celebrationem earumdem Missarum cum minori eleemosyna seu stipendio, adjuncta poena suspensionis reservatae Sedi Apostolicae, ipso facto in-currendae, prout latius in eodem Brevi Epistolari conli-netur; quoniam vero. Pater Sancte, in illis regionibus
94
sub haereticorum vel infidelium jugo, nulla adsunt beneficia ecclesiaslica vel certi reditus ad vitae sustenlationem Pastoribus et Missionariis Galholicis, a piis fidelibus dari solent pinguia Missarum stipendia et eleeraosynae pro earumdem Missarum celebratione, ut ex ipsis slipendiis et eleemosynis sustentationem recipient in defectum, ut supra, beneficiorum sive certorum redituum Ecclesiasti-corum; quandoque vero eadem stipendia et eleemosynae danlur ratione quidem particularis affectionis vel grati-tudinis erga illos Missionaries et Pastores, sed non sine respectu ad supradictam sustentationem; multoties etiam, praecipue in Exequiis, anniversariis et majoribus festis, supradicta stipendia et eleemosynae Missarum dantur per modum unius honorarii, quod occasione Sacramentorum Poenitentiae el S. Communionis ex pia devotione fideles conferre solent. Quae cum ita sint, Pastores et Missio-narii nullum babuerunt scrupulum retinendi sibi ipsis partem stipendiorum et eleemosynarum, et Missarum celebrationem committere et demandare aliis sacerdoti-bus indigentibus cum minore stipendio sive eleemosyna, praesertim illis sacerdotibus, qui sub nomine Sacellani sive Coadjutoris assistunt et vicem eorumdem Missiona-riorum et Pastorum gerunt, quando sunt absentes vel morbo impediti aliisque in similibus necessitatibus; quod si Missionarii et Pastores tenerentur totam deinceps red-dere eleemosynam receptam pro celebratione Missarum Sacerdoti substituto, qui sacrificium offert, vel ipsi Missionarii et Pastores congrua sustentatione privarentur, vel si partem et porlionem dicti stipendii sive eleemosynae dare nequirent Sacerdoti celebranti, praecipue pro Sacellanis et Goadjutoribus ut supra, necessariis, bujusmodi subsidium deficeret in illis regionibus, in quibus redditus certi et beneficia pro Ministrorum Ecclesiae sustentatione deficiunt.
95
His iofilur aliisque parlicularibus circumstantiis sedulo perpensis, licet devotissimi Sanctitalis Veslrae oralores pro certo habeant, quod in Brevi Epislolari supra me-morato pro celebratione Missarum hullatenus compre-hendanlur, quominus tuto servare possint morem et praxim usque adhuc observatam, nerape in dictis casibus retinendi sibi partem sive portionem stipendii accepti pro celebratione Missarum, et cum minori eleemosyna aliis Sacerdotibus Missas celebrandas committere, nihilo-minus veluli obedienlissimi Ecclesiae Gatholicae filii, et metu suspensionis ipso facto incurrendae perculsi, demi-sissime supplicant Sanctitati Vestrae pro opportuna de-claratione. Quam Deus etc.quot;
Pontifex Benedictus sequentem declarationem ad mis-sionarios mitti jussit:
»Decretum Sacrae Poenitentiariae Apostolicae ex audi-entia Sanctissimi die 29 Marlii 1742.
Sanctissimus Dominus Noster Benedictus Divina Pro-videntia Papa XIV, cui nos supplicem hunc libellum retulimus, vivae vocis oraculo benigne declaravit, in probibitione contenta in superius enuntiato Brevi, non comprebendi praedictos casus, et insuper mandavit, banc suae mentis .declarationem praefatis Oratoribus, aliisque quibus opus fuerit, per officium Sacrae Poenitentiariae esse significandam. Nos igitur, qui Poenitentiariae Ejus-dem Sanctissimi Domini Nostri Papae, et Sedis Apostolicae curam gerimus in executionem bujusmodi mandati Sanctitalis Suae, vigore praesentium supradiclam ipsius Sanctissimi Domini Nostri declarationem, tam pro memoratis Oratoribus, quam omnibus ad quos spectat, seu spectare potest, notam facimus et publicamus et de ea testamur. In quorum fidem praesentes manu nostra subscripsimus ; sigilloque Sacrae Poenitentiariae munivimus.
96
Romae ex aedibus nostris hoc die 6 Mensis Aprilis 1742.
(L. S.) Vincentius Gard. Petra Maj. Poenitentiarius, Franc Petruciolus Sao Poen. Secret.quot;
116. üt ejus decreti rectam intelligentiam assequi valeamus, erit nobis accurate considerandum primo quod exposuerunt et petiverunt missionarii, deinde quod res-cribi jussit Pontifex. Erit insuper inquirendum diligenler, lüeritne pastoribus illis peculiaris quaedam attributa gratia; et, si inficiandum id est, qua tandem ratione congruere juri communi dicatur tum usus missiona-riorum, tum rescriptum apostolicum.
I. Quid igitur de causa sua exponunt, quid declarari supplicant oratores?
Exponunt dari a fidelibus in peculiare missionariorum commodura pinguia missarum stipendia, quoniam beneficia et stati reditus absunt regionibus illis; dari quan-doque majores eleemosynas propensi etiam erga missi-onarios gratique animi causa; multoties insuper augeri ea stipendia, quae erogantur occasione exequiarum, anniversariorum et majorum festorum, quoniam super-addunt fideles honorarium, quod ministrantibus sacra-menta Poenitentiae et Eucbaristae conferre solent.
Declarari supplicant, possintne ïdictis in casibusquot; re-tinere partem stipendii, et cum minori eleelnosyna sacel-lanis, aliisque sacerdotibus, missas celebrandas com-mittere.
II. Quid responderi ad petita Pontifex jubet?
®In probibitione contenta in... enuntiato Brevi, non comprebendi praedictos casus.''
III. Nonne quidpiam Juris boe responso vindicari pastoribus missionariis potest prae reliquis aliarum regionum parocbis ?
Ilaud quidquam juris illis concessum prae reliquis
97
parochis esse addubitari nequil, elenim propositos casus non contineri in prohibitione, Pontifex rescribi jubel. Quamobrem idem istud agere dictis in casibus non solum Oratoribus licet, sed quibuscumque etiam aliarum regionum ministris sacris. Quod perspicuum praeterea sit ex postremis decreti verbis: sinsuper mandavit, hanc suae mentis declarationem praefatis oratoribus, aliisque quibus opus fuerit, per officium S. Poenitentiariae signi-ficandam.quot; Idcirco juri communi congruebant usus mis-sionariorum et rescriptum apostolicum.
IV. Qua tandem ratione id explicatur, congruere videlicet turn usum missionariorum , tum rescriptum apostolicum , juri communi Ecclesiae?
llac quidem ratione, quod partem, quae consuetum stipendium superat, fideles dicuntur Iradere suis pasto-ribus in peculiare subsidium deficientibus certis reditibus, in grati animi pignus, in praemium exantlati laboris. Atqui nulla umquam lege vel a longe Ecclesia turbari voluit neque fidelium facultatem, qua possint in sa-crorum ministrorum gratiam missarum stipendiis super-addere speciale aut subsidium aut praemium, neque jus minislrorum assumendi partem eo modo sibi addictam , etiamsi personaliter missam non celebrant.
Exstat in~ quodam Archidioecesis tractu alius usus, auctoritate Apostolica el recenlis Concilii Provincialis Ultrajectensis decreto ad revocationem toleralus et mu-nitus, ut paroclü lolum retineant stipendium missarum , quas eorum sacellani celebrant. Dum ilaque quod in ea regione fit, ibidem vitio verli nullatenus possit, ad alios iractus, quos data ücentia non special, mea quidem opinione, legiiime non Iraducitur absque Sedis Aposto-licae venia.
7
»8
Art. 111.
Applicatio Sacrificii.
117. Applicare sacrificium atque referre fructura medium sacrificii ad certam personam, ad certum finem , unutn idemque audit. Est quippe unus in numero fruc-tuum sacrificii, qui medius et ministerialis appellatur. Hie divina ordinatione ad distribuendum seu applicandum commissus est sacerdoti offerenti ceu publico sacrorum ministro, donorum coeiestium distributori.
118. Cui applicaverit sacerdos sacrificium, is fructu medio fruitur, dummodo capax sit. Nulli prorsus si applicaverit missam, aut incapaci, sacrificium caret fructu medio, in thesauro Ecclesiae manet. Quapropter, ne , ex incapaci subjecto, fructus ejus pretiosissimi distributio impediatur, expediens est, ut applicationi, ad quam sacerdos ex justitia , ex promissione, ex obedientia tenetur, aliam vel alias sub hac limitatione superaddat, quantum justitiae, fidelitatis, obedientiae officio non prohibetur. Sic eflicitur etiam, ut, quam lalissime fieri potest, fructus medius distribuatur.
119. Effectum medium sacerdos suspendere et reser-vare nequit; est enim sacrificium sub potestate et in-tentione ministri interea dum offertur, non postea. Quam-obrem non potest celebrare intenlione applicandi dein-ceps sacrificium cum quis eleemosynam oblaturus est. Prohibuerunt insuper PP. Clemens VIII et Paulus V applicare pro primo stipendium daturo. Fas tamen hoc in genere esse dicit S. Lig. I. c. n. 337, ut sacerdos, qui praevidet missas a se postulatum iri pro defuncto, non rogatus defuncto illi sacrificia applicet, el poslea stipendium oblalum accipiat.
9fl
120. Mulualur minister potestatem applicandi ex ipso sacerdolali ordine. Ejus vero poleslalis, divinitus col-latae, frustrari validum exercilium, nemini dalum est. Propterea ministro sacro propria est et personalis, nee quisquam applicationi sacerdotis offerentis suam valet applicationem substituere efficaciler, nee quaecumque sa-cerdoti incumbens applicandi obligatie distrahere sacri-ficium ad alium finem, ae ipse intendit sacerdos offerens. Quamquam itaque sacerdos, applicando missam, contra officium obedientiae, lidelitatis, justitiae, religionis facere possit, erit tarnen applicatum sacrificium atque suffra-gabitur illi, pro quo voluerit offerre, modo quis obex non impediat. V. Suarez De Sacr. M. d. 79. s. 9.
121. Ilis positis explicandum est primum, quae cele-branti debeat intentio esse; deinde propria vis expromi debet quorumdam verborum, quibus missarum funda-tores utuntur nonnumquam.
Ut effleax ex parte sacerdotis applicatio esse possit, duae conditiones necessariae sunt. Quas ut recte intel-ligamus, haec quae sequuntur prius animadvertisse, quam conditiones proponantur, expediet.
Unum est, fructum medium distributioni commissum esse sacerdotis. Non est igitur per se determinatus ad certam personam. Determinatio haec seu applicatio fa-cienda a ministro est. Ergo, ut cui prosit, determinari sacrificium ad ipsum debet per offerentis intentionem. Gumque peraclum sacrificium applicari non possit, dicta determinatio ante consecrationem secundae saltem speciei fieri debet; imo conveniens est fiat ante missam, ut omnes orationes et preces proficiant fini speciali, qui in-tenditur. Ex quibus concludimus, postulari primo, ut sacerdos missam applicet determinatae personae. Fieri baec applicatio potest nominando personam aut explicite,
7*
t
100
e. g. offeram pro patre meo, pro Petro N; aut implicite et generali termino, e. g. applico sacrificium defuncto, pro quo postulala est missa; et: personae pro quahodie offerre teneor; et: animae in purgatorio diutissime cru-ciandae; et: ad mentem danlis.
Alterum est, distributionem fructus medii, seu appli-calionem ejus, veram donationem esse. Quamobrem ut fructus, cum ex sacrificio nascitur, ei obtingat, cui a sacerdote semel assignatus est, baud requiritur ut memento consecrationis sacerdos activa ratione velit eidem fructum conferre; id est, non exigitur intentio aclualis aut virtualis. Quoniam vero coilalio fructus penes sacer-dotem manet donee sacrificium non est confectum, ea propter necesse est, sacerdos captam intentionem ante non revocet; aliis verbis, sufficit intentio babitualis, id est, semel capta et ante consecrationem non revocala. Differünt itaque in bis intentio conficiendi sacramenta et intentio applicandi fructum missae. In conficiendis enim sacramentis intentio ministri efficit sacramentum; active propterea habere se debet, id est, oportet actualis aut virtualis sit. Verum intentio dandi fructum alicui, non efficit fructum, sed assignat, cedit, distribuit, donattantum. Ideoque cum applicatio fructus donatio sit, propterea statim atque sacrificium perficitur^ fructum impetrat ilia persona, cui aliquando sacerdos assignavit, nisi re-vocaverit applicationem. Quamobrem pone decem erogari pro defuncta missarum eleemosynas, sibique proponere sacerdotem, craslino et sequentibus diebus haec explere onera; vel, diebus decem ab ipso elargiente stipendia designatis; immemorem vero ejus intentionis celebrare deinceps eas missas. Sufficit, ut oneribus satisfecerit, proposita intentio, quae babitualis est, et non revocata supponitur.
101
Sed quaedam qualitas in habiluali inlenlione desi-deralur, illinc potissimum orta, quoniam suspend! fructus sacrificii non potest. Oportet enim, ut aiunt Auctores, intentie habitualis absoluta sit vel absolutae aequivalens, id est, conditionata sub impleta conditione aut de praesenti, e. g. oiïero pro tali si capax est, aut de praeterito, e. g. pro tali si mortuus est. His in casibus non suspenditur fructus. Verum intentio conditionata implenda adhuc, reprobatur sententia satis unanimi Doc-torum, quia suspendi non potest eftectus, sen, quia sic a Deo ordinata creditur vis sacrificii atque sacramento-rum, ut ejus applicatio non fiat cum respectu et depen-dentia ad futurum eventum. V. Suarez l. c. d. 79. s. 9.
I'SS. Quapropter ut efficax applicatio sit ex parte sa-cerdotis, requiritur, ut celebrans applicaverit sacrificium personae determinatae per intentionem saltern habitualem absolutara vel absolutae parem.
Ex quibus habemus, obligari sacerdotem, qui ex stipendio celebrat, ut per dictam intentionem saltem habitualem missam applicet juxta voluntatem erogantis eleemosynam; idcirco pro defuncta, pro defuncto, pro defunctis, ad rnentem dantis, in gratiarum actionem, in alios fines, prout petivit, qui dedit honorarium; si aliter facit, licet errans, non satisfacit et denuo celebrare tene-tur. Exemplum est: ex stipendio quis assumsit celebrare pro donante cum hie mortuus fuerit; mortuum credit deinceps, sed fallitur; pro mortuo celebrat, sed non satisfacit.
123. Sunt de applicationis intentione plures quaestiones.
Prima. Si sacerdos, qui ad determinatum finem certo die celebrare sibi proponit, adveniente eo die in alium finem sacrificium offert, num prior intentio in eo perseveravit?
R. 1. Si memor prioris intentionis applicationem ad alium finem direxit, prior intentio non perseveravit.
10-2
R. 2. Si vero ejus immemor, sed commotus adaliam applicationem causa aliqua praeponderante, v. g. repen-lina necessitate, prior intentio non perseverasse videtur, praevaluisse igitur altera. Sin autem causa mutandi applicationem non fuerit hujusmodi, prior intentio videtur permansisse. Gonsultum tarnen sit, quoniam pro alter-utro certe fine sacrificium oblatum est, sequentern mis-sam in illud debitum applicare, cui satisfieri adhuc debet.
Secunda. Quid intendere debet sacerdos, qui nescit vel oblitus est, ad quid referri debeat missaeapplicatio?
R. Intendet ille sacerdos celebrare ad mentem petentis sacrificium; aut, in finem ad quem Deus scit postulatum sacrificium esse. Sed ut caveantur hujusmodi dubita-tiones, consueverunt sacerdotes accurate et quam primum chartae inscribere petita sacrificia, priore quidem ordine quae prima postulata sunt; nam ))qui prior est tempore, potior est jure.quot; Recj. 54. in 6.
Tertia. Qui stipendia pro decem missis a decern per-sonis accepit, an is suscepto oneri satisfacit applicando decem missas pro illis personis in confuso?
Respondet S. Lig. I. c. n. 335 Quaer II : »Si singula sacrificia applicantur pro singulis indeterminate [pro una indeterminata ex decern] non videtur satisfieri. Ratio, quod ad satislactionem requiritur intentio applicandi i'ructum determinatae personae, ut illi prosit.. Si vero sacerdos unamquamque missam intenderet applicare omnibus illis decem personis, singulis applicando decimam partem uniuscujusque missae, non videtur ratio cur non satisfaciat, cum nemo dubitet, quin fructus sacrificii sit divisibilis, et ideo tribuitur unicuique quod debetur; unusquisque enim in singulis missis , decimam partem accipiendo, in celebratione decimae missae jam totum suum fructum percipit.quot;
'P Pi ! |
iiiü
- iWi: M:;
lil
lit
103
Quarta. Potestne superior revocare efficaciter inten-tionem inferioris?
Responsio negans oslenditur ex ante dictis sub n. 120.
Quinta. Fasne est, die animarum celebrare prodeter-minata persona ?
Respondet S. Lig. I. c. n. 338 ex decreto S. C. R. diei 4 Aug. 4663, »in die Commemorationis omnium fidelium defunctorum sacrificia possunl a sacerdotibus celebranli-bus applicari ad libitum, scilicet vel pro omnibus fidelibus defunctis, vel pro aliquibus tantum. Hoe decreto posito bene ait Cont. Tourn... nihil obesse, quin pro talibus missis accipi possit stipendium.quot;
Sexta. An Neomista tenetur tres sibi imposilas missas ad intentionem Episcopi applicare; an vero potest ad tinem sibi bene visum, atque propterea accepto stipendio ?
Respondet S. Lig. De Sacram. Ord. n. 829 recte in-ferri ex verbis: «Post primam vestram missam, tre s alias missas, videlicet, unam de Spiritu Sancto, aliam de beata Maria semper virgine, tertiam pro fidelibus defunctis dicite, et omnipotentem Deum etiam pro me oratequot;, quibus Episcopus jubente Pontiücali Romano ordina-tos alloquitur, »non esse obligationem applicandi prae-dictas missas juxta intentionem Episcopi, dum ibi prae-scribilur tantum, ut initiati pro eo orent; ideoque ipsi possunt missas pro aliis applicare etiam cum stipendio. Patet autem quod hujusmodi missae non prius dicendae sunt, quam adveniant dies non impediti.quot;
Estne autem Neosacerdos obligatus tres ab Episcopo indictas missas celebrare?
R. Res controversa est inter Auctores ; quippe cura alii in verbis Pontificalis verum praeceptum grave aut leve inveniant; alii baud quidquam, nisi quod decens est, iis contineri arbitrentur.
Ego, in ulraque proposita disputatione, considerata formula Pontificalis, eorum sentenliae polius tne adscri-berem, qui neosacerdolibus vere praecipi auturaant ce-lebrare, minime vero applicare missas ad menlem Epis-copi. Mandari sic posse, docet lex de missa votiva tempore Concilii Vaticani lilanda. Mandatum sic esse, apparent ex formula Pontificalis. Sed utut sit, usus patriae mo-rem gerendi Episcopo, sive praecipenti sive consilium danti, a nostratibus baud negligetur.
124. Hactenus de celebrantis intentione. Nunc de vi quorumdam verborum , quae in fundationibus sunt, agere restat.
Si fundator praescripserit celebrari missas, applicari non praescripserit, debentne missae pro eo applicari ?
S. Congregationis Concilii perpelua lex cjusmodi in casibus est, applicari pro fundatore eas missas debere. Gujus legis fundamentum, ait B. XIV. De Sacr. Missae l. 3. c. 11. n. 2. babetur in regula 45 m 6 : sinspicimus in obscuris quod est verisimilius vel plerumque fieri consuevit.quot; Verisimilius bic est, ut fundator, qui pro-positis reditibus jussit missas celebrari, easdem et sibi applicari voluerit. Exemplo sit S. C. C. resolutio in causa Tin en. Applicationis Sacrificii: »Ex dispositione testamentaria antiquitus facta a pio testatore reperitur fundata quaedam capellania cum onere capellano pro tempore sacrum faciendi singulis Dominicis aliisque festivis diebus, nulla adjecta declaratione ad cujus suffragium applican-dum esset sacrilicium. Ideo Episcopus Tinensis suppli-cat, per Sacram Congregationem declarari, an ejusmodi sacrificium applicandum sit pro -anima ipsius testatoris, an vero ad libitum capellani, uti hactenus factum esse comperiit. Die 18 Aug. 1668. S. C. C. respondit, applicandum esse sacrificium pro anima testatoris.quot; B. XIV l.c.
105
In privata quidem causa sic S. C. respondit, sed regula generalis atque certa est, praesumi eunn, qui rnissas ce-lebrari jussit, nulla facta mentione applicationis, voluisse missam applicari animae suae. Quod si fundalor aperte scripserit, inlendere se non applicationem sed celebra-tionem dumtaxat, sacerdos aliis tribuere I'ructum medium, acceplo etiam stipendio, potest. V. S. Lig. I. c. n. 324. Q. \.
Cum fundator ex indictis sacrificiis certum numerum sibi applicari praescripserit, tacuerit vero de applicalione reliquarum, suntne omnes pro eo applicandae ?
Sunt omnes celebrandae sane, sed verisimilius ex hac jussionis lormula est, voluisse lundatorem liberam relin-quere applicationem ejus numeri, de quo tacuit. B. XIV. I. c. n. 3. Quapropler ex indicata regula 4-5 in 6 re-liquae istae offcrri ad alium finem possunt.
Si fundator, in missis celebrandis pro se orare capel-lano seu sacerdoti praeceperit, debetne hie applicare pro fundatore missas ?
S. C. C. interrogata respondit, sacerdotem teneri ad applicationem missae. B. XIV. I. c. n. 3. Si vero fundator alias missas pro se applicari, in aliis pro se orari voluerit; vel, si unus idemque fundalor in alia fundatione praescripserit applicationem, in alia orationem, »tum locus fit argumento desumpto e diverso modo loquendi, ac dicendum , fundatorem, ubi jusserit pro se orari, non imposuisse onus applicandi, sed voluisse dumtaxat, sacerdotem ad Memento commemorationem facere sui; quemadmodum respondit S. G. C. in causa Ferrariensi die 11 Junii 1700.quot; B. XIV. I. c.
Ex his deduci posse videtur, S. C. C. judicare, in onere celebrandi et orandi infra missae sacrificium comprehendi, ex fundatoris mente, onus applicandi pro eo missam,
106
nisi in promplu indicia sint, quibus verisimilius esse apparet, eum non spectasse ipsam pro se applicalionem. Indicium hujusmodi est varius diversusque ab eodem 1'undatore adhibitus modus loquendi , de quo paullo ante ; indicium esse potest stipendii exiguitas; item certa de-finita sacrificii hora, ut e. g. scholarum discipuli, mo-niales, operarii, alii, sacrificio interesse valeant. dr. B. XIV Q. C. 7 el 68. Luc. Ferr. Missa proul est sacrifi-cium. n, 15.
Art. IV.
Missae Species, Locus, Tempus,
ab erogante eleemosynam designata.
125. Quoniam totum integrumque onus, quod susce-pit sacerdos , adimplere fideliter cogitur, consequens est, ut quantum sacrae Rubricae sinunt designatam missae speciem , locum, tempus solerter eligat. Nec praetermisit sane Apostolica Sedes constantem diligentiam conferre, ut hujusmodi fidelium ordinationes ad apicem expleanlur.
126. Missae species. Cum sacerdos celebrare annuit missam cantatam aut solemnem, cum votivam aut de requie, hujusmodi sacriflcium offerat necesse est; ni t'aciat, obligatus restituere, pro mente petenlis, vel totum stipendium, vel earn partem , quae ratione deter-minatae speciei consueto stipendio superaddita fuit, vel liber a restituendi onere.
Quod si assumpsit missas pro defmclis celebrare, quin expresse determinata sit aut missa de requie, aut missa ad altare privilegiatum, accommodare sacrificium potest ad decreta S. Rituum Congregationis, a S. Sede appro-bata, quibus delinitum saepius fuit, baud opus esse, ut
107
vel diebus sacro de requiem vacantibus, missa hujus-modl dicatur, nisi aut talis diserte postulata est, aul, ut missa dicatur in altari privilegiato , aperte ordinatum.
De sacrificiis, in honorem alicujus mysterii aut sancli litandis, ejusdem S. Congregationis decreta jubent, ut diebus missae votivae patentibus, missa votiva dicatur, etiamsi non fuerit nomiaatim votiva rogata; quin imo si missae in honorem mysterii aut sancli non sunt certo diei affixae, differri easdem debere ad dies, quibus votivae permittuntur. V. S. R. C. Decreta auth. Leodii 1850. V0 Missa votiva. De Ilerdt S. Liturgiae Praxis vol. \. p. I. n. 21. Quae si recte proposui, paullulum aberrasse videtur S. Lig. in iis, quae habet l. c. n. 422.
Expositis addamus, ex sententia nimirum Busembaum, Voit, Quarti, De Herdt, satisfacere obligationi essentiali, non vero accidentali, atque peccare venialiter sacerdotera, qui constrictus dicere missam de requie aut votivam, non cam sed aliarn de die celebrat.
127. Tempus atque locum a donanlibus eleemosynam aut a fundatoribus praefixum, eadem ratione sacerdos servare cogitur atque caetera jussa. Quod si onus dein-ceps ad alium locum vel tempus 1'uerit legitime decreto translatum, nova ista lex fidelitate eadem servari debet, qua debebat antiqua. V. Luc. Ferr. 1. c. n. 14. Debet igitur sacerdos eo die, ea hora, eoloco seu in ea ecclesia et altari celebrare, quibus sacrificium offerre jussus est. Ilaec generalis est norma, quae tamen et suas excepliones habet; siquidem in ejus regulae expositione, ad obliga-tionera celebrantis nitide determinandam, animadvertere solent Auctores, quid jure bono dici possit spectasse 1'undatorem in ipsius lundalionis utilitatem, quidque cum causa incident, suo permississe presbytero.
128. Locus. De loco quaerenda duo sunt; quantum
1U8
scilicet loci designati observantia sacerdotera obliget, et quae sint de electo altari privilegiato peculiariter ani-madvertenda.
An peccat sacerdos omittens celebrare in loco ad sa-crificandum designate?
Respondet S. Lig. I. c. n. 329: «Notandum circa locum celebrandi quod si capellanus celebret in alia ecclesia vel altari, vel hora, quara a fundatore est constitutum, peccet rnortaliter. Ita communiter Lugo.., raodo id facial saepius, aut sine causa, aut sine dispensatione et modo fundator altare illud destinaverit ob gravem causam. Dixi saepius, nam peccabit tantum venialiter, si facial raro, puta si semel vel bis in mense; et facilius, si mutabit tantum altare et non ecclesiam. Item dixi sine causa; nam minime peccabit, si celebrabit alibi exjusta causa, puta si altare sit execratum, vel quia egressus a sacristia viderit illud ab alio occupatum. Lugo.. Item dixi sine dispensatione; nam bene potest Episcopus dis-pensare, ut celebretur in alio loco, ex rationabili causa, puta ob utilitatem propriae ecclesiae, applicationem stu-dii, infirmitatem, aut negotium, aut nimiam molestiam adeundi ecclesiam, et similia; ut dicunt Bus.. Pal. . Recte tamen Groix, et Pasq. dicunt in nostro casu non posse dispensare Episcopos, si testator designando ecclesiam vel horam in fundatione, specialiter respexerit commo-ditatem populi audituri Missam. Prae'erea dixi, modo fundator altare illud destinaverit ob gravem causam, puta ob memoriam vel commodum familiae, aut populi, vel ob specialem cultum sancti, et similia. Nam si nullum habuerit specialem finem, vel si causa cessaverit, nempe si familia sit extincta, vel alibi moretur, tunc sacerdos mutando altare, tantum venialiter peccabit; et ne venialiter quidem, si celebrabit in altari privilegiato, quia ibi
109
melius consulet fundatori; ita Lugo.. Gaelerum animad-vertendum apud L. Ferr. Bibl. verb. Capellania, n. 14. referri plura decreta a S. G. Concilii, quibus dicitur pro hujusmodi dispensalione semper adeundam esse Sedem Apostolicam.quot; Postrema haec verba paululum infirmant quod ante S. Doctor scripsit de dispensalione ab Episcopo impertienda, atque opponunt attributae Episcopis pote-stati perspicuum summae auctoritatis judicium. Referre banc disputationem placet ad ea, quae mox proponemus fundamenta juris, uni Sedi Apostolicae reservantis lacul-tatem derogandi fundationum legibus.
De sacerdote, qui designatum locum non servavit, Luc. Ferr. V0 Missa, prout est Sacrifickim art- 4. n. 16. animadvertit: »Sive tamen non celebret in loco convento et designato cum justa, sive absque justa et rationabili causa, non tenetur iterum in eodem altari vel ecclesia celebrare, aut ad aliquam restitutionem, ut compenset sacrificia alibi celebrata, quia non privavit paciscentem seu fundatorem fructu sacrificii, id enim quod paciscens seu lündator intendit principaliter, est fruclus sacrificii pro se et suis, et minus principaliter et quodammodo accessorie, cultus Dei vel Sanctorum in tali ecclesia vel altari.quot; Attendatur infra numerus 137.
129. De servando loco assignato satis dictum est. Deinceps, ut erat propositum, de electo altari priviie-giato dicatur.
Privilegium hujusmodi altaris situm est in plenaria indulgentia per modum suffragii adnexa sacrificio, quod pro defunclis celebratur ad altare per Sedem Apostolicam ea gratia ditatum. Indulgentia plenaria per modum suffragii. Distinguuntur enim in hoc privilegio mens praesertim Pontificis indulgentiam concedentis, atque efiectus concessae indulgentiae, seu beneplacitum divinae
110
misericordiae earn acceptanlis. Quo fit, ut cum mens spectalur Sanctae Sedis in hoc usu poteslatis clavium, praesens indulgentia dici debeat plenaria, apta igitur ut aniraam statim eripiat ex omnibus purgatorii poenis; cum vero spectatur appiicationis effeclus, intelligenda sit indulgentia, cujus mensura divinae misericordiae be-neplacito et acceptationi respondet. Dum ilaque Romanus Pontifex privilegialas aras declarat, celebration! raissae, in illis peractae earn per modum suffragii attribuit thesauri ecclesiastici partem, quae satis est, ut anima, si Deo sic placitum fuerit, e purgatorii cruciatibus eripiatur.
ISO, Insignis gratia est, gratis a sacerdotibus fideli populo communicanda; nam stipem accipere pro ejus applicatione cum simoniacum esset, turn legibus Ecclesiae contrarium, sicuti satis patet ex decreto Urbis et Orbis a S. G. Indulg. publicato die 19 Marii 1761, quodque declarat, »ul non nisi consuetam eleemosynam unus-quisque sacerdos pro dicta missa licet privilegiata acci-piat, et in ea tantum quantitate, quae a synodalibus constitutionibus, seu a loci consuetudine regulariler praefinita fuerit.quot; V. Decrela auth. p. 264.
131. Annectitur istud privilegiutn non solum altari, locale et reale tunc nuncupatum , sed etiam sacerdoti, quo casu personale dicitur. Ne putes autem privilegium locale affixum esse lapidi consecrato, exstanti eo memento, quo indulgentia tribuitur; annexum enim est designato alicui altari determinatae ecclesiae, altari scilicet ecclesiae N. dicato in honorem mysterii aut sancti N. Etenim S. C. Ind. quum supplicata esset declarare: »An indulgentia seu privilegium altaris a S. Sede con-cessum sit lapidi consecrato, plerumque portatili in quacumque ecclesia, et cuicumque altari fixo imposito,— an vero determinato altari fixo, quod proinde alio
1-11
consecrato lapide imposito, privilegium minime amit-leretquot;; respondit: «negative quoad primam partem; af-ürmative quoad secundam; videlicet privilegium de quo supra, datum est altari privilegiato, et in honorem alicujus sancti specialiter dicato, ita ut privilegium ipsum altari fixo exclusive inhaereat, nee ad aliud allare etsi fixum , transferendumquot; Causa Leodien. 27 Sept. 1843. Apud Prinzivalli S. C. Ind. Resolut tones Auth. n. 558.
Porro privilegium, de quo dicimus, sic inhaeret determi-nato altari, a) ut non possit ex eo transferri ad aliud, quod luculenter postrema decreti verba significant; h) ut amoto primo lapide, novoque imposito, privilegium non per-datur, ceu praecedens etiam declaratio manifeste satis docet, sequens luculentius tradit. In Ruremunden. nempe Gard. Praefectus S, G. de P. F. rescripsit: «Privilegium altari conceditur, non lapidi, qui unus alleri, pro necessitate vel opportunitate suffici poterit.quot; Decreta auth. p. 265. c) Ut cum transfertur al tare in alium ejusdem ecclesiae locum, vel, diruto toto altari, novum sub eadem invocatione licet in alia ecclesiae parte erigitur, privilegium conservetur, et, in secunda suppositione, transeat in novam aram. ))An privilegium maneat, non obstante quod altare sub eadem invocatione de novo aedificatum fuerit in alio quidem loco, sed in eadem ecclesia.quot; S. C. Ind. respondit: «Affirmative.quot; Murana 27 Sept. 1843. «. 52. V. alias deel. in Deer. auth. /3.265. d) Ut, sidestruitur deinceps ipsa ecclesia, sed nova aedificatur eodem loco eodemque retento veteris ecclesiae titulo , privilegium reviviscat, modo titulus altaris mutatus non sit. Nam ex S. G. Ind. quum quaereretur: 2°. An privilegium reviviscat , si ecclesia funditus destructa sit, et deinceps, ea in eodem loco reaedificata, Allare olim privilegiatum sub eodem titulo denuo erigatur ? Et 4°. Ouid si ecclesia
non in eodem loco, sed alibi reaedificetur ? respondit die 30 Aug. 1847: ad 2. affirmalive; ad 4. negative. Deer. aulh. p. 266.
132. Solet indulgenlia altaris privilegiati pluris, quam aliae indulgenliae pro defunclis, aestimari, quoniam a dispositione celebrantis minus caeteris pendere creditur. V. Gard. De Lugo De Euch. d. 21. n. 39. Salm. De Sacr. Missae c. 1. n. 22.
Concessit Sedes Apostolica banc gratiam primum soils missis de requie in dictis aris celebrandis; verum aucto numero missarum ritus duplicis, ad missas de die et de festo currenti quoque extendit. V. Alex. YII Gonst. Creditae^ nobis diei 22 Jan. 1667 et Glem. IX Cum felicis diei 23 Sept. 1669 et Innoc. XI Alias diei 4 Mail 1688. Praeterea idem hoc privilegium indulsit missis omnibus die Gommemorationis fideliurn defunctorum a quocumque sacerdote saeculari vel regulari celebrandis (Decret. S. G. Ind. diei 19 Maii 1761); insuper singula altaria durante oratione 40 horarum declaravit privilegiata esse in ecclesiis ubi supposita fit Sanctissimi expositio (Deer. Pii VU' diei 12 Maii 1807); tandemqae, cum rogatur, impertiri baud difficulter sacerdotibus solet privilegium personale altaris privilegiati, quo ter vel quater in hebdomade quodcumque ad altare celebrantes fruantur.
Sunt autem duae praesertim conditiones prae oculis habendae ab iis, qui dicto privilegio in defunctorum gratiam, pro quibus solis concessum est, uli velint. üna pertinet ad qualitatem altaris, altera ad missae speciem.
133. Qualitas altaris. Altare debat esse fixum, ut in eo lucrari quis possit privilegium locale, nisi Sancta Sedes aliter indulget. Non opus est fixum sit, ut privilegii personalis indulgentiam quis lucrari valeat. sQuaeritur, si as Sede indultum locale altaris privilegiati
113
conceditur, neque ulla facta sit mentio nee in suppliei libello , nee in rescripto, de qualilaie altaris, sitne fixum scilicet, vel portatile, an altare censeri possit privilegia-tum, etiamsi sit porlatile ?quot; S. G. Ind. respondit: »Ne-gative, exceplo casu indulti altaris privilegiati personalis, quo frui potest sacerdos in quocuraque altari sive fixo, sive portatili celebraturns.quot; Mechlinien. 15 Dec. 1841. n. 521.
Quid fixi altaris nomine intelligatur hoe loco, authen-ticae declarationes docent: «Professor publicus ordinarius Sac. Ganonum in Acad. Gath. Lovaniensi Dioecesis Mech-liniensis, ex responsionibus bujus Sac, Gongregationis sub die 15 Dec. 1841 ad dubia ab ipso oratore proposita, iterum quaerit, 1. Quid intellexit Sac. Gongr. per verba: »Altare fixum seu localequot; ? Quid per vocem: »Altare portatilequot; ? Sac. Gongregatio Indulgentiarum respondit ad primum sintellexisse Altare fixum quidem, quod a loco dimoveri non possit, sed non tarnen cujus superior pars, sive mensa, sit ex integro lapide vel adeo calce conjuncta, ut lapis consecratus amoveri non possit; secus enim diruto altari quod privilegiatum concessum erat ob alicujus sancti imaginem, post novam construc-tionem, novo indigeret privilegio.quot; Item ad secundum : sintellexisse altare, ut dicilur Viaticum, quod constat tantum ex unico lapide integro tantae magnitudinis, ut calicis pedem cum patena saltem quoad majorem partem capere possit, vel quod de uno in alium locum irans-l'ertur.quot; Mechlinien. 20 Martii 1846. n. 574.
Brevius id expressit S. S. D. N. Pius Papa IX in rescripto S. G. Ind. 26 Martii 1867: ))Ne autem dubium circa qualitatem altaris fixi exoriatur, Sanctitas Sua edixit et declaravit sufficere, ad constituendam qualitatem Altaris fixi, ut in medio Altaris stabilis et inamovibilis,
8
114
licet non consecrati, lapis consecratus etiam amovibilis ponalur.quot; Acta S. Sedis. vol. 3. p. 100.
134 Species missae. Legem staluerunt Pontifices Alex. VII, Clemens IX, Innoc. XI I. I. c. c. necesse esse ad lucrandam indulgentiam , ut offeratur missa de requie iis diebus, quibus hujusmodi missa calebrari permittitur; caeteris diebus missa de die vel festo currente, Hisce diebus, non vacuis missae de requie, aequivalere missam puto in altari privilegiato, in quo exponitur SS. Sacra-mentum; nam quum peteretur a S. C. Ind. »An missa de festo semiduplici, votiva vel de feria celebrata in altari privilegiato, in quo exponitur S. S. Eucharistiae Sacramentum, sive in ostensorio sive in ciborio, suffra-getur pro defunctis ac si missa de requie dicatur in casu, etc.?quot; S. G. respondit die 20 Julii 1751 : »Affirmative.quot; Decret. Urbis et Orbis. n. 200.
Proposita Sedis Apostolicae lex complectitur tum pri-vilegium locale fum personale. De locali fuit S. Congr, Ind. interrogata: »Utrum, ad acquirendam plenariam indulgentiam pro defunctis, sacerdos qui sacrum facit in altari privilegiato, pro singulis diebus, teneatur paramentis nigri coloris uti diebus non impeditis? Respondit die 11 Aprilis 1840: «Affirmative.quot; n. 586. Et iterum die 16 Eebr. 1855J n. 619. decrevit: ))Ut fruatur altari privilegiato sacerdos diebus non impeditis, celebrare debet missam defunctorum, et uti paramentis nigris, vel ex rationabili causa, violaceis.quot; — De personali quum quis earn interrogasset: »11 Utrum , qui privilegium babet personale pro quatuor missis in bebdomadis singulis, debeat cum paramentis colore nigro celebrare diebus non impeditis , ut possit indulgentiam plenariam pro animabus defunctorum lucrari? Ill Utrum, qui celebrat in Altari privilegiato pro singulis diebus, debeat semper uti para-
115
mentis nigris, diebus non irapeditis, ut indulgentiam pri-vilegii consequatur?quot; S. C. die 11 Aprilisl840 rescripsit: ))Ad 11. Affirmative. Ad III. Ut in secundo.quot; Editor Theol. Mor. S. Lig. Mechlin. 1845 pro response saffirmativequot;, scripsit «negativequot;, sicque accidit, ut errans putaverit antiquam Ecclesiae legem atque disciplinam, Sancti Al-phonsi tempore vigentem (cfr. I. c. n. 339), mutatam esse.
135. Continetur saepe in privilegii indulto haec simi-lisve clausula: «dummodo tot missae [v. g. decem] quo-tidie [vel, toties in hebdomade] in ecclesia celebrenturquot;, cujus ea vis est, ut quoties ista conditio non accurate impletur, nisi raro fiat, privilegium interea suspensum sit, seu effeclu interim privetur. V. B. XIV. Inst. 56. n. 17. et decreta S. G. Ind. apud Prinzivalli sub n. 208.
136. Indulgentia quandoque dividi non potest a sacri-ficio ; quandoque sic potest dividi, ut missa offeratur pro uno, indulgentia pro alio. Non potest dividi, cum in-dultum attribuit indulgentiam defuncto, pro quo cele-bratur; e. g. si habet, »qui pro defuncto missam in tali altari dixerit, liberat animam ejus, etc.'' Potest vero dividi, cum talia in indulto non leguntur, nec erogans eleemosynam onus imposuerit celebrandi in altari privi-legiato. V. Resp. S. G. Ind. diei 31 Jan. 1848, n. 602.
137. Superest. antequam banc de aris privilegiatis explicationem absolvamus, una quaestio, praesenti loco maxime propria, qua ratione scilicet inipleatur suscepla obligatio celebrandi ad altare privilegiatum.
Gonstringit baec obligatio sacerdotem, cui vel ex lün-datione, vel ex stipendio manuali expresse mandatum est celebrare ad bujusmodi altare, vel lucrari earn indulgentiam. Is itaque sacerdos tenetur sub peccato dicere missam in altari priyilegiato, vel quod aequivalet, appli-care personale privilegium, ideoque et earn missae spe-
8*
116
ciem eligere, quae ad lucrandam indulgenliam ex Ponti-ficiis constitutionibus dicenda est. Gelebrationi ad aratn privilegiatam aequivalere dicimus applicationem privilegii personalis; ita namque habet decretum S. C. Ind. 15 Febr. 1852 n. 620: «Gajus sacerdos habeas privilegium perso-nale altaris privilegiati, bis aut ter in bebdomada, accepto stipendio pro missa celebranda in altari privilegiato, ex praetextu personalis privilegii ejusdem altaris privilegiati, celebrat in altari non privilegiato. Quaeritur, an bene se gerat, et utrura oneri suscepto satisfaciat.quot; S. G. Ind, resp. d Affirmative.quot;
138. Qui non satisfacit susceptae obligationi, de qua agimus, ei incumbit laesi juris redintegratio, quae sic proponitur in S. Lig. Hom. Ap. De Sacrrn. Euch. n. 75: ))Si sacerdos celebraturus esset in altari privilegiato, et alibi celebraret, dicit Roncagl. teneri ad restitutionem, si eleemosyna esset pinguis, non autem si esset ordinaria; et nec si alibi lucraretur indulgentiara plenariam appli-cabilem pro defunctis; ut dicunt...quot; Haec itaque sen-tentia sacerdotem, officio infidelem, absolvit, modo lucretur aliam indulgentiara plenariam.
139. Tempus. Obligatie celebrandi stato tempore eadem regitur lege atque obligatio celebrandi loco deterrainato. Quapropter si sacerdos celebrat alia bora, vel die, quam a fundatore aut eleeraosynara dante conslitutura est, pec-cat raortaliter; modo id faciat saepius, aut sine justa causa, aut sine dispensatione (R. Pcis), atque gravem ob causam tempus praestitutum sit.
Inutilis quurn videatur repetita ejus regulae expositio, juvat potius nonnulla exempla ponere. Observetur modo, in decidendis facti quaestionibus interesse multum, ut fundatoris finis, et, cum justa incidit causa, ejus erga sacerdotem suum aequus animus, prae oculis habeatur.
117
I. Jussit fundator celebrari missara feria V, VI, Sab-balo. Sacerdos non servans earn legem, peccare potest graviter, et leviter, immunis etiam esse a peccato. ld docet exhibita S. Lig. regula. Facilius vel difficilius reus erit gravis peccati pro fine, quem sibi fundator, desi-gnando dies, praestituisse constat. Gogita in tabulis fundationis scriptum esse, ut feria V sacrum fiat in ado-rationem Sanctissimi, feria VI in memoriam Dominicae passionis, sabbato in B. M. V, laudem; finge etiam in alterius fundationis tabulis non legi quidquam, quo sig-nificetur magno in pretio ipsos statos dies haberi. Gitius videtur ex frequenti neglectu prioris legati, quam ex posterioris transgressione, sacerdos peccaturus graviter.
II. Aliud exemplum. Testamentum sacerdoti praescri-bit, ut singulis mensibus offerat quindecim sacrificia. Istud jussum si non servaverit, reusne futurus sit gravis an levis peccati, vel ab omni culpa liber, confici ex sta-luta regula potest. Facilius gravis erit transgressio ejus legati, quod specialem ob causam quovis mense eas missas vult contineri, quam illius, quod nullam bujusmodi causam exhibet; aestimantur enim, qui dierum obser-vantiam avide cupiunt, designationis ejus finem memo-raturi. Quare cum fundator perlinere dicit ad decorera suae cappellae vel altaris, nullum praeterire mensem absque praescriptis missis; cum alius scribit, se prodessc veile membris familiae, aut communitatis, aut parochiae, qui eo mense vita funguntur; est in talibus causis judi-candum, difficilem se praebere fundatorem, ut aut mensis sequenlis missae dicendae anticipentur, aut praecedenlis missae resarciantur.
140. llisce tandem quasdam animadversiones addamus:
a) obligatione celebrandi singulis diebus, vel feria V, VI, Sabbaio, non comprehendi tres hebdomadae sanctae
118
ultimos dies, saltern pro iis, qui solemnia officia non peragunt. De Lugo De Euch. d. 21. s. 2. n. 46; item-quo isto praecepto non contineri per se secundam et tertiam Nativitatis missam, nisi aliter jubeatur a funda-tore; — neque, ut nonnemo scribit, diem omnium de-functorum; V. B. XIV De S. M. I. 3. c. 9. n. 9; 6) obli-gationem ex fundationibus celebrandi diebus festis de praecepto, intelligendam esse, ex mea quidem sententia, de festis tempore fundationis vigentibus, nisi quid ex missarum instrumento videtur secus.
§ VII.
Oner urn Missarum imrn a talio el dissolutie.
141. «Ratio postulat, ut illis, quae bene constiluta sunt, contrariis ordinationibus non detrabatur. Quando igitur ex beneficiorum quorumcumque erectione seu fun-datione, aut aliis constitutionibus, qualitates aliquae re-quiruntur, seu certo illis onera sunt injuncta, in beneficiorum collatione, seu in quacumque alia dispositione, eis non derogetur.quot; Trid. Cone. 5. 25. c. 5. de ref.
142. Quod Tridentinum Concilium de beneficiorum erectione seu fundatione, aut aliis constitutionibus, bic decernit, id de quibusvis fundationibus et dispositionibus piis sancitum est antiqua Ecclesiae lege relata in can. 4. causa 13. quaest. 2: multima voluntas defuncti omnibus modis observari debet.quot; His igitur perspicuum fit, prohiberi jure communi, quominus immutetur quod de missarum celebratione testator vel fundator praecepit. Idcirco si qua ecclesia vel quicumque alius locus reli-giosus aut pius, si quis clericus aut laicus assumpsit onus missarum, omni ratione curare debet, ut, nulla
119
facia oneris mutatione, praescriptis oidinalionibus fidelitei' satisfiat; obliganle ad id turn legis Ecclesiae praecepto, turn contractu seu quasi contractu inito fundatorem inter possessoremque legati.
143. Romano autein Pontifici agnoscimus in hac re potestatem immutandi, quae pateat quam latissime, ita ut possit turn in parvis turn in magnis fundationes mutare, earum baud impleta onera condonare, adhuc implonda reducere, redimi jubere, transferre, abigere, pro sublatis alia nee ne ponere, et quidquid praeterea agere, quo significetur mutatio. Amplissimarn banc in res ec-clesiasticas potestatem , B. Petro ejusque successoribus Romanis Pontificibus, Christus Dominus attribuit. Quod apparet manifeste ex verbis, quibus dixit Petro: »et quodcumque solveris super terram, erit solutura et in coelis, et quodcumque ligaveris super terram, erit liga-tum et in coelis.quot; Hanc eamdem in Romano Pontifice potestatem admittit Concilium Viennense. Mandat enim, ut »ea, quae ad certum usum largitione sunt destinata Meliura, ad ilium debeant, non ad alium (salva quidem Sedis Apostolicae auctoritate) converti.quot; Clem, cap. Quia contingit. De religiosis domib. Idem id conficimus ex Trid. Cone. s. 22. c. 6 de ref, quod Ecclesiae potestatem circa commutationes ultimarum voluntatum, non nisi exstante necessitate aut utilitate eserceri cupit. Ete-nim cum ejusmodi sanctio admittat eam potestatem in Ecclesia esse, recte dixerimus: si in Ecclesia est, certe in Romano Pontifice sit oportet, qui plenitudinem babel ecclesiasticae potestatis. Atqui decens plane erat et summae imperii auctoritati maxime consentaneum, ut qui toti reipublicae christianae praepositus est, officiumque gerit, ilia, quae buic salutaria sunt, ordinandi, idem is facultate polleat immutandi mortuorum dispositiones
120
easque converlendi in usum haud monstratum ab iis. In quo neque inviti testatores putentur; quod enim Chrislo et Ecclesiae pie donant, id Ejusdem in terris Vicarii et Ecclesiae Capitis ordinationi submittere, rectissime dican-tur; et sua potestate non utitur Romanus Pontifex nisi aut necessitas ad id corapellat aut utilitas hortetur.
144. Estne vero etiam in Ordinariis locorum potestas, si non immutandi, saltem commutandi ultimam defunc-torum voluntatem, quod attinet ad relicta raissarum onera ?
Ego quidem sentio , unum Romanura Pontificem, neque praeterea quemquam banc potestatera oblinere, ita ut ipsi Ordinarii locorum, utcumque tandem necessaria, aut fundationi proficua, commutatio appareat, ea facul-late careant, nisi forte baec donata iis sit aut a funda-tore, cujus voluntati et in bac re Ecclesiae dispositiones cedunt, aut a Summo Pontifice, qui quod possidet com-municare cum aliis potest. Id facile probari arbitror. In Jure Ganpnico nulla invenitur ordinatio per quam ista potestas Ordinariis locorum efficaciter vindicelur; non deest autem lex, qua baec conversio supremae voluntatis ad auctoritatem solius Sedis Apostolicae referatur: »ea, quae ad certum usum largitione sunt destinata fide-lium, ad illum debeant, non ad alium, salva Sedis Apostolicae aucloritate, converti.quot; Clem. cit. Deinde, baud exigui numeri declarationes sunt S. C. G., quae potes-tatem banc Episcopis obtingere inficiantur. Immo in Comen. 23 Nov. 1765 dicitur aperte: »S. Gongregatio perpetua sua sententia banc doctrinam constabilivit. Gom-mutationes voluntatum a Sede Apostolica non factas, irri-tas declaravit semper.quot; V. Lucidi vol. 11. p. 423. Tandem, Urbanus Y1II et Innoc. XII l. c. § 1. sicstatuunt: »Pro bis omnibus [missarum oneribus] reducendis, aut moderandis, vel commutandis, ad Aposlolicam Sedem
recurratur, .. alioquin reductiones , moderatio nes, et commutationes hujusraodi, si quas contra hujus prohi-bilionis formam fieri conligerit, omnino nullas atque inanes decernit.quot;
Sunt tarnen Auctores , qui aliter sentiunt, et ex quibus alius alio plus in hac re Episcopis attribuit virium. In-veniri putant textum in c. 6. s. 22. Trid. Cone., quo concedatur Episcopis saepe dicta facultas. Sed videamus an recte. Tridentinum decernit: »In commutationibus ultimarum voluntatum, quae non nisi ex justa et neces-saria causa fieri debent, Episcopi, tamquam delegati Sedis Apostolicae, summarie et extrajudicialiter cognos-cant, nihil in precibus, tacita veritate vel suggesta fal-sitate fuisse narratum, priusquara commutationes prae-dictae executioni demandentur.quot; Gerte constituuntur Episcopi hoc decreto delegati Sedis Apostolicae in commutationis negolio. Gujus autem rei efflciendi causa? An ut ipsi commutent cum justa et necessaria causa subest ? Id frustra quaesieris in decreto. Quorsum tandem? Nihil sane nisi ut diligenter inquirant, verane an falsa sint, quae in supplica commutationis exposita fuerunt; praeterea nihil. Sit igitur haec decreti recta intelligentia: »Si ejusmodi commutationes Episcopis a Sede Apostolica delegentur, prius summarie et extrajudicialiter cognoscant, an in impetratione nulla subreptio tacitae veritatis, vel suggeslae falsitatis irrepserit.quot; Pirhing ad tit. De lest am. efiUt. volunt. n. 132. Sic etiam S. G. G. in causa Comen. cit. decretum istud Tridentinum interpretatur : «Episcopis in ea sanctione legatam Sedis Apostolicae nomine potes-tatem dat, qui suam non habent, cognoscendi de tacita veritate, vel suggesta falsitate precibus quidem jam datis, priusquam commutationes, et quidem jam concessae, executioni demandentur.quot; V. Lucidi I. c. Gonferamus igitur
122
in pauca. Praediclae senlentiae non favet Tridentina lex; adversalur aperte doclrina S. C. C, quod Tridentinas ordinationes authentice interpretatur; Urbani etiam Vill et Innoc. XII dispositie, quas paullo ante proposuimus.
Insuper affert ista, quam impugaamus, sententia, caput Nos quidem. De Test, et decretum Trid. G. s. 25. c. 4. de reductione missarum ; sed de his inferius redibit sermo; nunc nolasse satis sit, caput Nos quidem praebere quamdam potestatem transferendi onera de loco in locum; Tridentinam legem frustra invocari; atque omnem ex iis locis hauriendam vim generalem sponte evanescere, cum poste-rioris temporis tum dispositio Urbani VIII et Innoc. XII, tum S. C. C. interpretationes respiciuntur. V. intra n 150 et 166.
145. A voluntatis commutatione multum differt ejus-dem simplex interpretatie, qua obscura, incerla, dubia cum dispositio est, judicatur quae putanda sit voluntas testatoris. Hoc munus ad Ordinarios locorum pertinet, ideoque et potestas judicandi, secundum Ecclesiae leges, de controversiis et litibus, quae in hac materia deferri ad eorum tribunalia contingit. In his Episcopi tamquam judices partes agunt justitiae, in commutatione voluntatis Romanus Pontifex tamquam princeps supremus partes agit gratiae.
146. His positis manifestum sit, immutationem one-rum missarum ideoque et dissolutionem, quantum jure positivo statui queunt, plane dependere a Summi Ponti-ficis voluntate; causas proinde, quibus haec onera mutari et tolli posse dicuntur, sintne verae et firmae, ponde-randas esse eadem voluntate Sedis Apostolicae. De causis istis nunc dicendum est. Recenseri solent, primum revocatio donantis, deinde condonatio et reductio Romani Pontificis, tum dotis atque redditum amissio et imminutio, tandem redemptio oneris, translatie fundationis, praescriptio.
123
Art. I.
Revocatio donantis.
147. Quemadtnoduin jura omnia permittunt, res suas per actum donationis in alium transferre, ita etiam, quae hoc pacto legitime translatae sunt, vindicant acci-pienti, donantique repetendi facultatem recusant. Gum autem donans stipulare possit, ut quod dedit ad se re-vertatur, si quid eveniat, aut nisi quid fiat a donatore; et cum casus incidere possint, ut humanitatis atque pie-tatis officia, quandoque etiam ingrati animi scelera, revocari postulent datum ; idcirco per ipsas quoque leges moderamina quaedam opportune sapienterque posita sunt; quibus revocari annuunt donationem, si adjecta conditio resolutiva non impletur, si donatio inofficiosa est, si proles deinceps suscepta, si donatarius ingratus.
148. Sed ut missarum oneribus proposita applicemus, adbibenda est bene cognita divisio donationis inter vivos et donationis per actum ultimae voluntatis.
Res, quae domtione inter vivos translatae sunt in Ecclesiae dominium, desinunt ejus esse qui dedit, atque propterea instituta bac ratione missarum fundatio, irre-vocabilis est, nisi: a) conditio resolutoria non impleatur; quo contingente casu, donans vel totum revocat vel partem pro indole appositae stipulationis; b) nisi donatio sit inofficiosa (in officium parentum), id est tanta , ut filii legitima portione privati sint; revocatur baec ad partem legitimam liberorum I. i. 5. 7. 8. Cod. De inofficiosis donalionibus; c) nisi proles poslea nascatur, id est, si is dedit, cui tempore donationis liberi non erant, postea vero nati sunt. Et hie repetere bona potest, quae legitimae por-
124
tionis mensuram excedunt. Doctorum communis satis sententia (V. Reiff. ad lil. De donal. n. 69 sqq.) excep-lionem hanc repetit ex l. 8. cod. De revoc. donal., quae tamen lex man dat, ut quod patronus libertis dedit, et omne id quod dedit, ad ipsum dicto casu revertatur. Adhibitam itaque legem dum Auctores non solis libertis applicant, sed quibuscumque insuper aliis personis, vim ejus praeter verba extendunt; dumque revocari ad legiti-mam tantum bona data permittunt, ejusdem vim contrabere non verentur. Cujus rei baec ratio sit. Extenditur lex de liberto ad alios, quia in bis, comparate ad patroni casum, merito aequiparatis, ratio legis, seu aequitas ex officio pietatis erga tilios, par utrobique est, ita ut, locus sit principio: »ubi eadem est ratio, eadem est legis dispo-sitio.quot; Gontrabitur lex, quoniam donatio raissarum facta est Ecclesiae seu causis piis. Hae naraque habentur instar liberorum, seu fruuntur liberorum privilegiis. Aulh. si qua muiier. cod. De S.S. Ecclesiis. Atqui donatio facta filio non tota revocatur, sed sola pars quae ligi-timam superat. L. 5 et 7 De inoffic. donal, — Exceptio ingrali animi (de qua in c. fin. De donal. el l, i. c. De revoc. donal,) invocari nequit, ut repetatur fundatio, nam quod ecclesiae donatur piisque causis, id donatum principaliter Deo est.
449. Res per achm ullimae volunlalis in missarum onera destinatae, dum vixerit disponens, in ejus arbitrio manent, quum adhuc eas non transtulerit. Propterea dicit lex: »ambulatoria est voluntas defuncti usque ad vitae supremum exitum »L. 4. De adimendis leg. Quamobrem jus libertasque testatori permittitur revocandi quidquid sive facto sive verbo per actum ullimae volunlalis, ceu donationem mortis causa, teslamentura, lega-tumve, conslituit. Ut aulem quod disposuil per testa-
125
mentum, per verba revocet valide, necesse est revoca-tionem facial coram tribus saltern testibus, vel, ut dicunt, coram Actis seu apud Acta, id est, coram judice competente, aut delegatis ab eo (v. Reiff. ad tit. De testam. el ult. vol. n. 252 el 764, insuperque decennium jam elapsum sit a tempore conditi testamenti. L. Scmcimus 27 cod. De testam.
Gum testator vita functus est, poterit etiam, si ex stipula-tione licet, revocari donatio non impletae conditionis causa, atque repeti pars, quae exsuperat legitimam portionem.
Art. 11.
Gondonatio et Reductio.
150. Est in plenaria potestate Sedis Apostolicae i'a-cullas condonandi et reducendi missarum fundationes; abest vero Episcoporum sacris juribus, nisi aut ipse fundator aut Romanus Pontifex aliter statuerit. llaec ante oculos ex iis sunt, quae disputavimus sub n. 142, 143 et 144. Atqui Sedem Apostolicam pro imminutione seu reductione numeri missarum aliter statuisse, id est, in Tridentino Goncilio c. 4. s. 25. de ref. permisisse Epis-copis facultatem reducendi missarum numerum, placuit nonnullis Doctoribus (V. S. Lig. I. c. n. 331. Dub. 1). Non recte tamen judicasse dicendi sunt. Nam Tridenti-num permisit tantummodo, ut onera missarum, ante Goncilium imposita, reduci ab Episcopis in prima possent synodo post Goncilium habenda. Praeterea successit Tridentino Goncilio decretum Urbani VIII Cum saepe con-iingal, renovatum postea et confirmatum ab Innocentio XII in Gonst. Nuper, quo Episcopis denegatur hujusmodi i'acultas. Quapropter, ut ail Ben. XIV De S. D. I. 13.
wV'V ■ A -'' quot; ,
%
126
c. uit. n. 19, omnis de hac re controversia silere debet, atque missarum reductio Apostolieae Sedis auctoritati privative reservata dici. In decreto ürbani VIII haec sunt § 2: ïdistricte prohibet, atque interdicit, ne Epis-copi in dioecesana synodo, aut Generales in capilulis generalibus, vel alias quoquomodo reducant onera ulla missarum celebrandarum, aut post idem Concilium im-posita, aut in limine fundationis: sed pro bis omnibus reducendis, aut moderandis, vel commutandis, ad Apo-stolicam Sedem recurratur, quae, re diligenter perspecta, id statuet, quod magis in Domino expedire arbitrabitur; alioquin reductiones hujusmodi, si quas contra bujus probibitionis formam fieri contigerit, omnino nullas, atque inanes decernit.quot;
151. Idcirco nullam hodie leges Ecclesiae Epis-copis potestatem relinquunt, ut reducere valeant onera missarum, ita ut eo jure destituantur tum postquam accepta est fundatio, tum antequam acceptatur, esto reditus oneri impares videant; defuncti enim volun-tatem non possunt immutare. »Quia autem nonnemo, subtilius commentando, in quaestionem revocaverat, an ürbani Pontificis decretum, agens de oneribus accep-tatis, afficeret quoque onera nondum acceptata; adeo ut non quidem liceret Episcopo reducere, antequam agnoscantur et acceptentur, si reditus in eorum imple-mentum assignatos impares deprebenderit; ideo defi-nitum, rescriptumque fuit, ne id quidem licere Episcopo, ipsique nullam bodie relictam esse facultatem reducendi missas, excepta dumtaxat ea facti specie, qua testator ipse banc facultatem Episcopo tribuisse dignoscatur, cum illius voluntas sit religiose custodienda.quot; B. XIV l. c. n. 19. cfr. L 5. c. 10. n. 1. 2.
152. Sunt etiam evenlus, in quibus Ordinarii, quin
127
simpliciter et proprie reducant onera missarum, potestate sua judiciali utentes, de constituta vel non constituta obligatione, de resoluto vel non resoluto onere, de re-scindendo contractu, vel ad aequi et justi normam redi-gendo, pronuntiant; in quibus ferendis sententiis slimites ordinariae jurisdictionis nequaquam excedunt.quot; B. XIV l. c. n. 9. Impropriae hujusmodi reductionis haec exempla Pontifex l. c. exhibet. Contendit aliquis testamentum, in quo scriptum est legatum missarum, imperfectum esse in eo quod pertinet ad completam absolutamque testatoris volunlatem, quam abfuis?e affirmat; et super eo confor-mem votis suis refert sententiam. — Tuetur haeres, non potuisse testatorem onera missarum imponere, propterea quod nihil proprium haberet, quod scripti oneris imple-mento posset addicere. — Testator, qui satis in bonis habebat, pro dote missarum celebrandarum designavit quidem, constituitque fundum aliquem, aut debitoris nomen legitimum tutumque, sed medio tempore inter testamentum et subsecutum obitum, voluntaria alienatione praedium nomenve debitoris in dotem constitutam dis-traxit. — Sustinet alius extinctam peremptamque esse obligationem celebrationis missarum, quia elapsum sit tempus, quod implemento seu celebrationi missarum statuerat pius fundator. — Episcopi in his casibus declarant acjudicant, onus missarum vel nulliter impositum, vel resolutum, irritumque factum, vel denique satis im-pletum fuisse. — Sed praeterea, cum inito contractu in-junctum et acceptum est onus missarum, atque deinceps redditus, pro adimplendo onere assignati, sine culpa as-signatarii notabiliter diminuuntur vel pereunt, adeo ut antiqua conventio attento tempore praesenti injusta et laesiva evadat, potest ex juris dispositione, implorata judicis sententia, rescindi contractus vel saltern ad justi
128
et aequi normam reduci. V. B. XIV l. c. n. 26, et Mo-nacelli Formularium legale, tit. XVI. form. X. n. 17 et Supplem. n. 466 amp;({q., ubi nonnulla, quae judicis ani-madversione in hoe tractando negotio admodum digna sunt, notavit.
153. His de potestate dietis pergamus ad reliqua. Gui conceditur omittere missas, quae praeterito tempore cele-brandae fuerant, illi condonatio, remissio, absolutie data dicitur. Providet haec gratia tempori praeterito, Gui permittitur, ut susceptum missarum numerum in poste-rum minuat, huic reductio concessa dieitur. Spectat re-ductio tempus futurum.
Quamquam, ut susceptae obligationes fidelissime adim-pleantur, S. Sedes Apostolica modis omnibus jubeat multis-que cautionibus curet (V. supra w.62 sqq.}, tamen incurrunt quandoque tempora, ex annonae caritate, reddituum extenuatione, aliis causis, cum repugnare officium ae-quitati videtur, ita ut abstinere a condonando vel redu^-cendo, licet invita, non possit. Sed mirabilis ejus cbaritas justitiaeque amor cum condonare cogitur, damna spiri-tualia avertere novit. Etenim ex spirituali thesauro sup-plet quidquid in oneribus implendis peccatum est; in suffragium et expiationem animarum, pro quibus omissa sacrificia offerri debuerant, congruum missarum numerum quotidie a capellanis, huic muneri in Vaticana Basilica addictis, celebrari mandat; atque pia opera pro facti circumstantiis ac praetermisso sacrificiorum numero iis persolvenda imponere solet, qui condonationes postulant. B. XIV l. c. n. 15.
154. Gausa, oh quas implorari reductio potest, sunt decrementum reddituum, qui fuerunt pro onerum im-plemento assignati, et adaucta legitime missarum elee-mosyna; «quo nimirum fit, ut, qnamvis initio id, quod
129
constituit fundator in praescripti oneris supportalionem, ad illius implemenlum satis haberetur; nihilominus, auclis subinde missarum eleemosynis, impar deprehendatur, nee ullus reperiri valeat sacerdos, qui, oblatajuxta veterem taxam eleemosyna, missam celebrare velit, proindeque is, cui onus est curandi hujusmodi missarum celebra-tionem, si velit imposito sibi oneri satisfacere, cogatur sacerdotibus celebraturis pinguiorera eleemosynara largiri.quot; B. XIV l. c. n. 28. Sunt insuper causae, ait S. Lig. I. c. n. 331, spaucitas sacerdotum, stipendii tenuitas, vel augmentum stipendii currentis, extenuatio redituum mo-nasterii, vel majores expensae necessariae ad victum, etc.; denique si urgeret necessitas fratrum, vel fabricae ecclesiae, aut monasterii.''
155. Bene igitur sperare legatarius potest de conse-quenda reductione, quando verum patitur damnum ex inculpabili reddituum imminutione vel ex aucto stipendio missarum aut annonae pretio, atque nemo est, cui in-cumbit vel cogi potest, exstantem defectum supplere. Gum tarnen per contractum onera imposita sunt, non conceditur ex S. C. C. praxi reductio, sed petitur a ju-dice ut temperet numerum vel rescindat conventionem. V. n. 151 et 161. Quod si fundatio cum onera missarum comprehendat tum alia pia opera, rogatur potius reductio aliorum operum, nisi fundator suum fundum missis celebrandis, suumque reliquis operibus assigna-verit; vel ejus sit voluntas, aut talis merito conjiciatur, ut contingente reddituum imminutione anteponatur missarum reductio. B. XIV. I. c. n. 23.
156. Propterea in libello supplici reductionis, exhibere legatarius debet ipsum fundationis textum, insuper damnum exponere, quod patitur, atque in his innoxium se ostendere; tandemque demonstrare, non integrum sibi
9
130
esse, ut cogat haeredem ad praestandum quod deest, aul debitorem ad solvendum quod solvere tenelur. V. B. XIV I. c. n. 29 et 33.
157. Sancta Sedes facit quandoque Episcopis copiam reducendi onera missarum. Qua in re gerenda ut Ordinarii el alii, ad quos spectat, non tberrent, Benedictus XIV opportuna praecepta dedit in ultimo capite libri De Synodo Dioecesana.
Primura docet, hujusmodi facullates Episcoporura non aliunde nunc derivari, quam ex ampliatione Indulti, quo donati fucrunt Episcopi, qui Concilio Romano interfue-runt, vel ex Instructione, quara Congregatie Concilii transmittit ad eos Episcopos , quibus Summo Pontifice annuente, tales reductiones coramittuntur {n. 22). — Deinde observat, non contineri per se in illis facultatibus nee missas manuales (ra. 29), nec onera ex contractu (w. 25), nec beneficia (». 26). — Necesse est legitima reductionis causa in promptu sit {n. 27, 28); nec haeres aliquis defectum supplere teneatur, nam aliter hie cogi ad supplendum debet {n. 29, 32). — Si jubente funda-tore reditus adbibendi sunt tum pro missarum certo numero tum pro aliis piis operibus, consuetae facullates baud sufficiunt, ut reductionem facial Episcopus (n. 22, 24); excipiendus tamen videlur casus, quo fun-dator cerium fundum pro celebralione missarum, et alium pro reliquis piis operibus designaverit; solas enim tunc reducendo missas, caetera opera mullalenus langil (v. n. 23), — Quantilas stipendii in reductione prae oculis habenda, diversa est pro facultatibus,, quibus Episcopi ulunlur. Qui enim reducunt vigore facullatum sibi indulla-rum per viam ampliationis Indulti Concilii Romani, rem componunt adhibila norma, quam indicat n. 34; qui au-tem, ob insufficientiam redituum, missas reducere per-
131
miltuntur servata Instructione S. G. G,, sacrificiorum numerum determinant ad manualem; staluunt nimirum, ut tot imposterum celebrentur missae quot celebrari possunt constituta eleemosyna juxta eam quantitatem, quae vel ex synodali taxatione, vel ex recepta regionis consuetudine praeslatur pro singulis missis, quae fideles dietim, ad manus tradita sacerdotibus eleemosyna, celebrari curant n. 35. — Reduction! confectae additur clausula: »Quod si reditus augeantur, augeri quoque debet missarum numerusquot; {n. 35). — Absolvit Pontifex dictum caput proposita ex Pasqualigo {Be Sacrif. N. L. lt;/.1182) hac animadversione, posse videlicet Regulares Dioecesis se subjicere Episcopo in ordine ad obtinendam reducti-onem, cum Sancta Sedes eidem concesserit reducere suae Dioecesis missarum onera, quippe quum ista licentia implicite in tali indulto contineatur.
t
Art. III.
Dotis atque redituumamissio et imminutio.
158. Ex his, quae statim dicta sunt, recte concludere possumus, pereunte vel decrescente fundationis dbte mi-nime per illud ipsum perire semper vel decrescere onus sivo haeredi sive legatario impositum. Quod uberius jam exponere debemus, servata distinctione baeredem inter el legatarium,
159, De haeredis officio instar regulae statui potest, baeredem praestare id debere, quod ab eodem praestari voluit testator. Jam vero »illud inficiari non posse vide-tur, si pius fundator numerum expresserit missarum in animae suae expiationem celebrandarum, exempli causa, unam, pluresve in dies singulos, vel tol missas in an-
9*
132
num, licet in eum finem nominatim hunc, aut ilium fundum addixerit, nihilominus in favorera animae am-plectendam esse praesumptionem, sive conjecluram, per quara praescriptus missarum numerus integer, nihilque imminutus relinqui debet; quidquid vero ad earum im-plementum desideratur, supplendum, praestandumque est ab haeredequot; B. XIV I. c. n. 31. Sed ista probabilis conjectura cum cedere veritati debeat aliisque fortioribus conjecturis (I. c.), proposita regula uberius nobis expli-canda est.
Quamobrem, si [quis haeres fundum seu rem habeat, quae ex voluntate testatoris consignanda est legatario, ipsa autem ilia res interim pereat aut diminuatur, inte-ritus et imminutio bujusmodi cedit damno haeredis, qui proinde supplere tenetur (B. XIV. I. c. n. 33). Praesu-mitur enim non ante testatoris voluntatem adimpletam esse ab haerede, quam hie legatario in animae suae re-f'rigerium tradiderit bonum illud ipsum, quod designavit, vel eo consumplo aliud aequale, vel imminuto supple-inentum.
Si quis alius, qui pariter ex testatoris praecepto fundum legatario debuit tradere, id effecerit, atque deinceps res aut pereat aut imminuatur, isle ad nihil tenetur ulterius, quum piae testatoris voluntati plane satisfecisse dicendus sit. B. XIV. I. c.
Tandem, si quis tertius est, qui testatore sic dispo-nente non ipsum fundum sed fundi redditus porrigere debet, facile contingere potest, ut is, ex praesumpta leslatoris voluntate, cum perit res aut fructus oneri im-pares evadunt, supplere leneatur. Quapropter, ni ex ipsis fundationis verbis clare pateat, quid in hoc ne-golio aestimandum sit, ex dispositionis seu legati forma inquiritur, voluerilne testator unam cam rem, neque
praeterea quamquam de bonis suis, in dotem conslituere, sea laxative, ut dicunt in oneris explelionem decernere; an primo tantum et potiori loco designare, omnemque insuper gravare haereditatem in securitatem oneris, seu demonstrative nominatum fundum oneri addicere. Istud autem judicium , mandante Sede Apostolica, statuitur ex ordine rerum, qui in dispositione est. Si nimirum fun-dator dispositionem exordiatur ab assignatione fundi seu dotis, indeque progrediatur ad definiendum missarum onus, censetur fundi constitulionem taxative fecisse, ita ut haeres deficienlibus reddilibus non obligetur supplerc. Si vero contrarium ordinem secutus sit testator, inci-piendo nempe ab onere missarum et deinceps pergendo ad designationem fundi, demonstrative egisse praesumi-tur, atque haeres ad perpetuam oneris manutentionem tenetur, et ad supplendum summam deficientem tam pro praeterito quam pro future tempore, llic judicandi modus instar juris regulae a S. Sede proponitur, estque igitur ab omnibus servandus. B. XIV l. c. n. 32. Si res dubia manserit adhuc, demonstrative facta supponi-tur fundi designatio; quod satis apparet ex proposita praesumptione in principio hujus numeri. Nihil autem interest, si fundi assignatie demonstrative facia est, utrum nee ne haeres legatario ipsum fundum tradiderit {l. c. n. 33), cum testator id veile praesumitur, ut, deficientibus designatis fructibus, impensae ex aliis suis bonis solvantur.
160. De legatarii officio, cum contingit dotem sivc reditus perire aut plane deficere, S. Lig. {I. c. n. 331. Dub. 2) banc ponit regulam: »Si deficiant [reditus] in totum sine ipsius culpa, certum est non teneri [capel-lanum] missas celebrare , ut communiter dicunt Croix... Idque declaratum fuit a S. C. ut diximus 324 in fine.''
134
Sub isto autem numero S. Doctor scripserat: imotandum aliud decrelum S. G. emanatum 7 Julii 1686 (Vide apud Pilton. in constit. pro paroch. n. 1697), ubi dictum fuit, quod capellani et beneficiati celebrantes pro capellaniae, seu beneficii fundatore, non tenentur Missas celebrare tempore quo capitale dotis assignatae est otiosum et in-fructiferum, sine eorum culpa. Et novissime hoc idem confirmatum fuit die 8 Aug. 1705 apud eumdem Pitton.quot; De eodem eventu Lucius Ferr. baec habet ad V. Missa, prout est Sacrif. art. 3. n. 26: sCapellanus non tenetur missas celebrare tempore quo capitale dotis assignatae est otiosum et infructiferum sine sua culpa; ut si capitale dotis, vel legatum relictum cum onere missarum consisteret in pecunia in capsa retenta per baeredem legantis solvenda, vel si data ad censum, fuerit restituta donec non sequatur investimentum in bonis frugiferis, vel constituatur alius census frugiferus, capellanus, sive ecclesia, vel alius locus pius, cui fuit injunctum tale onus missarum, non tenetur ex propriis aliis redditibus ad celebrationem ipsarum missarum. Sic decrevit S. C. C. 15 Sept. 1677, et in una Forosempronien. 7 Junii 1687 ad 5, et in una Monopolitana 8 Aug. 1705.quot; Hisce ad-dit Monacelli in Formulario tit. 6. Form. 9. n. 2: »Idem dicendum venit [non teneri legatarium ex propriis aliis redditibus Missas celebrari facere] quando fructus sive redditus cujusvis relieti, factis debitis diligentiis, exigi et percipi non possent, aut sine culpa legatarii periis-sent, ut communiter tradunt Ricc... Cbrispin. De visit, past.quot; Hie qui ultimo loco adducitur Auctor propositum confirmat declaratione S. C. G. 5 Junii 1641 : »Gongre-gatio Goncilii censuit oretenus insinuandum Procurator! Generali Religionis N. N. Monachos non teneri ad celebrationem Missae, si factis diligentiis, fructus locorum
135
montium relictorum exigi non possunt.quot; Ed. Neap. 1855 c. 10. § 2.
161. Sed excipi debere , notarunt Auctores, missarum fundos seu reditus, qui culpa legatarii perierunt; pari-tcrque illi excipiantur, qui absque Sedis Apostolicae venia consumpti sunt alium in finem, exempli gratia, in aedi-ficalionem ecclesiae. Praeterea excipi debent onera missarum acceptata per contractum; nam pereunlibus fundis seu reditibus implorandum est officium judicis pro contractus rescissione , titulo laesionis , quatenus aliter in contractu non fuerit stipulatum. V. Monacelli I. c. tit. 16. Form. 10. n. 17. et Instruct. S. C. C. apud B. XIV L c.; idque juri de contractibus onerosis plane consen-taneum esse videtur, ut nimirum, qui accepto lucro futurum onus in se suscepit, is lucro cessante licet inculpate non eximatur ab officio, quod alteri contrabenti praestare vi conventionis debet, nisi aut per contraben-tem socium aut per competentis auctoritatis decretum liberetur. Tandem et illi fundi excipiuntur, quos con-sumptos vel extenuatos baeres adaugere debet.
Propositae exceptiones ob oculos babendae sunt non solum cum penitus perierunt fundationis redditus, sed etiam cum pars consumpta est, de quo casu jam sermo habendus.
162. De legatarii obligatione imminutis reditibus S. Lig. I. c. baec ait; »Si reditus deficiant in parte, etiam videtur certum cum Escobar n. 638 posse capellanum minuere .Missas casu quo testator congruam eleemosynam designaverit, v. g. tarenum pro qualibet Missa ; quia tunc sicut augendus esset numerus Missarum si reditus auge-rentur, ita minuendus est si reditus diminuuntur.quot; Haec resolutio plane congruere videtur suppositae testatoris voluntali. Cum enim is ex dotis redditibus, pro majori
vel minori, quae in promptu eritsumma, celebrarijussit missas ad rationem delerminati vel per ipsum , vel per Or-dinarium stipendii, curae legatarii permisit, missarum numerum ad propositam mensuram augere et minuere.
Pergit S. Lig.: «Major difficultas est, an possit capellanus minuere Missas, si testator designaverit numerum missarum et deficit stipendium adhuc ordinarium. Negant... Affirmant ... An autem haec opinio [affirmans] sit probabilis, judicio sapientiorum remitto.quot; Cum igitur testator constituent, ut certis diebus missa celebretur, vel singulis annis praestitutus offeratur missarum numerus, S. Lig. baud enun-tiat, num diminutis ad eum modum fructibus, ut ipsum ordinarium, quod viget, stipendium non exaequent, capellano fas an nefas sit contrahere sacrificiorum numerum. Quoniam autem nostra aetate, ex decreto Urbani VIII Ctm saepe contingat, ex decretis S. C. C. atque Benedicti XIV praeceptis I. c. perspicuum sit, solius Sedis Aposlolicae esse reducere missarum onera, nisi ipse testator determinavit secus, facere non possumus, quin legatario recusemus facultatem imminuendi missarum numerum. Quapropter si legatarius (exempli gratia, parocbus, capitulum, monasterium, quivis pius locus) obligetur certum numerum missarum dicere, fructus autem bonorum impares oneri evaserint, quia aut decreverunt sive quantitate sive pretio; aut antiqua eleemosyna minor bodierna est; aut fundi conductores sive inopiae causa, sive malae voluntatis, redditus pro debito non solvunt; tamen tenetur acceptum onus integre adimplere, donec a Sancta Sede reductionem accipiat, vel, si onus origi-nem ducat ex contractu, donec judiciali sententia ad justi et aequi normam redigatur. V. B. XIV l. c. n. 26 Monacelli 1. c. Ut. 16. form. 10, n. 17, et Suppl. n. 466 sqq.
187
163. Sed maximi in hac re prelii consilium est, quod B. XIV 1. c. n. 30 praebet: »Si aliquis levissimam hanc simulque saluberriraam curam assumeret percunctandi ex iis, qui teslamento vel codicillis, seu etiam quocum-que actu inter vivos, perpetua missarum onera impo-nunt, et fundum pro eorum implemento conslituunt, an, eveniente casu, quo minuantur hujusmodi fundi redilus, seu ex alia causa impares evadant eleemosynae praestan-dae pro singulis missis, testamento, vel alio actu prae-scriptis, an, inquam, velint, ut id, quod deerit, ex reliquo suo palrimonio suppleatur; an potius consen-tiant, ut Missarum numerus reducatur ad mensuram reliquorum ejusdem constituti fundi redituum; accep-tumque super hoc a pio benefactore responsum referretur in actum ilium, quem ipse exarari jubel: praecideretur sane perniciosissima seges tot litium, quae et olim agi-tatae fuerunt, et nunc qaoque apud Judicum tribunalia effervescere conspiciuntur.quot;
Redemptio oneris. Translatio funda-tionis. Praescriptio.
164 Redemptio oneris. Si qua ecclesia, aut monas-terium, aut Capitulura, aut quicumque locus pius acceptavit legatum, non potest onus istud redimere, seu a suscepto onere se liberare, reddendo bona aut pretium bonorum; quod esset facere contra leges irritantes cum eas, quae vetant alienare bona ecclesiastica, tum eas, quae prohibent mutare fundatoris voluntatem, absque Sedis Apostolicae venia. Esset igitur actus et irritus plane et culpabilis.
* v
138
165. Nec valet quisquam praeter Summum Ponlifi-cem permittere, ut haeres vel quisquis alius sit, cujus haereditati, aut agro, aut domui, caeteris rebus, aut officiis, annua incumbit praestatio solvenda, id oneris redimat; quod pariter esset turn transgredi legem de non mutanda testatoris aut fundatoris dispositione , tum legem violare de non alinandis rebus ecclesiaslicis.
Cum igitur haeres aliusve debitor suum optat redimerc onus, ejusque faciendi copiam non dederit in legato haeres seu fundator, imploret necesse est veniam Sedis Apostolicae.
Caveri autem hujusmodi occasione debet, ne funda-tionis conditio fiat deterior. Potest deterior fieri, aut quia res quae offertur non tanti in se valet quanti ipsa fundationis possessio, aut quia minores producit reditus, aut quia consumptionis multo majori periculo exposita est, aut quia amittitur jus in totam haereditatem, quod, ex facta per testatorem demonstrativa fundi constitutione, ecclesiae competit. Quibus in casibus aequitas exiget quandoque, ut vel augeatur pretium redemptionis, vel diserte stipuletur de hauriendis reditibus ex ipso illo antique aut ex aliis designatis fundis, cum contigerit baud sufficientes ex novo fundo fructus colligi posse.
166. Translatio fundationis. Gum unius Romani Pon-tificis sit derogare fundatoris disposition!, consequens est, ut ille unus transferre possit fundationem in locum ab eo diversum, quem decrevit fundator. »Missarum onera, ait Luc. Ferr. I. c. n. 17 relicta in determinata ecclesia seu capella non possunt alio transferri absque Sedis Apostolicae licentia, ex S, G. G in Hispalen. 30 Sept. 1580 et in Brixien. 1 Dec. 1685.'' In supplici libello translationis exponendum imprimis est, cujus rei causa translatio exoptatur, et insuper, si fieri potest, qua
139
mente f'undator eum, quem designavit locum, prae cae-teris elegerit.
Concessit Sancta Sedes in Trid. Gone. s. 21. c. 1. de ref. ut sEpiscopi, etiam tamquam Sedis Apostolicae delegati, transferre possint beneficia simplicia, etiam jurispatronatus, ex ecclesiis, quae vetustate, vel alias collapsae sint, et ob earum inopiam nequeantinstaurari, vocatis iis, quorum interest, in matrices, aut alias Ec-clesias locorum eorumdem, seu vicinorum, arbitrio suo.quot; Pariter ex cap. 3 Nos quidem. De testam. hac eadem pötestate Ordinarii locorum praediti videntur, quoties alia quaepiam causa efficit, ut in Ecclesia, a testatore designata, missae celebrari omnino nequeant. V. Lucidi l. c. p. 434.
167. Praescriptio. »Fit dubium, ait S. Lig. I. c. n. 324, an circa onera missarum, et conditiones in funda-tione appositas possit dari praescriptio.'' Quae sancti Ecclesiae Doctoris quaestio intelligenda est de praescrip-tione, seu non observantia, seu consuetudine, vel lon-gissima, adeoque centenaria et immemorabili. Respon-sum affirmans et negans sic contrahimus: Aliis placet eam vim praescriptioni tribuere, quoniam praescriptione, nisi lex obslet, jura quaevis mutantur; lege aulem onera missarum subtrabi non videntur a pötestate praescrip-tionis. Aliis vero placet, et boe sverius videturquot;, eam vim recusare praescriptioni, quum consuetudinem in hac re lege non admitti judicent. Idque manifeste percipere arbitrantur, quisquis decretum Trid. Gone. s. 25. c. 5 de ref. conjunxerit cum Bulla Pii IV Benedictus Deus. Sancivit Tridentinum Concilium, derogari non posse qua-litatibus et oneribus ex fundatione injunctis: sQuando igitur ex beneficiorum quorumcumque erectione seu fundatione, aut aliis constitutionibus, qualitates aliquae
140
requiruntur, seu cerla illis onera sunt injuncta; in beneficiorum collatione, seu in quacumque alia disposi-tione, eis non derogetur.quot; Declaravit Pius IV, quidquid factum fueril contra Tridentini Concilii decreta, irritum prorsus esse. Ergo et irrita consuetudo repugnans Tridentinis decretis.
Cardinalis Lambertini, idem qui postea Ben. XIV, potes-talem consuetudinis Synodo Tridentinae adversantis, in alia causa sic dijudicat: »Licet ejusmodi consuetudo con-stans haberetur, nihili tarnen facienda esset, cum Triden-tino Concilio apertissime repugnet. Quamvis enim post decretum, quo professio Fidei praecipitur, aliud decretum non sequatur abrogans quaecumque in contrarium proferri possint, tarnen id cautum satis fuit per Pium IV Pontifi-cem in ea Gonstitutione, quae incipit Benedictus Deus, et quae in fine Goncilii solet excudi, el libro secundo Romani Bullarii continetur. Ilia quidem abrogat omnia, quae Tridentinae Synodo contraria esse videantur; ideoque singula ejusdem Concilii capita simul amplectitur, et nullius efficit momenti consuetudines, quae leges aliquas in iisdem capitibus praescriptas violent.quot; Inst. 60. n. 7.
Defendendam igitur meliori jure earn sententiam puto, quae ope praescriptionis onera- missarum mutari negat. Et huic favent S. G. C. resolutiones, ad propositos in hac materia casus latae. Recensentur a Lucidi I. c. vol. 2. p. 397 sqq.
168. Est tamen advertendura, arctari Tridentini legem ad qualitales et certa onera, quae ex fundatione injun-guntur. Qualitales spectari puto, quas fundator in suo legatario, capellano, requirit, e. g. sit consanguineus, sit sacerdos; onera, obligationes tum capellano, tum quibus-vis aliis impositas. Quae si recte dixi, non omnis abi-gitur legitima consuetudo ex missarum fundationibus,
141
potestque e. g. jus patronatus et collafionis, infundatione statutum, ope contrariae consueludinis uni deperdi, acquiri alleri.
CAPUT IV.
MISSAE EODEM DIE ITERATIO,
§ I-
An t i q ua et ho dier na Ecclesiae disciplina.
169. Nullum est in sacra scriptura et traditione argu-mentum, quo jure divino sancitum dicatur, ut semel dumtaxat in die sacerdos missarum solemnia celebret. «Non utique jus divinura prohibet, eodem die ab eodem sacerdote sacrificium iterari.quot; B. XIV. Gonst. Declarasti. 16 Martii 1746.
Eam ob causam prioribus Ecclesiae saeculis quum nec-dum constituta per Sedem Apostolicam ea disciplina esset, qua nunc in hoc genere utimur, ex vera sacerdotum fideliumque in Deum pietate mos inolevit, ut cerlis in adjunctis, certisque recurrentibus festis, idem sacerdos bis, quandoque pluries, in die offerret Deo sacrificium laudis et propitiationis. S. Albertus monachus sfactus presbyter duas in die celebravit Missas, pro vivis alteram, alteram pro delünctis.quot; Leo Pontifex III saepius una die septem, vel novem sacrificia obtulit. V. 13. XIV De Sacrif. Miss. I. y. c. 4 et De Feslis p. 1. n. 668. Pontas Did,
i4lt;2
cas. F. Missa. Porro dies polyliturgici, quibus nimirum singuli sacerdotes plus quam semel missarum sacrificia peragebant, praeter Natalem Domini erant, prima dies mensis Januarii, feria V in Goena Domini, vigilia Ascen-sionis, tres dies jejunii infra octavam Pentecosles, aliique dies fesli nonnullorum sanctorum memoriae dicati, ut Nativitas s. Johannis Baptislae, et Natalis ss. App. Petri el Pauli. V. B. XIV. Const. Quod expensis 26 Aug. 1748.
Sordida vero hominum cupiditas abusa nimis est isto privilegio. Quamobrem Sedes Apostolica primum pellere pravos fines tentavit; post, non cessante abusu, ipsum usum abolevit. Saeculo XI Alexander II can. Sufficit. De consecrat. dist. I, ipsam rem non improbans perversos damnat fines: ïQuidam pro defunctis unam [Missam] faciunt, el alteram de die, si necesse fuerit. Qui vero pro pecuniis, aut adulationibus saecularium una die praesumunt plures facere Missas, non aestimo evadere damnationem.quot;
170. Innocentius III initio saeculi decimi tertii usum tollit, inducitque juris ecclesiastici hodiernam disciplinam: sRespondemus, quod excepto die Nativitatis Dominicae, nisi causa necessitatis suadeat, sufficit sacerdoti semel in die unam missam solummodo ceiebrare.quot; Cap. Con-suluisti. De Celebr. Miss. (V. B. XIV cit. Gonst. Decla-rasti). — Exceptio trini sacrificii in Nalalilio Ghrisli die solius ritus Latini non Orientalis est. Nullum vel exslal apud Orienlalem Ecclesiam vestigium isliusmodi moris. Suus itaque ritus quum Orientalibus sit, suusque Occi-dentalibus, sacerdotes Ecclesiae Orientalis dicto privilegio uti nequeunt. V. B. XIV Gonst. In superiori 29 Dec. 1755.
Hodiedum igitur lex ecclesiastica prohibet sacerdotibus, eodem die sacrificium ilerare, excepto die Natali Salva-toris Nostri, quo Ier ex antiqua consuetudine, approbata
143
üb Innoc. Ill sacris operari possunt, et excepto necessitatis casu, quo, ut mox videbimus, Episcoporum aucto-ritati demandata facultasest, ut licentiam concedant semel iterandi sacrificium.
171. Privilegio offerendi in festo Nativitatis Dominicae tres missas, quo ubique gentium sacerdotes Ecclesiae Occidentalis potiuntur, Pontifex Benedictus XIV Gonsti-tutione Qmd expensis in gratiam Hispaniae et Portugalliae ditionum, adjecit diem Commemorationis omnium fide-lium, ut eo incidente singuli presbyteri tum saeculares turn regulares ter missam celebrare licite valeant; hac tamen addita lege, ut sacrificia, per suam Constitutionem in-dulta, pro omnibus fidelibus defunctis in genere offeran-tur, nullumque pro eorum applicatione recipiatur stipendium. Quae Denedictina venia successit Apostolico privilegio, quo dicebatur donata pars earum regionum, cujusque meminit Constitutie Qnod expensis et alia De-clarasti. Sed satis de his. Nunc causam necessitatis videamus.
Necessitas.
172. Ut necessitatis casu incurrente Parochi aliique sacerdotes repetita vice Sacrum faciant, imprimis indigent Episcopi licentia: «Gertissimum illud est Missiona-riis tantum a Sede Apostolica potestatem aliquando fieri, ut uno die sacrificium bis operentur; reliquis vero sa-cerdotibus opus esse, ut bac de re facultatem ab Epis-copo consequantur , etiamsi causa necessitatis intercedere videatur, cujus sane judicium ad ipsos sacerdotes nequa-quam pertinel.quot; B. XIV in Gonst. Declarasü.
144
173. Facultas, quain Episcopi concedunt, non potest ïhaberi tamquam alicujus sacerdotis privilegiura, sed tantum ob causain peculiarera necessitatis.quot; Gonst. De-clarasti. Nequit propterea concedi velut privilegium personale, quo sacerdos occurrente aliqua necessitate utatur, ita ut ipse sacerdos necessitatis judex sit; sed potest concedi tantum pro casibus necessitatis, qui fuerint examinati el ad dictum fmem approbati ab Episcopo.
174. Quo igitur tempore ea objiciatur necessitas, quam spectat lex Innocentiana, praecipue investigan-dum est.
Nonnulli Auctores eam incurrere dicunt, si iterfacien-tes aut hospites, esto die feriali, aliter missa careant, aut rex, princeps vel episcopus die festo missam non audiat, si nuptiae in alium diem differri non possint, si minis-trandum sit Viaticum, si sepeliendus mortuus; nee in-veniatur alius sacerdos quam qui missam modo celebra-vit. Gfr. Busemb. apud S. Lig. I. c. n. 35 et Examen Ordin. n. 127. Sed nimis indulgenter ejusmodi necessitates excogitatas ait B. XIV Gonst. Declarasti, easdemque in Tract. De Sacrif. Miss. I. 3. c. 5. n. 3. adductis ar-gumentls repudiat. Vide etiam Gonst. Quod expensis versus finem.
Unanimi autem consensu Doctores eam incidere neces-sitatem autumant, cum die festo secunda a sacerdote missa postulatur, ut populus praecepto Ecclesiae satis-facere possit, nee sit alius sacerdos, qui eam celebret. Unum bunc necessitatis casum, nee praeterea quemquam Benedictus XIV l. c. approbat, unoque boe casu conti-neri videtur necessitas, qua exstante Episcopus valeat licentiam iterandi sacrificium concedere, quique accepe-runl eadem uti; vult enim S. Sedes, ut Episcopi bac in
145
in re sequantur doctrinam Benedicti XIV. Nam S. C. C. die 22 Febr. 1862 decrevit, Episcopum dare posse licen-tiam, ut sacerdos bis sacrificiura offerat, jquatenus in unoquoque casu concurrant circumstantiae necessitatis ad formam Constitutionis Benedictinae et Declaralionis S. Congregationis diei 14 Octobris 1843 relatae in Came-racen. Missae pro populo 25 Sept. 1858quot;. Quae decla-ratio haec habet:.. »placuit eidem Sanctitati Suae, eadem et tibi dare responsa, quae ad alios quoque Antistites, per banc Sacrara Congregationem Concilii transmissa sunt. Ordinariorum scilicet esse de re cognoscere et perpendere, num revera necessitas urgeat, ut sacerdos duas Missas celebrare cogatur, nee aliter utendum con-cessa bac iteratione, quam juxta conditiones ab ipsis apponendas, babita locorum, populorum, et paucitatis sacerdotum, ac proinde verae necessitatis ratione, de qua legatur Benedicti XIV Constitutio Declarasli ad Episcopum Oscensem anni 1746 et in ejus opere De sacrificio Missae I. 3. c. 5 et 6.quot; V. Acta vol. 1 p. 10.
175. Duplex itaque circumstantia est, ex qua legitima necessitas oritur, ut idem sacerdos, babita Episcopi licenlia, bis in die offerat. Prima, populus die festiva indigeat sacrificio adimplendae legis causa; secunda, non sit in promptu alius sacerdos, qui missam celebret. Brevius: concurrant indigentia populi et sacerdotis absentia.
176. Indigentia populi incidere dicitur, cum in festis de praecepto (aliis diebus, sunto fesli reducti, non in-currit necessitas) omnes parocbiani ad unam missam non possunt simul convenire; quod evenit cum parochus duabus praeest ecclesiis, populus autem ratione distantiae aut difficultatis viarum non potest uni eidemque sacrificio interesse; item cum una tantum est ecclesia, ad quam
146
insirnul universus populus convenire nequit, eo quod in diversis locus habitat, distantibus ab ecclesia et re-motis (B. XIV Gonst. Declarasti); idem conlingere vide-tur, cum una ecclesia universum populura capere non potest; idemque generalis normae instar accidere di-catur, quoties ex aliqua causa, Episcopo probata, ornnes simul parochiani eadera hora uni eidemque sacrificio nequeunt adesse; nam S. G. G. die Oct. in dicta causa Cameracen ad dubium III »An vicarii, aut alii sacerdotes curam animarum non habentes, si quando bis in die celebrant, ut fit quandoque, seu ut numero sufficienti Missae in Ecclesia Parochiali celebrenlur, seu ut Hospitalia, Garceres, Sanctimonialium Gonventus, Missa non careant, secundam et ipsi Missam pro populo gratis applicare teneanlurquot;, Sacra Gongr. respondit simpliciler: »Ad III. Negative quatenus curam animarum non habeant, firma semper prohibitione recipiendi eleemosynam pro secunda Missa.quot; Jubens itaque in propositis casibus de missarum dumtaxat applicalione et acceptione stipendii, satis indicare mihi videtur, permitti Episcoporum judicio, ut illis in adjunctis iterari faciant ab eodem sacerdote sacrificium, idque eo firmius autumaverim, quoniam in resoiutione ad Dub. V interrogata de concedendo iis in casibus sacerdoti stipendio, simpliciler remillit ad reso-lutionem III decernendo: »Ad V, provisum in tertio.quot;
Quod attinet ad numerum personarura, quae aliter missa careant, advertatur, mentionem in dicta resoiutione esse de hospitaiibus, carceribus, conventibus, et in alio ejusdem S. G. decreto, in Lingonen. 12 Januarii 1847, declarari, concedendam esse iterationem missae in gratiam viginti circiter personarum (V. Acta, vol. 1. p.9). Porro ex Benedict! XIV doctrina superius adducta con-stare novimus, necessitatis unius alteriusve personae,
147
licel regis, principis, episcopi, rationem non esse habendam.
177. Absentia sacerdotis, qui missam populo neces-sariam celebrare valeat. Haec secunda circumslantia cum abest, nefas Episcopo est facullatem, de qua diximus, concedere, nefas sacerdotibus eadem uti; namque deesl sane necessitas, quam ecclesiasticae leges postulant. Quocirca jubetur in Gonst. Declarasti quod Episcopus debeat ï . .nee ullo modo perl'erre, ut sacrificium iterent Parochi, quibus non deest alius sacerdos, qui diebus festis populo ministret.quot; Quod autem Episcopi officium sit, si sacerdos ille celebrare renuat, in eadem Consti-tutione declaratur: ïEpiscopus adigere potest sacerdotem, ut populo sacrum faciat diebus festis.. Id ex Tridenlino Concilio desumitur sess. 23. c. 14 de ref., ubi haec le-guntur: Curet autem Episcopus, ut ii saltem diebus Dominicis, et festis solemnibus etc Missas celebrent: siquidem illud verbum curet praeceptum inferre in hac gravissima causa, non est dubitandum.quot;
178. Nequit autem parochus, cum alius sacerdos praesto est, secundam, de qua dicimus, missam offerre, hac nixus ratione, quia consuetudo id habet, vel, quia duabus cum praesit parochiis, pse denet vi muneris sui bis pro grege Missam applicare, ipseque fidei mysleria exponere populo. Etenim missae ilerationem prohibitam nihilominus esse, in dicta Gonslitutione Declarasti ad singulas istas rationes respondet Pontifex. De causa consuetudinis longiori sermone disserens, minime posse, ait, sacerdotes ipsa vel immemorabili consuetudine hu-jusmodi consequi facultatem; banc enim in iis rebus non valere, quae cum postulantur a Sancta Sede, negariom-nino consueverunt. De popuii instructione notat, eam fieri posse in una ecclesia ejusdem sacerdotis ministerio, qui ad sacrum conficiendum inducitur..
10*
148
179. Duo S. G. Riluum decreta de calicis usu, repetilis sacriflciis peculiaria sunt. Decretum diei 16 Sept. 1815 in causa Elusitana mandat, ut umim dumtaxat calicem adhibeat sacerdos, et »in prima missa illum impurificatum relinquat, prout fit in duabus pricribus missis Nativitatis Domini.quot; Alterum diei 11 Martii 1858 in causa Plurium Dioecesium permitlit, ut, qui in duabus dissitis ecclesiis sacriücia celebrat, duobus calicibus utatur, simulque docet quid circa puriflcationem primi calicis servandum sit, scilicet: «Quando Sacerdos eadem die duas Missas dissitis in locis celebrare debet, in prima dum Divinum Sanguinem sumit, eum diligenlissime sorbeat. Exinde super Corporali ponat Calicem et palla tegat, ac junctis manibus in medio Altari dicat: Quod ore sumpsimus et subinde admoto aquae vasculo digitos lavet dicens: Corpus hium et abstergat. Hisce peractis Calicem super Corporali manentem adhuc, deducta palla, cooperiet ceu moris est, scilicet primum purificatorio linteo, deinde patena ac palla, et demum velo. Post haec Missam pro-sequatur, et completo ultimo Evangelio, rursus stet in medio Allaris, et detecto Calice inspiciat an aliquid Divini Sanguinis necne ad imum se receperit, quod plerumque conlingit... Si itaque Divini Sanguinis gutta quaedam supersit adhuc, ea rursus ac diligenter sorbealur et qui-dem ex eadem parte, qua ille primum est sumptus...
Postmodum Sacerdos in ipsum Caiicem tantum saltem aquae fundat quantum prius vini posuerat, eamque cir-cumactam, ex eadem parte, qua Sacrum Sanguinem bi-berat, in paratum vas demitlat. Calicem subinde ipsum purificatorio linteo abstergat, ac demum cooperiat, uti alias fit, atque ab Altari decedat.
Depositis sacris Vestibus et graliarum actione completa, aqua e calice dimissa pro rerum adjunctis vel ad diem
U9
crastinum servelur (si nempe eo rursus Sacerdos reJeat Missain habiturus) et in servanda purificatione in calicem dimiltatur; vel gossipio aut stupa absorla comburalur; vel in sacrario, si sit, exsiccanda relinqualur, vel de-miltalur in piscinam.
Quum aulem Galix, quo Sacerdos primum est usus purificatus jam sit, si illo ipso pro Missa altera indigeat, eum secura deferat; secus vero in altera Missa diverso Calice uti polerit.
.... Sanetitas sua resolutionem S. Congregalionis cum adnexa Instructione approbare dignala est.quot;
§ quot;I-
Stipendium pro s e cun d a Missa.
180. Quum sublatum fuerit itcratum sacrificium, ut avaritiae quaestibus ex repetita missa, et obloquentium suspicionibus, obviam iretur, quisque sapiens sponte su-spicabilur, Apostolicam Sedem baud permissuram facile, ut cui bis sacrificare in necessitate conceditur, is pro iteratione seu secunda missa stipendium accipiat. Et baec est profecto S. Sedis voluntas, constitulaque per cam lex, ut illaeso jure ad eleemosynam primae missae, pro secunda stipendium miuime acceple«ur, nisi ipse in-dulserit Romanus Pontifex. Dicimus illaeso jure ad eleemosynam primae missae, quo nempe sacerdos, cujus officium non est applicandi populo sacrificium , pro prima missa eleemosynam percipere valet, curatus autem, die dominico et festo celebrans, non valei. Ilisce positis, ad ea exponenda et demonstranda, quae diximus, quaeslionem tractabimus unam de curato bis celebrante, alteram de alüs sacerdotibus bis oiïerenlibus; propterque rerum af-
450
fmitatera, lertiam de facultate acceplandi remunerationem, quartern de erogando stipendio sacerdolibus, qui indu-cunlur, ut missam pro populi indigentia die festo cele-brenl; nllimam de tribus slipendiis in Nativilate Domini.
181. I. Gum sacerdos, qui ra'.ione officii sacrificare pro populo tenetur, die dominico aut festo sacrificium legitime iterat, poteslne stipendium accipere ?
R. 1. Si sacerdos isle duabus quot;praeest parochialibus ecclesiis non unitis extinctive, et in utraque celebrat, debet ulrumque sacrificium non accepto stipendio pro ovibus suis offerre : »1. Anparochus, qui duas parochias regit, et ideo bis in die celebrat, utrique parocbiae suam missam applicare tenetur, non obstante reddituum exigui-tate ?quot; Ita interrogata S. C. C. in Gameree. 25 Sept. 1858 respondit; «Ad 1 affirmative.quot; Hue spectat alia resolutio in causa Lucen., quam supra invenies sub n. 21.
R. 2. Gaeteri curati unam (primam) missam applicare pro populo, nulla accepta eleemosyna, debent; quod ex ante diclis constat. Alteram, cui voluerint, applicare possunt; sed stipendium pro ea accipere itidem probi-bentur : »11. An parocbus , qui in una eademque parocbia bis eadem die celebrat, utramque missam populo sibi commisso gratis applicare omnino tenetur?quot; »Ad II negative, firma probibilione accipiendi eleemosynam pro seeunda missa.quot; Gausa Gameracen. dicta. Sed ecce aliam declarationem summi momenti; »Illustrissime ac Revme Domine. A Sacra Gongregatione Ghristiano Nomini Pro-pagando non semel per sacrorum Antislites in locis Mis-sionum degentes quaesitum est, an duplex stipendium percipere liceat saeerdotibus, qui duas in eadem die missas celebrare justis de causis permittuntur. üt igitur in ejusmodi re omnis dubitationi locus a Missionibus auferatur, visum est expedire earn promulgare regulam,
151
quam constanter lenuit Sacra Congregatio Eminentissi-wnorum Patrum Goncilii Tridentini Inlerpretum; videlicet ex praxi generali presbyleris non concedi eleemosynam recipere pro secunda missa, eliamsi de illis agatur, qui parochiali munere instructi ideo stipendium pro prima missa nequennt obtinere, quod earn pro populo appli-care teneantur. Porro hujusmodi regula recenlem obli-nuit confirmationem a SSmo D. N. Pio PP. IX in una Cameracensi die 25 Septembris 1858. Etsi vero Sacri Consilii mens ea sit, ut norma praedicla omnibus loco-rum Ordinariis innotescat, ac generalim servetur in praxi, quo videlicet a ministerie sacerdotali quodlibet periculum aut species simoniae turpisve quaestus arceatur; cum lamen specialia sint in nonnullis Missionibus rerum ac personarum adjuncta, cumque difficultates non paucae oriri possent si regula de qua agitur nullam omnino ex-ceptionem pateretur; SSmus D. N. Papa benigne decer-ncre dianatus est, ut Ordinariis Missionum lacullas im-pertialur, quemadmodum per praesentes litteras eisdem tribuitur indulgendi ut, jusla et gravi causa intercedente, sacerdotes sibi subdili etiam pro secunda missa in eadem die celebranda stipendium percipere possint ac valeant. Haec jussu Sanctitatis Suae significanda Tibi erant... Datum Romae ex Aedibus S. G. de Prop. Fide die 15 Octobris 1863.quot;
(Sign.) Al. G. Barnabo, Praef.
II. Capalti, Secret.
Docemur hac Instructione, inhiberi sacerdotibus, qui parochiali munere instructi sunt, quominus eleemosynam percipiant pro prima missa, siquidem pro populo .eam-dem applicare debeant, item pro secunda, quoniam pro missa, quae iterari permittitur, Sancla Sedes non sinit
152
accipi stipendium. Ilic vero mentem subit cogitatio, fasne sit sacerdoli, qui dispensatione PontiOcia aut Epis-copali (V. supra m. 17 et 26.) liber est ab obligatione die festo applicandi pro grege, ut eleemosynam accipiat pro prima missa. Non dubito id fas esse, nam liberatio a lege applicandi ovibus sacrificium sponte sua tribuit faculta-tera celebrandi pro eleemosyna; eamdemque facultatem in casu dispensationis ob inopiam expresse supponit et tribuit Pontifex B. XIV in Const. Cum semper ohlatas § 8. V. superius n. 26. — Facultas, qua Ordinarii Mis-sionum donantur, si recte intelligo, in hoc consistit, ut valeant, cum justa et gravis causa intercedit, sacerdo-tibus, non praefectis parochiae, permittere stipendium pro secunda etiam missa, sacerdolibus vero, qui parochiae praesunt, pro secunda missa tantum ; non eximun-tur hi, aut eximi permittuntur ab onere celebrandi diebus dominicis et festis pro populo. Pone autem casum, datam curato esse dispensationem apostolicam, qua certis diebus festis non teneatur pro grege applicare, ita ut islius oneris loco celebrare valeat accepta eleemo-sjna ; pone insimul, potiri hujusmodi curatum facultate bis celebrandi festivis diebus. Potestne huic permitti ab Ordinario Missionis, ut pro secunda eliam missa stipendium accipiat? Si, non obstante consecutione primi sti-pendii, justam esse gravemque causam, ut permittatur secunda quoque eleemosyna, Ordinarius Missionis puta-verit, dederilque facultatem, non mihi excessisse potes-tatis suae limites videtur.
182. II. Alius sacerdos, puta sacellanus, si facultatem bis offerendi habeat, fasne illi est, duas aut unam saltern eleemosynam recipere?
Duas recipere nefas est, unam pro prima licet. Id perspicuum est ex Epistola proposita Cardinalis Praefecti
153
S. G, de P. F. ilemque ex S. G. C. responso ad dubium III causae Gameracensis. Dubium erat: uIII. An Vicarii aut alii Sacerdotes curam animarum non habentes, si quando bis in die celebrant, ut fit quandoque, seu ut numero sufficienti Missae in Ecclesia Parocbiali celebren-tur, seu ut Hospitalia, Garceres, Sanctimonialium Con-venlus Missa non careant, secundam et ipsi Missam pro populo gratis applicare teneantur.quot; Responsum est: ))Ad III negative, quatenus curam animarum non babeant, firma semper probibitione recipiendi eleemosynam pro secunda missa.quot; Facile quisque perceperk, decerni bic, quoad eos qui curam animarum non babent, minime obligari ut applicent sacrificia pro populo; obligari autem ut pro secunda missa stipendium non acceptent.
183. III. Si quid Parocbis offertur in remuneralionem aut celebrationis secundae Missae, aut itineris ad secundam dissitam ecclesiam, aut instructionis Ghristianae, nonne praemium istud laboris licite accepturi sunt?
R. 1. Si quid in remuneralionem celebrationis secundae missae accipiant, nisi S. Sedes id permiserit, illicite fe-cisse videnlur, contraque Ecclesiae legem; baec enim vult, ne sacerdotes: — yeleemosynam vel stipendium a quovis et (/MocMm(jrifeprneto^t pro ea [secunda] Missa percipiant.quot; V. Declarationem in causa Gameracen. Lucidi l. c. vo^S. p. 288. Acta S. SedisvolA. pAÜ.W. Verba, sub quocumque praetexlu, plus quam solam applicationem involvant; voces autem, npro secunda missaquot;, eümi-nant, me quidem judice, eleemosynam tum applicationis, turn celebrationis causa oblatam. Quorsum vero lalia S. Sedis verba in re, in qua versamur, spectent, ex B. XIV Gonstitutione Quod expensis praeclara ratione doce-mur. Et ipse ibidem pro missa, quam iterari indulget, ullam eleemosynam quocumque praelexlu aut colore
154
accipi vetat, pluribusque suam legem illustrans exemplis, memoratam pro celebratione eleemosynam recensere non omiltil: «Decernentes nullam omnino causam, nullumque praetextum, aul oblenlum, ad declinandam hujus prae-cepti nostri observantiam suffragan posse; ne voluntariam quidem fidelium oblationem, natr. nee a sponte dantibus quidquam recipi posse statuimus; nee alium quemcumque colorem, quod nempe eleemosyna detur pro celebratione, non autern pro applicalione missae; aut quod applicatio facienda sit pro omnibus fidelibus dei'unctis; sive quod offerentes cupiant ipso dumtaxat oblationis merito de-functos juvare; hi enim poterunt per alia pia opera, sive per alias eleemosynas in alios quoscumque quam in sacerdotem, eique conjunctos, erogandas, defuncto-rum animabus suffragari: Non item gravem indigentiam, aut paupertatem sacerdotis celebrantis, aut Ecclesiae aut Coenobii; quibus nimirum aliis quibuscumque rationibus subveniendum erit: Nee magnam copiam eleemosynarum, quae congestae fuerint pro missis celebrandis ipsa die Commemorationis omnium fidelium defunctorum, qui-busque aliter salisfieri non possit;... Neque porro mis-sarum onera non adimpleta, pro quibus eleemosynae jam receptae, aut attributi redditus jam percepti fuerinl; Nos enim nolumus bujusmodi onera impleri per celebra-tionem Missarum, quae indulto nostro permittuntur: Neque demum legem fundationis jam factae, aut imposterum faeiendae cum augmento eleemosynae pro secunda et tertia Missa;t]uum nos bujusmodi fundationes sive factas, sive faeiendas, etiam ex nunc prout ex tune, et e contra, hac in parte nullas el irritas esse, et fore decernamus.quot;
R. 2. Si itineris ad dissitam ecclesiam, et instructionis Christianae gratia, quid, approbante Ordinario, accipiant, nihil reprehendendum videtur. Etenim praemium istud
155
non consequuntur pro missa; quodque summa ratio est, Sacra Gongreg. Goncilii in causa Treviren. Eleemosyn. Miss. 23 Marlii 1861 interrogata: «Utrurn Parochi, qui pro necessitate circumstantiarum diebus Dominicis et Festis, sive in ecclesia parochiali sive filiali dissita, bis celebrent, tradita sitnul doctrina christiana, propeculiari labore et industria cerium salarinm a parochianis obla-tum percipere valeantquot;, rescripsit: sPosse permitti, prudente arbilrio Episcopi, remunerationem intuitu iaboris et incommodi, e-xclusa qualibet eleemosyna pro applica-tione Missae.quot;
184. IV. Potestne sacerdos, qui ad missam, qua po-pulus indiget, celebrandam inducitur, eleemosynam ex-petere; et: quis eamdem solvere debet?
R. Potest sacerdos ille eleemosynam petera solvendam a parociio, nisi bic prae inopia eam erogare non valet; solvenda tunc a populo est; si neque populus id onus sustinere potest, Episcopus istud ferre debebit. Quod manifeste est in Constitutione Declarasli nobis. Ex-pendendum «primo, ait Pontifex, an revera Parochi tanta premantur egestate, ut alteri sacerdoti stipendium Missae nequeant suppeditare ; si enim inopia adeo magna non sit, Episcopali auctoritate, juxta Caput quarlum Goncilii Tridentini sess. 2!. de lief., adigi poterunt, ut sacerdoti Missam celebraturo eleemosynam elargiantur, uti sapienter admonet Engel ad tit. Decretalium. de ce-lebratione Miss arum num. 3. Secundo, si Parochis tenues omnino angustique proventus obveniant, videndum an populus etiam in eadem paupertate versetur: quem-admodum, enim Episcopus adigere potest Sacerdotem , ut populo Sacrum faciat diebus feslis, ita etiam potest indicere populo, ut celebranti sacerdoti consuetum stipendium elargialur. Id etiam ex Tridentino Concilio
156
desumitur sess. 23. c. 14. de Ref., ubi haec leguntur: Curet autem Episcopüs, ut ii saltern diebus Dominicis et Festis solemnibus etc Missets celebrent.. Quod si res ita se haberet, tune, Ven. Frater, ex iis eleemosynis, quas ipse egenis elargiri large consuevisli, stipendium pro re Divina facienda sacerdotibus erogare deberes.quot;
185. V. Fasne est in festo Nativitatis Dominicae tres a sacerdote (non curato) recipi, pro trina applicatione, eleemosynas ?
R. Pértinet trina haec celebratio ad priscum morera, quo certis in adjunclis, certisque diebus festis, sacerdos bis pluriesque eadem die sacrificium offerre poterat, nee plus uno stipendio percipere probibebatur. Abolevit Ecclesia iteratum sacrificium, relicta pristina venia cele-brandi ter in festo Nativitatis Domini. Ifuic observationi cum addiraus, nulla adhuc lege, quod sciam, vetari duplex vel triplex eo die stipendium, sponte impellimur, ut fas esse putemus, vi pristini moris recipere dicta festiva die triplex stipendium. Sed ipsa etiam generalis in hac re consuetudo immemorabilis, non reprobata a S. Sede, cobonestare satis conseculionem triplicis elee-mosynae videtur. De quo audire juvat Pontiflcem B. XIV in Const. Quod expensis bunc in modum scribentem: facile se credere ait, — usitatum fuisse in Aragoniae regno, ut sacerdotes bactenus pro duabus el tribus missis in Gommemoratione animarum duplex et triplex recipe-rent stipendium, »quum ubique fere receptum sit, ut in solemnitale Nativitatis Domini pro tribus Missis tria recipiantur charitativa stipendia. Ideoque (sic concludit Pontifex) de illis, qui ante boe tempus in Aragoniae Regno duas vel tres eleemosynas accipiebant, nihil in-novandum censemus.quot; Verbum ideoque spectat usum ubique fere receptum, mihique ingerit cogilationem, to-
157
lerare quoque Romanos Pontifices eamdem illam ob cau-sam, anliquissimae scilicet consueludinis gratia, ut praedicto festo triplex eleemosyna percipiatur.
GA. PUT VI.
DE CONSECRATIONE ECCLESIAE VEL ALTARIS.
Ecclesiae et Alt ar is consecratio.
Ecclesiae benedictio.
186. Gonseerationis atque benediclionis finis et prae-ceptum. Ex inslitutis Veteris Testamenti in Christiana sacra consecrationis ritus translatus est, ipsisque prioribus aevi christiani sacculis, maxime post redditam a Constantino Ecclesiae pacem, procul dubio in usu fuit. Addidit Ecclesia legem, ut sacerdotes, cum copia esset, semper in templis locisque Deo consecratis missam celebrent. Gujus legis vestigium et mentio est in Can. Missarum. De Consecr. dist. I: «Missarum solemnia non ubique, sed in locisabEpis-copo consecratis , vel ubi ipse permiserit, celebranda esse censemus.'' Hodiedum lex generatim praecipit, celebrari posse missam in templis dumtaxat aut ab Episcopo consecratis, aut ejus venia benedictis a presbytero. Sed de hoc sequenti capite pluribus. Nunc ad propositam con-secrationem et benedictionem.
ïGonsecrationcs adbibentur bis rebus, quae veniunt in
158
usum hujus Sacramenti [Eucharistiae], lum propter sa-cramenli reverenliam, lum ad repraesenlandum effeclutn sanctitalis, quae ex passione Ghristi provenit, secundum illud Hebr. uil. 12. Jems ut sanctificaret per suum san-guinem populum, etc.quot; (S. Th. p. 3. q. 83. art. 3.) Quapropter summae reverentiae causa SSmo Sacrificio et Eucharistiae Sacramento debitae, factum est, ut solemni ritu, precibus, aliisque ab Ecclesia praescriptis actioni-bus templa consecrari vel benedici, Deo et Domino Nostro Jesu Christo dedicari, leges sacrae jusserint.
187. «Altare, super quo Missae Sacrificium sit pera-gendum, lapideum esse oportet, et ab Episcopo conse-cratum ; et si quidem non sit ex lapide, Sacra Petra saltem instrui debet, quam Episcopus consecraverit; eaque tanta sit magnitudine, quae Hostiam et majorem Calicis partem capiat. Tectum Altare sit ternis linteis mundis, benedictis ab Episcopo, vel quovis alio, cui potestas sit ea benedicendi. Longum esse oportet superius linteum utrinque ad terram usque demissum; reliqua duo bre-viora; quin unum tantummodo linteum satis esse potest, si tarnen duplicetur.quot; B. XIV. De Sacrif. M. I. 1. c. 2. n. 1. ))In Orientali Ecclesia nullus Petrae sacrae est usus; nam si in Altari non consecrato Missa sit celebranda, pannos quosdam adhibent sacerdotes eodem ritu, quo consecrantur Altaria, consecratos, quos vocantAwitmén-sia, ut videre est apud Card. Bona Rev. Liturgie. UbA. cap. 20.'' I. c. n. 10.
188. Effectus. Exorcismorum precibus, quae in con-secratione fiunt, imploratur Dei Omnipotentis misericordia, ut daemonem fugare, omnemque diabolicae potestatis nequitiam expellere dignetur, ut Spirilum vero Sanctum in ecclesiam infundat, et Angelum lucis ejus constituat protectorem. Toto consecrationis ritu spiritualis quae-
159
dam virtus confertur, «per quam templa apta reddunlur divino cultui, ut scilicet homines devotionem quamdam exinde percipiant, ut sint paratiores ad divina, nisi hoc per irreverentiara impediatur, ünde et 2 Machab. 3, 38, dicitur; vere Dei virtus quaedam est in loco; nam ipse, qui habet in coelis habitationem, visitator et ad-jutor est loei illius.quot; S. Th. 1. c. ad 3.
Pariter benedictionis precibus et actionibus divina in-vocatur Clementia, ut locum visitet, angelus pacis intro-eat, daemon lugetur, et ah omnibus ibi nomen Domini invocantibus auxilium miserieordiae sentiatur.
Dedicatione igitur templum fit locus offerende sacrificio et distribuendis divinis mysleriis aptus, Allissimique ta-bernaculum, domus orationis, schola veritatis, justitiae et pacis.
189. Significatio. Per templum significatur Catholica Ecclesia, quam sanguine suo acquisivit et sanctificavit Dominus, et quacum se futurum esse ad consummatio-nem saeculi pojlicilus est. Significantur insuper fideles, quos gratia sua Deus sanclificat, quos sibi Dominus in habitaculum, et Spiritus Sanctus in templum elegit. Significatur praeterea Hierosolyma coelestis, locus omnis sanctitatis atque dulcedinis, ubi in gratia conflrmati semper cum Domino erimus. Sicque efficitur, ut conse-cralio lempli signum mysticum sit sanctificationis, quam per passionem suam Christus Ecclesiae contulit; reprae-sentalio sanctitatis, quae in fidelibus requiritur, nominatim in his, qui divinam Eucharistiam suscipere debent (V. S. Th. I. c. ad 2); atque repraesentatio coelestis justitiae et voluptatis, quae in aoternis tabernaculis nos manent.
Quoniam templum dedicatur Ghristo, ideo ad hoe significandum pingitur signum ejus, id est, crux. Pin-guntur autem cruces numero XII, ita inter se distantes,
16Ü
ul lotum templum occupenl, et, ad singulas, lampades siiigulae accendunlur, ad significandum, quod Aposloli X.I hoc vexillum Chrisli per tolum orbem terrarum por-taverunt, et sua praedicatione universum illustrarunt mundura. Bellarm. De cullu Sanctorum, cap. V.
190. »Per Altare significatur ipse Christus, de quo dicit Apostolus Hebr. uit. 15: Per ipsum offerimus hos-tiam laudis Deo. ünde et consecratio Altaris significat sanctitatem Ghristi; de qua dicitur Luc. 4 : 35: Quod ex te nascetur Sanctum, vocabitur Films Dei.quot; (S. Th. I. c. ad 2.) »Altare quidem Sanctae Ecclesiae est Christus, teste Joanne, qui in Apocalypsi sua Altare aureum se vidisse perhibet stans ante Thronum; in quo et per quem oblationes Fidelium Deo Patri consecrantur.'' Pont. Rom.
))Quod [ara debet esse lapidea] competit significationi hujus sacramenli, turn quia altare significat Christum; dicitur autem I Cor. 10. 3: Petra autem erat Christus; tum etiam quia Corpus Christi in sepulcro lapideo fuit reconditum. Competit etiam quoad usum Sacramenti. Lapis enim et solidus est, et de facili potest inveniri ubique.quot; S. Th. I. c. ad 5.
191. Consecralionis el benedictionis discrimen. Bene-dictio simplex et consecratio templorum difTerunt in hoc, quod prima minori solemnitate peragitur quam secunda; simplex enim benedictio fit simplicioribus ritibus, solis verbis et aquae lustralis aspersione. Consecratio autem fit insuper unctione ex sacro oleo et chrismate, a quibus nobilius significatur excellentia Divinae Majestatis, cui templum dedicatur. Prima a quolibet sacerdote ministrari potest, habita tamen facultate ab Episcopo; secunda ad Ministrum majoris dignitatis pertinet, nempe ad solum Episcopum. Cavalieri p. 1. c. 1. n. 17. Hisce aliud dis-
161
crimen additur a Sylveslro, Suarezio, Layman, Passerine, benedictionem videlicet inhaerere solo, consecralionem adhaerere parietibus; de quo inferius plura.
192. Loca, quae consecrantur et benedicuntur. Gon-secrari, adhibito ritu Pontificalis Romani, debent ecclesiae. Designantur ecclesiae nomine saltern »templa cathedralia, parochialia, collegiata [capitulorum collegialium], con-venlualiaquot; [regularium], Devoti 1. 2. lit 7. § 5. Possunt istae benedici etiam, servatis caeremoniis Ritualis Romani, sed ad tempus tantum : »Ecclesia .. quamvis .. sit bene-dicta, ab Episcopo tamen consecranda est.quot; Rit. Rom. Ftitus bened. novum ecclesiam, in fine.
Consecrari vel benedici debent Oratoria publica, ritibus indicatis ex Pontifieali vel Rituali Rom. Sufficit hodierno jure ut benedicantur; nam Rituale Rom. postquam ex ordine tradidit preces et caeremonias pro benedictione turn ecclesiae turn oratorii publici, ecclesias consecrandas esse tantummodo jubet. Idem id babet Catalanus ad Rit. Rom. tit. 8. c. 19. n. 10, docens scilicet, majores ecclesias Pontifieali consecratione indigere, minores vero sive oratoria publica sacerdotali dumtaxat benedictione, in Rituali pro publicis oratoriispraescripta. Id ipsum dicatur de oratoriis domesticis in domibus publicis, de quibus seq. cap.
Oratoria in domibus privatis nec consecrari, nec ritu designato benedici possunt (S. R. G. in Givitaten ad 10. diei 13 Aprilis 1720. n. 4565); attamen iis benedici adbibita benedictione domus vel loci, descripta in Missali et Rit. Romano, disciplina canonica permittit. Potest baec benedictio privatim fieri a quolibet sacerdote et quocumque tempore. V. Gardellini in nota vol. 3. p. 152.
193. Consecrationis et benedictionis minister. Romano Pontifici auctoritas est consecrandi jure proprio ecclesias quacumque in Dioecesi constitutas, ipso quoque irre-
quisilo Dioecesano Episcopo; nam, ut scribil S. Bernardus: «Pontifici universi sunt credili, nee modo ovium, sed et Paslorum est omnium Pastorquot; lib. 2. Consid. ad Eug. c. 8. Ex quo consequitur, ut possit alteri eliam con-secrationem suo nomine peragendam delegare, ulque absoluta, ea rationa, consecratio dici possit ah ipso Pon-tifica peracta, eidemque tribuenda sit ex juris regula, qui per alium facit, per se ipsum facere videtur. Utra-que facultate Romani Pontiflces nonnumquam usi sunt, uti legere est in Epist. B. XIV Jam inde § quot;28. diei 12 Maii 175ö.
Ex privativis juribus Romani Pontificis quondam luit, ecclesias inaugurale; adeo ut quicumque dicare eas cu-piebat, deberet opportunam ab eo petere et obtinere facullalem. Can. 4 el 5. De Consecr. dist. I. Erant tamen lis tempjribus Provinciae ecclesiaslicae, in quibus suf-fraganei a suo melropolila facultalem eam exquirebant. B. XIV l. c. § 25. Sed pluribus ab bine saeculis, ob insigniler adauclnm ecclesiarum nurnerum, inveclmn est, nl quilibet Episcopus nulla praeobtenla Aposlolica facultate, sitas in Di'oecesi sua ecclesias solemni dedicalione consecret. Cui facullali accessit aliquando juris disci-plina, nunc duduin abolila, ul templum, a quopiam loei non Ordinario sacratum, evaderet obnoxium auctorilati el jurisdictioni Episcopi consecrantis, nisi is suo juri cessisset. B. XIV l. c. § G.
i94. Quapropter minister consecrationis Episcopus est, Vi episcopalis ordinis valide lempla consecrat, modo prae-scripto ritu ecdesiastico ulatur (B. XIV. /. c. § 5 et Ep. Ex tuis § 8. diei 1ü Nov. 17-48), sive baerelicus sit, sive schismaticus, sive proprius dioecesis, sive alie-nus. Vi poleslatis jurisdiclionis iicite consecrat templa in propria dioecesi existenlia; in aliena licite agit ex delegatione Romani Pontificiquot;, aut proprii dioecesis Epi-
scopi, nefas enim est extraneo Anlistili, sine Romani Pontiticis aut Ordinarii licenlia, ia aliena dioecesi Pontificalia exercere. ïrid. Gone. 5. 6. c. 5. de ref.
Potest Episcopus consecrator et alios Episcopos com-ministros sibi assumere, inter quos sacrum ministerium sic dividitur, ut quod quisque inungit, idem illud bene-dicat. B. XIV Ep. Peracta a nobis § 4, 12, diei 16 Nov. 1748. Cujus rei plura exempla loco citato proponuntur. Unum nobis eligere placet. In consecralione Basilicae Valicanae Pontifex Urbanus Vlll porticus ecclesiae bene-diclionem exorsus, sex Gardinalibus Episcopis demandavit, ut extimos templi parietes circumirent, ac illis benedice-rent; pari modo interioris templi unam partem ipse Pontifex dicandam suscepit, aliam vero sex iisdem Gardinalibus perficiendam reliquit; quod in ea, quae cuique obtigit, molis parte peractum est. § 8.
Gonsecratio incboata si non perficitur, v. g. quia ob morbuni Episcopus deficit, continuari ab alio Episcopo potest, modo longa non intcreesserit temporis interruptio; non possent enim tunc duae partes consecrationis in imam el integram coalescere consecrationem. V. B. XIV. Ep. Peracta a nobis § 17. Sed aliter sentit Gardellini, quan-floquidem inchoari vult a principio consecrationem, si ab Episcopo, qui defecit, non fuerint omnes cruces inimc-tae; atque in eo ipso positam esse dicit rationem, qua permota fuit S. G. R. ul in causa Ulysbonen. incboalae el non perfeelae consecrationis, censuerit, consecrationem a principio inchoandam et continuandam esse usque in finem. In quo tamen ipsi non congruit Pontifex Bene-dictus, qui, Sacram Gongregationem, istud censuisse in proposita causa, narrat «non quia limuerint [Patres], mul-tiplicitatem Ministri obfuturam valori consecrationis, sed quia in casu proposito notabilissiina intercedebat temporis
11'
164
interruptio; erat enim expectanda Congregationis responsio, quae non nisi post aliquot menses ad Archiepiscopum Ulysipponen. poterat pervenire.quot; I. c.
195. Simplex sacerdos templa valide non consecrat, nee designari ad id muneris potest, nisi solius Romani Pon-tificis auctoritale, in cujus potestatis plenitudine continetur, ut possit Tiquaedam, quae sunt superiorum Ordinum, comniittere quibusdam inferioribus.quot; S. Th. p. 3. q. 7J2. a, 11. ad primum. Sacerdotalis nempe ordinis polestas licet plena sit, Integra atque absoluta in Baptismi et Eucharistiae Sacramentis conficiendis, inops tamen, in-choata tantum atque a superioris nutu dependens est, quoad collationem confirmationis, minorum ordiaum, consecrationem ecclesiarum. llinc sequitur, ut nisi superioris compelentis accesserit delegatio, mutila haec atque infirma sit sacerdolum auctoritas. Atqui solus Romanus Pontifex est competens ille superior (B. XIV. Ep. Ex tuis. § 8. 1); nam Sedes Apostolica id juris siLi unice reservavit. Quamvis itaque consecrare sit actus Ordinis Episcopalis, cujus validus usus a Romani Pontificis nutu non pendet, delegare tamen simplici presbylero potesta-tem exercendi ejusmodi actum, potius ad jurisdictionem, quam ad ordinem speclat. Episcoporum vero jurisdictio S. Sedis auctoritale et imperio limitari, atque omnino auferri potest. V. Gonzalez in cap. Aqua, De cons. eccl. Pirhing ad lib. 3. Deer. tit. 40. c. 3. § 1. Tamburin. De jure Abb. t. 1. disp. 23. q. 7.
Benedictio ecclesiae, oratorii publici et primarii lapidis, reservatur Episcopis ; deleganda tamen ab iis, si libet, simplici sacerdoti, qui statutum in his ritum ecclesiasticum observare tenetur. Quilibet sacerdos privatim benedicere potest oratoria privata servato ritu benedictionis loci vol domus. quot;V. Gardellini vol. 3. p. 152 in nota.
105
196. Requisila licilae consecralionis el benediclionis. Necesse imprimis est servenlur in consecralione rubricae Pontificalis, in benediclione Rilualis Romani. Ex quibus tria praecepta breviter atlingere mihi propositum esl. Exigitur nempe ut ecclesia consecranda a) de dole provisa sit; b) altare majus simulconsecretur; c) consecralio fiat cum missae sacrificio.
I. Bos. Praeslituta sacris aedibus perpetua destinatio in promptu esse jubet media temporalia, quibus aedilicii conservatio, cultus exercitium splendorque, sustentalio ministrorum decenter curetur. His ut cautum sit, sicque efficialur, ne in religionis dedecus consecratio cedat, sumptusque ingentes, ast dolendi, in construendam fa-bricam inaniler forte impensi sint, canonicae sanctiones sapientissime prohibuerunt, absque dote tum aedificari tum consecrari ecclesias. »Nam non levis culpae est ista temeritas, si sine luminariis vel sine subslantiaii susten-tatione eorum, qui ibidem servituri sunt, tamquam domus privata, consecretur ecclesia.quot; Can. 1. c. 1. q. 2. Pariter Ilonorius 111 in cap. Cum sicut. De consecr. eed. prae-cipit, ut »non sit ecclesia, nisi de dote ei provisum fuerit, consecranda.quot; Voluntque Canon Nemo 9. De consecr. Dist. I, et Ponlificale Romanum De benediclione el impositione primarii lapidis, ut dos constituatur an-tequam aedificetur ecclesia.
Par esse debet dos manutenendo fabricam et supellec-tilia necessaria atque decentia tam pro ornamento altaris, quara pro celebratione missae. Insuperque si temple clerici adscribendi sunt, vel rector praeficiendus esl, dos comprebendat oportet, quo ministri sustentari congrue valeant.
Id cum Episcopus judical, sintne videlicet reditus im-pensis necessariis pares, rationem habere potest jurium,
quibus ecclesia et ministri pollent, atque bonorum, quae in usum lempli praesto sunt. Sic quippe ReifT. I. c. n. 5. 6. cum aliis docet: sin cognoscenda sufficientia dolis potest respectus haberi ad decimas, oblaliones, et alias obventiones spiriluales, Ecclesiae minislris de jure com-petentibus, ut bene observat Abbas in cit cap. Cumsicut n. 5, et sequitur Pirbing eod. n. 6.quot; Addit dictus auctor: «Limitatur tarnen conclusio [de necessitate dotis] in ecclesiis-mendicanlium, nee non in ecclesia, quae aedificatur in monasterio babente sufficientes redditus. Sylvester l. c. Azorius l. c. et Doctores in cap. I de censibus.quot;
Si quis fundator dotare ecclesiam veilt, instrumentum conficitur, quo bona doti sufOcientia ecclesiae tribuit; vel perpetuos reditus ex bonis assignatis donat; vel obligationem assumit suppeditandi ex bonis suis divino cultui necessaria-
Quae proposuimus de dote quantum ad aedificalionem et consecrationem ecclesiae, ea intelligenda quoque sunt de aedificatione et consecralione oralorii publici, et de utriusque benediclione.
497. II. Simultanea consecratio altaris. Prorsus illi-citum esse, ut sacra unctione dedicetur templum nisi simul ara major consecretur, satis liquide constat ex ipso ritu dedicalionis, quem Episcopus consecrans observare debet. In eo enim conlinetur et praecipitur altaris consecratio. Aperta etiam sunt S. G. R. decreta : »2. An consecrari possit [Ecclesia] quamvis non consecretur altare majus, et an loco illius possit consecrari aliud ? Ad 2. Debet cum ipsa omnino consecrari Altare majus, nam istud est principale , et si boe tantum sit in ecclesia suf-ficit: alia vero accessoria, pro quibus datur consecratio distincta, sine ecclesiae consecralione.quot; Decretum ürbis diei 19 Sept. 1665. n. 2M3.
Altare istud fixum esse, seu lapis cum stipite conjungi.
107
unumque totum cum eo effinere debet Ex quo perspi-cilur, in structura altaris fixi ecclesiae consecrandae plus exigi quam allaris fixi privilegiali V. supra n 133.
In benedictione ecclesiae praesto esse aliqua ara consecrala debet, ceu patebit slatim, sed non opus est altare fixum consecretur.
III. Missae sacrijicium. »Omnes Basilicae cum Missa debent semper consecrari.quot; C. O nines 3. De cons. d. 1. «Tunc exit Pontifex Missam celebraturus. Si vero fati-gatus nimis celebrare noluerit, facit Missam solemniter per aliquem sacerdotem celebrari.quot; Pont. Rom De de-dicatione Ecclesiae.
Ad benedictionem ecclesiae quod spectat, Rituale Rom. in fine ejus ritus babet: »llis peractis, dicitur Missa de tempore occurrenli, vel de sancto.quot;
198. Ritus consecrationis. Non est praestitutus sacris canonibus certa dies, qua consecratio peragatur: »Eccle-siarum consecratio, quamvis orani die de jure fieri pos-sit, decentius tamen in Dominicis diebus , vel Sanctorum solemnitatibus fit.quot; Pont. Rom. cfr. c. 2. De cons. eccl. Non transferlur dies consecrationis in numerum festorum de praecepto; etenim non adnumerafur iis diebus, qui ex ürbani VIII lege (v. supra n. 16) ceu festi sanctificandi sunt; insuperque S. G. R. in causa Mechlinien. 29 Julii 1780 (n. 4400) declaravit ad 3; »Cum ecclesia consecra-tur die feriali, non est a populo servanda de praecepto.quot;
Ut autern menlibus sancte dispositis ubera advcniant dedicationis insignia bona, ordinationes ecclesiaslicae prae-parari eas aptis exercitiis voluerunt. Consistit haec prae-paratio ex Pontificalis Romani lege in jejunio, in Reii-quiarum depositione , in celebratione vigiliarum ante Reli-quias, et in cantu officii divini.
De jejunio Iiaec mandat lex : 7gt;Qiiando Ecclesia fuerit
168
dedicanda, debet Archidiaconus praenunliare clero et populo, quibus est Ecclesia consecranda, ut priusquam consecretur jejunent. Nam Pontifex consecrans, et qui petunt sibi Ecclesiam consecrari, praecedenti die jejunare debent.quot; Pont. Rom. I. c. Cum dubitaretur, de hac rubrica, utrum praeceptiva, ut aiunt, an mere directiva esset, atque propterea ex S. R. G. esset quaesitum : »1. An jejunium in Pontificali Romano praescriptum iis, quibus consecratur Ecclesia, sit strictae obligationis, seu potius tantum de consilio ? 2. An sit locale tantum, an perso-nale; seu potius locale, et personale simul?quot; respondit, Ad 1. «Jejunium in Pontificali Romano praescriptum esse strictae obligationis pro Episcopo consecrante et pro iis tantum, qui petunt sibi Ecclesiam consecrari; idemque jejunium indicendum esse die praecedente consecrationi ad formam rubricae Pontificalis. Ad 2. Negative quoad primam partem, Affirmative quoad secundam.quot; Mechli-nien. 29 Julii 1780. n. MOO. Emendandus igitur Reif-fenstuel ad til. de cons. eccl. § 1. n. 8, qui memoratum jejunium consilii dumtaxat et decenliae opus esse scribit. Concludere ex his in promptu videtur, jejunii hujus legi subesse consecratorein, el insuper pro indole propria ecclesiae consecrandae, vel clerum et solos parochianos, vel solum conventum, vel eos solos, qui cathedrali aut conven-tuali ecclesiae adscripti sunt, eamque legem, ut mibi videtur, solis dictis personis, non extraneis, turn in loco, cujus ecclesia consecranda est, turn extra eum locum, adhacrere.
De Reliquiarum depositione, de vigiliis et divino officio, Pontificale Rom. ita statuit: »Sero ante diem dedicationis, Pontifex parat Reliquias in altari consecrando includen-das, ponens eas...»Celebrandaeque sunt vigiliae ante Reliquias ipsas, et canendi Nocturni, et Matutinae Lau-des, in honorem Sanctorum, quorum Reliquiae sunt
169
recondendae.quot; Haec praecedere conseoralionem ex clara lege debent.
Ipsam consecrationem Episcopus peragit benedicendo parietes atque ungendo duodecim cruces in parietibus depictas; quae omnia descripta sunt in Ponlificali Romano. Consistit aulem consecratio maxime in inungendis sacro chrismate duodecim crucibus et in prol'erendis hisce verbis; sSanclificetur et consecretur hoc Templutn in nomine Patris et Filii et Spiritus Sanctiquot; Propterea Theoiogi dicunt, sacrum chrisma, quo cruces inunguntur, consecrationis materiam esse; formam vero constituunt in propositis verbis: Sanclificetur etc.
Cum aedificium quodpiam ecclesiae adhaerens obsta-culo est, quominus statuti circuitus foris expleantur, Episcopus eas partes circumeat, quas potest. Sic enimhabet decretum S. R. C. Urbis 19 Sept. 1665. n. 2Mo. »1. Ah consecrari possit ecclesia, quae non potest circumdari tola ab extra per Episcopum ? Ad 1, Potest consecrari, et circumdari per illas partes, in quibus est aditus.quot;
Absoluta consecratione obligat officium dedicationis ecclesiae. Inchoari debet a Vesperis, seu ab ea hora, v. g. tertia, in qua expletur consecratio, atque reci-tari a clero ecclesiae consecratae adscripto. S. C. R. in Gratianopolitana 23 Maii 1835. n. 4742. Item singulis annis recurrente ipso consecrationis die dicendum est officium Anniversarii dedicationis; nisi S. Sedes Aposto-lica, aut Episcopus in actu consecrationis, alium dcsig-naverit diem. Nostris in regionibus certus dies a S. Sede praestitutus est, ut officium dicatnr et festum ce-lebretur dedicationis omnium ecclesiarum.
199. Consecratam aliquando fuisse ecclesiam conclu-denter probatur tum legitimis documentis, tum depictis in templo crucibus. Cruces cum deletae sunt, at testes
170
inveniuntur, qui se antea vidisse eas deponunt, satis constat de facta consecratione. S. R. C. in Oppiden. 19 Aug. 1634. n. 1001. Prohibet lex avelli aut deleri dictas cruces, jubetque relineri perpetuis temporibus. S. G. R. in Januen. 18 Febr. 1696. n. 3382.
§ II.
11 er an d a C o n s e c r a t i o.
200. Deleri consecratio potest; itemque nulliter per-fici; tandemque dubia esse. Haec cum eveniunt, templum denuo dicari debet ipso illo ritu, quem Pontificale Ro-manum pro ecclesiae consecratione definivit.
Nulla est consecratio. quam facit Episcopus baud ser-vala forma ecclesiastica. B. XIV Epist. Jam inde § 5. Quam cum neglexissent Episcopi Ariani, ecclesiae ab iis consecratae iterum dicari statuerunt canones 20 et 21 de cons. dist. I. Nihil etiam ea consecratio valet, quam facit qui Episcopus non est, quamque propterea et ille peragil, qui nulliter Episcopus consecratus fuit. Sed valori con-secrationis nequidquam nocet, Episcopum consecratorem baereticum esse, aut schismalicum, aut excommunica-tum; etenim per bujusmodi delicta et poenas non tollitur susceptus ordo episcopalis, cujus potestatis actus pro-prius consecratio est.
Duhia boe loco censetur consecratio cum jure ambi-gitur de facta umquam consecratione ecclesiae, eaque nee scriptura (in libro, pariete, lapide) probatur, nee testibus. Unus testis sufficit, quia licet alias vox unius sit vox nullius, haec et alia hujusmodi juris effata non procedunt in casibus, in quibus de nullius agitur prae-judicio, ut communiter Doctores tradunt. Reiff. ad tit.
171
De cons. eccl. § 1. n. 10. Haud jnsta passim erit dubi-tatio, si cruces in parietibus depictae reperiuntur, si dedicationis officium fuerit mox ab aedificata ecclesia recilatum. Quod si lemplo cruces absunt et officium dedicationis, raissae autem fuerunt ab anliquo ibi cele-bralae, jure supponitur templum fuisse benedictum saltern; praeterea nihil concludi potest.
Ut necessariam esse, incasu dubii, novam consecratio-nem ostendant, plures Doctores utuntur canone Solem-nitales et canone Ecclesiae de cons. d. 1. Frustra tarnen, apocryphis docmnentis quum annumerandi sint. V. B. XIV Epist. Peracta § 3. Sed genuina lex est in rescripto s. Gregorii ad Fclicem Messanensem Episcopum. Sunt, ila scripsera I Felix, quaedara ecclesiae in nostra pro-vincia, super quarum consecrationibus dubitatur, et tam propter antiquitatera, quam et propter earum custodum , incuriam, nescitur, utrum dedicatae ab Episcopis fuerint nee ne: super quibus omnibus nos a Vestra Sanctitate, ac Vestrae Sanctitatis auctoritate, instrui precamur.quot; Re-scribit Pontifex; sDe dedicationum vero Ecclesiarum du-bitalione, super qua inter caetera nos consulere voluistis, hoe vos rite tenere debetis, quod ab Antecessoribus nostris traditum accepimus; id est, ut quoties tam de baptismo aliquorum, vel confirmatione, quam de Ecclesiarum consecratione dubitatio habetur, et nee scriptis nee testibus ratio certa habetur, utrum baptisati, vel confirmati, sive Ecclesiae consecratae sint, ut baptisentur tales, ac confirmentur, atque Ecclesiae canonice dedi-centur, ne talis dubitatio ruina fideübus fiat; quoniam non monstratur iteratum quod non certis indiciis osten-ditur rite peractum.quot; B. XIV. Epist. Jam inde § 4. Quemadmodum autem baptismus ita et consecratio in dubio sub conditione reiteratur, ut tradunt. Doctores.
17-2
Deletur consecratio per execrationem (exsacrare). Ex-ecrari ecclesiam atque deleri consecrationem unum idera-que est. ld vero quandonara contingat ut recte intelli-gatur, duo animadvertenda sunt: unum est, parietibus, crustae potissimum, ab interiore ecclesiae parte, adhaerere consecrationem (quot;V. Ep. Jam inde § 16); alterum, ex amplificatione aedis, ex parietum nova constructione, censeri aliquando non idem manere sed novum surrexisse templum. Ex quo tum efficitur, parietum sorte maxime contineri execrationem, tum sponte infertur, prostratis parietibus, avulsa parietum crusta, eversa vel decruslata raajore parietum parte, adjecta antiquis grandiori mole, novam postulari consecrationem. Sed tecto corruente, collapso fornice, sublatis aris, effosso pavimento, dum parietes crustati stant, non execratum esse aedificium.
201. Quatuor execrationis casus poni solent.
I. Ecclesiae destructio. Quoties una cum parietibus destructum est vetus templum, novumque excitatum, palam est non consistere priscam aedem, non superesse consecrationem, novam igitur dedicationem requiri. Ep. Jam inde § 13. Nil juvat ex eadem materia vel iisdem ruderibus fuisse reaedificatum templum; parietes conse-crati non araplius subsistunt, sejuncti plane lapides fue-runt. V. Reiff. de cons. eccl. n. 11.
II. Ecclesiae combustio. sEcclesiis semel Deo conse-cratis non debet iterum consecratio adhiberi, nisi ab igne exustae fuerint. »Can. Ecclesiis. de cons. d. I. Id porro accipiendum ita est, quoties universa vel maxima ecclesiae pars fuerit igne absumpta; vel, licet consistant parietes, si crustae iis detractae sunt.
III. Nova parietum construdio. Execratur templum majore aut parietum aut crustae parte uno quasi actu dejecta. Id enim cum evenerit, major parietum pars
spoliala erit consecralione, ideoque ecclesia dicetur non consecrata juxta reg. juris 35 in 6 : Plus semper in se continet, quod est minus ; et: major pars trahit ad se minorem. cap. un. de cons. eed. in 6. Quapropter vice versa, cum minor durataxat pars dejecta et restaurala fuerit, templum ex eisdem regulis consecratum dicetur et erit reapse. Diximus: majori parte uno quasi actu dejecta. »Si namque paulatim atque successive major pars, et vel tota parietum machina , destruitur et repa-ratur, negant nonnulli execratum templum, quum eadem semper sit Ecclesia, ad eum plane modum, quo eadem dicilur navis, quae paulatim pro opportunitate, novis restituitur tabulis, lignisque; quamvis demum nullae tabulae, nulla supersint ligna ex veteribus, quibus fuit navis primum compacta.quot; Ex cit. Ep. Jam inde § 11. Ilujus opinionis fundamentum s. Lig. I. c. n. 368 in hoe esse dicit: squia pars accedens manet consecrata, cum majus dignum trahat ad se minus dignum.quot; Opposita senlentia placet aliis, turn quia in spiritualibus veritatem sequimur, non fictionem; turn quia sublatis antiquis pa-rietibus, nee velus manet amplius consecrata. Ep. cit. §12. Secunda sententia novam exigit ecclesiae restauratae consecrationem; primae satis erit, nova pars aqua lus-trali aspergatur.
IV. Ecclesiae amplijicatio. Novi parietes si veleres amplitudine superant, pars major non consecrata trahit ad se consecratam, ecclesia dicitur nondedicata; sacrari iterum debet. Secus statuendum, si veteri parte nova minor est; sufficit aqua benedicta novos parietes lustrari. Reilf. I. c. n. 14.
202. Execratio, ut verbum docet, supponit consecrationem. Palam est igitur, benedictam ecclesiam non posse execrari Sed nee ipsam benedictionem tolli, cum
174
parietes everluntur, incendio pereunt, crusla privanlur, amplificanlur, Sylvester, Suarez l. c. d. 81. s, 4 casu 6. Layman De Sacr. Missae c. 5. n. 15. Passerinus de Pollut. Eed. n. 13, tradunt, quippe cum solo inhaerere dicanl benedictionem. — Hactenus de execralione ecclesiae.
203. Execrari eliara altaria possunt, non per ipsam quidem ecclesiae execrationem, sed per aliam ipsis pro-priam. Videlicet. Altare tam fixum quam portalile exe-cratur, si ara frangitur enormiter, id est, si pars fracta unam licet contineat ex lateralibus crucibus ab Episcopo in altaris consecralione specialiter benediclis (Gardellini in nota ad decretum n. 4577); si 1'rangitur sepulcrum vel ejus operculum, aut hoe tantummodo amovetur, non autem si frangitur aut amovetur sigillum, Insuper exe-cratur altare fixum, si amovetur lapis ab inleriori structura.
Nova consecratione reconciliatur altare quod execratum est ratione confracti sepulcri ejusve operculi, aut ratione amoti lapidis a structura.
§ UI.
P ol lui io et Pieconciliatio.
204. Veneranda templorum sanctitas baud deterret quan-doque bomines ab ipsis vel injuriosis maxime 1'acinorosis-que in eis dem patrandis actionibus. Quamquam equidem, physice loquendo, sacra a prolanis et turpibus coinqui-nari non possint, arg. c. vestra, de cohabü. clericor. et mul., tamen ratione babita praecipuae destinationis templorum, oblationis videlicet Immaculatae Hostiae, scelera quaedam, cum ibi patrata esse publice innotuit, tanto-pere usui illi sacro repugnant, ut ante divina in tali templo celebrare quam pollulio sublata sit, turn indignum
175
reputelur communi fidelium exislifliatione, tum prohibe-alur aperlis Ecclesiae legibus.
Art. 1.
P o 11 u t i o.
205. Contaminalio itaque lempli per publica quaedam delicla , pollulio ecclesiae vocalur. Expialio pollutionis , sacro quödam ritu peracla, reconcilialio ecclesiae dicitur.
Pollutionis templi, dum expurgalum non est, effectus sunt: non posse in eo inissae sacrificium aut alia divina officia celebrari {can. 1. 11. \k. de cons. d. I. el cap. fm. de cons, eccl.); immo, »si sacerdole, celebranie violatur ecclesia ante canonem, dimittatur Missa; si post cano-nem, non dimittatur. igt;Rubr. Miss. lit. dedef., — deinde non posse in eo sepeliri, nee in coemeterio contiguo, (cap. un. de cons. eccl. in ü ); — tandem polluta esse altaria fixa, quae pars ecclesiae sunt, non vero altaria portalilia, ita ut bis, in aliam ecclesiam translatis, uti liceat.
206. sTemplum multipiiciter potest pollui. Primo, si in eo bomicidium voluntarium perpetretur, cap. Pro-posuisli, de cons. eccl. Secundo, si in eo magna vis bumani sanguinis efl'undatur, can. Ecclesiis. de cons. d. I. el cap. Si ecclesia, de cons. eccl. Tertio, si in eo sponte effundatur semen bumanum, ut videre est in allaüs tex-tibus, sive effusio sit secundum naluram, sive contra, sive per copulam alias licitam, sive per illicitam, juxta communem sententiam. Quarto, si excommunicatus vi-tandus in eo sepeliatur, cap. Consuluisli. de cons. eccl. Quinto, si in eo itidem sepeliatur elbnicus, vel infide-
476
lis, can. Ecclesiarum. de cons. eccl. cl. I. Bened. XIV De Sacrif. Missae I. 3. c. 7. n. 4.
»Si quis in templo polluto, seu violato, Missam cele-brel, nullam poenam incurrit, non suspensionem, non excommunicationem, non irregularilatem, cap. Is qui. De sent, excom. in 6,... expers tamen peccati [gravis secundum plures Doctores, v. S. Lig. I. c. n. 361] non est, cum texlus allalus dicat, eum temerarie agere; ad quae verba nolat Sylvius in 3. p. q. 83. a. 3. sacerdo-tem hunc facere contra justam. Ecclesiae prohibitionem in re gravi: ex quo infert, si Episcopi consensus acce-dat, eum non peccare in templo polluto Missam cele-brando.quot; B. XIV c. Placuit, antequam explicarem uberius dicta crimina , uno conspectu proponere, quae de his doctissimus habet Pontifex Ben. XIV; quo duce, quo magistro, quum omnis error facile caveatur, ipsis ejus verbis totam, si fieri posset, exponeremus juris sacri disciplinam. Ad nostram nunc tenuitatem in-viti descendentes, dictum esse animadverlimus, uTem-plum mullipliciter potest pollui.quot; Unanimi siquidem sen-tentia Doctores non satis esse tradunt, delictum patratum fuisse, etenim publicum insuper esse, sive jure sive facto, postulant; petuntque argumentum ex cap. Significasti. de adulteriis. Quod caput, quamquam de uno adulterii crimine agat, reliquis tamen quoque deliclis a Doctori-bus applicatur. Idque recte facere videntur. Recensita enim crimina, in genere pollutionis, aequiparat lex; omnibus quum tribuat eumdem pollutionis effectum. Legis etiam ratio eadem prorsus vi caeteris accommodatur. Quae est, communis fidelium existimatio indignum re-putans, ut in loco crimine adulterii contaminato, necdum sacra ablutione purgato , divinum sacrificium celebrelur. Abest liaec communis aestimatio donee res occulta est.
177
Atqui pari plane modo id in omnia recensita crimina valet. Quapropler locus est juris regulae: ubi eadem ratio, ibi eadem est juris disposilio.
208. Tradunt praeterea Doctores, delicta ista non tantum publica esse oportere, sed in sua etiam specie consummata; i. e. plane ea esse debent, quae lex pos-tulat; non sufficit igilur mens commitlendi homicidium, effundendi sanguinem, etc, sed fuerit reapse homicidium voluntarie patratum, magna vis humani sanguinis effusa, caetera.
209. Quibus generatim de re dictis , singula crimina brevi attingere restat. Homicidium in templo volunta-rium sit et injuriosum; — Sanguinis humani effusio, in templo causala, voluntaria sit, injuriosa, copiosa et cul-pabilis graviter.
Homicidium in templo, sanguinis effusio in templo causata Id est, utrumque delictum physice committa-tur in hominem, qui in templo consistat, quin requi-ratur, ut et ipse malefactor in templo sit, quin eliam postuletur, ex probabiliori et communiori sententia (v. s. Lig. I. c. n. 364), ut in templo sanguis effundatur, aut ipsa mors eveniat. Quapropter, si sauciatus extra tem-plum (puta in porticu, in turri, in sacristia, incrypta, supra fornicem, in via), moritur in templo, aut ibi cruorem emitlit, scelus in ecclesia non accidit, ecclesia ipso criinine non est foedata, nec polluta idcirco. Quod si vulneratus in ecclesia, extra illam expirat, vel sanguinem fundit, crimen nihilominus commissum dici in ipsa ecclesia debet, scelestoque illo actu templum con-taminatum. V. Reiff. ad tit. de cons. eccl. §l.w. 19. 21.
Sequitur, homicidium sit voluntarium, injuriosum; sanguinis effusio insuper copiosa et culpabilis graviter; talia si non sint, nec sacris canonibus nec rommuni aes-
178
timatione locus sacrificio immolando indignus putabilur. Haec si furiosus quispiam, aul amens, aut plene ebrius in se ipsum vel in alium agat, aut si casu eveniant, mi-nime sunt volunlaria; si ex justa sui defensione, servato moderamine inculpatae tutelae , minime injuriosa ; sivero ex sententia judicis, turn volunlaria sunt, turn injuriosa loco sacro. Si medicus inflrmo venam in ecclesia secat, palam est, gravem, de qua agilur, injuriam loco sacro non inferri. — Quod addilum est: sanguinis effusio co-piosa sit, locum sacrum pollui negat, cum ex percussione vel gravissima non lunditur sanguis, vel sparguntur paucae guttulae tantum. — Postremum, sanguinis effusio sit culpabilis graviter, poilulionem eliminat, quoties percus-sio vel in se vel in circumstantiis appareat non grave peccatum, esto magna vis sanguinis effusa sit. Quod ob-tingit in pueris conflictantibus; in palre, in magistro , qui correclionis causa petulanti alapam ministrat; in quo-vis alio, qui, irreverentiae aclionibus commotus, protervum valido ictu percutit.
210. Semen humanum in lemplo sponte effundalur, sive effusio sit secundum naluram, sive contra, sive per copulam alias licitam , sive per illicilam. Semen humanum sponte effundatur. Quare si ddVmienti in templo id con-tingit, licet voluntarie in causa, aut invitus quis effusi-onera patitur, ipsa effusio sponte quum non fiat, pollu-tioni ecclesiae non est locus. — Quae sequunlur: sive effusio sit secundum naturam, sive contra, sive per copulam alias licitam, sive per illicitam, hie notatione non indigent; id unum animadvertamus, Doctores traderepassim , non pollui templum per copulam alias licitam, si conjuges tempore belli, vel ex aliaMatione diu cohabilare in ecclesia debeant. V. Reiff. I c.
211. Qui in templo sepelilur, sit excommunicalus vitan-
179
dus,aul elhnicus vel infidelis. Excommunicalus vitandus; id est, publice denuntiatus, aut notorius clerici percussor. Ea propter ex sepultura simpliciter excommunicati, licet majori excommunicatione, non polluitur teraplum. — Elhnicus vel infidelis; id est, elhnicus vel quis alius non baptisatus. Ergo haerelici vel schismatici baptisati, cum sepeliuntur in templo, non contaminant ecclesiam, ut reconciliatione egeat. Gum autem infans fidelium, natus quidera sed non baptisatus, in templo terrae man-datur, aliud videtur De Lugo, Reiff., Pirhing, Suarez, caeteris, templum scilicet pollui, quia sepullus vere inli-delis est; aliud Engel, Wiestner, Schmalzgrueber, Leu-renio, templum videlicet non pollui, quia censent legem, de qua agitur {can. Ecclesiam, de cons. d. /), non spec-tare infantes christianorum, etenim ex hujusmodi sepultura non reputat communis aestimatio magnam inferri irreverentiam ecclesiae. Eadem fere ratione, iisdemque argumentis, de sepultura catechumeni disputant.
212. Sola recensita delicta ecclesias polluunt, quum iis dumtaxat, nee praeterea ullis aliis, jura sacra pollu-endi vim attribuant. Sed de bis n. 218 dicemus.
Reconciliatio.
213. Quum igitur aliquo ex recensitis sceleribus templa conlaminata coram lege et bominibus sunt, expiari ea sacri canones jubent, ipsequo postulat religiosus cultus, qui ecclesiis debetur, reverentiaque, quam fideles iis deferunt. Expurgatio polluti templi, servato ecclesiastico ritu peracta, reconciliatio ecclesiae appellatur.
214. Ut apte determinemus ad cujus muneris eccle-
12*
180
siaslici minislerium reconcilialio perlineal, dislinctio po-nenda est inter ecclesiam consecralam et benediclam. Soli Episcopo poteslas est consecralas suae Dioecesis ecclesias, cum pollutae sunt, reconciliandi; contra vero simplici sacerdoti ld omnino vetilum est, cui nee de-mandare id Episcopus valet (Ben. XIV Epist. Ex tuis § 11 et 12). Argumentum est in cap. Aqua, de cons, eed. «Aqua per Episcopum bencdicta Ecclesiam recon-ciiiari posse per alium Episcopum, non negamus; per sacerdotes simplices hoc fieri de caetero prohibentes: non obstante consuetudine Provinciae Bracarensis, quae dicenda est potius corruptela.'' Sicuti autem solernnis ecclesiae consecralio , ita et ecclesiae pollutae reconcilialio a Summo Pontifice sacerdoti vel simplici jure demandalur (Epist. cit. I. c.); id autem cum facit, praescribere sacerdoti consue-vit, ut aqua utatur ad hunc finem benedicla per Episcopum.
215. «Pollutas ecclesias, quas sola benedictio, non eliam consecratio sanclificavit, reconciliare cuique sacer-dotum conceditur, adhibila lusfrali aqua, citra ullam de-legationis necessilatem : si Ecclesia non consecrala (inquit Greg. IX cap. si eccl. de cons, eccl.) cujuscumque semi-nis fuerit, aut sanguinis effusione pollula, aqua protinus exorcisala lavetur, ne Divinae laudis orgima suspendanlur quot; B. XIV l. c. § 11. Haec verba, citra ullam delegationis facultatem, antequae controversiae: »sitne sacerdoti ecclesiam benediclam sed pollutam reconciliaturo necessaria delegatie Episcopiquot;, finem facere videntur; eamque pro-bare sententiam , quae in rubrica Ritualis Romani «Ecclesiae vioialae reconcilialio per pacerdotem ab Episcopo delegatum fiat hoe modo.decentiam exprimi, non praeceplum dari pulabat. Doctores inter se conlendenles exhibentur a Passerino, de Ecclesiae reconcil. disp. 2. c. 1. Videalur eliam S. Lig. I. c. n. 3fio.
181
216. Ritum reconcilialionis ecclesiae consecralae proprium S. Sedes praescripsit in Ponlificali Romano ; ecclesiae benediclae in Riluaii Romano; nee quibusvis aliis pre-cibus aut aclionibus, ipsi vel SSmo Sacrificio, vim effi-ciendae reconcilialionis concessit. Quare sicut ecclesia minime consecralur aul benedicilur, nisi adliibilis slatutis a S, Sede caeremoniis, ita pollulae non reconcilianlur nisi servalis rilibus ad eum finem praescriptis a RamanoPon-lifice. Quum autem in consecralione reconcilialio conli-neatur, hinc si consecrari conlingeret ecclesiam pollutam, reconciliala lulo diceretur. V. Passerin. I. c. disp. 3. c. 5.
217. Quam primum reconciliala ecclesia est, omnes sublaü sunt ex pollulione producli efTectus, ita ut denuo missae sacrificio, caeleris divinis officiis peragendis, se-peliendisque lidelibus in coerneterio conliguo, paleat; et arae ex violatione templi pollulae reconciliatae sint. cap. un. de consecr. eccl. in 6.
218. Temporum infortunio hominumque malilia hand inlrequenter accidit, inferri ecclesiis calholicis sacrilegatn injuriam per alia scelera quam quae exposila hactenus sunt. Et ista breviier atlingere debemus. Pone adbibita fuisse templa in locum rixarum et tumultuosi certaminis, in exercitium cultus haerelicorum aut scbismaticorum, in hospitium militum, in popinas, in officinas, in stabula, nee percrebuisse vel famam ullius ibidem patrati ex ante dictis sceleribus. Minime indiget talis ecclesia reconcilia-tione, quam jura sacra memorant. Attamen sensui pie-tatis et religionis admodum congruere videtur, prius, designato reconcilialionis ritu, expiari lemplum a profa-nationis macula, quam sacrificium sanctissimum in eo immoletur. Durandus quidem in Ralionali l. 1. c. 6. n. 41 haec comprobans ita scribit: ïCum casus isti non sint in jure expressi, necesse non est ecclesiam per
182
Episcopum solemniler reconciliari. Honestura tamen fore pulamus, cum aqua exorcisala Episcopi jussu lavari.. nec esset forte malum eam in tali casu solemniter per Episcopum reconciliari.quot; V. etiam Layman de sacrif. Missae I. 5. tr. 5. c. 5. n. 18. et Busenbaum apud S. Lig. I. c. n. 367. Quod Durandus sforte malum non essequot; opinatur, id menti S. Sedis accommodatum os-tenditur ex S. C. R. decreto in Garpen. 3 Martii 1821 n. 4577 ïCanonicus Bonaventura Bernardi, Vicarius Capitularis Dioecesis Carpensis.., exponit quomodo tran-seuntes per banc Civitatem copiae Austriacae stationem fecerunl in diversis bujus urbis ecclesiis, quarum tres sunt consecralae. Milites in iis dormierunt. et incende-runt ignes; in aliquibus fregerunt altaria; in aliis ba-buerunt equos; adhibenl.es eas ad quemcumque usum, ceu exercitus solent. Vicarius.. recurrit ad pedes Sanc-titatis Vestrae, ut dignetur ipsi dare opportunas instruc-tiones et facultates, quibus possil ecclesias benedicere et sine mora aperire in commodum fidelium.quot; S. Gongre-gatio respondit: «Ex Audientia Sanctissimi. — Sanclissi- v mus Vicario Gapitulari oratori facullatem concedit, sive per se, sive per alios sac.erdotes ab eo specialiter depu-' tandos, reconciliandi Ecclesias consecratas, quot;de quibus in precibus, servato ritu a Pontificali Romano praescripto adhibitaque aqua per catholicum Episcopum benedicta. Ecclesiae autem simpliciter benedictae ab eodem Vicario, vel a Sacerdotibus per eum designandis, reconciliari po-terunt, juxta formam a Rituali Romano traditam. Quo vero ad Altaria cum integra lapidea mensa, quoties frac-tura sit enormis, mensa omnino renovanda, et ab Epis-copo consecranda erit; secus licebit super iis celebrare, non obstante levi fractura in uno , vel aliero cornu. Re-liqua vero Altaria, sacrato tantum lapide instructa, si
iO*J
lapis isle inleger sit, violala ininiine censenda suul, ac ubi primum reparaliones, quibus indigeaut, expletae fuerinL, ad sacra Mysteria peragenda apta erunt. Cae-terura Yicarius orator in Ecclesiarum reconcilialione exe-quenda prudenler se geral, eamdemque private, et absque populi concursu fieri cnret.quot;
CAPUT VII.
LOCUS ET TEMPUS SACRIFICII.
219. Comprehendit hoc caput plures quaesliones; ni-mirum, quae loca missae celebrandae sacerdoiibus, lege omnibus communi, pateant; el, quo loco sint lege special! quaedam sacrificia lilanda ; insuper, quibus diebus sacerdoti missam peragere fas sit, et, quibus sacrificare obligetur ; poslremo, quae bora diei sacrificando vacet, el, qua bora, ex peculiari lege, quis debeat rei divinae operari.
§ 1-
Locus S a cri ficii.
220. I. Quae loca Missae celebrandae sacerdoiibus omnibus, lege communi, pateant. Ex antiquioribus Ecclesiae legibus missa celebranda erat in locis consecralis, vel in aliis ad id probatis Episcopo: sMissarura solemnia non ubique, sed in locis ab Episcopo consecralis, vel ubi ipse permiserit, celebranda censemus.quot; can. Missarum. de cons. d. 1. Novo autem jure offerri debet sacrificium
184
in templis (ecclesiis, oraloriis publicis, aut his lege paribus) , quae Episcopus consecraverit, vel ipse sallem, aut sacerdos aliquis mandato Episcopi benedixerit. Gele-brari etiam potest in privatarum domuum sacellis, sed impetrala venia Sedis Apostolicae. Interdum etiam pe-culiaribus in adjunctis accidit, ut incurrente necessitate, extra templa et privala oratoria celebrari possit.
221. Prisca, diximus, Ecclesiae disciplina sacerdoti-bus praescribebat sacris operari in locis ab Episcopo con-secralis, vel ubi celebrari Antistes permisisset. Sed prae-lerea Regularibus, ob praeclara in Ecclesiam merita, Honorius III induiserat, ut sine ullo Praesulis assensu »ubicumque fuerint.. cum altari valeant vialico celebrare.quot; cap. In his. de privileyiis. Mansit baec disciplina, quae, dum initio salutaris erat, debilitata tide languenteque cbaritate plurium damnorum occasio sensim facta est, ad sacrosancti Tridentini Concilii tempora. Ingens ad-modum ea aetate numerus erat capellarum in laicorum domibus, ubi impetrata Episcopi venia divinum sacrifi-cium offerebatur; ingentia etiam spiritualia damna ex Praelatorum benevolentiae atque Regularium obsequii abusu nimio nata. Negligebat magna laicorum multitude praedicationem et institutionem sacram in ecclesiis. Quae res ipsis causa exstitit oblivionis legis christianae. Deflec-tebant clerici, capel'lis istis addicti, ab instilutis prae-ceptisque sacerdotalis status , utpote ad obsequia quaeque profana optimatibus deferenda coacti Ex quibus aliisque malis contigit, ut in Tridentino Concilio ipsi Episcopi postulaverint antiquam disciplinam mutari. (V. van Gameren. De Oratoriis publicis et privatis cap. 3.) Prop-terea sess. 22 in Decreto de observ. et evil, in celebr. Missae Concilii Patres legem dederunt arcendis abusibus, malisque depellendis, consentaneam. Prohibent sacerdo-
185
tibus tain taecularibus quam regularibus sacrificium of-ferre privatis in domibus, permittunt celebrare dumtaxat in ecclesiis et ad divinum tantum cultum dedicatis ora-toriis. Habel decretum : sneve patiantur [Episcopi] privatis in domibus, atque omnino extra ecclesiam , et ad divinum tantum cultum dedicata oratoria, ab eisdem Ordinariis designanda et visitanda, sanctum hoc sacrificium a saecularibus aut regularibus quibuscumque per-agi.quot; Attribuit dein Episcopis delegatam Apostolicam potestatem in refraclarios: »IIaec igitur.. ut delegati Sedis Apostolicae prohibeant..rejicitque cuncta ob-stacula legis executioni contraria: »non obstantibus pri-vilegiis, exemptionibus, appellaüonibus ac consuetudini-bus quibuscumque.quot;
222. Sed singula legis verba consideremus, ut quae sil ejus vis clarius patescal.
In principio dicitur; meve patiantur [Episcopi] privatis in domibus. Per haec verba, inquit Pontifex Be-nedictus XIV in Constit. Magno cum animi dolore § 11, edita ex Arce Gandulphi die 2 Junii 1751, tollunt et abrogant Concilii Patres facultatem Episcoporum sconce-dendi usum Oratoriorum privatorum in domibus laicorum, causa in iisdèm Missam celebrandi; cum licentia, quae ab ipsis daretur celebrandi Missam in Oratoriis privatis, neutiquam stare possit cum praecepto a Concilio eisdem ipsis imposito, ne id permittere debeant.quot; Jamque ante Benedictum declaraverat Pontifex Paulus V in Encyclica anni 1615 ad omnes Episcopos: sfacultatem hujusmodi licentias dandi, ipsius Concilii Decreto, unicuique adem-ptam esse, solique Beatissimo Bomano Pontifici esse re-servatam.quot; Quum aulem nonnulli, quod in recenti me-moria est, Episcopis attribuerent, ut ad tempus, seu pro actu transeunte, in oratoriis privatorum Missam
180
permillere possint, Sacra Congiegatio Goncilii decrevil: snon licere ulli Episcopo hujusmodi licentias quocumque sub obtenlu concedere, ne pro actu quidem mere transeunie ; hanc facultatem esse soli Romano Ponlifici reser-valam.quot; (Causa Monaslerien. 23 Jan. 1847) Nihilominus superest locus quaeslioni, possintne sacrorum Anlistiles, cum justa causa invenilur, ejusmodi copiam, pro aclu transeunte saltem, indulgere. De qua re S. Lig. I. c. n. 359. hunc in modum scribit: ïDub. 2. An Episcopi possint dispensare, ut aliquando celebretur in oratorio domus privalae ? Negant .Mazotta et..; sed probabilius , el com-munius alii affirmant, modo accedal ralionabilis causa, et licenlia celebrandi non delur permanenler, et per modum habitus, sed per modum aclus, nempe lali justa causa inlervenienle.quot; Fuit ipsa baec S. Lig. sentenlia proposha S. Gongregationi Goncilii, ab eademque per Episcopum Gaialajeronensem pelitum: »1. An Episcopus possit, justa inlervenienle causa, facultatem concedere celebrandi in oratoriis privalis in casu?'' Die 20 Dec. 1855 Gongrogalio respondil; »Ad 1. Negative, nisi lamen magnae et urgentes adsint causae, et per modum aclus tantum.quot; V. Lucidi I. c. vol. 1. p. 97. De bac quaes-tione copiose disputat Van Gameren I. c. cap. 3.
223. Sancla Sedes Aposlolica, quum oratorii privati graliam concedit, baec in Lilteris indulli praescribere solet; «Oratorium scilicet parielibus, per quos ab omnibus aliis domeslicis usibus segregelur, extruclum esse debere; idem prius vel ab Episcopo, vel ab alio, cui ipse vices suas delegaverit, visitandum esse, inspiciendi gratia, num decens, et aple compositum sit, et num aliquid eorum, quae necessaria sunt, in eodem desit; ut Episcopus sit, qui celebrandi Missam licenliamimper-tialur, et quod licenlia hujusmodi secundum ralionabile
187
illius arbitrium perdiiret, nee plures in die, sed unica tantum Missa in Oratorio eelebretur; et quod haec Missa celebretur a Sacerdote vel Saeeulari, vel Regulari, dum-modo saecularis ab Episcopo approbatus sit, Regularis autem licenliam babeat a suo Regulari Superiore; ne Missa celebrari possit diebus solemnibus Paschatis Re-surrectionis, Pentecostes, Nativitatis D. N. Jesu Christi, et aliis solemnionbus diebus, quos inter eliam annume-rantur dies Epiphaniae et Ascensionis Domini, Annuncia-tionis, et Assumptionis B. Mariae Virginis, Omnium Sanctorum, necnon Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, ac Titularis Ecclesiae loei; Exprimuntur personae, quarum praesentia necessaria est, ut in privato Oratorio Missa celebrari possit; aliae item, quae, dum supra-dictis praesenlibus Missa celebratur, eidem interesse pos-sunt, et Ecclesiastico praecepto satisfacere; denique de-claratur, omnia sine parochialium jurium praejudicio fieri debere.quot; Const. Mag no cum animi dolore § 12. Alque haec sunt, quae in consuetis Oratoriorum Brevibus con-tinentur. Quaedam vero alia expediri conlingit Brevia, quae extraordinaria sunt, ut, exempli gratia, celebretur eliam diebus exceptis § 13; quam graliam si dederit Summus Pontifex, tres Missae in die Natalitio Christi Domini a sacerdote celebrari possunt, licet unica tantum Missa singulis diebus in Indulto perinittatar § 18. Nefas est, extra casum necessitatis, in oratorio privato Baptis-mum conferre, praeterquam filiis Regum et Principum [Clem. un. de bapt. èt ejus effectu) § 19; Poeni-tentiae sacramentum administrare, nisi ex causa ra-tionabili (Rit. Rom.) § 20; Gommunionem Pascha-lem distribuere (cap. Omnis utriusque sexus, de poenit. et remiss., et, Trid. Gone. sess. 13. cap. 8. can. 10) § 21; extra paschalem vero Gommunionem dare
188
SS. Eucharistiam licet, cum Episcopus id permiserit § 23.
Privatis in domibus (tarn laicorum quam cleri-corum) celebrari sacrificium quum Episcopi permittere prohibeantur, ea lege nullatenus potestate privati sunt, ut in domibus publicis, in locis religiosis et piis, Mis-sam litari sinant; qualia sunt, Episcoporum palatia, con-ventus regularium , seminaria, hospitalia, carceres, caelera.
225. Addunt Patres: atque omnino extra ecclesiam, et ad divinum tantum cultum dedicata oratoria ab eis-dem Ordindriis designanda et visitanda. Repudiatis itaque privatarum domuum oratoriis, decretum loca ostendit ad celebrandum sacrificium Patribus probata Sunt, ut de-cernit lex , ecclesiae, et oratoria, quae unice divino cultui dedicata et per Episcopos (per se vel per alium) ad sacrificium designata et visitata fuerint.
Ecclesiarum nomine intelliguntur templa cathedralia, collegiata, parochialia, conventualia. Sod in alias insuper aedes sacras nomen istud valet. Nam S, R. C. interro-gata in causa Ruremundensi: «Quid intelligendum sit per Ecclesiam et Capellam publicam?quot;, respondit; «Ecclesia intelligitur, quae eo potissimum fine aedificatur, ut publico fidelis populi usui deserviat. Capella publica vero, quae licet ingressum habeat in publica via , atlamen non tam fidelis populi usui destinala videtur, quam alicujus familiae vei collegii commoditati.quot; Ex quo inteliigere par est, quid respici debeat, cum jus est dicendum, sitne cuipiam templo nomen aut oratorii publici aut ecclesiae proprium.
Oratoria, ex ordinatione Co^.cilii Sacrificio Missae ac-commodata, sunt primum ea, quae publica vocantur, aedes videlicet sacrae, ad divinum tantum cultum dedi-catae et ab Episcopo designatae, quae aditum babent in
189
via publica et cuivis e populo palent. Deinde, oratoria ad divinum tantum cullum dedicata et designala ab Epis-copo, in domibus non privatis, seu publicis (V. Fagn. in cap. aucloritale. de censib. n. 23. sqq.); nimirum, in palatiis Episcoporum, rnonasteriis, seminariis, hospita-libus, carceribus, hujusmodi aliis. In hisce domuum publicarum oratoriis domesticis sacerdotes missam cele-brare, et populus assistens praecepto audiendi missam satisfacere potest; quod communiter Auctores docent. Non potest lamen pro cujuslibet arbitratu, talium domorum quaevis pars ad celebrandum eligi. Sacriüciis offerendis aptae tunc demum sunt, quura, ut exigit de-cretum, ad divinum tantum cullum dedicatae, designatae ab Epifcopo et visitatae, Seu approbalae fuerint. Usus autem, quod altinet ad domos Regularium, ortus tum ex privilegiis a S. Sede concessis, tum ex privilegiorum communicalione, lum ex Episcoporum tacila delegalione aut tolerantia, is est, ut oratoria ad divinum cullum deputenlur per superiores Regulares. V. Giraldi ad Ztecrei. sess. 22. torn. 2. pag. 905 sqq.
22ö. Pergunt Patres: sanctum hoc Sacrificium a Saecularibus aut Regularihus quibuscumque peragi; et, atiributa Episcopis Apostolica delegata potestate, qua inobedienles coerceant, dccretum bac clausulaabsolvunt: non obslantibus privilegiis eccemplionibus, appellationibus, ac consueludinibus quibuscumque. Sicque aperla lege prohibent, ne Saeculares aut Regulares in domibus privatis et extra ecclesiam et ad divinum tantum cullum dedicata oratoria, ab Ordinariis designanda et visitanda, celebrent, simulque tollunt quaecumque hujus legis ac-curalae et universali observantiae nocere possent, quibus arinumerari debet privilegium allaris vialici, quo Regulares ubique locorum' celebrare poterant, nam et islud
190
privilegii genus Palres Tridentinos sustulisse testis est Pontifex Benedictus XIV in cit Const. § 29 et 30. Post Tridentinum Concilium Sedes Apostolica regularibus quan-doque concessit indullum altaris portalilis, sed sin iis locis, ubi Ecclesiae non sunt, aul si sunt, talis haereti-corura potestas est, ut in easdem Catholici non sine gravi periculo ad audiendam Missam convenire possint.quot; I. c. § 31.
227. Episcoporum el Cardinalium facilitates. Propositi decreti verba; «neve patiantur [Episcopi] privalis in do-
mibus____ sanctum hoc Sacrificium a Saecularibus aut
Regularibus quibuscumque peragiquot;, satis manifeste significant, legem non respicere oblationem Sacrificii ab Epis-copis, eorumque Superioribus (dignitate et officio), Cardina-iibus, peragendam; non abrogari proinde jus circa sacella in Episcoporum palaliis, nec tolli altaris portalilis privilegium Sacrorum Antistitibus atque S. R. E. Cardinalibus imperti-tuin. Idque dubitari non posse Sacra Gongregatio Goncilii Tridentini suis decretis saepe numero defmivit. Unum pro-ponerejuvat: »Sacra Gongregatio etc censuit, Gardinales non secus ac Episcopos sine ulla Episcopi Dioecesani licenlia uti posse privilegie Altaris portalilis ad praescriptum Gonstilulionis fel. ree. Bonifacii YIII quae incipit: Quo-niam Episcopi; nec hujusmodi privilegium sublatum fuisse Goncilii Decreto cap. unie. sess. 2J2.quot; (Apud B. XIV De sacr. M. I. c. n. 5). Idemque Gonst. Magno cum animi dolore perspicue declarat; ait enim § 2 juri Episcoporum circa sacella in Episcopalibus palaliis S. Tridentinum Gon-cilium nulla ratione derogasse, quum baec sub privalarum domorum nomine numquam censeri possint; et § 5. docet, nihil pariter privilegio per Bonifacium VIII concesso de-tractum fuisse, cum lin Goncilio.. sublata quidem Epis-copis facultas fuerit, qua aliis licenliam in privatis dorni»-
191
bus Missam celebrandi concedere possent, verum nequa-quam juribus illis expoliati remanserint, quae proprias personas respiciunt, quaeque eorum dignitatis, atque characteris propria sunt.quot;
Privilegium altaris viatici, quod Cardinalibus et Epis-copis Bonifacius VIII largitus est, continetur in cap. quo-niam, de privilegiis in 6. »Praesenti constitutione in-dulgemus iisdem, ut altare possint habere viaticum, et in eo celebrare, aut facere celebrari ubicumque absque interdicti transgressione illis permittitur celebrare, vel audire divina.quot; »Dignum, inquit Const. Magna § 4, animadversione verbum est, ubicumque, quod quidem procul dubio loca etiam, quae extra Dioecesin sunt, com-prehendit.quot; Est itaque hujus privilegii potestas, utEpis-copi et Cardinales in altari porlalili celebrare aut celebrari facere possint turn in domibus privatis turn non privatis, turn in Dioecesi turn extra Dioecesin, quin veniara petere ab Episcopo locali teneantur. c, § 5 et 8.
228. Quamquam Tridentina Synodus intactum inte-grumque istud privilegium esse jusserit, abusus tamen effecit, ut postea temperamentum eidem apponere coactus fuerit Romanus Pontifex Clemens XI. Quapropter hodie-dum ex privilegio Bonifacii VIII in cap. Quoniam, ex Clementie XI decreto Nonnulli Episcopi, et Innocentii XIII litteris declaratoriis Apostolici ministerii, Episcopis atque Cardinalibus licet, in domo propriae ordinariae habitationis erigere altare viaticum et in eo celebrare sive celebrari facere, sed in domibus laicis tantum cum cccasione visitationis vel itineris ibi bospilio excipiuntur, aut in casibus a jure permissis, aut de speciali Sedis Apostolicae licenlia, in aliena domo habitant: «Declara-mus, inquit Innoc. XIII L e., quod cum in praedicto decreto [Clementis XI] statueretur, non licere Episcopis
192
extra domum propriae habitalionis in domibus laicis eri-gere Altare, ibique sancrosanctum Missae Sacrificium ce-lebrare, sive celebrari facere, hujusmodi prohibitio intel-ligenda non sit de domibus eliam laicis, in quibus ipsi Episcopi forte occasione visitationis, vel itineris hospilio excipiantur, et nec etiam quando Episcopi in casibus a Jure permissis, vel de speciali Sedis Apostolicae licentia, absentes a domo propriae ordinariae babitationis, moram idcirco faciant in aliena domo per modum similis babitationis; his enim casibus licita eis erit erectio Altaris ad effectum praedictae celebrationis, non secus ac in domo propriae ordinariae babitationis.quot; V. Const. Magna § 6. 7. et De Sacrif Missae I. c. n. 6. Quod si in domo, ubi moranlur, invenitur oratorium privatum, cum clausula unicae singulis diebus missae concessum, possunt nihilominus Episcopi, illaeso jure indullariorum, privilegio suo uti; quod permisit et statuit Pius Papa VII in decreto, de quo statim dicemus. Fruuntur proposito privilegio altaris portatilis Episcopi electi et confirmati a Summo Pontifice, licet non adhuc consecrali (Fagnanus c. Quod nonnullis n. 15 et 23. De privilegiis), nam confirmatio reapse confert episcopalem dignitatem cum omnibus illis praerogativis, quae a dignitate ipsa derivant neque ordinis potestatem requirunt; atqui hujusmodi profecto existit usus altaris portatilis (Van Gameren I. c. c. A). Dicto altaris portatilis jure gaudent etiam Episcopi Titulares (in partibus infidelium V. B. XIV. De S. D. 1. 2. c. 7); nam S. C. R. die 22 Aug. 1818 ad quaestionem : aAn Episcopus Titularis possit, sine speciali rescripto, erigere Altare ubicumque vult, etiamsi in domo babitationis suae jam existat capella ad usum suorum parentum?quot; respon-dit; »Ad 1. Affirmative, verum consulendum SSmo pro extensione privilegii, videlicet quod Episcopi, in casibus
193
a jure permissis, hospitantes domi vel parentum, vel extraneorum, qui gaudent indulto Oratorii domeslici, possint et valeant in eodem celebrare vel celebrari facere, loco et vice arae portatilis, quam tantum extra dioecesim indulget Bonifacius YIII.quot; Porro annuisse Pontificem Pium Vil S. Congregationis vote, nolatur in fine decreti. V. apud Gardellini n. 454-7.
229. Haec de locis, ubi Altare viaticum erigi potest ab Episcopis. Ad numerum missarum quod attinet, quum Bonifacius \'11I indultum, de quo agimus, concesserit, quoniam Episcopi non »semper possunt commode ad ecclesiam accedere pro Missa celebranda vd audienda in ipsis, sine qua eos transire non decet absque rationabili causa ullam diemquot;, et Clemens XI atque Innoc. XIII licere dicant, occurrentibus dictis casibus, ssacrificium celebrare sive celebrari facerequot;, privilegium unamtantummodo videtur permiitere missam, ab ipso Episcopo, aut, eo mandante, ab alio in ara portatili celebrandam. Sed indulsit Pius Papa VII, ut propria celebrata Episcopus possit aliara, cui assistat, permittere. Quod proposito S. G. R. decreto docemur; nam ad quaestionem 2. »An possit ultra suam aliam facere celebrari Missam ?quot; respondit: ))Ad 2. Negative, verum consulendum Sanctissimo pro extensione privilegii quoad unicam Missam, quam, propria celebrata, Episcopi solent audire.quot; Idque SSmo D. Pio Papae VII peragere placuisse decretum renunciat. — Si, ut modo animadverlimus, in oratorio privato privilegiato vult celebrare, non impeditur duplicis istius missae celebratio neque diebus in indulto exceptis, neque unicae missae praecepto, quam indultarius celebrari fecit: 4. «An possit celebrare vel facere celebrari in diebus excipi solitis in Apostolicis Indultis? Ad 4. Affirmative.quot; 5. »81 in domo ubi parentes qui jam gaudent Oratorio privato, celebrari
191
fecerunt Missam, an possit ipse Episcopus facere celebrari alteram Missam, ultra suam? Ad 5. Provisum in let 2.quot;
Utrumne autem, qui die feslo missis iis assislunt, quas Episcopus, privilegio suo utens, celebrat et celebrari facit, praecepto Ecclesiae satisfacere possint, idem decretum docet; 3. «An dicta Missa seu Missae valeant ad implementum praecepti etiam pro suis paren-tibus secum babitantibus, et pro aliis personis, non modo suo servitio addictis, quamvis non necessariis in actu Missae, sed famulantibus etiam suorum parentum secum habitantium? Ad 3. Affirmative quoad familiares dum-taxat eidem Episcopo actu necessarios; Negative quoad reliquos.quot;
Ad calcem exhibiti decreti nuntiatur: «Facta autem relatione de praemissis SSmo Domino Nostro Pio VII. Pont. Max., Sanctitas Sua Sacrae Congregationis responsa adprobavit, conflrmavit et extensionem Privilegii, ut in responsione ad primum, et secundum ex propositis du-biis indulsit, contrariis non obstantibus. Die 25 ejusdem mensis, et anni.quot;
230. Casus necessitatis. Decretum Tridentinum, quod vetat, ne quis alibi missam celebret, quam in ecclesiis et oratoriis publicis, praecipuam quamdam restriclionem habet, cum Missa, quae omnino celebranda est, non potest in ejusmodi locis offerri: nam eo in casu Heet sacrificium ubique facere, dummodo locus, in quo lit nihil indecori babeat, et super petra consecrata cele-bretur. De sacrif. Missae l. c. n. 7. Exempla exbibet S. Lig. »1. Si Ecclesia sit diruta, ut dicitur in can. Con-cedimus 30. dist. I. de cons. II. Si quis sacerdos longam peragat peregrinationem per loca deserta, vel infidelium, ut habetur in eod. can. concedimus. 111. Quando Ecclesia non est capax populi, ita ut multi Missa carerent. IV. Si
195
exL'icilus invenialur in castris, aul naviganlium mulli-tudo in liltore maris.quot; In mari aul in fluvio celebrare non licet sine dispensatione apostolica; cujus vetiti ratio potissimum in perieulo effusionis SSmi Sanguinis esse videtur. Non impertitur S. Sedes veniam offerendi Sacri-ficium in mari, nisi addita conditione, navis in anchoris consistat longeque sit a liltore, tranquillum sit mare el celebranti quis adsit, vel sacerdos vel diaconus, qui, si quis cooriretur motus, quo periculum essel, ne calix everterelur, posset manu calicem ab hujusmodi perieulo eripere. V. B. XIV Brevia Exponi nobis diei 15 Jan. 1742 et 28 Aprilis 174.2.
231. Quo loco sint lege speciali quaedam sacrificia celebranda. Exiguo tempore, facilique opera, quod hic proponilur, absolvi potest, colligendo videlicet atque recensendo brevi ^ quae de Sacrificii loco praecedenti-bus in capitibus disputata sunt. Satis sit dicamus, ut sacrificare debeant curati, qui proprias oves habent, in ecclesia parocbiali; canonici missam conventualein in Calhedrali aul Gollegiala ; el quisquis sit, cui locus praes-titutus est, aul praeceplo competentis superioris, aul voto vel promissis, aul fidelium dispositione, in loco ita designato. Existimandum autem generatim est, in illa polius ecclesia missas celebrari quemque fidelium veile, ad quam religionis el pietatis stimulis ductus, eleumosynas confert, aul in qua quispiam forte lumu-latus esl, quam in alia ecclesia, sibi prorsus ignota. V. B. XIV Const. Quanta cura § 2. Si missarum manu-alium numerus, quae celebrari oplantur certo in altari aul ecclesia, expleri legilimo tempore eo loei nequeunt, praemonentur fideles, ul vel habeanl patientiam vel alibi missas celebrari annuanl.
196
§ II-
T e m pas Sa cri fici i.
^34. Qnibas diebus sacerdoli miss am celebrare fas sit. Invenli sunt haeretici, qui missas privatas damnantes , vehementer improbabant morem, quem servant sacerdo-les, offerendi quovis die sacrificium. Fuerunt ex ad-verso quidam catholici, quibus visum est, certa lege obligari sacerdotes singulis diebus implere hoc munus. Verum nulla lex est, quae quotidie celebrare sacerdo-tibus aut vetat aut praecipit; tantummodo licitum est, piaeque consuetudini omnium saeculorum conveniens, quovis die sacrilicare; «quia enim, inquit S. Thomas, fructu Dominicae passionis quotidie indigemus propter quotidianos defectus, quotidie in Ecclesia regulariter hoc Sacrificium offertur.quot; p. 3. q. 83. art. 2.
233. Restringitur haec generalis facultas positiva ec-clesiastica lege prohibente celebrari missas privatas tribus postremis majoris hebdomadae diebus. Tempus peractae redemptionis est, sed et magni moeroris, quo peculiari affectu recordamur dicti Apostolici: xProprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit iliumquot;; luctusque causa abstinetur a sacrificiis; »non enim ita gaudere debemus de gratia tradentis, vel de charitate morientis, ut non etiam doleamus, quod tanto Domino tormentorum et mortis causa fuimus. Si quidem non gaudere ingratitudinis, non dolere autem crudelitatis est.quot; Abbas Rupertus apud R. XIV De S. M. 1. 3. c. 3. n. 9.
234. Disceptarunt olim de hac prohibitione Doctores; sed conticuit hodie disputatio, quum decreta S. C. Ri-tuum , Apostolica auctoritate confirmata, diserte vetent,
197
ne quis diebus illis tribus celebret. V. JJ. XIV /. c. «. 10. Continetur eadera prohibitio decreto Clementis XI, diei IS Martii 1712: sPostremo Sanctitas Sua declarat hac interdictione, quae feriae sextae ratione facta est, baud permittere, ut feria quinta, ac Sabbato ejusdem majoris bebdomadae sacra privatim instiluanlur, sed conventuale solumxnodo juxta rilum sanctae Ecclesiae , et plura decreta Sacrorum Rituura Congregationis.quot;
235. Neque istud facere quidem licet, si illis diebus incidit fidelibus obligaiio audiendi sacrum; ceu contingere potest ratione incurrentis festivitatis S. Josephi et An-nuntiationis B. Mariae Virginis. De quibus statutum est, ut cum feria V majoris bebdomadae incurrunt, Ordinarii locorum curam babeant aliquas missas privatas celebrari ante oblationem missae conventualis, ut populus prae-cepto audiendi sacrum satisfacere valeat. V. decreta S. C. R. 13 Sept. 1692 et 12 Sept. 1716; et B. XIV I. c. n. 10; item Instil. 38. n. 10.
236. Quibus diebus sacerdos celebrare obligelur. Sunt sacerdotes, qui singulis diebus missam offerre tenentur; sunt alii, qui diebus Dominicis et festis; alii aliis desig- -natis diebus; omnes quater saltern vel quinquies per annum. Pluribus diversisque ex fontibus ea munia oriun-tur, ceu ex lege divina et ecclesiastita, ex voto et pro-missione, ex superioris praecepto, ex voluntate fldelium; de quibus supra cumulate satis nos disputasse pulamus.
237. Quae diei hora sacrificiis vac el. Missam non nocturno sed diurno tempore diei Ecclesia statuit; squia, cum in Altaris ministerio immoletur Dominus Noster Jesus Christus, Dei Filius, qui candor est lucis aeternae, congruit, hoc non in noctis lenebris fieri, sed in luce.'' Paulus Papa III in Bulla 22. § 25.
Quamquam priscis etiam temporibus sacrificium in-
198
terdiu celebrarelur, erant lainen Missae Vesperlinae, quae ofierebantur quibusdam per annum noctibus. Tempore S. Thomae usus eliamnum vigebat sacrificandi ssabbalo sancto circa noclis principium; propter hoc quod Doini-nus node surrexil, id est, cum adhuc lenebrae essent, anle manifeslum solis orlum.quot; p. 3. q. 83. a. 2. ad 4 Juslis de causis sublala est velus consuetudo, manente universali more offerendi sacrificium ipsa nocte Dominicae Nalivilatis, «propter hoc quod Dominus in nocte nalus estut dicilur de cons. dist. 1. can. Nocte; manente insuper peculiari usu Venetiis in templis bene muilis, alque Romae in Capella Ponlificia , ante dimidium noctis Nalivilatis Sacrum peragendi. V. De Syn. Dioec. I. 6. c. 8.
238. lloram celebrationis rubrica Missalis Romani di-serte monstrat dicendo: »Missa privata saltem post Ma-tutinum et Laudes quacumque hora ab aurora usque ad meridiem dici potest.quot; Missa privata , nam pro conven-tualibus et solemnioribus Jlissis cerla quaedam hora ex ejusdem rubricae praescripto defmila est. Ab aurora usque ad meridiem; cui addidil Benediclus XIII faculla-tem, qua tenia pars horae ante auroram el post meridiem sacerdotibus permillilur. Quamobrem illicitum est, ni quis privilegium Aposlolicum habeat, aul legilima causa excusetur, designalos limites excedere. V. S. Lig. I. c. n. 343 sqq.
239. Qua hora, ex speciali lege, quis debeal rei di-vinae operari. Imprimis pro missis conventualibus et solemnioribus Rubricae Missalis certam horam praescri-bunt. BeneQciatis, capellanis, aliis sacerdotibus, hora celebrandi non raro praestilula in fundalione est; in simplici legato missarum , in donalione eliam eleemosynae manualis quandoque definitum tempus assignatur. Quibus omnibus jussis presbyteri obleraperare debent, facluri
199
conlra imposilum susccptumque onus cum slatutam horam non servant; de quo 1'ecimus supra mentionem suis locis.
Ul Testis diebus valeant parochiani commode Sacro assistere, Episcopi clero saeculari, et regulari parochi-arum curae spirituali praeposito, imponere definitam Missae offerendae horam possunl; quae lamen propositis, Missalis Romani et Indulti Benedictini, temporis metis includatur, et beneficii juribus aut olficiis non repugnet.
Quemadmodum Sancta Sedes Apostolica litandis sacri-ficiis aurorae et meridiei limites posuit, certamque Missis Ponlificalibus et Gonventualibus horam assignavit, atque in his aliisque temporis ordinationibus aliquando dispen-sat, ita tum Antistilibus sacris, tum sacerdotibus, omnibus et singulis, sacrificandi horas alias lege praecep-toque definire valet; etenim catholicae veritatis doctrina est, nuperime tolo applaudenle orbe denuo definita, quod erga Romanum Ponlificem scujuscumque rilus et »dignilatis pastores atque fideles, tam seorsum singuli »quam simul omnes, officio hierarchicae subordinationis, »veraeque obedientiae obstringuntur, non solum in rebus, »quae ad (idem et mores, sed etiam in iis, quae ad «disciplinam et regimen ecclesiae per totum orbem dif-nfusae pertinent.quot; Const, dogm. I de Ecclesia Chrisli. Pius IX P. M. in Concilio Oecumenico Valicano sess. 4-. c. 3
In festo Tgt;. V. M. tit. Aux. Christ,
Virginum Virgo, benedicta .Iesu Mater, haec praebe bona Te precamur. Sis Pig Nono decus et levamen Rebus in arctis.
- V v v or-::
- quot; quot; '-v ■ ■ - - ■?quot; 4 '- - - ' quot;
r-- - rC-'
'--V r;
v . -- - • ■ '-'-f- . '•. ■ . « •• . 1 .• - .• - . -
■y:. :■
iv. - lt; quot;r ;• ■
; - . ■ '
^■v:.
fen:;
v;
■
K ■ ^
■
: :. f-v ' ■■
. ^
■ ■' - fC
•:• • _.v' : ■ ; ,
■■li..- -
r, . - Lïquot;gt; vV'- ■ -f '• •■;
-iv -C
'ft f: -,-; ;,'-,,..■
1 . -.- ■ ^ .. ■ - -
Éiquot; !i;-Miigafefe
•. •••-! ••: ' -- :
:fal|«ftes
?;5;H:«:i-ni:::.i
^ feliil