-ocr page 1-

SPECIMEN HISTORICUM ED EXEGETICUM

OUACULO IN MOABITAS,

QUOD OCCUURIT JESAIAE C. XV ET XVI.

-ocr page 2- -ocr page 3-

SPECIMEN HISTOIIICUM ET EXEGETICUM

ORACULO IN MOABIÏAS,

QUOD OCCURUIT JESAIAK C. XV ET XVI,

QUOD,

ANNUENTE SUMMO NUMINE,

ex auctoritate rectoris magxificl

J A C 0 l] [VAN 11 A L L,

OHD. LEON. NRDEBI.. EaUITIS, ORD. COEON. QUEH.N. UECUHIOSIS,
JUSIS BOMANI ET IIODIEH.M DOCT. ET I'EOP. ÜBD.

SEC NON

AMPLissiMi SENATUS ACADEMICI consensu

ET

nobilissimae FACULTATIS TilEOLOGICAE uecketo,

SUMMISQUE I.V TIIEOLOGIA liONOKIBUS AC PKIVILE01I3
IN ACADEMIA RHEN0-TRAJECTINA

BITE ET LEQITIME CONSEQUENDIS,

PUBLICO AC SOLEMNI EXAMINI SUB3IITTET

LÜDOYICÜS DE GEEH,

nheno-Trajectlnus.
a. d. xxi m. junil anni mdcccev, hora 1.

TllAJECl'I AD RHENUgt;r,

apud KEMINK et EILTUM, typogr.

mdccclv.

-ocr page 4- -ocr page 5-

PARENTIBUS

O P T I M r-S C A R IS S I M I S

SACRUM.

-ocr page 6-

■vi-c

^•S'ti»* ,

-ocr page 7-

PRAEFATIO.

Vita mea academica fere peracta, specimen exhihere volui,
quo studia mea prohar e, gradumque doctoralem mihi acqui-
rere possem. Sed doctrina Theologica tam late patet, viresque
tam exiguae in juvene esse solent, ut admodum diffeile sit, cer-
tum eligere argumentum , cui haud sine fructu operam jiavare
quodque simul pro virium tenuitate satis commode tractare
possis. Sacri Codicis vero interpretatio locum suum procul
duhio praeclare obtinet inter gravissima eademque utilissima
theologi studia, et merito principium habetur, e quo omnis
doctrina theologica exire, quo identidem reverti debet. Quid
mirum, eum, qui in theologonim ordinem accipi cupiat, hanc
in partem sua studia convertere, atque in inierpretando uno
alterove sucrorum librorum loco, vires suas periclitare. Duplex
mihi esse videtur causa, quare tale disputationis argumentum
prae ceteris eligendum sit, quarum prior, eaque gravis-
sima, quam jam attigi, posita est in argumenti natura,
quippe quod, ut in Theologiae. e.vstat vestibulo, ita in theologi
primis laboribua merito censeatur; alteram peto e minori, qua
tale argumentum premitur, difficultate. Magna enim inter-
prelum caterva nobis facem praefert, et ad nostram senten-
tiam sive illustrandam, sive ab objectionibus defendendam,

-ocr page 8-

ex aliorurn ohservationnm copia optime saepe proficere pos-
sumus. Post non ita multas igitur duhitationes ad exege-
sin me converti; diutius vero haesi i^i pecuUari quadam
parte eligenda. Hue illuc saepe commoto, tandem Jesaiae
Capita X V et X VI mihi arriserunt. Sublimis ille Propheta
dignus semper manet, quem accurata legamus, cujusque probe
leneamus sententiam, nostra in primis aetate, qua tantopere
viri docti in eo explicando differunt. Quid suavius esse po-
test, quam ipsum Prophetarum, quorum vaticinia vêtus Tes-
tamentum continet, principem, propt ia, qua usus est, lingua
attente legere, in peculiarem ejus character em consulto inqui-
rere, summas ejus viiiutes poeseosque dotes admirari? Quam
ergo doleo, non semper ita strenue, ut quidem volueram, me
hisce studiis operam meam dicasse, aut dicare potuisse. Nunc
saltem semel hoc faciendum putavi, non metuens fore, ut un-
quam operae me poeniteat, ejusmodi argumento impensae, quin
potius, tali e labore fructus ubcrrimos in futura mea studia
redundaturos esse, persuasum mihi habens. Laelus ergo
pensum suscepi, laelus idem peregi, tua in primis opera
tisus , Promotor aestumatissime. Vir Clar.
A'INKh! cujus in
me bene mérita publice profiteri pietas, ac vero animus jubet.
Tu per totum curriculum meum academicum mild aff'uisti. Tu,
his praesertim diehus, praeclara maximaque mihi praestitidi
officia. Libéré te adiré mihi licuit, neque unquam a Te rece-
debam, quin difficidtate aut onere me levatwn sentirem. ^fnl^is
etsi labor ibus ohutus, mecum, quoties ad Te accederem,
colloqui voluisti, et laborem meum Tu egregie adjuvisti. Ac-
cipias ergo velim, Vir Clar., grati mei animi testificationem,
pro benevolentia tua ac comitate. Deus O. M. Tibi adesse
ne dcsinat, et incolnmeni Te diu conservct in hujus Acade-
miae, totiusque Ecclesiae salutem!

Et Tibi eadem dicta velim. Vir Clar. boU-MAnI libi quoque
gratias ago quam maximas pro institutione Tua, qua per tres
hos annos usus sum, pro auxilio, quod mihi saepe prae-

-ocr page 9-

Ixiiaii, pro humanitate, qua ad hunc usque diem me prose-
cutus es. Utinam Deus O. M. vitae Tuae multos adhuc addat
annos, valetudinem luam nuper etiam affectam, confirmet
et jam magis magisque senescenti Tibi adsii, ut hue usque
Eum Tibi affuisse gaudemus, neque unquam corporis dolo-
rihus Te prohiberi sinat, quominus ad vitae usque finem, ita
prodesse possis Theologiae studiosae juventuti, ut Ipse in
votis habes ac deliciis.

Tertius, cui devinctum meum animum publice profiteri vellem
uoyaaudsius, Vir Clariss., diem supremum eheu! jam obiit.
Quiescat in pace post multos magnosque labores studiis dica-
tos. Vir desideratisiimus, cujus mors gravi omnes bonos affecit
dolore, cujus merita nulla unquam dies delebit. Te interea,
Vir Clar. ter
haar! qui in defuncti locum successisti, nunc
quoque
CQmpellare liceat. Institutione Tua uti mihi non con-
tigit, atlamen Tibi innotui, et jam saepius expertus sum ex
animi sententia Te dixisse, quum in votis hoc Te habere
professus sis, ut non praeceptor tantum, sed amiais etiam
esses discipulorum. Divino auxilio adjutus, cathedram Tibi
commissam diu omare pergas!

Nec Te praetermittere volo, Cl. opzoomer! cujus egregia
institutione frui mihi contigisse, nunquam non grains recordabor.

Jam ad Vos venio. Parentes Carissimi I Quorum laudes
praedicare multum est, quorum in me bene merita si mecum
reputo, plenior gratiiudinis sensus, quam qui verbis expri-
mi possit, animum opplet. Optimi mihi fuistis daces per
puerilem juvenilemque aetatem, praesiantissimae nostrae reli-
gionis sensu animum meum imbuere studuisiis, praecla-
risque vestris monitis ad quaecunque bona me adhortaii estis,
a malis me devocasiis. Ad Vos saepe accurri in dubita-
tionibus meis ac turbationibus, Vos semper animum pacastis.
Patri caelesti gratias agere non desinam, qui tales mihi
comparaverit parentes! Nec vero in posterum mihi deesse
veliiis; — vestro adhuc auxilio, vestra adhortatione, vestris

-ocr page 10-

momtis opus mihi erit, — quod jniero juveniqtie fuit uti-
tissimum, virilem aetatem ingrediunti mihi inutile esse nequit.
Deus 0. M. incolumes Vos esse juheat ac salvos per longam
adhuc annorum seriem, et Ipse mercedem vohis trihuat, Pa-
rentes devinctissimi! educationis, quam
filius nec débita gratia
referre, ncc quidem verbis satis apte praedicare valet.

Quid vero dicam de singulari illa, quae mihi contigit,
felicitate, quod Te quoque. Frater dilectissime! vitae meae
studiorumque dacem hahuerim. Illud, quod natura inter nos
posuit, vinculum multae euedemque graves causae arctius
profecto reddiderunt. Provectior aetas, summa doctrinae
praestantia, animi indoles, ingenii dotes talem Te mihi red-
diderunt fratrem , quali meliorem haud facile quis habeat!

Ilaec. certe laus Tibi debetur et a me gratia major. Te,
ut ita mihi adesse pergas, enixe rogo, Deum, ne Tibi un-
quam desit, ex animo precor.

Qiiod^ supèrest, Amici commilitones ! serius ocius omnes
almam nostram Matrem relinquvmis, ad publicam vitam in-
choandam. Nunc jam equidem non amplius inter vos prae-
sens adero, hoe vero probe teneatis velim, memoriam vestri
nidla unquam dies delere valebit. Saepe horas illas recolere
lubebit, Amici! quas inter vos jucunde atque utiliter simul
peregi; multum vobis debeo, quod grato animo ad vitae us-
que fmem recordabor. Amicitiae illud, quod nos tenuit, vin-
cidum, ne unquam solvi pulemus, Vos, ne me oblivioni
tradatis fore spero, imo laetus conßdo. Valete ct feliciter
vioite!

Dabam Tkajecti ad Kiienum,
die 21 menais Junii 1855.

.f*

-ocr page 11-

GONSPECÏIIS.

Pag.

Introïtus......................

CAPUT I.

DE IIISTOKIA MOABITAHUM.

^ 1. Terra Moabitarum, eins termini, historia nntiquissima......5.

§ 2. Balak et cultus Baul-Peoris...............7-

f 3. Invasio Moabitarum.................'0.

i 4. Bella Sauli et Davidis................13.

§ 5, Bella cum regibns Israelitis gesta............15.

^ C. Bella deinde cum regibus Israelis et Judae gesta.......18.

j 7. Invasio Salmanasseris et Sanheribi............21.

CAPUT II.

PE AUCTOKE VATICINIl IN MOABITAS, CAVP. XV, XVI.

f 1.nbsp;üiversae recentiorum opiniones.............24.

§ 2.nbsp;Quibus argumentis juniori Prophetae hoc oraeulum sit adscriptum. .nbsp;26.

{ 3.nbsp;lluius opinionis epicrisis...............27.

{ 4.nbsp;De argumentis, quibus usi sunt, qui antiquiori Prophetae vaticiniuni

adscripserunt. ..................29.

§ 5.nbsp;Hitzigii de Jona auctore sententia................31.

§ C.nbsp;Antiquiori scriptori an recte vindicetur hoc oraeulum......33.

5 7.nbsp;Quid Hitzigii opioioDi opponi possit............35.

mm

-ocr page 12-

CAPUT m.

QUAERITUR, AD QUAM AETATEM ORACULUM SIT REFERENDUM.

Pag.

§ I. Diversae interpretum sententiae.............38.

§ 2. Universi oiaculi conspectus et descriptio...........40.

§ 3. Quid de aetate cx ipso oraculo effici possit.........42.

§ 4. Quo nos ista vestigia dueant, ostenditur......... . 44.

§ 5. De loco, quo hoc oraculum sit positum in collectione vaticiniorum

Jesaiae....................47.

CAPUT IV.

ORACULI EXPLICATIO.

J 1. Versio........................

§ 2. Dc locis, in hoc oraculo nominatis.............51.

§ 3. Ipsa oraculi explicatio................58.

-ocr page 13-

IÎN T R O IT tJ s.

Inter Proplietas V. T. facile princeps est Jesaias, filius
Amozi, qui, inde a morte Uzziae inunere suo functus,
in primis temporibus regis Hiskiae floruisse videtur. In
quo viro nescias, quid prius admireris, animi ingeniique
dotes, quibus praeditus fuit, an elegantiam dictionis et
poeticam facultatem, an denique sublimitatem et veritatem
eorum, quae, Deo jubente et re valante, orationibus et
scriptis suis tradiderit. De eius vita quae nobis tradita
sunt, alii, ut Hitzig, Gesenius, Havernick, collegerunt;
nos, partem ex eius scriptis explicaturi, baec potius sta-
tim considerare volumus, ut ad nos pervenerunt col-
lecta et ordinata. In illa enim collection«, ut videtur
ab ipso scriptore instituta, certum servari ordinem, nemo
non videt. Qui quidem ordo cum ipsa populi Israëlitici
bistoria et destinatione aliarumque gentium ratione, qualis
illa a Propbetis proponitur, arctissime cobaeret. Hoc enim
sibi et alii et Jesaias propositum babebant, ut populo,
quem Deus sibi ex omnibus gentibus elegit, qui illi esset

-ocr page 14-

dicatus, in quo ipse habitaret, cui se patefaceret, gravem
Dei iram, gravesque poenas denuntiarent, ob multa va-
riaque peccata, quibus se inquinaverant Israëlitue, prae-
cipue vero ob defectionem a veri Dei cultu et turpem
idololatriam, ad quam perpetuo se abduci sinebant. Quo-
ties nova calamitas, irae divinao testis, ingrueret, bostes
terrani Israëlitarum invaderent et vastarent, poenam di-
vinam inferentes, Propbetae simul populo peccata et de-
fectionem exprobrabant. Turn' in primis suis sermonibus
eos ad Deum suum revocare, ad peccatorum eonscientiam,
ad poenitentiam eos excitare conabantur, graviora etiam
denuntiantes Dei judicia, si eadem viâ pergerent. Sic
causam monstrabant, quare Deus popnlum suum ab aliis
gentibus, instrumentis irae suae, vastari permitteret, tan-
demque ventura esset exitiosa illa dies irae, qua ex terra
sua exsules inter alias gentes procul dispergerentur, qui
ex populo superfuturi essent.

Sed in illa summa, calamitate describenda minime subsis-
tunt Propbetae. Populi enim peccata et perpetua defectio
Dei foedus frangere non poterant. Venturus erat ille dies,
quo redirent in suam patriam, quo veniret ille rex, ille sur-
culus ex Davidis stirpe, qui regnum restituerat, suumque
popnlum regerct. Hac spe et exspectatione animos reficie-
bant eorum, qui spem suam et fidem in Deo posuerant.
Et baec Israelis restitutio et instauratio simul erat futura
victoria de populi inimicis et hostibus. Tum poena divina
iis imminebat gentibus, qui Dei populum vexaverant; tum
omnes apud bunc refugium quaerercnt eique aut subjice-
rentur, aut cum eo se conjungerent. Hanc exspectatio-
nem etiam apud Jesajam invenimus, qui cap. X et XI

-ocr page 15-

pulclierrima sane oratione exponit de populi vitiis et pec-
catis, quorum poenam exacturi nunc imminent quidem
Assyrii, virga irae Dei et baculus, sed qui snperbia elati
et gloriantes stulte suis viribus, mox ipsi, consilium divi-
num exsequuti, jioenam dabunt et peribunt, cum resti-
tuetur residuum Israelis, et veniet is, qui judicabit
justitiâ pauperes, et juste causam aget inopum terrae et
percutiet terram baculo oris sui et spiritu labiorum suo-
rum interficiet improbos. Tum certe dici poterit: jubilate,
incolae Sion, nam magnus inter vos sacer Israelis.

His nunc propterea statim subjunguntur oracula in di-
versas gentes, quae interitum et exitum iis niinantur, qui
aliquando populo Dei infesti exstiterant. Omnes enim illi
populi, quos deinde ex ordine Jesaias alloquitur, Dei qui-
dem judicia in Israëlem exsequi debuerant, sed quatenus
sponte et superbe fecerant, sibi quoque gravissimam Dei
iram conciliaverant. Primum urbs Babel a Propbeta no-
minatur c. XIII—XIV : 27, quae sedes imperii erat Cbal-
daeorum, qui successores Assyrioruni, Israëlitarum acerrimi
bostes, perfecturi erant, quod bi inceperant, nec tamen
aufugere borum p»enam poterunt, eodem modo interituri.
Tum sequuntur populi Judaeis finitimi, sed qui omni fere
aevo borum bostes et obtrectatores exstiterant, Philistaei
c. XIV: 28—32, Moabitae c. XV—XVI, Syri Damasceni
et Epbraim c. XVII. Denique etiam longinquos et dissitos
sua poenae divinae comminatione complectitur Propbeta,
Cus c. XVIII et Aegyptum c. XIX, ut deinceps totum
terrarum orbem Dei judicium non aufugere posse decla-
ret ; cum tandem capp. XXIV—XXVII epilogum quasi
constituant, quo Jesaias ad Judam redit, qui populus Dei

-ocr page 16-

iratn ob fractam fidem in primis patietur, qui frangetur
et dirainuetur quoque, sed tandem inter omnes gentes,
solius Dei auxilio et cui-a, restituetur et doininabitur l).

Attamen ab altera parte vix dubium esse potest, quin
bae orationes, ^Uüs cGrto itâ consilio dispositcis inv6nimuS|
diversis temporibus a Propbeta habitae fuerint, cum re-
rum opportunitas eo duceret. Habent eninj omnes varia
historicae quasi suae originis indicia, quibus ducti proba-
biliter etiamnunc indicare possimus, quando et quare ita
locutus fuerit Propbeta, et, licet una serie sint conjunctae,
separatim possunt etiam considerari et tractari. Cuius
rei periculum facturi sumus in illa parte, qua de Moabitis
agitur, c. XV—XVI, de quo loco diversae admodum
prolatae sunt ab eruditis opiniones, quas colligere et inter
se conferre pro viribus conabimur; ita quidem ut in pri-
mis ex historia colh'gamus, quae locum hunc illustrare
queant, et varia eius historica indicia animadvertamus, ut
sic aetatem hujus oraculi accuratius definire jam possimus;
turn quae ad banc orationem illustrandam faciant conqui-
ramus.

1) (!{. rgt;REOIlSL£R, II. 1. p. I.

-ocr page 17-

CAPUT I.

DE HISTOKIA MOABITAKUM
§ 1.

Terra Moabitarum, eius termini, historia antiquissima.

Terra Moabitarimi ad orientem Jordanis sita fuit, eam-
que antiquissimis temporibus tenuerunt Emim, Deut. II: 10,
qui eiusdem stirpis erant ac Enaquitn, et cum bis corn-
muni Refaitorum nomine ab Hebraeis comprebendebantur.
Populus longa statura, magnis viribus, et virtute insignis,
qui aliquando maridionales Palaestinae partes et regiones
trans Jordanem incoluerat, sed dudum ante Mosern jam
ab aliis gentibus Canaiiniticis et a Philistaeis et Moabitis
vic.tus et pulsus fuerat, ita ut tum in Palaestinae tracti-
bus meridionalibns tantum vestigia quaedam superessent,
trans Jordanem vero regnum Basani regem adhuc babe-
ret Ogum, Refaitum, Deut. Ill: 11 3), Attamen tempore

1)nbsp;Cf. Calmkt, Oudh. d. O. V. IV. 618 sqq. Vknema . Hist. Eccl. I.
491. 578. 1091. Van der palm, Jesaias vert, en opgch. I. 379 sqq.

2)nbsp;Cf. jjkktiieau, Zur Gesch. der Israelit, p. 140 sqq. Kwali), Gesch.

-ocr page 18-

Abraliami certe adhuc latius ibi eorum patebat imperium ,
terramque postea Moabiticam tum Emim adhuc tenebaiit gt;
Gen. XIV : 5. — Postea Moabitae omnem tractum trans
Jordanem, qui e.\ adverso Jericbuntis usque ad maris
mortui littus orientale protenditur, occuparunt, unde pla-
nities illa, in qua fuit ultima Israliëtarum mansio, ante-
quam Jordanem transierunt, ad septentrionem Arnonis,
postea etiam DKlQ fTiD*^^.nbsp;campestria Moab

dicebatur, Num. XXII :1. Deut. XXIX: 1 et XXXII :
49, ubi nions Nebo quoque dicitur esse in terra Moab,
licet ea regio Moabitis fuerit deinde erepta ab Atnoraeis.
Nimirum jam ante Israëlitarum adventum, Sibon, rex
Amoraeorutn, omnem regionem ad septentrionem Arnoiiis
sitam suo regno adjunxerat, Num. XXI: 26. Sic factum,
ut Israëlitae, ibi castra habuisse, nec tamen terram Moa-
bitarum ingressi esse dicantur, Deut. II: 9. Jnd. XI: 15,
20 eaque regio deinde ad Israelitas pertiimerit i). Arnon
enim ab eo inde tempore terminus Moabitarum a septon-
trione fuit, prouti Jordanus ab occidente, cum a meridie
mari mortuo, ab Oriente deserto, quod desertum Moab
dicebatur, eorum regio includeretur. Hinc Arnon semper
torminus Moabitarum dicitur 2), quamquam postea eos
denuo ultra Arnonem fines suos protulisse, docet Jes. XV
et Jerem. XLVIII. Caeterum eorum terra vitae pastori-
ciae in primis apta fuisse dicitur, unde Judaei optimos

d. Volk. Israel. 1. p. 275. Wineii , Real-Lex. v. Rephaim. Tuch , Comm.
d. Genesis,
p. 311.

1)nbsp;Num. XXI: 25, quod perpcram ncgavit gesenius in Comm. ad cop. 15
ct 16 histor.

2)nbsp;Fi,. joseph. Aniig. IV. 5. Kki.and, Palaest. p. 101.

-ocr page 19-

arietes inde ad sacrifîcia templi venisse narrant i), valli-
bus et montibus constans, ubi et vinum et olivae et fru-
mentum colebantur, Kutli 1:1. 2 Regum 111:4.

De gentis Moabiticae origine servavit nobis narrationeni
Moses, Genes. XIX : 30, quam multi
ex. odio explicant,
quo Israëlitae Moabitas habuerunt 2). Ex hac tamen nar-
ratione explicandum ab una parte, quare Israëli nec per
terrani huius gentis transire, nec eius regionem occupare
licuerit, Deut. 11:9. Jud. XI: 15, 18. cum cognata es-
set, ex eadem
Stirpe oriunda; ab altera parte, quare Moa-
bitae, ut et Ammonitae in aeternum in concionem Israë-
litarum venire non potuerint, idque quidem eo magis quia,
licet cognati, suae cognationis obliti, non benevolenter
Israëlitas exceperint, sed quaevis mala iis imprecari volue-
rint, Deut. XXIII: 4, 5. De gentis antiquissima historia
pauca admodum nota sunt. Vivebant sub regibus et,
brevi ante Israelitarum adventum, Sihon eos aggressus
fuerat et vicerat 3), arctius vero cum Midianitis conjuncti
fuisse videntur, qui a meridie ipsorum versabantur, Num.
XXII: 4.

§ 2.

Bulak et cultus Baal- Peon's

Licet Israëlitae Moabitas aggressi non essent, hi gra-

]) Keizand, 1.1. p. 91.

2)nbsp;von bohle, Die Genesis, p. 215. Tucti, p. 370 alii. Contra taineu
baumoarten, T/ieol. Comm. I. p. 216, deutsch, alii.

3)nbsp;Num. X.\I:2G ubi de gravitate huius cladis traditur.

4)nbsp;Calmet, Oudh II. 41 sqq.

-ocr page 20-

vifer inetuebant eorum adventuin, in primis postquam Amo-
raeos vicerant, quorum vires nuper admodum experti
fuisse videntur. Balak, filius Zipporis, tum Moabitarum
rex erat, qui, convocatis senioribus populi sui, consilium
iniit cum senioribus Midianitarum, qua optime ratione
fines a communi boste tuerentur. Communi consilio tum
miserunt ad Bileamum , qui in Aramaea ad Eupbratem
Celebris tum vates erat, cuius fama ad Moabitas, sine
dubio per mercatores, pervenerat, ut hic mala omnia
Israëlitis irnprecaretur; quod tamen, ut notum est, pror-
sus aliter evenit, nam Bileam , coactus dicere quae Deus
illum jusserat, Israëlitis benedixit, Num. XXII—XXIVquot;.

De boc viro eiusque vaticiniis hoc loco nobis non est
dicendum , hoc tantum animadvertimus, jam tum floru-
isse Ar-Moab sive Rabbatb-Moab, quae postea Areopolis
dicta fuit 3), ad Arnonem sita, quo loco ex Aramaea via
ducebat per Moabitarum terram, ubi Balak obviam ivit
Bileamo, quae igitur tum sedes regni non fuit 3), Num.
XXII : 36. Hinc Balak ivit ad aliam urbem , nlVR H^p
quae alibi non memoratur, sed quae etiam in ultimos
fines septentrionales sita fuisse debet, et a qua non longe
aberant,nbsp;nlDD,
colles Baälis, trans Arnonem sitae,

quas nuper transierant Israëlitae, Num. XXI: 19, 20 et
quae postea Kubenitis fuerunt assignataequot;, Josua XIII: 17.

1)nbsp;Cf. Ü. II. degeeii, de Bileamo, 1816. Ewald, Geschichte II. p. 220.
B
aumgauten, II. 348. Hekzog, Real-Encyclop. II. p. 236.

2)nbsp;IIiERONïM. Onomast. V. Moab.

3)nbsp;Reland, Palaest. p. 577, 957, restituta videtur post cladem a sihoni;
acccptam. Num. XXI: 28.

-ocr page 21-

Locus erat, ubi sacra facore consueverant Baiiii, deo suo,
qui igitur in primis aptus erat sacrificiis faciendis et im-
precationibus, et unde castra Israëlitarum e longinquo
poterant discerni, qui tamen, uti mons Pisga et Peor ad
Moabitas proprie non pertinuit Post Bileami disces-
sum Israëlitis exitiosus fuit cultus Baäl-Peoris, quem Mo-
abitae et Midianitae comnmniter in monte Peor celebrasse
videntur. Ex iis autem patet, eandem ac ceteras gen-
tes Syriae, Pboeniciae ac Palaestinae habuisse tum religio-
nem Moabitas, cultum Baälis, quem sacrificiis in collibus
oblatis festisque publicis colebant. Solem fuisse, domi-
num coelorum, fertilitatis vitaeque in natura auctorem,
quem eo nomine antiquissimis temporibus indicabant, haud
improbabih'ter recentiores putarunt 2), Unde vero cogno-
men acceperit ambiguum est. A monte, quo festa cele-
brata fuernnt multi derivarunt 3); alii TjJ^â (quod tamen
quoque Num. XXXI : 16. Jos. XXII : 17
montem, non
deum potest indicare) nomen proprium dei habentes, illud,
praeeuntibus Judaeis, a
aperuit dérivant, cum puellae
in eius cultu pudicitiam prostituerent, quare Hieronymus
jam Priapo illum quot;compara vit J'), quem sequitur Vitringa
Et certe vix negari potest, si quis legat quae Num. XXV
reperinntur, scortationem Israëlitarum cum filiabus Moabi
conjunctam fuisse cum sacris Baäl-Peoris, quae Psalmo

1)nbsp;Ademptus enim iis locus a sihone , Num. XXI: 28.

2)nbsp;Cf. MÜLLER in HEEzoo's Ileal-Encydop. I. p. 637, qui alios laudat.

3)nbsp;Gesenius in Thesauro.

4)nbsp;Hieronymus ad Iloseam, IV. 14. IX. 10. Cf.nbsp;ad Jotuam,
p. 234.

5)nbsp;ViTniNc.A ad Jetajam, p. 4()3,

-ocr page 22-

»

CVI :28 D^riO 'nut vocantur i); turn certe mons nomen a
deo ibi culto traxisset. Denique Baiil-Peor proprium quoque
numen Moabitarum fuerit, an Midianitarum potius incertum
est, quum illi populus Canios audiant. Num. XXI:29 at-
que Ï'^IDD dicatur Moabitarum deus 2 Reg. XXIII: 13,
iis communis cum Ammonitis, Jud. XI:
24. Hinc nonnulli
Camos baud diversum a Barde habuerunt, ut jam Hiei'o-
nymus, quod tamen vix probabile ; potius erat Camos numen
aliquod peculiare, quod juxta Baillem coluerint, cuiusque
nomen deum bellicum,
viciorem notare videtur , cum
etiam alibi, juxta Baülem, alios deos peculiares invenia-
mus, a singulis gentibus
cultos 3). Ceterum poena divina
Israëlitas cito attigit, ut ex Num. XXV: 4, 9 videmus,
eosque ab idololatria tum quidem revocavit, qua eos
perdere Bileamus suaserat, Num. XXXt:16, qui nec
ipse sui consilii poenam eftugit, Jos. XIII : 22.

§ 3.

Invasio Moabitarum.

Inter Israëlitas et Moabitas deinde nihil memorabile
accidisse videtur, donec illi, devictis Palaestinae incolis,
sedes sibi inter eos jam occupaverant. Vix enim quietem

1)nbsp;Unde seldenus de sacrificiis inferis diis faetis cogitandum esse putat. Cf.
ckeuzer Symlolik II. p. 85.

2)nbsp;Geseniüs, Thesaur. i. v.

3)nbsp;Baal-Peor nomen dedit urLi Beth-Peor, Beut. IV: 30. Jos. XIII: 20.
in viciniis sitae.

4)nbsp;Poenam de morbo epidemico ex abusu veneris orlo eiplicat kosenbaum,
die LusUexiche im AUerfhum, p. 74—84.

-ocr page 23-

nactos commercium cum gentibus devictis iisque, quae
remanserant, corrupit et a veri Dei cultu ad idolola-
tiam pellexit. Mox incui-sionibus hostilibus terra eorum
vastata fuit, primum quidem eorum populorinn, qui, duce
Kuscban-Riscbataim, ex Mesopotamia advenientes eam de-
populati sunt, et tandem ab Otbniële victi fuere; dein-
de vero Moabitarum, Jud. 111:12. Nimirum Moabitae
interea viribus aucti se conjunxerunt cum Amnionitis
et Amalecitis, acerrimis Israëlitarum bostibus, qui finiti-
mas regiones tenebant. Amalecitae enim, licet ex
Stir-
pe Esavi progeniti dicantur, Gen. XXXVI: 12, 16,
jam Israëlitas adorti erant, primum in deserto apud Rba-
pbidim, Exod. XVII:8, deinde cum a meridie ad terram
Canaäniticam appropinquarent, Num. XIV : 39, quare per-
petuum iis bellum indictum fuit, Exod. XVII : 16. Deut.
XXV : 17 1). Ammonitae v'ero, eiusdem ac Moabitae
stirpis, eundem v^'lDS vcnerantes , odio etiam in Israëli-
tas eodem ducebantur. Hi nunc conjuncti invaserunt
meridionalem partem Palaestinae, duce rege Moabitarum
Eglone, ita ut non tantum denuo campestria Moab occu-
parent, sed Jordîinem transgressi, Jericbuntem etiam et
loca circumjacentia sibi subjicerent, sedemque imperii banc
ipsam urbem facerent. Vix enim dubium, quin per ur-
bem palmarum regio Jericbuntis designetur 2), ubi Eglon
versabatur, ut probabiliter conjicitur, cum ab Ehude in-
terficeretur. Gravem fuisse Israëlitis hanc Moabitarum
dominationem, ipso scriptor indicat, cum Israëlitas clamasse

1)nbsp;Ewald, Geschichte cett. I. p. 297.

2)nbsp;Beetheau, das Buch der Richter, p. C9, 70. sttioeii, das Buch der
Richter,
p. 79.

-ocr page 24-

clicat ad Deum, qui iis suscitant liberatorem ex Benja-
minitis Ebudem, postquam per XVIII annos hostibus
subjecti fuerant. Cum enim Eglon interfectus esset,
subito, duce Ehude, Israëlitae surrexerunt et statim oc-
cuparunt loca, quibus Jordanes transiri posset in viciniis
Jericbuntis, ut ita Moabitis reditum praecluderent, Jud,
111:28. Illi, improvisa aggressione perterriti et pertur-
bati, rege suo orbati, frustra aufugere conabantur, et sie
decern millia ceciderunt ex principibus et fortissimis viris.
Hac igitur clade denuo ita fractae fuere Moabitarum vires,
„ut non ausi sint,quot; monente Scbmidtio, „amplius caput
suum adversus bos erigere , bellumque contra eos movere,
sed potius Israëlitas timuerint, et contenti fuerint, ut in sua
terra sibi quietis esse liceret.quot; Illi vero , quos interfece-
runt, videntur fuisse non milites, sed potius incolae, qui
ex Moabitide in terra Israelitarum agros optimos occu-
paverant , indeque laute viventes sibique divitias quaeren-
tes, victos opprimebant, suo arbitrio administrabant justi-
tiam omniaque agebant. Tale quid enim indicare videntur
verba:nbsp;Jud. III: 29; milites enim

et praesidia vix babebant Moabitae eo tempore. Deinde
rursus , quamdiu judices Israëlitis praefuerunt, Moabitae
intra suos fines manserunt, neque de bellis cum Israëlitis
gestis aliquid traditur. Potius ea, quae libro Rutbae
narrantur, sive ea accidisse pûtes, quo tempore Gideon
Israëlem

a Pbilistaeis liberavit sive referas ad tempora,
brevi ante Samuelem elapsa 2) , ostendunt tunc inter Moa-

]) Hengstknbekg , Authentic des Pent. II. p. III.

2) Bkrtheau, 1.1. p. 234. Alii adeo ad euudi tempora rctulcruut, vid. ro-
se.nmüller,
SchoUct ad 1. p. 435.

-ocr page 25-

bitas et Israëlitas pacem et mutuum exstitisse commercium,
adeo ut ex Bethlehemo Elimelech ad terram Moabitarum
secederet, ibi mansurus, qnamdiu fames patriam premeret,
Imo duo eius filii ibi ex Moabitis uxores sumserunt, qua-
rum una, Kutba, exemplum amoris ac pietatis nobis exbibuit
egregium, dignaque babita est, ut Davidis fieret proavia

§ 4.

Bella Saldi et Davidis.

Tempore Sauli regiones transjordanenses invaserunt de-
nuo ét Ammonitae, ét aliae gentes, inter quas fortasse
etiam Moabitao fuerunt, optimos hos et fertilissimos tra-
ctus Israëlitis eo facilius se erepturos ratae, quo crebrius
Philistaei ab occidente Israëlitas incursionibus lacesserent.
Statim enim, postquam Saulus regnum adeptus fuerat,
Ammonitas, qui Jabesch urbem obsidebant, devicit, 1 Sam.
XI. quorum rex Nachas majora mente gerens magnum
metum Israëlitis incusserat, 1 Sam. XII: 12. et, quam-
quam sola cum Philistaeis gesta bella nobis accuratius
sint narrata, deinde tamen denuo Saulus contra hostes
trans Jordanem se convertisse videtur; sic enim legimus:
„Saulus pugnavit per circuitum contra omnes hostes suos,
contra Moabum et contra filios Ammonis et contra Edo-
mum, — et percussit Amalecitas, et eripuit Israëlem e
manu eum depraedantis,quot; 1 Sara. XIV : 47, 48. de quo
ultimo bello sequitur narratio c. XV. Hinc intelligimus,

1) Cf. Ewaij), Geschichte Israels I. p. 200. p. ;ua.

-ocr page 26-

quare Davides, metuens Sauli persecutionem, parentes
suos ad Moabitas duxerit et a rege petierit, ut ibi tna-
nere iis liceret; dum iis rex Saulus infensus erat; cognati
nempe erant cura Moabitis per Rutham, 1 Sam, XXII :
3, 4. Ipse Davides vero deinde, cum rex Israëlitarum
factus esset, longe lateque fines imperii sui protulit, ita
ut omnes populos circumjacentes sibi subjecerit, et in his
quoque Moabitas, 2 Sam. VIII : 2. Qua in re duo in
primis difficultatem habent.
Prius hoc, quae huius belli
causa fuerit? Interfecisse enim Moabitas parentes Davi-
dis falsa conjectura est Rabbinorum, quae refellitur illis,
quae leguntur 1 Sam. XXII : 4, docentibus, ipsos in Moa-
bitide mansisse, omnibus diebus, quibus Davides fuit
in loco munito, postea igitur inde redierunt. Novissime
Ewald 1) putavit, Moabitis se mancipasse Isboschetum, fili-
um Sauli, conditionibus, quibus stare Davides noluerit,
inde graves inimicitias ortas, ut Israëlitae tam gravem
diramque poenam de Moabitis sumserint. Haec vero ipsa
poena
alteram difficultatem facit. Legimus enim ÛIIÛ^I

xSol n^onS D^S^n-;;^''nbsp;on-is* Ma^'n Sina

nvnnS S^nn. de quibus verbis variae sunt opiniones.
Nonnulli intelligunt ita, ut significent, Davidem duas par-
tes regionis, nempe montosas, occupasse et incolas prohi-
buisse, quominus in montibus habitarent, sed iis planitiem
ad habitandum concessisse, ne possent rebellare, vel Davi-
dem non pepercisse regionibus montosis, sed quidem plani-
tiei 2). Alii eum ita vicisse Moabitas, ut longe major pars

1)nbsp;Geschickte Isr. ]I. ü13.

2)nbsp;Vid. SCHMIDT, ad Ubr. Sam. II. p. 389, 399.

-ocr page 27-

exercltns eorum in proelio occubuerit; recentiores denique
fere eam sequuntur sententiam, ut Davides captivos, quos
fecerit, humi prosterni juberet prostratosque fune fuerit di-
mensus, ita ut duas partes interfecerit, uni parti vitam con-
cesserit i). Quam sane poenam gravissimam Ewaldus ita
exactam putat, ut equis et aratro corpora discerpta fuerinf.
Quidquid est, de isto bello nihil praeterca nobis notum est,
nisi duos beroas a Benaja fuisse occisos, 2
Sam. XXIII: 20,
1 Cbron. XI: 22, sive filii regis fuerint 2), sive fratres
fortitudine
insignes 3), sive filii Ariëlis Moabitae^). Effe-
ctum ita fuit, ut Moabitae plane subjicerentur Davidi, illi
tributum ferre coacti, cf. 1 Chron. XVIII : 2. quod vero-
similiter constilit pecudibus, 2 Reg. 111:4, quibus regio
abundabat. Hoc non tantum , regnante Davide, sed etiam
quamdiu Salomo regno Israëlitico praefuerit, durasse vi-
detur. Et certe tum vix Moabitae defectionem nioliri po-
terant, quo tempore maxime florebat Israëlitarum impe-
rium, omnesque undique circumjacentes gentes aut illis
subjectae erant, aut eorum amicitiam et soeietatem expe-
tebant.

§ 5.

Bella cum regibus Israelis gesta.

Moabitae post regni Israëlitici divisionem regibus Israelis
tributum tulisse videntur, an tamen perpetuo solverint,

1)nbsp;Ewald, Gesch. II. p. 013. Thf.nius, Die Bûcher Samuels, p. 100.

2)nbsp;Ewald 1.1. p. 004.

3)nbsp;JosEPiius Antiq. VII. 12. 4.

4)nbsp;Thenius, 1.1. p. 251.

-ocr page 28-

non traditur. Do iis denuo tandem mentio fit, ubi, auctis
viribus, regnum Judaicum invaserint, conjuncti cum Am-
monitis et Edomitis, 2 Chron. XX : 23. A meridie illi
tam gravem incursionem fecerunt, ut Josaphat, totusque
populus summo terrore afiecti, a Deo auxilium peterent.
sibi enim proposuisse videntur Israëlitarum terram occu-
pare eosque expellere, atque ex improviso eos aggre-
dientes, cum, mare mortuum circumeuntes, per Idmuaeam
venirent, jam ad Engedi, baud ita procul ab Hierosolyma
penetraverant, antequam Israëlitae iis resistere poterant.
Deus vero periculum avertit ; inter ipsos ag'gressores
discidium exstitit, ita ut sibi invicem manus inferentes ,
mutua caede perirent, Israëlitis tantum praedam diripien -
dam relinquerent. Fuerunt, qui banc narrationem fictam
haberent ex iis, quae 2 Reg. III : 4 leguntur i) , sed eos
a vero aberrasse probarunt alii, in primis Keil, qui ac-
curate rem exposuit 2) et ad hanc invasionem etiam retulit
Psalm. LXXXIII, cum putet in Psalm. XLVIII victoriam
id temporis ita facile Dei auxilio reportatam celebrari,
de qua re accuratius quaerere non est huius loei. Hoe ta-
men animadvertendum, in Psalm. LXXXIH : 9 Assyrios
inter socios Moabitarum nominari cum multis aliis genti-
bus, quae unquam Israëlitis infestae exstiterant, cum in
ipsa narratione Cbronistae, tantum de Moabitis, Ammo-
nitis et Edomitis sermo fiat, atque vix sit probabile, si
omnes, quae in Psalmo memorantur gentes, tum se con-
junxerint, huius rei nulla alibi indicia inveniri. Legitur

1)nbsp;Gesenius, Comm. zur Jes. I. p. 502. Grambeuo , die Chronik, p. 15.

2)nbsp;Apologetischer Versuch, p. 241—249. Cf. Movers, Kritische Unters.
p. 112. — Ewald, Geschichte III. p. 191.

-ocr page 29-

quidem DINÖ nhnbsp;nn [lünnbsp;, sed ibi cum

Crednero i) et Moversio 2) legendum esse DIND ratio
suadet, cum ibi indicetur, hostes a parte orientali maris
mortui per Idumaeam venisse. Quapropter potius inva-
siouem ad tres tantum memoratas gentes referrem, Psal-
mum vero LXXXIII alio spectare putarem. Haec in-
vasio locum habuit, cum adhuc Achab regno Israëlitico
praeesset, cladesque tum accepta ita non fregerat Moabita-
rum animos, ut, mortuo Achabo, ab Israöle denuo defice-
rent, tributumque ferre detrectarent, 2 Keg. 1:1. Et erat
sane grave hoc tributum, constabat enim centum millibus
ovium et centum millibus arietum cum lana, 2 Reg. IH : 4,
quae quotannis solvere debebant 3), unde patet quam ferax
ovium tum Moabitis fuerit, quare res etiam ^ÎÎ^'D vocatur
àpx'mifib Ahasja vero, qui Achabo successit,
Mesam non aggressus est, cum per duos tantum annos
regno praeesset. Jehoram autem statim de bello Moabitis
inferendo cogitavit, et foedus iniit cum Josaphato, refe «Ju-
dae, ut conjunctis viribus communem hostem aggrederentur,
quibus se quoque rex Edomitarum adjunxit, qui fortasse
inde a mutua caeefc, qua superior expeditio effectu carue-
rat, a Moabitis alienatus erat et denuo Judae factus vasallus.
Illi nunc non per Jordanem a septentrione, sed a meridie
maro mortuum circumeuntes Moabitas aggredi voluerunt ,

1)nbsp;Comm. z. Joël, p. 48.

2)nbsp;Kritisch Unters, p. 89. Êwald, Geschichte, III. p. 189.

3)nbsp;Keil, Comm. über die Bûcher d. Kön. p. 339.

4)nbsp;Gesenius, Thesaur. h. v.

5)nbsp;Qnare, non additur, fortasse ut ita Moabitidem circumeuntes a tergo
invaderent, vid.
keil 1.1. p. 341.

-ocr page 30-

sed fere haec via iis exitiosa exstitisset, cum jam ad fines
Moabitarum méridionales appropinquantibus aqua deficeret.
Deus vero non tantum iis opem tulit, sed magnam etiam
de Moabitis victoriam concessit, ita ut, caeso exercitu,
totam terram Moabi vastarent, urbes delerent, agros,
arbores, fontes corrumperent et regem tandem cogerent
ad Kir-Hareschet aufugere, quae urbs longe munitissima,
totius regionis arx, in rupe praerupta sita et muro circum-
data, facile capi posse non videbatur. — Cum tarnen Mesa
vidisset, nec hunc se tueri locum posse, et frustra eva-
dere cum suis conatus fuisset, filium suum primogeni-
tum, in muro, adspicientibus Israëlitis, sacrificavit deo suo
Camos, ab hoc auxilium implorans. Dirum factum, quod
certe eum ad summas angustias redactum ostendit, Israëli-
tasque sua abusos victoria. Hinc plaga, Dîkp, quaedam
inter eos orta, coëgit discedere , Moabitasque ab interitu
servavit, licet vires tum fractae fuerint. An tamen denuo
Israëliticis regibus subjecti, tributum solverint, non legimus.

§ G.

Bella deinde cum regibus Israelis et Judae gesta.

Postea tamen denuo Moabitas Israëlitis infestes inve-
nimus, et quidem, cum Syri eos graviter premerent, re-
gnante Joaso, 2 Reg. XIII : 20, ea opportunitate usi sunt,

1)nbsp;Ajii maie filium regis Edomi intelligunt, ob Amos, 11:1. qui locus hue
non referendus.

2)nbsp;Maurer, Comment. I. p. 213. Keil, p. 347 et jam sciimidt, in libros
eg. ann.
p. 175. jMiaus bene alii vertunt, ira, odium, indignatio.

-ocr page 31-

ut regionem depopularentur praedamque inde agerent,
sed haud ita diu post Jeroboamus II res Israëlitarum
non tantum restituit, 2 Reg. XIV: 25, sed etiam fines
regni antiques integravit. ïotam enim regionem transjor-
danensem, quae antea, tempore Salomonis, 1 Reg.VIII:65,
ad Israëlem pertinuerat, denuo subjecit, usque ad Arnonem,
sive mare mortuum. Quod enim, 2 Reg. XIV: 25, dicitur
Ûp^ idem significat, acnbsp;Snj^j; Amos,

VI: 14, usque ad torrentem, sive is Arnon sive alius
fuerit, qui in mare mortuum infiuit. Arnon enim semper
terminus exstitit, quo Israëlitarum regio a Moabitarum
terra dividebatur. Plane igitur ipsam non subjecit Jero-
boamus , sed omnino, si quos tractus trans Arnonem
occupaverant Moabitae, bos iis eripuit i). Sic vere
de eo praedicari potuit, eum fines Israelis restituisse,
cum Moabitis ipsa nunquam intra fines Israëliticae regio-
nis fuerit. Praeterea ex Amoso, II : 1 videmus Moabitas
tum inter gentes exteras memorari, quibus Propbeta ob
peccata exitium minatur. Quod autem ibi factum memo-
ratur, eos ossa regis Edomi combussisse, pertinet fortasse
ad vindictam, quam de Edomitarum rege sumserunt, qui
cum Josaphate contra eos pugnarat, quum postea cum
Edomitis se conjunxisse videantur, qui ab Juda defecerant,
2 Reg. VIII:20; XIV: 7. Regem tamen Moabitae tum vix
habuerunt; memorat enim Propbeta Sect. 3 tantum t^ÖVwi'*
judicem etnbsp;principes eorum, et certe clades per Je-

1) Hitzig, Der Froph. Jes. p. 184, quem sequuntur crednek, Slud.u.Kri-
tik.,
1833, p. 785. Ewald, Gesch. III. 279, totam »loabitidem a Jeroboa-
mo victam putat, sed revera loci ab eo eitati hoc minime demonstrant. Cf.
keil,
1.1. p. 450.

-ocr page 32-

roboanium accepta vires eorum graviter atterere debuit.
Propterea quoque fortasse non memorantur inter eos, qui
Uzziae regi Judae tributa ferebant, cum tamen probabi-
liter conjici possit ) GOS cuni Amnionitis Gt Edomitis liuic
regi, qui late Judaeorum imperium extendit, quoque tri-
buta tulisse i). Totam enim inter mare mortuum et sinum
Arabicum sitam regionem, Uzzias sibi subjecisse videtur;
et quae legimus apud Jesaiam, c. XVI : 1, Moabitas antea
tributum Judaeis solvisse, probant ad haec tempora id optime
referri, cf. 2 Chron. XXVI:6—8. XXVII : 5. — Ceterum
cum Pekach se ab Assyriorum dominatione liberasset se-
que cum Rezin rege Syrorum conjunxisset, ut conjunctis
viribus Judaeos aggrederentur, etiam Edomitas et Phili-
staeos contra eos excitavit, 2 Eeg. XVI: 5, 6. 2 Chron.
XXVIII: 17, 18 2). Eo tempore Moabitae quoque, licet
non expresse narretur, a Judaeis defecerunt, et cum aliis
hostibus se conjunxerunt, ut invisos sibi et semper odio-
sos Judaeos opprimèrent, aut saltem, qui ad eos ex clade
accepta 3) aufugerent, turpiter hostibus traderent. Cum
enim Eezin totum tractum Transjordanensem Judaeis eri-
puisset, Idumaeis Elath redderet, undique hostes in Ju-
daeos excitaret, certe solos Moabitas fidem Judaeis servasse
nemo facile contendet Achaz vero rex Judao, metu
perterritus, quamquam Jesaias severe dissuaserat, nec Deo
fidem habens S), auxilium imploravit Tiglat-Pileseris, regis

1)nbsp;Cf. EWALD, Geschichte III. p. 295.

2)nbsp;Cf. movers, Krit. Unters, p. 127.

3)nbsp;Do hac clade 2 Chron. XVIII: 5, 6, 17, 18 narrata, vid. keil, Jpo-
log. Vers.
p. 422. Comm. über die Büch. d. Könige, p. 475.

4)nbsp;Cf. ewald, Gesch. III. p. 311.

5)nbsp;Jes. VII: 1.

BH

-ocr page 33-

Assyriorum, qui mox, devicto rege Syrorum, partem sep-
tentrionalem regni Israëlitici depopulatus est, incolasque
abduxit, 2 Reg. XV: 29. XVI: 9, denique res eo per-
venit, ut Acbaz, non nisi muneribus et gravi tributo re-
gnum suum conservare potuerit, 2 Chron. XXVIII : 20.
2 Reg. XVI : 12 i). Sic Assyriorum foedus Judaeis
quoque gravissimum damnum attulit, eosque regi Assy-
riorum fecit tributaries, qua opportunitate Moabitae aliae-
que gentes uti facile potuerunt, ut in libertatem se vin-
dicarent et fines adeo imperii sui proferrent. Videntur
enim tum Moabitae loca quaedam etiam trans Arnonem
rursus occupasse, quae deinde opibus, mercatura et vini
cultura valde floruerunt.

§ 7.

Invasto Salmanasseris et Sanheribt.

Sic Israël et Juda tributnm Assyriis solvere debuerunt,
et utrumque regnum eorum patiebatur imperium. Cum
tamen Hoseas imperium Israelis nactus esset, se liberare
studuit, sed Salmanasser rex Assyriorum eum denuo tri-
butarium fecit, 2 Reg. XVII : 3. sibique prorsus subje-
cit ; et cum iterum, fretus Aegyptiorum auxilio 2), defe-
cisset, rex Assyriae totum Israelis regnum subvertit,

1)nbsp;Keil, Apolog. Versuch, p. 424, ewald, Gesch. III. p. 326, qui ta-
raen regem Assyriae
Ilierosoli/mam venisse, cum aliis negat.

2)nbsp;De rege, qui tum Aegypto praefuerit, cf. vitringa , ad Jes. XIX. Of-
feriiaus,
Specileg. p. 137. Gksen. Q)mm. I. p. 596. Keil 1.1. p. 437.
EWAJ.D, Gesch. III. 316.

-ocr page 34-

regenique cum incolis abduxit, 2 Reg. XVII : 4—6 i).
An Salmanasser quoque regnura Judae aggressus fuerit,
cum Hiskia tributum negasset, nolim inquirere 2), sed
postea revera Sanherib, contra Aegyptum suscipiens expe-
ditionem, Judaeos quoque ita graviter oppressif, ut rex
Hiskia jugum excutere bostibusque resistere conatus sit, et,
cum tandem ad summas angustias redactus, Dei auxilium
implorasset, Assyrios, qui ad Hierosolymam ipsam jam
appropinquassent, una nocte Deus profligavit, 2 Reg.
XIX: 35 3). De Moabitis interea nibil traditur, quos
tamen denuo inter bostes Judaeorum memoratos inveni-
mus, 2 Reg. XXIV: 2, quo tempore Nebucadnesar quo-
que iis imminebat, cui jam tum subjectos eos fuisse, facile
credimus Et certe jam antea id accidisse, quod iis
Amos II, et Jesaias, XV, XVI denuntiarant, Dei judicium
videtur, licet postea demum ipsa gens interierit. Si au-
tem quaerimus, hoc quando accident, cogitari possit,
vel de invasione Tiglat-Pileseris , qui eos, qui a parti-
bus Rezini fuerant, in regione transjordanensi, graviter
aggressus est et oppressit, vel de invasione Sanberibi,
cum in Aegyptum tenderet, qui tum per eorum terram
fortasse partem exercitus transmisit, ut eos quoque secum
in expeditionem traberet. Posset denique quis ad Salma-
nasseris expeditionem referre, cum regnum Israelis subver-
tens, etiam regiones circumjacentes sit depopulatus, iu

1)nbsp;Ewald, Gesch. III. p. 317.

2)nbsp;Hoc contendit ewald, Gesch. III. p. 331.

3)nbsp;Ewald, Gesch. III. p. 333—348. Keil, 1.1. p. 542.

4)nbsp;Keil, 1.1. p. 600.

6) Vid. crednek, Siud. tt. Kritik., 1833, p. 777.

-ocr page 35-

primis si cogitemus contra Judaeos saepius se cum Israë-
litis conjunxisse Moabitas, gentesque transjordanenses jam
mature Assyriorum incursiones fuisse exportas, qui versus
Aegyptum tendentes, propterea quoque Syros et Philis-
taeos aggressi erant i). Sed de hac re infra erit dicendum.

1) Ewald, Oesch. III. p. 315.

-ocr page 36-

CAPUT IL

DE AUCTORE VATICINIl IN MOABITAS, CAPP. XV, XVI.

§ 1.

Diversae recentiorum opiniones.

Antiquiores interprétés nunquam dubitarunt, an baec
capita, quibus exitium Moabitis minatur Propheta, ipsi
Jesaiae tribuenda sint i), adeoque nec argumentis opus
esse putarunt, quibus hanc sententiam defenderent. Inter
recentiores vero hac de re dubia exstiterunt, et sie, cum
longe plurimi hoc vaticinium Jesaiae abjudicarent, alii
aliter de auctore disputarunt, variaeque admodum et di-
versae exstiterunt de eius auctore opiniones. Fuerunt
enim, qui de antiquiori quodam vate cogitarent, qui ante
Jesaiam vixerit, cuiusque scriptum oraeulum bic occupa-
verit ita, ut epilogum XVI: 13, 14 adderet, quare inter
eius oracula fuerit relatum. Hanc opinionem proposuit
Gesenius, quem liosenmtillerus in editione sui commen-

1) Sic OROTIUS, VlTKINaA, DÖDERLEIN, LOWTH, alü.

-ocr page 37-

tarii postrema sequutus est, ita ut auctor vel aequalis
Jesaiae fuerit, vel paulo ante eum vixerit. Ewaldus vero,
qui plane peculiarem in hoe carmine indolem et rationem
sibi invenisse visus est, cui nihil ex scriptis Prophetarum
comparari queat, putat, illud Prophetae transjordanensi ve-
tustiori, qui ante Amosum vixerit, tribuendum esse, ita
tamen, ut a Jesaia auctum fuerit et emendatum et, praeter
epilogum, c. XVI: 1—6 ab eo quoque fuerit retractatum.
Antiquiorl Prophetae quoque tribuunt Umbreit et Meier,
quorum hic tamen non tam futuram devastationem Moabi
eo denuntiatam putat, quam quidem speratam descriptarn.
Accuratius autem de ipso auctore inquisivit Hitzig, oracu-
lum Jonae, qui 2 Eeg.XIV:25 memoratur, adscribens, cu-
jus quidem verbis Jesaias epilogum tantum addiderit, in
quo sibi adsentientes nactus est Maurer, Knobel et de Wette.
Ab altera parte fuerunt, qui recentiori et juniori Pro-
phetae totum vaticinium adscriberent, prouti Eichhorn ,
Koppe, Rosenmüllerus in prima sui commentarii editione
(1791), Augusti, Bertholdt, Bauer, qui de Jeremia au-
ctore cogitarunt. Ex quibus tamen Eichhorn postea
rursus illud JesaiaB tribuit, qui haec scripserit, ut Israëlitas
moneret, tempore devastationis Assyriacae, ne recipientes,
qui ad ipsos ex Moabitide aufugissent, in regis Assyrio-
rum invidiam et iram incurrerent, ita tamen ut epilogus
additus esset tempore Nebucadnezaris. Denique non de-
fuerunt, inter recentiores quoque, qui Jesaiae oraculum
vindicarent, ad quos pertinet non tantum Credner, sed

1)nbsp;mnleit. III. p. 58, 59.

2)nbsp;Ifeir. prophet. I. p. 245.

-ocr page 38-

etiam Haevernick, Hendewerk, Drechsler; de quibus
opinionibus nunc accuratius agendum.

§ 2.

Quibus argumentis juniori Prophetae hoc oraculum
sit adscriptum.

Ab iis incipiendum, qui juniori Prophetae illud adscri-
pserunt, cum corum opinio vix amplius defensores inveniat
breviusque igitur possit tractari. Hi in primis do Jeremia
cogitarunt, quia hoc oraculum admodum cognatum est
cum Jer. XLVIII, ubi diversi loci inde sumpti reperiuntur.
Hinc adeo Rosenmüller i), „Jam cum idem,quot; inquit,
„qnod hic habemus, carmen apud Jeremiam quoque le-
vibus tantummodo quibusdam mutationibus, occurrat, equi-
dem nullus dubito, nostrum vaticinium a Jeremia profe-
ctum, et, hic illic paulo mutatum, ab eo, qui varia
variorum Prophetarum vaticinia post reditum ex exilio
Babylonico collegit, huic, quae a Jesaia nomen habet,
vaticiniorum coliectioni insertum esse,quot; quibus verbis ve-
stigia legit Eichhornii et Koppii S). Brevius etiam rem
confecit Bertholdt 2), contentus et auctorem et tempus,
quo prodierit oraculum, indicare. Putat enim scriptum
esse statim postquam Judaei e terra sua exules a Nebu-
cadnezare fuerant deportati, quum hic e terra Judaeorum

1)nbsp;Scholia 17Ü1, p. 353.

2)nbsp;In observatiouibus adjectis germatiicae vcrsioui operis lowthh de poesi
llebraeorura.

3)nbsp;Hist. Knt. Einleit. IV. p. 1389.

-ocr page 39-

i\Ioîibitas quuque invadere constituisset. Praeterea fuit,
qui ad dictionem provocaret, formulasque et voces nota-
•ret, quae saepius eaedem apud Jeremiam occurrunt i). Sic
certe facili negotio res peracta videbatur. Quid autem
buius rei sit jam videamus.

§ 3.

Iluius opinionis epicrisis..

Si Jesaiae locum cum Jeremiae c. XLVIII compara-
mus, fatendum est certe in nonnullis talem reperiri con-
sensum, qui nos dubitare non sinat, quin posterior Propbeta
prioris oraculum cognoverit. Sic apud Jeremiam vs. 5,
29, 32—34, 37 eadem fere legimus ac apud Jesaiam
c. XV: 2 , 3, 5, 6. XVI : 6-10 2). Sed in longe plu-
rimis Jeremias a decessore suo diversus est. Non enim
tantum argumentum suum prolixius tractat, sed etiam alia
ratione et via. Denuntiat quidem etiam Moabitis excidi-
um, utitur quoque loco Num. XXI: 28-30, sed ita ut
praeter superbianr, etiam idololatriam iis exprobret nimi-
amque securitatem; contra ea, quae
apud Jes. XVI : 1—5
leguntur, apud Jeremiam non occurrunt. Et certe nemo
utrumque oraculum legerit, quin videat statim utrumque
diverso auctori esse adscribendum. Praeterea non semel
Jeremias antiquiorum scriptorum usus est verbis, uti m
capite sequent!, vs. 7, 9—10, 14—16, usus
est Obadiae

1)nbsp;Cf. AUOUSTI, Exeget.-llandb. p. 171.

2)nbsp;Vid. OESENIUS, Comm. II. p. 511.

-ocr page 40-

oraculo vs. 1-4, 5-6, 8. Kecentiori aetate adeo fuit,
qui Jeremiae oraeulum ex loco Jesaiae interpolatum et
auctum contenderet i), ita ut jam vix ullus sit, qui sen-
tentiae Rosenmülleri aliorumque adstipuletur 3). Attamen
superest quaestio, quomodo oraeulum Jeremiae de Moabitis
conciliandum sit cum Jesaiae effatis, qui jam ante iis im-
minens exitium denuntiarat. Et certe posset aliquis con-
tendere, hunc ad tempus Assyriorum unice respexisse,
Jeremiam vero, verbis eius repetendis et augendis, indi-
care voluisse, similem gravioremque poenam iis denuo fu-
turam, quod tamen minus probabile videtur; potius vide-
tur uterque Propheta de interitu Moabitarum cogitasse
propter odium, quo populum Dei prosecuti erant, et pec-
cata, quibus erant obnoxii, huncque interitum describere
voluisse, ita ut, singulis cladibus, quas Moabitae accipe-
rent, id confirmaretur et praepararetur quod denunciatum
erat, donec tandem plane in eventum vocaretur, cum
per Cbaldaeos tota Moabitis devastaretur 3). Est hoc enim
non unicum exemplum, Propbetas quasi propinqua et con-
juncta proponere, quae longius remota et diversis inter-
vallis saepiusque repetita demum, eventura essent 4). Quae
vero e dictione et loquendi forma, quasi serioris aetatis
indicia petuntur, ea minoris momenti sunt, quia alii iisdem
utuntur, ut antiquiori Prophetae nostrum adscribant va-
ticinium.

1)nbsp;IIiTzio, der Proph. Jeremia, p. 367.

2)nbsp;Cf. gesenius in Comm. I. p. 510. Von cöli-n. Specil. observ. ad Ze-
phanj. vaticin.
p. 20 seq.

3)nbsp;JosEPHUs, ArcA. X. 93.

4)nbsp;Cf. kuepeb, Jerem. Fates, p. 83.

-ocr page 41-

§

De argumentis, quibus usi sunt, qui antiquiori
Prophetae vaticinium adscripserunt.

Gesenius i) ét ad linguae rationem ét ad dictionis formam
provocat. Repetitiones, nominum geographicorum cumula-
tio, dictio molesta et difficilis illum movent ut oraculum, de
quo agimus, Jesaiae abjudicet. Paulo accuratius Ewald 3)
suam opinionem confirmare conatur, et talem misericordiam,
animum ita tristitia affectum ob cladem populi alieni, qua-
lem in hoc oraculo invenimus, alienum putat ab iis Propbe-
tis, cuorum scripta supersunt. Praeterea frequens usus vo-
cabulorum et p'^^^jli^rma rarior Tl^il c. XVI:9, 10,
quae ex hoc loco a Jeremia sumpta demum fuit, formaeque
c. XV: 5 quot;rj^nX XVI: 9 aliaeque illi videntur pe-
culiarem scribendi rationem indicare, hujus oraculi scriptori
tantum propriam. Ab eo non longe recedit Umbreit3); sed
Meiersingula enumeravit et provocat,
primo ad dictionem
insolitam et molestam, ad verba, formas, constructiones a Je-
saia aliénas,
tum ad argumenti tractationem, quae omni ele-
vatione destituta, omnia per et jD'S^ conjungit,
tandem ad
animum misericordia defluentem, quem scriptor ubivis pro-
dit. Knobel etiam longe plura vocabula hujus oraculi scriptori

1)nbsp;Gesenius, Commenl. II. p. 508.

2)nbsp;Ewald, die Proph. des A. B. I. p. 230.

3)nbsp;Umureit, Praclisc/ier Comm. über d. Jesaia, p. 172.

4)nbsp;Meieb, der Prophet. Jesaia. p. 186.

5)nbsp;Knobel, der Prophet. Jesaia, p. 106.

-ocr page 42-

propria enumerat eoque refert:nbsp;Tl*, Hp^^T Tlj^j;'.

nVSs n-^y. XV: 3, 5,' 6, 7. xvr:3,quot;'9 pluraque
vocabula recenset, peculiari significatione aut forma a
scriptore usurpata. Hitzig i) contra magis urget dictionem
et orationis formam universam.

Si igitur rationes subducamus, eo fere redeunt omnium
argumenta, ut propter formam orationis et propter ver-
borum usum Jesaiae oraculum abjudicetur. Illa prodit
scriptorem, quem sortis Moabitarum miseret, qui tristitia
propter eorum excidium afficitur, qui cam cladem luo-et,
nec tamen digno modo, ea quae sensit, eloqui potest,
sed difficulter et bumiliter suum tractavit argumentum,
multis verbis pauca dicens, fusiore dicendi genere, aspe-
roque sermone usus. Alienam a Jesaia putant hanc, quae
in hoc oraculo proditur, misericordiam, eo indignam pu-
tant orationis formam; desiderant eam, quae huic scriptori
in primis propria fuit, elegantiam et animi elevationem,
poeticum ilium colorem, dictionis pulcritudinem, qua in-
ter omnes Prophetas eminuit Sic interpretes de ar-

1)nbsp;Hitzig, Jesaia, p. 179 et jam in opusculo Des propJtelen Jonas Orakel
üler Moab,
p. 28.

2)nbsp;Ut ipsis verbis referainus, liacc subjicere placet: »Die Wiederholungen,
die Häufung geographischer Namen rait Namensanspielungen, das Harte und
Schwierige des Ausdrucks. — Die Darstellung ist ziemlich ungelenk, unbehol-
fen und schwerfallig; sie ermangelt eines kräftigen'Schwunges und raschen,
gufälligen Flusses. — Ebenso breit und schwerfällig, wie die Darstellung be-
wegt sich auch der Gedankenstrom, der unter dürren Wortspielen und Senf-
Zern oft fast versiegt, und sich mit seinem unaufhörlichen denn und darum
bestendig im Kreide herumdreht. ~ Eine elegische weinerliche Weichherzigkeit
charaktcrisirt diesen Propheten — so arm der Verfasser an Gedanken ist,
so sehr crmangeln dieselben auch von vorn schon aller Kraft und Energie.quot;

-ocr page 43-

gumenti tractatione judicant. De usu verborum minus
consentiunt, plura exempla afferunt alii, alii pauciora ;
antiquitatis ea colorem referre putat Ewald ; Hitzig adeo
unice provocat ad mpö c. XV : 7 quod alia significatione
occurrit c. X : 3, hoe autem loco insolito sensu sit po-
situm.

§ 5.

Hitzigii de Jona auctore sententia.

Non contentus oraculum Jesaiae abjudicasse, Hitzigius
quoque verum eius auctorem se indicare posse puta-
vit. Nimirum 2 Reg. XHI : 25 legimus Jeroboamum II,
qui fines regni Israëlitici restituit secundum verba Pro-
pbetae Jonae, filii Amitbai ex Gath-Hepber, ad me-
ridiem sibi subjecisse regiones usque ad HD^^n D*, quod
mare idem esse acnbsp;apud Amos.VI:14 putat,

eoque non indicari Arnonem, sed torrentem, qui magis
versus meridiem in mare mortuum influit, nunc dictum
Wadi el-ahsa. Hitzig igitur opinatur hinc posse concludi,
Jeroboamum II non tantum usque ad Moabitidem regni
Israëlitici fines protulisse, sed etiam Moabitas sibi subjecisse
suoque regno adjecisse, atque de illa victoria tractasse memo-
ratum Jonae vaticinium. Jam apud Jesaiam, XV—XVI: 12
invenimus oraculum, sic fere ratiocinatur, cui Jesaias epilo-
gum addiderit, quodque ipso est igitur antiquius, sed quod
nullo raodo ei adscribi queat ob dictionis et
sermonis ratio-
nem. In illo oraculo videmus Moabitas trans Arnonem
diversa loca occupasse, quod verosimiliter ftictum, quo tem-

-ocr page 44-

pore riasaël, rex Syrorum, Israëlitas opprimebat et Gi-
leacl depopulabatur. Illis denuntiatur magna clades, qua
pulsi ad meridiem fugient, i, e. adidumaeam, iisque sua-
detur, ut tributum solvant Judaeorum regi, sine dubio
quia tum Idumaea erat subjecta regi Judae, quod verum
fuit postquam Amazia, qui Jeroboami II fuit aequalis,
Edomitas vicisset, 2 Keg. XIV: 7. Jam igitur haec clades,
Moabitis denuntiata, est illa ipsa, quam de iis repor-
tavit Jeroboamus II, victoria, quod etiam inde confîrma-
tur, quia hostes, quos Propheta indicat, videntur esse
revera Israëlitae, contra quos Moabitae intercessionem
Judaeorum implorant, sed frustra; unde pacem concordi-
amque inter utrumque regnum fuisse, potest praesumi, quod
revera tempore Jeroboami obtinuit. Sic omnia indicant,
Ilitzigio auctore, oraeulum nostrum ad tempora Jero-
boami II eiusque victoriam referendum esse. Jam nul-
lus nobis huius aetatis scriptor notus est, cui tribui possit,
nam Joëli, Michae, Amoso adscribi nequit, praeter eundem
ilium Jonam, qui felicem bellorum eventum illi praedixerat,
cuius oraeulum, quin scripto consignatum exstiterit dubitare
non possumus. Sic oraeulum anonymi cuiusdam, ut putabat,
scriptoris, vindicavit auctori, cuius oraeulum periisse cense-
batur 1). Eandem sententiam repetivit ille in suo commenta-
rio ad Jesaiam postea edito^), neque tamen aliis argumentis
confirmavit, quique eum secuti sunt, Maurer 3) et Knobel,
novi quoque nihil addiderunt, hoc argumento rem con-
fectam arbitrantes, oraeulum ad Jeroboami II tempora

1)nbsp;Cf. nitzio, des Tropheten Jonas Orakel über Moab, 1831.

2)nbsp;Hitzig, der Prophet. Jesaia, p. 183.

3)nbsp;Maurer, Comment, gramm. crit. I. p. 307.

-ocr page 45-

pertinere, quibus iisdem temporibus Jonas vates vixerit,
oraculumque suum ediderit.

§ 6.

Antiquiori scriptori an recte vindicetur hoe oraculum.

Est sane primum, quo usi sunt multi, argumentum
admodum incertum et lubricum. Quae enim uni jejuna
videantur et exilia, aliis placere possunt, multaeque cau-
sae fingi possunt, quare idem scriptor, alio tempore aliter
scribens, sibi dissimilis fiat i). Plaec autem, quae uni-
verse de orationis forma allata fuerunt; ex uniuscuiusque
sensu fere pendent, adeoque non mirum ipsos interprétés
hac in re sibi non constitisse. Hitzigius enim sic loqui-
tur de nostro scriptore, ut ejus phantasiam laudet et poe-
ticam facultatem 2). Ewald adeo locum XVI : 1—6 Je-
saiae referre rationem putat. Et profecto, si singula
rite interpretemur, tanta vis est in descriptione cladis,
quam scriptor nobis quasi ob oculos ponit, cuius causas
indicat, quam non^effugiendam, totam depingit, ut cum
ipsa gravitate excidii cohaereat eius misericordia, qua du-
citur. Haec vero, ubi de Moabitis agitur, explicari potest
ex vinculo cognationis, quo haec gens juncta erat Israëlitis,

1)nbsp;Welte in Herhst Ilisl. Kril. Einleit. II. 2. p. 40.

2)nbsp;„ Mit lebhafter Phantasie fasst er die Zukunft als Gegenwart auf, und wird
selbst da, wo künftig redenden Personen auftreten, nicht irre. Er giebt die
Keden, wie es das Ohr der Phantasie sie vernimmt, ohne einführende Notiz
über den jedesmaligen Sprecher, XVI, 1. 3, C, und wird so dramatisch.quot;
Cf. lIäVERNiCK, Einleit. II. 2. p. 109.

-ocr page 46-

cuius conscientia nunquam periit, quippe quae orta ex ea-
dem stirpe esset et propterea non subjuganda. Praeterea
peculiaris orationis color, quem non negamus , potest re-
peti pro parte ex imitatione carminis antiqui, quod de
dado Moabitica legitur, Num. XXI, quod scriptoris menti
obversatum esse, docet quaedam similitude verborum, sic
D^Sn* XV : 8. Num. XXI : 16 , ^IJIQ XV : 1.
Num. XXI: 28. Hesbon XV : 4. Num. XXI : 26 i). Sed
pro parte etiam hoc inde fortasse derivandum, quod in huius
oraculi dictione vates exprimere voluerit doloris tristitiaeque
sensum , quo affectus erat, et propterea tardius incedere,
naeniae instar, orationem hic illic voluerit. Multo gravius
videtur
alterum argumentum ex verborum insueto usu
derivatum ; sed nec in ea re omnes eadem urgent inter-
prétés , singulaque melius infra in interpretatione tracta-
bimus ; qua igitur in re cautione opus videtur, ne verba,
quae rarius occurrant, atque formas insolentiores, statim
alterius scriptoris aut alius aetatis indicia habeamus,
quum in tanta Hebraïcorum scriptorum paucitate facile
evenire posset, ut verba et voces , formae et flexiones vel
plane interierint, vel nunc rarius inveniantur, quae ali-
quando tamen in usu esse consueverant, adeoque vel an-
tiquioris vel junioris aetatis ea esse videantur , quia modo
apud hunc illumve scriptorem inveniantur, aut paucis locis
adbibeantur. Qnod no temere dictum videatur, non ad
unum Schultensium provocare volumus, sed ad Gesenium

1)nbsp;IIendewerk, des Proph. Jesaias Weissag. I. p. 385. pulat similitudi-
ncin intcrcedere inter oraculum contra Moabitas ct illud contra Fhilistaeos,
c.
XIV: 30.

2)nbsp;ScuuLTENs, de defeclib. Jtodiemis linguae Ilehraeae, § 12. p. 9.

-ocr page 47-

etiam, qui et ipse confitetur nobis in scriptis llebraeorura non
totam superesse linguae supellectilem et duas tantum re-
vera ejus aetates posse discerni, nempe ante et post exilium
Babylonicum, ceteroquin diversitatis sermonis paucissima
certa dari indicia i). Quare ncc ipse videtur, de nostro
loco agens 2), ad verba et formas insolitas pro vocasse, sed
dictionem universam tantum ursisse. Sic videmus argu-
menta, quibus ducti ab alio, ac Jesaia, hoc oraculum com-
positum putarunt multi interpretes, minime eam vim ha-
bere, ut non contra disputari possit, et si res dubia man-
serit, certe affirmari non poterit, alterius nos scriptoris
opus habere.

^ § 7.

Quid Ilitsigii opinioni opponi possit.

Novum erat, quod hoc oraculum ad Jeroboam! tempus
referretur, cum omnes antiquiores interpretes ad Sanhe-
ribi aut Salmanasseris aetatem illud retulissent, curaque
in ea re omne htrius opinionis fundamentum situm sit,
hoc primum videndum an sit probabile. Incertum, fa-
teor, est, quousque fines regni protulerit Jeroboamus.
riD'nVn D* videtur quidem esse mare
mortuum 3), sed ta-

T T*: - T

men eum Moabitas sibi subjecisse eorumque terram regno
suo addidisse hinc certe non sequitur, nec ullibi aliquid hac

1)nbsp;Gesenius, GescJdcJUe der Ilehr. Sprache und Schrift, p..23, 47.

2)nbsp;Gesenius, der Froph. Jesaia, II. 2. p. 507.

3)nbsp;Aliorum opiniones reccnset hitzir, des Prophet. Jon. p. 3—8. sed vide
11engstenbeku,
Beiträge, II. p. 140. Ckedner, Stud.u.Krit. 1833, p. 798.

-ocr page 48-

de re traditur. Nunquam ante Moabitae ad regnum Israelis
pertinuerant, sed tantum tributarii fuerunt. Praeterea ex-
presse dicitur Deut. 111:9, Moabitidem ad terram Israë-
litarum non pertinere, et, sive pûtes scriptorem 2 Reg.
XIV: 25 respexisse ad Deut. 111:17, IV : 49, sive hunc
librum adscripseris seriori aetati, ut aliis placet, inde
confirmatur sententia, Israëlitas nunquam Moabitidem de-
vicisse, saltem nunquam Prophetam hanc iis denuntiasse
victoriam. Denique verba quoque 2 Reg. XIV: 25, in-
dicant oraeulum, quo Propheta praedixerit finium regni
restitutionem, non Moabitidis devastationem ; nam quum
scriptor narravisset, Jeroboamum fines restituisse ab
Hamath usque ad mare mortuum, subjungit statim :

^nS« m ita

Tnbsp;,nbsp;.nbsp;V •nbsp;V -Inbsp;.. T : • •• .•• T :nbsp;- : •

Ut ea verba alio referri non possint. Hoc vero oraculo
nihil ejusmodi dicitur, sed deploratur clades Moabitarum,
nec adeo victoria quaedam denuntiatur, multo minus
praedicitur ea Israëlitis. Nullibi etiam indicium de Israë-
litis , huius cladis Moabiticae auctoribus, egisse scri-
ptorem , imo potius tota oraculi ratio docet de hoste
aliquo extero eum cogitasse. Et certe alia exspectanda
erant a Propheta, qui victorias regi denuntiaret, quam ut
hostium cladem defleret. Si, quod Hitzig conjicit, pro
certo esset nobis traditum, ex ipsa oraculi indole de ve-
ritate dubitari posset, quanto magis nunc, ubi haec res
conjectura tantum nititur. Denique nec illud praetermit-
tendum, quod Credner urget i), si jam per victorias
Jeroboami plane impletum fuisset hoc vaticinium, tam diu

1) S(ud. u. Krii. 1833, p. 780.

-ocr page 49-

ante editum, non intelligi posse quomodo Jesaias in epi-
log© eventum intra breve tempus futurum dicere potuerit,
cum illud iterum repeteret. Et revera mirum vatis Israë-
litici oraculum de re dudum peracta a Jesaia usurpatum
fuisse, qui sine dubio, si Hitzigium audias, eadem et
melius et elegantius et opportunius dicere potuisset. Ilaec
contra hanc opinionem, qua Jonae nostrum oraculum
tribuitur in primis valent Sed praeterea argumenta,
quae modo attulimus contra eos, qui antiquiori scriptori
oraculum tribuant, ad refellendam quoque Hitzigii opinio-
nem adhiberi possunt.

1) Alia vide apud meier, 1.1. p. 186 et 187.

-ocr page 50-

CAPUT m.

QUAEUITÜll, AD QÜA^M AEÏATEM OUACULUM
SIT REFERENDUM.

§ 1.

Diversae interpretum sententiae.

m

Vidimus de eorum opinionibus, qui vel juniori, vel anti-
quiori Prophetae hoc oraculum tribuerent, quorum argu-
menta, cum dubio majora non viderentur, superest ut
de tempore videamus, quo oraculum referri possit, ex
ipsius argumento definiendo. Hitzigii opinionem jam mit-
timus, qui ad Jeroboami II tempora illud refert, eiusque
expeditionem transjordanensem. Antiquiores vel de expe-
ditione Sanheribi vel de Salmanassaris invasione cof^ita-

O

runt. Priorem intellexerunt Hieronymus, Oecolampadius,
posteriorem contra Sclimidtius, Grotius, Vitringa ; Gesenius
in genere Assyriorum invasionem quandam significari putat,
et Ewald de Arabum incursione cogitât, nec accuratius Iii
tempus definiunt. Ad priores annos regni Uzziae, intra
annos 810—800 a. Chr. refert Meier; Hendewerk contra
ad a. 727 a. Chr., quum Hiskia modo regnum Judae

-ocr page 51-

adeptus esset. Accuratissime vero omnium de tempore
quaesivit Credner quem Rosenmüller, Umbreit, Drechs-
ler sequuntur, qui ad tempora invasionis Tiglat-Pileseri
refernnt. Et certe multis argumentis suam opinionem
probare conatus est Credner. Rem autem sie sibi pro-
posuit: cum Judaei sibi auxilium Assyriorum imploras-
sent, rexque Achaz, promissis divinis fidem non habens,
summo metu propter invasionem Israëlitarum et Syrorum
perculsus, ad Tiglat-Pileserum se convertisset, bic expe-
ditionem suscepit et Syros primum eorumque metropolin
Damascum aggressus est; sie effectum, ut ab Hieroso-
lyma, quam jam obsidebant Israëlitae et Syri, decede-
rent, suam ipsi regionem tuituri, 2 Reg. XVI : 5—7.
2 Chron. XXVIII: 5, 6. Interea Tiglat-Pileser partem
exercitus miserat ad regiones transjordanenses depopulan-
das, atque ita omnis tractus usque ad Arnonem devasta-
tus fuit. Ibi tum babitabant Moabitae, qui has regiones
occupaverant, postquam Pbul antea eas vastaverat et in-
colas fugarat. Summa trepidatione bi nunc trans Arno-
nem aufugerant, incertique Moabitae, quousque Assyrio-
rum progredereÏur invasio, summopere metuebant, ne
ipsorum etiam terram vastarent. Multi propterea versus
meridiem aufugerunt, ibique sibi quaesiverunt asylum.
Quid facerent potius, quam ut se cum Judaeis conjun-
gerent, ut ita ab Assyriorum metu liberarentur? Judaei
enim eo tempore Assyriorum socii erant; ab iis igitur
exspectari poterat, ut Moabitas sua intercessione tueren-
tur, sed res periculosa erat Judaeis. Sic enim facile

1) In Slud. u. Kntik-, 1833, p. 783 sqq.

-ocr page 52-

Assyrii, jam Moabitis imminentes hancque sibi praedam
eripi aegre ferentes, ipsis Judaeis infesti exstitissent. Hoe
praecavere voluit Propbeta, qui exspectans Assyriorum
in Moabitas expeditionem eorumque cladem, hoe ediderit
oraculum.

§ 2.

Universi oraculi conspectus et descriptio.

Hostes magna vi, gravique impetu irruunt in terram
Moabiticam; quos a septentrione venire patet ex fuga in-
colarum, qui metu perculsi versus meridiem ad Idumaeos
aufugiunt. Hoe argumentum ita tractat Propbeta, ut ét
causam huius cladis ét eius gravitatem plenissime descri-
bat, totamque regionem hac incursione oppressam depingat.
Primum hostes invadunt regiones trans Arnonem, quas
tum quoque Moabitae .incolebant; omnes aufugiunt trans-
euntque Arnonem, XVI: 2, summus metus omnia corda
occupât, omnes aufugiunt lamentantes et pavidi, regionem
urbesque suas relinquentes, ad Idumaeam et Selam ten-
dunt, XV : 5, 7—XVI : 1. Ulis suadetur, ut hinc au-
xilium implorent Judaeorum, sed frustra. Experti enim
sunt Judaei Moabitarum superbiam et malam fidem in
simili casu, XV: 3—6. Evitari interitus non poterit,
quem nec dii Moabitarum avertere possint. Ipsum ora-
culum ita decurrit, ut tribus constet strophis, si Ewal-
dum sequamur, quarum prima, XV: 1—9, calamitatem
Moabitarum déplorât vates, summa ductus misericor-
dia, sed quae constat tribus membris, primum 1—4

-ocr page 53-

describit praesonteni cladem, alterum 5—7 proximos elFe-
ctus cladis, fugam et terrae devastationem, tertium 8—9
novum eorum, qui fugerant, exitium. Altera stropha, XVI:
1 — 6 Moabitarum frustraneam auxilii a Judaeis petitio-
nem continet, tertia, XVI: 7—12, iterum per tria membra
dividitur, primum,
7—8, desperationem Moabitarum, alte-
rum, 8—10, auctoris tristitiam, tertium 11, 12, eius spem
fore ut ad Deum se convertant tandem Moabitae, exprimit.
His ultimo loco adjungitur epilogus, quo instans denun-
tiatur judicium. Aliter paulo Meier, per sex stropbas
dividens, quarum prima, XV:
1—4, ut putat, describit
subito invadens infortunium et omnium trepidationem,
altera, 5—XVI:2, Prophetae lamentationem fugamque po-
puli continet, tertia,
8—9. XVI: 1, 3, auxilii a Judaeis
petitionem, quarta, XVI:
4—7, exponit, quare petant
auxilium et quare illud negetur, quinta, 8—10, novam
lamentationem continet, sexta tandem, 11, 12, frustraneas
ad deos preces fore déclarai. Tandem Drechsler suam
sententiam hoe modo expressit, quem ipsius verbis malu-
mus infra reddere quam minus accurata versione corrum-
pere i). Ex quiBus videmus in argumenti descriptiono

1) »Die vorliegende Kedo zerfallt vor allem in zwei Theile Cap. 15 das Ge-
richt
und Cap. IC. näher Cap. IC: 1—12 die Frucht, der Endzweck nämlich
einerseits Israels Verherrlichung
10:1—5, andererseits der sündigen Welt-
macht Beschämung
16:6—12. Im Theil I gliedert sich der Gang der Rede
also, dass zuvorderst in vs. 1 der die Gedanken des Propheten erfüllende Ge-
genstand in summarischer l'assüng ausgesprochen, sodnun in vs. 2—9 die wei-
tere Ausfuhrung gegeben wird. Diese Ausführung verläuft in 3 Strophen, wel-
chen das Schema 3.
2. 3 zu Grunde liegt; vs. 2—4 Moab trauert; vs. 5—6
Moab flieht; vs. 7—9 Moab flüchtet. Theil II gliedert sich in 2 Strophen,
v9. 1—5 Israds Sehutsherrlichkeit; vs. 6—12 Moabs Demüthigung.quot;

(J

-ocr page 54-

non magnopere a se invicem dissentire interprétés; si
tamen nostram addere licet opinionem, per tres partes
carmen descriptum opinamur, qnarmn prima cladem,
altera ét causam cladis ét frustra ab hominibus petitum
auxilium, tertia effectum cladis describat. De quibus sin-
gulis in interpretatione videndum.

§ 3.

Quid de aelate cx ipso oracxdo cffici possit.

Si oraculum accuratius consideramus, videmus, quo
tempore fuerit editum, hostes jam ad Moabitas appro-
pinquasse; sic enim loquitur scriptor vs. 1 , ut jam eos
Moabitis instantes depingat; occuparunt jam regiones trans
Arnonem, indeqne fugarant Moabitas. Quando vero eas oc-
cupassent Moabitae non traditur, sed certe post mortem de-
mum Jeroboami II, cum intestinis discordiis et factionibus
vires regni Israëlitici fractae essent, hos tractus facile
denuo sibi vindicare potuerant, quos saepius Moabitae suae
regioni adjungere conati erant. Hanc incursionem hostilem
derepente atque ex improvise locum habuisse, videtur indi-
care trepidatio et fuga, quam Propheta describit, eaque
eo tempore supervcnit, quo Moabitarum res satis florc-
rent, agri vineaeque amplos proventus darent , XV : 7.
XVI : 18, pax atque securitas ibi regnarent, XVI :
9, 10. Ceterum Moabitas neutri regno, nec Israëlitico,
nec Judaico, tum tributarios fuisse, ostendit eorum desi-
derium, ut se cum Judaeis conjungant, XVI : 1. quod
etiam indicare videtur, hostem iis ingruentem Judaeis

-ocr page 55-

quoque infestuin fuisse, quae res maxime Credneri opinioni
obstare videtur. Praeterea, si revera verba XVI: 3 — 5
referenda sunt ad Judaeos, auxilium brevi ante similiter
a Moabitis petentes, sed superbe demissos et bostibus
proditos, illa ostendunt, brevi ante Judaeos graviter af-
flictos magnaque clade oppresses fuisse. Plerique inter-
pretes illa verba referunt ad Moabitas, ita ut eorum
oratio ad Judaeos contineatur vs. 3—5, sed huic oxpli-
cationi plura obstare videntur. Et quidem statim hoe
animadvertendum, in vs. 4 verba legi, quae ad ipsos 'Mon-
bitas sint directa, si Masoretharum lectionemnbsp;^n'li

Expulsi jnei, o Moab! sequamur. Fateor, Graecos inter-
pretes legisse ^niJ, vertontes:
Trupom-^aovui (rot cl (püyxdeg,
Muxß, sed non tantae auctoritatis esse videntur, ut
propterea auctoritatem Masoretharum deseramus. Non-
nulli tamen interpretes eos secuti sunt, ita ut alii
puncta vocalia mutanda putarint, ut Hitzig, Ewald, aut
habuerint antiquam terminationem status constructi,
coll. XX : 4. Gen. XL1X:26, ut Maurer, aut ita con-
junxerint, ut
expulsi mei, Moahi per appositionem esset
dictum. Sed dubitari potest, an haec conjunctio cum
linguae rationibus con veniat, et certe talem antiquam ter-
minationem status constructi loci collati non ostendunt,
nam XX : 4, ^âVvi^H multi explicant :
nudati mei èt Gen.
XLIX : 26 '''1'in alii vertunt :
parentes mei, alii legunt
^^lln vel nin
montes, ita ut inde nullum probandi ar-
gumentum duci possit 1). Mutare vero lectionem tum

1) Cf. kookda, Gramm. Hebr. J 391, qui dicit : Iu statu constructo sem-
per pronuntiatur.

-ocr page 56-

demum ausim, si certo constaret male Masorethas locum
intellexisse, quum illi videantur eam sequuti traditionem,
quae tum apud Judaeos viguit, et ex qua Hieronymus
quoque vertit:
Hahitabunt apud ie profugi mei, Moab. Sunt
vero et alia, quae efBciant illa verba Moabitis vix tribui
posse ; nam quae legimus vs. 4 et 5 spem et fiduciam
Judaeorum exprimunt, fore ut aliquando restituatur regnum
Judae, et denuo floreant res ipsorum, ita ut tantum ad
tempus asylum a Moabitis pelant, illique facile concedere
possint. Quid vero illa verba significant Moabitis adscripta?
Moabitae enim vix poterant affirmare auxilii iis praestiti
cfl^ectum fore restitutionem regni Judaici. Denique verbum
vs. 6 debet habere quo referatur; in verbis su-
perioribus nulla apparet superbia; referenda igitur sunt
ad aliquid, quod omnibus notum esse debuit, et sponto
omnium memoriae occurrere ex verbis superioribus. Hoc
erat negatio auxilii rogati, in qua apparuerat malevolus
Moabitarum animus. Propterea neque nunc Judaei eis opi-
tulari debebant. Haec ipsa eorum agendi ratio causa erat,
ob quam nunc iis imminebat exitium, haec superbia et
mvidia, qua Judaeos repulerant, causa erat judicii divini
nunc imminentis, p'Sj;
propterea ejulatur Moab. Haec
Igitur sunt, quae ex oraculo ipso de temporis opportuni-
tatibus effici possint.

§ 4.

Quo nos ista vestigia dueant, ostenditur.

Ante omnia videtur inquirendum, quando Judaei apud
Moabitas asylum petierint, eorumquo imploraverint auxi-

-ocr page 57-

lium, ipsi hostium invasione oppressi. Et certe factum
hoc probabiliter, cum Pekach rex Israëlitarum et Rezin
rex Syriae contra Achaz bellum susceperant. Tum enim
Rezin regiones transjordanenses videtur depopulatus esse,
et Moabitae atque Edomitae se cum illo videntur conjunx-
isse, vires regni Judaici, quod tempore Uzziae et Jothami
tantopere floruerat, nunc frangi non aegre ferentes, quia
sic facilius se suam tuituros libertatem sperabant. Et certe
misera tune erat regni Judaici conditio; undique hostes
imminebant; Philistaei ab occidente depraedabantur ; Edo-
mitae a meridie invadebant, Israëlitae et Syri jam ad Hie-
rosolymam adpropinquabant, 2 Chron, XXVIII : 17, 18.
2 Reg. XVI : 5. Praeterea Rezin urbem Elath, quam Uzzia
judaico regno acquisierat, 2 Reg. XIV: 22, cepit, atque
inde Judaeos expulit, quam deinde occuparunt Edomitae
Tum certe non mirum, si Judaei profugi ad Moabitas
confugerint, sedibus suis expulsi, ibi asylum quaerentes
in clade undique irruente, poterantque sic loqui, prouti
eos loquentes inducit scriptor, spe ducti, fore ut Deus
eos non desereret, sed res ipsorum afflictas restitueret.
Post hanc igitur Fekachi et Rezini invasionem hoe ora-
eulum scriptum fuit; Achaz, ut notum est, regis Assyriae
imploravit auxilium, quamquam Jesaias hoe gravissimo
dissuaserat, eiusque rei hic fuit effectus, ut regnum Ju-
dae tributarium Assyriis fieret, postquam urbs Damascus
capta et regnum Israëliticum devictum ab Assyriis fuerat,
atque ita utrumque regnum maxime debilitaretur. Haec
vero Assyriorum interventio quam pei'iculosa foret omni-

1) Kkil, Komm, über die BUch. d.Kön.\t.'Vlfi. Ewali», Geschichte, III. p. 311.

-ocr page 58-

bus gentibus circuinjacentibus, neminem latere poterat.
Etenim Assyrii regni sui fines versus occidentem exten-
dere in primis conabantur, jamque agitabant occupandae
Aegypti consilia. Jam ante Pbul, 2 Keg. XV: 19, Israë-
liticum regnum aggressus erat, nunc Tiglat-Pilezer magis
etiam et Israëlitas et Judaeos fregerat. — Erant, qui im-
minens ab Assyriis periculum praesagientes in utroque
regno ab Aegyptiis auxilium contra Assyrios petendum
putarent. His quoque resistebant Prophetae, ab Aegyptiis
frustra auxilium exspectari monentes; hi ut soli Deo con-
fiderent, Israëlitas exhortabantur, iisque quidem gravia Dei
judicia ob idololatriam et peccata denuntiabant, sed simul
erigebant animos, meliora iis tempora praedicentes. Populis
vero finitimis ab iisdem Assyriis interitum instare praevi-
debat Jesajas. Si enim illi ultra versus occidentem pro-
grederentur, duplex iis via ad Aegyptum patebat, vel juxta
oras Mediterranei maris per Phoeniciam et Philistaeam, vel
per regiones transjordanenses per Moabitidem et Idumaeam.
Quacunque irent via, poenas sumerent ab his gentibus,
qui Judaeis se semper infestos probaverant, eoque Dei
iram sibi concitaverant. Et certe utraque via progressi
deinde sunt Assyrii. Phoeniciam et Philistaeam sibi sub-
jicere conati sunt Salmanasser i) et Sargon 2), Sanheribus
in Aegyptum magno exercitu profectus, etiam altera via
usus est, unde Arabum quoque rex apud Herodotum vo-
catur, quia Arabum, quibus trans Jordanem et in Petraea
sedes, amplus numerus illi subjectus fuerit 3). Hic deinde,

]) Cf. FL. JOSEnius, Ärchaeol. IX, M. ^ 2.
2) Jcsaj. XX: 1.

IIerohot. II. Ml ibiq. WjisshxUNu in nolis.

-ocr page 59-

Dei interveiitu ad Hierosolymam smim vidit deletum exer-
citum , fractasque suas vires i). Sed Moabitae probabili-
ter jam gravem ab Assyriis cladem experti erant; tum
jam factum, quod Propbeta providerat, auxilium petierant
ab Hiskia, qui et ipse aegre ferens Assyriorun» domina-
tionem, jam de
recuperanda libertate cogitabat et omnia
pararat, ut Assyriis resisteret. Sic ad ultima tempora
Acbazi ipsum oraculum, epilogus vero ad tempora Hiskiae
referendus videtur.

§ 5.

De loco, quo hoc oraculum sit positum in collectione
vaticiniorum Jesaiae.

In collectione vaticiniorum Jesaiae boe oraculum pro-
xime sequitur illud, quo Pbilistaeis et Phoenicibus summa
^clades denunciatur, nc gaudeant de regni Judaici humi-
liatione, XIV : 28—32 ; post illud vero, de quo agimus,
vaticinium aliud ponitur, quo et regno Damasceno et
regno Israëlitico exitium praedicitur, quae Dei poenam
efFugere jam baud possunt, sed incolis et viribus deficiunt,
XVII. In utroque oraculo vestigia sunt satis certa tem-
poris, quo édita fuerunt, nempe post invasionem Pekacbi
et Rezini, sub finem regni Acbazi, nec hac de re dis-
sentiunt fere interprétés 2). Etenimnbsp;, qui a

Pbilistaeis recessit, XIV : 29, est Judaeorum dominatio, cui
ab Uzzia subjecti fuerant, 2 Chron. XXVI: 6. Nunc quidem

1)nbsp;In liiä fere sccuti sumus ewalu, Geschichte III. p. 302, 303, 308,
311 , 315, 328, 340.

2)nbsp;Gese.nius, Komm. I. p. 494. Keii,, apologei. Versuch, p. 240.

-ocr page 60-

gaudent et exsultant, sed nova a septentrione, ab Assyriis
scilicet, iis imminet clades multo gravior, ob quam ejulabunt
et lamentabuntur, qualem cladem eos a Salmanassere et
Sargone gravissimam deinde accepisse vidimus. In ora-
culo c. XVII Damasceni et Israëlitae arctissime con-
junguntur, illisque vs. 3 dicitur: „et finem habebit mu-
„nimentum ex Ephraim et imperium ex Damasco et re-
„liqua Syria,quot; quae ad expugnationem urbis Damasci et
invasionem Tiglat-Pileseri et Salmanasseris in Ephraim
referenda sunt. Sic igitur videmus tria haec oracula
arctissime conjuncta esse , prolata contra eos, qui regnante
Achazo, contra Judaeos infesti exstiterant, nempe contra
Philistaeos, Moabitas, Syros et Israëlitas, quibus ab iisdem
hostibus eadem clades imminet. — Hinc vix dubium, quin
ad idem fere tempus sint referenda. Jam XIV : 28 legi-
mus oraculum contra Philistaeos prolatum fuisse, quo
mortuus est rex Achaz, anno. Ad idem igitur fere tem-
pus hoe in Moabitas oraculum est referendum, quo et
indicia ipsius et locus nos ducit, quo invenitur. Qui vero
XVI : 14 additus legitur epilogus, revera postea additus
videtur, tempore Hiskiae, cum fortasse non deessent, qui
Prophetae minas inanes et vanas jactaront, ibique Jesaias ad
expeditionem Sanheribi respexit, qui ad Aegyptum tendens,
etiam Moabitas aggressurus erat, licet eius eventus histo-
ricam deesse descriptionem nobis, fatendum sit.

-ocr page 61-

CAPUT IV.

ORACULI EXPLICATIO.

§ 1.
Versio.

CAPITIS XV.

oracültjm moabi.

1.nbsp;Sane noctu oppressa est Ar-Moab, excisa est, sane
noctu oppressa est Kir-Moab, excisa est.

2.nbsp;Aclscendunt Baith et Dibon in colles, ut plorent; in
Nebone et inquot; Medeba Moab ejulat; in omnibus eius
capitibus calvities, omnis barba abscissa.

3.nbsp;In viis eius cincti sunt sacco; super tecta sua et in
plateis suis omnes ejulant, diffluentes fletu.

4.nbsp;Et clamat Hesbon et Eleale, usque ad Jabaz auditur
vox eorum; propterea expediti Moabi vociferantur; ani-
mus suus singulis tristis est.

5.nbsp;Cor meum propter Moabum clamat, fugitivi eius ad
Zoar, ad Eglat-Scheliscbija ; Sane clivum Lucbit cum

-ocr page 62-

fletu adscendunt, sane in via Horonaim clamorem vehe-
mentem tollunt.

6.nbsp;Sane aquae Nimrim vastitates sunt; sane exarescit
gramen, deficit herba, viridum non adest.

7.nbsp;Propterea, quod reliquum habent, et opes suas trans
torrentem salicum asportant.

8.nbsp;Sane resonat clamor ad fines Moabi ; ad Eglaim eju-
latio eius et ad BeCr-Elim ejulatio eius.

9.nbsp;Sane aquae Dimon repletae sunt sanguine, sane ad-
dam ad Dimon alia; et Moabi reliquis leo, et super-
stitibus terrae.

CAPITIS XVI.

1.nbsp;Mittite agnum domini terrae ex Sela ad desertum,
ad montem filiae Sionis.

2.nbsp;Et sicut avis vaga, nidus dejectus, erunt filiae Moabi
ad vada Arnonis.

3.nbsp;AfFer consilium, .praesta auxilium; praebe noctis in-
star umbram tuam in ipsa meridie; absconde fugitives,
fugientem ne prodas.

4.nbsp;Commorentur apud te expulsi mei, Moabi sis lati-
bulum iis a devastatore; sane desinet oppressor, finietur
vastatio, tollentur concultantes omnia o terra.

5.nbsp;Et stabilietur dementia thronus et sedet in eo cum
pietate in tentorio Davidis judex et quaerens jus et pro-
perans ad justitiam.

G. Audivimus superbiam Moabi, valde superbus est; su-
perbia eius et fastus eius et elatio eius! vana eius falsi-
loquia!

-ocr page 63-

7.nbsp;Hinc ejulat Moab de Moabo, omnes ejulant, propter
molas uvarum Kir-Haresetb lamentabimini, prorsus contriti.

8.nbsp;Sane agri Hesbonis marcuerunt, vitis Sibmae—do-
mini populorum percusserunt palmites eius; ad Jaëzer se
extenderunt, pererrant desertum, eius propagines difFusae
sunt, transeunt mare.

9.nbsp;Propterea defleo fletu ut Jaëzer ita vitem Sibmae;
irrigabo te lacrymis meis, Hesbon et Eleale 1 Sane in
fructuum collectionem tuam et in messem tuam cecidit

hostium strepitus.

10.nbsp;Et aufertur laetitia et gaudium ex arvis et in vineis
non cantatur, non jubilatur; vinum in torcularibus non
calcat calcator; strepitum tollam.

11.nbsp;Propterea viscera mea de Moabo citharae instar
perstrepunt, et cor meum de Kir-Haresch.

12.nbsp;Et fit, quum apparuerit et se fatigaverit Moab in
colle et venerit ad sacrarium suum, ut precetur, — et nihil
efficiet.

13.nbsp;Hoe est verbum, quod locutus est Jehova ad Moab
tum ;

14.nbsp;Et nunc loquitur Jehova ita: intra tres annos, ut
sunt anni mercenarii, et vilescet gloria Moabi cum omni
sua copia magna, et reliquum parvum et exile, non validum.

§ 2.

De locis in hoe oraculo nominatis.

Antequam ad ipsam huius oraculi explicationem progrc-
diamur, operae pretium videtur de locis diversis, quae
nominantur, eorumque situ disquircre. Illa autem fere

-ocr page 64-

omnia intra Moabitarum fines sita fuerunt et pauca tan-
tum de his locis nota sunt. Metropolis Moabitarum fuit
Ar-Moab DXlOquot;'!);, prouti vs. 1 et Num. XXI: 28 vo-
catur;nbsp;dicitur Num. XXII: 36; alibi tantum
Ij;, Num. XXI: 15; Deut. II : 9. Sita fuit ad ripam au-
stralem Arnonis, apud Graecos 'A/jfôVcA/ç audit, sed eam
quoque SXlD HST dictam fuisse, licet hoc nomen in He-
braeorum scriptis non occurrat, docent Stephanus Byzanti-
nus:
xÓKiq Tp'iTv^ TÎj; 7rxKxi7Tivvig, vüv 'A/jföVcA/?!)
et Eusebius in Onomastico 2). Urbs fuit major, quae
postea ad saeculum sextum usque episcopi sedes fuit, licet
Hieronymi aetate motu terrae graviter affecta 3), sita ad
vada Arnonis, quo via per Moabitidem ducebat ad Zoar
et hinc in Idumaeam et invasioni hostium a septen-
trione advenientium ante alias exposita erat,

Nec procul ab ea remota, quae ^XlD-l^p vocatur, arx
Moabi, quae tr'in ^yi sive Î^TO arx latericia, XV: 1,
XVI : 7, Jerem. XLVIII : 31, 36 , 2 Reg. Ill : 25, unde
Graece x^pxxx, 2 Maccab. XII: 17, et z^pxKiiu^x apud
Stephanum Byzant. audit 5), erat locus munitissimus, quo
rex Moabitarum aufugit et diu se contra Israölitas défen-
dit, 2 Reg. 111:25: postea etiam ibi castellum fuit in
praerupta rupe positum

1)nbsp;Cf. geseniüs in Thes. II. p. 1003. - Winek , Bill. Realwoerterb. ed. 3. in v.

2)nbsp;Onomasticum urbium et locor. sacr. scnpt. p. 114. Cf. holtstenh ,
Notae et caitigatt. in stepu. p. 2C9.

3)nbsp;Relandi Palaest. p. 577.

4)nbsp;Eusebius v. Aava^à et AousiB, reland, p. 408.

5)nbsp;Reland, p. 703.

6)nbsp;Cf. schultens tnd. Geograph. V. Ouracte ad calccm vitae Saladini a se editae.

-ocr page 65-

Loca vero Jlp et pD^, si prius cum Vitringa, Ko-
senmüller et Ewald pi'o nomine proprio habeas, sita erant
a septentrione Arnonis, in regionibus, quae aliquando ad
Moabitas, Num. XXI : 30, postea ad Israëlitas pertinue-
rant, Num. XXXII : 34 , Jos. XIII : 17, non procul ab
iis locis, ubi jam antiquitus sacra in collibus facere
Moabitae consueverant, Num. XXII: 41, ad quas colles ,
eodem proposito, adscendunt horum locorum inco-
lae, deorum in hac clade auxilium imploraturi. For-
tasse locus n^D nomen a templo quodam habuit, quo
Celebris fuit. Fortasse quae h. 1. fl^D simpliciter vocatur,
idem est locus, qui alibi mî2nbsp;dicitur Jos. XIII:

17, et, Num. XXXII: 38, p^D audit et apud Jer.
XLVIII:23, Ezech.XXV:9,nbsp;vocatur, in cuius

vicinia sitae erant colles Baälis, Jos. XIII : 17, sive colles
Arnonis, Num. XXI : 28 , in quas nunc incolae adscen-
derint; sed haec incerta esse, sentio. Multi, in his Credner,
pro appellative habent, et sive templum aliquod intelli-
gunt, sive domum privatam, in quam quisque precaturus
adscenderit. Dibon vero, XV : 9, appellatur jlÜ^I ob pa-
ronomasiam, ubi videmus ad hunc locum aquas fuisse
celebres, nec procul hinc abfuit Nebo, quae ad montis
Nebo radices sita erat i). Nebo quoque antiquitus ad
Moabitas pertinuerat, deinde ad liubenitarum ditiones ,
Num. XXXII : 3, 38, sed eam nunc denuo Moabitae
occupaverant, qui huic urbi aliisque huius regionis anti-
qua sua nomina reddiderunt, quum iis alia Israëlitae ali-
quando imposuissent.

1) Cf. IHERONYMI et EUSEBH Onomosticon. p. 116 (Euit. 1707).

-ocr page 66-

Ad eas quoque pertinuerunt Medeba, Hesbon, Eleale,
Jabaz, e quibus Medeba et Hesbon antiquitus Moabitae
tenuerant, sed eos expulerant Araoritae, Num. XXI : 30,
postea denuo, devicto Sihone, qui urbem Hesbon regni
sedem habuisse videtur, eas urbes occuparunt Israëlitae.
Medeba postea ad Rubenitas pertïnuit, Jos. XIII : 16,
Hesbon vero et Rubenitis adscribitur et Gaditis, Num.
XXII : 37. Jos. XXI : 39, sed Levitis concessa fuit, cf.
Cantic. VII : 4. Nunc a Moabitis occupata, diu post fuit
superstes, et a Jeremia c. XLVIII D^IQ H^nn dicitur.
De ea sic Eusebius :
mXslrxi vvv 'Ea-ßsü;nbsp;ttóXi?

Tijg 'Apxßlxg iv opsffi rdlg »vrtxpü tïJ? 'Ispi^ovg K£i^évgt;j, ùg utto
(Ti^fislccy K rod lop^xvou
In ejus proximitate fuit Eleale 2).
Rubenitarum quondam civitas, ut et Jabaz, ubi Sihon
cum Israëlitis pugnarat, Num. XXI i 23 3). Has omnes
civitates trans Arnonem sitas et nunc a Moabitis occupa-
tas memorat Jesaias, quia illae hostibus a septentrione
ingruentibus primae expositae erant, ibi igitur consternatio
et trepidatio maxima esse debuit, hinc fuga debuit incipere.

Quae porro memorantur loca, jam qua via ad meridiem
fugiant Moabitae, indicant. Magna via a metropoli Ar-
Moab ducebat ad Zoar, quae ibat per Lucbit et, ut
videtur, per Horonaim. Zoar vero nota urbs est, quae
antiquitus J^SlD dicta, Gen. XIV : 2, Lotho eiusque fami-
liae asylum exstitit, cum e Sodoma aufugeret, et inde

1)nbsp;Cf. relandi Pahest. p. 719.

2)nbsp;Eusebius et iiieron. in Onom. p. 65.

3)nbsp;Injuria hitzig et umbreit de alia urbe cogitarunt, cf. euseb. Ou. v.
leaaä.

4)nbsp;Eusebius v. Xoutlä. relandi Palaesl. p. 408,

-ocr page 67-

nomen sortita est, Gen. XIX : 22. Sita erat ad sinum
maris mortui australem, ad meridiem regionis Moabiticae,
ad quam tunc pertinuisse videtur, cum eo omnes aufuge-
rent, Jer. XLVIII : 34. Postea ibi praesidium militum
Ilomanorum et sedes episcopi i) fuit.

Adscensum Luchit et Iloronaïm vero vix novimus, nisi
loca sita fuisse inter Areopolin et Zoar. Difficile expli-
catu est nomen H^v^*^
nbsp;ordinis. Alii

enim hoe ad Moabitas retulerunt, eumque populum vitu-
lam triennem vocari putarunt ob vigorem et alacritatem,
qua adhuc insignis esset, quo nunc gravior illa clades ac-
cideret, vel ut Gesenius, quasi adhuc indomita, mox domari
deberet, prouti et alibinbsp;de populis adbibetur, Hos.

IV: 16. X: 11. Jer. XLVI : 20. Sed huic opinioni ob-
stat nimis remota a Moabi nomine haec poni, tum quod baec
comparatio, alibi certissimis verbis indicata, hoc loco ne
significetur quidem. Alii ad Zoar retulerunt, sive quia
ter vastata et ter restituta esset, sive quia Zoar compa-
raretur cum vitula formosa et valida, sive , ut Hitzigio
placuit, quem sequitur Umbreit, quia parva esset et vaccae
demum tertii ordinis comparari posset, quod tamen epithe-
ton otiosum non Injuria dicit Maurer. Multo tamen minus
probanda sententia Aurivillii, qui

vertit dementia

et nn'^lD legens tunc sensum extorsit : „Ad Zoarum usquc
sese proripuit fugiens velut oestro percita vitula,quot; aut eorum,
qui ad p^r referunt, praeeunte Bocbarto,

GO sGnsu '* cor

meum clamat — ut vitula triennis,quot; aut cum Vitringa de
fugientibus intelligunt, in fuga vaccae instar ejulantibus.

1) EusKmus in ßaßli.. steph. byzanter. Zoàra. Kelandi, Pa/a^*/. p. 1005.

-ocr page 68-

Revera cum Micliaële, Doederlein , Knobel, Meiero,
Ewaldo, Palmio nomen loci intelligendum videtur, cui
nec Jer. XLVIII obstat, ubi cum HoronaTm eodem modo
conjungitur ac hoc loco cum Zoar, et ubi quoque de loco
quodam accipi potest. Quis vero locus intelligendus
sit, incertum est, sive sit ea urbs, quam in Arabia Pe-
traea Ptolemaeus nominat NixA«, sive de Abulphedae
Agi un, sive de loco qui apud Ezechiëlem XLVII : 10.

dicitur, cogitandum. Haud ita procul a Zoar
ab fuisse haec eius mentio ostendit.

Nec multum remotae fuisse videntur Eglaim et Beër-
elim. Prior locus «/«AAf/j« apud Graecos et Eusebium,
qui dicit esse ad meridiem Areopoleos, distans 8 millia-
ribus, quamquam incertum an idem locus significetur ;
alter nobis incognitus est; ut putant, idem locus ac Num.
XXI: 16—18, memoratur, qui a fonte nomen habuit,
quem Moses Israëlitis aperuit, qui fonsnbsp;IND for-

tasse dictus fuit a D^^l^ et D'D^'li qui memorantur an-
tiquo illo carmine, cuius fragmenta ibi citantur. Ceterum
fugiunt, quia quoque aquae Nimrim exsiccatae sunt, quo
nomine indicari videtur eadem urbs, quae Nimra, Num.
XXXII:3, vel Beth-Nimra, Num. XXXII: 36, Jos.
XIII : 27,

vocatur, quae ad Gaditas pertinuerat quaeque
haud procul aberat a Jordano; aquae vero istae intelli-
gendae de receptaculis aquarum, quibus urbium incolae
colligere aquas et irrigare agros solebant, et e quibus
fertilitas regionis et incolarum vita pendebat.

Nec in his locis substitit fuga Moabitarum, usque ad

1) Reland, 11, p. 92C.

-ocr page 69-

Selam tendunt, metropolin Idumaeae. Tempore Amaziae
regis .Judaeorum jam caput Edomitarum fuit et ab eo capta,
2 Reg. XIV : 7, et postea Petrae nomine notissinia
Eo vero ut pervenirent transire debebant D^^^V^
quem torrentem Hitzig eundem putat ac
apud Amosum VI: 14, eodemque retullt HD'lj^n D*, 2 Reg.
XIV : 25. Hoc tamen vix probabile videtur. Licet cnim
facile nobis persuaserit torrentem salicum, qui h. 1. me-
moratur, esse hodiernum Wadi el-Abza , qui fines Moabi-
tidos ab Idumaea discrevit, et in sinum australem maris
mortui infunditur i), quem igitur a Zoar fugientes ultro
ad Edomitas transire debebant, non tamen probavit,
torrentem planitiei, quo fines Israëlitarum in-

T T -. - - T

dicantur, qui nunquam usque ad Wadi el-Absa se exten-
derunt, eundem esse 2). Torrens planitiei, verosimiliter
ad septentrionem maris mortui quaerendus, nomen for-
tasse habebat a planitie sive campis Moabi, et erat aut
ipse Arnon, aut saltem illi vicinus.

Denique in hoe carmine memorantur Sibma et Jaëzer.
Prior urbs non longe ab Hesbone sita ad Rubenitas per-
tinuerat, Num. XXXII : 38, Josua XIII : 19, et in primis
vini cultura fuit
Celebris, ut ex nostro loco videmus; altera
erat urbs Gileaditidis, Levitis concessa, Jos. XXI : 39 2) ,
quam utramque nunc Moabitae occuparant.

Haec do locis hoe oraculo memoratis dicta nos docent,
qua via Moabitas fugientes describat Propbeta, qui regio-

1)nbsp;De Euphrate minus apte cogitat palmius , Jemja I. p- 388.

2)nbsp;Cf. GESENIUS in Thesauro, p. 1065. Cf. qnac diximus p. 35.

3)nbsp;Reland 1.1. p. 825.

-ocr page 70-

nes trans Arnonem summo metu affecti relinquentes, nec
in sua se regione satis secures liabentes, jam ad Edomitas
meridiem versus aufugiunt, ibi auxilium simul et asylum
quaerentes.

§ 3.

Ipsa oraculi explicatio.

Vs. 1. Haec particula, ut Kosenmüllerus monet
aliis videtur redundare, aliis, veluti Coccejo, protasin indi-
care, cui respondeat apodosis, sect, sequenti: quia noctu
excisa est Ar-Moab — adscendit (seil. Moab). Koppio haec
particula arguere videtur, praecessisse quidquam, quod
interciderit, quocum facit Hitzigius 2), qui intelligitnbsp;,

et Hendewerk 3), qui supplet nVl sive n^H*, cf. Gen. Hl : 1,
quum hoe verb, subst. in Hebraeo sermone saepe elidatur;
denique Rosenmüllerus et Gesenius quoque aliquid sub-
audiendum esse contendunt, prouti in verbis nlHMriJ'^S,

T : - T

quae Jos. H : 27 occurrunt, vid. etiam Num. XXII: 33,
Ruth 1:10, 1 Sam. X:19. Vix tamen opus ut ita sup-
pleanms, nam pai-ticula ''D multis locis habet vim affirma-
tionis, adeoque verti potest sane,
profecto, sicut etiam
h. I. acCepit Meierus f^), quam significationem in primis

1)nbsp;Schol. p. III. Vol. I. p. amp;37. ed. 3°.

2)nbsp;Der Proph. Jes. p. 185.

3)nbsp;Des Pr. Jes. Weissagungen, P. I. p. 388.

4)nbsp;Comm. P. I. Abth. II. p. 514 seq., quocura confer ejus dispuUtionem in
Thesauro, II. p. 678.

5)nbsp;Der Proph. Jes., p. 188.

-ocr page 71-

vindicavit Redslob i), eaque his locis sane aptissima ubi
orationi directae praeinittitur, aut post jurisjurandi for-
mulas sequitur, aut additur adverbiis et interjectionibus.
Minus recte igitur Koppius et Drechsler hanc par-
ticulam causam indicare putarunt, quare hoc oraeulum
DXIO Kii^D inscribatur.

Nonnulli pro statu constructo, alii pro absolute
habent; prius fecerunt Gesenius, Hitzig, Umbreit 3) Kno-
bel Drechsler, cum status absolutus sit

; hi igitur pro-
nomen relativum omissum putant, HO'lJ —
explicantes, Plitzig vero sect, sequenti demum apodosin
incipere putat, ut conjungat

, tum status

constructus pendet ex. sententia relativa, quae sequitur.
Pro statu absoluto acceperunt Maurer, Meier et Hen-
dewerk, ut etiam antea jam
Vitringa 5), quod magis
placet, quum etiam apud Jesaiam, c. XXI: 11,

pro

occurrat, et alibi hae formae permutentur, ut S^fl
Jes. XXXVI :2, 2 Reg. XVIII: 17, et
Sh Obad. 20
pro h^n et Cant. Cant. VII: 10 pro cf. Roordae
Gramm. § 245. Koppius legit

quasi noctu i. e. su-
bito, quod tamen nullo fundamento nhitur; ceterum
vel ita accipi potest ut: repente, subito, notet, uti Hiob.
XXVII: 20 et XXXIV: 25, vel potest, ita explicari ut
describat nocturnum hostium adventum, qui eo gravior et

1)nbsp;JJeber die Partie. Leipz. 1842.

2)nbsp;Der Proph. Jes. p. 188.

3)nbsp;Frakt. Comm. über d. Jes. ed. 2lt;le p. 161.

4)nbsp;Der Proph. Jes. p. 108.

5)nbsp;Comm. T. I. p. 465.

-ocr page 72-

magis metuendus esset quod hostes iioctu venturi essent ; ita
sumsit Hitzig, qui confert Jer. XXXIX:4, Ps LIX:7, 15.

I^tp Knobel explicat per Inf. Pu. sed Gesenius, Mau-
rer, Drechsler et Meier formam Praeteriti habent; Kno-
bel hac in re sequutus est Ludov. de Dieu i). IKi^ vero
dicitur de hostili impetu , de hostibus opprimentibus, urgenti-
bus, qui magna vi irrumpunt, Psalm. CXXXVII : 8, hinc
Babel vocatur »Tinten
oppressa. Usus formae masculinae
sine dubio ex eo repetendus, quod incolae urbium in
primis significantur.

riÜ^i periit, actum erit igitur de urbibus memoratis,
nec resistere poterunt, si invadantur. Quod quidem quo
significantius indicaret Jesaias, hoc verbum addidit, quod
plenam devastationem indicat. Hoc tamen omni vi careret,
si apodosin faceret; quid enim languidius illo
in nocte,
qua opprimeiur Ar-Moab, vastata erit.
Potius illud HD'nj

T : •

appositum est, ut uno illo verbo gravitas cladis, verbis
superioribus indicatae, ante oculos ponatur: noctu oppri-
mitur, excisa est. Nec quoque Hitzigii opinio apodosin
vs. 2 incipere cum ratione hujus vaticinii convenit, quod
brevibus incedit periodis, quae ex brevitate sua peculiare
pondus habent. Statim

paucis verbis totam cladem urbis
metropoleos Moabitarum, locique omnium munitissimi no-
bis proponit, ex improvise quasi in médias nos res arri-
piens. Hinc facile caremus conjectura, quam proposuit
Michaelis HÔll
sileamus. Praeterea HO^J eadem, qua
hoc loco, significatione ctiam occurrit Jer. XLVII : 5, IIos.
X:15. Zeph. 1:11.

]) Cf. scHUMENsn InslUl. Hebraic, p. 300.

-ocr page 73-

Repetitio denique eorundem verborum, une tantum verbo
inutato, saepius invenitur apud Jesaiam, prouti
C.VIII: 9,
XXI: 11, cf. XXVIII: 23, indeque argumentum pro au-
thentia huius oraculi dérivât Hendewerk, cui tamen, ubi
c. XVII: 14 simiter parallelismum videt, assentiri non
possumus.

Vs. 2. n^j; adscendit sc. Baith et Dibon, ad rilOSH-
Alii de Moabo intelligentes,
Moab adscendit ad Baith. et Dibon,
prouti Palmius, sed minus accommodate ad sensum, quum
nunc consternatio describatur, quae his locis trans Arno-
nem sitis fuerit. Plurimi interprétés fllÖD nomen appel-
lativum habent; ita enim Rosenmüllerus, Palmius, Hitzig,
Drechsler, Hendewerk, Umbreit, Gesenius, Credner,
Ewald, Meier, et jam Vitringa et Doederlein, quod
magis cum sequentibus convenit. Indicatur enim locus, ad
quem adscendunt incolae horum locorum, ut ibi a diis suis
impetrent auxilium. Ibi enim jam antiquitus Moabitae loca
sacra in collibus habuerunt. Ceterum nota est consuetudo
antiquorum sacrificandi et precandi in excelsis locis, Jer.
XLVIII : 35, 4 Mos. XXII : 41 seqq., Matth. VI .-46 i),
quae etiam vi^it apud Moabitas, ut patet ex 1 Reg.
XI : 7. Si vero MlÜ^n tanquam nomen proprium acci-
pere velis, erit idem locus ac Bamoth-Baal situs ad au-
strum Hesbonis, Jos. XIII : 17. Nos cum Meiero
vertimus:
„Adscendunt Baith et Dibon ad colles.quot;

DdS ad fletum h. 1. accipiendum, ut Hendewerk monct.

1) Cf. GESENIUS, Vorrede zu Grambergs Kril. Gesch. der Religionsideen
des
A. T.\, XV sqq.

-ocr page 74-

sicut c.nbsp;Idem igitur est ac si JIIDdS scriptum

esset. Hitzig vertit „zur Klage,quot; ac sinbsp;vid. Jer.

IX: 17 et Arnos V: 16, scriptum esset.

ululat. Forma Hiphil servata » radicali pro W
a 7T 1). Est. ut Rosenmüllerus monuit, verbum quod
exprimit lamentantis sonum, qualia in aliis linguis simili-
ter reperiuntur. Ceterum hoe verbum saepius ita occur-
rit, uti c. XVI: 2 et Hos. VII: 14, deinde in prima per-
sona VS^, Jer. XLVIII: 31, et secunda VS^H, Jes.
LXV : 14. Vitringa in primis discrimen urgit HDD inter
et SS*; hoe enim significare putat luctum et complora-
tum hominum carnalium, et non solum proprie, sed etiam
figurate esse accipiendum de iis, qui nulla alia bona, nisi
terrestria cognoverint, et igitur propter eorum amissio-
nem non tantum flent, sed etiam ululant, sicut bestiae
et ii, quibus nulla spes superest. Potius dicendum videtur
SS^ significare ilium luctum gravissimum, qui clamore
et ulalatu se manifestat, eumque trepidatione et metu
conjunctus est, cf. Gesenius in
Thesauro h. v. vero
quod praecedit, ét de loco ubi plorant, ét de re, ob quam
plorant, accipi potest; posterius praetulit Credner, minus
apte ad sensum.

illa forma tantum hoc loco occurrit, tres codd.
Kennicottiani et duo Rossiani habentnbsp;exstat quoque

ita apud Jerem. XLVIII : 37. Unus contra codex Rossianus
D'^'Xn SD:n. Est autem pronbsp;ut apud Jos. XXIV: 1.

VT Tnbsp;T .nbsp;Tnbsp;X

Hitzig putat

eam formam usurpatam esse, ut duplex

1) Cf. GESE.nius, Jlebr. Gramm. § CO. p. 133 seq. ct Ewald, Gramm, d.
Hehr. Sprache,
1838, f 284, ubi nlia exempla. cf. etiam hitzig ad h. 1.

-ocr page 75-

sonus a evitaretur. Tondere caput et rädere barbam
erant signa luctus, Jer. XVI : 6 , Micba 1:6, non tan-
tum apud Israëb'tas, sed etiam apud alios populos, in
primis Orientales, cujus rei exempla multa attulit Gese-
nius ad bunc locum.

n^Tli Plures codices et editiones apud de Rossi, et Jer.
XLVIII : 37. babentnbsp;Rosenmüllerus minus accurate

contendit, significationem borum verborum eandem esse;
namnbsp;de caedendis arboribus usurpa-

tur, Jes. IX : 9, et binc de hominibus caesis adbibetur, Jes.
X : 33, et nunc de barba dictum significat, eam ab iis, qui
summa desperatione et gravissimo luctu affecti erant, non
abrasam, sed evulsam, quasi amputatam, caesam esse, uti
recte monuerunt Gesenius, Hendewerk, Meier, Drechsler.
Facile caremus igitur conjectura Knobeli, qui vitiose scri-
bendo cum permutatam esse voluit, in primis cum versio
Graeca et Saädias H^l^i tueantur, vertentes KXTUTerfiyjfiévoi,
, Jeremias vero magis vulgari et usitato verbo
usus est n^ni, ubi Graecis ^vpyjôi^jsrxi. Hitzig vero putavit
nVI*!^ ex alicujus regionis peculiari sermone ortum i).

Vs. 3. VH'îf'inD pn proprie TWMruw2) significat, deinde
quod extra domum est, et sie plateam notât; animadverti-
tur vero, suffix, modo masc. modo fem. generis usurpatum
esse, quod Maurer, Knobel aliique ita explicant ut masculi-
num ad populum, femininum ad urbes referatur, Hendewerk

wm

1)nbsp;Jam addit: » Wie auch im Ober-Deutschland hauen für Schneiden ge-
sagt wird.quot;!!

2)nbsp;Vid. gesenius in Thesauro, h. v.

-ocr page 76-

vero hanc mutationem suffixorum ])ropriam Jesaiae dicit,
ut Propheta indicet nunc viros. et mulieres pariter in
pubh'cum prodire.

I^in, Dn quod proprie cinxit significat, utinbsp;^iÜ

1 Reg. XX: 32, Ezcch. XXIII: 15, hoe loco induere
notât, quia hoc vestimentum cingulo constringebatur. pli^

I AT

vero, quia a ppC^ laceravit derivatur, Aurivillio dénotât
vestem scissam, quam Hebraeis et aliis populis luctus fuisse
indicium novimus, vidd. etiam 111:24, XX: 2, Apoc.
VI: 12. Quale vero vestimentum eo nomine sit intelli-
gendum descripsit Vitringa ad h. 1. et ex eo Palmius I.
p. 385.

nTTiili, in tectis plorant, quia tecta in oriente plana sunt,
ubi ambulare et versari solebant, et debebant ex praecepto
Deut. XXII : 8, habere munimentum. De tecti usu
Hendewerk h. 1. multis exposuit. Homines enim se in
tecta contulerunt, ut latiori gauderent, adspectu, 2 Sam.
XI: 2, ut de secretis colloquerentur, 1 Sam. IX : 25, 26,
ut soli essent, et sacrificarent, Zeph. 1:5, Jer. XIX: 3,
Act. Apost. X : 9. Vel etiam quum aliquid publicare
vellent, 2 Sam. XVI: 22, Matth. X:27, Luc. XII : 3.
Ad lini trituram quoque tecto utebantur, Jos. II: 6, in eo
tentoria ponebant, 2 Sam. XVI : 22, cf. 2 Reg. IV : 10,
ut alicujus adventum praestolarentur, Jud. XVI: 27, vel
ut se contra eum defenderent, Jud. IX: 51, 2 Macc. V:
12, ut aliquem adventantem e longinquo facilius adspi-
cerent, 2 Sam. XVIII: 24, hinc etiam ut certiores se
facerent de hostium adventu, quare Jesaias duobus locis,
c. XX :1, et h. 1. memorat adscensum ad tecta, ut in-
colarum metum vivis quasi coloribus depingeret.

-ocr page 77-

n^rish'lDI sunt loca late pateniia, quae nmitos recipiunt,

T r.quot; I : •nbsp;!

et ad quae undique conveniunt. 1173, Hendewerk putat
esse Aramaeismum, pro , Drechsler contra monet scri-
ptioneni îTquot; saepius cum Ss conjungi i). Hoc loco vero
notât
omnes, qui ad ipsum populum pertineant, Knobel
vero praetulit versionera
quisque, ut c. I. 23.

Vario modo baec verba interpretati sunt eru-

. i-v - f

diti. Ex iis Vitringa et Hendewerk de domum redeun-
tibus cum fletu intellexerunt, alii explicuerunt de gravi
fletu, quo omnes quasi defluerent, quam interpretationem
proposuit Scbultensius 3), quem secuti sunt plurimi recen-
tiores interprétés. Saepius enim quod hoc loco de ipsis
personis, alibi ita de oculis dicitur, et quidem HJi^Ü'l
Jer. IX: 17, XIII: 17, XIV: 17 et D^D Thren. 1:16,
quare hoc potius sequendum. Praepositionem vero D prae-
misit, non de oculo, sed minus audacter de homine di-
cens, cf. Gesen. in
Thesauro. p. 624, quae alibi omittitur,
quod Hitzigio et Maurero melius videtur et elegantius.
Credner vero 3) ad priorem interpretationem rediit. Pu-
tatnbsp;per oppositionem dictum ad superius
^DsS nS^; ut enim prioribus significavit scriptor, Moa-

- V : T quot;Tnbsp;*

bitas fientes adscendisse in loca sua sacra, omniaque
fecisse, quo deos sibi propitios redderent,
eorumque
implorarent auxilium, sie bis verbis eum indicare, baec
omnia frustranea fuisse, Moabitas a collibus suis, et tem-
plis et tectis, ubi cum ululatu et trepidatione deos in-

1)nbsp;Cf. ewald 1. J. § 421. et in primis roorda, Gramm. 5 303 not. 1. ubi
hamakeri de iUa re sententia refertur.

2)nbsp;In Origg. Hehr. L. I. e. VI. § 35. p. 97.

3)nbsp;In diar. Siud. u. Krit. 1833. p. 79C.

-ocr page 78-

invocaverant, descendere. His tamen obstare videtur, ea,
quae praecedunt, non tantum de precibus sacrisque peractis
agere, sed universum luctum indicare, ita ut vix scriptor
ita denuo ad illudnbsp;rll^ derepente redire potuerit.

Vs. 4. p^^JHT, clamare dicuntur vel ut aliorum opem im-
plorent, vel potius prae dolore et metu; per metonymiam
vero, quod incolae faciunt, urbibus tribuitur. Hitzigius
perperam monet, bunc versum tantum enucleatius descri-
bere, quod brevius sect, praecedente dictum erat, nam
scriptor pergit in describenda trepidatione urbium trans
Arnonem sitarum, quae singulae diversis modis metum
suum et anxietatem produnt. Drechsler vero monet haec
verba p^^Ï etnbsp;etiam inveniri conjuncta c. XIV: 31.

D^lp, Suffixum Plural, habet, quia incolae intelliguntur.

jb'Si^, Hendewerk subaudit nVH quae cum
ita sint,
ita ut praecedens sit causa ejus quod sequitur,
ita etiam Meier, Drechsler, Hitzig et Knobel, quorum illi
tamen causam clamoris esse putant totius terrae devastatio-
nem et urbium excidium , bic vero peculiariter desperationem
Ilesbonis, coll. Ps. XLII : 7, XLV:3. Aliter Gesenius;
qui intelligitnbsp;ut vertendum sit,
propterea quod, ut

etiam Eosenmüller, vs. 7, coll. Genes. XXXVIII : 26 , Ps.
XLII : 7, XLV : 3, Jer. XLVIII : 36, ut pS c. XXVI- 4

fortes notât, hinc Jerem. XLVIII : 41
sed proprie anc^os, I^Sn enim est
se accinxit ; ita nunc
omnes explicant. Graeci legentes ^
ïSh verterunt C(T:pv? rijg
Moxßlrthg; ita et Lowth et Koppius magnos clamo-
res indicari putarunt. Aquila contra vertit
ê^ufioi Mccxß
i. e. cum nudis brachiis milites , namnbsp;est qui tu-

-ocr page 79-

nicâ non tegit brachial), quatenus viruin, in primis
militem, decet nuda bracbia habere 2). Ceterum Symma-
chus, Chaldaeus, Hieronymus legerunt quoque
quod Kimchius, apud Gesenium 3) explicat :

non male quatenus et D'V'/n lumli a

,-t-!T TT:-nbsp;•-T-:

cingendo dicti sunt.

verbum ét de gaudio ét de dolore usurpatur,
Micha IV : 9, nostro loco de summo metu occurrit; simili-
ter de Israëliticis militibus legitur c. XXXIH : 7.

n^T , Knobel intelligit animum Moabi, ad
quem certe suffixum referri potest, attamen melius pro-
pter sensum, intelligi videntur verba cum Drecbslero de ipsis
fortibus, D^n^n,

ut lïS'ÖJ, ut etiam 1/, cum Hendewerk
accipiatur collective.

Verbum H^T ob paronomasiam cumnbsp;positum vi-

detur. Syrus vero, Chaldaeus et Vulgatus hoe verbum
non a ; sed a dérivant ; contra Graeci gt;5 -^vzh
ccÙTÎjç yvûffSTXi vertunt, quasi legissent H^'IV Quum
alibi non occurrat, Gesenius nunc in
Thesauro illud,
collatis cognatis FlT^ et explicuitnbsp;et indepamï,

timuity quae notier quoque inest derivato n^^H* aulaeum,
velum
a motu tremulo. Alii potius idem significare puta-
runt ac
nbsp;malus et inde tristis fuit, dolore affectas fuît,
a quo etiam futurum 2 Sam. XI : 25, et alibi deriva-
tur. Sic jam J. H. Micbaëlis et Vitringa acceperunt. Utrum
haec ultima pendeant a jD'S^ nec ne, ambiguum est et

1)nbsp;Vid. SUIDAS. T 1. p. 778, ed. KirsTEii.

2)nbsp;Cf. viKciL. Aeneid. IX. CIfgt;.

3)nbsp;In Thesauro, p. '183.

-ocr page 80-

potius cum Hitzigio ita intelligenda, ut simul transitum
faciant ad sequentia.

Vs. 5. Propheta jam non amplius tantura describit,
sed particeps fît doloris, quem enarrat; quae misericordia
etiam alibi apud Prophetas occurrit, cf. c. XVI: 11, XXI:
3,4, XXII: 5, Micha 1:8, Jer. XXIII:9, XLVIII:39.
Pro ^aS Graeci fortasse legerunt , vertentes
j; KxpVix
Ti}? Muxßirtdcg ßoä, quam lectionem secuti sunt Lowth,
Michaelis, Doederlein, quos jam refutavit Dathius. Cete-
rum, ut Gesenius monet, verbum h. 1. et loco paral-
lele Jer. XLVIII: 31, cum S construitur, alibi b^ ple-
rumque usurpatur.

nn^'liD. Alii aliter hoc verbum legerunt et explicuerunt,
Hieronymus enim vertit
vectes, qua significatione sane
DWD occurrunt Exod. XXVI: 26, Ps.CVII:16. Qui
eum tamen sequuti sunt, diverse modo illud explicuerunt.
Nonnulli enim intelligunt:
viros fortes^ milites, qui tan-
quam vectes portas urbium tuentur; alii contra, ut Ju-
nius,
clausuras, munitiones, vid. Amos I: 5. Graeci vertunt
£1/ «vr^, legentes fortassenbsp;Michaelis i) denique putat

n^n*^ esse nomen urbis Jerichuntis, quam eo tempore
a Moabitis occupatam fuisse censet. Si
vectes vertas et de
fortibus, principibus viris intelligas, durior est ellipsis verbi
fugiendi, quare recentiores plurimi verterunt
fugientes cum
Chald. Saäd. et Kimchio ut H^H^^^ sit a forma Vî'l^.

Tnbsp;• :nbsp;- • T

ISTIvJ^''nbsp;Graeci, qui saepe alium textum, quam

quo nos utimur Masorethico, sequuti sunt, etiara h. 1. le-

1) J. 1). Miciiaclis, Bihlioth. Orient. T. XTV. App. p. 5, 6.

-ocr page 81-

gisse videntur iSj;; nam vertunt rpig xvxß-^i^ovrxi.
Contra J. D. Michaelis pro IS legendum putat
ex loco parallele Jerem. XLVIII: 5, quod vertit: „Weinen
erhebt sich über Weinen.quot; Attamen nulla est causa, cur
deseramus lectionem receptam, idque eo minus, si, ut
Hitzig cum Maurero monuit, Jeremias ^DD pro 13 posuent
propter sequensnbsp;Recentiores igitur omnes vulgatam

tuentur. Ceterum illud duplex nisi affirmative suma-
tur, erit referendum ad priora, causamque reddit, quare
cor Propbetae lamentetur.

est clamor calamitatis, qualem de ruina
tollunt. Knobel
clamor de calamitaie explicat, qua jam
affecti sunt, Meier cum Gesenio aliisque,
clamor calamito-
sus; cf. Hitzig ad XXII : 5. Revera clamorem vehemen-
tem, anxium notare videtur de ruina et interitu, de quo
saepiusnbsp;usurpatur i).

Vs. 6. Hic versus, ut Hitzig recte monet, per duo he-
mistichia, causam et naturam fugae et ejulationis indicat.
Non tantum fugiunt, sed singuli sua secum undique fe-
runt, patriam lelinquentes, cum omnibus, quae per meliora
tempora collegerint, ne ab hostibus deripiantur. Graphice
omnino bis versibus fuga depingitur.

Est vero fTiDUfÖ non cum Gesenio per abstractum pro
concreto explicandum, sed potius ut Propbeta gravius expri-
meret totam devastationem, quum non pro certo consUtui
possit, utrum hic sermo sit de devastatione per hostilem
impetum , quum hostes fontes obstruxerint, quae Hitzigu

1) Vid. 11. ap. Gcseniuin in Thes. p. 1358.

-ocr page 82-

Pialmiique est sententia i), an vero de calamitate e fuga
ncolarura orta, nam utrumque significare posse videntur
haec verba, cf. 2 ßeg. III: 19, 25, Jes. XIX: 5 seqq., XXIV:
4, 7, IX: 5. Apud Jer. XLVIII: 34 legitur niD^oS.

Pulchra nunc sequitur oppositio. I^Vn enim est gramen
viridum, aptum pabulo pecoris, quod facile arescit, quum
careat aqua;nbsp;vero est herba tenuis, tenera, quae

totaperiit, sub pedibus hostium vastantium. Gesenius
ex Gen. 1:11, 12, Prov. XXVII: 25 colligit usur-
pari praecipue de gramine, quod semine (saltem conspi-
cuo) careat, herbisque tenuioribus, quales in agris gponte
et sine semine nasci credebantur, bestiis magis quam ho-
minibus cibum praebiturae,
, vevo, herba virens, o\era.
hominibus pro cibo assignantur.

n*n kV pi», hic sane non possumus non assentiri
Drechslero, quum animadvertat, quam pulchre Propheta
procedat, nunc ultimo loco p^^ ponens, ut ostendat nil
viridum superesse, nullum superesse pristinae fertilitatis
Moabiticae indicium.

Vs. 7. pquot;'?^ non ad proximum versum referendum »
nam tum fuga locum habere videretur, quia nihil pabuli
remanserat hominibus aut bestiis, sed potius ad superiora,
ad hostium devastationem, vel potius ad omnia, quae hue-
usque Propheta retulerat. nir^; Hin* pro Ipi^ nin»
Verbum H^n^ hic et Jer. XLVIH: 36 occurrëns, idem
est ac quot;in; Psalm. XVII: 14, notatque id quod reliquum
est, quod superest. Dubitatur vero quo referendum sit

1) Cf. .^nuLF. /ttsi. anleiü. p. 84.

-ocr page 83-

_______11, .1

verbumnbsp;Vitringa aliique de hostibus cogitarunt, alii

de Moabitis, quod potius sequendum, quia, Gesenio recte
monente, verbi Hîi'^ usui magis est accommodatum, quod
quidem saepius
acquirere, comparare notât, ut HJp, e. c.
Gen. XII: 5. XXX : 30. Deut. VIII: 17, 18, vix vero
cum Aurivillio verti potest
reliquum, quod jecerat liostis,
quo sensu non occurrit.

On'lpÖ'l, Aurivillius putavit iTlpÖ significare rem quam-
libet, fugientibus sub oculos cadentem,
sed HIpÖ, quod pro-
prie
lustrationem notât, de cura quoque et providentia
Dei usurpatur. Job X:12, ubi Scbultens, p. 274 mo-
net, etiam idem significare acnbsp;ffeposeVwm, Gen. XLI:

36, nempe id quod custoditur, quae significatio nostro loco
aptissima est. Sic non multum difFert a rTi^^M^ c. X:13.
Hitzig vero putat opes, quarum mentio h. 1. fit, pro
maxima parte constitisse frumento ex Jerem. XLI : 8 et
narratione peregrinatorum, qui referunt in bis regionibus
saepe frumentum per decem annos in cellis subterraneis
conservari. Suffixum vero innbsp;referendum ad mH*

T •nbsp;T : •

et rnpâi quae praecedunt. Illi vero, qui asportant, non
sunt hostes uti^nonnulli putarunt, in bis Palmius, nam
quid hostes faciant, b. 1. non describitur, sed sunt Moa-
bitae fugientes. Porro monet Drechsler hic magis migra-
tionem, quam fugam populi depingi, quasi spem omnem
in regionem suam devastatam revertendi abjecerint. Hue
denique Meier refert, quae de Moabitis tanquam volucri-
bus nido expulsis et vagantibus c. XVI: 2, dicuntur, qui
propterea illum versum cum hoc versu conjungendum putat.

Vs. 8. Hoc versu, ut monuit Knobel, nova describi-

-ocr page 84-

tur causa fugae vs. 5 memoratae, nisi mavis dicere
affirmative sumendum , ita ut ipsa fuga describatur ulte-
rius : omnia clauioro resonant et ejulatione eorum, qui
sua asportantes in fugam se proripiunt.

nö^pn vero notât circumdare, eamque significationem

b.nbsp;1. tuentur Drechsler aliique. Fortasse tamen praestat
redire .id percutiendi, contundendi notionem, quae verbo
inest, ut indicetur clamorem resonare per fines regionis et
quasi contundere fines.nbsp;enim est terminus, quo regio
a regione distinguitur, ejusque quasi margo; si igitur ad
termines usque clamor pertingit, eosque contundit, nulla
jam regionis pars superest, qua non audiatur. Hoc nunc
repetit gravius duo loca ad termines sita nominando. Eepeti-
tio igitur verbi nriVquot;?* significationem auget, ut haec etiam
invenitur Gen. XLIX : 22. Exod. XV: 6 hoc cap. vs. 1,

c.nbsp;XVI: 7, LUI : 7, Jud. V:12, quae satis docent nullam esse
causam , cur cum Lowthio posteriusnbsp;, aut cum Koppio
prius expungamus, quia Graeci alterum tantum posuerint.
Ceterum in multis libris scribitur Pin'?'?* sine mappik,
quod Aurivillius praetulit, sed recte Gesenius mondt, sae-
pius in codd. hoe signum negligi, ubi tamen n~ pro
Pronom, suffixo habenda est, ut Exod. 11:3, IX: 18,
Arnos 1:11, Jes. XXI: 2. Praeterea omnes versiones sic
h. 1. n~ acceperunt; quod suffixum respicit, ut Knobel
monet, ad gentem Moabiticam, non vero ad Hp^T.

Vs. 9. Denique Propheta causam denuo fugae non tan-
tum repetit, sed etiam summa vi auctorem cladis indicat,
ipsum Deum, qui hanc cladem Moabitis denuntiat, qui
magna et miranda iis faciet, qui hostem iis immittet ipse.

-ocr page 85-

Propterea clacles est tam magna , omneque deficit reme-
dium nec resistere poterunt.

nlÖDli Knobel, Gesenius, Maurer, Hendewerk, alii
Vulgatae assentiuntur vertenti
additamenta. Grotius in-
terpretatus est;
novas dabo causas, cur is fiuvius merito
ita vocetur,
ut respiciatur ad nomen [ID^I, alludens ad
Dl- Alii intellexerunt de aquarum incremento, ut Pal-
mius. Prima interpretatio praeferenda est; nam Propbeta
concise simul et poetice expressit, non boc tantum Deum
effecturum, ut a sanguine rubeat Dibon, jam Dimon
dicendus, sed se alia nova additurum, quae
quidem
deinde indicantur, nempe iis, qui elFugerint, leonem im-
mittet, iisque qui in terra supermanserint.

n^^t^, boc nomine Vitringa Nebucadnezarem indicari pu-
tat, eodem nomine dictum etiam Jer. IV: 7. Aurivillius Mo-
abum ita appellari censet; quae explicatio est sane longius
petita. Hostilem vero regem vel potius hostes universe
pernbsp;significari, est satis manifestum. Cf. Levit.

XXVI: 22 , Jer. V:6, XV : 3.

- CAPUT XVI.

Vs. 1. Nova nunc incipit periodus. Quid faciendum in
summä omnium trepidatione, ut salutem sibi quaerant?
Et statim quidem iis suadet Propbeta, ut a Judaeis nunc
auxilium petant, seque, tributum ferentes, cum iis con-
jungant. Umbreit et Knobel tamen putant verba esse
ipsorum Moabitarum, quos poenituerit suae pristinae su-
perbiae, quod minus placet. Hitzig verba

-ocr page 86-

Edoniitis tribuit, et quae vs. 3 leguiitur, tanquam verba
Moabitarum intelligit, qui obtemperaverint consilio, sibi
dato. Pro ^D nonnulli codices, ut et
Syrns, liabent ac
si iis Propheta suaderet, ut
filium, filium regis Moabi-
tici mitterent, auxilium petendi causa; quam explicationem
Lowth, Koppius, Eichhorn aliique tuiti sunt. Quum ta-
men notum sit, Moabitas Davidi tributum solvisse,
2 Sam. VlII : 2, sed postea hoe tributum recusasse,
2 Heg. Ill: 5, et praeterea terra Moabitica abundaret
pecudibus, sane non est quod lectionem mutemus, quam
et Kosenmüller, Gesenius, Umbreit, Hitzig, aliique reti-
nuerunt, et ante eos etiam Vitringa. Nec faciendum cum
Hoheiselio i), qui missionem agni expHcat e more vete-
rum agnum mittendi, quum bellum incepturi
essent ,
ad bellum igitur indiccndum, sed, quum Gesenius rccte
moncat, nullum esse hujus moris vestigium apud Hebraeos,
etsi in usu apud Athenienses fuit, uti ex Hesychio
efficitur, potius cum Gesenio, Drechslero aliisque, quot;^D
collective sumendum est, tanquam tributum, quod regibus
Judae jam antiquitus solverant.

f'IS^-b'^hD Lutherus et Rosenmüllerus per vocativum
e.xplicant, ut ita reges jMoabitici intelligantur, quos, in-
festos semper Judaeis, 2 Reg. Xin:20, Jes. XXV: 10,
Zeph. 11:8, nunc irrideat Propheta. Potius pendent
illa verba a , ut sit tributum, quod solvendum domino
terrae, quo nonn'ne rex Judaeorum significatur, cui Moa-

1)nbsp;Houeiselius , Observatt. philologico-exegei. p. 125.

2)nbsp;Cf. dioqenianus, Proverb. Centur. II, n°. G9, p. 197 et MiciUeLis
ai-ostoui
Proverbia, Centur. IV, n°, 45, p. 47.

-ocr page 87-

bitae tributum solverant, sed a quo defecerant, cf. supra
p. 20. Regem vero Hendewerk, ex sua sententia de aetate
editi oraculi, intelligit Hiskiam. Alii de rege Moabitico
cogitant, uti Palmius, ut sit ejus tributum. Rex Judaeorum
vero hoc loco nominatur, paulo superbius, ut Gesenius vult,
dominator terrae Moabiticae, vel quia nonnulla loca, quae
antea in ditione Judaeorum fuerant, nunc Moabitae oc-
cupaverant, vel potius, quia Moabitae illi tributum solve-
rant, illi debitum esset tributum. Hitzig vero et Maurer
pernbsp;intelligunt Idumaeam, quae tum regi Judae

parebat, devictam ab Amasja, 2 Reg. XIV : 7. Non vero,
ut recte animadvertit Drechsler, de rege decem tribuum
cogitandum. Quia vero e Sela mittere debebant, id de-
bebat mitti per desertum Judae. Alia via iis erat per
bostes praeclusa.

Vs. 2. Causa, quare boc suadeat Propbeta, erat in-
stans fuga bostiumque incursio, qua brevi, avium instar,
quas nido expuleris, asylum quaerere deberent. Hen-
dewerk vero hunc versum ita cum praccedente cobae-
rere putat, ut quae hoc versu dicuntur, oriantur ex
neglecto
consilio Moabitir dato, ut ita explicandum sit: „Nolitis
mittere agnos, igiturquot; etc. Ceterum haec
comparatio fu-
gientium cum avibus vagantibus et alibi
invenitur, Ps.
XI : 4, Proverb. XXVII : 8, Jes. X : 14, Nab. IU : 17.

Ip, nidus excussus, Gesenius et Maurer putant,
b. 1. et Deut. XXXII: 11, |p indicare pullos avium, qui
in nidis sunt, et expelluntur, quo tamen nec h. 1. nec ibi
opus videtur. Haec enim sibi apposuit nWo |p et
praegnanter, quia aves vagantur, ubi nidus m terram

-ocr page 88-

dejicitur, excutitur, atque ita nunc, urbibus captis et de-
letis, vagantur incolae.

fTiJS Hieronymus, Kosenmüllerus, Knobel et
Hitzig intelligunt de ipsis urbibus, vel potius pagis et
vicis Moabitarum, ut alibi haec locutio interdum usur-
patur, e. c. Num. XXI: 25, Jos. XV: 45, fortasse etiam
Ps. XLVIII: 12, nostro tamen loco DSJIO fllJS potius de
incolis, de populo Moabi explicandum esse jam monuit
Vitringa, quem hac in re secuti sunt Umbreit, Gesenius,
Drechsler et Hendewerk, qui addit saepe totum popu-
lum sic feminae instar proponi, idque eo facilius, quia
saepe natio sub imagine feminae depingitur, cuius rei
multa affert exempla, e. c. Nah. 111:4—6, et Jes.
XXIII: 12, 16, ubi de Nineve et de Tyro sermo est,
tanquam de meretrice, cf. Jes. XLVII:1—8, L:7,
LXVI:8—11, Jer. XLVI: 11, Thren. IV:22, Ezech.
XXIII : 2-22 , Hos. II: 2, Psalm. XLVIII : 12. Optime
tamen verba, quibus utitur Propheta de avibus vaganti-
bus, conveniunt cum ea interpretatione verbi HlJD, quae
in propria significatione consistit, ut de filiabus et mulie-
ribus Moabiticis intelligamus, quae in primis, trementes et
vagantes, trans Arnonem aufugiunt.

vada, Ewaldus quidem accepit poetice positum
de incolis apud Arnonem habitantibus, sed alii aptius de
loco intelligunt, ubi vagantur filiae Moabi, nempe ad vada
Arnonis, ut sic aufugiant.

Vs. 3. Non eodem modo interpretes hunc versum et
duos sequentes explicuerunt. Etenim alii quidem haec
acceperunt tanquam consilium, a Propheta Moabitis datum,

-ocr page 89-

ut non tantum tributum solverent, sed benevolentiâ etiam
et fide eorum colerent amicitiam,
a quibus solis auxihum
sperare possent, ita ut simul oblique eos increparet, qui
non semper ita egissent; ita Vitringa, Palmius quoque
et nunc Drechsler. Alii bis verbis mandatum contineri
putarunt, quod legatis Moabiticis datum proponeretur, ut
bis verbis a Judaeorum rege peterent auxilium. Alii vero
iique plures numero, ut J. D. Michaelis, Lowrth, H. E. G.
Paulus, Eichhorn, Ewald, .Meier, Gesenius, Eosenmül-
ler, Maurer, Hitzig, Knobel, Hendewerk, Umbreit,
ita explicuerunt, ut vs. 3—5 legates Moabitarum manda-
tum, coram principibus Judaeorum,
eloquentes audiamus,
ipsosque Moabitas auxilium implorantes inveniamus. Si
meam mihi opinionem preferre liceat, Prophetam, qui iis
consilium dederat, ut
a Judaeis peterent tutamen, nunc sibi
in mentem revocare putarem, quomodo ante similiter Ju-
daei apud Moabitas asylum petiissent, quod superbe iis
fuisset negatum, adeo ut haec ipsa clades jam
superbiae
istius fuerit poena, quam nec amplius, tributum mittentes
e vitara possent. Refert ipsa Judaeorum verba, quibus tum
usi fuerint, quasi eos praesens denue audiat, et suam
mox
VS. 6 oratidfiem ita convertit, acsi inter ipsos fuisset,
qui tum auxilium Moabitarum imploraverant. Haec enim
explicatio optime ipsis verbis convenire videtur, cf. quae
supra p. 43 diximus. Quibus nunc hoc addendum , aliorum
opinioni obstare ipsam orationem, quae ad Moabitas directa,
eos exhertaretur ad auxilium et asylum praestandum, quo
tempore ipsi ab hostibus oppressi, in fugam conversi,
summa clade affecti essent, adeoque aliorum deberent m-
vocare benevolentiam, quod minus aptum videtur. Si vero

-ocr page 90-

verba ilia Moabitis tribuas eorumve legatis, ea, quae vs.
4 et 5 de restitutione regni Judaici leguntur, aliéna sunt
ab eorum petitione. Praesens enim auxilium implorant,
non futurum, non ab oppressîs, post restituendis, sed a
validis et fortibus. Nolumus tamen quidquam affirmare,
videant alii, an nostra explicatio probabilis videatur.

In verbis IX^DH, adducite comîliwn, Gesenius et
Rosenmüllerus IjV intelligunt, pronbsp;tamen Masore-

tbae legendum monentnbsp;ut sit fem. sing, quod Vuig. et

Syrus sequuntur. Ex Meieri opinione Sion esset, quam
alloquerentur Moabitae. Putaremus ad populum Moabitidis
orationem esse directam. Qui vero liaec verba a Propheta
dicta habent, vertunt, ut Hieronymus :
ini consilium, non
nobis igitur, sed vobis ipsis consilium date.

nVVânbsp;facite judicium. nb^Vâ a hh^ disjungere,

discernere significat, ut vult Hendeweric, decretum de vita
vel morte, sed, secundum Drechslerum, id indicat auxilium
et quidem activum s. interventionem, ita ut opponatur con-
silio, Etiam Meierus de interventione armata intelligit.
Hitzig vero putat, Moabitas tantum rogasse intercessionem,
ut Judaei inter Moabitas eorumque hostes intercederent, nec
sinerent hos eorum fines transgredi, sicut Exod. XIV : 20.
Û^'I^NH TjK^D dicitur se posuisse inter Aegyptios et Israë-
litas. Ceterum iterum Masorethae legendum monent
Verba Û^Hïnbsp;^
Sd ,

nociu umbram tuam in media meridie', imaginem conti-
nent Orientalibus usitatissimam, ubi umbra, quae ab aestu
solis defendit, saepissime auxilii infelicibus et inopibus
praestiti imago habetur,
^ri^li'' femininam formam habet, ut monet Drechsler,

-ocr page 91-

quia populus Moabi, tanquam femina proponitur. —
aliis V. Ï. locis saepe quoque e.xprimit ea, quae caduca
et fluxa sunt, ut Job VIII: 9, XVII : 7, Ps. CII:12,
apud Jesaiam vero semper babet notion em
auxiliandi et
recreandi, ut c. IV : 6 , XXV : 4, XXX : 2 , 3, XXXII : 2,
uti etiam b. 1., et saepe apud alios quoque bacc imago occur-
rit e.c.Gen.XIX:8, Ps. XVn:8, Ps. CXXI:6, Apoc.Vll :
10, I Petr. IV: 12. — Hendewerk, secutus Ewaldum, expli-
cat dualem D^IPV, quatenus meridies constet duabus quasi

• - t:t

partibus, ex tempore ante et statim post quam sol in cul-
mine coeli steterit. Gesenius tamen hoc improbans intelligit
lumen duplex i. e. splendidissimum. Hitzig autem '^IHD
D^IHîf conjungit cum

non cumnbsp;Jam directis

verbis utitur Propbeta, pergens :quot;

quibus Propbeta rogat, ut abscondant eos, qui nondum
latebras invenerint, eos vero, qui jam in latebris sint,
ne prodant; rh^ similiter occurrit Jer.XLTX:10, Prov.
XI: 13. Meier non, sicut Knobel, de proditione vult
cogitari, sed potius de auxilio negando. Vitringa et Drechs-
ler h. 1. mènent. Israëlitas saepius refugium quacsivisse
in terra Moabitica, inspicias e. c. Ruth 1:1. 1 Sam.
XXII: 3, 4, cf.'jer. XL: 11.

Vs. 4. Per ipsam iterationem rogationis significatur sum-
ma necessitas, qua rogantes et precantes premuntur, eo-
rumque vehemens auxilii desiderium , et eo quidem gravior
est et minus ignoscenda superbia, qua hoe negatum fuit.
Propterea quoque Jesaias verbis cum delectu usus est.
Verbum Hli notât
peregrinari, peregrim instar versari, hinc
versari liceat apud te profugis meis,

tnbsp;■ t •nbsp;tnbsp;t

-ocr page 92-

O Moah! Interpretes, qui haec verba adscribunt Moabi-
tis, aut, uti Gesenius, Roseninüllerus, Hendewerk, de
Wette puncta non mutant, et verbanbsp;sic

conjungunt ut significent: „profugi mei, Molbi,quot; aut TO
habent antiquam terminationem pluralem in statu con-
structo, ut Maurer, aut denique, ut Hitzig, Knobel, Meier,
Ewald, Umbreit, praeeuntibus LXX, Chaldaeo, Syro!
legunt mni, ut sint:
„profugi Moahi.quot; Vitringa, Palmius
et Drechsler verba retinent et iis quoque ^KID est vo-
cativus. rrii
expulsum,profugum notât quoque XXVII:13,
Jer. XXX: 17, XLIX:36.

In sequentibus l^'it* est oppressor, invasor, qui subito in-
vadit et opprimit et depraedatur, cf. c. XXI : 2 , XXXIII : 1.

Nunc causa additur, quare facile et tuto iis auxilium
praestari possit. Uli enim, qui nunc oppressi ita opem im-
plorant, certo sciunt brevi post se ab oppressoribus libera-
tum iri, feliciora sibi futura tempora, ipsorum regnum tan-
dem restitutum iri. Drechsler putat respici ad tempus,
quando omnes victi 'erunt inimici et regnum gloriosum
Judaeorum condetur , cf. IX: 3—6. Tria vero membra
pendent a et parallela. sunt, non inter se conjuncta, ut
ctiam alibi occurrunt. Aliter tamen Hitzig, cui raagis placet,

indicare aliquid, quod fieri possit. et haec constituere
prodosin, sequente apodosi vs. 5, quod vix cura natura par-
ticulaeconvenit. Utitur vero
praeteritis DÖS*, n'PD.IÖfl,
ut indicet certe hoc eventurum, ut licet futurum'etiam-
nunc, jam proponi possit ac si factum esset, cf. V:13,
IX: 12.

I^ön, Potius oppressor vertendum est quam oppressio,
quum articulus appositus sit; derivatur a pO exprimera.

-ocr page 93-

et proprie igitur significat emunctoreni, Chaklaeus vertit,
hostis, cf. Prov. XXX: 33.

DOn, pro hostibus ferocibus collective hic positum, vid.
c. V : 23, XVII : 13. Haec constructie singularis nomi-
nis cum verbo plurative numero in primis apud participia
invenitur, ut Ps. LXVIII : 31 ; nec tamen tantum, e. c. Jes.
III : 10. Idem fere invenitur Jer. XXIX : 20, — IDJH
vero notât
finitus est, cessavit, ut Deut. II : 16, Psalm, IX :
7. Si vero haec verba Judaeis tribuantur, auxilium implo-
rantibus, cogitavit scriptor in primis de Rezino et Pekacho,
qui id temporis Judaeos oppresserant, atque tum verba
de terra Judaica accipienda sunt et conjun-
genda cum laH; vid. XXIX : 20.

Vs. 5. Coccejus quondam, quae hoc versu occurrunt,
typice quidem regnum Hiskiae et Maccabaeorum indicare
putavit, mystico vero regnum Jesu Christi; quod ge-
nus interpretandi Vitringa, etsi illud non prorsus rejicit,
tamen professus est, sibi nimis vagum videri et incerta
certis miscens. Umbreit quoque putavit hoc loco quodam-
modo respici a^ exspectationem Messiae. Multo aliter
Ewald, qui putat, Moabitas hanc afFerre causam, quare
nunc foedus inire velint cum Judaeis, quia scilicet bonus
Princeps iis nunc praesit, cum antea perversus regnasset,
quocum nil sibi commune esse voluissent, qua in re jam
ostenderent superbiam suam; cui eatenus assentitur Meier,
ut putet Moabitas nunc Uzziam regem laudare, rejicere
vero, idque jure, timides, qui eum praecesserant reges.
Knebel ita eos loqui censet, ut benevolentiam captent; Ge-
senius, Rosenmüller, Hitzig et Maurer haec de felicitate

11

-ocr page 94-

et fortuna intelligunt, quae Judaeis contingeret, si Moabi-
tis opitularentur; ita etiani Hendewerk, qui monet hac in
re cum hoc loco comparari posse 2 Sam. VII: 12, 13
1 Eeg. IX: 5, 1 Chron. XVm:14, XXHI : 10. Cete-
rum illi quoque videtur Hiskia significari, et ex iis, quae
leguntur Ps. LXXXIX:15, de throno Jehovae, ut et
e collatione huius loci cum c. XI: 4, 5, etiam ille con-
cludit, nos in bis verbis revera aliquo modo spem et ex-
spectationeni aevi messianici expressam invenire. Et reve-
ra, si haec verba tanquam a Judaeis prolata accipiamus,
videtur Propheta iis spem et expectationom indicare vo-
luisse, quae apud eos, ubi summis etiam malis premeban-
tur, supererat ob divina promissa melioris aevi futaraeque
restitutionis regni sub rege, e
Stirpe Davidica oriundo.

Confirmahitur per clemeniiam ihronus
cf. 1 lieg. II : 45. Drechsler putat pini et XD3 re-
spicere ad IX: 6, IDH vero varie explicatur. Etenim
Knobel intelligit de amore populi, 2 Sam. 111:8, XVI: 17,
Hitziîr potius de dementia, et ea quidem, quam ostenderent
Judaei erga Moabitas, nam ^DH^ de ipsa illa benevolentia
accipiendum esse monet, quam nunc implorent; coli. Micha
VI : 8, Hos. VI : G, 2 Sam. X: 2. Kosenmüllerus intelligit
de dementia illius regis, qui insidebit throno, ad quam sen-
tentiam probandam provocat ad Prov. XX : 25 et Ps.
LXXXIX: 15, ubi virtutes Del, qui tanquam rex propo-
nitur, recensentur, cf Jer. IX:24, tum'lDH absolute Ii. 1.
usurpatum, referri commode non posse putat, nisi ad perso-
nam, de qua agitur, nam „si de gratia et dementia Dei es-
set sernio, vates baud dubie scripsisset ÏTiH* IDH^ s. ^DPIS
Contra Drechsler proprie de gratia divina in-

-ocr page 95-

telligit, per quam thronus constituatur, cui sententiae fa-
vere videntur loci 2 Sam. ¥11:15, Jes. LV:3, Ps.
LXXXIX : 34. Idem vero putat illum, qui throno insi-
deat, esse notum illum regem pacis, ex c. IX: 5, XI : 1—5.
Meier autem injuriil, ut probet,
Propbetam narrare, quae
locum jam olim liabuerant, affirmat baec perfecta minime
ad id, quod etiamnunc futurum est, refcrri posse, nam
potius ea adliibuit scriptor, ut certam spem et exspecta-
tionem loquentium indicaret,'qui futura, quasi jam acci-
dissent, proponunt, cf. Roordae
Gramm. § 356, 399,

a Rosenmiillero, Meiero et Drechslero vertitur ,./i-

v v

desquot; integritas animi, studium veritatis, quod apparet in
moribus, religiositate et in dictis factisque omnibus, quo
sensu etiam regi Hiskiae tribuitur, 2 Reg. XX : 3, 2 Cbron.
XXXI: 20, ut quoque
gratia et fides conjunguntur Ps.
LI: 8, LXXXIX: 15. Hitzig tamen et Knobel
vertunt:
cum firmitate et staUlitate, perpetuo, sine fine, provocantes ad
c. XXXIX: 8 et Jer. XIV: 13; Hendewerk utrumque
conjungit, monens, b. 1. indicari praestantiam moralem,
qua cernitur dignitas regis, quacum conjuncta est notio
perpetuitatis et firmitatis, quaeque jam significatur buius
versus initio per
nbsp;firmatus, stalilitus est.

SnX3. In tentorio Davidis. Knobel intelligit baec
de domo praefecti Idumaeae, successoris illius praefecti,
quem praeposuisset David, postquam Idumaearn sibi sub-
jecerat, 2 Sam. VIII:
14; praefectum cnim ibi prae-
fuisse tempore Josapbati, legitur
1 Reg. XXII = 48, cuius
tamen filio Joramo regnante, Idumaea a Judaeis defecit et
suum naeta est denuo regem, 2 Reg.
Vlll: 20, postea
etiam per aliquod tempus in Judaeorum ditione fuisse

-ocr page 96-

videtur, sed saltem post invasionem Syrorum et Israëli-
tarum Judaei non amplius Idumaeam sibi subjectam ha-
buenint, 2 Eeg. XIV : 7 seqq., XVI : 6, 2 Chr. XXVIII :
17. Haec tamen Knobeli sententiae non obstant, qui nos-
trum oraeulum adscripsit scriptori vetustiori, qui illud edi-
derit, quum Edomitae Judaeis essent subjecti. Attamen
jam monuit Meier, ipsa verba ei obstare, nam
sedere
in ihrono
de praefecto dici non potuit. Ipse Meier, cum
Gesenio, Rosenmüllero aliisque, intelligit arcem Davidicam
Hierosolymis, ut sit pro HD, nomine ducto ex me-
moria vitae pastoriciae, cui gens Davidis operam dedit
aliquando, cf. 1 Eeg.
Vni:66, Ps. CXXXII:3, Am. IX:11.
Utuntur vero iis verbis 'll'l Silî^D» quia certo confidunt ex
gente Davidis nasciturum, ejus locum occupaturum, qui
feliciora tempora Judaeis adducet, qui aliquando, caput
ejus gentis, in ipsius tentorio iis praeerit.

Eex vero ille nominatur, jwi/care enim praecipuum
officium regis erat, vide 1 Sam. VIII : 5, ubi populus
regem desiderat, qui sibi jus dicat. Hinc saepissime ob
justitiam quoque reges laudantur apud Hebraeos, cf. Jes.
XI :4, atque flectere jus inter gravissima peccata refertur.
Hoc vero loco rex judicis instar sedens in solio regio
proponitur, qui querelas subditorum audiat iisque jus dicat.
Perperam igitur Knobel ex hoc verbo praefecti notionem
dérivât.

Vocatur porro:nbsp;vî'*']^' ^^ perseqitens judicium,

ut significetur, eum non tantum judicare, sed etiam ante-
quam judicet, causas inquirere, ut sie jus investiget, si-
mulque inquirat, utrum forte et alii sint, qui justitia indi-
geant. — Vocatur denique plîf ^HDI,
festimans ad justiiiain,

-ocr page 97-

quia non modo omnibus jus dicit, sed etiam boc facit
statim, et continuo illud exsequatur, cf. Prov. XX: 28.

Vs. 6. Judaei, auxilium quum ipsi a Moabitis petiis-
sent, repulsam tulerant. Superbe iis negatum fuit omne
auxilium. Hoc nunc in memoriam Propheta revocat, cau-
sam sic cladis Moabiticae simul indicans, quatenus haec
superbia, hoc odium in Judaeos efïecit, ut nunc de iis
poenam Deus exigeret. Alii haec verba Judaeis, alii vero
Deo, vel ipsi Prophetae tribuunt; superbia vero Moabi-
tarum secundum Ewaldum se prodidit ipsis verbis prae-
cedentibus, quibus Moabitae auxilium rogassent. Hitzig,
Knobel, Meier, Rosenmüller aliique contra putant, Ju-
daeos quoque illam superbiam expertos fuisse, aliquando
ipsi in calamitate versantes. Ad superiora tamen respici,
videtur indicare sequens
nbsp;audivimus, vel, secundum

Meierum, experti sumus sive cognovimus, quod ceteroquin
non habet, quo referatur. Ceterum
\m fastus Moabi
etiam memoratur, c. XXV : 11, Zeph. H : 8, Jer. XLVHI : 7.

W pro nW. c. n:12, Jer. XLVni;2y, Hitzig, de-
ficiente articulo, supplere vult lî^'«; Drechsler tamen tan-
quam
appositionwn conjungit cumnbsp;Meier pro
adjectivo habet, quod refert ad Moabum, sed Knobel
potius ad pt^i, quod praeferendum videtur.

Variis verbisnbsp;IJI«:!') inj^^ Propheta petulantiam

Moabitarum describit. HID^ quoque hoc loco non est ira
ut c. IX:18, Xni:9,'l3, XIV : 6, X:6, sed potius
superbia , fastus, coli. Ps. VII : 7, Jer. XLVIII : 30.

^Tih. Non recta i. e. «ana, ih enim, ut Latmomm
hatid, substantivis additum usurpatur, ut contrarium indice.

-ocr page 98-

tur 1), vid. Ezech. XX: 25. Jer. V: 7. In primis saepius
cum p jungitur, ut
non rectum i. e. vanum indicet, Prov.
XV: 7, Jer. XXIII: 10, 2 Eeg. VII : 9. Knobel haec
verba per appositionem explicat, Drechslerus contra me-
lius novam periodum constituere putat.

Vana sunt Moabitarum falsiloquia, c. XLIV:25,
Job XI : 3, Jer. XLVIII : 30, Zeph. II : 8—10. Hende-
werk monet D^^S non esse
mendacia, sed talia dicta sive
commenta, quae veritatem excedunt, falsa, cf. Schultens
ad Jobum, p. 286. Illa autem falsiloquia erant ipsa illa
verba, quibus nunc Judaeorum amicitiam expetebant, tri-
butum mittentes, quasi amicitiam eorum quaerentes, quum
revera semper eos odio habuissent.

Vs. 7. Nunc Propheta redit ad cladem Moabitarum
describendam, quam evitare frustra nunc tentarent, quam
superbia sua et odio sibi pararant et, ut vs. 6 superbia
Moabi, sic 7—12 eius humiliatio proponitur.

DSIdS^lD VS^) ps, Propterea i. e. propter hanc su-
perbiam ,
ejulabit Moab de Moabo: Hieronymus S vertit ad,
in Comm. addens : „id est, populus ad urbem vel metro-
polis ad provinciam.quot; Melius tamen intelligimus, ut ipsi
de se lamententur, cf. Gen. XIX : 24, Zacli. XII : G,
Jes. XIX: 2.

cuncti ejulabunt ut c. XV : 3.

Pronbsp;Jer. XLVIII : 36,nbsp;Quamobrem

nonnulli cum Chaldaeo sumunt de viris s, heroibus, ut et

1) Vid. N. G. schk0edj2rus,nbsp;lieg. XCIV, b. y. Koüküa, Gramm.

.570. Gesenius, Thes. p. 734.

-ocr page 99-

Stier 1). Graecus: rdïg KXTomovai vertit, sed aliter Symma-
chus:
rolq £Ùlt;ppxivof/Jvsi?, quod secutus est Hieronymus; Ge-
senius vertit
fiindamenta, praeeuntibus Syro, Jarchio et Ki-
racbio, existimantibusnbsp;significatione non difFerre ab

nV'^'i^. Jer.L: 15, quod convenit cum Araraaeonbsp;funda-

?«enlt;a,Esr.IV:12, V:16. Fundamenta vero pro ruinis posita
putant, quia domibus dirutis fundamenta tantum remanent,
ut etiam, Jes. LVIII : 12, D^DIÖ, pro
ruinis inveniuntur.
Sic etiam Maurer, Palmius, Hitzig et Umbreit. Ewald vero,
Knobel et Drecbsler, ut jam Vitringa, non diversum
babentes abnbsp;verterunt mo?as
coll. vs. 8, cujus no-

ynbsp;. m.

minis plurativus numerus etiam Hosea III : 1, est
Erant molae, quas parare ex uvis passis in certam for-
mam constipatis solebant, et quibus cupediarum instar ute-
bantur, quasque in sacrificiis idolorum ofïerebant. Prouti
c. XV : 6, 7, defectum aquae descripserat, et pascuorum
interitum, ita nunc vini vinearumque culturam brevi inte-
rituram monet Propbeta, in totius Moabitidis depopulatione.

In verbisnbsp;• prorsus percussi sunt, . prop^ie

notât non nisi, tantummodo, ita ut nil non percus-
snm supersit, »t nullum spatium alii rei superma-
neat, Deut. XVI: 15, Ps. LXXIII : 1, 13, Jes. XIX:
11. D^t^Di vero plerumque a
nbsp;afflictus derivatur,

quodnbsp;scribitur Prov. XV: 13, XVII : 22, prouti

et b. 1. quidam codd. babentnbsp;Hitzig tamen déri-

vât a percussus, cf. c. XL VI : 2. Palinius, Knobel
aliique baec conjungunt per appositionem cum D'î^'^w^
Melius refertur ad Moabitas, ita ut supplere possis illli

1) Jesaias, nicht Pseudo-Jes. p. 210. not.

M

-ocr page 100-

et ita fere Drechsler, Koseninûller, Gesenius, Meier.
Sic verba efFectum indicant, quem vinearum corruptio ha-
buerit in animos Moabitarum. Pergit vero vates in eadem
descriptione.

Vs. 8.nbsp;arm b. 1. de vineis, coll. Deut. XXXII:

32 , dicuntur. Conjungitur vero cum verbo numero sin-
gulari, ut Habac. 111:17, quare Meier putat esse for-
mam abstractam singularem. Proprie vero derivatur a Û*!»^*
circumcludere, et significat igitur id, quod finibus circumda-
tum, inclusum est.

Majorem difficultatem habent verba loSn ü'M
n'pl'lty, quae Vitringa, Lowth, Maurer, Hitzig, Hendewerk
ita explicuerunt, ut generosae palmites vitis inebriaverint
dominos gentium, idque probat quoque Knobel. Attamen
Palmius, Ewald, Rosenmüller, Gesenius ita explicant, ut
domini gentium sit subjectum, palmites vero objectum, atque
verbum oSn
contundendi, vastandi significatione sumatur.
Prioris interpretationis argumentum inde petunt, quod
verbum D^pH apud Jes. c. XXVIII : 1, etiam sensu ine-
briandi occurrat, ubi tamen p 'OlVî! proprie
percussi mno
sunt, deinde putant ad laudem vini dictum esse, illud
reges inebriare, Gen. XLIX : 20, adeoque h. 1. ^ermonem
esse de vino praestantissimo, quo in primis reges uteren-
tur ; Meier tamen recte monet,nbsp;non significare

uvas ipsas, sed ramos, de quibus tantum dici potuit illos
se extendere usque ad Jaëzer, quiquo tamen neminem
inebriare possunt. Principes praeterea Moabitarum, qui
ne soli quidem illud vinum bibebant, non commode
posse vocari.

-ocr page 101-

Eandem imaginem nunc Propheta persequens, vini cultu-
ram et mercaturam vini florentem, magnae vitis late se ex-
tedentis imagine describit, quae excidetur. Ejus rami
l^n errabunt per desertum, seil. Arabiae, nam nihil ha-
bebunt rami, quo adhaerere possint.nbsp;vero, ut Ro-
senmüller recte monere videtur, vertendum est
diffmae
sunt,
quod melius hoc loco de propaginibus dicitur, quam
derelictae sunt, vid. 2 Sam. V: 18, 22.

D*nbsp;iranseunt mare i. e., ex Meieri, Hendevverkii,

tnbsp;t

Gesenii, Drechsleri opinione, mare mortuum, ut Ps. LXXX:
17 D* inare mediterraneum significatur; Vitringa et Ro-
senmüller vero putant significari mare prope Jaëzer, quia
Jeremia, c. XLVIII:
32, diserte nominavit IT^ DJ-

Vs. 9. Ob hanc cladem vinearum irreparabilem lugere
pergit Prophetanbsp;'DDS,
cum fletu Jaëzeris i. e. eodem

fletu, quo déplorât interitum Jaezer urbis, nunc déplorât
vitem Sibmae. Kimchius tamennbsp;vult repetere et expli-

cat: fleo simul cum civibus Jaëzeris. Ipsa magnitude luctus
ostendit magnitudinem cladis, de qua evitanda amplius
sermo non est, ^uam tantum deplorare Propheta potest.
Verbumnbsp;est pro: Tjn'lN fut. piël a
nbsp;irrigavit,

cf. Jer. XXXI: 14. In sequentibus dicitur de messe
pomorum et fructuum, quae tempore
auctumnali locum
habet, c. XXVIII: 4, et hinc de ipsis
fructibus, in pri-
mis de ficubus, 2 Sam. XVI : 1, Amos VIII : 1, 2 , usur-
patur. Hoc loco opponitur verbonbsp;pro quo Jeremia,
XLVIII: 32, habet l'p
vindemia. Est messis frumenti,
quae tempore vernali instituitur. Nomen TI'H
juhilum in-
dicat, idque Hebraei usurpant ét de jubilatione vindemia-

12

-ocr page 102-

torum, Jer. XLVIII: 33, XXV: 30, ét de clamoribus
militum post victoriam, Jer. LI : 14. Recte Vitringa
locum exposuit, quem sequitur Gesenius : „Quo tempore
exspectaveras futurum esse, ut vindemiatores tui pro more
laetis acclamationibus collecturi essent optatos fructus le-
ctissimarum vitium; res longe aliter cecidit. Venerunt
enim eo ipso tempore hostes, qui diripientes et conculcan-
tes speratos praestantissimi generis fructus, aliud tibi longe
accinuerunt , alterius longe exclamationis genus. Ergo
nTl irruit in
aestivos fructus tuos messemque tuam, idem

t

est, ac si dixisset, irruisse hostes direpturos, omnia con-
culcaturos, vastaturos.quot; Lusit igitur in ancipiti significa-
tione verbi n^H, nec est cur cum Lowthio et Dathio

t *•

legamusnbsp;vasiator, quod habetur Jer. XLVIII : 32.

Ceterum alii,utiPalmius, explicantcecidit, i.e. cessa-
vit in vindemia tua et messe tua
, quod verbis minus congruit.

Vs. 10. Magnitudinem cladis exprimit, ea ipsa laetitiae
florentisque vini culturae signa in memoriam revocans,
quae nunc cessant.nbsp;,
et colligetur, i. e. auferetur,

quo verbo utens Propheta fortasse cogitavit de fructibus
in messe colligendis et auferendis; Jeremias, XLVIII: 33 ,
forma feminina utitur, de masculina vero vid. Roordae
Gramm. § 588. est species pual verbi .juhilare, sed
referendum adnbsp;alii tamen anbsp;dérivant.

D^Dp^S pVnbsp;torcularihus non erit tum, uti antea,

quum vineae florerent. Uvas enimnbsp;non

calcaUt qui vinum calcat. Ut Hendeweric monet, ita loqui
soient Hebraei, ut verbum cum suo participio jungant,
vid. e. c.
nbsp;V^t* i. e. auditur.

-ocr page 103-

Vs. 11. Recordatio ejus quod fuit, quodque nunc non
erit amplius, denuo summa tristitia Propbetae animum
perfundit, ita ut intus se affectum sentiat dolore simul et
misericordia.

Nominatnbsp;viscera mea, ut Job XXX : 27 , Jer. IV:

19, XXXI: 20, Tbren. 1:20, 11:11, Jes. LXIII:15.
Cbaldaeus vero vertit:
Propterea viscera Moabitarum tan-
quam cithara sonabunt,
cf. c. XV : 5. Ut cor, sive pectus
dolore vel gaudio affici dicitur, ita quoque viscera, qua in
re saepius utuntur verbo HDH, quod, proprie
fremuit no-
tans, tum de surdo gravique murmure nonnullorum ani-
malium Jes. LIX : 11, Ezecb. VII : 16 , fluctuum, Jes. LI:
15, magnaeque hominum multitudinis, Ps. XLVI: 7, Jes.
XXII: 2, tum de susurro intestinorum, et hinc de am-
mo quoque inquieto affectibusque agitato usurpatur, Ps.
XLII : 6 , 12 , Jer. IV: 19 i). Sic boc quoque loco utraque
notio conjungitur. Jerem. XLVIII: 36, propterea notio-
nem soni gravioris luctus et doloris amplexus pro cithara
posuit tibiam, quae lugentem sonum edat. Hoc vero loco
n'l^D nominatur, quia, ut Gesenius et Hitzig monent,
chordae ejus manu tactae fremunt, uti dolore et miseri-
cordia fremunt viscera.

Vs. 12. Denique Propbeta id addit, quod gravissimum,
hanc nimirum cladem esse inevitabilem, frustraque omnia
tentaturos Moabitas, ut eam avertant. Sic
simul redit eo,
unda progressa fuit oratio, cf.
XV: 2, ad auxilium frustra
a diis petitum,
quod certe in calamitatibus est gravissi-

1) Cf. GESENIUS iu Thes. p. 384.

-ocr page 104-

mum, ut Hendewerk monet. Sic redire Prophetam ad
ea, a quibus incepit, animadverterunt quoque Hitzig,
Knobel, Drecbsler, Meier, idque saepius apud Jesaiam
invenitur. Ewald tamen bunc locum aliter intelligit, putang
Moabitas, quum frustra a suis diis auxilium petiissent,
ventures ad verum Deum, ut illum venerarentur, sed fru-
stra, et quum apodosis videatur deesse, conjicit verba ex
Jes. XLVIII : 13 , hue transponendanbsp;Dï^lÜ li^^il-

Drechsler tamen hoe improbans , peculiarem in hac abrupta
oratione vim esse existimat. Et ipsa verba Ewaldo obstare
videntur: pronomen enim in lii-'IpQ non nisi ad Moabum
referri potest, cum mentio Dei nulla praecedat, ti^lpÖ,
vero est omnis locus sacer, etiam idolis sacratus, Amos
VII : 9 , et verbum SS^JlH, rarius quidem, sed tamen
etiam de precibus ad idola usurpatur, Jes. XLIV:17,
XLV : 20. Possumus vero cum Gesenio , Maurero, Pal-
mio aliisque verbanbsp;tanquam apodosin considerare.

Verbum HX^i dicitur, ut c. 1:12, Exod. XXIII: 15,
de homine ad Deum accedente, qui videtur, comparet
coram

Deo, nS'Sj vero de eo, qui frustra laborando se
defatigavit; plurimi interprétés boc loco cogitant de molestis
ceremoniis in cultu idolorum e. c. 1 Keg. XVIII: 26 sqq.,
quod tamen displicet Hendewerkio, qui inde explicat de-
fatigationem, quia omnia frustra sunt. Potius de saepius
repetita locorum sacrorum aditione ad preces repetendas
intelligerem.

nÖD, Vitringa monet, Prophetam fortasse ararum alti-
tudinem respexisse, quum ait, Moabitas
se conspiciendos
daiuros super aras,
sed HÜ^n est collis, locus editus, ubi
sacrificare solebant.

-ocr page 105-

Vs. 13. Hic et sequens versus continent Epilogum, quem
Propheta postea addidit, quum jam id, quod de clade
Moabitica praedixerat, intra breve tempus eventurum es-
set. Antea,nbsp;cf. 2 Sam. XV : 34, tale exitium Moa-
bitis denuntiaverat, quod nimirum praecedenti oraculo
continetur, ad quod respicit per verbanbsp;HT,
hoc
ipsum verbum.
Drechsler quidem censet, potius ea refe-
renda esse ad antiquiora oracula de Moabitis, quae ét in
Pentateucho, Num. XXIV: 17, occurrunt, ét alibi, Ps.
LX : 10, LXXXIII : 7 , Amos II : 1 repetuntur, sed ei
obstare videtur
cum pron. dem. nj, ^^ ea, quae
proximo praecedunt, respiciens, vix referri possit ad ea,
quae no iudicata quidem sunt in superioribus,
tum oppo-
sitie inter et quippe quae indicet, priora
an-
tea,
sequentia postea prolata esse, atque adeo praecedens
oraculum et sequentem epilogum sibi opponi.

Nunc brevi clades Moabitarum instat, ^J'v^O

intra ires annos, ut sunt anni mercenarii, conf. XXI:
IG. 'indicat ita Propheta tres annos recte computatos,
tempus certum et praefixum ; ut enim mercenarius tem-
pus
computat, quo peracto, mercedem accipiat, ita nunc
tempus cladis praestitutum est. Minus recte igitur alii
haec de brevi tempore
indefinite acceperunt. Non vero
indicant, tertio demum
anno finiento cladem venturam,
sed intra tres annos, ut certe non diutius sit moratura.
In sequentibus Propheta sibi opponit H^jpi etnbsp;ut

111:5, hvis /je^ proprie gravitas, félicitas Moabi, qua nunc
Moabitae populi
numero et opibus et mercatura florent,
idque quod reliquum erit, parvum erit, superstites erunt

-ocr page 106-

pauci numero et tenues viribus atque pauperes opibus.
Ut jam diximus ante, non habenms apud bistoricos buius
eventus descriptionem, sed probabiliter tempore Sanheribi
Moabitas aggressi sunt Assyrii. Funditus tum quidem
populus deletus non fuit, nec adeo terra sua expulsus,
uti jam Jesaias hoc versu subindicarat; fortasse adeo ne
tanta quidem clades, quanta exspectari potuisset, quod
videtur patere ex repetitione oraculi a Jeremia facta.
Sed Propheta totam futuram sortem INIoabitarum uno
oraculo complexus fuit, quae certe intra praefinitum tem-
pus praeparari coepit, deinde vero ita evenit, ut ne no-
men quidem gentis superfuerit, uti recte animadvertit
Drechslerus, cf Zeph. 11:8—11.

Pro viribus, quae de hoc oraculo monenda erant, col-
legimus, nec tamen discedere ab hoc argumento possu-
mus, antequam animadverterimus artem, qua compositum
sit, eiusque peculiarem pulchritudinem, in primis cum
non defuerint, qui banc illi deesse contenderent.

Primum igitur observamus, scriptorem nos statim sum-
ma vi in médias res rapere. Paucis gravibusque verbis
totam cladem Moabitarum, ex improviso, noctu ingruen-
tem, indicat; metropolis et arx regionis captae sunt et
deletae, XVI : 1. Quid nunc facient aliorum locorum
incolae, quae certe similiter munita non erant? Summa
trepidatione illi, quibus hostes in primis imminent, ad loca
sacra tendunt, deos suos invocant, ejulant, omnibusque
locis, domi et foras, tristitiam suam et desperationem
ostendunt; nullus locus querelis vacat, ita nemo est, cui

-ocr page 107-

supersit animus. Porro artificiose Proplieta diversorum
locorum mentionem, nlïin, rTi^i et mDnquot;;! conjungit
cum descriptione variorum signorum luctus, tristitiae, de-
sperationis, qualia illa apud omnes incolas, pro diversitate
sexus, aetatis, affectuum animadvertebantur. Deos adibant
alii flentes, sacco se cingebant alii, radebant caput, va-
lebant barbam, clamabant et vociferabantur alii, ipsi, qui
patriam tueri potuissent, tristes erant, verbo omnes, to-
tus adeo populus, ejulabant, nec hoe uno loco, sed per
omnes regionis urbes et vicos eodem modo. Profeeto
gravius describi clades non potuit, quam si ita indicare-
tur eius effectus in incolarum animos. Hinc dicere jure
potuit scriptor

substiterunt incolae. Trepidi jam omnes aufugiunt meri-
diem versus, clamantes et ejulantes propter patriae suae
sortem, illorum instar, qui ruinosam domum tristes et
pavidi relinquunt. Et certe, quae nunc aqua et pascuis
florent loca, deserta fient, eaque non ad breve tempus,
mox reversuri, relinquunt, sed omni spe redeundi caren-
tes, cum omnibus quae asportari queant. Sic Propbeta
denuo cumulât verba, quibus fugam illam describit. Vi-
demus quasi eos, qui e regionibus trans Arnonem sitis
profugi , ne intra Moabitidis fines quidem subsistere au-
dent, sed sua secum asportantes, cum lamentatione et
ejulatione progrediuntur ad Zoar, terram suam plane
vastatam relinquentes, et mox ad Edomitas aufugiunt.
Et sane hic metus non vanus, baec trepidatio non erat
sine causa; etenim jam aquae Dibonis sanguine interfecto-
rum rubebant, atque hoc tantum initium erat judicn di-
vini, quod iis imminebat.

-ocr page 108-

Praeterea in altera vaticinii parte summa arte causam
huius judicii Propheta indicat. Quid facient illi profugi ?
Quid aliud, quam ut auxilium petant a Judaeis, et ita
quidem, ut, antiquam societatem renovantes, tributum
niittant, seque tributaries agnoscant. Poterant sane nunc
illud facere , ipsi finibus suis expulsi et extorres, avis fu-
gatae instar ; sed quid fecerant ante, cum adhuc ipsi,
rebus florentibus, alios, ipsos etiam Judaeos, superbe
contemserant ? Aliquando bi et ipsi a Moabitis auxilium
petiverant, cum dignitate locuti erant, non submisse nec
humiliter, sed quasi ad tempus tantum humanitatis officia
implorantes, sed certâ simul fiducia ducti eorum promis-
sorum, quae de regni restitutione et felicitate a Deo
acceperant. Summa arte sie Propheta Judaeus, Moabitis
gravissimam poenam denuntians, bis minis inseruit futurae
sui populi restitutionis spes, opposuitque brevem et prae-
tereuntem Judaeorum cladem, quae certam restitutionis
spem minuere non poterat, desperationi, luctui et ejula-
tioni Moabitarum, quibus nulla jam supererat futurae
felicitatis exspectatio. — Sed Moabitae, licet sie simul iis
in memoriam revocata essent promissa, Judaeis divinitus
facta, ninilo minus superbe tum omne auxilium negave-
rant. Urget Propbeta hanc superbiam, XVI: 6, eamque
indicat tanquam rem omnibus notissimam, quia in ca sita
erat causa judicii divini in Moabitas, quatenus odium sic
apparuerat, quo in Judaeos ducebanfnr. Propterea, i. e.
ob banc ipsam superbiam nunc ejulat Moab, inquit, pro-
pterea nunc vastatae vineae, cf. Zeph. 11:10.

Tertia denique stropha carminis felicem vinearum et
agriculturae conditionem, quae olim fuit, praesenti de-

-ocr page 109-

vastationi opponit. Vindeniiatorum et niessorum cantum
et laetam jubilationem, quibus antea undique omnia re-
sonabant, cessabunt, ita ut nullis locis, nec in vineis,
nec in agris, nullo tempore, nec vere, nec autumnali,
amplius audiatur; sed audietur barritus hostium, caedem
et depraedationem minatus. Non mirum igitur, denuo
misericordia, alfici Prophetam, eo majori, quo magis omnia
tentât Moab ad effugiendum periculnm, — sed frustra!

Sic in toto carmine summa animadvertitur unitas, om-
nia optime cohaerent, omnia eo spectant, ut clades gra-
vissima Moabitarum describatur, causa eius indicetur, ef-
fectus demonstretur. Nec de concinnitate, nec de verborum
nimia repetitione, nec de mala membrorum
conjunctione
sermo esse potest. E contrario cum arte omnia sic dis-
posuit scriptor, ut et gravitatem et amplitudinem et
certitudinem cladis imminentis ostenderet, eamque tristis-
simam quidem et miserrimam, sed tamen odio in Judaeos
bene meritam probaret.

-ocr page 110-

WW

.î :

-ocr page 111-

QUAESTIONES.

I.

Capita XV et XVI vaticiniorum Jesaiae huic scriptori
non sunt abjudicanda.

II.

Cap. XVI sect. 1 lectio ID retinenda est et accipi-
enda de tribute débite.

III.

Eglath-Schelischya c. XV : 5 est nomen proprium.

IV.

Jesaiae cap. XI, sectt. 1—5, ad Messiam sunt refe-
rendae.

V.

Critica interna, licet magni facienda, tarnen externae
est postponenda.

-ocr page 112-

VI.

Johannis Epist. I, cap. V:20, ourog ad proxime prae-
cedensnbsp;XpttTT^ referri debet.

VII.

Non probanda est eorum sententia, qui Epist. ad Rom.
IX :
doxologiam invenisse sibi videntur.

vm.

Sacra scriptura dici potest ét verbum Dei ét verbum
Dei dici potest sacra scriptura contineri.

IX.

Doetrina Anselmiana de satisfactione Christi partim est
laudanda, partim vituperanda.

X.

Nonnullorum opinio de Jesaia, a rege Manasse crude-
liter interfecto , improbanda videtur.

XI.

Quidquid Christianis inest animi emendati, Spiritui
Sancto attribuendum est.

XII.

Errant qui Deum fingunt ita hominum animos afficien-
tem, ut ingenii animique vires, naturae humanae propriae,
nihil omnino valeant.

-ocr page 113-

xni.

Errant etiam qui, nimium adminiculo doctrinae Chri-
stianae attribuentes, omnem hac in re Spiritus Sancti opem
excludunt.

XTV.

Religionem Christianam per omne aevum vim suam et
efficacitatem ostendisse, contendimus.

XV.

Ethices Christianae fundamentum est Theologia Chri-
stiana dogmatica.

XVI.

Ceteris orationum sacrarum habendarum generibus ana-
lytico-syntheticum praeferendum est, nec tamen semper
adhibendum.

___ _ IBlflïlW«

JL

-ocr page 114-

lt; '-uri

few

i