DISSEllTATIO
MEDICO-CHIEUllGTCA INAUGURALIS
CONTINENS
CASUM IIESECTIONIS TIBIAE Eï FIBULAE
CUM EPICRISl
IN
NOSOCOMIO ACADEMICO OBSERVATUM.
-ocr page 2- -ocr page 3-DISSERTATIO MEDICO-CHIRURGICA INAUGURALIS
EilIlBENS
CASUM RESECTIONIS TIBIAE ET FIBULAE
CUM EPICRISI
in
NOSOCOMIO ACADEMICO OBSERVATUM,
QUOD ,
ANNUENTE SUMMO NUMINE,
EX AUCTOKITATE EECTORIS MAGNIFICI
TIIEOI,. DOOT. ET PROF. ORD.,
NEC NON
AMPLISSIMI SENATUS ACADEMICI CONSENSU
ET
NOBILISSIMAB FACULTATIS MEDICAE DECRETO,
summisque in
MEDICINA IIONORIBUS AC PRIVILEGIIS
IN ACADEMIA RIIENO-TRAJECTINA
KITE ET IvECrmiE CONSEQUENDIS ,
ERUDITORUM EXAMINI SUBMITTIT
Ileiisdciisls.
a. d. xxviii m. JUNir a. mdcccliv , hora vi.
TIIAJECTI AD EIIENUM,
al'uh i..e. bosch et filium et viduam p, muntendam et filium.
mdcccliv.
-ocr page 4- -ocr page 5-PARENTIBUS
OPTIMIS CARISSIMIS,
PRAECEPTOllIBUS
A E S T U M A T I S S I M I S
SACRUM.
-ocr page 6-m
M
a.
m
-ocr page 7-iienricus didericus cornelius dibbets, 23
annos natus, temperamenti phlegmatici atque
constitutionis robustae, die 2G mensis Octobris
poly-clinicum chirurgicum adiit, curvaturam
tibiae ostendens, quae in diem usum pedis ma-
gis magisque impediebat, ita ut ineessus ei
gradatim difficilior esset. Examine pedis aegro-
tantis instituto, statim patuit omnino necesse
esse, ut conditio emendari posset, aegrotantem
in Nosocomium suscipere, cui proposito statim
assentiebatur.
Die 1° mensis Novembris Nosocomium adiit,
quando examen accuratius de illius conditione
institutum est.
Ex relatis satis exactis aegrotantis responsis,
-ocr page 8-tum de modo quo curvatura orta erat, tum de
curatione a variis artis peritis jam antea insti-
tuta, de anamnesi sequentia referre possumus.
Jam ab anno mdcccl equo militaris; mense
Aprilis anni mdccclii Tilburgi degens, ab equo
ictum in pede passus est tanta vi, ut munere
non amplius fungi posset, qua propter ex consilio
medici militaris in Nosocomium militare receptus
est. Qualis curatio fuerit instituta, nobis referre
non potuit; post quatuordecim autem dies pe-
detentim ad labores consuetos rediit. Cum vero
dolores in parte pedis ictu laesa redirent, atque
gradatim exacerbarentur, initio mensis Decem-
bris anni commemorati, medici ejusdem auxilium
imploravit atque a mense Decembris mdccclii
ad diem quintam mensis Januarii mdcccliii,
ejus curae se tradidit. Jam tunc temporis in
parte anteriori tibiae, uti aeger enarrat, enii-
nentia parva exorta est in diem pedetentim
increscens, quando simul totum os incurvari vide-
batur. Dolores magis magisque aggravabantur,
quando aeger die quinto mensis Januarii mdcccliii
ad Nosocomium militare Sylvaeducense profectus
est. Ibi infrictiones cum unguento liydrargyri
in pede applicatae sunt eo effectu, ut reconva-
lescere videretur postque mensem elapsum, no-
socomium reliquerit, atque labores iterum sus-
ceperit. Post diios dies vero doloribus in pede
iterum exacerbatis, cogebatur ab opere suscepto
desistere, quando iterum curae Medici prioris
submissus est; initio vero mensis Martis denuo
ad Nosocomium Sylvaeducense transvectus est,
atque ibi Medicus tertius novus iterum ejus
curam suscepit atque hirudines et infrictiones de
unguento liydrargyri alternatim praescripsit. Ae-
grotus refert omni secunda vel tertia die hirudi-
nes N°. VI pedi appositas atque pedem unguento
quodam coeruleo infrictum fuisse, ita ut hiru-
dines N°. Lxxx applicatae fuerint.
Mense Julii mdccci-iii , quum non amplius
militare valeret, rude donatus est, atque, ut
jam antea commemoravimus, nosocomium Aca-
demicum adiit. Jam examine instituto, nobis
statim patuit e flexibilitate locali tibiae atque
fibulae , incurvationem notabilem, quasi genicu-
latam, antrorsum circa tres pollices supra arti-
culationem pedis ortam esse (1). Flexibilitas ista
localis praecipue observari potuit, quando aeger
corporis i)ondus pede aegroto solo sustentare
conabatur. E narratione aegrotantis etiam pa-
tuit , incurvationem initio parvam cursu insigni-
ter auctam esse.
Licet tactu flexibilitatem majorem percipere
non potuerimus atque os duritie normali prae-
{I) Vid. Fig. I.
-ocr page 10-dituin esse videretur, attamen putavimus, quum
cursu pedis incurvatio sensim sensimque major
fieret, necesse esse, ut conaremur positionem
ossis emendare, (licet spes boni eventus fere
nulla esset) et ita, quando fieri posset, operatio-
nem graviorem evitare. Per tres hebdomades
pressionem satis fortem, continuam adliibuimus,
vero ut suspicati eramus absque ullo effectu.
Praeterea aegrotus pressionem fortiorem in parte
tibiae prominenti ferre non potuit, etsi pressio-
nem istam pulvinari ex gummi elastico confecto
atque aëre impleto, quantum fieri posset aequa-
lem reddere conati fuimus.
Paucis diebus postquam ab hisce conaminibus
destiteramus, aeger queri incipiebat de dolore
in faucibus; dolor iste examine instituto oriri
patuit e tonsillarum ulceratione syphilitica cmn
exsudatione syphilitica ad labium juncta. Quando
nobis autem inquirentibus aeger enarrat, se jam
mense Decembris mdcccli, ex causa syphilitica,
in Nosocomium militare Bredanum receptum et
per xxxvi dies curatum fuisse, sed ab eo inde
tempore nulla symptomata percepisse neque novam
infectionem sibi contraxisse.
Ex hisce omnibus nobis probabile videbatur,
dyscrasiam syphiliticam fiexibilitati speciali locali
tibiae atque fibulae ansam praebuisse.
Antequam igitur ad operationem radicalem
-ocr page 11-procedere pösseraus, antisyphilitica cura opus erat,
quapropter ad diem tertiam Februarii usque
usus protractus solutionis sequentis illi comnien-
dabatur
R. Jod. pot. dr. j.
S. in aq. dep. unc. xij.
D. s. ter d. d. Cochl.
Postquam ex usu hujus remedii omnia syphili-
dis vestigia evanuerant, resectio partis tibiae atque
fibulae erat iudicata, quae die quarta mensis
Februarii instituta est. Ob operationem vero
prae aliis dolorificam, tum etiam rogante aegro
ipso , chloridum formyli adhibitum est. Operatio
brevi tempore, ut patet, absolvi non poterat, qua
propter chloridi formyU usus, licet non esset con-
traindicatus, tamen molestior reddebatur. Aegro
jam in mensam posito, cum capite elevato, at-
que pedibus dependentibus , inhalationem chloridi
formyli more solito applicavimus. Licet aeger
vapores bene hihalaret, tamen non nisi post
plures minutos elfectum corum percepit. Tandem
anaesthetici actionem licet alienam percipere in-
coepit; quamvis enim placide jam dormiturus
videbatur, mox vero valde incitatus, loquax, verbo
ebrius reddebatur. Etsi per xxv minutos
et ultra chloridum formyh inhalaverat (per istud
tempus uncia dimidia utebatur), non potuit nar-
cosis produci. Incautum tunc visum est, co-
namina ad narcosin inducendam diutius protra-
here et tutius videbatur operationem differre,
cum in homine valde inquieto et ebrio quasi
minus bene institui potuisset.
Aegro mentis compoti rursus facto, aliquot
horas post propositum est, ut operationem abs-
que narcosi institui sineret, cui proposito, post-
quam de periculo ex inhalatione nimis protracta
profluenti monitus erat, statim concessit. Propter
diem solis intercedentem, operatio in diem sextam
Pebruarii dilata est.
Postquam aeger positionem supra comme-
moratam acceperat, vir Clarissimus van gou-
doever operationem sequenti modo instituit.
Primo tam ad latus externum quam ad latus
internum pedis, incisionem rectam a parte supe-
riori ad partem inferiorem decurrentcm, tres
pollices longam, fecit; incisiones istae cum inci-
sione tertia, cujus convexitas ad partem inferio-
rem versa erat, jungebantur. Pars cutis ita
excisa solvebatur; tunc tibiae atcpe fibulae
incurvationem bene observare nobis licuit. Post-
quam fascia incisa erat, uncis obtusis partes
molles ad latus traliebantur; musculus tibialis
anticus sub incurvatione pro parte decurrens
vel potius ejus tendo introrsum deducebatur.
Periosteum in tibia duobus in locis incidebatur
co loco atque eadem forma, qua pars ossis
exsecandae gaudebat; postea ope serrae usitatae
pars cuneiformis ad magnitudinem antea desig-
natam exsecabatiir (1). Primo in proposito fuit
tibiam pro tribus crassitiei partibus quartis dis-
secare, vero non licuit absque laesione partium
mollium notabili, profundius dissecare quam ad
partes duas tertias. Ope serrae catenariae os
totum dissecari potuit, sed hoc nequaquam fieri
debebat, quum ad operationis eventum optatam
magni momenti esset, ut ligamentum interosseum
intactum maneret, atque pars periostei servaretm-.
Scalpro fabrili tenuiori os ad profunditatem pro-
positam solvebatur,
Etsi ante operationem putavimus os debito
mollius fore, durities debito major dissectionem
ope serrae difficillimam reddidit. Eodem modo
quo tibia, fibula dissecabatur, sed e proposito
ex illa pars minor tollebatur. Etiam nunc
eodem scalpro uti debuit, ut post dissectionem
ope serrae, os satis profunde exsecari posset.
Operatione hue usque peracta; arteriae nullae
ligandae erant; ramus modo unus cutaneus pau-
cum sanguinis efi'uderat, sed mox sese contraxit.
Haemorrliagia per totam operationem nullius
momenti erat.
Incurvatio pedis attamen eadem manserat, atcjue
(1) Vid. Fig. 3.
-ocr page 14-pars operationis aegroto certe maxime dolorifica
adhuc perficienda restabat, scilicet partem ossium
adhuc cohaerentem frangere, utita marginesvul-
neris ad se invicem accederent. Haec omnia perfi-
ciebantur licet haud sine labore, quum ex actione
musculorum surae nisus separationis oriretur.
Per momentum de dissectione tendinis Achil-
leos instituenda dubitavit Clarissimus Praeccptor,
vero ne novum vulnus oriretur, ab illa abstinuit,
quum, si opus esset, institui posset post fasciam
primam sublatam. Margines vulneris tandem
sutura cruenta jungebantur.
Aegrotus operationem totam, satis longani,
aequo animo strenuus tulit.
Postquam resectione pes positionem normalem
acceperat, atque vulnus panniculo fenestrate,
unguento simplici illinito et linteo carpto tectum
erat, fascia applicabatur et ferula ad pedis formam
excavata, ope ligamenti ad pedem apponebatur;
dein totus apparatus , scihcet machina suspensa
{zweeftoestel) constans ex linteo, duobus asser-
cuUs extenso ex columna ferrea propendente,
. quantum fieri posset, ab omni motu immunis
servabatur. Vespere febris apparuit atque aeger
dolores percepit.
Die 7 Pebr. Aegrotus parumper dormivit,
querelas fert de cephalalgia; vespere febris ite-
rum exsurgit.
Die 8 Febr. Symptomata febrilia non appa-
ruerunt. Quum alvus stricta esset, aegrotus
sequenti usus est electuario :
R. Elect, lenit. Une. ß.
Pulp. prun. Une. j.
D. s. 0. h. 2 cochl.
Die 9 Febr. Postquam fascia prima vice
sublata fuit, odorem ingratissimum, penetrantem
percepimus ex gangraena partiali partis cutis ,
ortum; crena nondum formata erat. Filamenta
tria suturarum absolvebantur atque ichore abunde
profluente sublato, fasciam eodem modo ac antea
applicavimus.
Die 10 Febr. Symptomata'aliéna non apparue-
runt ; pulsus minus frequens, alvus normalis erat.
Die 11 Febr. Fascia iterum deligata, ichor
quantitate minori quam antea effluxit. Gan-
graena sese non amplius exten'dit. Paulisper
sub genu, ad latus pedis internum ex pressione
ferulae, erythema quoddam ortum erat. Glan-
dulae inguinales lateris ejusdem, paulisper in-
tumuerant. Tendo Achilleos non valde tensus
erat; conditio universalis satis bona; pulsus mi-
nus frequens erat (90 ictuum). Vulnus eodem
modo deligabatur, additis tamen plumaceolis
Aq. Vulnerar. humectatis.
Die 12 Febr. Conditio universalis eadem erat
ac heri; erythema vero disparuit; aeger, cum
alvus tarda erat, Electuario jam antea comme-
morato utebatur.
Die 13 Eebr. Fascia deligata partem cutis
gangraenosam maxima pro parte jam separatam
esse atque granulationes in vulnere oriri appa-
ruit ; pulsus frequentior erat; conditio universalis
eadem ac heri.
A die 14 ad 16 Febr. usque symptomata
aliena non observavimus, attamen alvus debito
copiosior atque liquidier erat.
Die 17 Febr. Quum tormina ventris atque
diarrhoea debito frequentior adessent, solutio
saleb sequens praescribitur.
R. Pulv. rad. Saleb scrij.
S, I. a. in aq. ferv. Unc. viii.
Adde
Syr. Simpl. Unc. j.
D. s. o. h. c.
Diebus 18 et 19 Febr. Propter alvum semper
adhuc debito frequentiorem solutionem saleb itera-
vimus. Caeteroquin conditio universalis eadem
mansit atque applicatio fasciae aqua vulneraria
humectatae continuabatur.
Die 20 Febr. Aeger adhuc ter alvum liqui-
diorem posuit. Vulneris adspectus sub aquae
Vulnerariae applicatione in diem melior fit;
hanc ob causam eodem modo pcrgimus atque
Sol. Saleb iteravimus.
Die 32 Febr. Quum fasciam deligabamus,
mox apparuit applicationcm machinae, hunc in
finem ex industria confectae, quam maxime urgere.
Pro parte nempe ex gr^nulationibus copiose for-
matis, pro parte ex pronatione partis supe-
rioris ossis resecti os pedetentim formam accepit
a norma alienam. Pars inferior tibiae atque
fibulae (infra locum resectionis) paulisper intror-
sum vergit, quo planta pedis necessario , positi-
onem perversam acceperat. Ut omnibus indi-
cationibus, quantum fieri posset, simid satis facere
possemus , quam maxime optavimus, macliinam
habere, quae valeret,
1°. Partes nonnullas pedis pro voluntate magis
sufFulcire, alias e contra magis extendere.
2°. Rotationem pedis , cii'cum axin ejus longi-
tudinalem, impedire.
3°. Planum plantae pedis constanter ad angulum
cum tibia atque fibula optatum confirmare atque
ita curvationem internam vel externam tibiae vel
fibulae impedire.
Ut huic proposito triplici satisfaceretur, ma-
china sequens confecta est, cujus fabrica, etiam
latiori rcspectu, modificationibus optatis respondit.
Duo asserculi lignei, tribus columnis ferreis
ubivis aeque distensi, quisque 57 pollices lon-
gus, 2i pollices crassus, atque 5 pollices altus,
ciun suppedaneo mobili intra illos cofirmato,
sustentaculum machin ae praebuerunt. Asserculi
ambo jam descripti, non, uti in machinis ejus-
modi fieri solet linteo jungebantur, sed loco lintei,
ut in machinis satis cognitis roscnii, fiutz ,
aliorum, fasciae sex duplicatae apponebantur ;
quae ope fibularum pro voluntate breviores aut
longiores reddi poterant, ita ut ex fasciarum
tensione majori pressio major in pedem, fasciis
suff'ultum, oriretur.
Ut indicationi secundae satisfacere possemus,
opus erat suppedaneo ad fineni niachinae appli-
cato, quod circa axin ejus minorem vel horizon-
talem verti poterat, quo itaque pes moveri, id
est, fiecti aut extendi potuit, atque rotatio ossium
circa axin eorum longitudinalem impediebatur.
Indicatio tertia postulabat, ut suppedaneum
circa axin ejus longitudinalem volvi posset.
Motu nempe tali institute, pronatio mechanica
pedis, in machina confirmati, perfici potuit;
motibus istis duobus curvationeni internam vel
tibiae et fibulae prohibere licuit. Praeterea sup-
pedaneum dextrorsum vel sinistrorsum, prouti
necessitas urgeret, verti poterat.
Ad propositum illud perpetrandum uncus chaly-
beus mobilis , ad superficiem externam asserculo-
rumligneorum tali modo apponebatur, ut finem
axis ferrei complexu tenerct ; tali modo asserculo
uno remoto suppedanei positionem ita mutare po-
tiiimiis, ut ex angulo isto aucto vel imminuto supi-
natio aut pronatio plantae pedis obtineri posset.
Pulvinaria duo coriacea, alternatim ad asser-
culos apposita, nobis opportunitatem praeterea
praebuerunt, positionem partis pedis supra vul-
nus positae, quantum fieri posset, optatain reddere.
jMachina ista confecta, die 22 Febr. pristinam
excepit atque uti illa columnae liane ob cau-
sam confectae suspendebatur.
Diebus 23 Febr. ad 4 Martii. Aeger semsim
sensimque reconvalescit ; pulsus interdum fre-
quentior erat, alvus vero normalis ; fasciae
applicatiö eodem modo continuabatur.
Die 5 Martii. Conditio universalis eadem est.
Ad vires sustentandas, quum suppuratio copiosa
adesse, decoct, cort. Peruv. fuse, praescripsimus.
Die IG Martii. Loco aquae vulnerar. vul-
neri unguentum sequens applicatur.
R. Acet. plumb, liq. dr. j.
Ax. porei une. j.
M. f. Unguent.
Granulationum superficies Nitrate Argent, fus.
leviter tangebatur.
Die 23 Martii. Quum jam granulationes,
cauterisatione atque a})plicatione unguenti de
plumbo licet semper continuatis, debito molliores
atque fungosae manerent. Decoct, salicis praescri-
bebatur, cauterisatio adhuc semper continuabatur.
Die 23 Martii. Eormatio calli, quae jam
aliquamdiu inceperat, ex effusione ejus in
aequali, ossis superficiem anteriorem, debito
crassiorem reddit. Etiam superficies tam externa
quam interna, inaequales erant.
Initio mensis Aprilis, aeger ab usu decocti
corticis Peruv. fusci sese abstinuit; ad finem
ejusdem mensis usque cauterisatio ex Nitrate
argento fuso vulneri applicabatur atque fascia
decocto corticis salicis humectabatur j deinde
a cauterisatione abstinuimus et loco decocti
salicis unguentum simplex applicavimus donec
vulnus, die 9 mensis Maji sanatum erat.
Positio pedis per illud tempus, magis magis-
que emendata erat. Superficies, antea ex effu-
sione calli inaequalis, jam cx ejus absorptione
aequata erat. Pes licet altero pede pollice cir-
citer brevior, non incurvatus sed rectus erat (1).
Optime crm-e uti potest aegrotans, pruden-
tiae vero causa fulcris nitens hue usque ingre-
ditur. Crus altero brevius parumper est, cui
vero levi diff'ormitati calceus idoneus facillime
obvenire potest.
(1) Vid. Fig. 2.
-ocr page 21-Be causis, quae hoc in casu incur-
vationi ansam praehuerunt.
Historia morbi satis superque demonstrat,
ostitidem vel periostitidem praegressam pro-
babiliter cum osteomalacia insequenti, in hoc
casu incurvationis causam fuisse.
Ostitis illa vcl periostitis in nostro casu tri-
plici ex causa oriri potuisset, scilicet :
lo ex causa pure mechanica, nempe ex ictu,
quem equus tibiae aegrotantis inflixit.
Ilanc vero causam osteomalaciae ansam prae-
buisse , admittere non possumus, quum talis
cventus fere semper sequela sit inflammationis
ossium impurac dyscrasicae, quales Syphilide,
serophulosi et osteomalacia producuntm*; ostitis
enim et periostitis causa mechanica in homine
productae, in quo nulla dyscrasia adest, fere
semper acute decurrunt, atque in cariem trans-
eunt, saepius tamen in necrosin, dum emollitio
semper morbi clironici sequela est.
3° Syphilis secundaria, periostitidis sypliili-
ticae frequens est fons. Periostitis ista, prouti
satis notum est, ea inprimis ossa aggreditur,
quae partibus mollibus fere non sunt tecta,
laesiones porro mechanicae saepissime talibus
in casibus periostitidi istius generis occasionem
praebent. Ambo momenta in nostro casu con-
venerunt, aeger nempe jam anno mucccliii
affectionem syphiliticam passus erat atque deinde
laesioneni meclianicam acceperat.
Licet affectionem primariam dignoscere non
potuerimus, tamen illam dyscrasiam nondum
prorsus cessisse satis apparuit ex angina syphi-
litica , ex simili ulcere in labio inferiori,
atque ex exanthemate eidem causae attribuendo,
quam ob causam aeger in fine mensis Novem-
bris anni mdcccliii curae idoneae submitte-
batur, eo eff'ectu ut postea talis dyscrasiae nulla
vestigia apparuerint.
Objicere quidem quis posset, anginam syphi-
liticam, atque reliqua a nobis observata symp-
tomata novae infectionis efi'ectus fuisse, et
idcirco coiicludi non posse ad dyscrasiam sy-
pliiliticam eo tempore jam praesentem quo
laesio orta est, at vero nobis satis persuasum
est, aegrum novae infectioni se non exposuisse,
atque symptomata observata igitur prioris in-
feetionis fuisse effectus.
3» Fractura incompleta tempore laesionis ictu
forsan orta sed non detecta cruris difformitati
deinceps an sum praebere potuisset.
Verum ejusmodi fracturam in nostro casu
non afi'uisse anamnesis satis declarat, ex qua
patet aegrum post xv dies jam labores suos
(^uotidianos rursus suscepisse, quod praesente
fractura licet incompleta nullo modo potuisset.
Praeterea considerandum fracturam incom-
pletarn fere solummodo in infantibus occurrere,
et tum demum in adultis accidere si emollitio
morbosa adsit; potissimum autem refutatur illa
opinio, quia fractura incompleta ab omnibus scrip-
toribus describitur tamquam cruris inflexus sub
angulo acuto {inhiikking), quod scilicet in
nostro casu nullatenus admitti potest, quia tali
in casu positio cruris perversa jam subito post
laesionem oriri et detegi debuisset, quod ana-
mnesis confirmât.
Ex hisce omnibus meo judicio satis tuto
statuere possumus, laesionem mechanicam ho-
mini Syphilide secundaria correpto allatam
causam fuissc periostitidis et ostitidis, cui
emollitio ossis insecuta est. Ex musculorum
surae contractione, tibiae emollitae incurvatio-
nem oriri posse nemo est qui dubitet.
Utruni vero in nostro casu liaec causa
admitti possit, dubitamus; incurvatio enim
cruris sequi non potuisset, nisi emollitione ossis
jam magno gradu praesente. Eieri tamen potest
ut sua hac in re attulerit. Libenter autem
confiteor modum quo incurvatio orta fuerit
me pluribus punctis non satis perspicere.
Si emollitio imprimis in anteriore ossis parte
circumscripta fuisset, incurvatio non oriri po-
tuisset, aut saltem fiexus non anteriora versus
secutus foret; necesse igitur est ut emollitio
totum crus hoc loco penetraverit, aut saltem
admodum profunde os pervaserit.
Si vero computemus durante tali ostitide
celerrimam perfici materiae mutationem, pluri-
masque ossis particulas solvi, auferri et aliis
denuo appositis cedere, mirum esse nequit,
novas ossis particulas non semper codem loco
eademque directione accrescere, imprimis si
simul agat pressio aliena, inque aliam directio-
nem agens. Ita ipsa ossa ischii extrorsum
versus fiectuntur et breviora fiunt, exarticulato
osse femoris, quia taU sub casu pelvis gravitate
corporis non premit in articulum sed pendet
in musculos rotatores, os iscliii tali in casu ex-
trorsum et sursum tralientes, dum ipsiun os
ilei pressione externa ossis femoris exarticulati
intus duci possit, ut demonstravit et tabulis
illustravit in egregia sua dissertatione doct.
iiuLsiioFF (1). Si porro attendamus quantopere
costarum, imo ipsius ossis sterni, forma a figura
normali discedere possit, durante formatione
scoliosis, quum vii'cs mechanicae tunc in alium
sensum in haec ossa agant, licet in omnibus
his casibus de emollitione ossis sermo esse ne-
queat, mirari sane neminem potest, durante ce-
leriori materiae mutatione in tibia et fibula morbo
descripto excitata, harum formam cito muta-
tam fuisse ipsamque curvaturam oriri potuisse,
licet emollitionis praesentis nullum vestigium
apparuerit.
Paucis autem verbis commemorare nobis lubet,
quid indagatio ossis fragmenti ostenderit.
Oculo non armato densitatis differentia in
tela ossea valde manifesta erat ; nonnullae partes
imprimis anteriores multo sohdiores et densio-
res videbantur quam alioquin in hac tibiae
regione obtinet, attamen in partibus magis pos-
terioribus os pluribus poris erat rarefactum et
(1) UCLSHOFF. De mutationibns formae ossium vi externa
pioJuctis, Amst. 1837. pag. 82 sqq. et pag. 113 sqq.
Q*
-ocr page 26-aperturas notabiles continebat ; attamen ibi sin-
gula loca aderant ubi tela densior evaserat.
Totius autem ossis fragmenti pondus specificum
non auctum erat, et quantitas substantiarum
anorganicaruni potius accreverat quam decre-
verat.
Lamellis osseis diluto acido liydroclilorico
expositis indagatio microscopica ostendit canales
osseos vehementer dilatatos esse et in cellulas
mediülares transiisse.
Vasa, quibus os alitur, increverant tam
diametro quam numero.
In genere os acido expositum multo rarius
erat, quam in statu normali, quod compara-
tione cum lamella tibiae sanae instituta clarius
adhuc patuit.
Ex indagatione instituta certo concludere pos-
sumus, telam osseam primum per totam substan-
tiam rariorem esse factam, partesque inorga-
nicas fuisse diminutas , eo gradu ut incurvatio
ossis sequi potuerit. Telae densitas aucta, quae
nonnullis locis aderat, postea quidem facile
oriri potuit, verum inflexui non obstitisset. Post-
quam semel tibia ad certum quemdam angulum
in anteriora fuerit inflexa inceptam incurvatio-
nem cursus necessario augere deberet. Talis
autem tibiae incurvatio locum habere non poterat
quin fibulae incurvationi simul ansam daret.
De primaria enim fibulae affectione nihil
nobis patuit, sed tibiae ineurvatione pro-
grediente fibula ligamento interosseo tibiae
juncta formani ejus mutatani sequi debuit,
ejusdemque mutationis particeps facta est; sci-
licet necesse erat ut in eandem directioneni
flecteretur aut, prouti interdum observatum
est, sensim paullatimque per totam longitudi-
nem magis extrinsecus cederet, ut os et tibia
longitudinis ratione habita sibi invicem respon-
derent.
Si vero fibula non mutata fuisset sola
corporis pondéré sustentando impar durante
cursu aegri repetito procul dubio difl'racta foret.
Non autem infitiandum est fibulam minus durani
solito esse potuisse, licet enim os dum serra
secabatur, ncquaqnam mollius videretur, forma
tamen quodammodo mutata erat, quippe quod
solito latius erat.
§ II. Biversae in casu proposito curandi
metJiodi.
Si tempore, quo nostram curam primo subiit
aeger, osteomalacia adhuc alTuisset talis medi-
cina esset administranda qualis in fracturis
male curatis, quamdiu scilicet callus mollis
est, aut in ossium ineurvatione rachitica saepe
cum fructu adhibetur.
Quiiiii autem in nostro casu c nulla re pa-
teret emollitio adhuc praesens et ipsa ossis in--
curvatio , postquam semel positionem perversam
assumserat, nequaquam probaret emollitioneni
adhuc adesse, ex mechanicis medelis sive ex pres-
sione sive ex extensione, sive ex contra-ex-
tensione hic parum salutis sperare licuit. Et
sane, uti vidimus, pressio mechanica incassum
adhibita est.
Revera duplex modo curandi ratio restitit,
nam crus aut frangendum aut ex eo fragmen-
tum cuneiforme eximendum erat. De amputa-
tione vero quum crus servari posset, cogitan-
dum non erat ; et aegrum juvenem robustum na-
turae relinquere non minus illicitum foret; jam
nunc in ambulando scipione uti debebat et
crure inniti non poterat ; difFormitas in dies
aucta fuisset eo vita sortem miserrimam
praebuisset.
Quod vero ad ossis fracturam attinet sequentia
animadvertenda sunt.
Quamvis fracturae ossium male curatae saepe
cum bono efFectu denuo frangantur, imprimis
post mutationes quas oesterlenius macliinae
BoscniANAE attulit, tamen observationes ejus-
modi sunt, ut hanc methodum in nostro casu
prohibèrent, quoniam oesterlenius talem ope-
rationem nunKpiam adliibuit post xvii, semel
tantum post xxvi hebdomadem, postquam frac-
tura orta fuerat. Haec igitur methodus solum-
modo valet in crurum ossibus fractis male curatis
et denuo frangendis , et quidem eo tempore, quo
credere liceat telam osseam duritiem naturalem
nondum recuperasse. At multum diflfert utrum
talis operatio post fracturas semisanatas insti-
tuatur, an nova fractura efficiatur in tali casu
qualis noster erat. Nobis saltem persuasum
est fracturas instituere tibiae et fibulae, (j[uales
in nostro casu perfici deberent, aegro fore ad-
modum periculosum, quia partes molliores (prae-
sertim vasa sanguifera aut nervi) vehementer
laedi facile potuissent, unde gravissimae sequelae
oriri possent et dum fractura tentabatur et etiani
postea, quoniam ossis incurvati fragmenta nullo
modo bono ordinc conjungi potuissent.
Quod autem ossis fragmenta fractura difïracta
bene conjungi non possent, per se jam penitus
operationem dissuadebat. Crus enim in parte
posteriori insigniter contractum erat, in ante-
riore vero parte longitudinem ordinariam ser-
vaverat. Post fracturam ossium fines aut in
parte posteriori necessario admodum recedere
a se invicem deberent aut fines difiracti cruris
supra semet invicem insigniter protrudi deberent ;
in priori casu perversa conjunctio , verosimillimo
pseudarthrosis secuta fuisset, in posteriori vero
cleformitas insignis una cum ossis contractione
orta foret, nisi deterius evasisset.
llemanebat igitur tantum resectio partis cunei-
formis ex osse deformato, tali modo instituenda,
ut superficies ossium novae ex resectione ortae,
cum axe eorum longitudinali angulos rectos
formarent, atque ita fractura transversalis oriretur,
§ III. Be resectione in nostro casu indicata.
Ossis partis resectio, quam jam Wasser-
fuhrius (1) in femoris fractura male curata et
post eum multi alii adliibuerunt, in hoe casu
tutissima operationis species visa est, et qui-
dem praecipue lias ob causas.
1° Ex incurvationis ratione , id est ex angulo,
quem tibiae et fibulae pars inferior cum supe-
riori parte formabat, ita ut fragmentum ex-
imendum ex horum ossium parte anteriori excidi
deberet, ubi partes molliores fere desunt ; quando
simul periculum evitabatur partes molliores lae-
dendi, si modo operatio satis caute perageretur.
2° Quoniam spes aderat fore ut periostei pars
conservaretur, nec non ligamentum interosseum,
quo fines ossium facilius conjungi possent.
3° Quoniam non opus erat partem magnam
(1) Conf. GUAErE, .Tournai f. Cliirurgic, Bil. XXI. s. I,
-ocr page 31-ossis rescindere, quo cruris nimia brcvitas cac-
terum ortura evitari posset.
4o Uenique quoniani vir aetate nequat^uaui
provectus, robustus sanusque erat.
Primaria objectio, quam quis fecerit contra
partis ossis resectionem in sua continuitate, im-
primis spectat eventum, quod scilicet adeo
facile fieri possit ut conjunctio non locum habeat
aut pseudarthrosis oriatur. Quae quidem ob-
jectio procul dubio maximi momenti est, sed
jam a priori statui potest cam in illis tantum
casibus posse valere, ubi ossium fines ad
certam distantiam disjuncti manent. Quando
vero post resectionem prorsus junguntur aut
saltem sibi admodum appropinquant, nulla
datur ratio an processus in tali casu non eodem
modo decurreret quo concretio post fracturas
cum vulneratione partium complicatas locum
habere solet, ea tamen conditione, ut idonea
positione et aptis fasciis fines ossium immobiles
reddantur. Quando autem fines ossium magis
separati manent, tum procul dubio grave peri-
culuni adest quo minor debito conjunctio fieri
possit. Si praeterea, sicut in nostro casu, pars
periostei conservari potest, conditiones curationi
adhuc plus favent. Ex experimentis praeterea
quae klenckius ct iieinius cum avium canumque
ossibus fecerunt patuit, si pars periostei servari
potest, semper massam osseam inter loca separata
effundi, qlt;ium secundum heinii experimenta ,
si periosteum non conservaretur, species pseud-
arthrosis locum habeat. liaec periostei vis
quoque apparet ex floiientii et symii expe-
rimentis , (juoruni hic bis ex radio canis
frustum 1,75 pollicis longitudinis resecuit. Al-
terius ossis periosteum sustulit, in altero id caute
prudenterque conservavit. Sex hebdoniadibus
post ossium separatorum, quorum periosteum
amotum fuerat, finis in formam conorum acumina-
torum terminabantur et ligamento fibrinoso erant
conjuncti; in altero vero osse cujus periosteum
servatum fuerat, tota substantia amissa nova
massa ossea eaque copiosa quin imo abundanti
restituta erat.
Praeter haec plura alia experimenta tum
modo dictis tum aliis Scriptoribus instituta sunt,
quibus periostei in resectione retenti utilitas
magna probatur.
Paucis adhuc verbis wagneri experimenta
commemorare nobis liceat (1).
Experimentum xiii. Einem nicht völlig
ausgewachsenen Kaninchen wurde ein sieben
Linien langes Stück aus der Continuität des
(1) wAGNEn. TJöbcr den Ileilungsprozcss nach Rcscction und
Exstirpation der Knochcn, Berlin 1853. p. 110.
Radius mit möglichster Schonung des Periosts
resecirt. Die Wunde wurde durch Suturen
vereinigt. Das Thier lief nach der Operation
mit angezogenem Beine, ohne sich auf dasselb e
zu stützen. Am zweiten Tage fand sich eine
bedeutende, fluctuirende Geschwulst längs des
ganzen Vorderarmes, am stärksten in der Um-
gegend der Wunde, welche fest geschlossen war.
Bis zum vierten Tage hatte die Geschwulst noch
zugenommen, das Thier sass still, frass nicht.
Die Suturen wurden entfernt und die Wunde
wieder geöffnet, worauf eine Menge bräunlicher ,
seröser Plüssigkeit ausfloss und durch Streichen
sich ausdrücken Hess. Die Geschwulst war
darauf fast volständig verschwunden. Am 9
Tage war das Thier wieder munter und frass.
Die offene Wunde war in guter Eiterung. Am
Ende der dritten Woche war die Wunde fest
verheilt, keine Anschwellung in der Umgegend
derselben. Zwischen den resecirten Knochen-
enden fühlte man noch eine kleine Lücke. Das
Thier gebrauchte das Bein so gut, wie das andere.
Experimentum xiv. Einem niittelgrossen Ka-
ninchen resecirte ich ein neun Linien langes
Stück aus der Continuität des Radius ohne
Schonung des Periosts, und vereinigte die Wunde
durch Knopfnäthe. Das Thier blieb munter,
trug im Anfange die operirte Extremität an
den Leib angezogen, stützte sich aber schon
nach einigen Tagen wieder ein wenig auf die-
selbe. Um diese Zeit hatte sich eine massige,
teigige, bei Druck sehr schmerzhafte Geschwulst
an dem ganzen Vorderarm, namentlich um die
Resectionsstelle und um das Ellbogengelenk
gebildet. Die Wunde war fest geschlossen.
Ich öffnete dieselbe nicht und fand einige Tage
später nur eine geringe Zunahme der Geschwulst,
welche fester geworden war, als früher. Die
Knopfnäthe hatten durchgeschnitten, die Wunde
war zum grössten Theil geschlossen. Aus den
geöffneten Stellen derselben entleerte sich bei
Drück dicker Eiter. Als ich das Thier am
Ende der fünften Woche wieder untersuchte,
war die Wunde fest vernarbt; an dem Vorder-
arm bestand keine Anschwellung mehr, dage-
gen fand sich um das rechtwinkelig flectirte
Ellbogengelenk eine kugelrunde, sehr harte ,
bei Druck nicht schmerzhafte Geschwulst von
der Grösse einer kleinen Walnuss. Das Gelenk
war nur in sehr geringem Grade beweglich.
Versuchte ich dasselbe stark zu extendiren , so
fühlte ich einen festen AViderstand, welcher
offenbar von Callusmassen im Gelenke abhängig
war. Gleichzeitig hatte sich eine rechtwinkelige
Contractur des Handgelenkes entwickelt, so
dass das Thier bei dem Laufen nur mit der
iiussersten Spitze des Beines den Boden berührte.
Auch dies geschah nur bei ruhiger Bewegung;
jagte ich das Thier, so zog es die operirte
Extremität hoch auf und bediente sich nur
seiner drei gesunden Beine. Der Vorderarm
selbst war ziemlich stark gekrümmt, nach oben
convex. Zwischen den Resectionsenden des Ra-
dius fühlte man eine etwa fingerbreite Lücke.
His gegen das Ende der achten Woche blieb
der Zustand fast derselbe. Die Contractur im
] landgelenke hatte noch so weit zugenommen ,
dass das Thier, wenn es sich auf das Bein
stützte , mit dem Handrücken auftrat.
Ex iis quae dicta sunt satis apparet, quanta
spe in successum felicem resectio in nostro casu
institui posset, quam spem etiam eventus non
fefellit.
T A N T ü M.
-ocr page 36- -ocr page 37-In resectionibus periosteum quam maxime
servandum est.
Ut bene curentur ossa resecta, immobilitas
partium maximi est momenti.
Resolutio inflammationis exitus non habenda.
-ocr page 38-Phlegmasia alba dolens non semper ex in-
flammatione venae eruralis originem ducit.
Morbus Brigthii est morbus sanguinis, non
renum.
Variolae et varioloides gradu tantum differunt.
Causa uteri obliquitatis, quod attinet ad
situm ut plurimum dextrum, latet.
Tuberculorum miliarium praesentia, nullis
symptomatibus certis, dignoscenda.
Cultrum, quando in carcinomate uti licet,
semper cauterio praeferendum statuo.
X.
Uno oculo Cataracta affecto operatio contra-
indicatur.
In herniis incarceratis operatio non diu dif-
ferenda.
XII.
Assentior Canstat dicenti: ruboruin atque
emollitionem mucosae ventriculi per se non esse
certa indicia praegressae inflammationis.
Mercurialia non sunt unica antisyphilitica.
XIV.
Non omnis vulneratio testium castrationem
suadet.
XV.
Kyesteinum signum graviditatis certum non est.
-ocr page 40-Tuberculosis et scropliulosis non differunt.
XVII.
Plithisicis superveniens menostasia signum in-
faustum.
XVIII.
Usus decocti Albi Sydenliami tamquam nu-
trientis est rejiciendus.
EXPLICATIO FIGURARUM.
Fig. I. Pes aegri summe ad tibiae partem
inferiorem incurvatus.
Fig. II, Pes post operationem ita sua forma
restitutus, ut tibia et fibula rectum
decursum retinuerint, atc^ue aeger
pede facile uti potuerit.
Fig. III. Friistulum ossis e tibia evulsmn, in
quo superficies admodum inaequalis
conspici potest, dum compages ossis
dura et compacta fuerit reddita.
«
Fig. IV. Volumen et forma ossis e tibia resecti.
-ocr page 42-____ ______________
-ocr page 43-