-ocr page 1-

DE

QUADRINGENTORUM

ATIIEMS FA( TIOVE

COMMENTATUS EST

PUIL. DOCTOR.

BEROLINI 1842.

IN COMMISSIS AP UD GUIl. BESSER.

-ocr page 2-
-ocr page 3-

O O i

li. m

DE

QIIADRINGENTORUM

ATBENIS FACTIONE

HU

COMMENTATÜS EST

PHIt. DOCTOR.

BEROLINI 1842.

IN COMMISSIS APUD GUIt. BESSER.

-ocr page 4-
-ocr page 5-

VIRO

CLARISSIMO DOCTISSIMO HÜMANISSIMO

lOANNI CLASSEN,

PHILOSOPUIAE DOCTORI PROFESSORI LUBECEMSI

-ocr page 6-

HMC DISSERTATIOjVEM

D. D. D.

AUCTOR.

-ocr page 7-

Ut 3d eum qui semen sparsit messis jure pertinet, ita quaecunque in his studiis perfi-cere mihi contigerit non tam mea esse quam Tua, Praeceptor Dilectissime, et per se patet et ego laeto animo profiteer. Hanc autem qualemcunque scriptionem, qua primum in publicum prodire ausus sum, Tuo nomine or-natam incedere et se quasi tutari ne dedigne-ris, pro solita Tua humanitate et benignitate rogo. Tuo enim munere. Te antiquitatis Grae-cae monumenta nobis explicante primum et diligere haec studia coepi et viam atque ra-tionem qua ad interiorem ejus cognitionem perveniri possit demonstratam accepi. In eo Graecarum literarum amore quum me Welckeri V. 111., cui faustum e Graecia reditum fervidis votis precamur, praeclarissimae scholae in omne tempus confirmavissent, evenit ut Gottingae pro loco inter seminarii philologici sodales obtinendo aliquid mihi scribendum esset. Quum de materia eligenda incertus essem, K. O. Müllerum, qui ea ibi studia turn cum magno

-ocr page 8-

uostro bono moderabatur, adii et a Viro Cla -rissimo, qui etiam domestica consuetudine me humanissimc dignatus erat, petii ut aptam occasion! rem mihi indicaret, et is mihi auctor fuit, ut Quadringentorum res denuo tractandas susciperem; sed quum rem magis quam ex-pectaveram difficilem esse mox cognoscerem, nondum absolutam quum in Graeciam V. Cl. proficisceretur commentationem pro tempore seposui, nam in rerum Atticarum cognitione me nondum satis profecisse videbam: spera-bam fore, ut ex Graecia reduci Müllero ali-quando eam proponere possem. Sed fata vetuerunt, et quem proficiscentem votis pro-secuti eramus (nam ipsis non licuerat), eum redeuntem excipere non contigit. Inde relicta Georgia Augusta rem coeptam sensim ad fmem perduxi, quaé per se non magna esset, sed qua saepissime ad alias res cum hac conjunctas cognoscendas addücerer; turn etiam aliis occu-pationibus saepe distinebar.

Haec autem eo consilio exposui, ne arro-gantius videar rem tot Virorum DD. curis il-lustratam denuo tractandam suscepisse, nam nonnulla quum in medio opere essem vel etiam serius in publicum data sunt

Ratione autem scribendi ea usus sum, ut primum ex ipsis fontibus quae reperire poteram haurirem interque se componerem, deinde ad recentiorum scriptorum commentationes me converterem, quae magnis me difficultatibus implicuerunt. Nam primum statim lecta do-ctissima earum rerum expositione a Krügero V. C. edita paene desperabam me his quid-quam quod operae pretium esset addere posse; sed spe nova aliqua inveniendi confirmatus et

-ocr page 9-

- VIE -

quum singula multa aliis locis postea a Viris DD. copiose tractata esse scirem, in proposito perrexi. Ita egregia Sieversii civis nostri do-ctissimi de Xenophontis Hellenicis commentatio non pauca mihi suppeditabat, quum lotam rem brevius tractavisset. Alia quam plurima Meinekii et Bergkii atquc Hanovii VV- DD. stadia in explicandis poetarum comicorum frag-mentis collocata illustraverunt. Deinde incidi in Droyseni V. C. miro quodam ingenii acu-mine conscriptam de Avibus Aristophanis com-mentationem, quae veritatis specie ita me cepit, ut in conjecturis a V. C. proposilis tanquam in firmissimis substruclionibus me niti posse putarem, et eo coiisilio omnem rem denuo tractare ordirer. Sed quo longius processi, eo magis dubitare coepi, an factio paucorum ante ipsa hujus conjurationis initia Athenis nulla fuerit, postremo contrariae opinioni totum me addixi eamque argumentis firmare studebam. Itaque vix poteram quin aegre ferrem, jam cum Büttnero etiam C. F. Hermannum V. C. ad eandem rationem accessisse, quum Vischerus et Scbeibius alteram praetulissent, nempe ne ope-ram inutiliter consumpsisse censerer. Sed quum ipsa Quadringentorum bistoria bac sententia a nemine data opera tractata esset, tamen non inutile videbatur in tanta opinionum diversi-tate denuo eam quam possem accuratissime narrare, ut nostrae sententiae argumenta uni conspectui proponerentur; ipsisque rebus si non multa at aliqua tamen vel addi vel novis rationibus comprobari posse putavi. Quibus praemissis quum novam barum rerum expo-sitionem excusare voluerim, simul explicandum Videbatur, cur recentiorum scriptorum in ea

-ocr page 10-

rarior menlio fiat. Nam quum eximia K. O. Mülleri benignitate adjutus pleraque e fonti-bus ipse hausissem, quae postea ab aliis occu-pata cognovi ubique indicare et supervacaneum putabam neque ambitus scriptiunculae conce-debat: diversas autem ómnium de singulis rebus opiniones si afferre voluissem, magni ambitus volumen vix suffecisset, itaque quae mihi vera videbantur ut poteram argu-mentis firmare sat babui. Omnino omnia plene exponere nee volui nee potui, itaque quae vel ab aliis explicata constare videbantur vel quum incerta sint novo modo illustrare non poteram, brevissime attigi. Sed vereor ne in exponenda brevissimae scriptionis ratione lon-gior fuerim. Id unum addam, me nee Volekii nee Sebneitberi libris a C. F. Hermanno lau-datis, quum vellem, uti potuisse.

Tu autem, Praeceptor dilectissime, quem affinitatis vinculo aretissime mihi eonjunctum ut fratrem dudum dilexi, bas studiorum pri-mitias benigne quaeso accipias, quas Tuis auspieiis aliquanto confidentius in lucem pro-fero. Vale.

-ocr page 11-

Bellum Peloponnesiaciim rebus Graecorum eo maxime perniciosum fuit, quod singulas Graeciae civitates fere omnes factionibus et turbis civilibus implicuit, quum qui in paucos imperium transferre cuperent, ad Lace-daemonios, alteri, popularis rei propugnatores, ad Athe-nienses rem traherent Sed principum harum civitatium alia ratio erat: nam ceterae illae urbes, quae societate magis minusve iniqua cum earum alterutra conjunctae erant, quum mutata reipublicae forma ad alterum foedus transirent, vel in eadem condicione manebant, vel adi-piscebantur meliorem; Spartanorum autem et Athenien-sium qui de ipso principatu contenderent potentia et vires cum ipsa civitatis forma ita conjunctae erant, ut qui liane evertere conatus esset, ipsam patriam plane in hostium potestatem tradidisset. Et Spartanorum qui-dem popularis factio nulla fuit, Athenis vigesimo de-mum belli anno res eo devenit, ut etiam bonis viris optimatium dominatio optabilis videri posset. Nam quum usque ad id tempus Athenienses per totam Grae-ciam rem popularem defendissent, optimates de statu suo ubicunque possent dejecissent, jam post omnium paene sociorum defectionem desperabant fore, ut in ea agendi ratione perseverantes victoria potirentur, et novum socium circumspicientes persuaderi sibi passi sunt, ut avitis legibus desertis novo dehinc consilio agerent.

') Cf. Time. III. 82. 83. Apte Krügcr V. C. bclla Pu-nica confert v. Liv. XXIV. 2.

1

-ocr page 12-

qui quum Spartanorum exercitus prope fines esset (Olymp. 80, 4) \iros aliquos Athenis fuisse tradat, qui eos spe subjicieudi sibi populum arcessiverint. Fuerint, eo tempore, etsi pauci et invalidi, nam victis ad Ta-nagram Atlieniensibus nihil in urbe novatura est; postea, quum per Periclom in populi potestatem omnia essent redacta, fuisse non puto. Nam anxia ilia multitudinis de libertate sua sollicitudo, illae continuae accusationes unumquemque ab ejusmodi conatibus dcterrere debebant: neque ante cladem Siciliensem ullam conspirationem deprehensam esse traditur. Singulos bomiues fuisse qui odio populi incitati inania consilia animo agitarent, quis neget1)? factionem ea rei publicae condicione for-mari potuisse,- prorsus incredibile videtur. Quomodo enim populum Atheniensem tam diu latere potuisset, qui quum majores suos tyrannis obnoxios fuisse sciret2), aliasque civitates ab optimatibus hostibus prodi saepe videret, vebementi et saepe insaniae simili metu tyran-norum et conjurationum3) angeretur, quem ne quando deponeret magno studio cavebant assentatores public!, plebicolae isti4), quo scilicet ipsi tanquam vindices ét propugnatores libertatis et rei popularis firmiorem sibi pararent auctoritatem5). Ita Andocidem quater

1

*) Duos fiioodrjfiiuq reos contl em natos esse tradit Andocides Or. c. Alcih. §. 37, quae oratio quum suspectae fidei sit, non imperitum tamen liabuit auctorem. Ej^us farinae fuisse videtur o Ihalov (Aristoph. A v. 766} quem Pisandrum esse, nondum inihi persuasit V. CI. Vater in Enc^cl. Erscli. et Gruber. s. v. Peisandros.

2

) Earn liujus rei eausam aifert Tliud. VI. 58. cf. c. 60.

3

) £vvo)fioolccv vf0)Tf\)0)V TtQuy/tnTCJV y.ul ótjftov y.airch'oiojq voca-

hant. TLuc. VI. 27.

4

) Livii verba sunt III. 68.

5

) cf. Aristopb. Vesp. 484 seq. Recte Sievers I. 1. n. 74: „Mera enim commenta erant, quae. Cleon aliique ejusmodi demagog! de oligarcbicis cqnjurationibus Jactitabant. Tbuc. VIII. 73. de Paralis: y.ul an ót'iTtOTt oXtynoyla y.ul [tr\ nuoovoy imxti-

-ocr page 13-

tanquam paucorum potentiae faveret, sed frustra in jus vocaverunt1), quern ab ipsa quadringentorum factione hostis loco habitum esse, notum est.

At Alcibiadem Sieversius (1. 1. p. 15) factionem suam convertisse dicit ad paucorum dominationem con-stituendam, unde si porro anniteretur ad tyrannidem perveniret: cui opinioni Alcibiadis tota indoles et natura plane adversari videtur. Etenim Alcibiades non is erat, qui quemquam potentiae suae participem faceret et in-gentem qua flagrabat honoris et gloriae cupiditatem expleturus earn rationem sequebatur, ut multitudini spem ea quae maxime concupisceret adipiscendi omnem in se potissimum collocandam esse ostenderet: itaque iis, qui ad paucos summam rerum transferre cuperent, haudquaquam idoneus socius fuit2), quod mox res ipsa monstravit. Quin imo Droysenio potius V. CI. 3) as-sentirer, qui ab ipsa ilia, quam fuisse sumit, paucorum factione Alcibiadem in exilium actum esse credit, si earn Athenis tunc fuisse, persuadere mihi possem. Per eosdem viros et liunc e republica expulsum et libertate postea populum privatum esse et Isocrates disertis verbis refert4), a V. CI. laudatus, neque est quod dubi-

1

fufovq.quot; cf. quae corum similia apuil Syracusauos loquitur Athc-uagoras. VI. 36. — Idco Aristoieles (I'olit. V. 4, 1.) mutati status culpam non optimatinm scd dcmagogorum malis artibus tribuit, sycophantis Lysias d'/jaou xacuX. rJnoP., §. 27.; cf. Plat. Rep. VIII. p. 565 seq.

') c. Alcib. §. 8. — Putabatur /iioóöt](uos xal ohyaij/ws ihia (Plutarcli. V. Alcib. 21.) itaque si quis alius ejusmodi consiliorum particeps esse debebat; guaioittis proprium verbum de iis fuisse videtur, v. Andocid. 1. 1. et Ilarpocrat. s. v.

2

) cf. Time. VIII. 63. y.rd ydo ovy. iTiiri^öeiov dial avzor eiq ohyan^lav D.Otiv,

3

) In egregia ilia de Avibus Aristoplianis et de Hermoco-pidis coinmcntationc, quae est in Musei Rhenani a Welckero ctNaekio editi Vol. Ill, 2. IV, 1.

4

) de big. p. 317. §. 7. anuvzv; yuo ïactoiv, oti dtu tovs av-

-ocr page 14-

tenuis, sed jam tunc eos de constituenda paucorum dominatione cogitavisse, nec probari potest^ neque veri-simile est. Nam his in rebus tutissime mihi quidem agere videmur, si Thucydidis auctoritate accurate utimur, qui quum 'pugnae Tanagrensis tempore conspiratum fuisse referat, quum sequentes paucorum machinationes dilucide exposuerit, hie privates tantum aemulorum et invidorum inimicitias commemorat. Utrum igitur nesci-visse, quibus. artibus Alcibiades succubuisset, an relatu ea indigqa putavisse est existimandus? Illud prorsus incredibile, hoc a tam egregio rerum scriptore alienum videtur: qui ab omnibus quidem forensibus contentio-nibus narrandis merito abstinuit, quae magni in summis rebus momenti fuissent tacere minime potuit. Sed in Alcibiadis ilia condemnatione paulisper consistamus oportet.

Quum Cleon bellum quod domi fortiter suaserat, foris male gessisset et in turpissima fuga mortem inve-nisset1), Brasida Lacedaemonii orbati essent, Niciae auctoritas ita praevaluit, ut pacem cum Lacedaemoniis facere posset; nam indomita, dum prospereomniasuccede-rent, Atbeniensium multitudo rebus per bella attritis mode-ratiores viros patienter audiebat2). Sed quum manente pace reipublicae vires mox refectae essent, partium studiis re-crudescentibus, quum deteriores aliqui oratores in gratiam populi venerunt, ut Hyperbolus, homo flagitiosus et sola audacia pollens 3), Cleonymus, corpore vasto, in

1

tov; «Vctya; 7/ if d'ti/ioxqath y.nu/.t:/hi xnxlït'Oi iv- lijs nói.tiai iii'ntatv.

2

') Time. V. 10., contra cujus testimonium diversac alioruni uarrationes parum valent.

Cf. Tliucidides VIII. 1. Tidna t£ nooq to naQa/QTjfia ne-QvÖEt^, 07i£Q (pA/.eï óij/iioq noiclv, holf.toigt; riaav tvraxTtïr.

3

) De co communi comicorum ludibrio v. Meinekc, hist, crit. com. p. 188—195.

-ocr page 15-

periculis ignavia corispicuus 1), Demostratus *), Andro-cles, Pisander, Charicles, turn viri generis nobilitate et divitiis insignes rempublicam capessebant et de princi-patu cum Nicia certabant, Phaeax2), Andocides Leogorae f. *), Cliniae Alcibiades, qui populo acceptissimus brevi gratia et auctoritate ita florebat, ut omnibus, qui apud populum aliquid valere cuperent, manifestum fieret, eo incolumi nullam sibi successus spem relinqui. Qui quum plurimos singulos imprudenter offendisset et pe-tulantia sua atque lascivia non paucis molestus et odio-sus factus esset, pontificibus praesertim3), acerrimis veteris disciplinae vindicibus, in incredibili illa anxietate, caeco isto timore, qui post violatos iiermas multitudini ab oratoribus injectus erat, occasio apparuit, qua ini-micis ejus contingeret, ut hunc quoque suspectum populo redderent, tanquam solus rerum potiri studeret4) (eatenus enim plane assentior Droysenio, qui totius facinoris naturam optime exposuit) quod ut caverent jam aliquot annis ante Andocides populum erat hor-tatus 5). Sed ut haec ita procederent, nullo opus fuit

1

) Ab Arisiophane sexcenties irrisus, Pisandri in persc-quendis Hermocopidis socius v. Andocid. de Mjst. §. 27.

2

) Plutarch. Alcib. c. 13. Aristoph. Eq. 1377 cf. Th, Bergkii Commcntationcs dc rcliquiis Com. Att. p. 337 seq..

3

) Plutarch. Alcib. 33. Time. VIII. 53.

4

3 cf. Thuc. VI. 15. (pofltjamp;ei'iëg yaQ ov no).).ol to ft/yeamp;oq jijq ■it y.uTcc to iuvTov ou)fia naQavopCaq iq ttji' öCaiTuv y.ul Tfjc; dcuvoCru; o)v y.dO- tv fxaorop iv oxw yfyvono ïnguoaav, ojq rvQavvldoq imamp;v-f,iovvTi noXéf.iLOL xaO-éaxuoav. Sed earn adversam sibi jam ante causam istam multorum opinionem concionibus suis a se depu-lisse videtur.

5

) c. Alcib. §. 24. cf. Aristot. Pol. quot;V. 4, 4 qui ex ejusmodi viris tyrannos existere dicit. Quamquam illa oratio merito nimis suspecta est, quam ut ejus testimonio secure utendum sit.

-ocr page 16-

— 8 —

consilio imperium a populo in paucos transferendi, nulla optimatium quae eo tenderet factione, ut Droysenius 1. 1. III p. 484. IV. p. 44 demonstrare voluit, quam-quam iidem viri, qui Alcibiadem tune oppugnabant, postea quadringentorum virorum imperium constituerunt, ut ait Isocrates Scilicet omnibus qui concionibus auctoritatem sibi et potentiam quaererent, admodum im-portunus erat Alcibiades: iidem postea oblata occasione explendae cupiditatis avide usi sunt; nam quum satis gravis causa, quae ad agendum impellere eos potuerit, appareat, magnopere cavendum est, ne spreto Tlmcy-dide 1) nostras eis opiniones subjiciamus. Nimirum tum de sua unusquisque magnitudine cogitabat: commune desiderium in breve tempus connectere eos potuit, non ut per complures annos concorditer agerent efficere.

Alcibiadis igitur vehementissimi adversarii partim optimates erant, partim oratores populares et sycoplian-tae2), qui multitudinem ad caeciim furorem excitarent, sed hi aperte agentes, tectius illi, quorum solus, ut videtur, Thessalus Cimonis f. patrio odio impidsus in arenam ipse descendit3), ceteri mercenario oratorum

1

) VI. 28. xal uvxa imo/Mpfiavomc; ot tw 'jD.y.tpiaöri uxamp;óittroi ifiTtoódv ovxi acpCai fitj flepct/ojg avToi^ rot Sqfiov TtQoegd-rui xat ro/iiaaytfg cl aviöv HcT-aatitv kqoitoi av tlfai ifiiytllvrov. Yeram ratiouem pcrspexit Biittnerus in lauilata a laudato viro commcntatione de lietaeriis, suamijue C. F.Hermanno persuasit scntcntiam (v. Itcrl. Jalirbb. f. wiss. Kritik. 1842 p. 135), quum liicV. C. in libro suo (Lelirb. d. gr. Staatsaltcrtli. §. 165. 18) Droy-senianae opinioni favissct. Tarnen non putaverim, Audroclem cum Pisandro, Charicle, ceteris arcto hetaeriac vinculo se con-junxisse, quae Biittncri opinio est.

2

) „da Alcibiades ilirem iiiarktsclireicrischen Gewerbe den Alarkt verdarbquot; Drovsen. 1. 1. p. 184.

3

) Plutareli, V. Ale. c. 22. cf. Sievers. 1. 1. n. 12. Tamen uovarum rcrum postea immunis fuisse videtur.

-ocr page 17-

auxilio usi sunt1), ne mutata instabilis rnultitudinis mente ipsi periclitarentur veriti,

Ceterum primac inter ejus accusatores partes An-droclis fuerunt, qui apud populum postea mansit 2), quem solum praeter Thessalum Plutarchus commemo-rat. Ceteros qui quaestionem de violatis Hermis ha-buerunt, etiam Alcibiadem persecutes esse, nusquam dicitur et ejus causa certe a ceteris diversa fuit, tamen veri simile est, Pisaudrum, Chariclem, Diognetum, quum inter yrjrrjTag essent3), in omnia liujus generis crimina inquisivisse; quamquam de Pisandro ut dubitem facit, quod iidem, qui Alcibiadi gratificaturi Androclera inter-fecerunt, Pisandro potissimum paciscendi cum eodem Alcibiade munus imposuerunt4).

Utut id fuit, ex Androclis exemplo videmus, nihil inde de studiis eorum aut popularibus aut rei populari oppositis esse concludendum. Nam quod Pisandri in constituenda quadringentorum virorum dominatione ma-gnae partes fuerunt, quod inter triginta conspicuus fuit Charicles, id equidem miror a quoquam potuisse argu-gumenti instar adduci, quum in omni memoria et apud omnes gentes transfugae novarum partium accerrimi asseclae fucrint, quod ne nostris quidem temporibus fieri desiit. Itaque illos revera tunc rei populari favisse existimo5), non quod pro optima earn civitatis forma

1

') Time. VI. 29. nr anéneg, ex cjuo apparct,

jam antca nou onincs oratores proprio moiu loeutos esse.

2

) Plut. V. Alcib. 19. Thuc. VIII. 65.

3

) Andocid. de mjst. §. 14. 36.

4

) Obstant Isocratis verba ilia, quibus Pisandrum iangi apertum videiur; tamen nihil quod ab oratorum consuetudine abhorreret commisit, si omnibus qui in illis causis inquisito-rum et delatorum partes egissent etiam condemnati Alcibiadis crimen imputavit, etiamsi quis alias tunc sibi victimas elegit. Neque enim solus Alcibiades illis artibus petebatnr.

5

) Mecum facit Vater V. C. (Erscb. u. Gruber. Enc. Art. Pei-

-ocr page 18-

— 10 —

haberent, sed quoniam earn artibus suis opportunam esse videbant. Generis nobilitate certe neuter insignis fuit. Pisander1) Acharnensis apud poetas comicos nulla re a Cleonymo Cleophonte Hyperbolo ceteris popularibus oratoribus distinguitur, plane ejusdem generis convicia in eos ingenmlur, quae confirmantur Xe-nophontis et Aeliani testimouiis. Vasto corpore, gulae deditus, a Phrynicho simiis annumeratur, sed frequen-tius cum magnis illis asinis, tribulibus suis, componitur. Praeterea fur vocatur et peculator, turbarum et bello-rum excitator, quae lucro sibi verteret, vultu truci, ar-mis insignibus fulgens, nempe in urbe, nam ignavia ea fuit, ut vel ad Pactolum ipsum auri fontein suscepta expeditione avarissimus homo omnium pessime pugna-ret, secundum lepidum Eupolidis2) inventum; quin „Ssi-Xóregog HeiaccvSoovquot; in proverbium abiit. Num anni 91,4 archon eponymus fuerit, in nomine non infrequenti incertum est. Solo igitur, ut plerique isti populi as-sentatores, dicendi genere pollebat quod forensi turbae placeret, baud sane spernendo, nam quantum eo po-stea perfecerit, infra videbimus; et quum bellum refor-midaret, magna in foro utebatur audacia.

De Charicle, Apollodori f., Pisandri in quaestione habenda collega, pauca accepimus, quod poetis comicis nullas irridendi opportunitates praebebat. Favori po-

1

sandros, n. 61 ) ct Th. Bergk 1. i. p. 329, dlssentit cum aliis Vi-schcr. (Die oligarch. Parthei unlt;l die Hetairicn in Athen, p. 19.) Apte confcras, quae de hujus farinac hominibus loquitur Ly-sias drjtiov '/.'titt).. «noA. §. 8—11.

') Quae ad Pisandrum pertinent omnia collecta et digesta habent Meineke Fragm. com. 1. pag. 176 ss. cf. II. p. 436 ct Vater 1. 1.

2

) Astrateut. fr. 1 IWein.

Ilfjoai óot)^ tlq Jlrcxto)/.of iajguxti'ifio xdvTccvamp;a r-rji; OTQarias XKXigng tjj' rèi^Q.

ijuae verba ncquc conjectura teutanda ncquc alitor explicauda esse arbitror.

-ocr page 19-

— 11 —

puli auctus oL 91,4. triginta navium expeditioui praefectus est'), quo munere functus domum rediit. Quadringen-torum tempore ab horum partibus stetisse videtur 1), sed non conspicuus inter eos fuit, deinde, quura solum mu-tasset cum Lysandro revertit et inter triginta viros ve-hementissimae factionis cum Critia dux fuisse fertur a).

Quod si causam quaeris, cur a populo ad optima-tes defecerint, aut cum Krügero2), Viro doctissimo, di-vites factos eos castra mutavisse putemus, collatis quos affert Aristophanis in Pluto fabula versibus: V. 597. Zxixpca roivvv èv Talg Tió/.eoiv rovg (jtjTopag ojg oTiÓTctv uév wai névfjTsg, nepi rov ötjfiov y.ai ti)v nó'Mv

eiai Sixaioi,

nkovrr/aavTsg d' ccno nov xoivcüv Tiagayor/u adixoi yeyévijvrai quot; èmflovXsvovai re rrö nhjamp;u xceï tm d/jU(o no-XefA. ova tv —

aut Lysiae 3) assentiaris, qui quo malefactorum poenas vitarent, turbas eos in republica excitavisse dicit. Sed utrumque varum esse potest^ nam ipsa ilia pecunia ma-lis artibus quaesita erat.

Condemnato Alcibiade, quum tota civitas expedi-tionis Siciliensis eventum suspenso animo expectaret, in urbe nihil fere actum esse videtur, quod alicujus moment! csset, neque qui principatum in republica sibi

1

) v. Isocrat. p. 355. Steph. et quern Bergkius ejus rci tesicm dat Andocidem de Myst. §. 101

2

) ad Dionysii Hal. historiographica p. 368.

3

) yajti)., liiü'/., 9. ov fIgt;Qvt'i/oq nlv y.ai lltioavdnni; xcii vI [ttt ixeifmy dI.fiayaiyoi, intiSri rro/.'/.u tiq Vfiüq or. cixq mui ■tovimr öelaavxtq Tifuaglas rij)' rroou'oay o'uywr/Jitv r.aTf^aaf.

-ocr page 20-

— 12 —

vindicare posset, inveniebatur. Alcibiades amicorum et sociorutn muitos secum in calamitatem traxerat, alii in Sicilia militabant, fuerunt tarnen etiam qui remane-rent') sed eos tune populo quam maxime suspectos fuisse, consentaneum est. Porro Andocides e societatis illius, cui cum Euphileto praefuisse videtur, naufragio, quum fere solus et ne ipse quidem incolumis evasisset, peregrinatum abiit1); de Phaeace nibil amplius com-perimus. Nicias cum imperio apud exercitum in Sicilia erat. Ex vetere ilia nobilium virorum disciplina, quae Niciae in republica gerenda partibus favebat, jam ad' inodum pauci superstites erant, qui post cladem Sici-liensem, mortuo Nicia, mox ullius in rebus publicis mo-menti esse desierunt. Nam in Sicilia inprimis multi optimorum civium perierunt, quo funestior ea clades Atheniensibus accidit2). Illi igitur postea partim de majorum virtute deficientes ad tyrannorum societatem sese applicuerunt, alii cum Alcibiade et Thrasybulo hosce oppugnaverunt. Sed qui tunc rempublicam ca-pessebant, ii quum per se parum valerent societatibus clandestinis usi, amicorum opibus adjuti, non summis rebus moderari sed magistratibus sibi lucro futuris po-tiri et ne male parta pecunia per delatores spoliaren-tur corrumpendis judiciis efficere studebant3). Itaque

1

'3 Thuc. VIII. 48. Plutarch. V. Alcib. c. 32. Xcn.HelI. I. 4; 19 cf. BUttncr, lust. betacriar. p. 70.

2

) Andoc. de Pace §. 30. 7io).Xovlt;; ^ylO-ijvnfav aTio/.t'üftvitq diiigtvdtjv cf. Aristot. Polit. V. 2, 8.

3

) v. Time. VIII. 54. Plato Thcaetet. p. 173. Rep. II. p. 365. Hi sunt oi fiO/O-lJQOTfQÓv TC Xf'yOVTeq y.u.1 TTQOS aVTViV

-ocr page 21-

— 13 —

quum suis quisque rebus prospiceret, in publica opi-nione nihil mutatum est, bellum volontibus omnibus gerebatur, quin pacem cum Lacedaemoniis factam ultro violaverunt: allata Niciae illa epistola, nemine, ut vi-detur, contradicente, novas copias ei mittendas curave-runt; sed privatas discordias agitantes et quum multi-tudinis favorem singuli captarent, res bellicas negligen-tius administraverunt et qui bono publico prospiceret, nemo eratl). Inter praetores omnium partium viros invenimus, Chariclem, Laespodiam, Domosthenem; nulla enim plus quam ceterae in republica valebat.

Miseram eam reipublicae conditionem subito de-texit funesta ilia clades, quae Metagitnione anni 91,4 accepta Athenienses in summum periculum adduxit. Nam allato e Sicilia de totius exercitus interitu nuncio nemo extitit qui orbatam optimis viris rempublicam suis auspiciis gerere conaretur. Quippe oratores isti populates, qui infaustam expeditionem acerrime suase-rant, a merito irato populo de gradu suo dejecti sunt1): quo facto populus qui rerum moli sustinendae sc im-parem esse intelligeret, quum circumspiceret salubrium consiliorum auctores, non potuit non iis potissimum sc credere, qui initio statim ne expeditionem susciperent monuerant, eos dico, qui eandem cum Nicia in rebus publicis rationem sequerentur. Qui quum antea prae forensibus demagogorum declamationibus non auditi essent, quum ex hoc ipso tempore tam debiles fierent, ut statum suum in republica sustinerc non possent, ne-que amplius inter factionum contentiones auctoritate quidquam valerent, tamen tunc, quum partium studia

ïdcov xfQSoi; TioXnevoneg, Xen. Hell, I. 4, 13. Cetcrum do frai-(jdatq istis optime disseruit BUttuerus libra supra jam laudato. 0 Time. II. 65.

2) Thue. VIII. I, Xcdcnol ijarci' zoïg 'ivfiTiooOvitqamp;ilai twv QijTOQitiy lor IxTrXovy,

-ocr page 22-

— 14 -

in publico discrimine obmutuissent eos populum con-siliis suis rexisse affirmaverim. Nam eo et Thucydidis verba ducuntl) et ipsorutn decretorum natura. Suase-runt enim, ut sumptus minuerentur, belli apparatus con-ficerentur, et deliberandi de summis rebus initium ut aliquot majoribus natu viris mandaretur, quos ex ipso-rum numero electos esse putaverim. Pisandri certe, quem factionis oligarchicae ducem constituunt, nulla tunc fuisse potest auctoritas, quum populares oratores uno ore expeditionem illam commendavissent; fieri enim non potuit, ut eormn. qui solo multitudinis favoré pollerent, quisquam rei tam vehementi studio ab ea expetitae ullo modo se opponere auderet. li autem omnes tunc iratum sibi populi animum experti sunt. Sed quoniam recentiorum nonnullorum scriptorum de his Probulis, id enim novi magistratus nomen, plane diversa fuit sententia1) paulo accuratius de iis agendum erit.

Verum priusquam pauca ea quae de his Athenien-sium Probulis memoriae prodita sunt, excutiamus, baud inutile fore existimo, si collatis veterum scriptorum lo-cis, quibus aliorum Probulorum mentio fit, quotquot vel ab aliis enotatos inveni vel ipse reperire potui3), propriam ejus nominis vim demonstrare conatus fuero. Itaque qua latissirae patet vocabuli vis, nQopovXog est, qui vel consilii princeps est -vel pro alio aliquo con-sulit4,). Hac ratione commune foederatorum populorum

t.

*) Vilt, 1, ixoiftoi ijaccv evrraaeii'.

e) Krüger ad Dionjs. Hal. hist. 274. 366. Drossen 1. 1. IV. 44. Wachsmutli, hellen. Alterthumskunile. 1. 2. p. 201. Scheibe, die oligarch. Staatsumwalzung in Athen. p. 5. C. F. Hermann 1. 1. §. 165, II. Yischer 1. 1. p. 24.

3) Indagare non potui quem ad Hesyehium s. v. citat So-pingius: Laert. p. 120. ot rrnó^lo v).0L y.ul al coftr^y-ot ilnov.

/iqó^ovi-Oi j'j'ao^os tov povhiittig/ov r\ ó jigoaxfUTÓfiiroi llesvch s. v.

- ■

■Aar-

-ocr page 23-

- 15 —

concilium Probuli vocantur. Nam Herodotus turn lo-num oratores qui in Panionium convenirent'), turn qui pro communi Graecorum in Isthmo consultarent2),, et quos post proelium Plataeense Aristides Plataeas quot-annis convenire jussit, Plutarchus3) eo nomine appella-vit: eodem Dionysius Halicarnassensis translato ad pere-grinas res domestico nomine turn supremum Volsco-rum concilium 4), turn eos qui pro communi Samnitium cum legatis Romanis agebantb). Deinde Probuli sunt singularum civitatium certi aliqui magistratus, ii plerum-que qui urbibus consilio et auctoritate praesunt, quem-admodum Plutarchus et Dionysius Romanorum Consoles graece nooftovhove vertunt6), Plutarchus porro Ardea-tium7), Latinarum urbium proceres Dionysius8) Probu-los appellant. Hoc paucorum virorum magna pote-state ornatorum consilium ab Aristotele 9) Nomophyla-cibus et Senatui aliarum civitatium, quae liberiore rei-publicae forma utantur opponitur, non quo per se cum paucorum imperio cohaereat, sed quoniam ea civitatis forma cum illorum consiliis optime convenit10). Nam omnino ibi maxime viget multitudinis auctoritas, ubi omnia in populi concione et comitiis deliberantur, et paucorum semper id fuit consilium, ut quam plnrimas

') VI. 7. 2) VII. 172. 3) V. Aristid. e. 21.

*3 VIII. 58. cf. Pluiarcli. Coriolau. 35. tovq nat' OvoXovaxtDV rtgojSoiUoD? Ttagasfiarifieroq,

5) XV. 8. 11.

c) Plut. V. Rom. c. 14. xwraoiUtts oïor aQo(3ov).ovq. Dionys. Hal. IV. 76. V. 1. couto peamp;tiQfioff/tévov-av/itpovXovs r/ ngopov-Xovs dvraicti órj).ovr.

7) V. CamilH c, 23. Tovq nQ/orjctq xcu rovq nQofiovXovs roil' AgSeaTOJV,

8) A. R. V. c. 61.

9) Polit. IV. 12, 8. VI. 5, 10. 13 Schn.

10) A ris tot. Pol. VI. 5, 10. cf. IV. 11, 9 quae perperam intcllexit G. C. A. Miiller, resp. Coreyr. p. 47.

-ocr page 24-

— 16 —

res ejus suffragiis subtraherent. Itaque jam ea civitas a forma penitus popular! recedit, in qua nulla res, nisi quae antea in Senatu deliberata est, populo proponitur, quod Athenis lege cautum erat. Jam vero ubi Senatus tam paucorum hominum est, ut non amplius ftovh) vo-cari posse videatur, npofiovXovg eos appellaverunt, qui quum pauci numero tanti in republica sint momenti, is est paucorum status existimandus. Recte igitur ait Aristoteles, Senatum esse formae popularis, Probulos, quos necesse sit paucos esse numero, in paucorum statu: nimirum eos Probulos, qui Senatus locum obti-nent quibusque ea data sunt, quae in urbibus paucorum arbitrio subjectis magistratuum esse solent, ut neque rationes eis sint reddendae ') et officio suo per vitam fungantur Nam si e solo Probulorum nomine con-cludis, civitatem paucorum voluntati obnoxiam esse1), quid quaeso facias Corcyraeorum republica, ubi et Probulos invenirnus et quos aristocratiae Aristoteles attri-buit Nomopbylaces et Senatum2)? Verum magnopere cavendum est ne generales magistratuum definitiones ab Aristotele propositas ad singulas civitates applice-mus. Probuli igitur nulli reipublicae formae proprii sunt, sed in paucorum statu et frequentiores erant et maxima fruebantur auctoritate. Ejusmodi erant Cni-diorum Amnemones B), Meliorum proceres quos |w£-

1

) Sclion der Name dieser Behorde deutet auf cinen oli-garcliisclien Charaliter Visclicr I. 1. p. 23. quorum similia invenirnus locis p. 14 allatis.

2

) v. G. C. A. Müller de Corcyraeorum rep. p. 44 IT.

s) Plutarch. Quaest. Gr. c. 4. Horuni tanta fuit auctóri-tas, ut exclusi a dominatione proceres ipsi iis se opponerent. quo facto lacessita dominorum iniuriis plebs uirosqne debella-vit. Aristot. Pol, V. 5, 3. 11.

-ocr page 25-

— 17 —

i i

tas Sgovg twv oUywv ïhucydides1), Probulos Dionysius2)

isi appellat; Megarensium Probulos3) eodem referas, sed

ar, vel Lacedaemoniorum Senatum eodem nomine dicere

;US licebit, ut Tatii regis consilium Dionysius Halicamas-

ro- sensis Probulos voca vit, Cadmeorumproceres Aeschylus4), it, Probuli autem aut soli cum populi comitiis rem-

ti, publicam gerunt, aut cum senatu, cujus ubi eis opus

ait est auctoritate, minore fruüntur potentia. Tamen quum

)S, de unaquaque re soli ad senatum referant, huic libere

im consulendi potestatem demunt eique velut sunt impositi5).

ti- lidem aut distincti sunt a senatu aut ipsi partem sena-

m tus efficiunt ut Massiliensium XV viri, quos apte cum Cni-

a. diorum Amnemonibus Schoemannus V. Cl. confert6).

m Eodem modo Corcyrae quoque et Julide Senatus inter

ti- Probulos et populum intercedit, sed quum apud utros-

que eo tempore, quo de lis aliquid traditum est, popu-r,. lare esset imperium et rationes eis fuerunt reddendae

i. et annuo munere fungebantur, atque omnino ab antiqua

-e magistratus sui auctoritate, quam quidem babuisse quon-

;S dam videntur, si ex antique paucorum imperio in civi-

tate manserunt, tantum aberant, quantum Atheniensium ü Basileus vel Polemarchus et ipsi Prytanes, quorum

Boeckhius V. Cl. eos similes fuisse censet7). i- ï -

S- ') V. 86. 2) de TKuc. jud. 37. 3) Aristoph. Ach. 755.

4) Dion. H. A. R. II. 45. Aesch. VII. c. Theb. 1006.

5) Aristot. Pol. IV. 12,8. (l)X 0710v ccfKfO) uvzav ui «0/«/, 01 a ! TTQofiovXoL xaamp;sgaaiv Inï toï? povlevraïq. 6 f.uv yug fiovlêVTrjq órjfio-

tiy.Óv, u óh THjófiovXoq o).iyuQyiy.óv. 3]anifcsta loci sententia est, senatus auctoritatem ibi imminui et velut infringi, impositis ipsi Probulis (cf. sequentia: y.aTaXvtTUi óe xal rrjq fiovkijq rj óv-va/iic; y,. t. A.) Quod quum planum esse videatur (neque aliter intellexit Schoemannus, Antiquitat. juris publ. Gr. p. 82) mo-nui propter nugas G. C. A. Mülleri I. 1. p. 47.

6) 1. 1. cf. Strab. IV. 1. p. 179.

7) v. Corp. Inscr. n. 1840. 2360. et G. C. A. Muller 1. 1. p. 46—48.

i.

2

-ocr page 26-

— 18 —

Igitur quum apud ipsos socios suos Atheniensos Probulos invenirent , non prorsus novum eurn magistra-tum in suam quoque civitatem adsciverunt, quamquam majore potestate instruct! similiores erant eoruin, qui in paucorum statu rebus praeerant. Verumtamen mul-tum aberat, ut ipsi Athenienses populare imperium novo instituto infractum esse existimarent, teste Thucydide, qui sub Pisandri adventuur illud pro incolumi et in-tacto habet1), neque vero Aristophanes ab his viris quidquam libertati timere videtur. Nimirum in ipsis illis viris quibus tantam potestatem crediderant eam fidem collocabant, ut nullas res novas ab iis motum iri confiderent. Comparare possis plebem Romanam, quae in montem Aventinum secesserat; nam quum ea duos viros, quos Probulos Dionysius2) appellat, ad instar Consulum sibi praefecisset, certe non dixeris, ibi manifesto deprehendi paucorum machinationes. Sic etiam populus Florentinus, libertatis suae inprimis tenax, aliquoties octo vel decem civibus summam rerum per-misit, quum grave aliquod bellum gerendum esset.

Quae Probulorum apud Athenienses potestas fuerit, a nemine diserte traditur. E Thucydidis verbis id solum discimus, mandatum eis fuisse, ut de summis rebus quando opus esset praeconsultarent3), eo scilicet consilio, ut et melius civitati consuleretur, et citius atque secreto aliqua agi possent. Quod si praeterea unicuique vel in senatu vel apud populum legem ferre

1

0 VIII. 53* Diodoro auctorc (XII. 75.) Athenienses simi-lem Xvirorum magistratum jam prius aliquando instituerunt cf. C. F. Hermann Anti. publ. §. 166. 11.

2

) A. R. XI. 44.

3

) Verbo utor Don. Heinsii in paraphrasi Politicorum Aristotelis. Thucydidis verba VIII., 1. haec sunt: . .

KQ/rji' nvu nQtofivTt'üüJv uvÓQtav fXiaamp;ru, ocTivtq ttzqI toIv tiuqÓvtojv ojq av xaiQoq y riQofiovXevoovaiv, Verti: de summis rebus, quod rectum esse docet Aristot. Rhet. III, 18.

-ocr page 27-

licebat, non video, quae eorum esse potuerit utilitas, quare leges populi sufiragiis proponendas a Probulis probandas fuisse arbitror. Itaque to noofjovl.tvtiv, quod antea senatus fuit^ in hos translatum est. ita ut quae Probulis placuissent senatui, buic probata populi co-mitiis essent proponenda. Ergo merito Aristophanes senatores hujus anni ita carpit, tanquam munus sena-torium in alios transferri passi sint'). Nam quum con-venire non desinerent (Thuc. VIII. 66.) et plerisque de rebus consulendi essent,, tarnen libcre consultandi potes-tatem amiserant1). Ita intelligitur, quomodo apud eundem Aristophanem in Thesmophoriazusis, etsi Pro-buli in magistratu sunt, tarnen senatus aliquid decernere potuerit2), Prytanesque solito officio fungi3); itaque in Lysistrata quoque fabula Probulus senatus tantum, non suo nomine et quasi tutor quidam senatus agit: ejus loco legatos Lacedaemoniorum excipit4) ab eo oratores ut crearentur se curaturum esse pollicetur5). Quae cum ita sint, etiam convocandi senatus potestatem eis fuisse nemo in dubium vocabit, populum ad comitia ciendi jus fuisse, lexici Segueriani quod vocant quamvis indocto auctori baud gravate credemus6).

Jam vero quum senatus apud Athenienses duplex munus fuerit, qui aliis de rebus ad populum referret, alias ipse administraret 7), inde concludas, etiam Probulis, quibus senatus senatoriam potestatem tradidisse dicatur, certas

2*

1

1839, ad cujus rationes accedere nullus dubito.

2

, 2) C. F. Hermanuus quidem (Berl. Jalirb, 1842. S. 124) hanc Scheibii sententiam rejicit, coll. Aristot. Pol. VI. 5,10:

3

cui ego oppono IV, 12,8 (v- supra p. 17.) et Aristophanem.

4

3) V. 943. ïio'u rij ftovi.jj ae ddv. 4) v. 764. 5) v. 981 seq

5

) v. 1011.

6

) Anecd. Bekk. Vol. I. p. 298. ÜQÓflovXoi. (aQ/onei; gt;?) ii migtjt; (fvi.ijq £?;, ol'iti'fq avvrjyov Ir. I' poidrjv «al roi' Stj/tor,

7

) v. Boeckh. Oecon. civ. I, p. 165.

-ocr page 28-

res suo arbitrio curandas fuisse permissas, datamque pecuniarum publicarum aliquam potestatem. Cui con-jecturae favere videtur Thucydides, qui Atheniensibus visum esse refert oportere et classes conficere et pecu-nias cogere et sociis prospicere, porro sumptus publicos minuere et Probulos eligere, quae postrema duo membra arctiore nexu inter se conjuncta esse videntur. Equidem eos viros qui novum hunc magistratum populo commendarent, eo inprimis argumento usos esse puta--verim, fore ut spectati viri ex omni populo electi melius quam senatores sorte ducti pecunias publicas ad-ministrarent. Et accedit ad haec disertum Aristophauis testimonium, apud quem in Lysistrata Probulum ad arcem accedentem videmus, unde pecuniam ad classem instruendam necessariam prompturus est, quam se, i. e. opinor collegium Probulorum ad hunc usum compara-visse dicit1). Sed quum seposita ilia a Pericle mille talenta nondum exhausta fuisse videantur2), fortasse eorum dispensationem sibi populus ipse reservaverat, ceteros reditus Probuli administrabant.

Consilii igitur publici gubernatores, administratores pecuniae Probuli, quorum potentia a multitudine quae more solito cum senatu ageret vix sentiretur, summi in rebus gerendis momenti fuerunt, etsi a scriptoribus admodum raro commemorantur; nam plurimum ad im-prudentia consilia prohibenda valebant: quae ipsi ut fierent curabant, partim totius populi esse videbantur,

') Lys. 421.

ore '/ d'V ?'/'gt; Jlgófiovlot; hnoQlaiis onw?

■/.lOTtffi ïaovzai junyuofav rvt'l öfóv--'anoxexXfiafira T(ugt; tiv/.ojv:

ubi cave ne cum Droyseniu remiges intelligas. C'eteruni, quod Waclismuth V. C. (1.1.1., 2. p. 198) dicit (es ward ihnen die Aus-riistung einer Flotte iibertragen) quo argumento nitatur nescio: id potius praetorum erat officium.

2) Aristoph. Lys. 174.

-ocr page 29-

— 21 —

partim praetorum et militum, qui populi jussu contra hostes proficiscerentur').

De numero Probulorum apud Thucydidem nihil invenimus: Harpocration et Suidas decern fuisse tradunt, quorum verba infra accuratius excutienda erunt. Singu-los e singulis tribubus fuisse, addit lexicon illud Sanger-manense s. v.

Nomina duorum tantum ex iis commemorantur, Hagnonis et Sophoclis1). Hagno Niciae alicujus filius vir fuit perillustris et cum veteribus illis optimatibus stetisse videtur. Eorum ccrte agendi rationis simile est, quod de eo Plutarchus (V. Pericl. 32) narrat. Nam quum populares oratores nimia cum vehementia in Pe-riclem inveherentur, Hagno ut in judicium deduceretur poposcit quidem, sed insolitum, quem Dracontides pro-posuerat apparatum adhiberi vetuit. Aliquot annis ante coloniam Ampbipolin deduxerat, finito bello Samio, quo prima ejus mentio fit. E colonia redux initio hujus belli expeditionibus bis praefectus est2), domi tanta auctoritate fruebatur, ut filius quoque Tberamenes ejus gratia in magno honore a populo haberetur3), et beni-

1

) Lys. 1. I. Aristot. Rhet. III. 18. Vater V. C. quum 1. 1. n. 74. Callaesclirum Probulis annumerat, errare videtur.

2

) v. Thuc. I. 117. II. 58. 95. IV. 102 V. 11. 19. 24. Sintenis ad Flut. 1. 1. Omnibus iis locis eundem viruih dici, certo argumento non constare fateor, sed nihil obstat. Etiain Lam-ponem Thuriorum oIhlox^v paulo post rursus Atlienis versan-tem videmus.

3

) Xen. Hell. II. *3, 30. t^cw^i'os vno %ov óri/cov y.uiu i6v nuTtnu c'Ayvo)i'a.

-ocr page 30-

volentiam erga Athenienses a patre velut hereditariam accepisse putaretur1).

Sophoclis verba ab Aristotele servata infra tracta-bimus. Eundem fuisse arbitror illum Sostratidae filiuni, Phrynichi fortasse fratrem, qui cum Eurymedonte praetor in Siciliam missus, post reditum octavo ante quadrin-gentos viros constitutes anno in exilium actus est2). Postea inter triginta tyrannos fuit, unde nullum de anteacta ejus vita praejudicium capere licet, quum qui semel apertius paucorum partes amplexus esset, vel metu populi praeceps propelleretur, neque tuto ab iis recedere posset. Quin eorum quoque qui quadringentos ejecerunt nonnullos ad triginta se applicuisse auctor est Lysias 3).

Certo tempore Probulorum officium circumscriptum fuisse, a nemine traditum est, neque novos electosesse legimus; mentio autem eorum postrema fit ante ipsam totius reipublicae conversionem 4).

Posteaquam de novo hoc magistratu in universum disputavimus j restat ut res ejus auspiciis gestas perlu-stremus: quae aperte demonstrare mihi videntur, eos initio cum nulla paucorum factione rem habuisse, sed soli reipublicae commodo, nullo partium studio corruptos consuluisse. Jam novus quidem ille vigor, quo bellutn eo tempore gestum est, in neutram partem argumento esse potest, quum vel ipsi isti conjurati rerum potiti bello gerendo acriter incubuerint, neque de prodenda

1

') Plutarch. Nic. 2. ex Aristotele on rpslq iytvono (lAiigoi

2

tdv TioXiTiovj y.al 7iaxQr/.t\v l/oi'xf; ivroiur y.ui (fi^Cav Tieès iov t)r]-fior, Kicias, Thucydidcs, ct Thcramenes.

3

s) Thuc. III. 115. IV. 2. 46. 65. 3) aff. tjr. 9.

4

) Aristot. Rhct III. 18. Aliter Schoemannus I. 1. p. 181. „videtnr autcm eorum potcstas fere annua fuisse,quot; Sed plus anno intercedit inter prima ilia comitia post nuncium de clade Metagitnione mensu Accepta allalum liabita et CDvirorum const itiitioneiii.

-ocr page 31-

— 23

hostibus patria cogitaverint prius quain periculis uudi-que circumventi in vitae necisque discrimen adacti essent, diversi hac in re ab iis, qui sub ejusdem hiemis finem Oropum hostibus prodiderunt, quorum inceptis qui ad-versatus erat Polystratus, inter quadringentos postea est receptus 1). Sed a Probulis profecta sint oportet, quae Thucydides libri octavi capite quarto facta esse refert, ad niinuendos exhausto aerario belli sumptus, quo faoto id assecuti sunt, ut ceteris partibus bellum mirabili quodam vigore et prudenti consilio persequi possent. Verum quum haeo nihil nos de partibus, quas in re publica gerenda secuti sint, concludere sinant, alia res certius nobis praebet testimonium, quae est lex de Samiis post expulsos proceres libertate donandis lata2), summae quidem ea utilitatis, sed quae tam aperte cum optimatium consiliis pugnaret, ut eorum tunc in republica nullam auctoritatem fuisse appareat; quos ipsa ea lege ad extrema quaeque audenda compulses esse arbitror. Jam vero quurn ejusmodi lex eo tempore, nisi a Probulis probata esset, populo rite proponi non potuerit, sequitur eam aut placuisse Probulis, ut qua optime publicae utilitati prospiceretur, aut iis invitis apud populum esse perlatam, quod sine seditione fieri non potuit: quae si tam gravis tunc Athenis evenisset, a Thucydide silentio praeteriri non potuisset. Praeter hanc legem de interna reipublicae condicione nihil au-dimus ante Pisandri ceterorumque legatorum e Samo insula adventum, itaque etiamsi nostra de Probulorum ingenio opinio alicui parum firmis argumentis niti videri possit, tarnen multo minus probari potest, jam tune ad paucorum voluntatern rem publicam gestam esse. Quod si paucorum inceptis illi favissent, Pisander profecto non cum aperto suo periculo apud populum verba fe-

1

') Time. VIU. 60. Lys. p. l'olystr. 6.

2

) Time. VIU. 21.

-ocr page 32-

— 21 -

cisset, sed eorum auctoritate usus ea quibus opus erat paravisset. Nunc multitudo fallacibus verbis decipienda erat, ut Probulos in suam partem trahere posset, Sed de hoc postea videbimus, nunc ad praetores nos con-vertamus, quos factio illa quain fingunt oligarchica ex suo numero creandos prae ceteris curare debebat, si tantum in republica valebat, ut electis Probulis futurae dominationis fundamenta jacere posset.

Igitur inter praetores, qui insequentis aestatis ex-peditionibus praefuerunt invenimus Strombichidem, borium virum, qui fidem erga patriam postea morte luit1), Euctemonem 2) Aristocratem 3), primum cum Tberamene discordiae inter quadringentos auctorem. Phrynichum et Scironidem4), qui ipso Plsandro auctore imperio privati sunt, Charminum5) denique et Onomaclem6), novarum rerum cum Pisandro ut videtur auctores. Sed ex his nominibus in neutram partem certum argumen-tum capere licet, ipsique praetores neutri parti satis fidi visi sunt. Nam quum a militibus suis rei popularis propugnatoribus loco pellerentur7), tamen etiam qua-dringenti viri alios in eorum locum suffecerunt, qui goaTijyot èy. zijg ó?.r/agyiug vocantur, Alexiclem8), Aristotelem, Melantbium, Aristarcbum9), Tberamenem10). Pisander autem ipse a solo Comelio Nepote praetor11)

1

') Time. III. 30. 62. Lj's. c. Agorat. 13. c. ÜVicomacli. 14.

2

) Time. Vin,30. 3) Time. VIII. 9. 4) Thuc. VIII. 25. 54.

3

s) Tliuc. VIII. 30. 42- 73. Aristopli. Thcsmopli. 804.

4

6) Time. VIII. 25, postea cum Antiphonte accusatus Plut.

5

V. X. Oratorum 1., deinde inter XXX fuit. Praeterea Hucrates

6

commemoratur ap. Aristopli. Lys. 103. cf Schol. h. 1. et Eq.

7

129. 254. Thymocharcs iium jam tum praetor fuerit, nescimus.

8

v. infra. ') Thuc. VIII. 76. 8) Time. VIII. 92.

9

) Theramenes apud Xcn. Hell. II. 3, 46.

10

) Ejus certe ante illorum dominationem nulla inentio fit. Thuc. VIII. 92. De Aristocrate infra videbimus.

11

quot;) Alcib. V. 3.

-ocr page 33-

- 25 —

appellatur, quod toties irrisa ejus ignavia prorsus iu-credibile reddit, praesertim quum id a Thucydide taceri vix potuisset. Trierarchus fuisse potest.

Nulla igitur factionis alicujus, quae ad reipublicae eversionem callido consilio tenderet vestigia adhuc quum invenerimus, jam accedimus ad ipsa couspirationis initia, quae Thucydide auctore in exercitu Samio fuerunt, inde in urbem malum serpsit1).

Per Cleocriti archontis hiemen parandum, insequenti aestate gerendum helium et defectiones sociorum Athe-niensium animos ita occupaverunt ut forensibus con-tentionihus non vacarent: moderatio ilia, quam in mul-titudine post cladem acceptam Thucydides laudat, ali-quantum duravisse videtur et copiae identidem Samum missae solitudinem in urbe fecerant. Tamen quum primus metus subsideret, et posse se hostium impetus sus-tinere viderent, ab anxia de salute sua sollicitudine respirantes universi aliquam rerum mutationem con-cupiscebant. Nam ut res erat propinqua pacis spes nulla apparebat, et a victoria pariter et ab interitu vide-bantur abesse. Paci autem quum nihil magis obstaret quam diversa rerumpublicarum forma, non imprudenti consilio potentissimus et ditissimus quisque pacis illo desiderio ita sibi utendum esse duxerunt, ut sibi domi-nationem et a delatorum vexationibus securitatem, patriae honestum aliquod cum Lacedaemoniis foedus ac-quirerent1). Id, quum jam in alteram hiemen bellum aequo fere Marte duceretur, qui in classe et exercitu Samio dignitate ceteris praecedebant, sermonibus aliquam diu quum inter se jactavissent2), rudia adhuc et

1

') Time. VIII. 48.

2

Thuc. VIII. 47. to dh Ti Xe o i' y.fd dnn 0(p(0V air oh' ol h' rij 2'a/io) tqitjquqxoi tc tojv A amp; 7} val(o v y.nl övrajonuioi ojQftfjvio is to xutuXvocu nji' dijfioxnuiiav.

-ocr page 34-

— 26 —

\aga consilia repente in conspirationis fonnam redacta sunt, accedente Alcibiadis auctoritate '), qui auxilii Per-sici spem faceret. Is enim quum reditum in patriam numquam desperavisset, Spartanorum invidia et suspi-cionibus jam eo actus erat, ut ne secure quidem vivendi aliain facultatem haberet, nisi penitus deserta rerum publicarum cura turpem ignobilis vitain degere vellet. Itaque jam pridem operam dederat, ut Tissaphernis gra-tiam sibi conciliaret et Lacedaemonios ei invisos redde-ret, nunc Agidis insidiis eo compulsus est, ut quocun-que modo posset reditum in patriam sibi parare deberet. Quod quum sine validae alicujus factionis auxilio effici non posse videretur, ipse optimates ad res novas ino-liendas excitavit, currentes ut ajunt. Sed quum latere eum non potuerit, se in sola populari reipublicae forma ingenti, qua flagraret honoris et potentiae cupiditati sa-tisfacere posse, neque unquam inter paucos aequo cum ceteris gradu contentum fore, veri simillimum est, eum optimates eo tantum consilio concitavisse ut turbata per eos republica ab altera parte revocaretur, reduci cetera facile processura ratum. Nam quod simulabat, pauco-rum statum constituendum esse, quia his Persae majo-rem fidem habituri essent, id omni probabilitate care-bat, quum Persis interior Graecarum civitatium condicio iiiinis ignota esset, neque fere in aliis, quam in singulis viris auctoritate domi potentibus fidem collocarent 1). Nam quum mox maximi motus Athenis acciderent, id Tissaphernis animum omnino non tetigisse videtur, cu-jus major minerve cum Alcibiade necessitas agendi ra-

1

) Dc Lacedaemoniis vcrum csset, cf, Xcn. Hell II. 3, 45 et quos Kriiger 1. 1. p. 368 confcrre jubct. Xen. Rep. Ath. II. 17. Poljb. X. 23, 6. adde Thuc. VIII. 70 extr. Aristoph. Lys. 170. De Persis v. Time. VIII. 81 cxtr.

-ocr page 35-

— 27 —

tiouem sola dirigeret. Itaque Thucydidi assentiri non dubitavi, qui quod ipse sentit, Phrynichum callidissi-mum virum dicere facit, Alcibiadetn paucorum domina-tionem minime curare, neque alio consilio turbas in republica excitare, quam quo tumullu exorto a sociis suis et amicis revocaretur1).

Propositiones igitur ab Alcibiade factae extemplo optimatibus certain oppriinendae reipublicae spein inje-cerunt et magnam impertiverunt confidentiam. Quos quum optimates dico, exprimere volui quod sibi ipsi vindicarent tmv xaloy.aycidwv nomen cujus apud ipsos Athenienses varia notio erat. Nam Aristophanes2) quum Deinum Atheniensem vituperat, quod calocagathis rem-publicam gerendam non pennittat, viros a nostris illis prorsus diversos intelligit. Nimiruin Phrynicho y.ct'lo-y.ayaamp;oi (Thuc. VIII. 48) erant^ quicunque multitudini se praeferrent, imbuti sophistica illorum temporum do-ctrina, quae legum divinarum metu, humanarum reve-rentia omni eorum animos liberavisset, generis nobili-tate alii, plures divitiis insignes, quas raro avitas, a plerisque peculatu et malis artibus partas fuisse puta-verim. Hi autem re populari manente delatorum cri-minationibus et judicum severitati inprimis obnoxii erant, quare trierarchi3), quos .etiam sumptus pro re publica

1

') Thuc. VIII. 48. cujus vestigia perseijuitur Plutarchus V. Alcib. c. 25. Kriigerus V, CI. monet, in rebus novis exules revocari solitos fuisse coll. Thuc. VIII. 70. Xen. Hell. V 2, 9, „nisi forte tantum propterea his studuit, quod se quoijuc nou intercedente dominatuni paucorum institutum iri intellexit, ideoque tempore sibi utendum duxit, quo mox potentis futurac factionis amicitiam sibi conciIiarct.;' 1. 1. p. 366.

2

) £q. 738. cf. de illis BUttner 1. 1. p. 28.

3

) Thuc. VIII. 47. pO.iLzot,f SwuTonaxoi, TQifyaQXOf, inter hos Eratosthenes fuit. Lys. c. Erat. §. 42. Illi igitur ii ipsi homines crant, quos ab Athenionsibus ut sapientes et eloquen-tcs suspici, tam aegre fert Aristophanes, cf. Acschin, c. Ctes. §. 234. p. 87. Steph.

-ocr page 36-

faciendi irritarent, occupandae dominationis consilia avi-dissime arripuerunt. Itaque sermonibus cum Alcibiade habitis, in exercitu statim conjurationem hominum ad hanc rem maxime idoneorum coegerunt atque publico de necessitate mutandi status loquebantur. Et multitude) quidem spe pecuniae Persicae quiescebat, conju-rati vero rem inter se jam constitutam ceteris hetae-riarum (verbo Graeco utor cum Trajano, Ep. ad Plin. X. 43) sociis ') proposuerunt, qui libenter omnes ad eorum consilia accesserunt praeter unum 'Phrynichum, qui re bene perspecta eos ne ab Alcibiade decipi se paterentur admonebat et a nimis periculoso consilio ut desisterent, prudenter hortabatur. Cujus argumentis spretis illi imperandi cupiditate abrepti Pisandrum cum decem collegis legates Athenas miserunt, qui operam darent, ut Alcibiades restitueretur, popularis imperii eversio pararetur, et cum Tissapherne de foedere et societate ageretur. Phrynichus autem, quum Alcibiadi, cujus iram metueret, perniciein frustra molitus esset, postquam bic popularibus partibus accessit, in pauco-rum incepta perficienda omni studio incubuit, ne utris-que suspectus ipse periclitaretur.

Ita in exercitu Samio primum variae illae conso-ciationes, quarum antea suum quaeque et diversum finem babuerat, imperio potiundi causa in unum congressae sunt.

Domi Pisander omnia consiliis suis opportuna in-venit. Quum bellum magno civium incommodo duce-retur neque ulla propinquae pacis spes appareret, Per-sarum rege pecunias Lacedaemoniis largiter suppeditante et ingentis Pboenicum classis auxilium pollicito, quum propter defectionem sociorum pecuniae publicae non

1) tov iTaigtxov if'' TiXïoi'i Thuc, quot;Vlrt. 48. Ceterum Thu-rjilidis locos ut ad singula quaeque |irobaiida afï'erain, ubi tota narratio ejus auctoritate nitiiur. nemo, opinor. requiret.

-ocr page 37-

— 29 —

redirent, aerarium esset exhaustum, comineatus ipsi a classe hostili interciperentur, atque Deceleam hostibus tenentibus ipsa urbs velut obsidione cincta esset, quo-tidie omnibus arma essent capienda1): bellum tam mo-lestum tamque diuturnum omnes aegre ferebant prom-ptique erant in quaecunque aliquam honestae pacis spem praeberent cupidissime arripienda: quin sat muitos propter oratorum nequitiam popularis imperii pertaesum fuisse traditur1). Eam reipublicae condicionem quurn ex ipsa belli historia informare nobis possimus, peropportune extat, qua ejus imaginem expressam videa-mus, Aristophanis fabula Lysistrata. Etenim sub ipsum Pisandri Athenis adventum, vel paulo ante acta est Ga-melione 01. XCII, 1, Lenaeis2). Argumentum idem est quod saepius poeta tractavit, belli compositio hidicro modo effecta; et Pacis quidem fabulae, quae sub ipsam pacis Niciauae conclusionem docta est, ratio a nostra non admodum diversa est, Acharnenses autem si con-ferimus, multum interesse videmus. Ibi enim qui pa-cem suadet Dicaeopolis quam caute agit. quantam in-venit omnium fere civium paci contrariam voluntatem, et quum argumentis tribulium suorum bellica studia re-futavit, tarnen solus manente bello pacem agit. Hic similem senum Marathonomachorum chorum invenimus, Lacedaemoniis valde infensum3), sed nusquam vehemens illud belli studium deprehendimus, oblatam pacis occa-sionem libenter accipiunt, de solis condicionibus con-tentio est5). Quae ad arbitrium a poeta ficta esse, qui fabulas tam accurate ad temporum rationes compo-suit, ne credas. Verum etiam in tota argumenti tra-etatione publica mala expressa videmus. Nam quum juvenes maximam partem in exercitu essent6), ipsam

1

') Time. quot;VIII. 6D. J) Isocr. de Pacc. p. 181. Stepli.

2

) Sccumlum rationes K. O. Mülleri I. 1. v. 628. ') v.

3

1161 ss. 6) v. 524.

-ocr page 38-

— 30 -

urbem armorum strepitus personaret, rerum condicio tristior esse videbatur, quam ut solita irridendi cives licentia uteretur2): velut mansuefactus poeta vix quem-qwam civium ludibrio habet, ctiamsi omnibus parcere non potuit. Quod non fecit, quia malorum civium co-pia non suppeditabat, imo in tanta factionum propriis commodis intentarum copia et confusione, neque quem ceteris praeferret, neque unde majus periculum timeret, invenit3). Ideo parabasin totam omisit, qua quid sua-deret incertus esset, rem a calamitate publica alienam tractare nollet. Eam quae tam prope instaret rerum novarum molitionem praevidisse non videtur, nam quum senes illi Hippiae aliquam tyrannidem et communicata cum hostibus consilia suspicentur, consociationes istas vituperat quidem acriter, sed ut magistratibus occupan-dis intentos 4}, et ipsi Pisandro peculatum quidem et protrahendi belli studium objicit6), altiora autem et audaciora consilia nulla metuere videtur. Qui praeter Pisandrum cum contemptu nominantur, Lycon et Ly-sistratus6), obscuriores sunt et nullius ut videtur in re publica momenti. In Vespis fabula (v. 1301) inter Phrynichi et Antiphontis compotores cum Hippyllo et et Thupbrasto commemorantur, sed quum Antiphontum multitudo ipsum Plutarchum7) tantis difficultatibus im-plicuerit, Phrynichus saltator eo tempore notissimus

') v. 555 ss. 2) v. 1047. 3) cf. K. O. IMülleri hist. litt. gracc. II. p. 246.

4) v. 619 ss. v. 577.

y.ai tovq ye oviigannov; Toiiovq xat toi'; mlovnus iaviovi; i:iL t«t? hq/uco'i óia^rjyai y.al Tas y.FyuJ.ctt; anoxXXaL.

s) v. 490.

iftt yuQ IlilourSiiOi fyoi xXf'mciv /ol tkï; ine/ovxiq,

f'.tl tfi'« y.onyonryiji' ixvxiov.

6) v. 270. 1105.

') Siquidem recte Plutarcho libellum de X Oratoribus G. A. Beckerus vindicavit.

-ocr page 39-

— 31 -

fuerit'), equidcm inde non concluserim eos paucorum faction! esse adnumerandos. Bilem autem omnem ef-fundit in Siciliensis expeditionis, praesentium malorum fontis, quae tot egregios viros absumpserat. acerrimutn suasorem Demostratum. (v. 390 ss.)

Pisander igitur quum Athenas venisset, ea populi mente fretus, cum collegis de mutanda reipublicae forma verba publico facere ausus est1\ Nullam amplius esse sa-lutis spem nisi cum Persarum rege foedus concluderetur: id fieri non posse nisi rebus in paucos translatis revo-catoque ex exilio Alcibiade. Id si fecissent, victoriam propinquam ostendere, faustum omnium rerum eventum praedicere; monere deinde, ne de optima civitatis forma nunc deliberari putarent, de sola salute agi, post victos Lacedaemonios omnia in pristinum statum posse resti-tui. Tamen multum aberat, ut initio statim tranquillis animis audirentur, quum utrarumque partium studia aeque offenderent. Ergo duplex illico clamor exortus est, alter oratorum popularium, qui populi imperium mordicus tenerent — quid enim sine hoc ipsi erant valituri? alter optimatium, qui omnia pati quam redire Alcibiadem mall ent, potentiae aemulum sibi quam maxime timendum, ejusque restitutioni praetenta religio-num reverentia magno opere obniterentur. Eae turbae, is clamor manifesto arguunt, usque eo in urbe nemi-nem a conjuratis in ipsorum consilia initiatum fuisse, quoniam nemo prodiise videtur, qui rationes a Pisandro propositas aliqua ex parte populo commendandas sus-ciperet, omnium vero minime Probulos, quibus viam sibi muniendam eos mandaturos fuisse, dubium esse non potest. Verum tota res recens nata erat, et quum legati post ipsa conspirationis primordia profecti essent,

1

) Quae sequuntur. e Time. VIII, 53 54. (lesumpta sunt.

-ocr page 40-

socios in urbe conciliandi tempus nullum fuerat. Qui ubi Athenas venerunt, sermonibus cum idoneis homini-bus, antequam in publicum prodirent, habendis tempus terere non poterant, ne in promptas multitudinis suspi-ciones incurrerent. Igitur quum primis illis orationibus parum profecissent legati, quibus accerrima veterem statum defendendi studia minime improvisa evenirent, eadem ilia argumenta iterum atque iterum tum universis, tum singulis ingerendo tandem sententiam suam multi-tudini probaverunt, vel certe adversarii, qui aliam salu-tis viam indicate non possent, ut loco sibi cederent efFecerunt. Quum multitudinem terrore belli obtento et auxilii Persici spe sibi conciliassent, optimatium alii oppressi sunt, alii (eos dico, quales supra eo nomine me designare monui) in consiliorum societatem recepti. Quibus eos, quum multitudinem ipsam non pertinaciter resistere viderent, libenter accessisse consentaneum est, desponsa nimirum ipsis dominationis parte, et edoctos, Alcibiadis nomine apud populum quidem et auxilii Persici gratia sibi utendum esse: ubi rerum potiti essent, facile fore ut illo liberarentur. His fere artibus Pi-sandrum rem perfecisse, conjicere possumus, id certe Thucydidis testimonio constat, eum omnia ista sodali-tia judiciorum corrumpendorum et magistratuum peten-dorum gratia inita in rem suam pertraxisse. Eodem fere tempore etiam Probuli ad eorum partes accesse-rint oportet, quorum auctoritate quum leges illis comi-tiis latae indigerent, tum quae post ilia a conjuratis agitata sunt, nisi iis conniventibus fieri non potueruntl), et in constituendo ipso quadringentorum senatu eorum auxilio usi sunt. Quibus rationibus singuli commoti sint, nescimus. Alios scientes populi rem prodidisse.

') Thuc. VIII. 66. ipovhvov dk ovdky, ö tt firj toi? £vi'eqrr xóai Soxolri.

J

-ocr page 41-

- 33 —

Hagnonem cum filio in istorum societatem receptum1), alios cum reliqoa multitudine ex bona fide egisse veri simile est Hac Sophocles usus est excusatione2), quum Pisander, rerum gestarum malam famam a se in Pro-bulos conferre cupiens, interrogaret cum, an ipse cum reliquis Probulis quadriugentos instituisset. Quod quum concederet Sophocles, neque vero rein pravam fuisse negaret, contendit tamen, sibi melius agendi rationem nullam fuisse. Quod si quis inter eos fuit, qui aliter sentiret, terrore mox per totam urbem sparso a resi-stendo deterritus est.

Verum ut ad Pisandri illam concionem redeamus, populum eo adductum vidimus, ut verba de rei pu-blicae conversione facta patienter audiret: ultra proce-dere non ausi sunt, nam priusquam ad ipsum pauco-rum dominatum constituendum accederent, multa facienda restabant. Lege lata Pisandro et collegis mandatum est, ut cum ïissapherne et Alcibiade paciscerentur, qui-bus conditionibus ipsis optimum esse videretur, Prae-terea Phrynichus et Scironides ut imperio privarentur effecerunt, Alcibiadi gratificaturi, quo facto virorum sibi mox imprimis deditorum auctoritatem infregerunt, locumque dederunt Diomedonti et Leonti, probis viris, qui quum antea inforiori loco apud classem fuissent3), jam praetores facti omnibus istorum consiliis magno-pere restiterunt: unde rursus apparet, adhuc eorum in republica auctoritatem perexiguam fuisse, nondum in unum coacta factionum ilia multitudine. Ceterum lex, qua Alcibiades revocaretur, nulla lata est, quare Vatero V. CI. assentiri non possum, qui (1. 1. p. 86.) Critiam iis comitiis revocandi Alcibiadis auctorem fuisse cen-

') v. Lys. c. Eratosth. §. 65. xcu ó fih narrig x. z. A. ubi Tot? ngdyfiuair verto rebus novis, non cum Biittnero p. 76 rei-publicae.

2) ap. Aristot. Rliet. III. 18. ') Thuc. VIII. 23.

3

-ocr page 42-

- 34 —

seat quum paesertiin legati de ejus reditu agentes nihil effecerint1).

Alcibiades enim quum Tissapherni ut Lacedacmo-nios aperte descreret persuadere non potuisset, legates de foedere agentes elusit et a recentibus sociis desci-visse visus est2); sed hi, etsi causam commutandae rei publicae praetentam vanam esse videbant, tamen soli in inceptis manere decreverunt. Neque vero tuto re-cedere jam poterant, nam quum semel de tollendo po-puli imperio verba fecissent, quum qui ex eorum numero Athenis erant vi et dolo viam iis munire coe-pisseut, apparet aut vincendum iis fuisse aut saluti suae et vitae prospiciendum. Vires autem eorum baud exi-guae erant, auctae post discidium Alcibiadis accessu Pbrynicbi quo vix quisquam rem factionis magis adju-vit. Itaque quum virorum et ad agendum fortium et facundia potentium et prudentia insignium copia muniti essent, nihil non audendum sibi putaverunt et ne soli pugnam inirent eos qui vel Sarni vel in aliis sociorum urbibus rem in paucos transferre cuperent, firmissimis communis et spei et periculi vinculis secum conjunxe-runt. Ita et magno ad rem perficiendam sociorum numero aucti sunt, et ne rerum domi potiti a sociis civi-tatibus desererentur, cautum putabant: nam oppresso populo mutuo omnibus auxilio opus fore3). Sic po-tentis et securi imperii spe elati, hostes summa virium contentione debellandos esse censuerunt, quo pace ho-nesta conclusa civitatis dominatione frui possent. Quod longe aliter evenit, quum Samiorum factio vinceretur et civitates, quae ipsis auctoribus statum mutavissent, ad Lacedaemoniorum partes deficerent. Verum haec illi

1

cf. Flut. Ale. 33. Vruftri S' ij of xaTijyay'f quod de hoc clecreto dici non potcrat.

2

) Thuc. VIII. 5i. sequentia liausta sunt e Thuc. VIII, c.

3

63 — 66. 3) cf. Xen, Rep. Ath. I. 14.

-ocr page 43-

- 35 —

imperandi cupiditate occaecati neque praeviderunt, ne-que videnti Phrynicho crediderunt, sed pecuniam ad bellum gerendum conferre placuit, cujus ipsi fructus essent percepturi, et Pisandro ejusque in Icgatione col-legis cetera pei-ficienda mandaverunt, ita ut cum quin-que collegis ipse domum reverteretur, reliqui sociorum civitates sollicitarent: qui apud classem remanebant, Samiorum res agitandas sibi sumpserunt. Diotrepheo, qui urbium in Thraciae ora maritima sitarum praefectus electus erat, consiliorum socium ad rescindenda in illis partibus popularia instituta dimiserunt, qui primam Tha-siorum civitatem paucorum imperio subdidit. Legati autem illi aliarum alii urbium leges everterunt, donec Pisander adscita satellitum mauu Atbenas pervenit.

Interea factiones illae urbanae, quas commune pri-vandi rebus populi studium in concordi societate con-tinebat, summa industria quae opus erant agebant. Qui-bus quum id praecipue propositum esset, ut terrorem multitudini incuterent, et a resistendo omncs deterre-rent, quaecunque eo tendere possent callide excogita-verunt, Antiphontis inprimis consilio usi, eoque majore cum successu operabantur, quod a nullo quamvis sce-lesto facinore abstinebant. Itaque satellitibus ad omnia patranda promptis comparatis initium fecerunt caede Androclis, qua et multitudiuem duce suo orbarent, et Alcibiadi gratificarentur, quem acerrime ille insectatus esset, Ceteri deinde plebei propugnatores quum oc-cultis caedibus sublati essent, tanta multitudiuem for-mido invasit, ut neque interfectores quisquam aut ex-quirere auderet, aut quos suspectos haberet in judicium vocare, neque in senatu populove non illis se oppo-nere sed ne ioqui quidem: nam qui nullam vim pate-retur, magno bono affectus esse putabatur. Itaque ne-mine contradicente conjurati et in senatu et in populi comitiis verba faciebant, et quae sibi conducerent de-cernenda curabant; dicebant autem neminem nisi mili-

3*

-ocr page 44-

— 36 —

tes stipendio mereri oportere, neque summam rerum in pluribus esse, quam in quinqne millibus, tantum nu-merum eo consilio prae se ferentes, ne quis majoris auctoritatis civis se exclusum iri putaret, dum mutatis rebus ipsi potestatem omnium rerum erant habituri. Ea autem in agendo prudentia simul et audacia utebantur, ut multo plures esse viderentur, quam erant, et quum nonnullos cum iis conjunctos esse appareret, quos ab ejusmodi rebus alienissimos omnes existimavissent, eve-nit, ut consilia ipsis contraria cum altero communicare nemo auderet. Etenim qui rebus publicis gerendis an-tea operam dederant fere omnes hetaeriarum vinculis constricti erant, quo factum est ut, si cui non probanti eae res fierent, is aut a sociis abriperetur, aut eorum auxilio destitutus resistendi viam et rationem nullam inveniret. Novos enim socios quaerere in mutua omnium diffidentia, quum robur populi in exercitu esset, homines autem rebus publicis tractandis assueti plerique ab altera parte starent, difficillimum erat. Itaque nemo conjuratorum consilia impedire potuit, dum factionum concordia manebat: ubi Theramenis aliorumque socie-tates a ceteris secessernnt, nervos conjuratio perdidit.

Hac rei publicae tempestate altera Aristophanis fabula acta est, Thesmophoriazusae, tertio post Lysi-stratam mense: quam quum lego sen tire mihi videor, poetam multa quae dicere velit invitum tacere. Nam quum in aliis fabulis tantam inveniamus jocorum licen-tiam et petulantiam, quum ipsa Lysistrata in rei publicae condicione tota nitatur, hie a rebus publicis totum se avertit, et exagitandis quum Euripidis tragoediis tum mulierum nequitia occupatus quae in foro agantur plane non curare videtur. Et argumentum quidem simile in Ranis quoque tractavit, sed ibi quam acerba oratorum irrisio, quam liberi de rebus publicis sermones! Hic uno Clistbene excepto, cui parcere religiosum putavisse videtur, nemini illuditur, praeter parabasin, quam ad-

-ocr page 45-

— 37 —

didit quidem fabulae, sed admodum languidam. Et in ea quoque obiter tantum et tanquam aliud agens Char-minum attigit, pugna navali victum, Cleophontem, acrem postea popularis rei propugnatorem, sed qui hoc tempore ignave se gessisse videtur, quoniam conjuratorum sicarios effugit; postremo Hyperbolum hominem apud omnes contemptissimum • et jamdiu e civitate ejectum perstringit: Pisandri autem rerumve ab illo agitatarum nulla mentio. Tarnen vestigia passim apparent, quae poetam npvis rebus minime favere ostendant. Senatores anni superiores uno versu (808) leviter notantur, qui tradito alteri senatorio munere') parum idoneos se confessi sint; porro execratio eorum, qui majorum in-stituta convellant (361) a praecone non sine certa causa pronunciari videtur: Minervae autem, quae tyrannos oderit invocatio velut ex imo oppressi populi pectore exoritur (v. 1143).

Pisander igitur, qui Athenis omnia a sociis prae-parata inveniret, statim extremam operi manum admo-vere potuit: populi comitiis habitis legem tulit, ut decemviri legibus scribundis plena potestate crearentur, qui in certam diem leges de optima reipublicae forma proponerent. (Thuc. VIII. 67). Jam quum Aristotele téste (Pol. V., 3,8) factio Athenienses sciens fefellerit, Regem pecuniam ad bellum gerendum suppeditaturum esse mentita2), id quod in priorem legationem non cadit, recenti cum Alcibiade amicitia nondum dissoluta, ad banc Pisandri concionem pertineat oportet, itaque Pisandrum de sua ista ad Tissaphernem et Alcibiade legatione omnia alia potius, quam quae reapse acci-derant, retulisse sequitur.

') Sc. ProWlis, ex interpretatione Müllcri 1. 1. — v. 532 Rhetorcs cavillatur.

3) AHter quidem Theramenes loquitur ap. Xenoph. Heil. II, 3, 45.

-ocr page 46-

Sed illi decemviri legibus scribundis difficultates nobis cient. Nam quum Probuli ad id ipsum electi essent, ut de summis rebus consulerent, quum Aristo-tele teste quadringentorum virorum imperium constitue-rint, eorum hie requirimus mentionem. Jam vero Har-pocration et Suidas *) Probulos in Ulo tojv J-vyyQacpétov collegio fuisse tradunt, Philochorus autem et Androtion non decem, sed triginta ^vyygacpéceg habent. Itaque mihi quidem optimum esse videtur, quod C. F. Her-mannus1) suadet, ut apud Thucydidem levi mutatione facta pro decem (J) rescribamus triginta (yt): nam alteram rationem a Schoemanno V. Cl.2) propositam, Pro-bulis extraordinariam potestatem mandatam esse, eos binos sibi collegas cooptavisse, ideo non probaverim, ne Thucydides negligentiae arguendus sit. Sin Probu-lis viginti collegae populi suffragiis3) adjuncti sunt, deinde

1

) Berl. Jahrbb. 1842. p. 141.

2

) Antiquitates jur. pnbl. Gr. p. 181.

3

1) A singulis tribubus binos electos esse, cum C. F. Her-manno (Staatsalt. §,166, 13) concludas e Lysine pro Polystralo oratione, vel potius orationis vestigiis et ruderibus. §. 2. Ve-rum quomodo Polystratus aut ivy/qtufivq aut ngotSqot; esse po-tuit, qui ne senator quidem sponte factus est? Kam Proedri soli e scnatoribus tribulium suffragiis electi esse possunt, et

-ocr page 47-

— 39 —

universis, ut leges de republica ordinanda conscriberent commissum, suo jure dicere potuit, triginta viros legi-bus scribundis electos esse, ne in re levi longior esset. Nam eos non suo sed conjuratorum impulsu egisse apparet, neque vero, quod hi voluisse videntur, ipsi rei gestae invidiam in se omnem suscipere voluerunt sed facta quaelibet proponendi potestate reliqua aliis perficieuda tradiderunt. Conjurati autem quo tutius agerent constituta die populum ad comitia extra urbein in Colonum convocaverunt, locum praesidio sepserunt1). Ibi quum triginta virorum decreto (quod sine populi suffragiis ratum fuisse yidetur) ab omni poenae metu soluti essent, sublata rij naocevóuojv ygccyf,, quod fir-missimum libertatis munimentum existimabatur 2), Pisander, suadentibus Phrynicho et Theramene 3), leges tulit, quibus populus quum promissorum fallacia deceptus, tum factorum violentia perterritus libertatem sibi suis ipsorum suffragiis eripi passus est, Oportere enim, ut et aerario parceretur essetque magistratus, qui nulla re impeditus bellum conficere posset; ergo et magistratuum omnium condicionem mutandam esse, neque praeter milites cuiquam mercedem de publico dandam: novum senatum, alia comitia instituenda, quae mercede non indigerent. Novo autem senatui plenam omnium rerum

1

vix dubito, quin Lysias (qui tum absens fuit) quihque primo-rum electionem in ceteros transtulerit. Certe verba ad solam senatus institutionem pertinent,

') Ita enim interpreter Tliucydidis verbum Ivvixhjaav cf. c. 65 et 69, Ac ne tuto quidem sine praesidio extra urbem con-cionari poterant.

2

) Isocr, Areop. 24. avr/Jgovg rj nvyynnyicu;, öt uiv 6 Srj/iof xariXvamp;tj to nQÓifQov. cf. quos Hennannuslaudat Staatsalt. §. 132.2. et Krüger 1. 1. p. 375 n. 57.

3

) v. praetor Thucydidein Lys. c, Erat. §, 65. Decemviro-rum consilio rem gestam esse (Schoem. 1. ].) Thucydidcs negat.

-ocr page 48-

— 40 —

potestatem decreverunt'); quo facto quum nullis comitiis opus esset, tarnen simulaverunt, summam reruin penes quinque civium millia fore1): convocatum iri, quando senatui e re videretur. Conscribenda eorum nomina certis viris mandavisse dicuntur, qui -/.utaLoyilq vocan-tur, quos ab illis triginta viris non diversos fuisse, sunt qui tradant 2). Sed non crediderim, quum Polystratus xataXoyevg fuerit, avyygcecf svs non fuerit3). li vel omnes vel partirn etiam post quadringentorum domina-tionem rescissam in magistrata manserunt: Polystratus enim novem civium millia in tabulas retulisse dicitur, a quadringentis autem nulla unquam nomina in publi-

1

) Inde explicandum est, quod Plkitarchus dicit V. Alc. 26.

ol ,£ Xeyófiitvoi v öï ovrsq et Lys. pro Poljstr. §, 13. v^kov ipijquaa-liévwv TievTccxiq/iXioig naqudovvcu tu nguy^azu cf. §. 16.

2

) Lex. Seguer. p. 190. xazuloytix; o iziiXeyófitvoq lovq (xéX-Xovxuq ufj/civ, cf. p. 270. p. 301. avyyQacpelq oi ijQTifievot ticcqu tiJ; nóXebiq avógeq, vva avy/Qoupojai, Tovq (.itd-élovxaq rijq tuv v aQ/rjq (i. e. tovq ntiTaxia'/iMovq, Xen. Hell. II, 3. 18. xcnaXéyovai ,y tovq f.uO(^oVTuq dr] T(av TtgayfiuTtav) ol ó avxoi ixakovwo xux xara-Xoyiïq. Phot. p. 103. xrjcTuXoytlq ^Aamp;yvtjaC nvsq tjaav xarccXoyov Sc-öóvTsq T(ov 6v0f.iar(0P twv xa xotva öioixtiv Svrufitvwv nqüyfiaxa' ot avTüi óè xul avyyQU(ftïq ixaXovvro otl ivtygucpóv nvuq ovq XQ*l fiejé-/nv Ttjq noXixtCaq. p. 403. avyygrxcprjq avóotq i]qovvto9 ïra avyyoücpwoi tovq fatamp;éSovTaq rijq toïv v uy/fjq xui Ttjq tojv X' ixcdovvro óè ol uvroi xul xaxuXoyiiq. Suid. s. v. xaTakoytvq eadem corrupta ex-hibet. Et. M. p. 495. 9. et 732, 44. a Photio non diifert. IVihil obstare videtur, quominns hi xaxrikoytiq etiam avyyQucptïq vocati sint, quamqnam a superioribus illis avyyQayevai diversi.

3

) Nam si fuisset, fieri non poterat, quin hoe potissimum crimini ei verterent: sed turn in defensione quamvis manca praeteriri non poterat.

-ocr page 49-

— 41 —

cum prolata esse scimus: neque vero intra nonum diem tantum opus absolvere potuit1).

Novi senatus compositio neque sorti neque vero po-püli sufFragiis deferri tuto potuit, quare novo modo instituta est. Quinque enim praesidibus electis, his primos centum viros legendos permiserunt, quorum deinde singuli ternos sibi collegas cooptarent. A tribulibus igitur solos praesides eligi potuisse, jam supra monuimus, si quidem major Thucydidi quam oratori ad solam rei defensionem intento1) fides habenda est. Quod si singulos praesides a binis tribubus eiigendos curaverunt, et ma-jorem populo libertatis speciem reliquerunt, neque tamen ipsi quidquam periclitati sunt, imo melius electionem per tribus dirigere poterant, quam si universo populo idem permisissent, ubi quid singuli sentirent, vix intel-ligi posset; et ipsorum praesidum si quis novis rebus minus faveret, a non idoneis viris legendis facile de-terreri poterat. Utut hoc fuit, certum est, in novo quadringentorum senatu et factionis longe maximam auctoritatem et bonorum virorum haud ita parvum nu-merum fuisse. Callido enim consilio operam dabant, ut quam plurimos viros vel invitos eidem secum culpae

') cf. §. 13. 14. Thuc. VIII. 92. extr. Poljstratus enim quum post recuperatam übertatem rationes daret (§. 22.) abso' lutus esse videtur, deinde, puta post V millium rempublicam abrogatam (vvv di iji'foa avToq lavroi tvyovaxuToq igiv lt;5 Sijfiot §. 17) redintegrato judicio absens daninatus (§. 18), redux restitutionem petit, ne propter muletae magnitudinem, quam solvere nequit, infamia afiiciatur. §. 19. Sed ea ita profero, ut probabiliorcm aliquam rationcm expertem. IVam inulta of-fendnnt in bac oratione, in quibus explicandis riri docti ad-huc frustra laboraverunt, Sieversius (Commentat. n. 90) non vidit, Pol ƒ stratum demum post finitum CD virorum dominatum £uboea rediisse (§. 14); et ne turn quidem tabulae rlt;ov m in -xiaxiUav suppeditabant. Thue. VIII. 97. Ceterum oifendo in verbis rtiv Si]fioxaiii §. 13. v. Sturz lex Xenopb, s. v. drj/iótfjq.

J) L_vs, pro Polystrato §, 2.

-ocr page 50-

implicarent: Scilicet eos, quos semel multitudo factionis socios esse sibi persuasisset, postea ipso propriae se-curitatis respectu coactos fore, qui omni studio rem suam adjuvareut: repugnantes quoque tempore facile opprimi posse1). Nam nulla causa est, cur suspecta habeamus, quae in oratione ilia pro Polystrato habita Lysias narrat: multos inter quadringentos rebus novis non favisse, quorum alios metu repressos tacuisse, alios temeritatis suae poenas dedisse (§. 8.).

Senatorum nomina nonnulla ad nos pervenerunt, plurima ignota manent, alia in dubio posita sunt: quae conjectura reperturus cave ne Lysiae loco1) multum tribuas, ubi et ipsos triginta viros et eorum senatum inter quadringentos fuisse tradit: quod quum ipsa nume-rorum ratione refutetur siquidem XXX viri solitum senatorum numerum retinuerunt, tum verba quae addidit rwv ifsvyóvTVJv falsum esse probant; Theramenes enim et inter triginta fuit, et a ceterorum fuga immunis. Itaque rem ab oratore auctam esse constat, quantum a veritate re-

') Brant enim moderat! nonnulli, quos non dominandi ]u-bido, sed patriae communis amor, ne penitus deleretur civitas, si quid suo consilio effieere possent, ad imperii societatem inritavit. Taylor V. hys. p. 116 R. Hoc autea bonos viros cum iis conjungere potuit, nunc recnsantes mulctis ad societatem coactos esse, Polystrati exemplum docet §. 14. Hue pertinent fl'ntivl/ov TiuhitafiuTa (etsi non ad solos senatores) ut recte monnit Krüger. ad Dionys. H. hist, p, 373. Scilicet pro-verbium vel e celeberrimi saltatonis agilitate vel ex Antaeo Phrynielli fabula natum poeta (Aristoph. Ran. 701) faceto joco ad praetoris machinationes transtulit. Rem illustrat XXXvi-rorum agendi ratio, de qua v. Scbeibe p. 71.

2) c. Agorat. 74. ol y.al flovlri ?; int tav i.' povXevovaa ot nnm; rjaav iwr xiiQaxoalotv iüji (ftvyovxav, cf. §. 20, oi yno rroA-}.ol ij ixfhijq rrjq pov/fji; ir^' vcfoav rïjv IniTdiv I' ijiovXtvov.

At tum exules nondum revocati erant. Si cum Sievers. p. 47. XXXvirorum senatum multo minore numero fuisse sumis, cui ego non repugno, alterum argumentum manet.

-ocr page 51-

— 43 —

cesserit nescimus: in quadringentorum autem numerum nisi alio testimouio accedente neminem licebit inferre. Sed quos iu ea factione maxime insignes conspicimus, eos fere omnes e perniciosa sophistarum et rhetorum disciplina profectos yidernus. Sic consilio totam rem a principio Antipho moderatus est (Thuc. VIII. 68.), Sophili f. Bhamnusius, sophista celeberrimus, tanta pru-dentia, ut Nestor appellaretur 1). Quum a forensibus contentionibus abhorreret, et propter eximiam dicendi vim, qua in judiciis absens dominaretur, frequenter a comicis poetis, quod questui artem haberet, lacessitus 2), multitudini dudum suspectus esset (Plut. V. Nic. 6.), jam senex ad factionem accessit, et summam in ea sustentanda industriam posuit. — Pisandro deinde et Charicli dicendi artem incrementa attulisse, jam vidimus. Idem tirocinium Phrynichus posuit, Stratonidae f., Diradiota3). Nam si Lysiae4) fides habenda est, postquam pueritiam in agris inter pecora degit, in urbe delationibus egestatem propulsavit. Tamen non solis criminationibus et concionibus, ut Pisander, inclaruit, sed in praetura ita se gessit, ut summae prudentiae laudem reportaret et patriae amantissimus esse videre-tur5), sed propriae securitatis cura eumposteaad pro-ditionem adegit. Nam quum Alcibiadis ingenium melius, quam ceteri cognovisset collegarum consilia malum exi-tum habitura esse sensit, et a principio Alcibiadis artibus se opposuit. Neglectus ab illis et Alcibiadis iram ti-

1

') yiró/iti'os ayxl''ovi óin /.al IVVfCuj infxai.iiro. Plut. X. Or. v. 309 R.

2

) Hid. |». 312. Philostr. p. 499. Aristoph. Vesp. 1270. et laudatus a Mcinekio Gramm. ap. Eudoc. p. 159. y.aamp;uuTiiijll i'fi xiDfitodla tov 'AriufóiVTOt; w? thti nv 'Iu dixarixü xal J.ó/ou? xarü ■tov SixaCov avyxtiuii'ovi unoSiSojtérov rroA/.wt' /or^artio)!'.

3

) Sch. Lysistr. 313. Plut. V. Alcib, 25.

4

) p. Polj str. §. 11. cf. alFect. tyr. §. 9.

5

0 Thuc. VIII. 25—27; seqnentia v. ib. c. 48—51. 68.

-ocr page 52-

— u —

mens, hunc quovis modo pcrdere instituit, sed proditus ab Astyocho egregio invento impunitatem sibi paravit. Postquam Alcibiades ad contrarias partes accessit, ipse, etsi Pisandri calumniis imperio privatus, conjuratorum consilia summo opere adjuvit, ad servandam factionis rem nullo labori pepercit, nullum fugit periculuin, po-stremo patriam prodidit. Nam instaurata popular! rei-publicae forma, reduce Alcibiade, certum sibi exitium instare videbat.

Porro ex intima sophistarum consuetudine Thera-menes venit, Hagnonis filius adoptivus'), Gorgiae1) et Prodici2) discipulus, praeceptor Isocratis3), qui ingenio eloquentia nobilitate generis nemini secundus, cauta et circumspecta agendi ratione omnibus praestitit.

Aristoteles qui inter triginta vires postea fuit, ora-tiones judiciales eleganter scriptas edidit4); sophistarum consuetudine usum e Platonis Parmenide 5) scimus; qui cum eo nominatur Pythodorus, Isolochi f., Zenonis dis-ciplina usus 6), num inter quadringentos fuerit nescimus, nam Pythodorus Polyzeli f.7) cur idem putandus sit, nullam causam video.

1

Ceo insula oriundus dicatur, parum refert; Critiae est: n/xoi-fnvof vno rov drirou y.ui a xov runt net A/tbjru. Xen. Hell. II. 3, 30

2

) Vita Isocratis a Mustoxyde edita.

3) Schol. ÜVub. 360. Athen. V. 62. Suid. s. v. OijQu/iivriq,

3

) Dionys. Hal. de Isocr. 1. Vita Isocr. Flut. X. Orat. p. 836. R. Sch, Ran. 546.

4

') Diog. L. V. §. 35. fort. Charmidae pater. Andoc. Myst. 47.

5

p. 127. 137. £undem esse non constat quidem, sed vix dubium videtnr.

6

) Plat, Alcib. I. p, 119, Praetor ia Siciliam missus rem male gerit. Thuc. HI. 115, ab irato de foedere concluso populo enm Sophocle collega exilio mulctatur IV. 65; iterum exerci-tui praeest Ol. 91, 3. Thuc. VI. 105.

7

quot;3 Qui Protagoram accusavit, its rmv jizqaxoalotv. Diog. L. IX, 54. £undem fuisse affirmat Th, Bergk. Comment p. 100.

-ocr page 53-

— 45 —

Andron, Androtionis f., Hippiain audi vit'), Lae-spodias causis dicendis et bello gerendo deditus fuisse dicitur, etsi crurum vitio deformis 2).

Aristophontem Demostrati oratoris filium fuisse conjicias3): atque baud scio an inter ejusdem generis homines Archeptolemuin referam, Hippodami filium1), Agrylensem, quern Aristophanes invidia emori dicat, quum Cleonem in spoliandis peregrinis primas agere videat. Magnam ei ejusque sociis in constituendo pau-corum dominatu partem tribuit, qui Antiphontis Vitam conscripsit2). Antiphontis et Theramenis amicum dicit Lysias c. Erat. §. 67.

Melanthius num gulosus ille tragoediarum scriptor fuerit3), in medio relinquimus. Illustri loco nati ad-modum pauci inter eos commemorantur: praeter The-ramenem Melesias, quem cum Sieversio 4) pro Thucy-didis filio illo habuerim, luctandi peritissimo, cetera nequam; Aristocrates Scelliae f., quem cum Nicia et Periclis gente componit Plato5), et Callaeschrus6), Critiae pater, nisi alius aliquis fuit. Nam ipsum Cri-

1

') Harpocrat. s. v. Plat. Gorg. p. 487. Protag. p. 315.

2

) Praetor cum Pythodoro et Demareto Thuc. VI. 105. cf. Th. Bergk. Commentt. p. 317. 348. Meineke fr. com. II. p. 475. Antiphontis in cum oratio exstitit, in qua Galepsi et Oesvinac, Thraciae urbium mcntio fieret. Harpocrat. s. v. /Via. et Olavfiij,

') e Xenoph. Hell. VI. 3, 2. 'AQisoyon'zoq.

4) Aristoph. Eq. 327, quamquam de verborum sententia controversia est. Cleonis adversarium aliqnando pacem sua-sisse, non est quod mireris (v. 794). cf. Plut, X. Orator, p. 833.

5) nofj-u dvvtiamp;cii; ptxtjiaXt xr^v Sr^oxqnxlav y.ai hTiotr^f toi j xfxQaxoaiovi; ftixu xdv 7if(ji ApxiTixuXifioy.

3

) de qao v. Bergk. 1. 1. p. 108. 340.

4

) Comment, n. 83. Plat. Menon p. 91.

5

) Gorg. p. 472. cf. Sievers. 1. 1, p. 30.

6

#) hys. c. Erat. 66.

-ocr page 54-

— 46 —

tiam inter quadringeutos fuisse, soli Demostheni vel Dinarcho ') non credideritn. Inter vehementissimos enim et Theramenis sectae oppositos censetur, qui paulo post et Phrynichum mortuum insectatus est, et Alcibiadis re-vocandi auctor fuit. Quod si utrumque verum esse posse concedimus, nonne Theramenes quae Critias ipsi de partibus in republica tam celeriter permutatis obji-ceret, multo meliore jure in ipsum Critiam retorquere debebat? Mihi vero Theramenis contra cum oratio omnem dubitationem eximit quin post finitatn quadrin-gentorum dominationem Critias ad rem publicam geren-dam accesserit.

De ceterorum ingenio et moribus parum traditum est. Aristarcbus acer jam pridem rei popularis adver-sarius fuerat1); Onomacles2) et Charminus praetores ad conjurationem accesserunt, trierarchus Eratosthenes, cum latrocle3), Alexicles Pisandri sodalis fuit4). De Diotrephe supra commemorato nihil amplius comperimus.

Factio igitur a populo, cui multo major numero esse videretur, quam erat, ut de jure suo decederet impetraverat: omnia legitimo modo transacta erant, tamen ipsi viribus suis parum confisi magnopere timebant ne subito multitudo ab inani sua formidine resipisceret et duces nacta novos dominos opprimeret. Itaque in ipsa imperii occupatione summa cautione usi sunt. Athe-nienses enim propter hostium vicinitatem continuo om-

1

) urTja if Tolt; Ilój.ign xnt ix ■nUlgov ivanlog toi Thuc. VIII. 90. v. Th. Bergk. 1- 1. p. 342.

2

) Onomacles inter XXX fuit, a quadringentis legatus Spartam missus v. PlutarcL. X. Or, p. 833.

3

} L^s. c. Erat. 42.

4

) Thuc. yill. 98. Eucratem, Tïieiae fratrcm, a CD ad imperii societatem vocatum esse, non recte e Lys. c. Poliarch. 4 concludit Biittner. p. 67.

-ocr page 55-

— 47 —

nes in armis er ant, partim in muris dispositi, alii in acie, unde statis temporibus dimitterentur. Ceteris igitur, quo die curiam occupaturi erant, pransum puta, dimissis sodales et sociorum milites, quos secum Pisander ad-vexerat, et cleruchos Aegineticos ad hoe ipsum arces-sitos prope ab armis manere jusseruut, utpraesto essent, sicubi tumultus exoriretur: ipsi cultellis occultis instructi et centum et viginti illorum satellitum') praesidio sti-pati curiam invaserunt. Sed vetus senatus sponte loco cessit neque fortasse non libenter ea temporum condi-cione aliis rcrum curam tradidit , quum reliquam annuae mercedis partem persolutam acciperet. Etiam a ceteris civibus nihil motum est.

Senaculo potiti primum ab antiqua consuetudine recedere non ausi sunt: Prytanes sortiti preces et sacra solito more fecerunt: ubi populum quietum maneré vi-derunt, tum demum potentia uti tutum visum. Nam foris nihil sibi timendum esse putaverunt, quum sociorum urbes eidem paucorum dominationi subdidissent, et Sami hoc ipso tempore factionem Charmino duce rerum potitam putarent.

Etiam classis et exercitus praefecti plurimi novis rebus favere videbantur (Thuc. VIII. 63) sed classici, vulgus libertatis amantissimum et novo rerum ordine a republica administranda exclusum, ne resistendi aucto-res fierent jure metuerunt. Nihil igitur antiquius ha-buerunt, quam ut illo oratores mitterent1) qui militibus bona verba darent. Simul alios legatos de pace et foedere acturos Deceleam ad Agidem miserunt, qui

') ol quot;£klLijvig vtaviaxoi Thuc. VIII. 69. quos non solum ser-vis publicis verum etiam Atheniensium juventuti opponi arbi-tror adolescentes e sociorum urbibus accitos, quorum fides in urbe peregrina multo tutior esset. cf. Critiae vfttu'ozoi/; Xeu. Hell. II. 3, 23.

2) cvamp;ii fitTu irji1 éavTOJï xaiusaaiv Thuc. VIII. 72.

-ocr page 56-

postquam urbem subito impetu facto capere non potuit, alteram legationem benigne excepit et Lacedaemonem ire jussit1). Interea domi confidentius grassati popu-laria instituta plurima sustulerunt: judiciorum ordinem in primis mutatum esse, consentaneura est2), et pluri-mos magistratus idoneis hominibus dates3), sed novos archontes sufFectos non cum Wachsrnuthio crediderim, quum et Callias in magistratu mansisse videatur, neque Theopompus cum quadringentis loco motus: a judiciorum praesidio remotis perexigua manebat auctoritas. Singulos deinde .homines a quibus metuerent4) et ex ipso senatorum numero qui decreta vituperare conaren-tur interfecerunt, sed non multos, ne nimis invisi mul-titudini fierent, alios in vincula conjecerunt, exilio alios affecerunt. Sed quum omnia ad arbitrium facerent5), exules revocare non ausi sunt, ne de Alcibiade revo-cando admoniti promissorum fallaciae palam arguerentur. Quinque inillia neque convocaverunt et convocatum iri simulantes vana spe populum deceperunt. Liberis philo-sophorum disputationibus non magis quain triginta de-lectati esse videntur, quamvis ipsi magnam partim eorum institutione eruditi essent: nam sicut postea Critias et Cha-ricles artem oratoriam doceri vetuerunt et omni disputa-tioneSocrati interdixerunt6), ita turn ProtagorasPythodoro

1

') Tbuc. VIII. 70. 71.

2

) Ad senatum translata vide ap. Andocid. de Red. §.13—15.

3

) Lvs. p. Pol. 8. 9. Toi'toi'S «V xaamp;Ceaaar. cf. Thuc. VIII.

89. iwv narv gguTijyoiv ivjv iv rfj ou'/uoyly y.ul iv uq/ruq ovtojv.

4

) oV ïóóxovv iniTtjófioi that vTieSaiQsamp;ijvat Tbuc. VIII. 70. praeter eum cf. lijs. 1, 1. §♦ 8. 9. unde apparet, senatum se-creto dclibcrasse.

5

) Xen. M. S. I. 2, 31 seq. De Protagora v. Diog. L. IX. 52. 54. Quod nisi eo tempore accidisset, scribere debebat: 6

TWi' v ycvóptvos*

-ocr page 57-

Potyzeli filio accusatore exilio affectus est, libri per praeconem conquisiti et in publico combusti.

Haec agentibus Paralus navis supervenit, et Sami populum vicisse, perditam rem paucorum nunciavit Subito terrore perculsi calidiore quam prudentiore con-silio Paralorum duos vel tres in vincula conjecerunt, ccteros onerariae navi impositos Euboeam custodire jusserunt1),

Apud Samum eo tempore merebatur quod roboris Atbeniensium erat, ut nuncio rerum domi gestarum allato suo jure exercitus urbem a se defecisse diceret *), non se ab urbe. Igitur bic optimates in veras difficul-tates incurrebant, hic in discrimine res versabatur. Exercitui non Probuli praeerant, timidi senes, non se-natus e populi multitudine sorte ductus, hic non vulgus imprudens et credulum erat decipiendum, quod caeco pavore incusso ne hiscere quidem auderet, verumjuve-nes continuo armorum usu confidentes, sed viri populi suffragiis ad bellum gerendum electi. Nam quum pars praetorum, navium praefecti plerique inter conjuratos essent, ipsorum imprudentia Phrynicho et Seironidi Leon et Diomedon suffecti sunt, strenui viri qui aucto-ritate bello gerundo parta in populari statu frui quam imperiosae paucorum hominum dominationi parere mal-lent2). li accepto imperio statim rebus fortiter gerendis et victoria Bbodi reportata militum voluntatem sibi conciliaverant et paucorum incepta quacunque ratione poterant impediebant. Et oratores quidem sola dicendi

4

1

') Tlnic. VIII. 77. SQaTiüiTlq ravg qualis sit docct Sintcnis ad Plut. Per p. 184.

2

) ovToi '/ao Ol'x ixóvriq Sm xo itunnüaL rnó zov [Iffnov

Tt\v óhyanxlur. c. 73. cf, c. 55, Lcontcm nobili stirpe oriundum fnisse, probabile reddidit Sievers 1. 1. n. 70. Diomedon teste Diodoro XIII. 102. erat Sixaioaiiri] jc xal uXXuk ugiralf So-XtÖv (SlCUf t'QlCI'.

-ocr page 58-

— 50 —

\'i pollentes in magna urbe facile e medio tolli poterant: duces fidelibus militibus septos interficere non aeque in promptu erat et metus ab hoStibus fieri vetuit. Deinde quum in urbe nemo haberet quem fidum sibi so-cium fore speraret, milites contuberniis arctissime inter se conjuncti optimatium sodalitiis non minus firmo con-silio sese opposuerunt. Et quuin inde a primis verbis de mutando statu factis muitos fuisse oporteat, quibus minime volentibus ea agerentur, tum praetenta foederis Persici expectatione pacati sunt'); post dissensionem inter Alcibiadem et optimates exortam, quae eos latere non poterat, sola hostium propinquitate a tumultu re-tinebantur. Sed conjurati, ut jam vidimus, et viribus suis satis confidebant et animo ad extrema quaeque ex-perienda confirmati rem semel motam perficiendam stre-nue aggressi sunt. Pisander igitur antequam iterum Athenas profectus est, populi Samii ad trecentos ad occupandam dominationem excitavit, rem incohatam Charmino conficiendam tradidit. Eadem ratione, qua Athenis sodales feliciter egerant, Samios quoque con-silii inopes sibique diffidentes reddendos censuerunt: ut illi Androclem, ita ipsi Hyperbolum1) interfecerunt, ignobilem et contemptum hominem, qui ab Athenien-sibus ejectus in recenti Samiorum republica invenisse videtur, qui clamores suos libenter audirent, aliisque ejusmodi facinoribus terrorem multitudini incusserunt. Neque fortasse Samiorum trecenti, praetoris Atheniensis auctoritate agentes, minus bona fortuna usi essent, quam Athenis quad'ringentorum factio, nisi Samii invenissent

1

) De co v. Meinek. hist. crit. com. gr. p. 188—195.

-ocr page 59-

— 51 —

•cui mctus suos consmunicarent. Leon autem et Diome-don, Thrasybulus praeterea Lyci filius Stiriensis, trie-rarchus, Thrasylus gravis armaturae miles *) et alii populares viri ab anxio Samiorum populo de instante periculo certiores facti, veriti ne Sarai ruina Athenien-sium res penitus perderentur, paucorum conatibus im-pigre obviam ierunt: singulos milites, Paralos praeser-tim, acres libertatis propugnatores, ad tuendos socios adhortati. Leon et Diomedon, quum ipsis alio navi-gandum esset, navium aliquot praesidium Samiis relin-quebant. Ita factum est, ut trecenti illi, quum virerum potiri conarentur, facile a populo vincerentur, quum ceteris illis, tum Parali navis classicis, liberis omnibus et Atheniensibus, strenue opem ferentibus. Superatis civibus Saraii clementer usi sunt, Paralus navis duce Chaerea Archestrati filio1) cum laeto nuncio Athenas quam citissime vela dedit. Ibi mutata omnia invene-runt, ipsi q'uadringentis iratis poenas dederunt, Chaereas autem meliore fortuna usus feliciter evasit et Samum reversus factionis facinora in majus aucta falsis multis calumniis adjectis classi renunciat. His auditis classici in tantum furorem contra duces novarum rerum suspectos exarserunt, ut gravissimum tumultum Thrasybulus et Thrasylus aegre cohiberent, sed iidem factioni apud classem certe omnem dominationis spem eripere decre-verunt. Itaque solenni jurejurando omnes et Athenienses et Samios obstrinxerunt ad tuendam libertatem, ser-vandam concordiam exercitus, hostes acriter debellan-dos: quadringentos hostium loco habituros2). Dreinde cum populo Samio arctissimaai societatem inierunt: quin

1

) ttvdfja 'Aamp;rivaiov yd ófavoi3 ^ zi]i' /itrdsaati' Knóamp;Vfwt'. Thuc. 8. 74. Diversum putaverim a Chaerea ab Eupolidc ut pere-grino irriso. v. Sch. Aristopli. Vesp. 687.

2

) rtoM/dOL i'ïotG OaL zal oriïh' inixrjQvxevtaamp;ai.

4*

3

') cf, F. Hase, Lucubratt. Time. p. 34.

-ocr page 60-

- 52 —

urbe sua privatis jam Samum pro patria futuram aje-bant, civitatem Athenis vix minorem. Neque vero injuria exercitus se pro vero Atheniensium populo gerebat, quum in urbe majorum instituta eversa essent, neque enim oppidum rempublicam efficere ajebant sed viros, patrum exemplum secuti, qui Persis urbe relicta naves sibi alteram patriam fecerant. Ergo continuo novis populi comitiis habitis praetores') et navium praefectos, si quis cum factione stare videbatur, ab imperio remo-verunt, et populares viros in eorum locum suffecerunt Thrasybulum Thrasylum alios ^, potestatem tributa sociorum et colligendi et administrandi sibi arrogave-runt, Alcibiadem demque sibi potius quam factioni subsidia a Persis conciliaturum esse asseruerunt, si reditum ei forent permissuri.

Interea in ea classis parte, quam Strombichides ad Uellespontum abduxerat, eaedem optimatium artes omni effectu caruerunt; Eratosthenes trierar'chus, quum milites frustra sollicitavisset, navi turpiter relicta cum sodalibus fuga salutem quaesivit et ad urbanam factio-nem accessit3). Strombichides Samum reversus classi tantas vires addidit, ut proelium quod modo declina-vissent Lacedaemoniis ultro ofFerrent: ii in aciem pro-dire non ausi sunt*).

Sed quum bellum nihilominus aequis utrinque viri-

') Toi? Jtgoz/yovg ffgorjjyoi's c. 76. Sed Leontem et Diome-dontem imperio privates esse mirum videtur. In castris etiam C. Marius Consul legem tributim tulit. Liv. VII. 16.

J) fort. Chaeream v. Krüger 1. 1. p. 379.

') dXJ.a xal Inï rdiv TirQaxoalojv iv tm ZQuronSaj ohyaQxlav xaamp;i;üs ïcftvytv tl 'HXXtjaTiinov TgiijpaQXog kutuXitkov vair,

uêra 'laTQOxi.iov; xal htouiv* ilv ia oyófiara ovSiv óto/ini '/.(•/liv. ayixóftevot; óh Scvqo ravanta toIï jlovXo/iamp;ou; SrifioxqatCav fhat ïnguTtiv Lys. c. Eratosth. 42. At postea cum Theramene ste-tit, §. 62. seq.

4) Thuc. VIII. c. 63. 78. 79.

-ocr page 61-

— 53 —

bus traheretur, Laccdaemoniis a Pbarnabazo larga pecunia adjutis, Thrasybulus, qui a privati honoris studio procul aberat, tandem effecit ut posita ira exercitus Alcibiadem revocaret, revocatum ipse navi Samum ad-vexit. Is concione babita, fortunae iniquitatem con-questus, suam apud Tissapbernem auctoritatem osten-tabat, amiclssimum ejus erga Atbenienses animum pluri-mis verbis praedicabat, naves Punicas Aspendum vocatas, Atbeniensibus subsidio venturas vel certe Laccdaemoniis non subventuras pollicitus est. Quae quum plurima falsa gloriaretur'), effecit ut et quadringentis occupatae Persici foederis gratia dominationis speciem eriperet suique metum injiceret, et Lacedaemoniis Tissapbernem quam maxime suspectum redderet, denique ut suam ipsius auctoritatem firmaret et veterum malefactorum memoriam obliteraret, magnorum successuum spe facta. Nam mobilis et inconstans multitudo tantam ejus verbis fidern adbibuit, ut non solum praetorem eum consti-tuerent et plena omnium rerum potestate munirent, verum etiam contemptis bostibus urbem impetu facto opprimere vellent, quod cum magno reipublicae bono Alcibiades probibuit. Deinde Tissapbernem territavit, novam dignitatem ostentare, monere ne in utrorumque odia incurreret, roganti concederet, quae negata armis extorqueri possent. Inde Samum reversus rempublicam ab interitu vindicavit. Nam quadringentorum decern legati, qui accepto in itinere rerum Sami gestarum nuncio Deli nova senatus mandata expectaverant, jam ad exercitum pervenerunt a). Irati milites vix a vi sibi temperaverunt, aegre impetratum ut mandata audirentur. Legati operam dederunt, ut Cbaereae narrationes refelle-

') fnixnjinojv Time. 81. Scil ipse Tissajilicrncs tale quiil jactavissc potest, iov 01/ «jiioi/?, «AJ.a xnxotjamp;qg xui yiAonóii/oo?, idem w/io? xut /noM.ijr. I'lut. Alcib. c. 24.

Thue, VIII. 72. 77. 86.

-ocr page 62-

— 54 —

rent: summam return non penes quadringentos solos esse, sed quinque millibus traditam, inter quos ex or-dine omnes receptum iri; a patriae proditione omnes aeque abhorrere, Agidis impetum conjunctis omnium viribus repulsum esse, cognatis et amicis domi relictis nullam vim factam. Sed eorum verba nullam fidem habuerunt, imo seditiosae urbis oppugnatio tantis cla-moribus flagitata est, ut praeter unum Alcibiadem nemo furentem multitudinem pacare possetl). Is clara Thra-sybuli voce adjutus tandem pervicit, ut civili bello abstinerent et respondendi legatis potestatem sibi per-mitterent. Prudenti consilio in solos rerum auctores iram convertit et eorum causam a ceteris sejunxit: quinque millia quominus rempublicam gererent non impe-diturum, si quid minuendi sumptus publici causa muta-tum esset laudare, sed quadringenti ut veteri senatui loco cederent postulate: ceterum utrosque ut bellum naviter gererent exhortatus est, ne discordia communem omnium patriam penitus perderent.

Eodem tempore Paralis contigit ut expositis Argos quadringentorum legatis imprudenter sibi creditis, cum Argivorum oratoribus Samum redirent. Argivi classi Atheniensium auxilium suum polliciti sunt1). Ea Alci-biade duce feliciter rem gessit: nobis autem cum quadringentorum legatis Athenas proficiscendum est.

Quadringenti viri non quo eam civitatis formam alteri praestare judicarent, sed suam quisque cupiditatem expleturi coierant, nonnullos tamen, qui reipublicae ita optime consuli sibi persuaserant in dominationis socie-tatem receperant. Itaque postquam primum communi

') a).).os ftiy ovdels uv ixavoc; iyi'nro xicTua/ili' I or o/).or, Thuc.

JSvV€7lQaTT£ (5 ttl'TfO y.ul OQaaV^Ov).Og 6 SxttQlti q UflU TlfXQOJV xut

xgaywc;* tjv yctQ, ojq Xdyttai, fAfyukoqxovójccToq *Aamp;révalo)v. Plut. Ale. c. 26.

2) De Argivis cf. PJut. Alcib. 15.

-ocr page 63-

- 55 —

sententia cum Agide de pace egerunt et Sainum orato-res miserunt — nam aequo foedere facto urbi etsociis imperare nemo recusabat — quum deteriores pacis con-ditiones ferrentur et principes factionis in cives et in ipsos senatores imperiose dominarentur, eorum pravi-tate cognita multi transitionem ad plebem ineditabantur'): alii qui minus sibi quam expectavissent auctoritatis a factione concessum viderent, multitudinis favorem aucu-pabantur1). Jam quum legati Satno redirent, quum ap-pareret, sine Lacedaemoniorum auxilio paucorum rem stare non posse, Alcibiades ab exercitu revocatus esset, ipsa factio in duas partes discessit, qnarum altera in-cepta quovis modo perficere vellet, etiamsi hostibiis serviendum esset (c. 91 extr.), altera suam cum po-puli et patriae causa conjungeret. Huic Theramenes et Aristocrates praefuerunt, quorum hunc nemo vitupe-ravit, de illo admodum diversa hominum judicia inve-nimus. Omnia apponere nihil attinet, meam qualem-cunque sententiam breviter explicare liceat. Tberamenem morum probitate et factorum bonestate insignem fuisse, vix quisquam contendit, civem multis meliorem fuisse arbitror, prudentia plerisque antecelluisse constat. Nam quum ceteri optimates cupiditatibus et odio indulgentes nullum modum servarent, quum imperio potiti omnia periclitari quam licentiam ullis finibiis circumscribere mallent, Theramenes paucorum imperium non solum

1

) Hoe Thcraineni Lysias c. Erat. §. 66 objicit (nam codi-cum lectio nQuoTéyovq quo modo defendi possit non video) du-biae fidei in propria causa auctor. Critias apud Xen. Hell. H. 3, 30. plane aliter: inoMTtvtv iv ixtlvoiq* intl d*i]oamp;£to avilnaXóv Ti tfj ohyuQxty Svvigaftevov x. t. A. Thucjdidis sententia dubia est, nam videtur quidem Tberamenem vituperare, sed verba o^ TioXkol airtoii' possunt Tberamenis gratia apposita esse.

-ocr page 64-

— 56 —

constituendum verum etiam conservandum et stabilieu-dum sibi proposuerat, et privatis studiis publicam cau-sam numquam posthabuit. Gravissimuin enim de eo habemus Aristotelis testimonium, quod tam leviter a Büttnero rejectum miror, a Plutarcho conservatum tres viros de Atheniensibus optime meritos esse et pa-tria erga cives benivolentia, Thucydidem, Niciam, The-ramenem. Quos propterea composviissequot; et laudavisse videtur, quod populari licentiae inimici, ut rempublicam ad bene temperatam illam ab Aristotele commendatam formam adducerent operam dederunt. Sed illi quum nihil nisi legitimo et justo modo agere vellent, parum contra populi vehementiam valuerunt, Theramenes in turbata et afflicta civitate inter ardentia partium studia alia agendi ratione opus esse vidit. Nam in ejusmodi tempestatibus bona causa fere vincitur nisi malis artibus sustentatur. Igitur quum mentem ipse numquam mutaret, temporum ratione coactus modo hac modo illa factione ad consilia sua perficienda usus est itaque quum propter insignem in agendo prudentiam et inter paucos et in populo primas partes ageret, vulgo inconstantiae argue-batur. Primo cum Antiphonte et Pisandro societatem iniit ad constituendum quadringentorum senatum, sed quum ab iis numquam se impetraturum videret, ut cum quinque millibus communicato imperio firmam potius et moderatam quam brevem et effrenatam poteutiam exercere vellent, inutiles et frustra monitos socios de-seruit et ab Aristocrate et militum robore adjutus1) tandem perfecit, ui ea reipublicae forma quam animo conceperat communi populi sententia constitueretur.

1

) of. Aristot. Pol. V. 5, 6.

-ocr page 65-

— 57 —

Ea ekto per secuudam in bello gerendo fortnnam plc-bis animo ab oratoribus popularibus ut videtur eversa est, quorum aliquamdiu repressus furor vetus in foro regnum novo quodam vigore denuo occupavit. Sed his qui civitatem ad certissimam perniciem adducerent The-ramenes nullo modo cedere voluit et quum manifestum esset, permissa oratoribus popularibus re publica et pacis ante alterutrius civitatis interitum nullam spem esse et vires ad bellum gerendum mox defecturas, quum Alcibiadem ultimum patriae columen isti vel ipsi ex-pulissent vel ab aliis pelli sivissent, turn vero The-ramenes qui in mediis factionibus solus statum suum obtinere non posset, cum optimatibus iterum se con-junxit, quos prioris cladis exemplo monitos potentia prudentius usuros esse putaret. Jam vero quae usque ad belli finem acciderunt ita incerta sunt et obscura, ut hie praetermittere ea quam van as opiniones proferre praestet, sed vulgatae de praetorum condemnatione et de Lysandro prodita urbe narrationi ut fidem negemus flagitare videtur ea qua Tberamenem ad mortem usque usum videmus apud cives suos auctoritas. Post con-stitutos triginta omnium suffragiis optimum civem se praestitit neque vero a priore agendi ratione ullo modo descivit. Nam plane eadem quae septimo anno ante acciderant repetita videmus, easdem ejus cum sociis caeco impetu in perniciem ruentibus contentiones, neque dubito quin eundem res exitum habuisset, nisi prior Critias Tberamenem oppressisset. Quod si bic victor iterum tioXiteIccv Atbenis constituissöt, fortasse omnes eum, felicioris aevi conditorem, summis laudibus extollerent; quum succubuisset nihil Athenienses ab in-stanti ruina vindicare potuit. Itaque quum in eo sint quae defendi posse desperes, id confidenter dicendum esse credo, eum nihil humiliter nihil turpiter egisse et quum nimio honoris et gloriae studio non nunquam abriperetur, tamon a vulgari ceterorum cupiditate et

-ocr page 66-

— 58 —

avaritia1) longe fuisse remotum. Vivo contigit quod inter eos, qui in Atheniensium republica excellentius se gesserunt admodum pauci assecuti sunt, ut per to-tum vitae tempus in magno apud cives honore esset, eique soli paene omnes maxime confiderent, donec supplicium a crudeli et turpi tyranno in honestissima causa irrogatum fortiter passus est. Magnum sui de-siderium civibus reliquit et memoria ejus apud posteros in tanto honore fuit, ut Ciceronem laudaturus Caesar Periclis eum et Theramenis similiimum esse diceret2).

Sed ut ad ilia redeamus, in senatu altera factio multo plus valcbat neque consilia sua a quoquam im-pediri passa est. Praeerant ei Phrynichus, Aristarchus, Pisander, AntipLo, Callaeschrus3), quibus obloqui non tutum erat; Polystratus muleta dicta ad jusjurandum senatorium adactus est, procaciores alios atrocius pu-niendo ceteros a resistendo deterruerunt4. Quum prima illa legatione Spartam missa nihil profecissent, nunciata exercitus defectione Laespodiam Aristophontem et Me-lesiam uavi Paralis credita miserunt, quos Parali op-pressos Argivis custodiendos tradiderunt: simul Eetio-niam communirc coeperunt5). Quum legati Samo re-dirent, adversarii in senatu quidem nihil efficiebant, sed Theramenis et Aristocratis auspicüs in sodalitia coibant et quae impedire nondum po|terant, vituperare ausi sunt: quinque millia ut convocarentur plures in dies et vehementius flagitabant. Illi contra nihil re-mittere, ipsi principes factionis, Antipho Phrynichus Archeptolemus Onomacles cum aliis octo Spartam pro-

1

') XXX virurum avaritia nota est; de CD v. L^s. p. l'ol. 17 ojaxëft i'noi xal Itf fnoi'.

2

) Plut. Vit. Cic. 39. cf. Cic. Tusc 1. 42.

3

) Tliuc. VIII. 90. Ljs. c. Eratostli. §. 66. Aristot. Pol. V; 5, 4.

4

) tys. pro Polystr. §. 14. 8—9.

5

0 Thuc, VIII. 86. cf. c. 90.

-ocr page 67-

— 59 —

fecti sunt1), castellum in ipsis Piraei faucibus situm magno studio adhibito muniebant: quod imprimis pro-ditionis suspectos eos fecit, Theramene praecipue accu-sante. Intra munimenta granarii maximi partem rece-perunt et eo omne frumentum comportari jusserunt2). Castellum autem ita comparatum erat ut tam mari quam terra hostes intromittere possent; specie ad arcendum classis Samiae hostilem impetum parabatur. Earn cnim post irritam legationem hostium loco habebant et An-docidem, qui aes ligna frumentum ei-supportasset, ut proditorem in vincula conjecerunt3). Novi praetores vel tunc vel prius etiarn suffecti sunt Theramenes Alexicles Melanthius Aristoteles Aristarchus, manserat in magistratu Aristocrates4), de Charmino aliisque du-cibus per milites imperio privatis nihil traditur.

Legati Lacedaemone infecta re reversi populi su-spiciones auxerunt, nam privati aliquid cum hostibus pepigisse videbantnr. Neque vero illis alia salutis spes erat, quum praesertim, in quibus maxime confisi essent, factiones ipsorum beneficio dominatione in sociorum

1

') Quo itincre et Deceleam attigerunt ct navi liostili vecti sunt. V. X. Orator, p. 314. R.

2

) duaxoSóftriaav ói xnt goat' x. t. Time. VIII. 90. cf. Km. Curtii de Portubus Ath. Comm. p. 38. cf. Aristopli. Eq. 857: ra? loin aXlt;[jfa(ov uv xum}.u(loiiv i'i/xolr,

3

) Andoc, de Red. §. 11 —16 cf. Lys. e. Andocid, §. 27. Isocr. de big. 7. p. 351.

4

i/jji' mivv sQHTTiyüv rwv (vel g^anjyovnioi'') iv rij o/.iyuu/j'n xul iv uu/uïq oirwv, olov Orjgajievyv xcet Aniüioxntr.11:1'; at c. 92, Aristocratem TtttiteQXOVitu invenimus. Virum ininiine ignobilem, cujns superbiam jam in Avibus Aristophanes cavillatur (126) quum praetor ad conjurationem accessisset ignominiose a digni-tate remotum esse, quis credat? itaque vel sponte taxiarcbi officium praetulit, quod non minoris moment! esset quam prae-tura vel tantum pro tempore co functus est. — De Theramene adde c. 92. Lys. c. Erat. 65.; de ceteris Thuc. VIII, c, 92. 98. Xen. Hell. II. 3, 46.

-ocr page 68-

urbibus potifae ad Lacedaemonios defecissent. Igitur maximam operam dabant, ut castellum, autequam ipso-rum consilia penitus detegerentar, finirent. Itaquc quum etiam naves hostiles adventare nunciarentur, The-ramenes sodales quibus Phrynishi caedes paulo ante facta animos addiderat, ad diruenda munimenta excita-vit. Is enim ante ipsos curiae portas in media forensi turba a peripolo quodam Thrasybulo Calydonio adju-vante Appollodoro Megarense vel Argivo interfectus erat, quorum ille patrata caede effugit, hic correptus et in vincula conjectus, adhibitis tormentis de sceleris auctoribus et consciis interrogatus neminem prodidit, sed frequentes civimn conventus fieri indicavit, quum per alias domus tum apud praefectum peripolorum1). Tanta vero ea caede omnium perturbatio extitit, ut multi quadringentorum solum verterent, ceteri vebemen-tius aliquod coercendi populi consilium capere non auderent. Ne Apollodorus quidem necatus est, quem fortasse plura indicaturum esse sperarent2). Sed raox

1

') Kon solos ephebos AtLcnienses peripolorum muncre functos esse monet V. Cl. Boeckh. C. J. I. p. 305. Exules propter popularia studia patria pulsi inter eos recept! esse videntur.

2

) '/Wil'i/oï nXtiytlq v:i uvSqos Toiv TifotnoXojr rtrng i7iL(lov).r\^ if ttj uyega nkriamp;oratj y.al ov nokv ano 'cov [jün/.fnT.nloif anfXamp;MV ilxéamp;nre zianaynr^ttn' xnl 6 nh' rrr;diiifvytv, ó ()? Ji/i'fpyos Aq~ uvO-Qotnos i-rityamp;fii; x, i. Thuc, VIII, 92. L^'sias c. Agor. 71 interfectorcm nominat, alteruin Apollodorum Megarensem fuisse tradit, publicis dccretis usus. cf. oijz. 4. Eadem nomina liabet Lycurgus c. Leocr 112. De loco quo caedes facta sit et de tempore Lvcurgus plane alia liabet, quae cum Tlmcydi-dea narratione conciliari posse ut probet, frustra laborare vi-detur Vater 1. I. p. 33. Plutarchus quum Hermonem pro inter-fectore habet (V. Alcib. 25) aperte negligentiae crimine tene-tur. Capti sunt ambo teste Lycurgo, Tbtic^ dide locupletiore teste solus Apollodorus. Judicium de Pbrynicbo mortuo sta-tim liaberi potuisse, negat Meier de bon. p. 181, eontendit Vater 1, 1,, sod ejus rationes mihi parum probabiles vidcri

-ocr page 69-

— 61 —

orto in Piraeo tumultu rebus privati sunt. Nam gravis armaturae milites qui statis vicibus ibi Eetioniam munire cogebantur, quum Alexicles praetor operi in-staret, Aristocrate tribuno auctore subito consilio Alexi-clem in vincula conjecerunt, Hermonis qui Munychiae peripolis praefectus erat auxilio usi'). Ubi hoc in senatu nunciatum est, vehementior factio vi tumultum reprimendum putavit, Therameni ejusque sociis multa minata. Tarnen Theramenes effecit uf sibi rerum cura mandaretur^ ab invitis credo , sed existimautibus eum solum fidem dictis inventurum esse, armis vincere ar-duum esse. Tarnen multi cives ad arma vocabant et aegre a Thucydide Pharsalio aliisque retenti sunt, ne civili bello rempublicam pessumdarent. Theramenes autem cum suae factionis praetore altero profectus milites Eetioniam diruentes non impedivit sed ipse eorum argumentis se convictum simulavit, frustra reclamante qui cum equitibus eum comitatus erat Aristarcho, Pi-raeenses2) igitur cum militibus castellum celeriter de-moliti sunt, clara voce quinque millibus ut imperium traderetur flagitantes, nam popularem reipublicae for-

fateor. Ceterum quam V. Cl. ad rcrum condicioncin qualis tune fuerit cognoscendam affert narratio de Aristarcho ap, Xcnoph. M. S. II. 7 aperte ad XXX tyrannidem pertinet.

Eo interfccto muitos quadringentorum solum vertisse auctor est L^-sias c. Agorat. §. 73, cujus narratio eo plus fidei habere debet, quod ipse tunc Atbenis versabatur.

') De eo v. Boeckh. Staatsh, II. p. 169- Hoelschcr. Vit. Lys. p, 25. Scheibe, p. 122.

') fiUllov ürjftoTtxol ot tov JIuquiÜ olxovtTt; rujv to cigv Ari-stot. Pol. V. 2, 12. Alexicles si, quod Vater voluit, justo judicio antea quod Phrynichi causam orasset damnatus, a militibus correptus est, ut poenae legali eum reservarent, cur dimiserunt? Verum si factionis auctoritas jam adeo fracta erat, ut ejusmodi judicium fieri paterentur, quomodo virum capitis damnatum militibus jam mussitantibus praeiicere poteraui?

-ocr page 70-

- 62 —

mam postulare non ausi sunt, no quinque millium, quos esse crederent auxilio destituerentur.

Proximo mane senatus in curiam convenire, mili-tes dimisso Alexicle, castello diruto, in Munychio theatro1) concionem habere, mox approbato omnibus consilio in urbem succedere, in Anaceo cum amis considere. Eo oratores a senatu veniunt, ut hostium propinquitatis meminerint, rogant, singulos prensantes et obtestati: quinque millia propediem convocatum iri, penes eos omnium rerum arbitrium fore, ex iis qua-dringenos senatores statis vicibus legendos. Populus ad ea accessit, Lacedaemoniorum timore coercitus, om-nique \i abstinuit: concionem constituto die in theatro de concordia habendam expectant. Sic ab instante pe-riculo factio paululum respiravit et a summo necis metu liberata est, nam multitudo prorsus insperata mo-deratione utebatur. Tamen carceres publicos eo die effractos putaverim, nam eos qui rei popularis causa in vincula conjecti essent in factionis arbitrio relictos esse, vix credibile videtur; prae ceteris Apollodorum ilium liberatum esse2) existimo, alterum Aristogitonem. Nomina quinque millium promulganda num cuiquam mandata sint, incertum est, Polystratus certe nondum ab Euboea redierat. Interea de quadringentis nihil traditur, quiete comitiorum diem expectant, nihil novi moliuntur; jam in theatrum Athenienses conveniunt, quum repente nuntiantur visae ad Piraeum XLU illae hostium naves. Thucydides in medio relinquit, voca-taene a factione an sponte venerint, opportuno tempore venerunt, quae imminens a comitiis periculum pro tempore averterent. Utut fuit, diruto Eetioniae castello, fracta factionis potentia, Piraeum expugnare ne conati

1

') v. Curiium de portubus, expl. tab. geogr.

2

) ttpjftftViras iiijye Lycurg. c. Leocr. 112.

-ocr page 71-

— 63 —

quidetn sunt, veriti ut videtur desperatam futuram ci-vium pro aris et focis dimicationem. Mutato cursu Euboeam petierunt, Athenienses majore cum studio quam prudentia ad earn defendendam ruentes1) prodi-tione sociorum iucauti opprimuntur, Euboea privati ad urbis defensionem se parant, sed hostes victoria uti nescierunt.

Igitur facto ad reinpublicam ordinandam otio Pny-cem amiquam popularis imperii sedem occupaverunt, et prima post fatalia ilia a Pisandro convocata comitia habuerunt, ineunte anno 01. XCII secundo, archonte Theopompoquot;). lam nemini non perspicuum erat quam iuanes causas optimates conatibus suis praetexuissent, quum classis Samia a quadringentis pro hoste habita omnium impigerrime rempublicam defenderet, ipso Al-cibiade duce, quum Tissaphernes tantum abesset ut urbanam factionem adjuvaret, ut cum illis de foedere ageret qui rem popularem tam insigniter tuerentur. Quum ita intellexissent dominos suos et tyrannos ve-ros esse reipublicae hostes, vano illo a factionis vio-lentia metu et terrore liberatus populus quadringento-rum seuatum magistratu privavit, praeterea nihil nova-vit. Mercedem ne quis de publico acciperet, praeter

praetorc Thjmocharc, viro, ut videturj a partium stu-düs alieno. cf. Krügcr. 1. 1. p. 388.

2} Quadringcnti viri quatuor menses in magistratu fuerunt, teste Aristotele ap. Harpoer. s. v. tcTQitxóotot, fjuem excripsit Photius et Suiil. Theopompi Hecatombaeone loco pulsos pleri-que Vv. Dd. censuerunt, v. Fritzsehe ad. Thesm. p. 308. Va-ter 1.1. tertio ejus mense pulsos suspicatur propter Thuc. VIII. 108. ngoq rö /inoTiuiQor. Rationes diligenter cxaminare longi-oris disputationis est. Callia arch. Lysias Aihenas venit, rjóti rioi' v y.intyórni)i njr jióXir, Theopompo arch. Hippocrates praetor Antiphonte accusante Tcagavófioiv condemnatus. Vit. X. Orat. p. 313. sed judicia ticqI naQapófimv tune habita esse, vix credi potest.

-ocr page 72-

— 61 —

milites, diris sanxerunt. Summa rerum quinque milli-bus tradita est, sed quum eorum tabulae nusquam ro-perirentur, omnibus qui gravi armatura mererentur suffra-gium datum1). 11 deinde frequentibus comitiis singula ordinaverunt et rempublicam tam egregie administrave-runt, ut prorsus affiictis rebus prlmi mederentur. Al-cibiadi et aliis aliquot viris cum eo olim condemuatis publico decreto, Critia auctore, reditus datus est'); ejus amici ad evertendam paucorum dominationem ala-criter operam dederant2). Oratores Samum missi, qui exercitum iis de rebus certiorem facerent et amicitiam cum eo renovarent.

Sed in magna rei publicae confusione extraordi-nariis magistratibus opus fuit, qui in ordinem res ad-ducerent. Ad leges Solonis probandas et ordinandas vofiodktca electi sunt, qui intra quatuor menses negotium absolverent. Sed Nicomacbus per totos sex an-nos in magistratu mans it, quo pessime functus, si Lysiae fides est, tarnen recuperata post triginta libertate eidem iterum praefectus est3). Quadringentumvirorum de-creta maximam partim abrogata sunt4).

Manserunt in magistratu xaraXoyüs, ad consi-gnanda eorum qui cives optimo jure essent nomina aut a quadringentis aut una cum iis electi, si non omnes.

1

) Plut. Alc. 33. Legem suasit Theramenes (Corn. Nep. 7.

2

) Plut. V. Alc. 27.

3

) v. Hoclscher V. hys. p. 113. Bergk ad calccm Andocid. Schiller, p. 145.

4

s) Andocid. de redit. extr.

-ocr page 73-

— 65 —

certe Polystratus, qui novem civium millia in tabulas retulit').

Ad rationes a quadringentis repetendis Xoyigal in-stituti sunt et qui reos in jus vocarent accusatores publici, quos admodum venales fuisse Lysias auctor est1).

De condemnatorum bonis publicatis avV.oyüq di-sposuisse videntur2), L avyygceqgt;evai quid mandatum sit non liquet; eorum unus Apolexis inter Antiphontis accusatores nominatur3).

Quadringentis enim ipsa dominatio fraudi non fuit, imo qui cum Tberamene et Aristocrate steterant in magno honore habiti sunt4); omnibus autem rationes reddendae fuerunt5): qui solum vertissent proditores judicati sunt, nomina in publico proposita6). Inter cos

5

1

) p. Pol. 10. cf. Meier de bon. p. 112. ol jjQTJ/LltrOL OVVTjyÜ-qoi ap. Pint. X Orator, p. 314.

2

) Lex Sang. ap. Bekk. Anecd. p. 304. ^vV.oyeli; uQ/ot ieq VTio tov ótj/^ov '/tiqotoyf]Xol oivu'Eq uTteygacpov raq ovoi'aq tüjv o?.c-yuQ'/iy.üiv. v. Boeckh. C. J. n. 99.

3

) Harpocrat. s. v. et araaiwtriq, Eum inter X priores avyygayéïg refert Meineke ad Plat. Soph. fr. 14.

4

) Itaque rei postea ajebant, se cum Theramene et Aristocrate conjunctos fuisse v. Lys. c. Eratosth. 62. ss. Contra crimini erat, si quis Phrynichi amicus fuerat. Lys. p. Pol. 11. — Illi postea non semei praetura functi sunt. Aristocratis laudes v. ap. Demosth. c, Tlieocrin. p. 1343.

5

) ut ex oratione pro Polystrato apparet, quae nisi tam misère mutila esset, magnam lucem his rebus affunderet. Sed excerpta tantum orationis habemus: nullus est sententiarum nexus, multa inter se pugnare videntur. — Muitos CD virorum absolutos esse dicit Lysias ib. 14.

6

*) Ljs. p. Polystrato 13. Ad idem tempus refert Schoe-mann Jurt p. antt. p. 182. Hoelsclier V. Lys. p. 95. X priores avy/Quqitiq s. y.uTr/./.o'/elq intelligit: sed nulladum nomina con-scripta fuisse apparet.

-ocr page 74-

— 66 —

Pisander et Alexicles fiierunt qui Deceleam sese rece-perunt1), Onomacles qui die dicta judicio se fuga sub-traxit, Aristoteles et Charicles, quos exules apud La-cedaemonios degisse traditum est2.

Primum judicium habitum est de mortuo Phry-nicho, eo populi odio ut vel eos qui Phrynichi cau-sam orassent, si is condemnaretur eodem crimine teneri decernerent. Ille proditor judicatus est, bona publi-cata, domus diruta, cadaver extra fines projectum. De-cretum ea de re auctore Critia factum tabula aenea insculptum3). Interfectores civitate immunitate praediis donati: decreta alia columna insculpta, quibus homines nequam ut adscriberetur effecisse videntur, se quoque populi benefactores extitisse

In eandem cum Phrynicho tabulam quum aliorum tum Antiphontis et Archeptolemi nomina relata sunt, qui secundum S. C. Androne auctore factum, Thera-mene et Apolexi accusantibus, judicati proditionis dam-nati sunt. Onomacles qui simul accusatus erat, solum verterat; illi vel coacti, vel quod Antiphontis in di-cendo vi toties victrice se tutos fore sperarent, in urbe manserunt; damnati poenam subierunt, etsi Thucydide

1

') Thuc. VIII. 98. Pisandri bona publicata Lys. aijx, 4. lt;lc Onomacle v. dcorctnm ap. Plutarch. Vit. Antiph. cf. Meier de bon. p. 182.

2

) de Charicle ab Isorrate de big. p. 355., de Aristotéle a Xenopli. Hell. II. 3. 18. Inter XXX fuit v. ib. II. 3, 2. 13.

3

) Seliol. Lysistr. 313 (e Cratero). Ljcurg. c. Leoer. 113, qui decreto prolato de suo nonnulla addidit quae vera esse non possunt, nam neque narrationem de raede facta neque nomina Aristarcbi et Alexiclis in decreto scripta fuisse aper-tuin est.

J) Ljs. c. Agorat. 71. 72. oijz. 4. Demostb. Lept. p. 471. Kam qui praetcr illos vocari possunt oi xKralianrrfq tov; tj-Tgaxoa/ovq? nisi forte Aristocrates et ïheramencs.

-ocr page 75-

— 67 —

teste nemo unquam capitis causam melius quam Anti-phon oravit. Ejus oratio negï rye uazugaaewg diu ser-vata fuit, qua id praecipue probaret, omnium eandem culpam esse, non primum quemque puniendum esse, sed aut universum senatum aut neminem1).

Aristarchus quum fugiens Oenoen prodidisset po-stea judicio damnatus est, facta defensionis potestate. Sed quum sponte eum in Atheniensium potestatem ve-nisse non credibile sit, excursione e Decelea facta cap-tum esse, cum Krügero V. CI. existirao1).

Proximo anno, Glaucippo archonte, Demophanti lege libertati cautum est2): mox in eos qui a logistis absoluti vel leviter mulctati essent, denuo saeviri coep-tum, crescente in dies delatorum audacia3): plurimi infamia affecti sunt, omnes milites qui diruto Eetioniae castello apud tyrannos in urbe manserant, capite demi-nuti sunt6), ut neque senatoribus fieri neque concionari liceret. Ut his omnibus peccatorum venia daretur quum Aristophanes in Ranarum fabula. suasisset6), paulo post

1

') Harpocrat, s. v. ifinoSciv adde mnay.óatoi oraoiüm/t,' (cf. Aristoph. Eq, 447.) ^rtoy.rtpcïio. HerKovfa, De alio Antiphonte oraiionis tiiqI opovotat; auctore v, Schneider, ad .Xenoph. 31, S. I. 6, 1. Utraque sententia ipsa fragmentorum natura defen-fenditur contra rationes Spengelii away, tc/vwv p. 113. Cet. cf. Thuc. quot;VIII. 68. Cic. Brut. 12. Lys. c. Eratosth. 67. Genus Antiph. Plut. V. X Orat., ubi Psephismata e Crateri collec-tione adscripta sunt: Sed unde liausit C. F. Hermannus, Aristocraten! quoque accusatoris partes egisse? Staatsalt. §. 167.

2

p) v. Meier de bon. p. 3. ss.

3

) Ljsias pro Polystrato passim, cf, aff. t_vr. 25.

-ocr page 76-

lege Patroclidis efFevtum est1); deinde exules quoque a Lacedaemoniis reducti sunt et partim inter XXX ty-rannos recepti, multi senatores facti2), irae et cupidi-tati effuse indulserunt, alii autem quum inter quadrin-gentos fuissent, tunc ad meliores Thrasybuli partes accesserunt3). Diu autem post recuperatam libertatem mansit, ut quem quis laedere vellet, eum inter qua-dringentos tyrannos fuisse diceret4).

1

') Andoc. de myst. 77—79.

2

) I'J'S- c. Agorat. 74. v. supra p. 42.

3

) Lj-S. aff. tyr. 9.

4

) Lys. c. jVicomachum 7.

-ocr page 77-

ARGÜMENTÜM.

Pagina

■De factionibus in Atheniensium rcpublica . . . . 1 Condemnatio Alcibiadis. Fisander et Charicles. Rerum

post haec condicio.............5

Frobulorum cleetio, munera. De Hagnone et Sophocle , 13

Res a Probulis gestae. Praetores enumerantur . . quot; . 20

Conjurationis initia. De Alcibiade.........25

Pisander primurn Athenas missus. Lysistrata .... 28

Nova consilia Sami inita............34

De rebus in urbe gestis. Tbesmopboriazusae.....35

Altera Pisandri legatio. XXXviri legibus scribundis . . 37

Quadringentorum institutio, nomina, agendi ratio ... 39

Quae Sami et apud classem gesta sunt narrantur ... 49 Discordiae inter CD natae; de Theramene. Pbrynicbi cae-

des. Eetionia diruitur............51

Abolita CD dominatione noXirela instituitur; senatorum

varia fata exponuntur ..........63—67

-ocr page 78-
-ocr page 79-
-ocr page 80-