SPECIMEN ACADEMICül IMüGüRALE
depkessiom et extractiom cataractae
inteß se compaßatis.
-ocr page 2- -ocr page 3-s
specimen academicum inaüctueale
DEPEESSMEEÏEXTMCTIONE CATAMCTAE
quod,
MNÜENTE SUMMO KUMIM,
EX AUCTOBITATE KEGTORIS MAGNIFICI
MATH. MAC., Pnil.. NAT., MED. DOCT. ET PROF. Onil.
nec non
AMPLISSIMI SENATUS ACADEMICI CONSENSU,
et
NOBILISSIMAE FACULTATIS MEDICAE DBCRETO,
sümmisqüe in
MEDICINA HONOKIBÜS AC PßlVILEGIIS
IN ACADEMIA RHENO-TRAJECTINA
rite et legitime consequbndis,
-ERUDITORUM EXAMISI SUBJIITTIT
Ex urbe Almelo.
A. D. I. MENSIS .TTjm, ANNI MDCCCLIII, HORA VI.
TRAJECTI AD RHENUM,
APUD G. F. KOCH.
mdcccliii.
-ocr page 4-u.
p. w. van de weyer, ttpis mandavit.
-ocr page 5-s. s. min. cakd.
hasce studiorum buorum primitias omni pietate
atque amore
Ad academici cuniculi metam cmn pervenerim, lege
jubente, hoe qualecunque scripsi opusculum, cujus tenui-
tatem ut ienevolus lector excuset, enixe equidem rogo,
probe sciens sentiensque, multa in eo eaque gravia deesse.
Scripsi nimirum ut potui, non ut volui; nequaquam ut
alios docerem, verum ut ipse discerem. Illud autem
quam maxime mihi taetandum duco, quod occasionem
nactus sum opportunam publice gratias agendi debitas
omnibus, qui mihi per spatium academicum fuerunt prae-
ceptores aestumatissimi. Quod vero priusquam faclam,
dulcius etiam, mihi incumbit officium palam nempe decla-
randi, quam plurima me tibi debere, mater carissima,
pro tot tantisque in me collatis heneficiis. Mors eheu
PRAEFATIO.
praematura conjugem tuum, paUem meum veneraUlem,
......Sed quid juvat nefandum illum dolorem
renovare? Quod Deo placuit, placeat nobis. Tu maximo
me semper amore maximaque cura per secuta es. Quanta
tibi debeam, referre nullo modo possim. Nunquam tua
erga me beneficia oUiturus sum. Accipe, quaeso, kasce
grati filii studiorum primitias. Utinam D. 0. M. vitam,
tuam, mihi carissimam, diu incolumem servet! Totopectore
illud etiam atque etiam a Patre Omnipotente precor !
Neque tui obliviscar miquam, frater amantissime !
Tibi etiam hocce qualecunque opusculum est dicatum,
tibi, mi frater unice, qui eodem tempore mecum studiis
operam navasti. Instat laetus ille dies, quo laurea doctoris
me manet, quo summos in medicina, ut spero, consecu-
turus sum honores. Tu academieis studiis paucis abhinc
mensibus finem imposuisti. Ambo mox, Deo volente, in
diversis verosimiliter locis civitati prodesse conabimur.
Separator etiam semper nos jungat fraternum illud amoris
vinculum, quo vix quidquam arctius cogitari possit!
Atque nunc quidem ad vos se convertit oratio mea,
Matheseos et Philosophiae naturalis Ordinis professores,
viri clarissimi! gratias accipite, quas vobis habeo, maximas
Vro singulari, qua m,e prosecuti estis, humanitate, pro
institutione vestra, pro consiliis.
Ad vos autem. quum. pervenio, Medicae Facultatis
VIII
I'BAEFATIO.
Professores, CL Suerman, Schroeder mn Kolk, Loncq,
Donders, van Goudoever, dici vix potest, quid animo
sentiam! Frustra vestram et insiUutionem et lumanitatem
verlis extollere conarer. Sußdat dixisse, omnes, quos
in medicis disciplinis fecerim, progressus voUs me dehere.
Sinceras accipite, quas voUs ago, gratias illudque voUs
persuasum sit, gratum erga vos animum nunquam me
depositurum. D. O. M. diu vos servet in patriae disci-
pUnarumque commodum!
Non possum, quin te imprimis alloqnar, clarissime
Loncq, promotor aestumatissime! qui ad aegrotantium
leetulos non opinionum commenta, sed naturae judicia,
quae dies nulla delehit, magni facere me àgt;cuisti.
Quoties scholis tuis sive theoreticis sive practicis interfui,
toties equidem incertus eram, utrum magis praeceptorem
an medicum admirarer. Gratiam meam accipias intimam
cum pro egregiis tuis institutionihus, tum pro auxilio,
in corrigendo hocce libello mihi praestito. Sit tibi vita
longa et heata in tuorwgt;n, hujus academiae aegrotantium.
que salutem!
Quid tibi dicam, clarimm.e van Goudoever, qui et
argumentum hujus speciminis mihi proposuisti, et in eo
conficiendo consUi^s magnaque tua doctrina mihiadfuisU,
et vero auxilia ex librorum snppellectili tuo pretiosonon
solum non recusasti, sed Urgiter suppedâtavisti. Nun-
IX
PRAEFATIO.
qxmn nec tui nec hujusce erga me benevoleniiae obli-
iurus sum. Semper mihi nobile tuum exemplum ante
oculos versabitur. Biu cum omnibus, qui vobis cordi
sunt, in studiorum et studiosorum salutem vivas l
Valete et vos, commilitones carissimi! A.micitiae
vinculum, quod per plures deinceps annos nos tenuit, meus
vesterque ab hac Musarum sede discessus ne disrumpat!
Mei memores estote, ego vestri memor era.
CONSPECTUS.
CAPUT I.
de lenti8 deprbssione. ^
§ 1. Descrijptio operationis.
§ 2. De sequelis operationis :
a. quod attinet ad lentem;
h. quod attinet ad ceteras oculi partes;
c. quod attinet ad uniyersum corporis organismum.
CAPUT n.
de lentis exxkactione.
§ 1. Descriptio operationis.
§ 2. De sequelis operationis:
a. quod attinet ad oculum;
h. quod attinet Ad universum corporis organismum.
CAPUT in.
quid docüit expekiertia de eventu utriusque operationis?
CAPUT IV.
c0nci.usi0.
-ocr page 12-Qui ad observandum adjiciet animum, ei etiam in rebus, quae
vulgares videntur, multa observatu digua occurrunt.
CONSPECTUS.
CAPUT I.
be lentis depkessione. ^
§ 1. Descriptio operationis.
§ 2. De sequelis operationis:
a.nbsp;quod attinet ad lentem;
b.nbsp;quod attinet ad ceteras oculi partes;
c.nbsp;quod attinet ad universum corporis organismum.
CAPUT n.
de lentis extkactione.
§ 1. Descriptio operationis.
§ 2. De sequelis operationis:
a.nbsp;quod attinet ad oculum;
b.nbsp;quod attinet äd universum corporis org^ismum.
CAPUT in.
quid docuit expebientia de eyenxu utriusque operationis?
CAPUT IV.
conolusio.
-ocr page 14-quam humor vitreus^ quam tamen nemo, eo excepto,
secutus est.
Ad diversas has methodos instituendas heratonyxis
atque scleroticonyxis adhiberi possunt. Keratonyxis nunc
quidem fere oblivioni est tradita, atque L. A. Desmarres
in opere,quod inscribitur » Traité des maladies des yeuxquot; pag.
594, sic de ea loquitur. » La keratonyxis est loin d'être
d'une exécution plus facile que la scléroticonyxis, et ne
paraît devoir être conservée que pour des cas très excep-
tionnels. Elle est depuis longtemps à peu près aban-
donnée en Allemagne, par ceux-là même qui la pré-
feraient à toute autre méthode. Presque personne,
excepté M. le docteur Bourgeot Saint-Hilaire, ne
l'exécute plus en France, du moins à titre de méthode
générale. C'est seulement lorsque l'oeil est très petit
et très enfoncé dans l'orbite, comme chez quelques en-
fants atteints de cataracte congéniale, que la kératonyxis
est indiquée. Qu'on se garde de croire cependant que
chez ces sujets mêmes elle ne puisse être remplacée
par l'abaissement sclérotical.quot;quot;
Nostro igitur tempore fere sine exceptione sclerotico-
nyxis adhibetur ad cataractae depressionem instituendam,
cujus descriptionem nunc aggrediemur.
Depressio lentis directa, quo nomine illam operationem
intelligimus, qua lens, absque eo ut circum axem vertatur,
in humore vitreo deprimitur, vi, vectis ratione, institutâ
atque ad lentis marginem superiorem adductâ, sclerotico-
nyxi adhibita, non optatos habet successus; partim
quia acus non sine diiïicultatibus lentis marginem supe-
riorem attingere potest, ita ut ejus mucro corpus ciliare
non laedat; partim quoniam acus facile de margine lentis
superiore delabitur, atque hanc ob causam abducitur
ante seu pme lentem, depressione ejus non peiactâ.
Quamobrem in multis casibus depressio directa male
succedit. Itaque non dubitandum, quin etiam reclina-
tio adjungenda sit; depressio igitur cum reclinatione
juncta ad operationem felici successu peragendam requi-
ritur atque in pluribus etiam vel cunctis potius cataractae
depressionibus locum habet.
In omnem cataractae manu curandae methodum haecce
valet régula : quo sanior homo, eo faustior prognosis.
Quod nunc attinet ad curam sic dictam praeparatoriam
jam satis superque patuit, illam fere semper non tantum
superiluamesse, sed non raro noxiis sequelis conjunctam.
Fieri autem potest, ut dyscrasia quaedam, arthritica,
scrophulosa, syphilitica, alia adsit; quo in casu ante
omnia haec est emendanda. Exanthemata cutis chronica
non solum non nocent, sed tanquam derivantia de oculo
a nonnullis habentur. In multis tamen aliis casibus cura
sic dicta praeparatoria instituitur, in quibus melius esset
ab illa abstinere. Prudentia igitur laudanda, qua, si nihil
obstat, iUis, in quibus operatio instituenda est, idem
vitae regimen, cui assueti sunt, conceditur.
Secundum nonnullos aegrotantibus magnopere expedit,
jam antea sibi conscios esse diei, imo horae operationis,
quam sibi proposuit chirurgus, quum omnino eo stu-
dere oporteat, ut illi, qui operationi submittantur, earn
ipsam vel levem habeant, vel certe non adeo terribilem.
Nequaquam tamen convenit ut aegrotantes dm ante ope-
rationem diem quo perficietur cognoverint; praestat in-
terdum eos diem plane ignorare.
Pridie constitutam operationem, interdum jam prae-
-ocr page 16-cedentibus quoque diebus, oculo iustillanda est solutio
extracti hjosc. sive bellad. scr. i in aquae dest. drachm,
i vel etiam solut. sulph. atrop. (gr. ii—iv in aq. dest.
unc. i) ad pupillam dilatandam.
Lumen per unam modo fenestram oculum penetrare
debet, ceterasque fenestras, quantum possit, clausas esse
oportet, quia alioquin luminis veluti tremor locum ha-
beret, qui operationem turbaret. Alter oculus, durante
operatione, clausus esse debet. Aeger talem positionem
assumat, ut ipsius oculus humero respondeat illius, qui
operationem faciet. A tergo aegri positus sit mmister,
qui, si oculus dexter operationi submittitur, manum suam
sinistram in aegri mento ponit et sic caput contra suum
pectus premat, dum manu dextra palpebram superiorem
elevatam teneat. Chirurgus talem sibi eligat positio-
nem, ut aegri crura inter sua sint posita; deinde manus
dextrae duobus prioribus digitis palpebram inferiorem
deprimit, dum operationem manu sinistra perficit. In
operatione oculi sinistri manus in ratione opposita
adhibentur.
Atque his quidem commemoratis, quae fere, cum aliqua
modo differentia, quamcunque cataractae operationem prae-
gredi debent, nunc pergendum est ad ipsam depressionem
per scleroticam describendam, quae quam commodis-
sime in tres partes dividi potest. Distinguuntur scilicet:
1°. Acus inductio in oculum.
2quot;. Depressie lentis.
3quot;. Acus cductio ex oculo.
-ocr page 17-1«. Acus induciio m oculum.
Ad hanc perficiendam adhibetur acus, cujus tot diver-
sae species dantur, ut longum foret et ah instituti nostri
ratione ahenum omnium descriptionem dare.
Antea in usu erat acus recta, conica atque subtilis-
sima, chalybea, argentea vel aurea. Hoe tempore etiam,
imprimis in Germania, acus recta Beerii in usu est.
Acus Sieboldii, Schmidtii, Graefii et Himlyi, uti
Beerina, formam habent rectam. Attamen acus curva-
tae Hegi, Scarpae et Dupuytreni generaliter meliores
habentur, quam rectae, utpote magis aptae ad lentis
capsulam dividendam atque ipsam lentem dimovendam.
Scarpiana autem acus in pluribus casibus adhibetur.
Habet tantummodo longitudinem 41 millimetrorum atque
exit in mucronem curvatum, aliquatenus laxatum; lae-
vigata est in superlicie convexa; in ejus superficie con-
cava invenitur eminentia, quae duas planities curvatas
conjungit. Manubrium deinde octogonon est; in parte
ejus anteriore observatur punctum nigrum, quo chi-
rurgo acus directio indicetur, quum in oculo est posita
hujusque telis condita.
Tale instrumentum in se conjungit omnia, quae re-
quiruntur, atque omnes mutationes, quae inservirent ad
ejus perfectionem, inutiles fuerunt.
Praeterea hac in re observandum, chirurgum peritum
fere aeque bene acu recta quam curva uti posse, cujus
rei nobis Assalini, vir captivus, singulare exemplum
praebuit. Ille nempe, nullum aliud instrumentum nisi
acum simplicem possidens, cataractae operationem insti-
tuit in duabus feminis coecis, et quidem optimo cum
effectu.
Acum igitur, cujuscunque etiam formae, quum
abus curvatam, abus rectam ebgat, chirurgus teneat
inter polbcem, digitum medium atque indicem, dum
digitum annularem vel in palma manus vel etiam
com modi causa cum digito minimo tenet in regione zy-
gomatica. Deinde aegrum monet, ut oculum ad nasum
vertat, et nunc tempus opportunum exspectat, quo acum
demittat, ubi experientia docuit optimum esse, nempe
in oculi partem exteriorem, lineam circiter supra diame-
trum oculi transversum ; (ita namque arteriae ciliaris lon-
gae laesio evitatur) atque I1/2 usque ad 2 lineas a cor-
neae margine, ne laedantur processus ciliares, et quidem
oblique a parte anteriore ad posteriorem. Hoc ipso in
loco chirurgus acus mucronem ponit, et quidem ita ut
acus mucro angulum rectum faciat cum parte sclero-
ticae, cui inducenda est: si vero adhibetur acus car-
vata , tunc superficies convexa supra, concava vere infra
versa esse debet et manubrium aliquatenus infra vertatur.
In hac igitur positione quam celerrime acas ad me-
dium suae curvaturae per scleroticam demittitur, ne ocu-
lus instrumentum evitet, sed simul ejus ope confirmetur
atque figatur. Quum acus jam eo usqae penetraverit,
manubrium ejus supra vertitur, dum eodem tempore
inter digitos circum axem vertitur^ ita ut tota acus ac-
cipiat positionem horizontalem atque superficies mu-
cronis convexa iridem versus, concava vero ad lentis
capsulam vertatur. Tunc acus manubrium quam maxime
vertitur ad aegri tempora atque acus ipsa lenta ratione
transducitur uveam inter et capsulae lentis partem ante-
riorem, per medium planum pupillare, ut acus mucro
evanescat pone marginem pupillae oppositam, quod primae
operationis parti linem imponit.
2quot;. Depressio lentis.
Acu igitur hoc modo ratione horizontali in posteriore
oculi camera positä, mucrone aliquatenus supra atque
introverso, et hanc ob rem transverse ante lentem
posita, ad ipsam depresssionem instituendam duae methodi
exstant.
1» Depressio lentis una cum Capsula.
20quot; Capsulae lentis incisio ante clepresmnem, quae
magis praeferenda, imprimis' quando lens est magna
atque pro parte mollis.nbsp;_
Antequam ipsa deprimitur lens, oportet vulgo ut eius
Capsula acus mucrone dividatur. et quidem, si fieri po-
test, cruciata incisione, dein acus manubrmm aliqua-
tenus infra vertitur, nt acus sic ad lentis marginem
superiorem usque attollatur, quo loco tum plani-
ties ejus excavata collocatur; post haec acus manu-
brium supra tenditur, qua ratione lens leniter premitur
a parte anteriore posteriorem versus, et a parte su-
periore inferiorem versus atque cataracta paululum de-
primitur; deinde acus quidquam attollitur, ut in priorem
positionem redigatur. Bis seu ter idem adhuc repetitur,
donee lentis crystallinae margo superior ex pupillae parte,
cum eo conveniente remotus sit; tunc acus latitude in
lentis partem tertiam superiorem adducitur atque ma-
nubrii motione a parte inferiore superiorem versus cata-
racta penitus in humoris vitrei profanditatem depnmitur.
Acus si adhibitur curvata, tum ejus concavitatem
apud banc motionem infra versam esse oportet. Nunc
adhuc lens circiter minutam horae confirmata tenetur,
ut lentem tegendi opportunitas humori vitreo tribuatur.
3o. Acus ex oculo eductio.
Si hoe igitur modo cataracta ex plano pupillari remota
est, tum acus extractio ex oculo eadem ratione fieri
debet, qua in oculum inducta est.
Incipiendum est ab acus extractione ex oculo ad
mediam ejus curvaturam, motione circumvolvente in
directione horizontali. Tum acus positio mutatur atque
illi datur eadem positio, quam, durante inductione, habuit,
ita ut ejus mucro recto angulo per vulnus reduca-
tur. Ad hoe perficiendum acus manubrium aliquatenus
infra moveri oportet; qua positione quam celerritne acus
ex oculo retrahitur. Atque his quidem peractis statim
oculum claudi, necesse est.
DE SEQUELIS OPERATIONIS.
A, Quod attinet ad lentem.
Paragraphe antecedente igitur ipsa depressione ex-
plicita, in humore vitreo depressam lentem reliquimus,
atque jure in hac rerum conditione quaestio institui
potest, num lens a capsula liberata in oculi bulbo immu-
tata retineatur, an vero mutetur et quasnam subeat
mutationes post peractam operationem.
In hisce tenebris quid luminis afferre, imprimis tra-
dendo, quid ad hanc quaestionem illustrandam prioris,
imprimis autem posterions aevi investigationes docuerint,
jam nunc coiiabor.
Kes profecto mira est et extraordinaria, ut in anti-
quioribus, ita in recentioribus etiam operibus, non nisi
perpaucas occurrere sectiones accuratas, institutas in
oculis, qui antea cataractae operationem subierant, quum
praeterea et quam saepissime fere nulla alia mutatio
organica commemoretur, nisi lentis resorptio.
Sic A. Scarpa in opere »Traité des maladies des
yeux, vol. II, pag. 75quot; tres tales casus nobis reservavit.
»Primum casum,quot; inquit Scarpa: »observavi in Pa-
viensi, 60 annos nato, qui diem supremum obiit, anno
postquam cataractae operatio depressione instituta fuerat
in oculo ejus dextro. Alter casus cernebatur in foemina
honesta, quadraginta annos nata, quae moriebatur tribus
annis post institutam depressionem. Tertius casus erat
vir, quinquaginta annos natus, qui diem supremum obiit
circiter tribus annis et dimidio, postquam eandem
operationem subierat.
In horum casu um primo lentem inveniebat in humore
vitreo profunde depressam atque reductam circiter ad
tertiam partem ejus ambitus normalis, atque in ceteris
duobus casibus fere nihil totius lentis in humoris vitrei
profundis inveniebat, nisi nucleum, ad magnitudinem
circiter capitis aciculae ordinariae.
Sic dicit Acrel in opere : » Chirurgische Vorfällequot;
aus dem Schwedischen übers, von Murray, vol. I.
pag. 109. »Cataractae operationem depressione institui
in rustico, cujus ambo oculi cataracta erant affecti, In
oculo sinistro inflammatio rheumatica iterum visum
perturbavit et aliquo tempore post mortuus est.
Acrel tune inquisivit oculum sanum, quo rusticus
post operationem bene viderat, nec lentis depressae mi-
nima quidem pars reperiebatur.
Earle (Vid. Himlj ophthalmologische Bibliothek. Bd.
I. St. i. pag. 146.) in juvene coeco 17 annos nato
cataractae fluidae operationem per scleroticam instituebat;
vehemens oriebatur inflammatio ; visus autem plane
restituebatur, pupillaque clara erat. Quinque mensibus
post operationem hydrope diem supremum obiit. In
oculis apertis nullam cataractae vestigium supererat,
pupilla erat clara atque rotunda, et spatium, in quo ca-
taracta posita fuerat, nunc humore vitreo pellucido
repletum inveniebatur.
Causa, quae tam diu hanc rem suspensam detinuit,
imprimis est quaerenda: primo loco in eo, quod ca-
taracta fere nunquam mortem inferat, atque igitur in
cadaveribus non nisi raro occurrat, et, etiamsi occurrat,
vulgo non detegatur ; secundo in eo, quod oculus, im-
primis pars pellucida, mutationibus subjectus est tam
celeribus post mortem, ut non nisi accurata considera-
tione omnium, quae ejus formam, pelluciditatem atque
chemicam mutant compositionem, vitae status praegres-
sus definiri possit; tertio in eo, quod non semper adest
opportunitas, qua statim post mortem oculus inquiratur
atque aperiatur ea cum accuratione, qua necesse est prop-
ter teneram ejus structuram, quae alioquin facillime
investigatione perturbari posset.
Quod hodie plura nobis cognita sunt de iis, quae
lentem spectant post peractam depressionem, imprimis ad-
scribi debet viro clar.W. Soemmeringio, in cujus museo hac
de re perpulchra conservantur in alcohole praeparata, quo-
rum praestantes figurae occurrunt in ejus opusculo
»Beobachtungen über die organischen Veränderungen in
Auge nach Staaroperationenquot; sicut etiam quaedam ipsius
observationes, quas breviter hoc loco commemorare mihi
proposui
Observaiio prima.
Mense Majo anni 1814 investigabat, durante vita,
oculum sinistrum viri, triginta quatuor annos nati, apud
quem Melchior, Gissanus, dimidio anno ante catarac-
tam reclinaverat. Decursus post operationem tam faustus
fuerat, ut jam ab undecimo inde die, luminari ad ca-
taractam (staarbril) armatus, crassas legere posset litteras.
Oculi ejus erant permagni, protuberantes atque valde
coerulei et primo obtutu fere nulla differentia in duobus
oculis observabatur. Accuratior autem oculi sinistri in-
vestigatio docebat, pupillam ejus pari luminis affectione
abquantulum magis esse dilatatam quam alterius oculi.
Planum iridis anterius erat excavatum atque ratione in-
fundibuli formatum, ita ut camera ocub anterior major
esset, quamobrem oculus referebat adspectum peculiarem
languidum. Simul observabatur satis ^xzsï^iriMertosis,
tam^'en non gravior quam in oculo dextro, qui ad mor-
tem usque plane in statu sano versabatur. Octo atque
dimidio annis post operationem vir ille commemoratus
hydrope universali exstinctus est. Soemmeringius tune
investigabat oculum sinisfcrum, viginti quatuor horis
circiter post mortem, die septimo mensis Julii, anno
1822: primo loco in latere sub aqua ad corneae refrac-
tionem tollendam atque hoe modo in oculo aperto veram
iridis positionem videndam. Hoe modo clare concavita-
tem observabat, jam antea commemoratam plani iridis an-
terioris. Deinde oculi bulbo prudenter ita discisso ut in duas
partes aequales in anteriorem scilicet atque posteriorem divi-
deretur, humor vitreus statim effluebat, attamen perclarus,
prouti plerumque cernitur apud synchysin veram. De lente
nihil amplius supererat atque tota uveae superficies nigra
erat; tantummodo in processibus ciliaribus inferiora versus
videbatur corpusculum ex cinereo album, magnitudinem
fere seminis papaveris albi referens. Oculi pars anterior
nunc deponebatur in alcohole, eo effectu, ut altero die
in loco capsulae invenirentur duo segmenta subalbida,
turbida, semilunata, membranacea, denotata substantia
ex flavo alba turgidä atque casearia, quae uveae partem
majorem tegebat. Ambo segmenta, quorum supraversum
minus erat infra verso, spatio plani pupillaris distabant.
Nec amplius dubitabam »sic pergit Soemmerringiusquot; quin
essent capsulae lentis reliquiae, alcohole turbidae factae,
atque antea a me non observatae. Tantummodo in
margine in zonula Zinnii confirmata erant atque cete-
roquin libere ante uveam fluctuabant, nec ulla ratione
cum ea cohaerentia, quam ob causam nequaquam esse
possent exsudationes plasticae, iritidem secutae. Capsu-
lae pars media, plani pupillaris medio respondens, vero-
similiter acu erat extracta atque depressa in humore
vitreo, ubi tune corpusculum album reperiebatur, quod,
quamvis parvum, satis dilucide demonstrabat, quantulu-n
per octo annos resorptum esset. Lens contra videbatur
plane resoluta atque resorpta.
In hocce oculo nulla omnino separatio inveniebatur
humoris aquei vitreique, iia ut utriusque densitas eadem
esset atque etiam in alcohole nullum observaretur hya-
loïdeae vestigium in regione pupillae opposita, quo facto
faciUime explicari potest iridodenosis, qua aeger antea
laboraverat.
Ohservatio secunda.
Vir, octoginta tres annos natus, in marasmo univer^
sali cataractam in utroque oculo habebat.
Die 27 mensis Julii, anni 1821, reclinatio institue-
batur in oculo dextro, primo cataractä affecto. Lens,
uti vulgo hac aetate, praedura erat atque cum media
parte capsulae detracta in ima humoris vitrei parte facile
deprimebatur. Post operationem tantummodo oriebatur
rubor levis, tamen sine ullo fere dolore et photophobia
atque quatuordecim circiter diebus post, oculus habe-
batur statu satis fausto. ' Visus quoniatn adhuc debilis,
objecta valde luminosa tantum distinguere valebat, dum
spatium quorumdam mensium prosperam in visum ha-
bebat vim et efficacitatem. Tredecim mensibiis post ope-
rationem fato senili cedebat, et triginta sex horis post
mortem oculus pervestigabatur. Circum corneam latus
aderat arcus senilis, humor vitreus non liquidier erat
quam in statu normali atque plane pellucidus. Lens
dura, ex fusco flava, discissa in diametro tantum habebat
duas lineas parisienses, atque jacebat in oculi profun-
dis satis immobilis in huflaoris vitrei excavatione; cir-
cumvoluta texturâ fibrarum, crassitie adauctarum, mem-
branae hyaloïdeae. Uvea obscura, subnigra, plane pura
videbatur atque pupilla praeterea praeclara erat. Ope
alcobolis jam brevi in conspectum veniebat annulus,
antea invisibilis, sensim sensimque turbidus factus, qui
tandem plane ex albo flavescens erat atque opacus et
non plane pupillae latitudinem aequabat.
In hoc casu perspicue tredecim mensium spatio extrema
tantum strata lentis, cataracta affectae, in humore vitreo
dissoluta erant atque resorpta ; dum contra nucleus valde
durus in membrana hyaloïdea pressione eflFecerat levem
inflammationem atque simul soliditatem localem et con-
cretionem.
Ohservatio tertia.
Vir caeterum sanus atque robastus, 74 annos natus,
aliquo tempore laboraverat oedemate pedum et faciei
emaciatione. Sensim sensimque primum in oculo dextro
atque postea in oculo sinistro lens cataracta erat affecta,
quae in nucleo profundioris coloris atque majoris den-
sitatis videbatur quam in reliqua parte.
Die 2 mensis Julii anni 1821 reclinatio per sclero-
ticam in oculo dextro peragebatur. Operatio tam faustos
edidit effectus, ut coecus antea fere eodem tempore visu gau-
deret. Nec aliud quid ex operatione sequebatur, quam
inflammatio nullius momenti, quae quidem non diu
observabatur. Pupilla plane nigra videbatur atque per
luminare ad cataractam (staarbril), cui distantia centra-
lis (brandpuntsafstand) erat quinque pollicum atque
novem lineartim, brevi majores literas libri sui, hymnos
sacros continentis, facile legere poterat.
Die 10 mensis Septembris, ejusdem anni, eadem ope-
ratio in oculo sinistré instituebatur aeque felici cum
eventu. Aliquo tempore elapso, in utroque ocalo
vicissim oriebantur leves inflammationes, quae tamen
omnes evanescebant, nulla visus turbatione relictâ.
Die mensis Augusti anni 1823 vir ille mortuus
est bydrothorace acuto atque 24 horis post oculorum
investigatio fiebat.
In utroque oculo humor vitreus iiuidior erat quam in
statu normali, ut in hydrope saepius observatur. In
utroque oculo cataracta per hosce duos annos reducta
erat circiter ad dimidium in diametro transversa; Cata-
racta ad partem anteriorem paulo planier erat, ad partem
posteriorem parum ad coni formam accedens cum mar-
gine valde acuta; tactu dura et in superficie scabrosa
atque colorem habebat ex fusco flavum, prouti electron
turbidum. üterque oculus etiam hoc loco perspicue
ostendebat, strata extrema cataractae molliora multo fa-
cilius dissolutioni esse objecta, quam nucleum, qui
durioris est substantiae.
In multis casibus praeterea cataracta nondum resorp-
ta pressio sustinebatur in processus ciliares atque reti-
nam, quae tunc observatur ut processus chronicus In-
flam matorius atque saepe habita est inflammatio rheu-
matica sive arthritica. Frustra autem, uti facile intelbgitur,
externe et interne adhibita sunt medicamenta anti-rheu-
oiatica et anti-arthritica.
Observatie quarta.
Vir doctissimus Emden apud feminam, Septuaginta
tres annos natam, bono cum effectu in ambobus oculis
cataractam reclinaverat, atque postquam jam per aliquod
tempus in contactu fuerant cum solutione mercurii su-
blimati corrosivi, eos viro clarissimo quot;W. Soemmerrin-
gio, investigandi causa, tradidit.
Post operationem nullum fere inflammationis vesti-
gium aderat atque octo diebus post femina domo exire
poterat. In oculo sinistro cataracta iterum adscendebat,
quam ob rem tribus mensibus post denuo instituebatur
operatio. Pars tamen cataractae semper videbatur inferne
post pupillam, quod tamen non impedivit, quominus
femina bono gauderet visu ad mortem usque, quae tribus
annis post secuta est.
In investigatione hujus oculi sinistri tota cata-
racta , quoad magnitudinem, non valde mutata invenie-
batur, tamen magis inaequalis et scabrosa atque, quod
peculiare erat, capsulâ prorsus circumdata.
Hoe igitur in casu non difficile est explicatu, quam
ob causam lens opaca per tres annos fere immutata man-
serit, quamquam operatio bis peracta erat; nam in con-
tactu non fuerat cum humore aqueo atque vitreo.
Tamen notandum, quod hujus cataractae pressio con-
tinua non graviorem inflammationem produxisset.
Ohservatio quinta.
Examen oculi dextri ejusdem viri, in quo vir doctis-
simus Emden simili modo reclinationem instituerat,
multis in rebus majoris erat momenti. Visus, quo aeger,
instituta operatione, gavisus erat, sensiin sensimque uiflam-
matione levi quidem, sed continua ita diminutus erat,
ut dimidio anno ante mortem, accedente graviori inflara-
matione, plane evanuisset. Pupilla autem semper clara
atque nigra erat. Corneâ atque iride prudenter sublatis,
nova videbatur quasi secimda iris, parva pupillâ instructa,
quae evidenter nihil aliud erat, quam capsula lentis
mutata, quae in depressione annuli instar manserat suspensa
ligamentis ciliarihus, quaeque jam hac parvâ aperturâ
bmitata erat. In margine ligamentorum ciliarium infe-
riore perspicue observabatur aliqua excavatio, m qua
sine dubio lens depressa posita fuerat; circum eam re-
tina pHcata erat atque firmius cum chorioi'dea concreta;
utraque tegebatur menbranâ satis crassa, quae originem
suam ducere videbatur ex membrana hyaloïdea incras-
sata atque texturis membranaceis nove formatis, quae
omnia secuta erant hunc processum continuum inflam-
matorium, jam antea commemoratum, qui pressione ca-
aractae hocce loco ortus atque sustentatus erat. Textura
illa membranacea nove formata sese extendebat super
magnam retinae partem in fundo ocub, qua in re fere
sine dubio praecipua causa est quaerenda, cur visus
lente evanuisset, quamquam satis magna copia radiorum
luminis pupillam transire possent ad imaginem claram
in retina provocandam. Nullae lentis rehquiae supererant
atque haud dubium est, quin ea soluta atque resorpta sit.
2
-ocr page 30-In hoc igitur oculo dextro observabatur resorptio len-
tis completa, sub inflammationibus valde gravibus, cum
exsudatione plastica atque visus destructione; dum in
oculo sinistro lens fere immutata manserat, absque eo ut
hoc in casu inflammatio gravior orta esset vel visus per-
turbatio.
Ohservatio sexta.
Haud minoris est momenti comparatio utriusque oculi
infantis anniculi, cataracta congenitâ affecti, apud quem
vir doctissimus Stiebel in ambobus oculis keratonjxin
instituerat. In oculo sinistro cataracta immutata manserat;
in oculo dextro orta erat myosis. Duobus annis post
operationem infans ille animam efflabat ejusque oculi
in statu adhuc recenti investigabantur a viro doctis-
simo Stiebel et a Soemmerringio. Uterque oculus vide-
batur atrophicus; utriusque cornea parva erat. In oculo
sinistro inveniebatur cataracta ex flavoalba, casearia, quo-
ad positionem atque formam fere non mutata. In
media parte posteriore lentis capsulae (in loco nempe,
ubi vulgo arteria centralis retinae sese inserit) observa-
batur locus circumscriptus, rotundus, opacus, qui, ut
sutura, pro parte lentem penetrare videbatur. Num
vere sutura esset, post lentis divisionem orta, an vero
origo cataractae congenitae habenda, non patebat. Humor
vitreus normalis erat.
Observatio sepüma.
Oculus dexter ejusdem infantis adhuc magis atrophicus
erat quam sinister; cornea erat perparva atque oblonga.
Iris subnigra anteriora versus pressa erat; pupilla, magis
inferne atque intro dimota, contracta erat circiter ad
aciculae caput atque confirmata cum ejus margine sub-
nigrâ in massam cineream, pone eam jacentem. Scle-
rotica dissectâ, humor vitreus effluebat fere aquosus,
nonnullis flocculis albis mixtus. Dimidium oculi ante-
rius fabricam suam penitus amiserat, quum cataractae
primitivae magna pars evanueïat.
Eadem operatio, quae in altero oculo nullam fere cata-
ractae mutationem attulerat, in altero oculo non tantum
cataractam diminuerat, sed simul causa erat concrementi
quot;atque mutationis organicae omnium partium, quae proxime
lenti adjacebant, quum omnes, inflammatione excitatâ,
una inter se concreta essent.
Sequentia porro referuntur in Annalibus dictis
»Schmidt's Jahrbücher der gesammten Medicin, Jahr-
gang 1838. Bd. XIX, s. 78.
»Ueber den Zustand der Linse nach Staaroperationen;
von A. Ketzins.
Prof. A. Retzius zeigte der medic. Gesellschaft zu
Stockholm zwei geöffnete u. in Spiritus aufgehobene
Augen eines an Cataracta gelitten habenden Mannes,
der von ihm auf dem einem Auge mittels derEesection
u. auf dem andern mittels der Depression operirt worden
-ocr page 32-war. Der Mann war später an einen Fieber gestorben,
welches nicht in Verbindung mit der Augenkrankheit
stand. An dem Präparate fand man, dass eine Eepro-
ductio lentis vor sich gegangen war, u. dass die alten
Linsen bedeutend aufgesogen worden waren, Eetzius
glaubt, dass dieses Phänomen der Linsenregeneration
öfter bei Operirten vorkommt, indem die Kranken nach
einiger Zeit weniger convexen Augengläser bedürfen u,
am Ende ohne diese sehr gut sehen.
B. Qiiod attinet ad celeras oculi partes.
Sequelae, quas depressio jam descripta in ceteris ocnli
partibus eificere posset, exoriri possunt:
1°, dum operatio peragitur.
2°, post operationem peractam.
1®. Casus, qui exoriri possunt, dum operatio pera-
gitur.
Oculi motus improvisus si accidit, dum chirurgus
acum per scleroticam ducit, efficere potest, ut punctio
non in loco definite fiat et ita aliae partes laedantur,
e, g, cornea. Qui casus tamen facile evitantur, quum
acus mucro paulatim locum appropinquat, ubi punctio
efficienda est.
Si vase quodam laeso haemorrbagia interna oritur,
operatio quam citissime est peragenda, ceteroquin enim
difijcilis est, vel tieri omnino non potest, quia sanguis
efficit, ut neque cataracta neque acus videantur.
Corporis ciliaris laesio raro reactionem vehementem pro-
ducit, nec multum impedit salutarem operationis effectum.
Dum operatio fit, lens per pupillam in cameram ocuh
anteriorem incidere potest, quod facillime obtinet si
pupilla nimis est dilatata. Quod si locum habet, cornea
statim est aperienda, uti in extractione. Hoe enim
si non fieret, iris nimis laederetur et iritis emicaret.
Si lentis particulae in cameram oculi anteriorem ca-
dant, eas non extrahere praestat. Apud phacomalaciam
hoe facile locum obtinet.
Etiam iris operatione valde laedi potest, si nempe,
quod saepissime occurrit, synechia adest posterior, quae
non est dignota. Nonnunquam iris, sequente haemor-
rhagiâ, dilaceratur, humore aqueo sanguine effuso ruhe-
facto, cataracta veluti obtecta est.
•Potest tandem acus mucro per operationem defringi,
quod plerumque in cataractâ ipsâ fit. Hoc si obtinet,
cataractae simul cum acus parte extractio tentanda est,
ut oculi bulbi suppuratio, quae postea facile exoritur,
praevertatur. Est haec enim consecutio magnopere
infausta, jam a Pelliero observata.
Affirmat vir doctissimus Deval, virum clarissimum
Juengken, hunc casum post reclinationem, a chirurgo
celebri peractam, exortum vidisse. Statim cornea
aperiebatur et cataractae extractie una cum acus parte
féliciter perficiebatur. Si particula defracta valde parva
est, consecutiones noxiae saepe non exsistunt; sed illa
oxydatur et disparet. L. A. Desmarres (traité des
maladies des yeux, pag. 571). J'ai observé moi-même
ce fait, inquit, dans un cas où j'opérais un vieillard ;
la pointe de l'aiguille se rompit sur le noyau du cri-
stallin et aucun accident ne survint.
Secundum eundem auctorem Cline aliud taie exem-
plum citât, in quo mucro in cameram oculi anteriorem
lapsus oxj-dabatur et sine damno disparebat.
II. Casus, qui post operationem accidere possunt.
Oriri primo loco potest conjunctivitis, secundo scleritis,
ut nonnulli statunt. Fibrosa firmaque übrosarum membra-
narum structura atque exiguus vasorum nervorumque,
in iis dispersorum, numerus declarant, quamobrem harum
membranarum vitae phaenomena, uti materiae mutatio
et nutritionis negotium, tam tarde efficiantur et quam
ob rem mutationes morbosae non solum difficulter, sed etiam
tarde exoriantur et dispareant. Scleroticae inflammatio,
si revera obtineat, ad rarissimas ergo morbi formas per-
tinet, quae oculum afficere possunt.
Quod alii antea hoc nomine salutabant, minus recte
scleroticae inflammatio dicitur, sed telae cellularis, sub
conjunctiva sitae et arcte cum externe scleroticae piano
conjunctae, quod accurato, lentis ope institute, examine
distincte apparet.
Dr. Euete, (in suo libro de opthalmologiâ pag. 404)
inquit. Ich meines Theiles glaube, da es mir nie gelun-
gen ist, weder durch mechanische Verletzungen noch durch
Aetzmittel, noch durch Electropunctur eine Entzündung
der sclerotica selbst bei Theiren hervorzubringen, das
bei der sogenannten sclerotitis dia Entzünding in einer
oder in beiden der genannten Selige websschichten wurzelt,
und das die Veränderungen, welche bei fibrösen Fasern
der Sclerotica selbst im Verlaufe der Entzündungen
erleiden,nur die secundären Folgen der Einwirkung des
durch die Entzündung veränderten Blütes und der che-
mischen und mechanischen Einwirkung der Entzun-
dungssecrete sind.
Deinde choroiditis exoriri posset. Est choroïdea illa
oculi pars, in qua longe plurima vasa et nervi conjuncta
sunt, quae itaque omnes inflammationis conditiones m se
continet. Vir clarissimus Schroeder van der Kolk
(Journ. für Chir. u. Augenheilk. von v. Walther und
V Ammon. Bd. XXXII. H. I.) ait: Partium ocub
internarum , pathologico sensu, si retinam exapias,
nulla est majoris quam choroïdea momenti.
Inflammatio, quae saepissime depressionem peractam
sequitur, est iritis et quae sequuntur, uti hypopyon,
pseudo-membranae in pupilla et atresia pupillae, cet.
Jam antea animadvertimus, durante operatione, lentem
omnino vel partim in cameram oculi anteriorem cadere
posse, qui casus etiam post operationem obtinere potest.
Ita narrat Desmarres, (Traité des maladies des yeux
pao-. 573) hoc apud unum se eorum, m quibus ope-
rationem instituerat, observasse, qui vehementer tussi vexa-
batur et apud quem etiam synchysis aderat. Lens vigmti
quatuor horis post depressionem per pupillam processerat.
In alio casu idem exoriri vidit tribus anms post re-
clinationem et saepe post tempus longius praeterlapsum.
Amaurosis saepissime depressionem sequitur, raro tamen
eo tempore, quo lens in humore vitreo deprimitur. Desmarres
tarnen observât, nonnulla hujus rei exempla occurrisse,
Ut plurimum hic morbus diu post operationem exoritur.
Cavendum tamen est secundum Desmarres, (in opere
ejus jam citato pag. 575) ne amaurosin habeamus vulgo
retinae paralysin, per nimis profundam cataractae in
oculo depressionem ortam; quod sine dubio fieri potest,
sed ad exceptiones pertinet. Semper fere, ait, apud hanc
complicationem lentem crystallinam, alte reclinatam et non-
dum resorptam in camera oculi posteriore morantem vidi.
Talem casum auctor citatus apud ligneorum calceorum
fabrum ex oppido Saint-Germain observabat, cujus ocu-
lum sinistrum operaverat et apud quem per duos annos
cataractae fluctuationem pone iridem animadvertebat.
IIoc corpus subinde exiguam inflammationem effecerat,
et minime dubito, inquit auctor, quin amaurosis origo,
quae diu post operationem exstitit, hac in re causam
habuerit. Cataracta, si adsit, ita pergit, amaurosin ef-
ficit alio modo, nempe ansam dando doloribus neuralgicis
circum orbitam, qui saepe symptoma prodromum evadunt
aflectionis oculi maxime timendae, seil, glaucomatis.
Oculi ruptura rarissime occurrit. Talem casum nota-
vit M. Lisfranc in Clinico Dupuytren!. Die operationem
sequenti, matutino tempore, conjunctiva paululum In-
flam m ata fuit et die tertio rupit oculus, sed causa ne-
quaquam detegi potuit.
Suspicatur hunc casum nimis abundante humoris aquei
secretione ortum fuisse 1).
1) Dupuytren, Leçons orales de clinique cliirurgicale, faites k
l'Hotel-Dieu de Paris, receuillies et publiées par M. M. les docteurs
Brierre de Boismont et Marx, 2e édition, 1839, 6 vol. in8''.,tom.
in. pag. 305.
Aliura casum Desmarres notât in opere citato,
pag, 574.
Phlegmone tandem oculi atque atrophia etiam depres-
sione effici possunt.
C. Quod attinet ad universum corporis organismum.
Consecutiones, quas depressio in universo organisme
habere potest, hic etiam, uti antea, commodi causa di-
vidimus.
1quot;. In censum veniunt consecutiones^ quae exoriri pos-
sunt, dum operatio peragitur.
2». Quae post illam peractam obtinere possunt.
I. Noxae, quae exoriri possunt, dum operatio pera-
gitur.nbsp;_
Pro longe maxima parte noxae illae iis tribuendae
sunt, qui operationem subeunt, dum operator ipse non-
nunquam, si non omnino praevenire, partim tamen eas
moderari potest.
Aegri irritabiles et trepidi facile, dum operantur, in-
quieti fieri possunt, valde se movent, a sede surgere volunt,
tussiunt, sternutant et ita porro; vel oculi musculorum
spasmo afficiuntur, vel syncope aliisque affectionibus
vexantur, quod praecipue apud puellulas vel apud
mulieres timendum est, apud quas elementum ita dictum
hystericum locum obtinet; in multis casibus operatorem
has affectiones moderari posse, non dubitandum est.
Generatim assumendum est, has operatori tam mo-
-ocr page 38-lestas affectiones magis apud mulieres, quata apud viros
occurrere, quia animi pathemata apud illas facilius exci-
tantur.
2quot;. Casus, qui post operationem exoriri possunt.
Persaepe etiam post operationem action es abnormes
in systemate nervoso observantur, imprimis apud sensi-
biles, debiles vel hystericas et ita apud bypochondria-
cos, uti vomitus, cephalalgia, horripilationes totius cor-
poris, cet.
Saepe etiam debiles, qui ante operationem valde time-
bant, uno, duobus vel pluribus diebus post operationem
symptomatibus febrilibus levioribus afficiuntur, nonnun-
quam cum gastricismo complicatis.
Si post operationem oculi inflammatio vel circa ocu-
lum exstitit, et si aeger valde plethoricus est, non raro
universa reactio apparet, et febris inflammatoria cum
omnibus symptomatibus observatur.
Aliorum casuum, qui exoriantur, plurimorum causa
in alia organismi parte, non in oculo quaerenda est.
Ita e. g. apud cataractae operationem in hospitio diaco-
narum, quod dicitur, Ultrajectino adfui. Mulier, sexaginta
et quod excurrit, annos nata, in utroque oculo cataractam
habebat. Vir clarissimus L. C. van Goudoever in
utroque oculo depressionem et quidem optimo cum successu
efliciebat. Animi pathemata hic nequaquam adfuerant,
Mulier, exceptis doloribus colicis saepe vehementisimis,
per vigenti quatuor horas, aut diutius quoque perdu-
rantibus, irregularibus intervallis redeuntibus, et alvi
obstipatione continua, Hcet debibs esset, tamen satis pros-
péra valetudine fructa erat. Brevi post operationem,
leviore inflammatione sinistri oculi orta, febci cam eventu
hirudines quatuor tempori apponuntur, et sex calome-
lanos grana, réfracta dosi propinantur; quibusdam diebus
post salivatio satis magna oriebatur cum intumescentia
oris mucosae vehementi, ita ut deglutitio valde prohi-
beretur; jam admodum extenaata aegrotans paulo post
doloribus colicis vebementissimis corripitur et brevi col-
lapsus oritur universabs exitu eheu mortali. Autopsia
viginti quatuor horis post mortem peractâ, notablis val-
vulae mitralis stenosis cum musculorum papillarium
rigiditate et dextri cordis dilatatione observabatur. Dum
vivebat, nunquam de cordis palpitationibus questa fuerat,
ita ut hoe non animadverteretur ; etiam inveniebatur
notabilis strictura in colo transverso, coloque sinistré.
Duos casus, in quibus post cataractae operationem
mors secuta est, notât L. A. Desmarres. (traité des
maladies des yeux, pag. 575, 576, 577).
Ceteroquin non nimium contendere credo, si dicam,
cataractae operationem vitae longitudini non afferre si
nempe casus improvisus non appareat.
DE LENTIS EXTRACTIONE.
Bescriptio operationis.
Chirurgo hanc operationem instituturo, lentem opacam
non solum e pupillae plano, sed etiam ex oculo amovere
propositum est aperturâ in oculi hulbo, sive in cornea,
sive in sclerotica factâ, Quod attinet ad extractionem per
scieroticam (scleroticotomiam), chirurgici Angli, B. Bell
et Earle cataractam incisione circiter trium linearum
in sclerotica facta, duabus lineis a corneâ remotâ apud
canthum oculi externum, extrahere primi proposuerunt.
Cura tamen, quae hic maxime requiritur, ne nervi vel
fibrae ciliares laedantur, neque oculus humores suos
amittat et adhuc plurium membranarum texturaeque
magis complicatae oriatur laesio, ut scleroticotomia
prorsus rejiceretur, effecifc.
Ut jam antea vidimus, keratotomia longe abest, ut nova
inventio salutari possit. Praecipue tamen Davielo,
(Daviel, sur une nouvelle methode de guérir la cata-
racte, par l'extraction du cristallin. Mémoires de l'Aca-
démie de chirurgie, tom. II, pag. 337 edit, in 4o.
1753) chirurgo Gallo-Franco, honor tribuendus est,
qui lentis per corneam extractionem ad singularem me-
thodum adduxerit.
Quid tempore postremo demum in Galliâ Wenzel,
in Germaniâ Richter et Beer, in Italiâ Scarpa, et in
Angliâ Taylor hac in re praestisterunt, pervulgatum est.
Tribus modis extractie per corneam fieri potest, prout
cornea inferiora versus, oblique vel sursum finditur:
keratotomia inferior, obliqua et superior.
Apud extractionem fere eadem praeparatio, quae apud
depressionem jam ante descripta est, obtinet. Ubi tamen
extractie locum habebit, antea bene chirurgo persuasum
Sit, necesse est, iridem ab adhaesionibus cum capsulâ
bberam esse, neque adeo adesse synechiam posteriorem.
Aegrotantis, chirurgi et adjutoris collocatio, dum ope-
ratio peragitur, eadem etiam est, ac jam notata. Mi-
nister tamen maxime caveat, ne oculi bulbum premat,
quum palpebram superiorem elevatam tenet.
Nonnulli operatores extractionem peragere suadent,
quum aeger supinus in lecto recumbit, primo ut eo
melius capitis retrahendi motus prohibeantur; secundo ut
humoris vitrei effusio praeveniatur.
Haec autem provisio, etsi interdum laudanda, in genere
nequaquam requiritur.
Nunc quidem operationem, de qua sermo est, accuratius
consideremus et primo quidem:
-ocr page 42-A. Keratoiomiam inferiorem.
Tres in ea partes dictinguuntur:
1.nbsp;Corneae incisio (keratotomia).
2.nbsp;Incisio lentis capsulae.
3.nbsp;Lentis ex oculo amotio per apertam lentis capsu-
1am et corneam.
I. Incisio corneae keratotomi ope efficitur. Varias,
quas hoc etiam instrumentum induit, formas hic descri-
bere, longius a proposito me abduceret ; praeterea in
quovis compendio descripta sunt. Potius boni keratotomi
proprietates notabo.
1.nbsp;Rectum, non crassum, sed obtusum dorsum ha-
beat, necesse est.
2.nbsp;Acies perfecta sit, recta linea decurrens usque ad
posteriorem partem, vulgo rotundam factam.
3.nbsp;Apex lanceolatam formam habeat.
4.nbsp;Utrumque cultri latus non planum sit, sed leviter
convexum, quae tamen convexitas apicem versus sensim
diminuatur. Apex ipse sit tenuissimus.
5.nbsp;Keratotomus ex optimo chaljbe confectus, ne nimis
flexibilis, neque nimis rigidus sit.
Beerii vel Eichteri kratotomus; cystotomus vel simplex
cataractae acus ad aperiendam capsulam ; Davieli cochle-
arculum vel Beerii spathulaad cataractae reliquias e camera
oculi anterior! extrahendas ; parva, in piano curvata,
forfex ad incisionem in cornea, si opus est, dilatandam,
uncilla ad capsulae reliquias extrahendas : en instrumenta
apud extractionem necessaria.
Keratotomus nunc inter pollicem, digitum indicem et
medium, tanquam calamus scriptorius, sumitur; digitus
annularis introrsum flectitur, et digitus minimus ossi
zygomatico imponitur. Culter ita teneatur ut acies
deorsum vertatur.
Cultri apex 1/4quot;' supra diametrem transversam corneae,
prope ejus marginem externum, corneae imponitur, et
levi pressione facta, ut facilius eam perforet, neque inter
ejus strata maneat, perforata cornea in cameram ante-
riorem pervenit.
Horizontali dein directione cultram per cameram an-
teriorem ducitur et opposite latere, ad eandem a margine
distantiam (1/4quot;') corneam iterum perforât.
Deinde keratotomus, semper aeque distans ab iride, ver-
sus nares vehitur, donec maxima incisionis pars peracta est.
Quo magis incisio ad finem vergat, eo lentius cui-
ter moveatur, et quum nonnisi exigua pars est perse-
canda, brevi quiete fruendum, ut oculi musculi quies-
cant, neque prolapsum efficiant; deinde ultima pars,
keratotomo retrahendo, persecanda est.
Eodem tempore, quo incisio corneae peracta est, ad-
jutor palpebram superiorem cadere faciat, quâ re prima
operationis pars perfecta est.
2°. Incisio lentis capsulae.
Postquam oculus brevi quiete fructus est, palpebra
superior prudenter iterum levatur, ita tamen ut oculi
bulbus minime attingatur, dum operator digito suo
indice palpebram inferiorem detrahit atque simul
inferiorem oculi bulbi partera aliquantum premit ut
segmentum corneae paululum relevetur et cystotomus
facile induci possit. Cystotomus nunc transversus ante
oculum et ita contra inferiorem marginem segmenti
corneae apponitur, ut apex versus canthum oculi internum
et acuta atque hebes hujus instrumenti pars infra et
sursum versus directa sint. Quo facto operator, manu-
brium infra versus ducens, dorsum instrumenti sub
corneae segmento sursum ducit, ita ut apex media in
pupilla appareat.
Deinde apex versus anterius lentis capsulae planum
dirigitur, Capsula lentis pluribus incisionibus diversa
directione decurrentibus finditur, quo facto cystotomus,
eadem directione, qua inductus est, retrahitur sine quod
corneae segmentum sublevatur; quibus peractis tertia
operationis pars init.
80. Lentis ex oculo amotio per apertam lentis cap-
sulam atque corneam.
Vulgo lens musculorum oculi contractione, margine
suo inferiore in pupillam et sub corneae segmentum
pénétrât. Quod si non sponte fiat, lens vulgo prodit,
oculo sursum verso.
Si tamen nunc nondum fiat, operator digito indica-
torio inferiorem oculi bulbi partem leniter premat, donec
lens se ostendat. Si extra pupillam apparuerit, ut fa-
cilius exeat per corneae incisionem, effeciat, segmento
parvo Davieli cochlearculo aliquantum attollendo. Quum
tamen in hocce casu aliquid lentis substantiae margini-
bus vulneratis adhaereat, spatula supra memorata hoc
prudenter amoveatur. Simulac cataracta ex oculo pro-
dierit, adjutor palpebram superiorem prudentissime clau-
dit et aeger oculum tranquillum teuere jubetur.
B. Keratotomia obliqua.
In hac operandi ratione cornea oblique a superiore
inde parte ad inferiorem usque keratotomo perscinditur.
Desmarresiol) teste, Wenzdius, pater, primus hoc modo
extractionem instituit, quem postea Demours et Roux
secuti sunt.
Operationis tempora, apud keratotomiam inferiorem
jam supra notata, hic etiam observanda sunt.
Corneae incisio oblique a superiori inde parte ad in-
feriorem et ab externâ parte ad internam peragitur et
quidem eadem prorsus ratione, qua keratotomia inferior
perficitur.
Duorum sequentium temporum descriptionem hic
omitto, ne repetitionis inutibs crimen mihi adferam,
quia omnino eodem modo, quo keratotomia inferior,
peraguntur.
Keratotomia obliqua hodie prorsus negligitur.
C. Keratotomia superior.
Secundum Desmarresium 3) Richterus extractionem
1)nbsp;Opere laudato, p. 609.
2)nbsp;Op. cit. p. 609.
-ocr page 46-hoc modo perficere primus proposuit, sed Busnau, de
Tournay atque Wenzelius, pater, primi fuerunt, qui
operationem hoc modo in vivo liomine instituerint.
Nostro tempore imprimis Fr. Jaegerus keratotomiam su-
periorem, utraque alia incidendi methodo exclusâ, instituit.
Varia operationis tempora universe hic eadem sunt,
quae in keratotomia inferiore. Culter panlulum infra
diametrum transversam corneae, circa Vs'quot; ab ejus mar-
gine remotus, infigitur.
Keratotomia superior difficilior habetur, quam infe-
rior, non tantum quia oculus facilius in internum oculi
canthum premitur, sed praesertim quia facilius sub pal-
pebram superiorem se occultât, quo itaque facile laedi
posset. Nihilominus multa commoda praebet.
1°. Palpebra corneae vulnus non stimulare nec igitur
sanationem impedire potest.
2°. Cicatrix palpebra superiori obtegitur.
30. Pupilla artificialis, si forte postea facienda est,
melius effici potest.
4». Lens tardius apparet et minus facile prolapsus
iridis atque corporis vitrei sequuntur.
Quae dc sequelis extractiouis typograplii errore inyeniuntur
pag. 41, 42 et 43, subjuiigi dc))ent oapiti secundo.
QUID DOCUIT EXPERIENTIA DE EVENTU
UTRIUSQUE OPERATIONIS?
Ad hanc quaestionem numeris respondere conabor.
Referam nimirum eventum, quem et depressio cataractae
et ipsius extractio habuit, a variis chirurgis in definite
aegrotantium numero factae.
I. Eventus extractionis cataractae a CI. Roux insti-
tutae in,32 aegris 1).
Numerus operationum. Eventus.
32nbsp;in 7 optimus,
» 22 mediocris, '
» 3 lethalis.
82
1) CfF. Schmidt's Jahrbücher der gesammten Medicin, 1839,
Bd. 23, s. 101.
H. Eventus extractionis cataractae a Walczewski
factae in 40 aegris 1),
Numerus operationum. Eventus.
40nbsp;in 7 infelix,
» 3 mediocrisj
» 30 bonus 2).
40
A. Numerus extractionum.
54
III. Eventus tum depressionis, tum extractionis ca-
taractae a doct. Sichel in 100 oculis factae 3).
Eventus.
in 41 optimus,
» 5 mediocris,
» 8 tristis.
B. Numerus depressionum.
46
54
Eventus.
in 38 optimus,
» 5 mediocris,
» 3 tristis.
46
IV. Magna omnino analogia observatur inter even-
tum operationum ultimo loco denotatum atque inter ta-
bulam sequentem a Cunierio datam 4).
Numerus operationum. Eventus.
99nbsp;in 81 optimus.
1)nbsp;Annales d'Oculistique piiblîe'es parle docteur Florent Cunier,
10e année, tome XVII, pag. 39.
2)nbsp;„Trente ont donné,quot; inquit, „tout ce que l'on pouvait rai-
sonnablement espérer de succès;quot; quae tamen verba me judice
admodum vaga sunt.
S) Cunier, Annales d'Oculistique, 9e année, tome XVI, p. 88.
4) Cunier, Annales d'Oculistique 9e année, tome XVI, p, 85.
in 12 mediocris.
» 6 tristis;
99~
V.nbsp;Idem tabulam citat casuum lOlI cataractarum,
quibns curam adhibuit vir clarissimus Jaeger, in cbnico
ophthalmiatrico Viennensi inde ab anno 1826 usque
ad annum 1844.
Extractiones keratotomia super: 728
infer: 9 Eventus.
Numerus extractionum. . . 737 in 33 mediocris.
Extractio partiahs..... 58 » 3
Lentis discissio...... 87 » 6 »
Reclinatio.........JI tristis.
1011 63
VI.nbsp;Eventus turn depressionum tum extractionum
cataractae, praecedenti anno Viennae perfectarum I):
A.nbsp;Numerus depressionum. Eventus.
62nbsp;in 31 optimus,
» 27 mediocris,
» 4 nullus (2 amaurosis).
quot;~62
B.nbsp;Numerus extractionum, Eventus.
33nbsp;in 7 optimus,
» 17 mediocris,
n 9 nullus (I amaurosis).
83
VII. Liceat mihi ultimo loco afferre cataractae casus a
1) Zeitschrift der k. k. Geseliscliaft der Aerzte zu Wien, aM 852.
-ocr page 50-praeceptore aestimatissimo, viro clarissimo L. C. van
Goudoever, operatione curatos, paucis exceptis, in clinico
chirurgico Academiae Rlieno-Trajectinae.
1. — C. Offerhuizen, 58 annos natus, in oculo
dextro cataractam lenticularem habet cum synechia pos-
teriore, non valde extensa- Depressio instituitur (m.
Junii A'. 1849) optimo eventu.
3nbsp;et 3. J. H. Quint cataractam lenticularem in
utroque oculo habet. Synechia posterior non adest.
Mense Maji A^. 1850 depressio in utroque latere in-
stituitur, bono cum successu. Aliquo tempore post ope-
rationem institutam culpa aegrotantis oriebatur blepharo-
conjunctivitis , difficillime superanda. Quum decem
mensibus post domum rediit, parvas res utroque oculo
bene distinguere poterat; postea vero chronica inflamma-
tione pupilla dextra sensim valde contracta est, ita ut
Visus ex hoc oculo nullus fere sit; oculo sinistro vero
bene videre potest.
4nbsp;et 5. — J. van Manen, 68 annos natus, cata-
ractam in ambobus oculis habet. Mense Junii 1850 ocu-
lus sinister depressione curatur bono cum eventu; mense
Octobris ejusdem anrii eadem operatio in oculo dextro
instituitur, itidem felici eventu.
6 et 7. — Gradus Koopman, 34 annos natus,
utriusque oculi cataracta bono successu scleroticonyxi
curatur die 27. Nov. 1850, ita ut iterum bono visu
gauderet.
3 et 9. — Vidua J. Hoogstraten, 62 annos nata,
cataracta lenticulari utriusque oculi laborans, die 3 m.
Dec. 1850 utroque latere scleroticonyxi curatur. Dum
oculo dextro deinceps bene videbat, visus oculi sinistri
non tam bonus erat; nihilominus cum eo minores
etiam res bene distinguebat.
10. — Matthaeus Baams, 25 annos natus, cataracta
lenticulari in oculo dextro laborans, die 5 m. Febr.
1851 per extractionem (keratotomiam inferiorem) cura-
tur, et quidem bono effectu, licet pupilla formam regu-
lärem amiserit.
11 et 12. — Mulier Brink, 64 annos nata, cata-
ractam lenticularem utriusque oculi habebat. In utro-
que oculo depressio felicissimo eventu facta est (m.
Mart. 1851).
13 et 14. — Mulier van Gorkum, 55 annos nata,
per aliquot annos jam cataracta utriusque oculi labora-
verat. Operatio per depressionem fit die 21 m. Aug.
1851, et quidem in oculo dextro optimo, in sinistro
satis bono eventu.
15 et 16. — W. de Paus, 24 annos natus, .cata-
racta utriusque oculi laborabat. Die 1 m. Oct. 1851
operatio per scleroticonyxin in utroque oculo instituitur
bono cum eventu; iridis autem inflammatione clandestine
decurrente et diu perstante effectum est, ut utraque
pupilla parva sit facta, et irregularis, et visus minus
bonus; attamen res non nimis parvas bene videre potest.
17. — Hendrika van Eanden, 49 annos nata, oculi
sinistri cataracta laborabat. Die 20 m. Oct. 1851 de-
pressio instituebatur, quae bene succedit. Visus autem
non restituebatur ob amaurosin, jam ante operationem
institutam suspicatam.
18 et 19. — Mulier Lamars, 65 annos nata, cataracta
lenticulari utriusque oculi laborat. Die 9 m. Dec.
1851 depressio in utroque oculo instituitur; in oculo si-
nistro optimo eventu, in oculo dextro mediocri suc-
cessu.
30 et 21. — Lutje Broekhuizen, 19 annos nata,
cataracta utriusque oculi jam per sex annos lahorave-
rat. Die 16 m. Junii 1852 depressio instituitur; in
utroque oculo felici admodum eventu.
22. — Mulier van Schaik, 62 annos nata, cataracta
lenticulari sinistri oculi affecta erat, cum synchjsi. Die
3 m. Julii 1852 depressio fit hono cum eventu.
23 et 24. — Van der Veen, 66 annos nata, ca-
taracta lenticulari in ambobus ocubs laborat. Die 8 m.
Oct. 1852 depressio instituitur.. Operatio bene suc-
cessit, ita ut fere nullum dubium remaneret, quin
postea bene videret, nisi quarta post operationem quot;super-
veniente morho extincta fuisset, uti jam antea monuimus.
Ecce tabella harum operationum.
Numerus operationum 24.
Depressiones felici eventu factae.......16
sine effectu (amaurosis).....2
Extractio bono effectu......................1
-ocr page 53-DE SEQUELIS operationis.
A. Quod attinet ad oculum.
Uti jam antea, ubi de depressione sermo erat, de ca-
sibus adversis, qui dum operatio peragitur et post illam
peractam, exoriri possunt, locuti sumus, ita quoque de
iis videndum, quae apud extractionem et post eam acci-
dere possunt. Itaque hic quoque distinguimus:
I®. casus, dum operatio peragitur,
2®. casus, post illam peractam.
I. Casus adversi, qui, dum operatio ipsa per-
agitur, exoriri possunt.
Fieri potest, ut keratotomus vel altiori vel inferiori,
quam par est, loco inligatur ; keratotomus inter corneae
strata remanere potest; quod si fiat, non splendidus, sed
fuscus apparet, neque humor aqueus effluit. In tali
casu keratotomus retrahatur et iterum infigatur.
Si oculus valde inquietus et ita ut keratotomus jam
infixus recedat, iterum infigendus est; vel si hoc fieri
nequit, oculus claudatur.
Oculus saepe, dum keratotomus promovetur, tam pro-
funde in canthum ocub internum recedit, ut cornea non
amplius videatur; qualis status, si non brevi tempore
mutatur, incisio tamen perficiatur ; summa autem cura
est adhibenda, ut keratotomus aequalem ab iride distan-
tiam habeat.
Perforate opposite corneae margine, oculo quemlibet
statum dare possumus.
Oculo vero in canthum internum tantopere recedente, ut
contra-punctio, quae dicitur, nullo modo fieri possit, nihil
aliud remanet, quam cultrum extrahere et corneae incisi-
onem forficis ope perficere, ut ita operatio peragatur.
Saepe post corneae strata perfecta conjunctiva scleroticae
dissolvitur, quod tamen nihil valet. Corneae incisio si
forte justo minor est, forfice dilatari potest. Iride vul-
nerata, haemorrhagia oriri potest.
Quum Capsula aperitur, evenire potest, ut pupilla
magnopere coarctetur, et lentis exitus valde difficilis
sit; etiam iris et corpus vitreum, ut non raro obtinet,
prolabi possunt.
Si cataracta hoc above loco adhaeret, ita ut non ap-
pareat, digito vel cystotomo leniter oculus prematur,
quo facto, si nondum apparet, iridectomia instituatur.
Si cataracta, dum exit, in particulas dissolvitur, et
earum nonnuUae in camera oculi anteriori remanent,
oculus claudatur; humore aqueo autem pro parte restitute,
leves frictiones in palpebra superior!, quae saepe suffici-
unt ad exitum particularum promovendum; si vero non
suflficiuntj arte amovendae sunt.
Particulae tamen. si exiguae sint, potius relinquan-
tur, ut humore aqueo solvantur. Cum lente etiam
iris propelli potest et ita iridis prolapsus atque etiam
humoris vitrei effluxus obitinere. Tertia humoris vi-
trei pars, quin major quoque, sine damno deperdi po-
test; si quantitas longe major effluit, facultas videndi
amittitur.
-II. Casus adversi post operationem peractam.
Praecipui, qui operationem peractam continuo sequi
possunt, casus sunt hi: humorum effluxus ex oculo per
musculorum contractionem vel per fortes commotiones;
aëris introitus inoculum; haemorrbagia in camera oculi
anteriori. Fieri porro potest, ut corneae segmentum
coUabatur aut loco suo removeatur per iridis prolapsum,
vel per palpebram inferiorem interpositam, quo sa-
natio per primam intentionem impeditui, unde in ho-
minibus cachecticis postea suppuratio cum insequente
hypopyo spurio obtinere posset.
Sex denique vel octo horis post operationem oriri
possunt conjunctivitis, hernia iridis et iritis cum suis
sequelis.
B. QmoA attinet ad universum corporis organismum.
Sequelae, quas extractio in universe corporis organisme
habere potest, fere eaedem sunt, ac iUae, quae depres-
sionem interdum sequuntur. Animadvertendum tamen est,
fortes commotiones, vomitum, cet, hic multo plus
damni afferre posse, quibus nimirum humores facile ex
ocub effluere possint, quod, depressione facta, locum
habere nequit.
CONCLUSIO.
Superest, ut investigemus, num efEci possit, quae-
nam e propositis cataractae curandae methodis praeferri
mereatur. Quod ut rite fiat, primo loco eventum consi-
deremus cum depressionis, tum extractionis in definito
aegrotantium numero, supra jam commemorato, hic vero
iterum in conspectu ponendo.
Numerus depressionum.
• 46 (Sichel)
62 1)
23 (Vir. Clar. L. C. van
Goudoever).
Eventus.
in 85 optimus
» 37 mediocris
» 9 infaustus.
131
Numerus extractionum.
32nbsp;(ßoux)
40 (Walczewski)
54 (Sichel)
33nbsp;2)
1 (Vir Clar. L. C. van
Goudoever).
l6Ö
131
Eventus.
in 86 optimus.
» 47 mediocris
» 27 infaustus.
160
1)nbsp;Zeitschrift zw Wien, 1852, Carl Stellwag von Carion.
2)nbsp;Ibidem.
-ocr page 57-Quamquam major in tabulis hisce numerus est de-
pressionum quam extractionum, quae felicem habuerunt
eventum, minor vero earum, quae infaustum, longe ta-
men abest, ut ex bis concludi possit, depressionem ca-
taractae praeferendam esse ipsius extraction!. Equidem
potius crediderim, nihil circa relativum, quem vocant,
utriusque operationis valorem ex tabulis illis effici posse.
Primum nimirum ad talem conclusionem longe major
requireretur operationum numerus. Dubitari porro posset,
num in omnibus, quos recensuimus, casibus eventus
operationis eo demum tempore faustus fuerit dictus, quo
plena hujus rei haberi posset certitude. Necessarium
denique esset, ut eventus cognosceremus cum extractio.
nis, tum depressionis cataractae in definite numero
aegrotantium, in quibus nulla specialis fuisset vel unius vel
alterius operationis indicatie. Egregie hac de re Cunier ] ).
»Pour que ces chiffres eussent quelque valeur, il faudrait
qu'ils n'appartinssent qu'à des cataractes, qui pouvaient
indiffe'remment être operées par l'abaissement ou par
l'extraction; un utile parallèle entre les deux méthodes
s'en déduirait seulement alors.quot;
Sequitur ut secundo loco argumenta perpendamus,
quae cum pre utraque operatione, tum contra easdem
afferri possint.
Nonnulli extractionis laudatores contendunt, depressi-
onem faciliorem esse ideoque a multis praeferri; angustam
palpebrarum fissuram, profundum oculorum situm, alia,
quae secundum eos, qui depressionem praeferunt, extrac-
tionem vel impossibilem vel difficillimam reddunt, me-
1) Annalea cVOculistique tome IX. pag. 187.
-ocr page 58-ticulosos tantum et imperitos, nequaquam vero audaces
et expertos, quominus extractionem perficiant, impedire.
Fieri potest, ut sint, in quos valeat illa reprehensio ;
in genere profecto injusta est. Jure quoque dubitari
potest, num extractio majoribus prematur difficultatibus,
quam depressio, omni, qua opus est, cura peracta.
Qui fabricam oculi cognoscit, lubens, credo, mihi
assentiet statuenti, vulnerationem oculi in depressione longe
minus gravem esse quam in extractione. Post extractionem
sine felici eventu peractam, in permultis casibus penitus
deletur oculi structura, quod rarius accidit post depressio-
nem. Hac facta, vel si inflammatio accedat, postea saepe
emendari potest conditio per novam operationem. Caeterum
verum est, chronicae inflammationis periculum majus
esse post depressionem quam post extractionem.
Noxae, quas tussis, sternutatio alüque corporis motus
in iis, quibus cataracta extrahitur, facile producunt
minus metuendae sunt in depressione. Nulla ab hac
operatione nianet cicatrix in cornea; at fieri potest, ut
post aliquod temporis intervallum lens depressa resurgat.
Post extractionem iritis metuenda est, scilicet quum
lens sive dura sive magna pupillam transiens iridem
laedit. Nec rara est ab extractione iridis in corneae
cicatrice veluti incarceratio et notabilis adeo pupillae
distorsie.
Sunt, qui extractionem cataractae curam radicalem
dicant, quandoquidem amovetur lens opaca et amota non
amplius nocere, choriodeïtidem nempe, retinitidem vel
inflammationem corporis ciliaris producere potest. At nonne
eodem jure depressio curae radicalis titulo potest ornari,
sicubi lens absorptione remota fuerit?
I
»Si l'on me demandait, inquit Desmarres 1), quel
procédé je préfère pour opérer la cataracte, je répondrais
sans hésiter que l'extraction, selon mon opinion, doit
tenir la première place, et qu'il faut l'employer comme
méthode générale, mais je me hâterais d'ajouter qu'on
ne peut l'appliquer indistinctement à tous les 'cas, et
qu'il en est tel où il convient de recourir à rabaisse-
ment ou à un des autres procédés.quot;
«On a long-temps disputé, ait Scarpa 2), pour sa-
voir laquelle des deux méthodes méritait la préférence;
et, dans la chaleur de la discussion, on a exagéré de
part et d'autre les avantages de l'une et les inconvé-
nients de l'autre. Enfin, l'observation impartiale, l'ex-
périence, qui décident de tout, semblent avoir prononcé
en faveur de l'ancienne méthode de traiter la cataracte,
c'est-à-dire, en faveur de la dépression,quot; cet; atque pag.
66 ejusdem operis pergit: »11 y a, déjà long-temps que
j'ai abandonné la méthode de l'extraction pour ne plus
pratiquer uniquement que celle par dépression; j'ai même
des motifs puissants et constants d'être content de la
résolution que j'ai prise.
Dubois et Brücke, qui olim, et quidem per 25 dein-
ceps annos, extractione utehatur, depressionem praeferunt;
Wenzel contra et Roux extractionem, nec nimium con-
tendere mihi videor statuendo, plerosque chirurgos ex
praejudicata quadam opinione unam alteri curandi me-
thodum praeferre. Vulgo quidem vestigia sequuntur
1)nbsp;Desmarres in opere laudato pag. 655, 656.
2)nbsp;Traité pratique des yeux; tome II. pag. 65.
-ocr page 60-magistri, quem, si saepius viderint cataractam féliciter
sive deprimentem sive extrahentem, ipsi soient vel de-
pressionem vel extractionem in aegris sibi commissis
adhibere. Quae quidem consuetudo, Hcet et facilem
habeat intelligentiam et honestam excusationem, obstat
tamen, siquid video, comparativae utriusque methodi
dijudicationi.
In multis casibus parum aut nihil intererit, num ex-
trahatur cataracta an deprimatur, dummodo manu fiat
exercitata. In multis aliis, ubi v. c. fissura palpebrarum
perquam angusta est, ubi oculorum situs valde profundus,
extractio et difficilior erit et minus faustus ejus eventus.
Pupilla dilatari, quemadmodum oportet, nescia, lente
praemagnçi vel dura, iris facile laeditur, nec magna spes
esse potest felicis extractionis successus. Synchysis, syne-
chia posterior extensa, maculae in cornea vel vêtant
extractionem vel certe minus commendabilem reddunt.
In omnibus igitur his casibus depressio praeferri meretur.
Ubi vero justus est ophthalmiae internae metus, ubi
symptomata inflammatoria cataractam vel praegressa vel
comitata sunt, ad extractionem refugiendum est.
Atque his quidem circumscribitur mea qualiscunque
de praecipuis cataractae medendi methodis sententia. Quae
si rei veritati contraria sit, solatio mihi erit proverbium
illud: enare humanum est.
I.
Nostalgia medicaminibus sanari non potest.
II.
Indicatio venae secandae in peripneumonia e causis epi-
demicis fere nunquam pendet.
III.
Vaccinatio et revaccinatio, quamvis a nonnullis earum
utilitas negetur, maxime sunt commendandae.
IV.
Si medicus dubitat, num angina membranacea an
asthma acutum Millare adsit, ante omnia cura antiphlo-
gistica est instituenda.
V.
Pessitne agunt, qui suppressa catamenia semper emme-
nagogis revoeare conantur.
VI.
Adspectus aegrotantium saepe multum confert ad dia-
gnosin morbi faciendam.
VII.
Peccat medicus, qui eo semper tendit, quo vergit
natura.
VIII.
Spirometri usus in arte medica non magnus ha-
bendus est.
IX.
Cataractae operatio, qua talis, vitae longitudini obesse
nequaquam potest.
X.
Assentior Beerio dicenti : » C'est se tromper et tromper
les autres que de vouloir opérer sûrement et heureuse-
ment toutes les cataractes par une méthode exclusive.quot;
XI.
Usum chloridi formyli in operationibus non valde
gravibus rejicio.
XII.
Amputatio febre hectica non semper contraindicatur.
XIII.
Matris conservandae causa, caput foetus vivi perfo-
rari licet.
XIV.
Errant, qui vim forcipis dynamicam negent.
XV.
Febris lactea nequaquam physiologica, quam vocant,
conditio est.
XVI.
Improbandi mihi videntur Artie. Cod. Poen. 809 et
311, quibus minores majoresve constituuntur poenae,
prouti vulneratus intra viginti dies sanitatem vel recu-
peraverit vel non recuperaverit.
r
Medicina forensis tum demum in civitate vere potest
esse utilisj quando medici forenses speciales ad ipsius
exercitium nominantur.
Recte Henke: »Selbst dann, wenn man in einer
Höhle des Körpers eine zureichende Ursache des Todes
gefunden zu haben glaubt, ist es dennoch rathsam auch
die übrigen Höhlen zu öffnen.quot;