DE SERVAE DEI LIDUINAE, VIRGINIS SCHIEDAMENSIS, SANCTAE NUNCUPATAE,
VITA, MIEACULIS ET CULTU.
DE CULTU PUBLICO SERVAE DEI LIDTJINAE VIEGINIS SCHIEDAMENSIS
SANCTAE NUNCUPATAE
APOSTOLICA AUCTORITATE APPROBANDO.
QUEM
SANCTISSIMO DOMINO NOSTRO PIO PONT. IX
OBTULIT
M.D.CCC.LXXIII.
Typis Frajtim J. cl C. LANGENDAM.
Voroeniginfl
Aartsbi5don:5gt;lt;^CHT
Volgngt;mlt;mer BibT^heek CT
Uturgiscf
Libellus Supplex, SS. Domino Pio Papak IX0 ab Episcopo Harlemensi oblatus.
Beatissime Pater!
Sanctitati Tuae infrascriptus Orator, Episcopus Harlemcnsis, summa cum, vcneratione hisce ardentissimum animi votum exponit.
Saeculo XIV0 misericors Deus Christi fidelibus, praesertim Hollandis, divinae gratiae illustrissimum documentum et summae virtutis exemplar ostendere voluit in veneranda virgiue Schiedameusi, vulgo Sancta Liduina nuncupata.
Haec enim, tum variarum splendore virtutum, maxime vero lieroica patien-tia, qua, amore Dei, inauditas corporis animaeque afflictioues pertulit, neque minori proximorum dilectione, tum prodigiis et miraculis ante et post mortem ita in-claruit, ut ab iis temporibus usque ad hodiernum diem non tantum apud nostra-tes, sed et longe lateque apud exteros de ejus sanctitate et miraculis publica et notoria perstiterit fama.
Praedicta omnia in Memoriali, hisce supplicibus litteris adnexo, latius evol-vuntur et probantur tam ex Act is Sanctorum Bollandianis quam ex aliis fide dignissimorum virorum scriptis. In quorum testium serie, tum personarum dignitato, tum judicii qualitate, eminent immortalis Praedecessor Sanctitatis Tuae, fel. mem. Benedictus XIV, magis etiam, quem Doctoris Ecclesiae titulo nuper or-nasti, Sanctissimus Episcopus Alphonsus Maria de Liguorio.
Eodem Memoriali ostenditur, hanc Virginem, ab immemoriali tempore, cultu publico honoratum esse et honorari, ideoque ejus causam comprehendi inter casus, ab Urbani VIII', Pontificis Maximi, Decretis notissimis exceptos.
Quod vero magnopere dolendum est, Beatissime Pater! hucusque, quae temporis regionisque nostrae calamitas est, formalis approbatio Apostolicae Sedis pro cultu publico, Servae Dei Liduinae legitime praestando, omnino desideratur; plura interim indies fldelium erga hanc Virginem crescentis devotionis prodeunt argumenta, praesertim postquam, Sanctitate ïua benignissime annuente, atque Illustrissimo apud Neerlandiae Regem Apostolicae Sedis Internuntio, ex Tuae Sanctitatis delegatione, rite fausteque rem procurante, plures eaeque spectabiles venerandae Liduinae reliquiarum partes in dioecesim Harlemensem et urbem illius natalem, Schiedamum, reportatae fuerunt; hoe enim insigni beneficio ar-dentius crevit desiderium, ut, quod majores nostri, sicut in Memoriali ostenditur, jam diu antehac obtinere sperarunt, nobis, humiliter flagitantibus, contingere tandem liceat.
Hisce de causis, ad Omnipotentis Dei gloriam, ad augendum Servae Dei Liduinae honorem, utque omnes, qui aerumnis afflictantur, omnes, qui proximo
misericordiae operibus succurrere debent aut student, illius Virginis exemploet meritis, eo perseverantius, Deoque gratiori modo, pati bonumque operari satagant, Orator infrascriptus, tam suis, quam cleri, devotorumque fidelium, suae curae creditorum, votis obsequens, humillime Sanctitatem Tuam hisce exorat et enixe precatur, ut, postquam SacrapRituum Congregatio^Decretum, de quo in precibus, auctoritate ïua fuerit confirmatum, tunc impertiri digneris pro Dioecesi Harle-mensi facultatem reeitandi Officium proprium Servae Dei Liduinae, Missamque in ejus honorem celebrandi (secundum formam schedulae, buic supplici libello adjunctae), et quidem pro universa praedieta Dioecesi sub ritu duplicis minoris, pro civitate Schiedamensi vero, ejusdem Dioeceseos, quum Serva Dei ibidem èt nata èt defuneta sit, ejusque insigniores reliquiae ibi serventur, sub ritu superioris classis, utque in diem, quo praedieta deinceps peragi liceat, constituere velis et faveas 14m Aprilis, ejusdem Virginis obitu consecratum.
Placeat, Beatissime Pater! Sanctitati Tuae, has meas gregisque meiarden-tissimas preces, tanta cum fiducia oblatas, benevole excipere; beneficiorum utique, sed et gaudiorum nos Sanctitas Tua cumulo donabit; nihil enim nobis optatius erit quam ut memoriam Servae Dei Liduinae, a majoribus nostris acceptam, atque hoc insigni munere a tanto Pontifice decoratam, cum Tui piissima recordatione aeterno conjuctam, futuris denuo saeculis tradere valeatnus.
Quod intimo animo gaudemus, caeteri omnes Nederlandiae Episcopi, insuper Archiepiscopus Mechliniensis, nobis adhaerendo, hisce nostris humillimis precibus etiam suas conjunxerunt.
Interea Deum Optimum Maximum pro salute Sanctitatis Tuae, pro Sanctae Matris Ecclesiae triumpho, flagrantissimis votis exorare non cessamus; feliciores tarnen nos existimabimus, si, ad haec divinae gratiae munera obtinenda, etiam Sanctae Liduinae intercessionem hnplorare poterimus.
Harlemi, die 9a Maii 1873.
Sanctitatis Tuae famulus humillimus et devotissimus filius f G. P. WILMER, Ep. Harlemen.
Litterae Süpplices ceterorum Episcoportjm Nederlandiae.
Beatissime Pater!
Nos infrascripti, considerantes, ad incrementum Christianae pietatis valdc conducere, quod cultus publicus, Liduinae, Virgini Schiedamensi, vulgö Sancta nuncupatae, a tempore immemoriali jam praestito, a Sede Apostolica approbetur, et perpeudentes, pietati etiam et aequitati maxime consentaneum esse, ut illa Virgo in omnibus iis Nederlandiae partibus, quibus jam pro Sancta antea habe-batur, deinceps eo quem Apostolica Sedes approbaverit modo colatur, supplicibus Episcopi Harlemensis, ea de re ad Apostolicam Sedem directis, litteris adhae-rentes, Sanctitatem Tuam cum omni reverentia rogant, ut Officium proprium et Missam in honorem ejusdem Sanctae respective recitandi et celebrandi facul-tatem, eadem forma ac pro Dioecesi Harlemensi, sub ritu duplicis minoris, in perpetuum pro die 14« Aprilis etiam nostris Dioecesibus benigne concedere dignetur.
Cum praedicta gratia, Apostolicam benedictionem nobis nostrisque gregibus humillime deprecamur.
Sanctitatis Tuae obedientissimi in Christo filii.
Die IX Maji, f ANDR. IGN. SGHAEPMAN, Archiep. Ultraj.
anno 1873. f J- ZWIJSEN, Archiep. Ep. Buscod.
f J. A. PAREDIS, Ep. Ruraemund.
f J. VAN GENK, Ep. Bredanus.
Litterae Supplices Aechiepiscopi Mechliniensis.
Beatissime Pater!
Quam a Sanctitato Tua humiliter exorat gratiam IllusstrissimUs ac. Reverendissimus Episcopus Harlemensis, ut nempe, postquam S. Congvcgationis Rituum Uecretum, de quo in ejus precibus, auctoritate Tua fuerit confirmatuui, tunc impertiri digneris pro Dioecesi Harleniensi facultatem recitandi Officium proprium Sanctae Liduinae, Missamque in ejus honorem celebrandi, hanc Vene-rabili Antistiti illi ejusque Coëpiscopis Neerlandiae concedi, vehementer opto, quum Reliquiae S. Liduinae a tribus fere saeculis in Dioecesi mea Mechliniensi quieverint, maximaque earum pars ibidem hodiedum adhuc quiescat.
Preces igitur meas precibus Reverendissimi Episcopi Harlemensis jungo, ac benedictionem Apostolicam pro me meisque a S. T. enixe imploro.
Mechliniae, 10a Maii 1873.
L. S.
f V. A. Arch. Mechlin.
Quum praeclara Dei famula Liduina, virgo Schiedamensis, jam antéhac notorie publico religioso honore culta sit, ideoque, ut ab Apostolica Sede publicus ei cultus decernatur, per moduni tantum extra-ordinarium, id est pquot;'' viam cultus procedi possit, et consequenter fama sanctitatis et miraculorum ejus, insuper rioöemium. cultus ei praestitus absque tamen praejudicio Decretorum Urbani Papae VIII' probari debeant, expedire visum est, subsequenti Memoriali, in compendii forma exponere,
quid super praedictos articulos ex historicis documentis, testimoniis non rccusandis et notoriis factis liqtieat et patent.
Inclyta Virgo, de cnjus vita, virtutibus, miraculis et cultu liio ogendum est, vulgari idiomate antiquitus Lidewy et Lydwich, varia etiam vocabuli flexione Ludivina, Ludovina, Lydewigis, Liduviges, Lydewidis et Lidia nominata, communissime tandem Liduina vel Lidwina vocatur.
Nata est autem Sclnedami (vemacule Schiedam), Ilollandiae et modernae Harlemensis dioeceseos civitate, anno Domini millesimo trecentesimo octogesimo, quintodecimo Kalendas Apriles, Dominica Palmarum, et ipso antemeridiano tempore, quum in illius loei ecclesia, inter solemnia Missarum, Evangelium de Passione Domini cantabatur, qua re jam quasi praesagitum fuit, illam quae nascebatur puellam ejusdem Passionis iusiguem fore imitatricem.
Nomen.
Patria. Nativltaa.
Juventus sancte peracta, et virginitatis studium.
A parentibus pauperibus sed piis sancte educata, vix septennis jam docilitate spiritus et religione, singulari etiam erga Deiparam Virginem devotione eminebat, eamque mox perpetune virginitatis proposito imitari studuit. Quum itaque duodecennis, corpore formosa, animi dotibus conspicua, modestia perquam grata, a dignioribus et ditioribus ad conjugium invitaretur, tum his petentibus, tum patri, ad matrimonium hortanti, constantissime restitit, imo, ut ait fel. mem. Benedictus XIV'quot;, ,/Deum ardenter exoravit, ut, si alia via avertendi con-wjugii non suppeteret, totum suum corpus morbis afficeretur.quot; ^ Quum autcm
1) In celebemmo opero ïïe Servorum Bei Beaiijiccitione, Lib. Ill, Cap. XXX, 7.
decimoquinto aetatis anno ex prolixo morbo adhuc langueret, accidit ut, amicarum coaequalium molestis precibus tandem annuens, Hollandorum patrio more, soleis ligneis subferratis induta, super hiemalem glaciem aliquando discurreret; ubi, alterius puellae imprudentia, corruit et dextri lateris costa cadenti est confracta. Earn laesionem, nunquam sanatam, statim et per totum reliquum vitae tempus, anno snempe triginta et octo, secuta est ingens morborum et cruciatuum series, quos primo quadriennio interdum paullo dejectiori, deinde vero usque ad extremum spiritum heroico animo toleravit. Febri violenti et diu fere con-tinua, gravissimo capitis et multiplici dentium dolore, hydropisi, calculo, intestino-rum per particulas perditione, vermium scaturigine, uleeribus afflictata, plunmis postremis martyrii sui annis nullo fore cibo corporali vel potu utebatur, neque somnum capiebat, ita ut nonnisi speciali divina ope tam diu ei vita protracta vel potius mors continuata credatur, atque (ejusdem sapentissimi Pontifieis Benedicti verba sunt) ;/admiratioiie revera dignum sit, quomodo, quum omnia //ejus membra inauditis doloribus essent obnoxia, invictae patientiae signa prae-,/tulerit.quot; 1) luterea piissimae coelestium mysteriorum, et praesertim Christi patientis, meditationi assidue intenta, dum ipsa vel maxime patiebatur, Deo non solum gratias agebat, verum ipsas aegritudines augeri magis quam minui peroptabat.
Humilitatis, obedientiae, mansuetudinis exemplar, Dei amore flagrans, singular! simul proximorum, inimicorum licet et persequentium, dilectione prae-fulsit; pauperes, quam vis ipsa pauper, eleemosynis sublevabat, eos qui qua-licunque spirituali adjutorio indigerent, hortabatur vel consolabatur, sollicitae orationis ope, passionum suarum generosa oblatione, imo interdum a Domino petita et obtenta dolorum aggravatione iis subvenire gestiebat, maxime si de convertendo aliquo peccatore vel de anima e purgatorio solvenda agebatur. Solita etiam erat dicere in quotidianis suis infirmitatibus, sese usque ad mundi finem eas perpeti veile pro cujuslibet peccatoris conversione vel pro cujuscunque animae de purgatorio liberatione.
Quis ergo miretur, liane tam eximiae, tam probatae, tam exercitatae virtutis virginem, dum adhuc in vivis ageret, a Deo insolitis superni ordinis favoribus et gratiis confortatam, remimeratam, illustratam fuisse ? Altissimae enim, inter alia, contemplationis dono gaudens, multoties in exstasin rapiebatur, coelestibus saepe apparitionibus et imprimis familiari Angeli sui societate et colloquio recrea-batur, cordium secreta perspiciebat, prophetico interdum spiritu absentia et futura revelabat, rerum eventu postea illius scientiae coelestem originem com-probante.
Lapsu gravi-ter laesa.
Misere con-tinuls morbis torquetur.
Dolores primo invitior, mox fortissime ac lubentissi-me perfert, et Christo sese sa-crificanti per-petuo compa-titur.
Egregiae vir-tutes, miranda in proximum cliaritas.
Supernatura-lia ei dona propria.
Viventis ex-istimatio.
Permulti itaque homines, vel Liduinae mirandarum infirmitatum vel heroicae virtutis vel prodigiorum, quibus illius sanctitatem Deus ipse manifestam reddere dignabatur, fama commoti, cam visitarunt, ut eonun quae de ea narrabantur
Loc. cit.
veritatem per seipsos agnoscerent vel per virginem illaiu in tribulationc solameu adipiscerentur. Inter quos numerantur Ducissa Margarita, Wilhelmi sexti, IIol-landiae Comitis, uxor, Joannes Bavaricus, ejusdem Principis frater et Matthias, Episcopus Biduanensis, Frederici de Blankenheim, Ultrajectensis Episcopi, adjutor.
Et sic quidam ob singularem sanctitatem longe lateque nota et, praesertim concivibus, quam maxime dilecta, in humilitate nihilominus ceterisque virtutibus perseverans, passionibus tandem ac meritis consummata, pie obiit feria tertia infra octavam Paschae, duodevicesimo Kalendas Majas, anno Domini millesimo quadringentesimo tricesimo tertio, aetatis suae quinquagesimo tertio.
Corpus illius, mox post mortem, novo prodigio, integrum, vulneribus, ulceribus, morborum vestigiis expers, et decorum repertum, tanto hominum concursu, ex diversis civitatibus, Roterodamo, Delphis, Leida, Brila aliisque circumjacentibus oppidis et locis advolantium, visitatum et celebratum fuit, ut eorum numerus ad multa millia taxaretur; quarto post transitum die, solemni ritu sepultum fuit in australi plaga coemeterii ecclesiae paroclnalis Schiedamensis, S0. Joanni Baptistae dicatae, in fossa, desuper opere lapideo operta.
Haec omnia, exceptis duobus Benedict! XIV1 textibus, deprompta sunt ex binis Liduinae Vitis, quae reperiuntur in Actis Sanctorum Bollandianis, tomo secundo Aprilis, pagg. 270—363, et conscriptae fuerunt a Patre Joanne Brug-manno, Ordinis Minorum de Observantia, viro ob egregiam virtutem et elo-quentiam celeberrimo, Liduinae nostrae coaetaneo, et de seipso testante; se Vitas praedictas caute concinnasse ex fontibus primariis et testimoniis fide dignissimis. „Noverintquot; sic ait in Prologo Vitae prioris „noverint qui haec r/lecturi sunt, me eadem percepisse pro majori parte ex ore Domini Joannis wWalteri de Leydis, qui octo fere annis Confessarius istius Virginis fuit, atque «haec ipsamet revelante didicerat; partim ex scriptis Joannis Gerlaci, cognati ,/ejusdem Virginis, qui multis annis in domo ejus commoratus est, partim z/vero ex littera quam Rectores civitatis Schiedamensis, in testimonium infirmi-,/tatum ejus tradiderunt Domino Joanni Angeli de Dordraco, Ordinis Praemon-z/stratensis de Marienwart, qui pro tune erat Curatus ecclesiae civitatis ejusdem, z/pauca vero ex al orum fide dignorum, omnia tarnen per correctionem vel «approbationem praefati Domini //Joannis, Confessoris hujus Virginis et Joannis //Gerlaci. Quae autem secundum veritatem conscientiae eorum percipere potui, «cautius, ut valui, scripto commendavi.quot; In Prologo Vitae posterioris 2) medicum z/quendam, Wilhelmum Sonderdanck, qui, ut aït Brugmannus, //vivam Liduinam //viderat, alloquentem et respondenten! audierat,quot; inter praecipuos, quibus testibus et auctoribus usus fuerat, nominavit.
Publicum testimonium uuagistratuum Schiedamensium, a Brugmanno supra allegatum, et Latine ab eodem in fine posterioris Vitae 3) transscript um, in Appendice integrum exhibebimus sub littera A, addito tarnen altero testimonio Joannis, Bavariac Ducis, qui praedictas Schiedam ensium litteras authcnticas
Pie defunc-tae
corpus glo-riosum honori-fice tumulatur.
Praedictomiu auctoritas.
Actt. Sanctt. Boll. Tom. cit. p. 271, n°. 4.
Actt. Sanctt. Tom. cit. pp. 304—305, n». 10 et II.
Ut! apt ui Bollandianos repprituv Tom. cit.. pp. 305—006.
4
declaravit, sicut patet cx antiqao earum apograplio, lingua originali Hollandica confecto, quod cx co.umimi Regni Nederlandiae Archivio, paucis abhinc ainiis, eratutn et typis edituin est.
Ex quibus litteris cuivis utique patebit, amplisshnos illos viros Liduinam vita, morbis, aerumnis rnirabilem prorsus judicasse, divinamque ei cooperantem virtutem agnovisse. Veritatem eorum omnium quae hucusque in rem protulimus, confirmavit etia n alter hujus virginis coaetaneus scriptor, quem nominare sufRcit, Thomas Kempensis, in Vita B. Liduinae, (inter cetera ejus Opera) a Som mal io primum edita; quem gravissimum sane testem maxima curn fiducia afferimus et deinceps pluries advocabimus.
Ex probatis ergo testiinoniis, e tam probatis auctoribus desumptis, certo liquere videtur: de Liduinae virtutibus et miraculis, tempore vitae ejus usque ad mortem, publicam et notoriam famam exstitisse.
Fama san-ctitatis et mi-raculorum a tempore obitüs usque ad annum 1615.
Post venerandae virginis Liduinae exequias, midti visitationibus et diversis oblationibus sepulchrum ejus in coemeterio, uti diximus, effossum juxta parietem ecclesiae, mox honorarunt et honorare perrexerunt 1). Rationem addit Thomas Kempensis 2), quia nempe, wsc a variis languoribus et infirmitatibus curatos ,/asserebant.quot; Ideo (sic pergit cum Brugmanno) ,/Rectores civitatis et eccles;ac z/magistri, pro honore Dei dilatando, anno post mortem virginis vix elapso, timillesimo nempe quadringentesimo trices into quarto, in specialem ejus memoriam, z/capellam lapideam, tendentem a choro, inter duo pilaria seu columnas ecclesiae, «ad sepulchrum, super tumbam ejusconstrui fecerunt, cum altari juxta sepulchrum.quot;
Altare illud Sanctissimae Trinitati sacrum erat, ut patebit ex binis documentis, in Appendice nostra B et C notatis 3).
Ad latus tamen altaris pictura Liduinae erat, ab Angelo ramum ohvae accipientis et Crucem laeva tenentis; supra aram: ejusdem imago, stantis, coronatae, Crucem in pectore gestantis 4).
Ad parietem ecclesiae eadern virgo depicta erat, lecto decumbens, im-plorantibus opem ejus hominibus diver^ae conditionis et sexus 5).
In vitrea fenestra, sacellum illuminante, depicta erant et vita et miracula Liduinae, illaque pictura diu post religionis mutationem, anno nempe 1615°, pro parte saltern, superstes manserat 6).
Sepulchri, ante, aram exitentis, orificium, aliquot pedibus supra terrain erat opertum lapide magno, effigiem Liduinae insculptam ostentante 7_), a duobus
Brugmannus, apud Bollandistas, torn. cit. p. 301.
Op. cit. Lib. II. C. XXXII.
Append, litt. B, sub nquot;. 2. et C. sub nquot;. 3.
Append, lit. C. ns 6 et 8.
Append, lit. C. nquot;. 9.
App. lit. B. nquot;. 1. et C. nquot;, 7.
App. lit. C. nquot;. 11.
Angelis coronatae, quod cuique inspicienti patet, quia lapis, ut infra latins expli-cabimus, in Catholico graotrophio superstes servatur, et addita delineatione describitur ab acatholico theologiae professore W. Moll in opere quod vernacula lingua edidit titulo: Vita Joannis Brugmanni (Amst. 1854).
Circum sacellura Liduinae, pictae tabulae appensae erant viginti, partes vitae ejus praecipuas oculis exhibentes, quas ut postrernurn Brugmanni de ilia scriptum typis prodiret ornatius, Rectores fabricae ecclesiae Schiedamensis, totidem tabellis ligneis excipi et libro illi imponi curaverunt. Sic testatur Daniel Papenbrochius, celeberrimus Bollandista ubi agit de editione quae anno 1498 Schiedami excusa est.
Ad parietem ecclesiae etiam ex ferro prominente euspendebantur cereae imagines membrorum, navium, personarum, quae res ex voto oblata vel anathemata nominari solent, in gratam memoriain beneficiorum vel adjutorii quae a diversis, Liduina intercedente, a Deo obtenta erant 1).
Multis enim miraculis sanctitatem illius etiam post mortem Deus ostendere et illustrare voluit, teste eodem praelaudato Thoma Kempensi (in sua Vita B.' Lidewigis, Lib. II, Capp. XXXII et XXX11I), ex quibus z/triaquot;, ut ait, ,/notissima et ex fide dignorum perhibentium testimonium verissiina r/a se judicata et per ora multorum relata,quot; imo quae uno eodemque post Liduinae obitum quintodecimo anno, id est Incamationis Dominicae „mille-,/simo quadringentesimo quadragesimo octavo contigerantquot; ampliori narratione in praedictis sui II2 Libri Capitibus conscripsit. ïextum integrum adjecimus in Append, lit. P.
Anno 1498 magistri fabricae ecclesiae primariae Schiedamensis, postrernurn Patris Brugmanni de Liduinae Vita scriptum suis expensis typis edi curantes, non solum in fine libri monuerunt, se id grati animi causa fecisse eo, quod hujus virginis ope civitatem Schiedainum armatorum quadam hostium invasione liberatam crederent, sed et expressis verbis affirmarunt, ibidem indies advcnarum concursum fieri, hosque peregrinantes ab infirmilatibus et defeciibus corporalibns manifestissime curari 3); addiderunt, se eo etiam fine Brugmanni historiam typis mandasse, ut hujus virginis venerabile nomen ubique, praeserdm docLis, magis innotesccret, et sic facilius, plurimorum nempe collalis viribus, sterncretur via ad ejus Canoniza.ionem ab Apos'olica Sedc aliquando impelrandam, quod quidem opus ipsos per sese, ob suam inopiam, perficere nori posse fatebantur 4).
Supra lapidem sepulchralem obsessi et languentes reclinati, pluries liberali fuerunt, eliam circa fincm sacculi decimi sexti 5).
Plura miracula tempore elevalionis reliquiarum Liduinae, anno nempe 1015, narrabantur, quorum testes oculares tunc vivebant c); imo viri, fide dignissimi.
Append, lit. C. n0. 9.
Aett. Sanctt. Tom. cit. p. 270.
Append, litt. E.
Ibid. lltt. E. n0. 403.
Append, lltt. C. nquot;. 12. lt;ij Ibiil. nquot;. 0.
(gt;
qui praedictae effossioui seu elevalioni testes adfuerant, codein anno, in ipso authentico, quod ea de re eonfectum subscripserunt instrumento, disertis verbis haec inter alia affirmarunt: ,/ad quod [S. Liduinae] sepulerum obsessos et wlanguentes curatos, oppidumque [Schiedamum] Divae interventu liberatum a //morbis et necessitatibus, superstites, etiam haeretici, meminerunt ac retulerunt //publice 1).
Animadvertendum quoque est, praedictos Brugmannum et Thomam Kem-pensem non tantum narrasse quae de mirabili hac virgine aceeperant, sed etiam, ut ex supra eitatis eorum scrip lis apparet, fama sanctitatis ejus post obitum perdurante et creseente, miraculorum, etiam quae post ejus mortem aceidisse vulgo eredebantur, veritate commotos, ex religione et devotione illos libros eomposuisse, in iisque Liduinam non vulgari virtutum praeeonio laudasse, sed passim, et communi cuidam consuetudini obtemperantes, Sanctam et Beatam appellasse.
Idem praestiterant alii tum ejusdem temporis tum duorum sequentium saecu-lorum, deeimi nempe sexti et septimi, auctores, qui Lidainae vitae et miraculorum seriem vel seorsim ediderunt vel, sive integram sive contractam, retulerunt in aliis operibus, in quibus de Servorum Dei vita, miraculis, reliquiis et cultu agebant; quae quidem scripta quum non solum Latino sermone sed variis Unguis composita vel translata, inter doctos et indoctos, Hollandos et extraneos, divulgaren-tur, concludere licet, auctores illos vel eorum hominum pietati satisfecisse ad quos, diversorum regnorum incolas, jam Liduinae momen et fama pervenis-set, vel certe iisdem scriptis effecisse, ut dehujus virginis sanctitate et miraculis religiosa persuasio longe lateque sparsa et aucta fuerit.
Praeter ceteros hujusmodi auctores, quorum infra catalogum recensebimus 2), tres potissimum, qui ad finem saeculi deeimi sexti testes prodierunt, hoc loco nominandi sunt:
1°. Pater Laurentius Surius, Carihusianus, tum ob eximiam viri cruditionem et auctoritatem, tum quia ejus opus de Vitis Sanctorum ubique notum est, tum quia ipse doctissimus Summus Pontifex Benedictus XIVUS in supralaudato suo libro tie Servorum Dei Beatificatione 3) de nostra Liduina agens, lectorem plura scire cupientem etiam ad Surium remittit;
2°. Joannes Molanus, theologus ac Professor Lovaniensis; hie enim pluribus in operibus Liduinae nomen commemoravit et illustravit; ac primo quidem jam anno 1568 in Annotationibus, quas ad Usuardi Martyrologium, ab eorecog-nitum, edidit; ob cujus potissimum operis praestantiam celeber Cardinalis Baroni-us 4) de Joanne Molano testaius est://tanli viri, de Ecclesia Dei et veritate Catho-z/lica optime meriti, nec brevem scedulam deperire aequanimiter patior: cui //(dicam ingenue) istaec omnia hac ex parte accepta fero, quod in densissimam z/silvam primus ipse ingressus, mihi aliisque aditum patefecit: quo etiam nomine //cum ego, tum eruditi omnes plurimum ei debere, lubenter agnoscimus et con-
Append, litt. B. n0. 2.
Append, litt. X.
Lib. III. Cap. XXX, n«. 7.
Cap. IX Praefationis snao ad Marti/rologmm liomanum.
7
tffitemur.quot; Plura tarnen postea Molanus de Liduina retulit in Natalibus Sanctorum Belgii, uti infra et in Append, (litt. J.) ostendemus.
3°. Pater Petrus Ribadeneira, Soc. Jes. notissimus auctor et S. Ignatii inunediatus discipulus; illius liber Flos Sanctorum seu Vitaeet res gestae Sanctorum ex probatis scriptoribus selectae, cui Liduinae vitam intexuit, Hispanico idiomate conscriptus, primo quidem anno 1601 (quoad hanc partem) editus, postea multoties recusus, et P. Daniële Papebrochio teste 1), in omnes pene linguas Europaeas traductus est.
Tandem adjungendum est, Sacerdotes illos et Catholicos alios, qui voto et voluntati piissimorum Belgii Principum, Alberti et Isabellae, parentes, anno 1615 Liduinae ossa, magno labore et periculo, Schiedami clam effoderunt et • ex acatholicorum quasi manibus subducta in Belgium transtulerunt, id manifesto consilio peregisse, ut sacrae illae reliquiae in Catholicorum regionibus, sicut mox etiam factum est, exaltarentur et fidelium venerationi exponerentur, qua trans-lationis occasione, uti supra jam indicavimus, plura Liduinae sanctitatem pro-bantia illi in Hollandia commorantes, tum facta audierunt, tum pro veris didicisse testati sunt.
A tempore obitiis itaque usque ad praedictam ossium elevationem, anno 1615 peractam, id est per duo fere continua saecula, publica, notoria et constans exstitit fama de Liduinae sanctitatc et de veritate miraculomm, ipsa interveniente, patratorum.
Restat ut de religioso cultu, per idem temporis spatium ejus memoriae Cultus per praestito, quae ex historicis documentis constent exponamus. idem tempus
Ac primo hie repetenda videntur quae ea de re jam ante, pp. 4 et 5, protu- praestitus. limus; quibus hacc non minus notabilia addenda obveniunt.
In Schiedamensis ccelesiae saccllo, in ejus venerationem, uti dictum est,
supra ejus tumbam exstructo, Catholicorum tempore nemo unquam fuit sepultus,
sed nobiliores oppidi et territorii in ambitu sacelli, devotionis gratia, sepulturam eligebant 2).
Super lapidem sepulchrolem, quemadmodum supra descripsimus, ejus, a duobus Angelis coronatae, sculpta imagine ornatum, stare vel incedere vetitum erat, sed quotiescunque aliorum corpora in praedicta ecclesia terrae mandarentur,
et sacellum illud praetcreündum esset, portitores coram eo sandapilam deponere brevemque saltem precationem facere pio usu non omittebant. Ita, initio fere praccedentis saeculi, retulit Cornelius Alkemadius in Commentario, de quo plura in Appendice, littera X. Singulis praeterea annis «sacellum illud et quae in eo ,/exstabat liujus virginis marmorea tumba exornabantur, nonquot; tarnen ipsa obitüs anniversaria die, ,/dccima nernpe quarta Aprilis, sed die quavta Paschatis, et ,/tunc festum ejus celebrabatur cum solemni Sacro et Officio de Trinitate (eo
Aett. Sanctt. Tom. cil. p. quot;270.
A pp. lilt, C, n0. 4.
8
«quod in canonera Sanctorum relata non osset a Romano Pontificc), cum con-,/cione tarnen sub Sacro de ejus vita et passione.
//Habuit quoque conventus sororum S1' Prancisci [Schiedarai] alt are consecratum in honorem Sanctae Lijdwijdt virginis, versus occidentem, ,/eo in loco ubi, lecio decumbens, Deo in hac vita serviissequot; ferebatur.
Sic primus, quod sciamus, sed iisdem fere verbis scripsit Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, ad 14m Aprilis Gravius etiam pondus buic testimonio accessit:
lo. Ex quodam libello, ante annum 1591 Latine edito, cui titulus: Kalenda-rium perpetuum Catholicorum, indicans omnia jejunia et festa per annum. Sic autem ad 14mAprilem notatum occurrit; ,/Tiburtii, Valeriani et Max. Mart, z, Schiedami: Sancta virgo Liduinaquot; 2).
2°. ex instruraento quo Rev. Pater Franciscus Paludanus, Minorita, anno 1628, fidera fecit, se, jussu Rev. Patris sui Provincialis, in Hollandia et in ipso oppido Sclnedaraensi de cultu Liduinae nuper inquisidonera habuisse, atque a Catholicis illius civitatis et Rev. Patre Dominicano, ibidem plures jam annos comraorato, haec inter alia didicisse; //Supra illius [virginis] sepulchrum fuit //sacellura cura altari, ad quod altare in ejus bonorera celebrari solebat Missa, „et feria tertia post Pascha in ejus honorem panis benedici, quo valde frequenter //utebatur et adhuc utitur populus, qui illo manducando solaraen experiebatur a et experitur contra morbos et speciatim contra febres, sicut etiam bibendo //aquam putei, e quo ipsa Sancta bibere solebat. Et quotannis adhuc eodem die «panis benedicitur et dies illius a catholicis celebratur et Missa in ejus honorem z/offerturquot; etcquot; 3).
3°. Ex supplicibus litteris quas Jacobus Boonen, Archiepiscopus Mechliniensis, anno 1629 pro Liduinae Beatijicatione obtinenda ad Summum Pontificem vel revera (quod dubiura est) misit, vel, uti constat, jam paratas mittere saltern decreverat 4). Nerape, inter cetera, turn Molani turn Paludani asserta Archiepiscopus hisce con-firmat: (/Sacellura ei [Liduinae] honorificura in Ecclesia parochiali Sciedami //erectura cura altari, et in medio sacelli marraorca turaba, reliquiarura hujus //Virginis receptaculum. Historia etiara vitae ejus in tabulis depicta; annue ante //bella intestina per Belgium [ante annum 1572] sacellura et tumba in hono-„rein virginis exornata; festum ejus cura solenni Sacro de S. Trinitate et con-«cione de ejus vita et passione, in hebdomada Paschali quotannis cclebratum. //Habuit conventus Sororura S. Francisci Sciedami altare, in ejus honorem //dedicatum. Panes in ejus honorem benedicti et aqua putei, de quo vivens bibit, z/febricitantibus prodesse existimantur, et cingulura cilicinum energuracnis.quot;
Cf. Appendix nostra, lltt. J.
Latinum exemplar frusta quaesiviuius; verba itaquo descripsimus ex Hollandica versione, Antverpiao, cum ecclesiastica approbatione, evulgata: Eewich Kalender der Catho-tijclcen ivaer vvt men mach kennen alle vasten-daghen en heylighe daghen des jaers, vvt den Latyn int dujtsch gestclt, ten projijte van alle goede Christenen. Antvv. bij H. Wouters in de Cam-merstrato in do gulden Sonne, 1591, in 12quot;, typis Henrici Swingen.
Textum integrum, originali Gallico idiomate et simul Latinam versionem dam us in Append, litt. D.
Intcgras dabimus in Append, lilt. 11.
Auiinadvertcndum quidein est, Molanum pro festo, Schiedami quotannis solito, notasse: quartam diem Paschatis, Paludanum vero tertiam post Pascha feriam; Archiepiscopus Mechliniensis controversiain evitare forsan studuit, general! tantum voce utendo: nin hebdomadaPaschali.quot;QnmntarnenLiduina 14quot; Aprilis, id est tertia feria post Pascha anni 1433, hora circiter quaria post meridiem, obierit, illamque tertiam feriam quotannis recoli Paludanus in loco ipso praesens audierat, Molanus paulisper errasse videtur, nisi forte wquartam trdiemquot; non //quartam feriam' scrihendo, Sabbat.um Sanctum pro prima Paschatis die computare voluerit.
Certum est etiam, teste Molano Schiedami, ante Catholicac religionis in Hollandiae persecutionem (anno 1572 inceptam) in Liduinae honorem Officium divinum in ejus festo die persolutum, idque, ut refert Paludanus 1), durante persecutione, saltem usque ad annum 1G27 a Sacerdotibus, etiam a Patre I)o-ininicano, ibidem residente, privatim continuatum fuisse; sed non constat, 1quot;. quale id Officium fuerit, quuin scilicet Molanus illud de Trinitate commemoret, Paludanus vero hujus insolitae circumstantiae mentionem non faciat, et Officium quod, uti infra dicemus, post translates reliquias, a monialibus Bruxellensibus deinceps repitabatur, de Communi Virginum fuerit; 2°. non constat, utrum unqnpm in Schiedamensi ecclesia, publice cantatum vel recitatum sit; quamquam .enim Molani verba: nfestum ejus celebrahatur cuur solemni //SACro et officio de trinitatequot; id hidicare putari possent, nam vox: »solemni' simul de Sacro et de Officio intelligi licet, opponi tarnen debet, Schicdamensibus incolis ea de circumstantia tempore Paludani, (anno 1027) nullam, ut ait, ccrlam memoriam fuisse 2).
Interea, luctuosissima tempestate, Catholica religione proscripta, sacns ubique profanatis, templa a dominantibus Calvinistis occupata manebant; Liduinae lapidem sepulchralem, memoriam tollere sperantes, ipsi inverterant et in ejus sacello jam duas, quod antea nunquam factum, mulieres alias tumularant 3); mirari etiam licet, quod, aliorum locorum exempla non secuti, sacra ipsius ossa intacta reliquerint. Sanctitatis vero et miraculorum fama temporum calamitati snperstes permanserat, non solum, ut supra ostendimus, apud concives sed etiam apud exteros.
Ne ergo venerandis illis reliquiis, eo usque servatis, in posterum pejus quid accideret, sed ut potius una cum Liduinae memoria in terra saltem aliena Corporis re-debito honore colerentur, Celsissimi et religiosissimi Eelgarum. Principes, Ar- liquiae Schie-chiduces Albertus et Isabella, duodecennalium induciarum occasione utentes, damo Bruxel-sacra haec pignora e Schiedaraensis ecclesiae sepulchro erui et ad se, Bruxellas, las transportra nsferri mandaverunt. Pium opus aggressi aliquot Sacerdotes et laici, tam Hol- tantnr.
App. litt. 1).
:i) App. litt'. J it I).
A/)/). litt. C. ui» 11 cl rgt;.
10
landi quam Belgae, die 22a Septembris anni 1615 id perficere parati erant, sed, re per operosiores quosdam Catholicos importune divulgata, differre coacti sunt. Interim rumor sparsus erat, reliquias feliciter tune revera abductas fuisse ; quod audiens Philippus Rovenius, in Hollandia Vicarius Apostolicus, quia se inscio factum fuisset, graviter tulit, et in epistola quadam sic inter alia fuit con-questus et minatus: wnescio qua auctoritate id fecerint, cum Nobis a Sanct. Domino //specialibus litteris sit demandatuin, reliquiarum in hisce partibus curam habere //ut sine nostro consensu non asportentur, imo per Nos, adlnbitis etiam censuris tiet poenis ecclesiasticis, constringantur depositarii vel custodes reliquiarum, eas wreddere Nobis. Velim itaque .. N. N. moneri, ut reliquias illas Nobis restituat; ne walioqui, secundum datas Nobis facultates, contra ipsum et complices procedere dcogamurquot;
Haec ideo tetigimus, quia exinde apparet, Vicarium Apostolicum ossa Liduinae, quam in textu litterarum etiam Sanctam vocat, pro veris et proprie dictis reliquiis habuisse. Eo, ut credi licet, consentiente, die 15a sequentis Decembris negotium meliori eventu successit; ossa enim, e sepulchro clandestine extracta, in cistam decenter ornatam recondita et obserata, in Brabantiam ad praedictos Archiduces transportata sunt 1).
Qui Principes mox Matthiam Hovium, Archiepiscopum Mechliniensem roga-verunt, ut probare vellet cultum, deinceps in Belgio Liduinae deferendum. Hujus autem sanctitatem et miraculorum famam ac veritatem Hovius Archiepiscopus plane constare judicavit, idque verbis et factis patefecit notissimo diplomate, quod anno sequenti 1616 Arcliiducum precibus concessit. Quum enim, ut ait, ysibi wexpositum esset, hujus virginis wquam iterato Beatam vocat,quot; corpus ex haereti-r/corum potest ate vindicatum, idemque per Sacerdotes et testes idoneos exhuma-„tum, elevatum et Bruxellam Dei favore esset translatumquot; ille wvisis auditis-„que processu verbali, et depositione testium, miraculorum multitudine, tam «ipsa vivente quam post obitum, ejus interventu, patrata, consideratisque quae in ,/similibus considerari solent et debent, auctoritate sua ordinaria permisit, dictas i,B. Lidwinae reliquias, cum ceremoniis et honore debito, exponi et Christi fidelibus ,/venerandas proponi; quod ut studiosius fieret, omnibus fidelibus, coram dictis reli-,/quiis, corde contritoquot; ad ibidem indicatas ab eo intentiones oraturis, quadraginta dierum Indulgentiam concessit2).
His reliquiis statim et deinceps continuo usque ad hodiernum diem honores, Beatorum cultui convenientes, praestitos fuisse, sequentia ostendent.
Archiduces praedicti, eodem anno 1616, praegrandem earum partem dona-verunt Collegio nobilium virginum Canonicarum in Hannoniae civitate Montensi, ubi tune pestilens morbus grassabatur, quae reliquia quum ibidem honoriflee et gratanter accepta, atque solemniter lecto Mechliniensis Archiepiscopi diplomate supradicto, universo Clero, Senatu ac populo comitante, publica et religiosissima pompa per urbem ad Ecclesiam Sae. Waldetrudis perducta esset, ex eo tempore epidemia cessavit; din etiam post, anr.o ntmpe 1670, mos ibidem perseverabat
pars Monti-bus in Hanno-
Ab Hollan-
diae Vicario Apostolico vin-dicatae.
Ab Arcbie-plscopo Mecb-liuiensi recog-nltae, conces-sis Indulgen-tiis, cultui publico exponun-tur,
A pp. litt. B. nis. 3 et 4.
Append, litteris Cr, H et L.
11
illam reliquiam deferendi per Celebranten! in ordinariis Rogationum processionibus, aliisque in quibus non circumfertur Venerabile Sacrainentum, ita eodem anno in qualitate Notarii Apostolici testante J. du Ternos, Capituli praedictae ecclesiae Distributore 1).
Alteram partem praelaudata Arcliiducissa Isabella anno 1633 testamento legavit insigni collegiatae ecclesiae SSm. Michaëlis et Gudulae, in urbe Bruxel-lensi «ut istic publicae fidelunn devotioni expositae, majori cum pietate colerentur. «Quae anno 1650, die 7a Januarii, annuentibus Arcliiduce Leopoldo, Belgium «pro Hispaniae rege Gubemante et Jacobo Boonen, Archiepiscopo Mecliliniensi, «cui erat commissa testamenti executio, ad praedictam ecclesiam, secreto quidem «(propter temporum rationes) sunt translatae, sed ante odaeum majoris chori «in altari quodam per totam octavam Sttte. Gudulae, fidelibus expositae, mox «in ejusdem templi sacello, in quo Venerabile Sacramentum Miraculosum «colebatur, supra altare collocatae sunt et remanserunt in area oblonga, ebeno «argentoque laborata, cui duae argenteae statuae insistebant, una virginis Liduinae, manu sinistra tenentis inauratam Christi crucifixi efflgiem, altera Angeli, caelestem «ramum dexterae ejusdem virginis cum veneratione porrigentis.quot;
Haec ex epistola Rev. Patris Dorothei Louffii, Soc. Jes. ad se directa transsumpsit Rev. Pater Daniel Papebrochius 2); quum itaque Papebroclüus ibi tempore praesenti loquatur („scribit ad nos Pr. Louffiusquot;), et hoe volumen anno 1675 ediderit, et etiam Louffius rem quasi sibi praesentem commemoret, dicendo: «in medio pegmatis eollocata est B. Mariae Virginis statua, ad eujus «latus in proximo forulo conspicua cernitur area oblonga,... eontinens ossa «B. Lidwinae, cui duae argenteae statuae insistuntetc. concludere licet, dictarum reliquiarum cultum ad minus usque ad annum circiter 1675mum in Bruxellensi ecclesia perseverasse. Quo casu inde amotae fuerint et ubi terrarum lateant, si forte non prorsus interierint, omnino ignoratur, quod, proh dolor! idem fatendum est de majori eorum ossium parte, quae ut supra diximus, Montensi collegio donata fuerunt; nam mediocrem quandam ex iis particulam (vid. infr.) ab anno 1723 possidet Jansenistarum quae Schiedami exstat ecclesia.
Interim, eadem Archiducissa Isabella Clara Eugenia, piissimo conjuge Alberto Austriaco viduata, tertiam eamque notabiliorem Liduinae reliquiarum partem in liierotheca ejusdem materiae, formae et imaginum omatüs, dono misit ad coenobium, quod anno 1607 ipsa cum marito Bruxellis fundaverat monialibus Carmelitanis Discalceatis 3); ipsa mandante, has reliquias, 23a Decem-bris anni 1626', ejus eleemosynarius major, Illustrmu8 ac Reverendquot;4quot;8 Franciscus a Rye, Caesariensis Archiepiscopus, deposuit in manibns Rev5quot;0 Matris ejusdem monasterii, Beatricis a Conceptione et suarum monialium, quae illas, ipso testante, omni honore et reverentia receperunt 4).
Religioso cultu statim deinceps praedictas moniales illas reliquias prosecutas fuisse exinde liquet 1° quod id negligendo, manifestam intentionem fefcllissent
altera pars Bruxellis, in ecclesia SSm. Michafilis et Gudulae.
Neutra civi-tas eas amplius possidet.
Tertia pars, monialibus Carmelitanis donata,
et Bruxellis,
Append, litts. K ct L.
In saepedicto volumine Bolhindistarujn [Actt. ,S.,S. ad 14 Apr, p, 368).
Append, litt8. O, H et N.
A pp. lilt, N,
12
piac donatricis isabulluu, continuo Bmxellis ct non procul a monasterio liabi-tantis; 2° ex epistola qnam praedicta monasterii llov. Mater Beatrix anno jam 1630° ex urbe Salamanca direxit ad Bruxellensem monialem, sororem Florentiam a Cruce (ex illustri Merodiornra familia). Sic cnim ait; //Charitas Tua, quum nSanctas Lidwinae procuratrix existas, id nostrae lufanti [id est Isabellae] in //memoriam rednccre velit, et omnia quae poteris agas, ut Somctae Officium //reciteturquot;
Quae verba sat studii et devotionis ostendant, ncque facile referri possent ad locum ubi iliac reliquiae non jam praecipue honorarentur, praesertim quum Liduinae cultus nullo Ordinis Carmelitici speciali titulo sed ratione tantum pos-sessionis et custodiae hujus sacri depositi ad Carmelitanas nioniales pertineret 1). Facultatem vero (qnam habuisse postea testatae sunt 2): in die obitus Liduinae, 14a Aprilis, ejus Officium recitandi et alias solemnitates peragendi, non videntur obtinuisse ante annum 1050»3. Eo nempe circitcr tempore, id postularunt ab Archiepiscopo Mechliniensi, Jacobo Boonen; quid ille responderit, latet; lortasse ideo respondere distulit quoniam, ut infra dicemus, de Liduinae Beatificatione jam apud Sanctam Sedem agere incepisset vcl saltern paratus esset. Qaidquid sit, constat, monialcs Carmelitanas Bruxellenses postea quotannis in praedicto anni-versario die, in honorem Liduinae, Officium divimun recitasse ex Communi Virginum; sed nescitur, cujus tandem auctoritate et quo tempore id facere inceperint; certum vero est, saltern ad anno 1742 in Directorio Carmelitarum Discalceatornm in Belgii Provincia, B. Liduinae festum determinate et specialiter pro monialibus Bruxellensis conventus notatum et indicatum fuisse ad diem 14a Aprilis, ut festum iis proprium, sub ritu duplici celebrandum. Quum igitur certe ab eo tempore quotannis eo die illud Officium ritu duplici recitas-sent, anno 1783, ob persecutionum turbas, cum praedictis reliquiis ad Sanctum Dionysium prope Parisios confugerunt, ibique Vicarius Generalis Parisiensis, Carmelitarum Discalceatornm in Gallia ApostolicflfVisitatore, JoseplirtjJoannoj Prancisctt-f de la Grange Gourdon de Floirac, vquia reliquias illas a die receptionis, 23,, ,/Decembr. 1026 in monasterio Bruxellensi semper cum veneratione servassent z/et Officium praedictum recitare consuessent,quot; facultatem iis dedit, in exilii loco Officium continuandi, sicut testatus est litteris, ab eo subscriptis 3quot; Sep-tembr. 1792 in civitate Bruxellensi, quo nempe moniales die 25 Junii 1790 cum reliquiis reversae fuerant. Ibidem eodem die 3 Sept. 1792. Rev. Pater Petrus de Alcantara a Sancta Teresia, Ex-provincialis et Definitor tunc actualis Carmelitarum Discalceatornm, reliquias recognovit et in instrumento ea de re confecto pro certo affirmat, moniales illas jam antiqua possessione ([uotannis die 14a Aprilis constanter recitasse et recitare praedictum Officium ritu duplici ]).
postea ad S. Dionysium in Gallia,
iterum Brux-cllis
Attamen Eeverendos etiam Patres Inijus Ordinis Rellgiosns in Belgica Provincia, Liduinae memoriam velut Sanctac veneratos fuisse, forsan ex eo conjici posset, quod auctor Arabicao versionis libri De, Imitatione, Belga quidam Carmelitanua Excalceatus, nomine suao professionis appellatus sit: Coelestinus a Sancta Liduina; familiao nomen erat: C'ohu.s.
Append, litt. T.
Append, litt. S.
13
QuoJ ex eo tempore luoiiiales in conventu Bruxellensi eodem modo continuarunt usque ad annum 1861 inclusive. Tunc enim, auctoritate Rev. Patris Provincialis earuiu, a recitando praedicto Officio cessatum, illiusque indicatio in sequentium annorum Directoriis praetermissa est.
variis modis ab iis continuo culta est,
et colitur.
Permansit tarnen usque hodie pia consuetudo, die 14u Aprilis exponendi in convent us Bruxellensis ecclesia arcam, dictas reliquias continentem, floribus ornatam, et fidelibus Indulgentiam nuntiandi, anno 1G10 ab Archiepiscopo Mechliniensi Hovio, eas venerantibus, ut supra, conccssam 1).
His interea omnibus majora ad glorificandum Deum in famula sua Liduina jam anno 1629 fieri optabat et, quantum in se esset, perficere meditabatur Illustr.mU8 Jacobus Boonen, Archiepiscopus Mechliniensis. Die enim 18a Martii subscripsit et suo sigillo munivit epistolam qua Summum Pontificem supplex rogavit, ut, attentis omnibus in ea expositis de Liduinae sanctitate, miraculis et cultu, Sua Sanctitas huic virgini cultum Beatis exhibcri solituin decernere digna-retur 2).
Utrum haec epistola revera ad Summum Pontificem missa fuerit, num Sancta Sedes et quid in casu respondent, omnino ignoratur; in archivio saltern Arclnepiscopatüs Mechliniensis, quod scilicet, rebus perturbatis, alienorum iniquitas non semper intactum reliquit, nullum aliud id negotii concernens documcntum vel argumentum adesse, Archivista, Metropolitanae Ecclesiae Mechliniensis Ca-nonicus, piae memoriae Rev. plur. DI1S SchefFer, sedulam post investigationem, certiores nos fecit. Nihilominus epistola ipsa per sese, utpote gravissimum et luculentissimum Archiepiscopalis auctoritatis judicium continens, non parvi mo-menti est ad ea probanda quae de praedictis Liduinae fama et cultu affirma-mus. Ostendit imprimis, eandern famam, tredecim post reliquiarum elevationem practerlapsis annis, in Belgio èt permagnam exstitisse et eam rerum veritate quain maxime fulciri competenti judici cxploratum fuisse.
Archiepiscopus Mechliniensis jam ao. 1629 Beatifica-tionom postu-lare cogitat.
Quid revera actum sit,latet.
Judicium ejus de Liduina non minus grave et evidens.
Quoad continuationem cultus, primo quidem intuitu aliquid difficultatis moveri posset ex verbis Archiepiscopi: wCum autem divina bonitas, quae est mirabilis ifin Sanctis suis, suam hoc modo sponsam in terris honorare voluerit, quo cultus Difficultas ex z/hic, qui tempestate bellorum defecit, rcviviscat et majus in dies Ecclesiae et ejus verbis de-)fstatus publici bono incrementum capiat, ego., rogo supplex ut, attento,quot; etc.. ducta, z/decernat S. Sanctitasquot; etc.
Sed respondemus: cultum clefecisse utique Archiepiscopus affirmat, non omnino cessasse, quod etiam contrarium esset aliis praecedentibus ipsius Ar- solvitur. chiepiscopi verbis: Hindubitatum est, ejus virginis reliquias venerationi fuisse et nesse apud populum, a Matthia Hovio, Archiepiscopo Mechliniensi, examinatac,
J) Append, lilt. T.
Append, lilt. 11.
14
r/recognitae, et probatae, in Belgarum Principum, Alberti et Isabellae, Oratorio ,/reconditae et asservatae, nunc vera Monialium Carmelitidum Excalceatarum //raonasterio in eadem arbe [Bruxellis] dono datae 1).
Eo magis non tam Belgium sed potius Hollandiam (quoad aliquam cultus defectionem) respexisse videtur, ubi reliquiae non amplius venerari poterant (quia jam anno 1615 Bruxellas translatae erant), et alia quaedam, ad Liduinam honorandam et implorandam antea consueta, temporum causa omnino cessare dehuerant, alia nonnisi absque notoria solemnitate et quasi secreto peragebantur, ita ut mirum non sit, Archipraesulem Boonen, qui Rev1 Patris Paludani, anno 1628 confectam, relationem 2) ignorasse videtur, quaedam partim omittere, partim nonnisi dubitanter referre quae, ad Liduinac cultum spectantia, Pater Paludanus in Hollandia usque ad enm annum fideliter observari, ibidem pro certo didicerat.
Post haec quae in Belgio et Gallia, rcliquiarum praecipue causa, ges'.a sunt, alia nunc repetenda veniunt, ad propositum nostrum conducentia.
Series itaque auctomm, qui ante annum 1616 non secus de Liduina scripse-runt nisi quomodo agi solet de Sanctis vel Beatis vel talibus Dei servis qui publica atque constanti fama et opinione pro Sanctis vel Beatis habentur et miraculorum gloriosa memoria gaudent, minime deinceps interrupta sed ad nostram potius aetatem continuata est non paucis iisque optiinae notae auctoribus, nonnullis etiam acatholicis. Praecipuos ordine chronologico in Append. 3) referimus; quinque tarnen spectandissimos jam hoe loco allegabimus.
1°. Eximium Sacrae Scripturae interpretem, in odore sanctitatis defunctuin Patrem Cornelium a Lapide. Sic enim commentatus est vers. 2 lm Capit. XVT Sancti Evangelii secundum Lucain:
z/Lazaro similis in doloribus et ulceribus aeque ac in patienlia fuit Sancta ,iLyduvina Scbiedamensis in Hollandia, quae anno aetatis decimo quarto in ,/glaciem lapsa costam fregit, indeque aegra triginta et amplius annos decubuit, z/variis et continuis doloribus a Deo immissis afflicta usque ad mortem, ut ei ,/integrain patientiae coronam pertexeret. Lege vitam ejus apud Surium. Kimi-,/rum voluit Deus Lazarum, Job, Tohiam, Lyduvinam omnibus saeculis sta-„tuere aegrotis et afflictis in speculum et exemplar patientiae.quot;
2°. eruditissimum et in critica scientia versatissimum Patrem Danielem Papebrochium in Actis Sanctorum Bollandianis, ad diem 14m Aprilis.
Fama sanc-titatis et mi-raculorum, ab anno 1616 usque adnostram aetatem.
Multi aucto-res testantur, inter quos:
Pr. Cornelius a Lapide,
Pr. D. Pape-brochius,
Benedictus Papa XIV,
3°. omni doctrinae praeconio dignissimum Pontificem Benedictum XIVm in egregio opere, quod, postquam in plurimis Canonizationum causis Fidei Prorno-toris munere functus erat, edidit de Servorum Dei Beatificatione, etc, et etiam in editione quam ipse, jam ad Summum Pontificatum evectus, sua cura recog-novit. Liceat jam superius allata verba repetere: ,/Liduviges sive Liduina, quam „nonnulli Beatam appellant, Virgo Scbidami in Hollandia inortua est anno //1433. Duodennis a plerisque ad nuptias expetita, sed servandae virginitatis „cupida, Deum ardenter exoravit, ut, si alia via avertendi conjugii non suppe-
Append. Ibid.
2j Append, litl. I).
:lj Lift. X.
15
wteret, totuui suum corpus morbis afficcrctur. Magnus autem morboruni exer-wcitus corpus ejus invasit, et co vexata fuit spatio trighita et octo annorum. ,/Apud Surium et Bollandianos, Tom. II0. Aprilis, cuncta exacte doscribuntur, ;/ita ut adiuiratione revera dignum sit, quomodo, cum omnia ejus membra //inauditis doloribus essent obnoxia, invictae patientiae signa praetulerit. Hujus „inclitae Virginis meminerunt etiam Theophilus Raynaudus (Tract, de Mart, «p. pestem, P. I. C. II. n0. G) et Cornelius a Lapide in Cap. XVI. v. 21. in //Lucamquot; !).
Seipsuin autem inter eos numerandum esse, qui Liduinam „Beatam appel-„larentquot; prudentissinius Pontifex nou obscure jam indicaverat 1). „Insuper,quot; ait ibi, ;/apud Molanum in Natali Sanctorum Belgii ad diem 14 Aprilis legitur, Missam ,/do Sanctissiina Trinitate cantari in festo Beatae Liidwiqis.quot;
4°. Sanctissimum Episcopum et Ecclesiae Doctorem Alphonsum Mariam Li-guorium. In suo opere: La vera sposa di Gesu Crista, nostram Liduinam èt ut heroïcae paiientiae exemplum monialibus proposuit, èt quatuor vicibus earn Sanctam nominavit. Legitur enim Capite XIII0 § 11 Delia pazienza neiï in/er-mita,poverta, disprezzi e desolazioni, sub n0. 3: „Santa Lidmoina, come narrail ,/Surio, per 38 anni stette sovra una tavola abbandonata, coperta di piagbe e ,/cruciata da' dolori, e non mai si lamentö di niente, ma tutto abracciö con pacequot;; et deinde sub n0. 9: „Narrasi ancora di Santa Liduvina, die un giorno entro „una donna nella sua stanza, e comminció a maltrattarla colle ingiurie piu „atroci die posson dirci, e perche la Santa se ne stava nella sua solita pace, „quella tigre piu infuriandosi si pose a sputarle in faccia, e vedendo, che la a Santa neppure se ne turbava, posesi a gridare comepazza.quot; Ter idem praestitit in alio opere: Pratica di amar Gesu Crista: Cap. XIV., n«. 5 et G. (Verba referuntur in Append, litt. R.)
5°. Clarissinmm Virum, Eminentissimum Dominum Joannem Baptislam, lituli S11 Callisti S. R. E. Presbyterum Cardinalem Pitra, in suo opere: La Uol-lande Cathalique 8).
et Canlinalis Pitra.
llestat ut subjiciamus quae notanda sint de perscverantia famac et cultus Liduinae in ipsa Hollandia tx tempore quo reliquiae inde Bruxellas translatae sunt.
Ex saepius citata relatione Kev. Patris Paludani sequentia patent; etiam c'rca annum 1028, Schiedami, quamvis Prolestantisini sectatores ibi jam per (Imidium saeculi et amplius dominarentur, Liduinae sanctitatis et miraculorum fama, quasi haereditaria incolarum traditione, magna permanserat; antiquus ibi usus perseverabat, obitus ejus anniversarium quotannis ut diem festum recolendi, in ejus honorem tunc Sacrosanctum Sacrificiuin offerendi et Officium divinum, pnvatim tamen, recitandi, imo panem benedicendi, quo fideles magna fiducia pro remedio contra morbos, praesertim febres, utebantur, similiter et aqua
Perseveran-tia famae ct cultus in Hollandia.
S. Alphonsus Maria do Ll-guorlo,
Lib. II, Cap, XX, no. Ifi.
IG
putei, dc quo serva J)ci vivcus bibere solebat, quaiu etiam Missae celebratioueni, Officii recitationem et panis benedictionem Pater ille Dominicanus, tune temporis ibi sacro ininisterio fungens, et fieri et a se ipso quotannis continuari asseveravit.
Qua auctoritate, quo tempore vel pastore modö nominatae tres religiosae eonsuetudines in civitate Scliiedamcnsi iuterierint, miuime indicari potest; cer-tum tamen est, cessasse, nee usque hodie restauratas esse. Illustrissmus ac Reve-rendmus Jacobus de la Torre, Archiepiscopus Ephesinus, i. p. i. et foederati Belgii, Quaedam piae sive Hollandiae, Vicarius Apostolicus, in Relatione quamanno 165G de statu religionis coiisuetudmes Catholicae in Hollandia Summo Pontifici Alexandre VII0 et S. Congregationi mcerto tempo- pr0p je tradidit, cultum Sanctae (ut eam appellat) Liduinae, olim Schiedami ie cessaveiunt. sojj|.ulugt; ex snpracitato Molano commemorat; addit etiam, reliquias Bruxellis tam in ecclesia S. Gudulae quam in conventu sororum Carmelitidum, quod ipse vidisset, veneralioni cx])ositas esse. Scd nullatenus indicat, utrum se Vicario Apostolico, in Hollandia aliquid prioris cultus Liduinae adhuc praestaretur.
Speciatim ad lioras canonicas quodattinet, incollectione Officiorum Propriorum, (luam pro Hollandiae Dioecesibus edi curavit anno 1623 in his partibus Vicarius Apostolicus, de quo jam supra, Philippus Rovenius, Archiepiscopus Philippen-sis, i. p. i., similiter et in altera, novis curis elaborata, quae ejusdem, ut fertur, auctoritate prodiit anno 1040, nihil de Liduina invenitur; in Kalendavio tantum, postcrioribus edUonibus secundae collectionis praefixo, aliquando (v. g. in editione De Officio Amstelodamensi anni 17G7, et Embricensi anni 1821) ad diem 14 Maji y) tliviuo. commemorative appositum legitur: «Liduwina virgo obiit Schiedami anno 1433.quot; 2)
Diversam, ct quidem Summorum Pontificum Decretis minime consentaneam, praxim sibi sequendam elegit clerus Jansenistaruin. In Breviario enim, quod praecedenti sacculo substituere praesumserunt Romano, et quo etiam nunc utuntur, ad diem 14 Maji Officium Liduinae addiderunt ,/in Dioecesi Ultrajectensi ad „libitumquot; recitandum ritu „semidupliciquot; cum duabus Lectionibus aliisque pardbus propriis 3); in ultima tamen Lectione, de Liduinae memoria celebranda monuerunt: iiSanctam Sedem earn nee jussisse nee impedivisse.quot;
Fortassis cam proprii Officii novitatem introducere attentarunt quia duo corum, Amandus Verschuur, pseudo-pastor Schiedamensis, et Jacobus Timmers, praetensus pastor Rotterodamensis, partem quandam earum Liduinae reliquiarum, quae, ut supra dictum est, in Belgii civitate Montensi servabantur, anno 1723 Schie-damum transportavissent, ubi non sine pompa, ut fertur, in refractariorum ecclesia collocata fuit 4). Certum est, eam ibidem sub altari custodiri.
Ab altera parte posset illud Officium idem esse atque id quod Jansenista Heussenius jam anno 1714 commemoraverat in sua Batavia Sacra (Parte 11.
1) Pevperam pro: Aprili.
2) Monitum tanieu occumt in Ultrajectensium seliisinaticoruin Breviario (de quo infra), Parte Hiem. p. XXVIII: » Liduinam in veleri Calendario Ultrajer.tino ad diem 14 Maji notari, vbine Officio.quot;
Append, litt U.
4) Ita refort U1'. A. Maas in periodico: Amicus 1'airiaa, vcnuicule: Vriend des Vaderlands, xnr, p. oto.
p. 204), et quidem, ut addit, typis impressum. Oratio sallem propria, quam integram ibi refert, paucis mutatis, concordat; sed de caeteris partibus, quum ille eas indicare omiserit, judicium ferre non possumus 1).
Interea apud Catholicos Hollandos, praesertim Schiedamenses, publica et notoria fama atque opinio de Liduinae Sanctitate et miraculis integra permansit neque religiosus cultus omnino cessavit, quinimmo, Deo antiquae Batavorum ecclesiae faustiora tempora largiente, utraque fama et cultus non parum incrc-menti ceperunt.
Saeculis enim decirao septimo et octavo, necnon hoc currente undevicesimo, hujus virginis, aureolo radiato ornatae, et Angelo, ramum ei porrigente, comitatae, sicut jam antiquitus repraesentari solebat, effigies, multoties et quot;vario opere sculpta ac typis recusa et vel libris, in ejus laudem compositis, juncta vel seorsim edita et sparsa, omnibus semper tam nota quam percara fuit. In variis preca-tionum libris, ad quotidianum Catholicorum usum vernacule editis, inveniuntur Indices seu Kalendaria festorum, quae ad diem 14m Aprilis Sanctam vel Beatarn Liduinam virginem commemorant; inveniuntur etiam speciales preces ad ejus opem, praesertim ut heroïcae patientiae exempli, implorandam. Nomen ejus, ut Beatae Patronae, in conferendo Sacro Baptismate, pueris, praesertim praedicto ejus anniversario die natis, imponebatur et imponitur. Rituale etiam quod pro Sacramentis administrandis jam diu in his partibus approbatum usum obtinuit et retinet, in commoditatem Sacerdotum Elenchum quoque exhibet, ita inscrip-tum: Nomina vernacula Hollandorum et Frisiorum, adjunctis nominibus Sanctorum, , quae per ilia signijicantur.quot; Pro Hollandis autem ad vernaculum nomen: vLijdwyn, Lijdwed, Ledewijntjequot; indicatur: uLiduina, V [irgo], Schiedam, f/14 Apr.quot; Pro Frisiis vero ad vernaculum nomen; nLudu et Ludouquot; indicatur: //Lidwina, V [irgo], Apr.quot;
Anno 1838, die 26a Octobris, Rev. plur. Pater Joannes Dominicus Raken, eo tempore RR. PP. Dominicanorum in Nederlandia Praepositus Provincialis, continuis,quot; ut ipse ait, //cominotus precibus ,/Pastoris ac devotorum communi-//tatis Schidamensis membrorumquot;, supplicibus litteris rogavit Reverendissimum ac Illustrissimum Dominum Antonium Benedictum Antonucci, tunc Hollandiae Missi-onis Vice-Superiorem, nunc S. R. E. tituli S. S. Silvestri et Martini Cardinalem et Archiepiscopum Episcopum Anconitanum et Humanum: ,/quatenus a Sancta Sede «implorare dignaretur, ut Missioni Hollandiae wac specialiter civitati Schidamensi f/facultatem Officii recitandi et Missae celebrandae in honorem Sanctae Liduinae w Virginis benigne concedere velletquot; 2).
Certum est, Illustrissimum Vice-Superiorem pro obtinenda praetacta facultate, supplices litteras ad Sacram Congregationem de propaganda fide Romam expe-diisse 3). An et quale responsum ea de re secutum sit, prorsus ignoratur.
Ab anno 1852 tam Schiedami quam in aliis pluribus Hollandiae urbibus, Hagae-Comitis, v. g. Rotterodami, Leidae, Zwollac, etc. multae et inter eas nobilissiiuae matronac et virgines in piam sodalitatem, anno 1854 ab Illustrmo ac
Allao tamen consuetudines pormanserunt.
E. P. Pr. Provincialis Dominicanorum , pro obtinenda Offi|cii et Missae facultate, supplicat; res ad S. Congr. de propag.fide defertur.
Eesponsa et ulterius acta ignorantur.
Pia sodalitas instituta.
J) Append, litt. V.
Ex origlmili supplica, in Archivio Episcopali Harlemensi.
■gt;) Ex Vicc-Snpcnomtiis Registro in oodem Archivio.
Revsmu Domino, piae recordationis Francisco Jacobo van Vree, Episcopo Harle-mensi approbatam, se conjunxerunt, ut hac religiosa societate unitae, eo effi-cacius, in virginis Liduinae memoriara et imitationem, pauperibus, infirmis aliove modo laborantibus, adjutorium et solaraen, omni charitatis zelo, sicut quotidie fa-ciunt, praestare satagerent.
Valde optaverant, ut Sanctae vel Beatae Liduinae nomine earum sodalitas expresse insigniretur; praelaudatus vero Episcopus Harlemensis huic voto satis-facere minime se posse declaravit; attamen, testatus, se, quantum ad ipsum pertineret, de Liduinae beatitudine non dubitare, concessit, ut sodalitas illa, sicuti etiam factum est, vocaretur; Liduiniana Congregatio Sanctae Elisabethae, vel alio similiter addito nomine alicujus Sanctae, rite canonizatae et in patro-nam eligendae 1).
Insuper anno 1850, in festo Omnium Sanctorum, Schiedami, in Liduinae publicam memoriam et imitationem, ideoque ejus etiam nomine appellatum (opera sodalium clarissimae confraternitatis S1' Vincentii a Paulo), erectum est amplum graotrophium sive hospitium pro vetulis indigentibus mulieribus, quarum curam magna cum charitate habent sorores tertiae regulae S1' Dominici. — In hujus aedi-ficii sacello conspicue et honorifice muro adaptatus est lapis ille sepulchralis, quo Liduinae ossa olim tegobantur, pluribus, ut supra relatum est, miraculis ali-quando celeber; quem quidem lapidem nobilissimus et de re Catholica non minus quam de patria civitate meritissimus Dominus J. B. Nolet, anno 18Gl,arrepta occasione, ab oppidi magistratu sibi tradi rogavit et obtentum anno 18G2 in praedicto sacello collocari curavit.
Schiedami locus monstratur, via quaedam, fossa divisa, ubi, quod et nomine („Krekelstraat — Kreupelstraatquot;) indicari volunt, Liduina in glaciem corruens, costam fregit, qui casus ei initium dolorum sed et patien'iao ineritorum fuit; monstratur sacellum, a Catholicis olim ejus sepulchro superaedificatum, Sli Joannis parochiali quondam, nunc a Protestantibus occupatae, ecclesiae comiguum.
Sed quod majus est, ab immemoriali tempore ibi tradiiio viget, Lidui-nam (verosimiliter ea occasione quum ipsa, lectulo, quo viribus destituta et sibi relicta decumbebat, flammis correpto, evidenti miraculo Integra esset servata) viventem praedixisse, nunquam Schiedami in posterum fore, ut uno incendio plus quam unum aedificium periret. Constat utique, in ea civitate, ubi incendium non rarum, et vastissimae conflagrationis ingens periculum est propter immensam quae ibi per totum fere oppidum servatur combustilium materiarum congeriem, hominum mernoria nunquam accidisse, ut, uno aedificio flammis capto vel etiam pereunte, alterum, quantumvis incendii validissimis fomentis repletum, quantumvis periculo proximum, ignem inde conceperit. Quinimmo nostris etiam diebus, pluries isliusmodi aedificia a vicino incendio, ita stnpendo modo salva perstiterunt, ut inde Catholicorum persuasio, qui id Liduinae peculiari interventui adscribunt, et in his circumstantiis ejus patrocinio confidunt, non levi utique fundamento niii, reete judicetur.
et approbata ab Oidiuario,
prudent!tarnen denomi-uationis mo-derainino.
Hospitium erectum.
Liduinae lapis sepulchra-lis eó transla-tns, ibique ho-noratus.
Alia monu-menta.
Schiedamum speciali protee-tione Liduinae gaudere, non spernendis ar-gumentis, cre-ditur.
Quum igitux Liduinae fama et veneralio apud Hollandos, praecipue Schie-
Haoc ex ipsius Antistitis lUteri», dquot;. 22quot; et 302 Aprilis 1854, in Episcopali Archivio
uervatis.
19
dami, magnae permansissent et hac aetate manifesto augerentur, Rev. atlm. Dquot;8 Paulus Jacobus van Leeuwen, ab anno 1853 in ea civitate ad Sm Mariani, titulo Visitationis, parochus, tam sua quam Schiedamensium fideliura devotione permotus, omnem operam impendere non desiit, ut pars saltern earum Liduinae reliquiarum, quae Bruxellis apud moniales Carmelitanas custodiebantur (caeteris quippe ossiura partibus dispersis et deficientibus), natali virginis urbi restitueretur. Nonnisi post multum temporis et laboris consumpti, praefatarum tandem moni-alium consensu obtento, dictus parochus, ut negotium servatis servandis proce-deret, Ordinario suo, Illustrsmo. ac Reverd9mo. Domino Gerardo Petro Wilmer, Episcopo Harlemensi, approbante et apud Sanctam Sedem rem valde commen-dante, anno 1869 Summum Pontificem regnantem, Pium Papam IX1quot;, supplicibus litteris rogavit, ut Bruxellensium reliquiarum divisionem et pro parte transla-tionem in gratiam Schiedamensium concedere dignaretur. Idem, Illustris1quot;0 ac Revermo Domino Victore Augusto Isidoro Dechamps, Archiepiscopo Mechliniensi, simili modo approbante «t commendante, praefatae moniales ex altera parte fecerunt. Quibus precibus Sua Sanctitas benigne annuens. Reverendissm et Excel-lentissimum Dominum Angelum Bianchi, apud Nederlandiae Regem Apostolicae Sedis Internuncium, ad rem conficiendam delegavit. Explorato deinde utriusque Ordinarii, Archiepiscopi nempe Mechliniensis et Episcopi Harlemensis, consilio, Excellentissimus Dominus Internuntius, Bruxellas profectus, ex Rescripto Em. Card. Praefi. S. Congr. de Propag. Fide i) reliquias ibi servatas, recognovit, divisit et insignes aliquas ossium partes, cistellae inclusas, sigillatas et authentico documento munitas, praefato parocho tradidit, qui sacrum illud depositum mox Schiedamum fauste transportavit, ubi, summo Catholicorum gaudio, die 14 Junii 1871 in propria receptum, usque hodie decenter ac fideliter cus'.odilur.
Annuente Pont. Max. Pio IX, pars reliquiarum Schiedamum reduci-tur.
Conclusio
prima.
Ex omnibus quae jam exposuimus, satis liquet, Dei famulam Liduinain, et vivam et mortuam, fama sanctiiatis et miraculorum, etiam post obitum patra-torum, publice, notorie et usque ad hodiernum diem claram fuisse et esse, tali etiam veneratione ejus memoriam, necessario scientibus, nunquam contradicen-tibus, imo aliquando formaliter consentientibus locorum Ordinariis ab initio et deinceps constanter honoratam fuisse, ut secundum Canonistarum theologorum, imprimis Benedicti Papae XIV', doctrinam et Apostolicae Sedis praxin, multiplici specie publicum religiosum cultum importet.
Restat, ut paucis ostendamus, in hisce non contraventum fuisse Decretis felic. record. Urbani Papae VIII'.
Annis siquidem 1G25 et 1634 praelaudatus Summus Pontifex prohibuit culLum publicum quoruncunque defunctorum, etiam quacunque sanctitatis et miraculorum fama illustrium, nisi prius ab Apostolica Sede canonizati aut bea-tificati essent. Declaravit tamen: suis Decretis non comprehendi eos Dei Servos, quibus hujusmodi cultus «aut per communem Ecclesiae consensum, vel imme-
De observa-tione Decreto-rnm Urbani Pa. pac Villi.
20
tfinorabilem temporis cursmn, aut per Patrura virorumque sanctorum scripta f/vel longissiini temporis scientia ac tolerantia praefatae Sedis Apostolicae vel wOrdinariiquot; exhibitus esset. Statuit etiara, pro tempore immemoriali vel longis-simo in hujusmodi causis requiri annorum numerum qui centenarium excederet.
Ex supra allegatis vero pntet, praecipuum, ne dicamus, unicum fundamen-tuni ad probandum casum, ab Urbano VIII0 exceptum, in nostra causa esse cultum immemorialem, id est centum annis praefatis Decretis anteriorem.
Cultus autem publicus Servo Dei jam defertur, si ad ejus sepidchrum, praeserdm non ab una persona sed a multitudine hominum, oblationes et dona votiva congeruntur et suspenduntur pro sanationibus aliisque beneficiis, ejus in-terventu a Deo obtentis vel obtentas creditis. Communi enim acceptione, ad publicum cultum hoc pertinere videtur, et insuper praefatis Urbani VIII' Decretis pro non canonizatis vel beatificatis prohibitum est et absque indulto Apos-tolico tolerari non posset. Per se igitur optimum et valde honorificum est, et quum, teste Benedicto XIV0 (in supr. cit. opere), nemini privatus Servorum Dei cultus ne ab Urbano quidem VIII0 sit vetitus, et sine causa ab Apostolica Sede id concederetur quod jure fieri posset, sequitur, talem honorem cultus public! speciem constituere.
Atqui, fide dignissimis testibus, Liduinae coaevis, constat, jam annis 1433 et 1434 multos fideles sepulchrum ejus visitasse, oblationibusque spontaneis honorasse, qui se a variis languoribus et infirmitatibus curatos asserebant; quapropter anno 1434 in parochiali ecclesia lapideam capellam super ejus sepulchrum et altare juxtaillud, magistratuum auctoritate, aedificata esse (Vide supr. p. 4).
Ergo jam annis 1433° vell4340, id est: ducentis fere annis ante Urbani VHP Couclusio al- Decreta, Liduina publico cultu fuit honorata.
tera. Hunc cultum deinde saeculis XV0 vel XVI0 unquam interruptum fuisse èt
per se non credibile esset, èt insuper ex supra allegatis patet, auctum potius et Cultui Lidu- etiam, non obstante vehementissima Catholicae religionis persecutione, usque ad inae nunquam annum 1G15 saltem, varia specie, Schiedami continuatum esse. Nulluminterea contradictum occurrit vestigium contradictionis a parte S. Sedis; neque a parte Ordinariorum, fuit. quos praedictum cultum per duo fere saecula latuisse, moraliter inpossibile est.
Ab anno dein 1G1G, uti ostendimus, partim consentientibus, partim coope-rantibus Ordinariis, nullo sane contradicente, usque hodie vel Schiedami vel Bruxellis vel utrobique continuatus est.
Constare ergo videtur de casu ab Urbani VIII1 Decretis exccpto, ideoque, etiam ob evidentem et constantem sanctitatis ac miraculorum famam, apud Conelusrotcr- Sanctam Apostolicam Sedem supplicari posse pro approbando immemoriali cultu tia et finalis. praeclarae Virginis Liduinae.
Quod clementissimus Deus, omnis sanctitatis et gloriae origo, ad optatum fincm perducat!
F IMS.
AD CAUSAM SERVAE DEI LIDUINAB PERTINENTIUM.
Lit terne Joannis, Bavarian Duds, et Magistratuum Schkclamensium.
Omnibus et singulis spiritualibus et saecularibus, Dominis etc. Nos, Joannes, Dei gratia etc. volumus vos scire, nos vidisse et legisse litteras quasdani, nostri Scliiedamensis oppidi sigillo extrapendente sigillatas, integras, prorsus nou abrasas et non cassatas 1), continentes de verbo ad verbum prout infra.
,/Universis et singulis Christi fidelibus, spiritualibus et secularibus, ,/niajoribus et minoribus, nobilibus et ignobilibus, utriusque sexus hoininibus //et personis, cujuscumque status, gradus, aut conditionis extiterint, in civita-,/tibus vel extra, in terris vel in aquis, aut ubicumque alias moram traxerint, //aut sua domicilia seu loca habitationis habuerint, ad quos praesentia pervenerint, ,/Ballivus, Scultetus, Burgimagistri, Scabini et Consules oppidi Schiedam in „Ducatu Hollandiae 2), sub diocaesi Trajectensi, humiles salutationcs semper z/praevias cum agnitione veritatis: quia recta ratio hoc judicat, justitia exigit et z/requirit, quod res et causae veraces evidenter ad aures intimari, propalari, et //nwinifestari possunt, immo merito propalari, ad aures intimari et manifestari et ,/testificari debent; praecipue tamen istae, in quibus laus, honor et gloria //Dei inesse possunt, ac relucere.
//Certificamus igitur et innotescimus, et scire desideramus onuies et siu-//gulos Christi fideles praescriptos, propalamus, ad aures intimamus et testamur win veritate in his scriptis, de factis et rebus mirabilibus valde et inauditis, //quae in memorato nostro oppido contingunt et facta sunt, et quotidie adhuc //in quadam Virgine, Liedwy Petri nominata, fiunt et contingunt. Hoc est „intelligendum, quod eadem virgo et puella, infirma valde fuit et in lecto suo //permaxime torquebatur, in quo etiam jacet et jacuit bene viginti tribus annis, win festo Purificationis B. Mariae Virginis ultime praeterito. Et infra idem //tempus numquam usa est neque recepit nisi unam dimidiam pintam vini, per //septimanam vel quasi, cum aqua modica vel parum de sucaro vel cum valde z/pauco cynnamomo bene trito: excepto quod infra tres primos annos suae in-z/firmitatis, aliquoties et inter tempora, modicum de pome vel pane acccpit, //et quandoque de dulci lacte parum comedit vel potavit: sed infra septciu
Fortasso pro: nou cancellatas,
Tu Hollaiulico toxin: in Ilollandia, omisso: Ducain.
II
«armos ultime praeteritos nullo omnino cibo vel poUi usa est, neque utitur pro //praesenti.
,/Non dormit, neque per otimes supra scriptos annos uraquam dormi-f/vit, nisi paruin valde; et vix per duas noctes, omnibus shnul computatis. Et wjacet jam adeo lamentabiliter et miserabiliter, quod intestina sua perdit et ,/privatur eisdem. Et vermes grisei, aqua ejusdem coloris pleni, grossi velut ,/iusum in fine, longi sicut articulus est unius digiti (quod cum licentia et «reverentia omnium scribimus), carnes ejus coinedunt et corrodunt, absque ,/foetore aliquo et sine odore malo inde proveniente. Et quando praeteritis tem-f/poribus moveri vel tractari consueverat, tune oportuit ut corpus ejus superius ,/circa scapulas, cum institis aut cum manutergio vel consimili aliquo fordter liga-„retur; alias totum corpus in partes minutas cecidisset, et penitus fuisset dissoluturn. ,/Sed modernis nunc temporibus nullo modo potest moveri, neque umquam potuit ,/infra septem annos ultimo transactos, per quos semper jacuit et adhuc jacet «in suo dorso, et non potest movere nisi caput et brachium unum.
(/Et aliquando per temporum intervalla de ore ejus, naso, auribus, f/aliisque meatibus multum sanguinis emittit, super hoc quod nullo cibo utitur „vel potu, nee usa est nisi secundum superius exaratum. Et eadem virgo et ,/puclla infra eosdem septem annos praescriptos habuit et adhuc habet de tertio „in tertium diem, unam magnam et gravem febrem teriianam, quae ei primo ,/advenit cum inenarrabili calore: et non longe jwst hoe venit inextricabile frigus: „et tune iterum calores et frigus [vicissim. Et hoc sic bene per unum dimidium //annum duravit: sed post hoe tempus habet seniel calores per tempus durantes, „et postea frigus] Et quando ab hujusmodi febre liberatur, tune de seipsa „nihil scit infra decem vel duodecim horas. Et 2) quando febres praedictas //habet et patitur, tune evomit per os seu emittit per noctem multum de aqua //rubea, sic quod ex ilia quarta pars vasis plena resultat [per septimanam] 1): „et de hujusmodi aqua, etiam praeter hanc, infra annum adhuc bene duo vasa ,/plena evomit et emittit] 2).
„Habet etiam praefata virgo et puella in corpore suo tria foramina, //quorum quodlibet bene adeo magnum est sicut interior concavitas et fundus „unius scutellae communis 3), et adeo nigra sunt sicut pix, uti introspicientibus „et videntibus apparet. Et ex uno eorum, quod stat in ventre illius virginis „et puellae, eurrunt et scaturiunt per teinporuin intervalla de vermibus supra-,/dictis ducenti quandoque simul: et super illud ponitur einplastrum quoddam, //de inelle et recenti simila vel farina ex adipe frumenti factum et confectuni: „et ab illo vermes ipsi sugunt, et foinentum suuin aecipiuut, alias deberent //camdem usque ad mortem torquere: et si hujusmodi farina vel adeps antiqua „esset et non recens, vermes illi einplastrum illud non sugerent neque co
;j) Verba; per septimanam desunt in Hollandico.
Verba: et de.....evomit et emittit desunt in textu Hollandico.
0) In Holl: stanneae.
Ill
«uterentur. Oumia ista probata sunt et per experientiam sic inventa1) [et //foramina jam clausa sunt].
,/In (jualibet etiam quindena, memorata virgo et puella recipit sacra-//(issimum et venerabile Eucharistiae sacramentum: et oportet ut Sacerdos, ipsam z/communicans, subtilitate utatur et solertia, cum earn communicat; quia alias ipsa //Eucharistiam neque sumere neque dcglutire posset. Et tunc dat sibi valde parum de //aqua: quam etiam non bene trajicere seu deglutire potest, sed primo per tempus in //gutture ejus gargarizantium ad instar eructuat: et interdum nullam aquam sibi dat, «propter trajiciendi eamdem seu intus sumendi difticultatem. Insuper ista virgo et //puella ab inferius usque ad ventrem est omnino et totaliter putrefacta: et oportet quod ;/cum quodam cussinulo [impleto lana, ad quantitatem manus], 2) ad hoc specialiter //facto, obstruatur; alias intestina ejus [ac inferiora], 3) deberent penitus excidere. //Et sic in veritate mirabilia et portenta, quae in virgine et puella memorata //facta sunt et adhuc quotidie fiunt, nimis magna et adeo multa sunt et varia, «quod clare et ad plenum scribi seu calamo reserari non possunt. Fuit etiam //saepe-dicta virgo et puella quatuordecim 4) annorum, quando infirmitas ei //primo accidit et advenit.
//Et quia nos Balivus, Scultetus, Burgimagistri, Scabini et Consules //supradicti, bene et ad plenum sumus de omnibus particulis antescriptis infor-//mati et certificati, imo quotidie bene percipimus [et certificamur 5], idcirco z/praesentes litteras pro evidenti et veraci testimonio, sigillo nostro, quo ad z/causas utimur, extrapendente, sigillamus, 6) anno Domini millesimo quadrin-//gentesimo vigesimo, 7) in Yigilia B. Mariac Magdalenae, mensis Julii vigesima //prima die.quot;
Et quoniam praenominatam virginem nos etiam vidimus, illaque nostrae ditionis est, in rei documentum 1ms litteras per modum de vidimus sigillari fecimus, annulo nostro hisce appenso, quum sigillum nostrum hoc tempore non suppeteret, anno Domini supradicto, quinta die Augusti.
[Ex Memoriali quoilam anni 1421, in Archivio Itegni Nederlandici scrvato, Cas. N. pp. 24vso et 25. — Text us Latinus, paucis exceptis, in Actis Sanctorum Bollandiauis, Tom II Apnlis, pagg. 305—300.1
Verba: ct foramina jam clausa sunt desunt in textu Hollandico.
Verba: impleto... . manus desunt in textu Hollandico.
Verba: ac inferiora desunt in textu Hollandico.
In textu Hollandico: undecim, sed perperam; nam Latinus textus concordat cum Brug-manno et Thoma Kempensi.
In Hollandico desunt: et certificamur.
In Hollandico praeteritum tempus: sigillavimus.
In Hollandico textu: vigosimo primo.
Processus verbalis de effossione et tmnslatione reliqiiianun.
In nomine Sanctae et individnae Trinitatis. Amen.
1. Cum publico notus sit Schiedamensis civibus sepulturae B. Lidwinao locus, in sacello olim parietino et canceUis distincto, ad australem partem ecclesiae parochialis juxta ostium laterale templi, ubi propendet vitrea, vitam Divae depictam ostentare solens, rhombis quibusdam picturatis adhuc extantibus: Joannes Baptista Grammay, elevationem ossium dictae Virginis aggressurus, de mandato Reverendissimi Patris Commissarii, adhibuit sub finem Augusti 1615, in Hollandia agens, in consilii societatem P. Jacohum Joannis Amstero-damensem, pridem Guardianuin Fratrum Minorum ïrudonopoli, Erasmumque Paschasii, Presbyterum Canonicum Arnhemenseiu, qui usque ad finem processui interfuerunt; communicato etiam negotio P. Marco Tempelio, Societatis Jesu in Hollandia Superiori, Eduarcloque Pottero, viro nobili, tractoque in partes suas Joanne Muylwykio, consule primario oppidi Schiedamensis, aggressus est emptionem sepulcrorum Divae [Lidwinae] et vicinorum, medio Arnaldi Jansonii et Margaritae Bertels, conjugum, Roterodami habitantium, idque ne plebi emp-tio per extraneum facta suspecta esset.
2. Sciendum autem, sacelli, inter duas templi columnas a pariete nonnihil eminentis, longitudinem dumtaxat fuisse quae est duorum sepulcrorum cum medio; latitudinem similiter capacitatem universim sex sepulcrorum aut circiter, pedibus octo pro sepulcro in longum, tribus in latum supputatis; in cujus capite altare erat Sanctissimae Trinitati sacrum, et ante illud juxta claustra sacelli sepulcrum B. Lidwinae elevatum: ad quod obsessos et languentes curatos, oppi-dumque Divae interventu liberatum a morbis et necessitatibns, superstites, etiam haeretici, meminerunt ac retulerunt publice. Ceterum sepulcro, quod promi-nebat solo aequato, et ipso ecclesiae pavimento a paucis annis ad pedes septem elevato, disjecti sacelli claustris, nihil B. Lydwinam redolens, praeter vitream dictam, apparebat.
3. Empto itaque sepulcro Virginis et vicino loco, ut dictum est, die XXII Septembris anni ejusdem, paulo post prandium, ad fossionem itum fuisset, nisi quidam Catholici, quod opinamur, consilii hujus ignari, corrupto pecuniis fossore, turbarum aliquïd excitassent: re enim divulgata, et misso in carceres fossore, expedientius visum rein differre tantisper. Tandem sopitis omnibus, post varias idtro citroque commeationes per dictos Gramay, Jacohum, Erasmum, et con-
Y
juges, advocatus per litteras Tempelius et Nicolaus Her eng, Cauonicus Luto-scnsis, ad assistendum adductus, ad diem XV Decembris (quamvis duo poste-riores non comparerent) testibus dicto Jacobo et Erasmo presbyteris, Eustasio Reynierssen Bos, multisque laicis, ad apertionem sepulcri itum est, ut in speciem sub terra cavea aliqua sepulcralis extrueretur, quod et factum per Judocum de Vlueg fossorem et Cornelium Joannis caementarium juratos oppidi.
4. Dum autem ex industria protrahitur fossio, donee populus qui de sacello et de sepulcro superius relata profitebatur, dilapsus esset, post fossionera circi-ter octo pedum, apparuit vetus pavimentum templi et terra compactior, et, quod apparebat, diu non mota. Ulterius autem fodiendo apparuerunt fundamenta muri in longum, quo sacellum fuerat conclusum, et juxtira sepulcrum lapideum operis lateritii, quod superne et non uno loco confractum, terram arenamque admiserat. Quod aegre dissolventes operarii, ossa quae sparsim inter ipsa rudera terramque reperiebantur ejecerunt: quae testibus supradictis collecta, in saccum contractum sunt reposita et elata: sepulcrumque in ipso loco ex novis lapidibus mox est confectum et conclusum, ruderibus antiqui sepulcri impositis. Dicta autem ossa, cum lapidibus aliquot ex medio sepulcri extractis, in quibus vero-similiter lurabi quieverant, in cistam, decenter adornatam, a Gramayo sunt recon-dita et obserata, et sic in Brabantiam transportata.
5. In quorum omnium ita gestorum fidem praesens scriptum nos infra-scripti testes et spectatores manu sigilloque nostro munivimus. Actum in Haga-Comitis die XVIII8 Decembris 1G15. Ad majorem Dei omnipotentis gloriam.
Fr. Jacobus Joannis, Ordinis Fratrum Minorum, a Reverendissimo Patre Commissario ad hunc actum deputatus, in fidem et testimonium veritatis suprapositorum haec scripsi et subscripsi.
Et ego Erasmus Pascbasii, Presbyter, Canonicus Arnhemensis, quia actui elevationis translationisque cum aliis rogatus interfui, omniaque ut in processu verbali, per R. P. Jacobum scripto narratur, fieri vidi, praesens instrumentum manu sigilloque meo notavi. f Eras. Paschasii, Pr.
Joannes Baptista Gramay in fide similiter subscripsi, adjecto sigillo meo gentilitio. f
Testes inter alios translationis ex Hollandia, subscripserunt in fidem:
Christophorus le Ceigne, Clericus Cameracensis.
Nicolaus Hereng, Canonicus Lutosensis, Presbyter.
[Ex Actis Sanctorum Bollamliams, Tomo Ho Aprilis, pagg. 365—3()6].
Status reliquiarum. Corporis B. Lidtdnae Viryinis, praecedenti documento annexus.
1. Petierat virgo morti vicina caput suuni velari mitra pargamenacea crucibus insignita, teste scriptore vitae Teutonicae, pridem edito.
* Pars exigua (istius mitrae) cranio adbaerens repurta: in parvo scrinio cum parte capillorum defertur.
2. Capiti etiam mandaverat pulvinar stramineum * supponi, corpusque, ne terrain contingeret, lignis suppositis elevari, teste eodem.
* Etiam stramen firmiter capillis adhaerens videtur cum adiniratione.
3. Sepulcro imposita fuit quot;s lapideo, ante altare sanctae Trinitatis, in sacello Orientali ecclesiae parochialis S. Joannis Baptistae Schiedami, teste eodem.
* Idipsum repertum est, et lapides aliquot cum terra referuntur, e quibus statuae possint confici, si ita Principi visum, totiusque templi delineationem, et sacelli tumulique, cenl expressum, typum defert Decanus Lutosensis.
4. In dicto sacello, Catholicomm tempore nemo unquam fuit sepnltus: sed nobiliores oppidi et territorii inambitu sacelli, devotionis gratia, sepulturam eligebant, testibns sarcophagis extantibus, ct codice * Libitinario, ubi annotati omnes et singuli ab octuaginta annis in templo sepulti.
* Codicem omnibus patentem Decanus Lutosensis, Guardianus ïrudonensis, Eustatius Reyneri, Arnoldus Joannis et alii legerunt et examinarunt, ante et post emptionem sepulcromm.
5. Tempore haereticorum ecclesia tota ad septem et amplius pedes elevata est pavimento temis, ipsumque sacellum Divae, in quo a septem annis, ad latus sepulchri Beatae, dnae quot;:is ferainae tantum sunt tumulatao, teste eodem codice. Fossa tamen sepulcralis earum non excessit profunditatem quatuor pedum; adeoque fuit veteri pavimento templi altior: idque conformiter statutis
istius loei, extantibus in codice matriculariae.
* Peminarum dictarum omnia ossa, in praesentia testium in procossu nomiua-torum, sunt, uti et ibi narratur, reperta et ejecta in coemeterium cum reliquiis cistarum, in quibus jacuerant.
6. Ad latus altaris pictura erat Divae, quot;:i:' ab Angelo ramum olivae accipientis, et Crucem laeva tenentis, testibus quotquot sunt quadragenarii
cives Schiedamenses.
* Extat apud chalcographum Antverpiensem ad exemplar hujus imago sculpt a, et chartac iinpressa passim habetur.
7. In vilrea sacellum illuminantc, depicta erat vita * et miracula Beatae; illuclque de naufrago adhuc superest cum aliis partibus.
* Vitream hanc, rucli pictura repraesentatam, defert Decanua Lntosensls.
8. Supra aram imago Divae erat, stantis, coronatae, Cruoem in pectore gestantis, testibus eisdem.
* Ejusdem fortnao unam, ex lapidis sepulcralis commiuuti et coagulati parte, imposuit feretro Decanus.
9. Ad parietem ecclesiae eadein depicta erat lecto decumbens, implorantibus opem ejus diversae conditionis et sexus hominibus, suspensis ex ferro prominente cereis membris, navibus, personis, ad memoriam * curatorum ejus interventu.
* Miracula plura patrata et narrata tostibus elevationis, si visum Celsitudini suae, poterunt auctoritate Vioarii Apostolici, auditis iis qui viderunt, registrar!.
10. Ex supellectili ejus adhuc superest pecten deformis,
in manu privati in Hollandia et suo tempore poterit haberi.
Interna vetusti operis,
earn Pater Wiringus, in Collcgio Societatis Mecliliniae agens, a vidua Ver-burcbtii accepit, cum promisso do restituendo (et servandam tradidit Domui Professae Antverpiae, ubi ea adhuc in sacrario visitur).
crux ct cinguli pars.
quani intelligo a Vicario Apostolico vindicatam.
11. Sepulcri ejus ante aram orificium, aliquot pedibus supra terrain, erat tectum lapide magno, * effigiem Divae insculptam ostentante, qucm haeretici, templi pavimentum elevantes, sperantes memoriam Divae tollere, inverterunt.
* Lapis bic adhuc superest: et, si opus, haberi potest.
12. Supra lapidem limbus lapideus cavitatem faciebat , in quo reclinati obsessi * et languentes, liberati pluries fucrunt, testibus qui supersunt, senioribus.
* De liberatis obsessis tempore Pastoris Schiedamensis defuncti, poterunt etiam audiri testes auctoritate Vioarii aut Nmitii Apostolici.
12. Ossibus minoribus consumptis, majora cum capite supersunt, feretroquc seu cistae sunt a Decano Lutosersi imposita, longitudinis duorum pedum cum medio, altitudinis sesquipedis et latitudinis fere paris, quae interius vestita viridi sattino arciüain ad latus habet minoribus servientem Reliquiis, ct cxtrinsecus vestitur corio deaurato: ipsa autem sacra ossa bysso sunt involuta, cum duobus latcribus e medio sepulcri acceptis, teste proccssu verbali.
[Ex Actis Sanotorum Bollaudianis, Tomo II Apr. p. 366].
Testimonium R. P. Francisci Paludani.
Je soubsigne Guardien du Conuent de S4. frangois en Bruxelles, certifio par cestes, qu'estant en holande a la pentecouste passée, y enuoyé par mes supérieurs pour quelques affaires coneernants nre ordre, me suis transporto vers la ville de Schiedam, par Commandement Expres de nre R. pere Prouineial, pour m'enquester du culte ou office qui pourroit auoir este faict par cy de-uant a l'honneur de La Bienheureuse Vierge StcLiduine, laquelle y at tousiours cstee en grand honneur, et tenue pour grande Ste ce qui est notoire a tout le monde; Et quand est du culte ou seruice faict a son honneur, n'ay peu entendre autre chose des Catholicques d'icelle ville, et du R. Père de l'ordre de S'. Dominique y résidant, sinon que sur sa sepulture at esté une chappelle avecq autel, auquel Ton soloit dire la messe a son honneur, Et Bénire du pain le mardy apres pasques a son honneur, qui estoit et est encores fort recherché du peuple qui trouuoit et troue soulagement en le mangeant contre les maladies, et nomment fiebures, come aussy heuuant de l'eau du puit, hors lequel la Stc soloit boire. Et que tous les ans encores au mesme jour la benediction de pain se faict, Et son jour est celèbré des catholicques, Et la messe se dit a son honneur, et priuement les prebistres, qui y sont demeurez durant les heresies, soloient reciter l'office a son honneur, Et le dit pere dominicain le faict annuel-lement, mais n'auoient aucune assurance que d'anciennete les heures canonicales, seroient esté publicquement chantees ou dictes en l'Eglice d'icelle ville a l'honneur de la dicte Stc; tesmoing mon seing manuel cy mis ce 6. de may, 1628.
f. Eran. Paludanus guardien indigne.
Latina interpretatie.
Ego infrascriptus, Bruxellensis Conventüs S'1 Francisci Guardianus, hisce fidem facio, tempore postremo celebratae Pentecostes me in Hollandia degentem, eö a Superioribus meis missura propter quaedam negotia, Ordinem nostrum concernentia, civitatem Schiedamum adiisse, expresse sic jubente Nostro Rev. Patre Provinciali, ad inquirendum de cultu vel officio quae antehac forte exstitissent in honorem Beatae Virginis Sanctae Liduinae, quae ibi semper magno in honore fuit et pro magna inter Sanctas habita, quod cuique notorium est. Et, quatenus ad cultum vel officium in ejus honorem, non aliud ex illius civitatis Catholicis et Rev. Patre Ordinis S1. Dominiei, ibi residente, comperire
IX
potui uisi haec: supra illius [virginis] sepulchrum fuit sacellum cura altari ad quod altare in ejus honorem celebrari solebat Missa, et feria tertia post Pascha in ejus honorem panis benedici, quo valde frequenter utebatur et adhuc utitur populus qui illo manducando solaraen experiebatur et experitur contra morbos et speciatim contra febres, sicut etiam bibendo aquam putei, e quo ipsa Sancta bibere solebat. Et quotannis adhuc eodem die panis benedicitur et dies illius [virginis] a catholicis celebratur et Missa in ejus honorem offertur, et Sacerdotes qui ibidem manserunt per haereseon tempora, in ejus honorem officium privatim recitare solebant. Et praedictus Pater Dominicanus id singulis annis tacit, sed nullo argumento certi erant, in ecclesia illius urbis olim horas canonicas in praedictae Sanctae honorem publice cantatas vel recitatas fuisse. In quorum fidem sigillum meum manuale hisce appositum, hac. 6a Maji 1628.
f. Fran. Paludanus, Guardianus indignus.
[Ex Archivio Conventüs Canuelitidum Diacalceataram Bruxellensis.]
„APPENDIX
„per Magistros Fabricae ecclesiae Schiedamensis.quot;
401. Hoc opus, Dei favente gratia, cxplctmn Schicdammis anno MCCCCXCVIII, ad individuae ïrinitatis honorem, ucc non ad almae Virginis Lydwinae Scliiedammitae preeipue, impressum: enjus liistoriographus Er. Joannes Brugman, Ordinis Observantium, praedicator prius extitit egregius, qni ob singularem devotionem, qua erga earn post obitum officiebatur, liane edidit historiam.
402. Nos etiam Hollandrini, speciali ex praerogativa vietoriae, nobis a Deo in die Valentini nobis intra nmros Schiedam eollatae, adstringimur, cam laudibus attollere: ex quo satrapae Domicelli Wittenhorst, ab Hollandia stipen-diati, in vexilliferos Hollandiae, immerito eonspiraverc, nee non eorum Comi-tatum funditus evertere conati sunt; ut eorum facilitates, vineiendo eos et inearcerando, tandem potuissent adipisci. Sed eorum conjurationis scelus omni-potens Dominus benedictus interemit. Cunetis Hollandrinis hora septima, solo vespertino veseentibus, quaedam matroua Zelandina supervenit Dei nutu; cx (|ua tubicen Domicelli Wittenhorst horae circumstantiam sciscitabatur quae mox ait; nsevene is.quot; Intelligens uNeghene,quot; extulit vocem, suos concite advocans complices: „ Wittenhorst, Breroe' ad astra ferentes. Hollandrini, id genus clangoris ignari, nil mali suspicantes, ex insperato attoniti, e regione vociferantur longe lateque: „Hollant, Hollant.quot; Effectus belli dubius detinebatur; bus bas ultro eitroque, ex eorum mortariolis sagittisve, resonantibus in astris, ut quisque horripilationem consequi videretur. Tandem Deo opitulante, Hollandrini victoria potiti sunt. Nocte circa horam fere iiouain, saiellitibus fngitivis, Rotterdammen-ses adversarii nos tri adventantes, ad duos ictus balistae oppido Schiedammensi applicuere.
403. Non est praetereundum silentio, quomodo pracfatae Lydwinae Virginis veneranda interccssio, coram Snperis salutariter effusa, sit pro nobis exaudita: quare Magistri fabricae S. Joannis Baptistae Schiedammensis lias impensas fecerunt: ut viri docti, qui eloquio Latino plus gaudent, vulgan uti dedignantur, haec edita, licet ingenio rudi confecta, non canino morsu rodere, sed columbino mentis oculo volutare dignentur. Si indies advenarum concursus intuerentur, qui ab eorum infirmitatibus et defectibus corporalibus curantur, non latrarent saepissime rabido ore. Quocirca rogatos vos facimus.
XI
nomen hujus Virginis undique significare, extollereque coram magnatibus velitis, ut demum in numero Sanctarum Sancta nuncupetur. Nos Schiedam-menses, egeni et inopes, non sine gravibus expensis poterimus a Domno apostolico ejusdem Virginis canonizationem impetrare: et jam nos ipsos impotes cernimus et prorsus nobis impossibile factu apparet, imo penitus constat.
Ad doctos, Latine peritos, refugimus, freti sua humanitate et benevolentia, ut post hac coram principibus et nobilibus, et ignobilibus divitibus circumquaque degentibus, Virginis Lydwinae nomen amplificetur: Deus, qui est remunerator omnium bonorum, in sua gloria eis retribuet.
Valete cunoti feliciter. Ex Schiedam, ad S. Annam.
[Invenitur in calce tertii a Brugmanno de Vita B. Liduinae compositi opens, Schiedami primo editi anno 1498, et in Actis Sanctorum Bollandianis, Tomo II Aprilis, pagg. 305—306],
Narratio trium miraculorum.
Sed jam ad comprobandum hujus virginis sanctitatem, dignum omnino vide-tur, in fine libri adnectere de multis signis tria notissima miracula, ad honorem Dei et istius sacrae virginis laudem: quae ex fide dignorum perhibentium testimonium sanctitati ejus, verissima probantur, et per ora multorum referuntur, breviter, Deo cooperante in Hollandia facta.
Primum miraculum.
Fuit in civitate Delfensi virgo quaedam, quae octo annis continue lectum tenens, graviter aegrotavit. Hanc quatuor magistri in medicina periti et famosi nominati visitabant; et humana pietate permoti, magis autem amore Dei inducti, succurrere ei cupiebant. Erat autem aegritudo istius virginis praedictis jam magistris omnino occulta; nee aliquis eorum poterat dare aliquod remedium, quod potuit aegrotanti prodesse. Inter quos unus magistrorum, magister Wilhelmus Sonderdanc, doctor approbatus, multum admirans dixit virgini praedic-tae: tu nondum tanto tempore passa es tantos dolores sicut felix illa virgo Lidevvigis: propter cujus merita, jam Dominus facit multa miracula in parti-bus nostris. Virgo igitur aegrotans haec audiens, ex propria devotione, aut po-tius divina inspiratione accensa, legit tot orationes dominicas {Pater noster vul-gariter dictas) quot sunt membra in corpore hominis, ad honorem Dei et istius sanctae Lidevvigis virginis. Contigit ergo post haec, quod felix Lidevvigis virgo apparenter visitavit virginem languentem, dando ei remedium artis medicinae, et veraciter curata surrexit sana, ambulans, comedens, et opera sanarum virginum exercens. De quo magister supradictus valde stupefactus, hoe ipsum verissimum esse testatur.
Secundum miraculum.
Secundum miraculum contigit Goudae, in notissima civitate Hollandiae. Erat ibidem in claustro virginum monialis quaedam, quae habebat contractionem nervorum in una tibia: cujus tibia ita fuit incurvata et contracta, quod ire non
XIII
poterat: nee eam quovis modo ad longitudinem alterius extendere ad spatium duarum palmarum. Ista libenter visitasset medieum istum magistrum, Wilhelmvim Sonderdanc praenominatum (qui antea imam de eadem domo in Delft sibi transmissam, cum remediis artis suae, et Dei gratia auxiliante, in spatio octo septimanarum euravit) sed a superioribus suis non poterat licentiam obtinere. Contristata igitur, flevit amare pluribus diebus, quia clauda maneret omnibus diebus vitae suae, ut aestimabat, sic existens male contenta. Tandem venit felix illa virgo Lidevvigis de nocte, loquens cum ea et dicens: quod impetraret a sororibus, ut quaelibet monialis illius domus legeret quinque Pater No ster et Ave Maria, ad honorem Dei et ipsius virginis Lidevvigis; atque in Dominica die in propriam ecclesiam se portari faceret, sicque sanitatem tibiae claudae recupare deberet. Quod incunctanter actum est. Nam, licentia a confessore suo obtenta, portata fuit ad ecclesiam, ut Lidevvigis ei per revelationem dixerat: et sub Missa subito perfectam sanitatem tibiae suae acquisivit, per semetipsam laetissime exiens, ac gratias maximas Deo referens, qui per merita liujus felicissimae virginis Lidevvigis, istud miraculum operatus fuerat.
Tertium miraculum.
Tertiüm vero miraculum Leydis contigit, in oppido celebri partis Hollandiae. In hac populosa civitate fuit virgo religiosa, quae habuit in collo duritiem cancrosam, ad quantitatem magni pomi: sic quod nee bibere aut comedere poterat, aut se inclinare; quin volebat suffocari, ex nimia angustia anhelitus. Ista venit nudis pedibus et sine lineo ad sepulchrum praedictae sanctae virginis, pro auxilio impetrandae sanitatis: quo nonobtento, recessit cum magna tristitia, ignorans quae bona sibi essent ventura. Nocte sequenti post recessum suum a sepulchro, et somno habito expergefacta, fuit plene curata ab illa cancrosa duritie, quam passa fuerat octo fere annis, sicut notum est multis. Hanc vir-ginem miraculose curatam, supra memoratus magister Wilhelmus Sonderdanc, doctor in medicinis, oculis suis vidit, et collum ejus manibus tetigit: qui etiam testimonium fidelissimum perhibet scriptis suis de omnibus praemissis, dicens : z/Testor Deum, quod ista tria acta sunt in brevi tempore: sed et alia plura, wquae vidi oculis meis, longum esset enarrare.quot; Haec supra scripta miracula contigerunt, Deo innovante signa in diebus nostris, anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo: praesidente in sede Apostolica Sanc-tissimo Papa Nicolao quinto, Pontificatus ejus anno secundo.
[In Vita B. Lidewigis, a Thoma Kempensi descripta, (Lib. II. G. XXIII) et in Act/s Sanctorum Bcllandianis, Tomo II Aprilis, pag. 302.]
Litterae Mathiae Hovii, Archiepiscopi Mechliniensis.
Mathias, Dei et Apostolicae Sedis gratia, archiepiscopus Mechliniensis, omnibus has visuris salutem in Domino. Cum juxta morem Ecclesiae teneantur Christi fideles omni veneratione sacras Beatorum reliquias, quae habitacula S. Spiritus , et hospitium felicium animarum in hoc mundo fuerunt, prosequi, ne interim fraude et imposturae circa eas erroris dent occasionem et scandali, praecipit Sacrosancta Tridentina synodus nullas publico honorandas exponi, nisi ab Ordi-uariis loei de veritate earum cognoscatur. Cum itaque, ex parte serenissimorum Principum nostrorum nobis fuerit expositum, qualiter ossa sive corpus B. Liduinae ex potestate haereticorum vindicaverint, idemque per sacerdotes et testes idoneos exhumatum, elevatum, et Bruxellam, Dei favore, sit translatum: Nos, visis auditisque processu verbali, et depositione testium, miraculorum multitudine, tam ipsa vivente quam post obitum, ejus interventu patrata, consideratisque quae in similibus considerari solent et debent, auctoritate nostra ordinaria permittimus dictas B. Liduinae reliquias cum ceremoniis et honore debito exponi, et Christi fidelibus venerandas proponi.
Quod ut studiosius fiat, omnibus Christi fidelibus, ante dictas reliquias, in humilitatis spiritu et corde contrito, preces fundentibus, pro Sanctae Matris Ecclesiae, Principum Christianorum concordia, et haeresis extirpatione depreean-tibus, de omnipotentis Dei misericordia, Beatissimae Virginis Mariae, etS. S. Petri et Pauli, nee non aliorum Sanctorum et Sanetarum, intercessione confisi, 40 Indulgentiarum dies misericorditer in Domino elargimur. Datum Mechliniae, sub manu et sigillo nostris propriis, anno Domini millesimo sexcentesimo decimo sexto, mensis Januarii 14 die.
[Ex Auberti Miraei Fastis Belyicis et Burgundicis, Brux. 1622, et ex copia, anno 1671 de autographo transcripta, cum eo collata et sigillo munita ab Episcopo Euromondano Lance-lotto de Gottignies , deinde impressa in Actts S. Bollandianis, Tome II. Aprilis p. 367].
Libellus Supplex Jacohi Boonen, Archiepiscopi Mechliniensis.
Ego Jacobus, Dei et Apostolicae Seclis gratia, Archiepiscopus Mechliniensis, ex antiquorum et recentiorum fide, communi fama, aliisque documentis, testor quod Leidwigdis sive Ledua, vel Lijdwina Virgo, cujus vitam scribunt Venerabilis et pius Thomas Malleolus a Kempis Ord. Canon. Reg. Divi Augustini, author celeberrimi libelli De imitatione Christi, qui ea vivente floruit, Franciscus Brug-mans, Ord. Minorum de Obser., Laurentius Surius, Carthusianus, Joes Molanus S. Theol. Lovanii Doctor, in Natalibus SSquot;quot;quot; Belgii, cum aliquot aliis, Scheidami, quod oppidum est Hollandiae, modo occupatum ab haereticis, piis parentibus nata, a tenera aetate virtutum omnium specimen dedit. Ad annos pubertatis veniens, induci non potuit ut viro nuberet quae Christum sponsum elegerat. Ab anno aetatis suae decimo quinto usque ad quinquagesimum tertium, cum vivere desiit, nihil praeter dolores et morbos habuit, defluentibus partim, partim marcescentibus intestinis, tota debilis, scatens vermibus, igne quem sacrum vocant, uno brachio infecta, mento ad labrum usque fisso, oculo bene caecato, vexante hydropisi, calculo urgente, apostemate premente, cum vomitu aliquando sanguineo. Desperata a medicis, Deo confidens, proximos ad conver-sionem monens, multis auxilium ferens, omnibus vehementer admirantibus, in omni patientia animam possedit. Totis triginta octo annis, vix tantum comedit panis aut dormiit, quantum homo unus uno triduo. Liberalis in pauperes, in se aspera, cingulo cilicino ad carnem induta, etiam lecto relicto, magno vitae tempore aegrum corpusculum duro asseri incumbere voluit. Miraculis pluribus tam viva, quam mortua claruisse, multa etiam futura praedixisse creditur. Stupenda de illa et quae nonnisi in Sancta reperiri possent, passim referuntur.
Migravit e vita anno Dni millesimo quadringentesimo trigesimo tertio, cum magna opinione sanctitatis, et videntibus tribus, ut asseritur, in coelumevecta. Sacellum ei honorificum in ecclesia parochiali Schiedami erectum cum altari, et in medio sacelli marmorea tumba, reliquiarum hujus Virginis receptaculum. Historia etiam vitae ejus in tabulis depicta. Annuè, ante bella intestina per Belgium, sacellum et tumba in honorem Virginis exornata, festum ejus cum so-lemni sacro de S. Trinitate, et concione de ejus vita et passione, in hebdomada paschali quotannis celebratum. Habuit Conventus Sororum S. Francisci Schiedami, altare in ejus honorem dedicatum. Panes in ejus honorem benedicti, et aqua putei, de quo vivens bibit, febricitantibus prodesse existimantur, et cingulum cilicinum energumenis. Qui adhuc restant Schiedami, sacerdotes, in honorem Vir-
XYI
ginis recitare quotannis dicuntui' ejus Officium; indubitatum est hanc Virginem, cum magnis sanctitatis indiciis mortuam, et tarn in vivis, quam a depositione sua, eam passim inter omnes et ab omnibus quibus innotuit pro Beata fuissc liabitam et laudatam, ejusque reliquias venerationi fuisse et esse apud populum; quae Belgarum Principibus Alberto et Isabella Schiedamo clam Bruxellas trans-latae, et a piae memoriae Matthia Hovio, Archiepiscopo Mechliniensi, processu ver-bali, et testium depositionibus praeviis examinatae, recognitae et probatae, in ipsorum Oratorio reconditae, et asservatae fuerunt; nune vero Monialium Carmelitidum Excalceatarum Monasterio in eadem urbe dono datae. Cum autem divina Bonitas, quae est mirabilis in Sanctis suis, suam hoc modo sponsam in terris honorari voluerit, quo cultus hie, qui tempestate bellorum defecit, reviviscat, et majus in dies. Ecclesiae et status publici bono, incrementum capiat, Ego Jacobus Ar-chiepiscopus, qui supra, Sanctissimi Dquot; Nri et Apostolicae Sedis authoritati et cen-surae praescripta, cum humilitate submitto, rogoque supplex, ut, attento hoc vitae Lijdwinae Virginis compendio, fideliter ut praefertur descripto, decernat S. Sanctitas eidem Virgini cultum, Beatis exhiberi solitum, quod Deo gratum, Ecclesiae decorum, et toti Belgio jucundissimum erit.
In quorum fidem hisce subscripsi et sigillum apposui.
Bruxellis, die decima octava Martii, Anno a Nativitate Dominica milleshno sexcentesimo vigesimo nono. Erat signatum:
f Jacobus Archiepiscopus Mechliniensis. Inferius erat impressum ejus sigillum.
«Concordat cum copia authentica, asservata in monasterio Bruxellensi Carme|ljtarum »Discalceatarum, quod attestor Fr. Brocardusa S. Teresia, Carm. Disc. lquot;s Def. Provmciaiis.quot;
Alteram copiam sic subcriptam vidimus, ex ejusdem monasterii Archivio nobis trans-inissam; »Collata haec copia concordat cum suo originali signato et sigillato, ut suprii, »quod attestor: J. Blondeau, Not'. Apostolicus.quot;
Testimonium Joannis Molani.
i/Dlt;; S. Lydwige, virg. Schiedamensi.quot;
Ex autographo Thomae de Kempis et libello Joannis Brugman, et Uteris D. Comelii Goudani, cum ex Schiedamo exturbatus migrasset Ultrajectum ad Pas-toratum civilis ecclesiae. ^
Schiedami in Hollandia, obitus B. Leduae sive Liidwigis virg. vulgariter Lijdtwijdt dictae. Quae obiit anno Domini millesimo quadringentesimo trigesimo tertio, aetatis quinquagesimo tertio, aegritudinum trigesimo octavo. Cujus histo riam conscripserunt Thomas Kempenses et Joannes Brugman Franciscanus. Cla-ruit autem patientissime virgo multis virtutibus, visionibus et miraculis. Sacelluni liabuit honoriflcum intra parochialem ecclesiam, et in medio sacelli tumbam marmoream. Historia etiam in tabula depicta cernebatur. Annue praeterea sacel-lum illud et virginis tumba exornabantur, non die decima quarta Aprilis, sed die quarta Paschatis, et festum ejus celebrabatur cum solenni sacro et officio de Trinitate (eo quod in canonem sanctorum relata non sit a Romano Pontifice) cum concione tamen sub sacro de ejus vita et passione. Habuit quoque con-ventus sororum sancti Francisci altare consecratum in honorem Sanctae Lyd-?oycamp;_virginis, versus occidentem, eo in loco ubi lecto decumbens, Deo in hac vita serviisse fertur. Sed haec omnia hostes fidei et omnis pietatis funditus ever-terunt anno [millesimo] Septuagesimo secundo, non cogitantes quod cessante vento persecutionis, eadem catholicorum zelo, cum majori gloria Dei et virginis ejus, restauranda forent.
/ ■£.
[In Molani operi: Natalis Sanctorum Belgii, Lovanii, 1595].
1) Id est paiochialis Ecclesiae Stuc Mariao Minoris, vernacule Buur-kerk, Latine: civilis vel popularis dictae.
Testimonium Auberti Miraei.
Dicta B. Liduinae ossa, argenteae arcae inclusa, in suo oratorio dotnestico, Serenissima Isabella Clara Eugenia, Hispaniarum Infans asservat: ex quibus os unum praegrande, cruci argenteae ac vitro crystallino inclusum, anno 1G16, ab eadem Infante ejusque marito Alberto Pio, per me Aubertum Miraeum, dono missum est illustri nobilium Virginum Canonicarum Collegio Montensi in Hannonia, quae urbs lue tune pestilenti laborabat: et die XIV Septembris collocatum ibidem in Basilica S. Waldetrudis, per Henricum Franciscum Busignium, Abbatem S. Dionysii, universo Clero, Senatu ac populo comitante.
Nee pietati merces defuit, cessante nimirum ex eo tempore epidemia.
[Ex Auberti Miraei Fastis Belgicis et Burgundicis, ad diem 14a -Aprilis; et ex Actis S, S. Bollandianis, Tom. II Aprilis, p. 367].
Litterae Notarii Apostolici J. Du Terms.
Subnotatus Distributor nobilis et illustris capituli ecclesiae S. Waldetrudis, Montibus Hannoniae, attestatur et verificat omnibus quorum interest, quod anno salutis nostrae 1616, 13 Septembris, Dominus Miraeus, Protonotarius Apostolicus, capellanus oratorii Archiducum Alberd et Isabellae, missus a suis Celsitudinibus, una cum litteris, in comitatu duorum aliorum Presbyterorum, venit ad dictam civitatem Montensem, ad Domicellas Seniores dicti Capituli, gratificaturus et bonoraturus ipsas insigni quadam Reliquia S. Lidwynae, ar-gento inaurato inclusa. Itaque ad testandam gratitudinem, aestimationemquc doni tam excellentis atque donantium, praedictae Domicellae Seniores decreve-runt in pleno conventu capitulari, die postero, qui erat Exaltatae Crucis, faciendam translationem praefatae Reliquiae, cum processione solenni per ipsas Domicellas instituenda, quam comitarentur universus clerus, omneyque Religi-osorum Ordines, Senatus ordinarius, Magistratus ac populus: quae jirocessio duceretur ab ecclesia S. Elisabetbae ad ccclesiam S. Waldetrudis. Ad cujus processionis egressum, omnibus rite praeparatis, atque Abbate S. Dionysii, Pontificalibus induto, et sacrum depositum manibus tenente, lectum est diploma approbationis, quo permittit Mecbliniensis Archiepiscopus venerationem dictarum sanctarum reliquiarum.
Deinde peroravit Dominus Beugmes, dicti Capituli Consiliarius: processum-que solennissime est versus praenominatam S. Waldetrudis ecclesiam, facibus cereis circiter sexcentis praelucentibus, Religiosis autem, Presbyteris atque Vir-ginibus Canonicis, singulis singulas ex alba cera candelas gestantibus, altaribus vero, qua pompa ducebatur, variis eleganter dispositis ad stationes babendas. Haec porro omnia fideliter extracta sunt ex collectione et memoriali codice earum rerum quae contigerunt sub Domino Distributore Tahon, manu ejus descripto. Praedictae Reliquiae deferuntur per Celebrantem in ordinariis Rogationum pro-cessionibus, aliisque in quibus non circumfertur venerabile Sacramentum. Atque haec verissima sunt: in quorum fidem hisce subjeci signum meum manuale in qualitate Notarii Apostolici, die XXV Augusti 1670.
J. du ïernos, Not. Apost.
[Ex Actis S.S. Bollandianis, torn. II Aprilis, pag. 367.]
1 Atterae lllustrissimi Domini Rovenii, Archiepiscopi Philippensis, i. p. !.
Vicarii Apostolici per confoederatas Provincias ad Rev.
Patrem 7empeUum, Provincialem Soc. Jesu.
Accepi etc. Ego de his quae me concemunt sollicitus, nolui celarc il. Vestram, quo pacto a fide dignis intellexerimus, Pm. M'** comitatum Dn* B** et quodam tertio, Schiedami, ope custodis ecclesiae, ossa Sanctae Lidwigif vel Liduinae effodisse et secura asportasse, indeque non modicam Schiedami exortam turbationem. Nescio, qua auctoritate id fecerint, cum Nobis a S. S. Domino specialibus litteris sit demandatum, reliquiarum in hisce pardbus curam habere, ut sine Nostro consensu non asportentur, imo per Nos, adhibitis etiam censuris et poenis ecclesiasticis, constringantur depositarii vel custodes reliquiarum eas reddere Nobis, vel si tales sint ut custodiae ipsorum tuto committi possint, cautione sufficienti Nobis providere debeant ne alienentur.
Velim itaque Pm. M** moneri, ut reliquias illas Nobis restituat, ne alioqui, secundum datas Nobis facultates, contra ipsum et complices procedere cogamur. Debuerint saltem scire, inscio ordinario nihil tale attentandum.
Ultrajecti, die 11 Nov. 1615 stylo novo.
Admodum Rdae Dominationis Tuae deditissimus in Christo conservu* Philippus Rovenius, Vic. Apostolicus.
[Ex manuscripto Bibliothecae Burgundicae Bruxellensis, nquot;. 11991, inscripto Acta Mmionis Hollandiae, Tomo II, pp. 84—86].
Litterae Francisci a Rye, Archiepiscopi Caesariensia.
Sequentia scribit R. P. Papebrochius in Act is S. S. Bollandistarum, ïoiuo 11quot; Aprilis, pp. 367—308.
z/Serenissima Principissa praenominata, Isabella Clara Eugenia, piissimo conjngc z/viduata, anno 1621, cum quidquid a publicis vacui erat otii studiique, rebus w sac ris impenderet, animum etiam adjecit ad corpus B. Liduinae patentiori cultui f/exponendum: mandavitque ex ebeno argentoque fieri hierothecas duas, unius //formae, quae forma infra plenius describetur et per eas partita depositum a sacrum, alteram misit ad dilectas suas filias Carmelitanas discalceatas, quibus f/anno 1607 ipsa cum marito coenobium Bruxellis fundaverat. Cujus rei testes z/hodieque supersunt litterae Francisci a Rye, Caesariensis Archiepiscopi, qui praefatae Serenissimae Capellanus et Eleemosynarius major erat, hoe tenore: Franciscus a Bye, Dei et Apostolicae Sedis gratia Archiepiscopus Caesariensis, Serenissimae Principissae Isabellae Clarae Eugeniae, Hispaniarmu Infantis, Capellanus et Eleemosynarius major, Universis et singulis praesentes hasce litteras visuris, Salutem in Domino 1).
Notum facimus et per praesentes attestamur, nos, ex ordine et mandate praedictae Serenissimae Principissae, die 23® mensis Decembris anni 1626, ad portam monasterii Reverendum Sanctimonialium Ordinis Carmelitarum Excalceatarum nuncupatarum hujus oppidi Bruxellensis, deposuisse sacrum Corpus et reliquias Sanctae Lydouinae in manibus Rdac Matris ejusdem monasterii aliarumque Religiosarum ibidem existentium et illud cum omni honore et reverentia recipientium, praesentibus R*10 Patre Hilario Provincial praedicti Ordinis, et D110 Joanne de Sylvere, praedictae Serenissimae Principissae jocalium Custode. Et in jidem et testimonium praemissorum praesentes propria manu subsignavimus et sigilli nostri appositione per in/rascriptum notarium publicum muniri fecimus. — Bruxellis, anno, mense el die quibus supra.
t Franciscus Archiepiscopus Caesariensis.
De mandato Illusimi et Rdi Dni mei Dni Archiepiscopi Caesariensis praedicti: Jac. Thibault, Notarius, 1628.
Quae unius lineac ductu in his litteris Archiepiscopi Caesariensis notantur, a Papebrochio omissa, ex authentico documento, in conventu Bruxellensi servato, addidimus.
Testimonium R. P. Petri de Alcantara de S. Theresia et aliorum.
Les soussignes, pere Pierre d'Alcantara de sainte Therese, ex-provincial et definiteur actuel des Carmes dechausses, résidant dans la ville de Bruxelles, le chapelain et confesseur de l'eglise paroissiale de la chapelle, Jean, Charles, Joseph d'Abremes, et le confesseur de la même eglise, Corneille Smet, en presence du conseiller du conseil de Brabant van Doorslaer, ayant examine les parties du corps de Sto Lydwine, Vierge, reposant au couvent des réligieuses carmélites dechaussées de la dite ville de Bruxelles, telles qu'elles se trouvent enfermees dans un coffre d'ébène, garni d'argent, au dessus duquel est la dite Ste Lydwine, avec un ange de coté en figure d'argent, d'une main de haut, déclarent d'avoir trouvé dans le même coffre sept insignes ossements et deux autres notables avec une parde des coudes, enveloppés dans un taffetas blanc, garni d'une dentelle d'or, mêló d'argent, reposant entre deux coussins de la même étoffe. Ce coffre et ossements, leur ayant été produit par la supérieure et réligieuses du dit couvent ci-soussignées, les quelles attestent par cette, qu'elles reconnaissent ce coffre et parlies du corps de la dite sainte Lydwine, pour les mêmes et identifiques pieces qui ont constamment reposées au même couvent. Depuis le 23 Décembre 1G20, qu'elles y ont été déposées par l'archevêque de Césarée, Francois a Rye, chapelain et grand aumónier de feue la sérénissime Infante, archiduchesse Isabelle, comme appert par les lettres originales du dit archevêque, ainsi que par une lettre en copie authentique de l'archevêque de Malines, Jacques, du 18 Mars 1629, ei vues et lues et ci-jointes subn0. 1 et 2°. Identité qui est d'ailleurs vérifié, tant par la tradition constante de la maison, qu'en vertu de la possession ancienne, dans laquelle elles ont constamment fait et font encore annuellement l'office double de la dite sainte au 14 d'Avril, déclarant de plus les mêmes religieuses que ce coffre et ossements de la dite sainte ont été transportés par elles et leurs soeurs a S. Denis en
France depuis le 10 Juin 1783..... Et reconduits par elles du dit S. Denis
u Bruxelles le 25 Juin 1790. Ensuite de quoi le dit ex-provincial et défini-teur y a apposé le cachet de son office, ainsi que la supérieure le scel ordinaire de la maison, le tout en présence des personnes, ayant signé eet acte, a Bruxelles, le 3 Septembre 1792.
(Signé) Fr. Petrus d'Alcantara a Sancta Theresia, ex-prov. def. act. Carm. Disc.
(Signée) Marie Josephine de S. Renauld, Prieure etc.
[Ex Archivio Conventüs Carmelitidum Excalceatarum Bruxellcnsis.]
Lilterae Vicarii Generalis Parisiensis.
Nous Joseph, Jean, Francis de la Grange Gourdon de Floirac, chanoine ct vicaire general de Paris, abbe commandataire de I'abbaye de S4. Pierre d'Orbaix, ordre de S. Benoit, Diocese de Soissons, et visiteur general et apostolique des Carmelites de France, de la Réforme de Sto. Therese, certifions, que les reliques de la Be Lidwine ont ete transportées a S. Denis, et toutes les réligieuses nous ayant certifie, que les dites reliques avaient été conservées avec veneration dans leur convent depuis le 23 Xbre 1626, et qu'elles en faisaient I'office, nous avons permis de célébrer ce dit office dans ce convent de S. Denis; en foi de quoi nous signons la présente declaration, y avons appose le sceau de nos arraes.
Ce trois 7brc 1792. Signé: Tabbe Floirac.
[Ex Archivio Couventus Carmelitidum Excalceatarum Bruxellensis.]
Testimonium Rev. Sor. Theresiae de Jem.
Je soussignee, Therèse de Jésus, réligieuse professe du Carmel de Bruxelles, depuis le 14 Octobre 1815, declare: que la chasse d'ebene, garnie d'argent, qui contient les saintes reliques de la B8e Lidwine, Vierge, est celle qui a etc vénérée dans notre Carmel de Bruxelles, des le 23 Decembre 1626. Je sais cela par la tradition de nos anciennes réligieuses, et aussi par l'attestation ci-jointe, faite et signée par feu notre très-révérend père Ex-provincial, par les très-pieux et savants prêtres M. J. Ch. d'Abremes, vicaire de la paroisse de la chapelle et de M. Corneille Smet, Jésuite et par M. le conseiller van Dorselaer, et surtout par M. l'abbé Floirac, vicaire general de l'arclievêché de Paris, ancien supérieur du Carmel de S. Denis, oü il permit de dire l'office de la dite Ste Lidwine et toutes les réligieuses de notre couvent royal de Bruxelles signèrent cette attestation. Bruxelles, 17 Avril 1850.
Signé: Thérèse de Jésus,
Carmel de Bruxelles.
[Ex Archivio Conventüs Carmelitidum Excalceatarum Bnixellensis].
Testimonia Sancti A Iphonsi Mariae Liyuorii.
La vera Sposa di Gesu Crista, Cap. XIII, § 11, n0. 3. nSanta Liduwina, come narra il Surio, per 38 anni stette sovra una tavola abbandonata, coperta di piaghe e cruciata da' dolori, of non mai si lamento di niente, ma tutto abraccio con pacequot;. — N0. 9. ;/Narrasi ancora di Santa Liduvina, che un giorno / entro una donna nella sua stanza, e comminciö a maltrattarla colle ingiurie piü atroci che posson dirci, e perche la Santa se ne stava nella sua solita pace, quella tigre piü infuriandosi si pose a sputarle in faccia, e vedendo, che la Santa neppure se ne turbava, posesi a gridare come pazza.quot;
Pratica amar Gesu Crista, Cap. XIV, no. 5. uSanta Liduvina per Ij 38 anni pati continuamente mold mali, febbre, podagra, chiragra, schiranzia e piaghe per tutta la vita; e perchè tenea sempre se ne stava nel suo letto allegro e gioviale.quot; N0. G. //Col patire pazientemente i dolori delle nostre infer-mita, si compisce una gran parte e forse la maggior parte della corona, che Dio ci apparecchia in Paradiso. Ció appunto fu rivelato a Santa Liduvina. Ella, dopo aver patite tante infennita cosi dolorose, come di sopra si disse, deside-rava di morir martire per Gesu Cristo; or mentre un giorno stava sospirando questo martirio, vide una bella corona, ma non ancor finita, ed intese, che quella per lei si preparava; onde la Santa, anelando che si compisse, prego il Signore ad accrescerle i dolori. II Signore la esaudi, mentre le mandö alcuni soldati, che non solo con ingiurie, ma anchc con bastonate molto la maltrat-tarono. Inde le apparve un angiolo colla corona gia compita, e le disse, che quegli ultimi strapazzi vi avean poste le gemme che vi mancavano, e poco ap-presso se ne morl.quot;
Fragmentum Epistolae Rev. Matr. Beatricis a Conceptione.
„Votre charité, étant procuratrice de Ste Lidwine, veuillez le rappel er Ti ,/iiotre Infante, et faites tout ce que vous pouvez pour qu'on recite loffice de ,/la sainte.quot;
[Ex Archivio Moniamm Carmelitidum Excalc. BruxeUensium.]
Testimonium Rev. Matris Priorissae Conventüs Bruxellensis.
„Dans une declaration du Père Pierre d'Alcantara de Stc Therèse, se lit ,/le suivant témoignage:
//,/Identité, d'ailleurs verifiee par la tradition constante de la maison, qui, ,/Wen vertu de la possession ancienne, prouve, que les religieuses ont continuel-,/,/le ment fait et font encore annuellement l'office double de la Ste au 14 Avril „,/C. a. d; Office du Commun, ler nocturne de l'Écriture occurr. le 2e et 3mc ,/,/du Commun des Vierges non Mart.; la Messe (chantée): Dilexisti justi-,/,/tiam.quot;
,/Lors du depart des mères pour St. Denis, l'abbé Floriac, vicaire-général „de Paris et Visiteur des Carmelites, après avoir minutieusement examine tous ,/les papiers, leur permet de dire l'office et de faire dire la Messe aussi long-,/temps que les saintes Reliques seraient en leur possession. De retour enBel-„gique, les religieuses obtinrent sans difficulté la continuation de ce privilege, „dont nous avons toujours joui jusqu'en 1861.
,/1861. Chaque année au 14e Avril, on observe au Carmel deBruxelles la ,/pieuse contume d'exposer la chasse dans l'église, de l'orner de fleurs, et de ,/faire connaitre aux fideles l'Indulgence, accordée a ceux qui venéreraient dévo-„tement ces saintes reliques.
z/Le reste de l'année la chasse se trouve au Choeur ou au Chapitre et les //religieuses du monastère l'entourent des hommages de leur respect et de leur //amour.quot;
[Ex Memoriali Kev. Matr. Conventüs Priorissae, ad informationem Parochi Schiedamensis, anno 1871.]
Ofjicium B. Liduinae, quod Jansenistae recitant.
Sulmquens in Dioecesi ültrajectensi recitari j)oterit ad libitum.
Die xiv. Maii.
In Posto
Semiduplex ad libitum.
Omnia de Communi Virginum non Mart, praeter sequent ia.
In I. VESPERIS cj- LAUDIBUS.
Hymnus.
Ut semper in snis Deus Dextrae, o! Dei mutatio!
Miranda praestat! infima Qui nauseam dabat Calix
E faece mundi seligens, Jam corde toto sumitur,
Ut altiora deprimat! Jesuque amore inebriat.
Longis malis exercita Qui Virginis poenas Deus
Liduina, tandem Numinis Poenis tuis inunxeras,
Agnoscit occultam manum: Pac nos dolores quoslibet
Tollit crucem, seso abnegat. Amore pro tuo pati.
Qui traditum Cruci Pater Nobis redonas Pilium,
Da carnis angores sacro Commitigari Spiritu. Amen.
Oratio ut infra ad Laudes.
AD NOCTURNUM. .
Invit. Agnum qucm sequuntu^r Virgines, Venite adoremus, Alleluia. /
Ilijmnus ex Laudibus da Communi. Lectio j. de Scrlptura occurrente, tribus in unam redactis.
Lectio ij.
Liduina, Virgo Schiedamensis, insignis futura Dominicae Passionis imitatrix, seculo docimo quarto in lucem edita fuit, die Dominica Palmarum, ipso Sacrificii Missao tempore duin Passio Domini Nostri Jesu Christi in Ecclesia recitabatur, parentibus, pietate magis quam seculari nobilitate conspicuis. Ab infantia, singular! devotione erga Deiparam Virgi-nem ferebatur: eamque perpetuae virginitatis proposito imitari studebat. Cumque pater tenellam filiam ad conjugium adhortaretur, ipsa ferventi prece a Deo obtinuit, ut in sancto proposito firmaretur, carnis mortificatione id agens, ut species sua, qua placere hominibus posset, poriret. Piis conatibus atque gemitibus opitulatus est Dominus, qui casti-tatem virginis variis aegritudinibus, tamquam lilium inter spinas, custodivit. Anno siquidem
XXIV
aetatis decimo quinto, cum fortè per hiömalem glaciem puella incederet, costulam doxtri lateris cadendo fregit, quam laesionem continua series morborum amp; cruciatuum per annos triginta octo secuta est. Febiis aestuans, intensus capitis dolor, hydrops, calculus, vermium scaturigo, pulmonum amp; hepatis per particulas ejectio, amp; quod tandem morbi genus earn non afflixit, omni interim remedio ac requie, sed amp; ad fundandam humilitatem, animi etiam consolatione destitutam ?
Lectio iij.
Post annos probationis quatuor, famulae suae misertus Dominus, aniraum ejus sic erexit ministerio Joannis Pot, magnae pietatis viri, ut omni deinceps in Deo solo fiducia collocata, ex contemplatione Christi patientis, tota in amorem Sponsi Grucifixi inardesceret, parata jam, si Sponso liberet, immissos cruciatus ad indefinitam annorumlongitudinem ferre. Triginta ergo annis continuis lecto tamquam Cruci earn affixit infirmitas, quorum fermè viginti solins capitis ac brachii sinistri mobilitate peregit; cor ejus interim sacrosancte Eucharistia ad patientiam stabiliente, debili verö stomacho, ut fertur, omnem alium cibum recusante. Donee cursu peracto, foria tertia post Pascha, absque arbitris, quod quadrienni prece a Deo postularat, amp; appropinquante morte, ut ita contingeret, ipsa procurarat, obdormivit in Domino, decirmX quartd Aprilis, anno millesimo quadringentesimo trigesimo tertio, annos nata quinquaginta tres. Variis post mortem miraculis clara, quorum aliqua refert oculatus testis, Thomas a Kempis, illicó cives suos habuit cultores, erecto in Ecclesia sancti Joannis spcciali sacello ad annuam ejus memoriam celebrandam, quam nec jussit nec impedivit Sancta Sedes. Beatae Liduinao aedes, quam desideraverat pauperibus ad refügium deservire, con-versa fuit in Xenodochium. Ejus Reliquiae anno millesimo sexcentesimo decimo quinto subductae fuere Bruxellas sub Matthia Hovio, Archiepiscopo Mechliniensi, qui ad vota Archiducuin Alberti amp; Isabellae, edito Pastorali Decreto, publicum eis cultum impendi permisit.
Oratio.
Domine Deus noster, qui Beatam Liduinam Virginem ab illecebris seculi praeservatam, ad tuae Crucis amplexum toto corde transire docuisti; concede, ut ejus meritis atque exemplo discamus, amp; perituras mundi calcare delicias, amp; Crucis tuae amore omnia nobis adversantia superare: qui vivis amp; regnas.
[Ex Jansenistarum Breviario Ecclesiastico ad usum Metropolitanae Ecclesiae Ultrajectensis et C'athedralis Ecclesiae Harlemensis accommodato, anno 1744 (Parisiis?) Parte Verna].
,/Extat hacc oratio in officio B. Liduinae impresso:
„Deus qui beatam Liduinam Virginem ab illecebris saeculi praeservasti, et „ad Tuae Crucis sequelam toto corde transire docuisti, concede, ut ejusmerito «et exemplo discamus, perituras calcare delicias et in amplexu Tuae Crucis om-„nia nobis adversantia superare. Qui vivis, etc.quot;
[Tta Hugo Pranciscus Heussenius, in Batavia Sacra, Parte II. p. 204].
Rescriptum Emmi Cardinalis Praef. S. Congreg. de Prop. Fide.
Ex audientia SSmi diei 16 Septembris 1869.
S. S. mus Dominus noster Pius, divina Providentia P. P. IX, referente me infrascripto, S. Congregationis de propaganda fide Cardin. Praefecto, perpensis expo-sitis, exceptisque votis R. R. P. P. D. D. Archiepiscopi Mechliniensis et Episcopi Harlemensis, benigne remisit preces cum facultatibus necessariis et opportunis R. P. D. Internuncio Aplico, qui collatis cum praedictis Ordinariis consiliis, petitam Reliquiarum B. Ludovinae Virginis partem Oratori concedi curet, Brevi S. M. Pau-li V'. aliisque in contrarium quibuscumque non obstantibus.
Datum Romae, ex aedibus S. P. Congregationis, die et anno suprad.
1. sig.
Al. Card. Barnabö, Pr.
Elenchus praecipuorum auctorum qui de B. Liduina scripsernnt.
Omnibus caeteris fortasse prior, quia jam anno 1437, quarto post Liduinnc mortem, obiisse fertur, de ea scripsit;
H a r m a n n u s C o r n e r u s, Dominicanus, in suo opere: Chronica Nlt;mlla, edito i | . » a Jo. Ge. Eccard, in: Corpus historicum medii aevi, Lips. itVi, Tomo 1^1 jljnj II. (fol. 1263). '
I neer tus Auctor, mox post Liduinae obitum, ejus Vit am conscripsit. Papc-brochius Joannem Brugmannum non levi argumento autumavit (Actt.
S. S. Boll. Tomo II Apr. p. 268). Editum est opus in Jacobi de Vora-gine Legendis Sanctorum sive Historia Longobardica, Coloniae Agripp.
1483, fol. et Lovanii 1485, fol. Exstat in Bibliotheca Regia Hagana (Incunab. P. II, no. 115 et P. I, 104).
Incertus Auctor, judice tamen Papebrochio: Joannes Gerlaci, Liduinae cog-natus, qui ante annum 1448 scripserit (Libr. cit. p. 268, litt. E. collat.
cum. P.); annus primae impressionis hujus operis latet; sat cito tamen impressum fuisse Papebrocliio videtnr (Ibid). Titulus secundae editionis (Delpbis, 1487 in 4° et 1490, in 4°) est: 'T leuen van Liedwy, die Maghet van Scyedam, vernacula lingua. In Bibliotheca Regia Hagana utriusque editionis exemplar invenitur (Incunab. Part. I. nquot; 442 et 455).
J o a n n e s B r u g m a n n u s, Ord. F. F. Minorum de Observ. ter vario labore et
modo Vitam Liduinae descripsit.
Prior, si Papebrochio assentimur, ea est quam supra apud Jac. de Voragine indicavimus; si ille erraverit, prior haec deperdita est.
Alteram, eodem judice, ante annum 1448, ex mox nominata vernacula,
„aliisque informationibus, Schiedamo acceptisquot; digestam, Brugmannus ipse in Prologo commendavit; verba jam supra retulimusp. 3. E Codice MS.
primus typis edidit Papebrochius, notisque instruxit in Actis S. S. Boll.
Tom. cit. pagg. 270—302.
Tertiam, multo copiosiorem, anno 1456 compositam, anno 1498 ma-gistri fabricae ecclesiae Schiedamensis, splendide typis imprimendam curarnnt in 4°, cum figuris xylographicis. Exemplar nitidum hujus raris-simi libri, primi omnium, in quantum scitur, qui arte typographica
XXVIII
Schiedami prodierint, extat in Bibliotheca Regia Hagana (Incunab. P. I. n0. 547b.). Integrum textum, additis notis, Papebrochius iterum edidit in Actis S. S. Boll. Tom. cit. paggis 303—365.
Thomas Malleolus (Hammerlein sive Hamerken) a Kempis (obiit 1471) interea, rogantibus suiOrdinis Confratribus, Regularibus nempe Canonicis S1' Augustini conventüs Ruggensis prope Brilam, et ipse duobus Libris Vitam B. Lidevvigis Virijinix cornposuerat, quam ex Thomae autographo primus typis edidit Henricus Sommalius, Soc. Jes. in Collectione Omnium Thomae Kempensis Operum (Antverp. in 8°. 1600, 1607, 1615; postea Coloniae Agripp. 1728 et 1759 in 4°. Integre etiam invenitur in tertia editione (1618 sq.) operis L. Surii dc probatis Sanctorum historiis.
I neer to auctore anno 1496 lingua vernacula prodiit: Der Maghet Liedwy van Scyedam, Leven ende Mirakelen, Goudae, in 4°. apud Fratres Collationarios sive de Vita cornmuni.
Edmund us, ut vulgo vocatur, Canonicus Regularis Ord. S. Augustini, in suo Chronico Magno Belgico (ad annum 1433). Opus scriptum anno 1498, primo editum a J. Pistorio (Rerum Germanicarum Scriptores, Francof. 1607, fel; ibid. 1653, fol; ibid 1654, fol. mutato paulisper titulo: Rerum familiarumque Belgicarum Chronicon Magnum), deinde a B. G. Struvio {Rerum Germanic. Scriptores, Ratisb. 1726. fol. ïomo III), laudatum et testimonii causa citatum ab Ant. Pagio {Crit. in Baronii Annates Eccl. ad annum 1177, nis XVIII et XX).
Albertus Kranzius (obüt 1517) Vandalia (lib. II, Cap. Ill), Colon. 1519 in fol.; Francof. 1575 et 1580; Hanov. 1619.
Continuator Martyrologii Usuardi, CarthusianusColoniensis;Bollandus,Hen-schenius, Papebrochius et Sollerius eum Grevenum appellant. Ad Usuardi Martyrologium ejus A ddimenta prodierunt Coloniae, 1515 et 1512; rursum assumpta a Sollcrio in hujus nova Usuardi editione (Antv. 1714, fol.) et in Actis S. S. Boll. Tom'9 VI0 et VII0 Junii. Consulatur ad diem 14m Aprilis.
Reinerus Snoius (obt. 1537) De Rebus Batavicis (pag. 141); liber verna-cule scriptus, sed Latirui tantum lingua impressus in Collectione Fr. Sweertii: Rerum Belgicarum Annates, etc. Francof. 1620. fol.
Joannes Molanus (ob4. 1585) a. in Additionibus ad Usuardi Martyrologium (ad 14n Apr.). Edid. 1568. Lov. 8°. min. 1573 et 1577. h. Indicutus Sanctorum Betgii, Antv. 1583, 8°. min. (p. 44).
c. Natales Sanctorum Betgii Lov. 1595 in 12°. (ad I4m Apr.), Duac. 1616 in 8°. et ibid. 1628.
d. Chronica Sanctorum Betgii Recapitulatio, praecedenti operi conjuncta (p. 200).
XXIX
Laurentius Surius(ob. 1578), DeprobatisSanctorum Vitis, secundae editi-onis (Colon. 1576—81, in fol.), Tomo VII ad 14™ Apr. Tomus hic, Surio posthumus, additus quidem a Mosandro, Vita tarnen Liduinae ipsum Surium habet auctorem (Ita Papebrochms, libr. cit. p. 269). Quae vero in tertia Suriani operis editione (Colon. 1618 in fol.) invenitur Lidewigis Vita, nihil aliud est nisi textus praefati libri Thomae Kempensis, de verbo ad verbum iterum impressus.
Michaël d' Esne, Episcopus Tornacensis, La vie de la très-saincte et vray-ment admirable vierge Ludyvine, inter aliorum Sanctorum Vitas in unum vol. collectas, Duaci 1597, et seorsim in 12°, Duaci, 1608.
Franciscus Haraeus, De Vitis Sanctorum, Ant v. 1598 in 8° etColoniae, 1605 in fol.
Petrus Rib aden eira, Soc. Jes. I los Sanctorum, o Libra de las vidas deles Santos, Madriti, 1599—1601, in fol, opus celebre, saepius recusum et in omnes fere Europac linguas traductum.
Wal ran dus Caoult, La vie admirable, tres-saincte et miraculeuse de Madame saincte Ludyvine, Duaci, 1600, in 8°. et iterum 1601.
Matthias Lambrecht, Episcopus Brugensis, Historia Ecclesiastica, oft Kerckelicke Historie, Antv. 1609. fol. (p. 122).
Cornelius Grasius, Carthusianus, Yitae Sanctorum, Colon. 1616 in 12o. Tom. II ad 14m Apr.
Heribertus Rosweidus, Soc. Jes. a. Het leven der H. Maeghden van Christus tijden af tot op deze eeuw. {Vitae Sanctarum Virginum a Christi temporihus usque ad hoc saeculum), Antv. 1626 (pagg. 181, etc,) in 8 ,
item 1642 et 1696.
b. Generale Legende der Heylighen, {Generales Legendae Sanctorum) Antv. 1619 fol. 2 vol. (ad 14m Apr); item 1629, 1641, 1649 et 1686.
c. Kerckelijke Historie van Nederlant {Historia Ecclesiastica Neerlan-diae), Antv. 1623 in fol. (ad annum 1433).
Aubertus IMiraeus, a. Fasti Belgici et Burgundici, Brux. 1622 in 12 . (p. 188).
b. Iterum Belgicarum Chronicon, Antv. 1636, fol. (p. 378).
Dionysius Mudzaert, Ord. S. Norberti. a. Kerckelijke Historie {Historica Ecclesiastica a Nat. Dn' usque ad ann. 1622) Antv. 1622, fol. (ad annum 1433).
b. Oorsprongh, Begin ende Vervolgh van het Gheloof ende de Kercke-lycke Gheschiedenissen in onse Nederlanden. {Origo, ortus et incrementum jidei et Hist. Eccles. in nostra Nederlandia). Antv. 1622, fol. (adannum 1433).
XXX
Arnoldus Raissius, Hierogazophylacium Belgicum, Duaci, 1628, in 12o. (pagg. 150-151).
Theophilus Raynaudus, Soc. J. De Martyrio per pestem, Lugd. 1630, in 8o. Liber a Benedicto XIV, quum de Liduina ipse tractaret in opere De Canon. SS. Lib. Ill, Cap, XXX, n0. 7, lectori indicatus.
Anonymus, Fasti Mariani cum divorum dogiis in singulos anni dies dis-tributis, edit. 3a. Antv. J. Cnobbaert, 1637 in 12°. (ad diem 14 Aprilis).
Guilielmus Thiersault, Soc. Jes. Vie deSainte Lydwine. Paris, 1637in 12°.
Andreas du Saussay, Protonot. Apostolicus, Martyrologium Gallicanum. Paris. 1637. in fol. ad 14m Apr.
Cornelius a Lapide, Soc. J. (obiit 1637) Commentarius in Evangelium Sancti Lucae. Antv. 1639, in fol. (Ad. Cap. XVI. v. 21).
Maximilianus Sandaeus, Soc. J. Historiae Staurophilorum libriL, Colon. ■1653, in 4». (Lib. XLIII, tit. Lil, pagg. 542—544).
Ludovicus Jacobi, Soc. J. Het wonderlych leven van de eerhaere, devote ende Heylighe Maghet Lydunne (Mirabïlis Vita castae, devotae et Sanctae Virginia hiduinae). Antv. 1657, in 8°.
Odoricus Raynaldus, Congreg. Or. Annales Ecclesiastici, Caes. Baronii continuati. Romae 1646—1671, in fol. et Col. 1693—1723. fol. ad annum 1423, n0. 27; 1424, n0. 22; 1433, n0. 31.
Daniel Papebrochius, Soc. J. Acta Sanctorum Aprilis. Tom II (pagg. 267— 368) Antv. 1675, fol.
(Andreas de Boeije) Soc. Jes. Het Roomsch Martelaren-boek, overghe-set uyt het Latyns onlangks uitgeschreven met authoriteyt van den Apos-telyken Stoel (Martyrologium Romanum traductum ex Latino, nuper au-thoritate Apostolicae Sedis edito. Ipris, 1688 (in additamento ad 14quot; Apr.), cum approbadone.
Incertus auctor Hollandus, Het Nederlands Catholyk Martelaarsboek, beschreven^ [oor Petrus Opmeer. (Martyrologium Nederlando-Catholicum conscriptum a Retro Opmerö). Auctor nempe, quisquis ille sit, Opmeri notum opus e Latino in Hollandicam linguam traduxit; sed Priorem hujus vernaculae editionia Partem de suo adjecit; in hac Parte Ia. quae igitur non est Opmeri, invenitur: liet Leven van de H. Maagt Lydwina (Vitae Sanctae Virginis Liduinae) Antv. [ementito loco pro: Leidae) 1700, in 12°. (pp. 289—810).
Adrianus Baillet, Sacerdos saecularis, plurium sententia hypercriticus, Les Vies des Saints, Paris, 1701, in fol. 8° et 4°; altera edit. Paris 1724 fol. (ad diem 14m Aprilis).
Hugo Franciscus van Heuss en, Jansenista, in a. Batavia Sacra, Brux. 1714, fol. (Parte H, p. 204).
h. Historia Episcopatuum foeclerati Belgii, Leidae, 1719, fol. (Tom. I, p. 374.)
ïimotheus a Praesentatione, Cannelita, Brandende lampen voor het alderheyligste Sacrament des Autaers, ofte de doorluchtige Liefhebbers van dit goddelijke Mysterie (Lampades ardentes coram Sanctissimo Altar is Sacramento, sive illustres hujus divini mysterii amatores). Antv. 1727, in 12°. (Tomo II, pp. 93—97).
Cornelius van Alkemade, acatholicus. Beschrijving van de standplaats, oudheden en opkomst der stad Schiedam, etc. (De situ, antiquitatibus et ortu urbis Schiedamensis), manuscriptum, nondum impressum. Auto-graphum nitidissum possidet eximius Dns J. B. Nolct, oppidi ejusdem Senator.
Benedictus XIV, De Servorum Dei Beatificatione et Canonizatione (Lib. H, Cap. XX, n0. 16 et Lib. III. Cap. XXX, n». 7).
S. Alphonsus Maria de Liguorio, a. La vera Sposa di Gesïi Crista (Cap. HI, § 11, no. 3 et 9).
b. Pratica di amar Gesii Cristo, (Cap. XIV, n8. 5 et G).
Albanus Butler, The lives of the fathers, etc. sive Vitae Patrurn, Marty rum, aliorumque Sanctorum, cum auctariis Godescardi et aliorum variis linguis traductae et innumeris fere editionibus per saeculum et amplius notissimae (ad 14m Aprilis).
J. Görres. Die Christliche Mystik (Mystica Christiana), Ratisb. 1837—1840 in 8°. (Tom. II. pp. 429 et 582).
Everardus Stephanus van der Haagen, Vicarius generalis Harle-mensis. Levens der Heiligen, Kerkvaders en Martelaren {Vitae Sanctorum, Ecclesiae Patrum et Marty rum). Hag. Com. 1837—'1845, in 4°. (ad 14ra Aprilis).
Dr. A. Maas, acatholicus, in Periodico: Vriend des Vaderlands [Amicus Patriae). Tom. XHI, pagg. 671 et 676 (anno 1840).
A. J. van der Aa, acatholicus. Beschrijving van Schiedam, in; Aardrijkskundig Woordenboek der Nederlanden (Descriptio urbis Schiedamensis: in, Lexico geographico Nederlandiae), Gorcomii 1847, in 8°.
XXXII
Joannes Baptista Pitra, S. R. E. Cardinalis, La Hollande Catholique, Paris, 1850 et 1854 in 12°. (Part. I. Cap. X).
W. Moll, acatholicus, theol. Professor Amstelodami.
a. Johannes Brugman en het godsdienstige leven onzer vaderen in de vijftiende eeuw {De Joanne Brugmanno et nostratium practica religione, saeculo XV») Amstelod. 1854. 2 vol. in 8o. (Tom. 11. pp. 107—138.)
b. Kerkgeschiedenis van Nederland vóór de Hervorming (Historia Ecclesiastica Nederlandiae ante Reformationem), Ultraj. 1864—1869. in 8°. (Tom. II. 2, p. 356; II. 3, pp. 159, 199, 293; II. 4, pp. 63, 117, 118, 252, 321.
Coudurier, Sacerdos Dioeceseos Bellicensis, Vie de la Bienheureuse Liduine, 1862, in 8°.
Italica versio: Vita della Beata Liduina, Neap. 1867.
Hollandica versio: Leven van de Gelukzalige Liduina, Hag. Com.
1870, in 8°.
Fredericus Pösl, Presb. Congr. S. Redempt. Die reine, leidende mul barmherzige Liebe, dargestelt in den Leben des Seligen Hermann Joseph aus Köln, der Seligen Lidwina von Schiedam und des Heiligen Johannes des Almosengebers (Amor purus, patiens et misericors, propositus in Vitis B. Hermanni Josephi Coloniensis, B. Liduinae Schiedamensis et S. Joannis Eleemosynarii), Mogunt. 1862, in 8°.
(J. B. Nolet) De Zalige Lidewy (Beata Liduina), Hag. Com. 1864 in 8°. in: Levensbeschrijving van Heiligen, Kerkvaders en Martelaren (Vitae Sanctorum, Eccles. Patrum et Martyrum), ed. et cur. eximio Dno A. J. L. M. Lux, Ord. S. Gregorii Comm. Ibid.