DISSERTATIO MEDICA INAUGUKALIS
IRKITATIONË MËDULLAË SPINALIS.
-ocr page 2-^ 1
^ s
mi
m M
M
-ocr page 3-DISSERTATIO MEDICA INAUGURATES
IRRIÏATIONE MEDULLAE SPINALIS,
dDAM
ANNUENTE SÜMMO NUMINE,
ex auctoritate rectoris magniitci
fHIL. THEOR. MAG., I.ITT. HUM. BT JUR. UTB. 1ȆCT. ET PROP. ESTRAOKD.,
NEC NON
AMPLissiMi SENATUS ACADEMICI consensu
nobilissimae FACULTATIS MEDICAE decreïo,
SUMMISqUE IN
MEDICINA honoribüs ac privilegiis
IIS ACADEMIA RHENO-TRAJECTINA
kite et legitime oonseqüendis,
ERUDITORUM EXAMINI SUBMlTTIT
CORNELIIS JOANNES VAN PERSIJN,
Koudekerka-Batavus.
a. d. xxx jtrmi, a. mdcccli, hora v.
trajecti ad khenum,
APUD J. G. B R 0 E S E.
JIDCCCLI.
-ocr page 4-TÏPIS K. J. CIEEES,
-ocr page 5-tm
3l
WfM
PARENTIBUS
OPTIMIS CARISSIMIS
SACRUM.
L.
. M
Curriculo academica peracio, specimen quoddam mihi
scribendum erat, ut summos in Medicina honores capere
possem. Spero igitur, juvenile hocce opus benevolos lector es
inventurum esse, nec judices severos, maculam quamque
atro carbone notantes.
Hancce autem opportunitatem avide arripio, ut pium
et gratum animum Vohis significem, Parentes carissimi,
pro tot tantisque in me collatis beneßciis. Numquam mihi
a puero defuistis, et hacce solemni occasione me palam
profiteri posse , quanta Vohis debeam , admodum gaudeo,
Persuasum Vobis habeatis, numquam me Vestra erga me
beneficia obUturum esse; diu servet Vobis, enixe hoc pre-
cor, D. 0. M. vitam incolumem, ut, non vana me dixisse,
adspicere possitis.
Ad Vos nunc me convcrto, Praeceptores aestumatissimi, qui
studiis meis profuistis, et quidem primum 2'e compello, prae-
VIIInbsp;PRAEFATIO.
stantissime G. J. Kapteyn, qui prae omnibus bene deine
mcritus es. Tu studiorum amore me imbuisti, sine Tuo
auxilio numquam mihi licuisset huncce diem adeo solem-
nem adspieere, maximas ergo, quas agere possum, grati
discipuli oxeipe gratias.
Quantam vero Vohis gratiam habeam, Viri darissimi,
quos in academia Rheno-Trajectina praeceptores habere
mihi contigit, animus palam praedicare jubet; praesertim
Vobis, Viri clarissimi, qui facultati Medicae adscripti
estis, pro egregiis Vestris institutionibus, nec non pro
benevolentia, qua semper me prosecuti estis. — Prae
caeteris autem Te compellere me lubet. Vir clarissime,
G. J. Loiicq, Promotor aestumatissime, pro omnibus,
quae Tibi debeo. Non solum numquam auxilium Tuum
mihi denegasti, sed etiam in conscribenda hacce disserta-
tione egregiis Tuis consiliis semper mihi adfuisti. Quodsi
boni aliquid in illa inveniatur, me hocce eximiis Tuis
institutionibus debere, lubens agnosco. Deus Omnipotens
diu Te servet incolumem, decus academiae.
Tandem Vobis est valedicendum, Amici dilectissimi,
quos quotidiana consuetudo arctissime mecum conjunxit.
Triste profeoto officium I Utinam illud amicitiae vinculum,
quod hacce in academia contraximus, quodque ad mores
et ingemum informanda excoluimus, firmum semper maneat
et intactum. Vos mei memores estote, uti ego Vestri. Valete !
Pafj.
INTliODüCTiO..................................................................................1.
CAPUT I. Conspectus liistoricus.................................................3.
CAPUT II. De Notione Irritationis spinalis....................................19.
CAPUT III. De Aetiologia..................................49.
CAPUT IV. De Irritationis spinalis Symptomatibus, Diagnosi
CAPUT V. De Curationc..................................................................83.
A
Ex quo tempore anatome pathologica magis quam
antea culta est, illa, quae cadaverum sectiones doce-
bant, ad symptomata in vivis observata diligentius
applicari coepta sunt, atque effectus adeo es ipsis causis
dijudicati fuerunt, disciplina medica eos fecit progres-
sus, de quibus antea ne cogitare quidem licuisset. Non
solum nmlta, quae bue usque incognita erant, per illam
detecta, sed complura etiam, quorum jam aliquam ha-
bebant notitiam, clariora reddita sunt, et series errorum
sublata est. Imo vero jure dici potest, per magnos
progressus anatomes pathologicae novum quasi campum
in medicina fuisse apertum, in quo licet magna quidem
pars adhuc jaceat inculta, semina tamen antea sparsa
pulchros jam ferunt fructus, pluresque etiam nobis
promittunt.
Sed etiam praeter anatomen pathologicam, accurata
indagatione symptomatum in aegris observatorum, eo-
rumque nexus cupi causis sive certis sive probabilibus,
adhibita luce physiologiae magis emendatae, uti hodie
habetur, multarum rerum cognitio correcta est, aliarum
modificata, plürium etiam primum aperta.
Ad liane classem absque dubio referri potest irritatio
spinalis, quam multi tanquam morbum peculiarem ac-
ceperunt, nonnulli vero negaverunt. Ultimis tempori-
bus demum innotuit; ante hos scilicet triginta annos
primae de illa observationes editae sunt, licet illo qui-
dem tempore nomine irritationis spinalis non appellare-
tur. Hoe nomen per viginti vix annos usitatum fuit.
Quamquam igitur vel morbus ipse novus est, vel ejus
cognitio recens, neque adeo copiosam de illo litteratu-
ram exspectaveris, multi tamen eum scriptis tractarunt.
Complures etiam sub nomine irritationis spinalis de-
scripserunt alios morbos, jam dudum cognitos. Huic
causae pro parte attribuendum videtur, tot dari adhuc
controversias de morbi natura, symptomatibus et decursu,
imo nonnullos exinde argumentum petivisse, quo pro-
barent, morbum qua talem non existere.
CONSPECTUS HISTORICUS.
Antequam paullo plenius de ipsa irritatione spinali
disseramus, non ineptum videbitur, conspectum dare
praecipuorum auctorum, qui de morbo hocce scripse-
runt. Uti jam dictum est, disquisitiones de irritatione
spinali satis sunt numerosae; has autem omnes ad ma-
nus non habuimus. In hujus igitur disquisitionis de-
cursu saepius usi sumus judiciis aliorum; atque hanc
etiam ob causam conspectus absolutus esse non potuit.
In antiquioribus operibus, a Frankio, Brera et
aliis editis, vestigia de hoc morbo invenimus. Ex hocce
loco, qui apud J. P. Frank i) occurrit, hac de re
1) Delectus opuscul. medic. 1792, tom. XI. pag. 31.
-ocr page 14-judicare possumus: ,,Summa veroquot;, inquit, ,,tum Spinae
,,vertebralis, tum ipsius hac in specu latentis medullae,
,,in suscipiendis morborum seminibus promptitude est
,,atque proclivilas; quamvis multorum hanc ad partem
,,dolorum origo, ex nervorum super ipsis verticularum
,,corporibus in viscera thoracis et abdominis abeuntium
,,irritatione videatur repetenda. Hic enim, tot sensi-
,,bilissimi, tantisque inter se nexibus intricati funiculi,
,,medullae spinalis aut proles, aut nativitate conjuncti,
,,vel minimas, quae his in organis exoriuntur, fideliter
„turbas referunt; tantumque spinae in has ipsas con-
,,sensum implorant: ut, quem demum hostis assilierit
,,angulum, difficulter eruamus.quot;
Anno 1821 Player i), medicus'Americanus, publi-
cavit nonnullas observationes de hoe argumento. Ob-
servavit nempe diversa symptomata neuralgiae trunci,
et contendit illa dependere a morbo medullae (spinal
disease) sese ostendente, instituta pressione in spina
vertebrali.
Tales observationes, attamen sine relatione sympto-
mata illa inter et raedullam, Ni cod 2), medicus Gal-
liens, jam ediderat anno 1818.
1) On irritation of tlie spinal nerves, in Quarterly journal of science,
I32I.
Observations de névralgies thoraciques, in Nouveau journ. dc
méd., ehir. et pharm. t. 3. p. 247. ann. 1818.
Post communicationem harum observationum a me-
dicis Americanis et praesertim ab Anglicis diversi hac
de re editi sunt tractatus in multis scriptis medicis
periodicis.
Brown, in diario dicto ,,the Glasgow medical jour-
nalquot;, May 1828, dedit conspectum observationum suarum
de afFectione quadam, uti contendit, nondum descripta,
quam irritatïonem spinalem vocat. Videtur igitur obser-
vationes a Playero et a Nicodio'communicatas igno-
ravisse. Quae afFert facta, magnam habent similitudinem
cum illis, quae medici memorati retulerunt. Loquitur
de dolore in dorso excitato per pressionem aut per
spongiam aqua calida imbutam, nec non per flexionem
Spinae vertebralis. Primus autem et morbo nomen ir-
ritationis spinalis dedit, et naturam ejus explicare co-
natus est. Dolorem in dor nempe attribuit dislocationi,
quam vocant, vertebrarum, productae contractione spas-
modica musculorum dorsalium. Vertebrae nimirum
luxatae nervos spinales premerent, quo loco canalem
vertebralem relinquunt, et hunc in modum producerent
symptomata ab illo descripta. Musculorum spasmus
secundum ilhim in genere non dependet a medullae
aflfectione morbosa.
Paullo post Darwall ■) novas publicavit observati-
1) On some forms of cerebral and spinal irritation, In: Midland
medieal Reporter, May, 1829.
ones, quae Brownii observationes confirmaverunt, at-
que etiam eandem ac Brown tuetur sententiam de na-
tura morbi.
Anno 1829 J. Pridgin Teale i) primam edidit
monographiam de hocce morbo. Teale, uti et Tate 2),
contendunt, dolorem excitatum per pressionem in loco
determinate spinae vertebralis esse symptoma cum plu-
ribus afFectionibus nervosis chronicis conjunctum, et
indicationem principalem in eo consistere, ut dolor ille
amoveatur, quocum etiam caeterae affectiones morbosae
discederent. Naturam afFectionis, quae causa esset
irritationis spinalis, laudati medici non clare explicant.
Licet opus a Teale editum ferat indicium, auctorem
esse virum doctrina imbutum, tamen neque in Anglia
ipsa neque apud exteros tot invenit sectatores quam
opus quinquennio post a fratribus Griffin 3) editum,
quod nequaquam eandem prae se fert doctrinam. Re-
jecerunt, uti Parrish 4), medicus Americanus, jam
biennio ante fecerat, opinionem, qua statuebatur, irri-
tationem spinalem esse causam omnium affectionum
») J. P. Teal e, a treatise on neuralgic diseases, etc., London, 1829.
6. Tate, a treatise on hysteria, London, 1830.
3) W. and D. Griffin, observations on functional affections of
the spinal cord, etc., London, 1834.
Remarks on spinal irritation as connected with nervous diseases,
with Cases, in the American Journal of the medical scicnces, 1832 ,
Aug. N®. 20. p. 293.
uervosarum chronicarum. Etiam conati sunt discrimen
statuere irritationem spinalem inter et simplicem aut
idiopathicam affectionem nervosam excentricam, nec non
inter illam et infiammationes acutas. Praeterea sympto-
mata ostenderunt characteristica, e quibus morbum dig-
noscere possimus, quae haec sunt: 1°. Absentia relati-
onis inter dolorem sive affectionem localem et conditi-
onem aegri generalem. 2°. Dolores aucti, quoties aeger
corpus ponderosum sublevare conatur. 3°. Dolor, qui
excitatur in regione definita corporis per pressionem
nonnullis in locis spinae vertebraHs. 4quot;. Propensio ad
metastases. Sub nomine irritationis intelligunt incitatio-
nem totius systematis nervei aut hujus partis sensorio com-
muni productam absque actione vasorum praegressa. In
scriptis serius ab illis editis de eodem argumento senten-
tias suas de irritatione spinali aliquantulum mutaverunt.
Inter scriptores Anglicos recenseri adhuc merentur:
Burns, qui in capite operis sui obstetricii de irritatione
spinah egit; porro Mal one et Porter, qui naturam
morbi non multum illustraverunt. Tod din ,,the Cyclo-
pedia of practical medicinequot;, vol. 4. p. 644. credit cau-
sam irritationis spinalis haerere in congestione in venis,
quae in canali vertebral! reperiuntur extra medullam.
John Marshall i) dedit in opere speciah de irrita-
1) John Marshall, practical observations on diseases of the
heart, etc. occasioned by spinal irritation, etc., London, 1835.
tionc spinali multas observationes partim cum prioribus
consentientes, partim ab illis discedentes. Liber prae-
terea continet nonnullas animadversiones de irritatione
spinali, quas apud scriptores antea nominates non inve-
nimus ; naturam autem morbi non uberius explicat.
Inter scriptores Gallo-Francos, e quibus Ni codi uni
jam memoravimus, reperimus Andrallium. Hic ir-
ntationem spinalem morbum habet sui generis, post mor-
tem ne vestigium quidem mutationis structurae relinquen-
tem. De natura morbi plura non dicit, sed animadvertit,
ab aliis auctoribus hac de re communicata vera esse
posse, attamen requirere ulteriorem confirmationem.
Olli vier in capite operis sui classici: traité des
maladies de la moelle épinière, 3quot; éd., Paris, 1837, egit
de niorbo nostro. In editione secunda ejusdem operis
irritationem spinalem jam commemoravit. Existimat,
lilam esse congestionem magis minusve validam versus
medullam, quae sententia nititur analogia, quam obser-
vare ei contigit, inter symptomata verae congestionis
post mortem inventae, et illa quae observavit in morbo
sub nomine irritationis spinalis descripto. Porro opinio
ejus nititur incremento doloris per motum corporis, et
propensione ad metastases, quae ambo symptomata irrita-
tion! spinali propria dicuntur, quaeque commodam habent
explicationem in congestione, et tandem effectu salutari
curationis, localium nempe sanguinis detractionum.
Cruveilhier (Bull, de thér. t. XIL p. 388) se
-ocr page 19-invenisse perhibet, affectiones ventriculi, cordis et alio-
rum intestinorum cohaerere cum dolore determinatis in
locis Spinae vertebralis. Ita morbi ventriculi punctum
dorsale, uti dicit locum illum determinatum, haberent
in vertebra dorsali numero quarta, affectiones uteri in
osse sacro, alii morbi aliis in locis. Praesidia thera-
peutica bis in locis administrare suadet, quoniam multo
citius tum juvant.
Bassereau et Valleix irritatïonem spinalem neu-
ralgiam esse existimant dorso-intercostalem a se descrip-
tam. Attamen Valleix postea concedit, nonnullos casus,
sub nomine irritationis spinalis memoratos, nullam ha-
bere convenientiam cum neuralgia illa dorso-intercostali.
Non solum autem morbus cognitus erat in America,
Anglia et Gallia, sed etiam aliis in regionibns et prae-
sertim in Germania non diu post primarum observatio-
num communicationem de morbo nostro, plures medici
de eo scripserunt, inter quos forsan fuerunt, qui pri-
mas observationes ignoraverunt.
Jam anno 1823 Stieb el in opere inscripto ,,Kleine
,,Beiträge zur Heil wissenschaft,quot; et anno post in ,,Eust's
„Magazinquot; in tractatu de neuralgia rhachitica, multas
dedit argutas et temporis ratione novas animadversiones
de neuralgia rhachitica et de chorea rhachitica, nec non
O
de dolore vertebrarum in diversis conditionibus morbosis.
Stieb el refert, se semper invenisse espansionem pro-
cessus spinosi vertebrae colli numero septimae.
Anno 1828 in diario „Med. Chir. Zeitungquot;, subtitulo:
Beiträge zu den ßückgrathskrankheiten, in lucem prodiit
tractatus de irritatione spinali, auetore Hi n ter ber-
ge ro, nitens 1100 observationibus ab illo hoc de morbo
factis et compositis. Hinterberger causam irritationis
spinalis quaerit in phlogosi rheumatico-arthritica articu-
lationum vertebrarum, quin imo in inflammatione me-
dullae spinalis. Hac de re speciale etiam edidit scrip-
tum, cui titulus: Abhandlung über die Entzündung
des Rückenmarks und Beiträge zur Erfahrung der
Cholera Morbus, etc.
Enz communicavit in ,,Bust's Magazinquot; disquisitio-
nem satis voluminosam de conditionibus morbosis sym-
ptomaticis, quae sese ostendunt in sensibilitate Spinae
vertebralis. üt medicus practicus sese abstinuit ab
omni speculatione; de ipsa morbi natura non audet
pronunciare. Seriem observationum communicavit, qua-
rum non omnes certe sunt exempla irritationis spinalis.
Perhibet, per irritationem spinalem oriri phthisin, peri-
pneumoniam, pleuritidem et multos alios morbos.
Krem er s i) anno 1837 opus edidit de febri inter-
mittenti. Constanter in hocce morbo invenit dolorem
superiorum vertebrarum dorsalium, et hunc dolorem
putat esse symptoma pathognomonicum febris intermit-
1) Beobachtangen und Untersuchungen über das 'Wechselfiebcr, von
Dr. Carl Kremers, Aachen und Leipzig, 1837.
lentis. Porro contendit, omnes morbos periodicos et
multos non periodicos cum dolore spinae vertebralis con-
junctos nexum habere causalem cum hoc dolore. Dolor
Spinae vertebralis refertur ad irritationem spinalem,
quae absque dubio est causa febris intermittentis. Pag.
101 datur historia sectionis cadaveris in stadio frigoris
febris intermittentis mortui, et pag. 103 concludit:
,,das Wechselfieber ist eine Krankheit des Inhalts des
Rückenmarks-Kanales.quot; Morbus hic materiae in canali
vertebrali contentae, uti patet ex historia cadaveris sec-
tionis, est inflammatio medullae spinalis.
AI her si o i), professori Bonnensi, irritatio spinalis ir-
ritamentis producta esse videtur, quae aut in medullam
ipsam agunt, aut quorum actio per alia Organa in illam
transfertur. Recensât symptomata irritationis spinalis,
et monet, ne confundatur cum irritabilitate aucta aut
cum inflammatione medullae, quibuscum saepe compli-
catur. In libro de pathologia generali 1842 et 1844
edito Albers febrim atque irritationem spinalem mor-
bos dicit ejusdem naturae.
Post eum a doct. Stilling 2) liber editus est de ir-
ritatione spinah. Est opus satis voluminosum, in quo
scriptor jure plurimas refutavit opiniones illorum, qui
1) Hannov. Ann. Bd. III. H. 1 , 1838.
2} Physiologische, pathologische und medicinisch-practische Unter-
suchungen über die Spinal-Irritation von Dr. Sti Hing. Leipzig 1840.
ante eum de hoc morbo egeruut. De natura morbi pag.
386 ita disserit: „eine Blutüberfüllung, inquit, ist also
,,der allgemeine Zustand, welcher als die Folge von
,,Ueberreizung sensitiver Nerven, oder von einer di-
,,recten Schwächung durch feindliche Einflüsse, und die
,,Folgen beider sind identisch, zu betrachten ist. Wir
,,finden dies durchgängig im Organismus. Jeder in
,,zu starker Action gewesene Theil überfüllt sich mit
,,Blut, und es treten die hierdurch bedingten Störungen
,,oder Symptome hervor.quot; Irritationem spinalem Stil-
ling etiam esse putat causam febris intermittentis, Mi-
nus autem probandum est, librum esse repletum theo-
riis vacillantibus, quae doctrinam de irritatione spinali
nullo modo clariorem reddunt. Hicce liber in Germa-
nia nec non apud exteros permultos invenit secta-
tores, quamquam etiam a nonnullis sine ulla dementia
damnatur. Caeteroquin ad optimos pertinet libros hue
usque de irritatione spinali editos.
Post opus doct' Stilling diversa adhuc alia scripta
de morbo nostro in lucem prodierunt, quorum praeci-
pua breviter memorabimus. Praeterea in multis scriptis
periodicis de disciplina medica agentibus seriem inve-
nimus observationum de irritatione spinali.
Romberg habet in libro suo: Lehrbuch der Ner-
venkrankheiten, caput breve de irritatione spinali agens;
dicit eam esse neuralgiam medullas spinalis.
Lowe g describit irritationem spinalem sub nomine
-ocr page 23-rheumatismi centralis in libro, cui titulus : der Central-
rheumatismus, oder die Gehirn-, Rückenmarks-, Nerven-
und Geisteskrankheiten nach kyklodynamischen Grund-
sätzen bearbeitet von D'. A. Loweg, Munster, 1841.
Anno 1842, in Anglia iterum opusculum in lucem
prodiit de irritatione spinali, auctore Ria dore i). Ei-
senmann illud recensuit in Schmidt's Jahrbücher, Bd.
40. S. 117, non autem magnopere illud laudat ; ani-
madvertit, symptomata quam diversissima in opere illo
repetita fuisse ab irritatione spinali, sicuti inter alia
stricturas varias urethrae.
Eisenmann ipse diversis in locis de irritatione spi-
nali tractavit. Est scriptor disquisitionis illius, quam
invenimus in voce Spinal-Irritation in Encyclopaedia
a Schmidt édita. Praeterea quando recensuit opus ab
Hirschi o editum, et in Jahresberichte von Canstatt
und Eisenmann, et aliis praeterea in locis opinio-
nem suam de hoc morbo patefecit. Causam proximam
morbi quaerit in conditione medullae majori quam sim-
plici congestione, minori quam inflammatione, aliis ver-
bis hac in conditione , quam Gallo-Pranci irritationem
vocaverunt, ipse vero athenische Stase.
Hetterschy in dissertatione inaugurali, in qua di-
versas positiones audaces doct' Stilling refutavit, affert
tamquam causam frequentissimam irritationis spinalis
') A treatise of irritation of the spinal nerves, etc.
-ocr page 24-plethoram venosam abdominalem. Irritationis spinalis
non dari symptomata characteristica contendit, nec non
quam difficillimum esse ea invenire , quoniam sympto-
mata differunt pro sede morbi. Hanc ob causam Het-
terschy non ad illos referendus est, qui irritationem
spinalem negant, uti ab aliis est factum.
Anno 1843 duo prodierunt opuscula de irritatione
spinali. Alterum a Türck i) est editum, libellus parvi
momenti, in quo tamen invenitur, symptomata morbosa
pressione in peripheria instituta diminui. Alterum vero
scripsit Hirsch 2), qui hancce dedit irritationis spina-
lis definitionem: „Spinal-Irritation, inquit, ist eine
,,Krankheit des Rückenmarks, wobei dies Organ solche
,,Veränderungen erleidet, die den physiologischen ana-
,,log und nur dadurch abnorm sind, dass sie nicht auf
,,den adäquaten Reize erfolgen und dass sie habituell
,,werden, was dieselben Symptome zur Folge hat, als
,,wenn das gesunde Rückenmark durch eine Affection
,,der peripherischen Nervenenden erregt worden wäre.quot;
Von Guttceit Orelius communicavit dissertationem
de irritatione spinali in Schmidt's Jahrbücher, Bd. 43.
S. 101. Secundum eum magni est momenti distinguere
inter irritationem spinalem protopathicam et sympathicam.
1)nbsp;Abhandlung über Spinal-Irritation von Ludwig Türck,
Wien 1843.
2)nbsp;Beiträge zur Erkenntniss und Heilung der Spinal-Neurosen von
Hirsch, Königsberg, 1843.
Huss, medicus Stockholmiensis, etiam edidit obser-
vationes de morbo, de quo hic agitur.
Budge in opere suo de pathologia generali pag. 56
affectionem medullae spinalis, quae causa est proxima
irritationis spinalis, vocat ,,eine Reizung!quot;
Henle dedit in Zeitschrift für rat. Med. Bd. IV.
2 u. 3, quod ipse edit, conspectum brevem status ho-
dierni doctrinae irritationis spinalis. Ipse opiniones,
quas antea de hoc morbo habuit, modificavit; eum
nempe procul dubio putavit morbum medullae spinalis;
hodie irritationem spinalem dicit morbum, qui magnam
habet convenientiam cum hysteria, aut forsan revera
cum hac convenit, ergo affectionem magis dynamicam.
Forsan et nervi, quo loco e canali vertebrali exeunt,
per dilatationem venarum premi possent.
Forget (gazette méd. de Paris) irritationem spina-
lem etiam existimat morbum affinem hysteriae.
De statu sanguinis in irritatione spinali diversae etiam
opiniones divulgatae sunt. Popp i) existimat in hocce
morbo fibrinam mollem esse: ,,an den Zustand der Blut-
,,fülle, inquit, scheint sich in vielen Fällen die Spinal-
,,Irritation anzuschliessen , nur ist der Faserstof bald
,,grösser, bald geringer als im gesunden Blute.quot; —
Weber, qui P o p p i i opus recensuit, contendit irritatio-
1) Untorsachungen über die Beschaffenheit des mensciilichen Blutes
in verschiedenen Kranlsheiten , Leipzig, 1845.
nem spinalem non cohaerere cum crasi sanguinis pecu-
liari, sed illam adesse posse in crasibus quam maxime
diversis. Eisenmann putat, quando irritatio spinalis
diu existit, necesse esse sanguinem assumere qualitatem
tenuem et aquosam.
Praeterea disquisitiones variae de irritatione spinali, et
magnus imprimis observationum numerus hocce de morbo
in plerisque scriptis medicis periodicis reperiuntur ; locum
etiam occupât in plurimis recentiorum temporum com-
pendiis de pathologia et de therapia speciali, sicuti in
compendio a Canstatt edito, et in plerisque aliorum,
quae omnia enumerare supervacaneum foret.
Fuerunt etiam scriptores, qui irritationem spinalem
negarunt; inter hos praesertim invenimus May er um,
qui in opere sub finem anni 1849 edito: die Unzuläs-
sigkeit der Spinal-Irritation als besonderer Krankheit,
demonstare conatus est, irritationem spinalem non posse
existimari morbum peculiarem. ßecensuit fere omnes
scriptores de hocce morbo agentes et imprimis Stillin-
gium. Inter eos, quibus irritatio spinalis morbus pe-
culiaris non videtur, enumerat doctt. Hetterschy,
Spiess, Stamm et Bühler; ex opusculis ab his
editis sola mihi nota est dissertatie inauguralis doct.
Hetterschy: de irritatione spinali in genere, atque de
plethora abdominali, frequentissima ipsius causa, casu
morbi illustrata. E solo titulo efficias scriptorem revera
credere irritationem spinalem esse morbum peculiarem,
nisi fortasse libri argumentum titulo suo non responde-
at, attamen nusqtiam auctor inconsequentiae accusari
potest.
Totus liber a M ay er o editus indicium prae se fort
auctorem minime doctrinae irritationis spinalis favisse,
sed ad eorum tantum vitia animum advertisse, qui ante
eum de hocce morbo scripserant. In universo libro
praevalet opinio praejudicata contra irritationem spina-
lem, et in genere contra omnia experimenta nova in
medicina. In introductione pag. 2 jam haecce Mayer
de novis experimentis et observationibus attulit: ,,Aller-
,,dings, inquit, verdienen diese, der Heilkunde angebo-
, ,tenen Mittel alle Beachtung, aber es ist zu bedenken,
,,dass, je erweiterter und vervielfältigter die Methode
,,der Untersuchung, je mehr Anhäufung von Thatsa-
,,chen, diese entweder eine nutzlose chaotische Masse
,,bilden, oder dass mit dera Beginne der Sichtung das
,,Bedürfniss entsteht, die Lücken auszufüllen, mithin
,,wieder neue Gefahr für Irrthümer gegeben ist.quot; lt;Si
ejusmodi ratiocinatio antea in disciplina medica viguis-
set, certe nobis persuasum habemus, nostris temporibus
medicinae conditionem quam miserrime sese habituram
fuisse. In medicina enim, sicuti in omnibus aliis scien-
tiis, opinionum controversia veritatem quam maxime pro-
movet.
Mayer plurimos scriptores de irritatione spinali incon-
sequentiae accusat et forsan jure, ipse autem nequaquam
J
ea liber dici potest. Si comparemus llbri titulum cum
ipso argumento: e titulo jure concludere videmus, ir-
ritationem existere spinalem, non autem esse morbum
peculiarem ; in libro ipso de unoquoque auctore perhi-
bet Mayer, non licere ex ejus opere ad irritatio-
nem spinalem concludere; §. 53. dedit conspectum om-
nium theoriarum, quae de irritatione spinali propositae
sunt, nec contendit quidem, non dari huncce morbum,
attamen non profitetur, illum existere, neque dicit, qua-
lis tandem sit. E toto cursu ratiocinationis concluden-
dum est, eum credere irritationem spinalem non exi-
stere; e titulo vero efficias illam omnino existere; adest
igitur contradictio aperta.
Necjuaquam nostrum est propositum amplam dare
dijudicationem de hocce libro. In ulterior! hujus dis-
quisitionis decursu forsan saepius nobis erit occasio non-
nulla hoe de libro animadvertendi. Et nunc finem
imponemus conspectui historico, quandoquidem, quan-
tum nobis est cognitum, post huncce librum non ab'ud
opus notabile de hocce argumento editum est.
DE NOTIONE IRRITATIONIS SPINALIS.
Primi scriptores de hocce morbo ilia tantum sym-
ptomata descripserunt, quae observaverant, neque etiam
illi nomen peculiare imposuerunt. Anno demum 1828
Brown morbum nomine irritationis spinalis designa-
vit, qua denominatione posteriores etiam scriptores usi
sunt.
Hanc vero denominationem morbi naturae non ab
omni parte respondere, facile unusquisque perspiciet,
modo paulo accuratius illam consideret. E denomina-
tione enim irritationis spinalis efficias, vertebras esse
Organa primarie affecta: irritatio spinalis nempe idem
est ac irritatio spinae, et per vocem spinam vulgo
intelligimus columnam vertebrarum. Quamvis non-
I
nulli revera existlmant, morbum esse affectionem ver-
tebrarum, plerique tamen, et sunimo quidem jure, hoc
negarunt. Est morbus medullae, et ergo nomine ir-
ritationis spinalis minus accurate designatur. Melius
vocem medullae addideris, atque ita morbum irritatio-
nem medullae spinalis denominaveris.
Jam de ipso vocabulo irritatio multum a viris doc-
tis disputatum est, necdum Iis illa est composita. Multi
morbum non irritationem esse putant, sed aliud quid,
uti satis superque e diversis nominibus patet, quae
huicce morbo indiderunt; ex horum igitur opinione
verbum irritatio minime naturam morbi explicat.
Nos autem multique alii affectionem medullae, quae
causa est proxima morbi, revera irritationem existima-
mus, et hac ratione vocem irritatio quam aptissimam
habemus, qua morbus denominetur.
Si ergo mutationem propositam adhibemus, atque ita
morbum dicimus irritationem medullae spinalis, hocce
nomen, ut nobis videtur, satis bene morbi naturam
désignât. Non autem audaci animo novum aut po-
tius mutatum nomen in disciplinam medicam intro-
ducere velimus, atque hanc etiam ob causam et bre-
vitatis gratia in disquisitionis decursu vulgari nomine
utemur. Sed mittamus disputationem illam de nomine
ipso, quippe quod ad ipsam rem, si haec nobis est
perspecta, parum refert. Sed quando in scientia me-
dica litigationibus de rerum nominibus finis imponetur?
Tempus determinare non audemus, sed veremur, ne
adhuc longe abslt.
Atque his quidem praemissis primum videamus,
quid sit irritatio, dein, quid irritatio spinalis.
Nemo certe negabit existere irritamenta, et haec
in corpus humanum agere posse. Haec vero irrita-
menta diversae sunt naturae ; nonnulla animadverti-
inus, alia non item ; horum praesentiam e symptoma-
tibus tantum efficere possumus. Si enim eadem sym-
ptomata observamus, aut talia qualia oriuntur post irri-
tamenti cujuscunque applicationem, tum certo quidem
licebit concludere eandem causam, quae prima sym-
ptomata produxit, et illa produxisse.
Plures praeterea irritaraentorum divisiones factae sunt.
Apud Henle (Handb. d. rat. Path. Bd. I, S. 109),
mentio facta est irritamentorum vitae, quae Müller
,,integrlrende Reizequot; vocat. Qualitates eorum physicae
et chemicae revera perpetuo organismum modificant et
mutant, et ita conditiones praebent, per quas ejus for-
mae et vires sustentantur. Pag. insequenti loquitur de
irritamentis mutabilibus, vel simpliciter irritamentis
dictis, quae ad vitam sustentandam non absolute ne-
cessaria sunt. Actio eorum immediata in corpus hu-
manum non differt ab illa in corpora vita non praedita.
Idem auctor discrimen statuit inter irritamenta exci-
tantia et deprimentia. Excitantia ea dicit, quae actio-
nem partis, in quam agunt, augent; deprimentia autem ,
quorum ipsum nomen contradictionem continet, ea di-
cuntur momenta, quae actionem diminuunt. Ambo ita
agere possunt, ut materiel mutatio penitus cesset, et
tela organica penitus destinationi subtrahatur. Post
irritamenta deprimentia paralysis perfecta statim se os-
tendit, post excitantia autem non ita ; hoe in casu est
sequela actionis vehementis. Utrumque sequitur resti-
tutio, hoc vero cum discrimine, ut post irritamenta de-
primentia organon redeat ad actionem normalem aut
normali proximam, post excitantia vero actio descendat
infra gradum normalem ac serius demum restituatur.
Hac in re natura defatigationis posita est.
Irritamenta etiam divisa sunt in psycbica, corporea
et physica, quorum ipsa nomina satis illorum naturam
indicant. Non est hujus loei omnes, quas fecerunt, dis-
tinctiones recensere , neque investigare, quaenam dis-
tinctie sit melior; sufficiat nonnullas hic memoravisse.
Organismus humanus reagit post omne irritamentum
applicatum; hanc ob causam ei tribuimus proprietatem,
quae irritabüitas dicitur, quaeque omnibus corporibus
viventibus inest. Irritatio vi vocis est actus irritandi,
aliis verbis, est actio, cujus ope reactio excitatur; vulgo
autem per irritationem intelligitnr sequela actus illius,
status nempe partis irritatae, quo fit, ut actio abnor-
mis excitetur.
Videamus, quinam sit uniuscujusque irritamenti ef-
fectus in organismum. Quo tempore microscopii usus
rarus erat, actio alicujus irritamenti penitus fere incog-
nita erat. Videbant quidem partem irritatam rubere
et calere, verbo omnia oculo non armato patentia sym-
ptomata observata erant, sed vera rei conditio incognita
erat. Microscopii usus difficultates hasce pro parte
saltem sustulit, ita ut cognitio nostra hac de re iion
absoluta quidem, attamen multo sit perfectior.
Quando in piano microscopii extenditur pars quaedam
tenuis, pellucida animalis viventis, membrana natatoria
ixjdum ranae vel mesenterium hujus aut catuli sive ca-
nis, sive felis, hisce in partibus distincte motus sangui-
nis observari potest; atque tum haec pars hoc vel illo
modo irritari potest, ita ut videre liceat, quid tunc
obtineat. Si e. g. hanc in partem pennae ope appli-
ces acidum dilutum, vides fere eodem momento motuui
sanguinis acceleratum et vasa magis contracta. Motus
in arteriolis i) celerior est quam in venulis, dum illae
macris sunt contractae. Hoc observare licet statim post
O
i v'
iilT J
If
applicatum stimulum leviorem ; si stimulus intensior,
non animadvertitur acceleratio motus sanguinis nec con-
tractio vasorum, quod attribuendum videtur sensibus
nostris admodum imperfectis, non autem absentiae ho-
rum symptomatum. Haec enim celerius transeunt,
quam ut hisce conditionibus ea observare nobis licuisset.
1) Arteriolae a vemilis distinguuntur colore lucidiori; hac rubri,
illae flavi sunt coloris.
Post aJliibitos stimulos leviores syuiptoma est coiistaus,
ab omnibus fere artis peritis nostri temporis observa-
tum, exceptis Emmert et Dubois. Contendunt, non
adosse coarctationem. Error secundum illos inde repe-
tendus est, quod corpuscula sanguinis cito transeuntia
medium tenent vasis, dum ad parietes serum est, et
banc ob causam vas angustius apparet. Accurata autem
indagatione persuasum nobis habere possumus, vasa
revera esse coarctata. Haec autem coarctatio non diu
durât, uti Budge observavit: raro diutius quam duas
minutas ; tamdiu et acceleratio motus sanguinis obser-
vatur.
Haec autem acceleratio non subito cessât ; sensim
sensimque celeritas motus sanguinis diminuitur, dum
eadem ratione vasa dilatantur. Sanguis affluens magis
magisque arteriolas implet, ita ut magis adhuc dilaten-
tur, et hanc ob causam sanguis tardius fluat. Hic illic
jam sanguinem stagnantem animadvertere licet, quamvis
paulo post iterum fluat. Hoc diversis in locis obser-
vatur, et brevi post corpuscula sanguinis oscillatorium
habent motum. Aliquamdiu hocce observamus, et tan-
dem revera sanguis stagnat. Stasis est orta , quam,
conjunctam aliis phaenomenis simul obviis, inflamma-
tionem dicere solemus. Stagnatio sanguinis orditur ab
arteriolis et procedit ad venulas. Hujus rei ratio in eo
est posita, quod, uti supra vidimus, sanguis initio ce-
lerius ia arteriolis quam in venulis fluit; eadem ratioue
quti affluit sanguis in venulas effundi nequit ; hinc arte-
riolae magis dilatantur, corpuscula sanguinis has invias
reddunt et ita sanguis stagnat. Sanguine in arteriolis
stagnante, necesse est, ut etiam in venulis stagnet,
quoniam vis cordis non amplius agere potest in motum
sanguinis, qui hisce in vasis adest.
Quae porro nunc observamus, adhaesionem nempe
et mutationem corpusculorum sanguinis insequentem,
horum exitum e diversis vasculis ruptis, exsudationem
liquorum variorum et postea nonnullis in casibus resti-
tutionem motus sanguinis, non fusius exponemus, quia
potius ad inflammationem, quam ad irritationem perti-
nent. Animadvertamus modo, sanguinem stagnantem ip-
sum nunc esse stimulum, atque igitur eundem pi-ocessum
in circuitu sustentare, quamdiu stasis non resoluta sit.
Quaestio nunc oritur, an liceat phaenomena illa, in
animalibus observata, traducere ad hominis naturam.
De nostra quidem sententia tuto hoe facere possumus.
Videamus modo, quid in homine observetur in iisdem
conditionibus. Multorum stimulorum sequela prima est
pallor alicujus partis cito evanescens cum frigore, quae
serius demum rubori et calori locum cedunt. Vix du-
bitari potest, quin hisce in casibus, quae accurate
observari nequeunt, vasa minora coarctentur, sanguis
celerius fluat, et idcirco calor animalis diminutus sit, quia
corpuscula sanguinis non tamdiu in contactu manent cum
organica materie, et igitur materiei mutatio diminuitur.
Opinioni enim, qua statuitur, pallorem alicujus partis
oriri, quoniam minor sanguinis copia hue alFertur, ne-
quaquam assentiri possumus. In animalibus sanguis
multo celerius fluit; nemo dubitabit, quin in iisdem
conditionibus hoc etiam in homine obtineat. Licet vasa
capillaria angustiora sint, in errorem induceremur,
credendo tum minorem sanguinis quantitatem afi'erri,
nam motu sanguinis fortiter accelerato verosimiliter
major sanguinis copia advehitur. Corpuscula autem
sanguinis cito ab aliis excipiuntur, et hanc ob causam
connubium carbonii materiei organicae cum oxygenic
sanguinis non ita fieri potest ac in statu normali, et
haec est causa frigoris. Quoniam vasis coarctati pa-
rietes densiores fiunt, et unda sanguinis minus crassa
evadit, partem, in qua hoc obtineat, pallidiorem fieri,
necesse est.
Serius demum rubor et calor prodeunt, et quidem
quam citissime oriuntur parte valde irritata, ita ut
saepe ne ab aegro quidem neque frigus neque pallor
observetur. In animalibus hocce in casu etiam non
videmus contractionem vasorum; in homine ergo idem
obtinet : capillaria düatantur , plura continent corpuscula
sanguinis, quae tardius moventur, et ex his explicantur
rubor et calor.
Hoc obtinet in partibus limitatis, sed etiam quando
afFectio idiopathica aut sympathica medullae per nervös
contractionem vasorum capillarium producit. Horripi-
pilatioues et pallor in initio febris paroxysini, pallor
post animi pathemata ejusmodi sunt symptomata.
Observatione nos certiores reddere possumus expan-
sionis vasorum in homine, si post mortem cutis partem
tenuem, quae desumta est e vicinitate emplastri cantha-
ridum, sub microscopio conspicimus, vel etiam talem
partem pulmonis aut cujuscunque organi inflammati.
Symptomata stimulis mere mechanicis in partibus
pellucidis producta ab omni parte cum iis conveniunt,
quae agentibus chemicis producuntur; quare dubitari
nequit, quin utroque in casu causa proxima plane sit
eadem. Omnes stimuli proprietatem habent unicuique
notam, facultatem nempe dolorem excitandi, e qua
efficinius omnes in nervös sensiles agere (stimulis vitae
Mülleri forsan exceptis, quorum actio in statu nor-
mali certe dolore caret). Hinc suspicari possemus irri-
tationem et stasin, quae stimuHs producuntur, depen-
dere a systemate nervoso.
Experimenta in animalibus instituta probarunt, systema
nervosum magnas agere partes in irritatione et stasi.
Quando nervi alicujus organi secantur, et organon hoc
irritatur, reactio non oritur. Si v. c. vulneramus hanc
partem, non oritur irritatio in vulneris circuitu, nec
exsudatur lympha plastica, nec excitatur suppuratio,
verbo aliquot diebus post vulnus eundem habet adspec-
tum, quem habebat brevi postquam illatum erat. Nec
serius etiam vulnus mntatur, circuitus modo coeruleus
1 ' j
i!
ii;
est et sordidus, sed non sanatur i). Expérimenta a
Budge 2) instituta partira cum hisce conveniunt, par-
tim autem ab iis discedunt. Secavit medullam animalis
inammiferi in regione lumbali; statim post dissectionem
incidebat extremitates anteriores et posteriores ; in utro-
que autem vulnere nihil alieni observavit; quinque autem
vel sex diebus post omnia vidit in membro paralytico
symptomata, quae observatores supra memorati, qui
experimenta instituebant in nervo ischiadico. Discrimen
eventus horum experimentorem tribuendum forsitan est
loco sectionis.
Hausmann 3) observavit inflammationem arte factam
pedis equi cito resolvi post sectionem nervi tibialis.
Post sectionem nervorum, qui adeunt pedes ranae, di-
versi observatores diversa viderunt symptomata. Non-
nulli observarunt sanguinem in membrana natatoria sta-
gnare , quod opinionem firmabat eorum, qui putant,
nervos motui sanguinis in capillaribus favere. Plurimi
autem observatores, et quidem quam accuratissimi, vide-
runt motum sanguinis in membrana natatoria ranarum
hisce in conditionibus non sistere, sed pergere, uti antea.
gt;)Cf. Schroeder van der Kolk, observationes anatomico-
pathologici et practici argumenti. Fase. I. Amstel. 1826. p. 14; Ko-
ning, de vi nerv, in oss. regener., Trajecti 1834.
2) Cf. Budge in Müller's Archiv. 1839. p. 401.
Cf. Hansmann, über Entzündung, Hannover 1837. p. 28.
-ocr page 39-Ex hisce omnibus sequitur, post dissectionem ner-
vorum, absque stimulo allato non oriri stasin, post
irritationem non inflammationem, imo hancce sistere
post illam operationem. Nervorum igitur actio neces-
saria est, ut irritatio et stasis oriri possint. Müller
conatus est hocce experimentis probare : irritare nempe
jussit radices sensiles dissectas nervorum, qui extremi-
tates posteriores ranae adeunt, dum ipse membranam
natatoriam sub microscopio observabat, sed ei non con-
tigit hocce modo stasin efificere.
Vidimus accelerationem motus sanguinis simul cum
coarctatione vasorum occurrere. Acceleratie haecce a
cordis contractione dependere nequit, riam ipso irrita-
tionis momento acceleratie jam adest, et vasa quodam-
modo remota a loco irritationis hancce non participant.
Ergo necesse est, ut mutationibus localibus producatur.
In sanguine ipso causa quaeri nequit, quoniam non
noti sunt stimuli, qui sanguinem qua talem movere
possunt. Causa igitur sola repeti potest a luminis va-
sorum diminutione, dependente a contractione validiori.
Uti cognitum est, corde eadem vi sese contrahente,
sanguis celerius fluit in vase augustiori ; frictio ad va-
sorum parietes satis superque compensatur. Per se
patet, accelerationem motus sanguinis tamdiu modo
durare posse, quamdiu vasis diametros major est quam
columna corpusculorum sanguinis advectorum. Si in
vase capillar! v. g. in statu normali unum tantum cor-
pusculum sanguinis simul perduci potest, juxta quod
adhuc linea pallida observatur, tum per se patet, ne-
cesse esse corpuscula sanguinis stagnare, quando co-
arctatio tanta est, ut haec comprimantur et tali modo
utrumque parietem vasis attingant.
Quando adhibentur stimuli chemice agentes, con-
tractio vasorum capillarium non producta esse potest
actione chemica illa in vasorum parietes, quâ horum
substantia quasi mutaretur, quia stimuli mechanici idem
efficiunt. Nec etiam contractio illa oritur ex elasticitate
aucta vasorum parietum, quia in arteriolis magis ela-
sticis non major est, quam in capillaribus elasticitate
hac non gaudentibus. Nec probabile est, parenchyma
circumdans causam praebere contractionis vasorum ca-
pillarium , hisce compressis. Nonnulli opinati sunt,
hocce modo contractionem vasorum oriri posse, quod
fieri solet in cute anserina, quae dicitur. Cutis maxima
pro parte consistit e vasis capillaribus, inter quae in-
venimus telam conjunctivam cuti propriam. Quare
capillaria ista sese non contrahere possent simul cum
tela conjunctiva, non liquet. Hoc saltem multo pro-
babilius est.
Nihil aliud igitur restât, quam ut statuamus, con-
tractionem esse symptoma, cujus causa in vase ipso
haereat, et quod irritatione excitetur. Quo autem me-
chanismo vasa capillaria sese contrahant, nondum con-
stat ; in nonnullis fibrae circulares observatae sunt, quae
coutractionem proferre possunt; lioc autem non de om-
nibus perhiberi potest. Fortasse ipsa tela vasorum ca-
pillarium partem suam agit in horum contractionem,
aliis etiam fibris praeter dictas circulares affectis, Valde
probabile est, hancce contractionem eodem modo pro-
dnci ac contractionem musculorum, parietes nempe
vasorum esse organon contrahens, nervos vasorum cau-
sas excitantes. Si vero omnia vasa nervi comitantur,
per stimulum quemcunque nervi vasorum irritari pos-
sent, atque ita directe contractio efficeretur. Praeterea
inter nervos vaso-motorios ab una parte atque nervos
motorios et sensiles systematis cerebro-spinalis ab al-
tera parte nonnullae dantur sympathiae, quas verbo
attingere volumus. lt;Cf. Ilenie, Handb. d. rat. Path.
Bd. I. S. 232 seqq.)
Spasmus vasorum perpetuus, uti saepe observatum
fuit, plurimas, si non omnes, comitatur musculorum
contractiones. Haec contractio vasorum non restringi-
tur ad ramulos, qui adeunt musculos contractos, sed
sese extendit ad ramos majores, et ad ramulos telarum
musculum circumdantium. In omni spasmo excretiones
illius partis, quae spasmum patitur, revera mutatae
sunt ; membranae mucosae faucium, linguae, intes-
tin! recti, musculis spasmo laborantibus, siccae sunt.
Quando musculi surae spasmo affecti sunt, cutis supra eos
friget et pallet; in strabismo conjunctiva saepe pallet,
sanguine caret et sicca est. Omnibus hisce in casibus
tenotomia simul cum tensione musculorum spasmum
vasorum solvit. Non raro post praegressam secretionem
auctam musculus dissectus, ut etiam partes circumdan-
tes, statum normalem récupérant.
Contractionibus et relaxationibus musculorum alter-
nantibus, aliis verbis, usu perpetuo eorundem muscu-
lorum , major bis sanguinis copia afFertur, vasa dilatantur
et sequitur secretio aucta, quod ex hypertrophia mus-
culorum, quorum usus est multiplex, satis patet. Aliis
etiam in organis quam in musculis hocce observatur ;
ita glandulae sudoriferae plus secernunt in motu corpo-
ris generali, glandulae salivales plus, si manducamus
vel loquimur.
Stimulis in nervos sensiles adhibitis, calor sequitur
et secretio aucta. Si microscopii ope primum contractio
observatur, haecce semper, uti supra vidimus, per breve
modo tempus adest, ad summum per duas minutas, et
plurimis in casibus adeo brevius durât. Contractio haec
nimis cito praeterit, quam ut dilatatio vasorum succé-
dons attribui possit parietum paralysi secundariae. Pa-
rietum autem vasorum tonus normalibus in conditionibus
semper ratione inversa sese habet irritationis nervorum
sensilium, sive causis externis hi stimulentur sive in-
ternis. Irritationem nervorum sensilium a causis in-
ternis saepissime sequitur paralysis vasorum cum ejus
sequelis : salivae, lacrymarum, muci e naso secretio
aucta in prosopalgia symptoma est omnibus notum.
Fere omnes , qui neuralgias descripserunt, simul loquun-
tur de rubore et interdum de tumore leviori, qui
sese ostendebant in loco dolore afiFecto. Hisce in neu-
rosibus non tantum congestie, sed saepius etiam exitus
verae inflammationis observantur Hoe plurimum in
nervis tactus obtinet, sed verosimiliter aliis etiam in
nervis sensus eorumque vasis.
Si vero statuimus, sensationem frigoris esse actionem
nervorum sensilium imminutam, simul cum hac inve-
nimus tonum parietum vasorum auctum. Frigoris sen-
satie conjuncta est cum pallore et collapsn, sive frigüs
producatur causis externis, sive internis, uti in febri,
in morbo coeruleo, in animi pathematibus. Si autem
frigus, quod nonnullis in conditionibus obtinet, dolorem
excitât, continuo fere rubor sequitur. Si in frigore fe-
brili, licet partes internae caleant, cutis friget, tum
hujus vasa etiam sunt contracta. Nervis sensilibus pe-
ripherice irritatis, fere numquam reactio vasorum de-
est, aliquando tamen, si irritati sunt nervi sensiles
causis internis. Ita hoe explicandum nobis videtur,
priori in casu totum nervum affici, in altero autem non
semper, unde afFectio ad centrum tantum limitetur,
atque ita etiam vasa non afficiantur.
Sympathia nervos animales inter et nervos vasorum
idem obtinet, quod in motibus per reflexionem. In
genere reactio limitata est ad locum actionis, sive de-
pendeat a causis internis, sive ab externis; sic etiam
motus per reflexionem vulgo in solis fiunt musculis
membrorum irritatorum. Loca enim nonnulla cutis
eodem modo sympathice conjuncta sunt cum quibusdam
musculis, quo cum nonnullis vasis. Irritatione validiori
in subjecto disposito motus per reflexionem magis ex-
tenduntur, quod etiam valet de reactione vasorum.
Eeactio vasorum post stimules externes non plane
explicari potest ex actione stimulorum physica in fibras
parietum vasorum. Licet hocce conveniat cum caloris
et frigoris actione physica, e quibus hoc vasa contra-
hit, ille autem ea expandit, attamen gradus et modus
harum expansionum et contractionum valde difFerunt a
mutationibus in cohaesione, quas materies in genere
per temperaturae conversiones subit. Expansio non
eadem ratione procedit, qua temperatura crescit, ita
ut arteria eâdem temperaturâ nunc contracta, nunc
expansa esse possit, prouti temperatura major vel minor
praecesserit. In stimulorum actione chemicorum et
mechanicorum de explicatione mere chemica aut phy-
sica sermo esse nequit.
Hasce ob causas valde probabile est, stimules in ge-
nere non directe in vasa agere, sed intercedentibus
nervis centripetalibus i):
1°. Irritationis mechanicae aut chemicae eventus plane
1) Hic sermo non est de contractione vasorum cito transeunti illa,
sed de symptomatibus insequentibus, uti brevi patebit.
contrarius est, prouti vel nervi sensiles, vel immediate
vasa irritentur. Irritatio vasis mechanica spasmum
parietum vasorum efficit ; cutis vero supra vasa sitae
irritatio mechanica paralysin horum parietum. Hancce
paralysin saepe spasmus non praecedit, et si contractio
observatur, haecce esse possit sequela directa irritatio-
nis, dilatatio autem insecuta effectus indirectus serius
demum ortus.
2quot;. Quod vasa suas partes agunt in motibus muscu-
lorum voluntariis et in neuralgiis, id probat, tonum
vasorum capillarium mutari posse per organa centralia
et speciatim per nervos sensiles. Semper dolor con-
gestionem praecedit, et plerumque neuralgia jam per
aliquod tempus adfuit, quando rubor et tumor prode-
unt, quare eo facilius assumere possumus, causam hu-
jus rei in nervis centripetalibus haerere, si post stimu-
les externes congestie et exsudatio oriuntur. Et revera
hisce in casibus dolor primum est symptoma, et cum
dolore augentur rubor et tumor, quando telae circum-
dantes hoc permittunt.
3°. Paralysis nervorum sensilium actionem stimulo-
runi tollit, licet normali modo motus sanguinis pergat.
Jam supra pag. 27 de experimentis mentionem fecimus,
quae hocce probant. Nonnullis in casibus pars sensu
orbata irritabilis manet ; hoc aeque facile explicari po-
test ac motus per reflexionem, qui post paralysin tac-
tus praesertim sensus obtinere possunt. In morbis
adynamicis actio nonnullorum stimulorum tarda in cu-
tem demonstrat, gradum quemdam nervorum irritabili-
tatis requiri, ut tonus vasorum imminuatur.
4°. Diversis exemplis probatur, congestionem et ex-
sudationem non limitari ad locum irritationis peripheri-
cae, sed haec aliis etiam in locis observari. Memorare
sufficiat secretionem lacrymarum auctam post irritatio-
nem membranae mucosae narium. Absque nervorum
actione hocce cogitari nequit; irritationis enim propa-
gatio secundum decursum membranarum hic adesse non
potest, quam ita fieri opinatus est Bichat. Rei expli-
cationi praeterea nihil prodesset haecce opinio. Eadem
actionum species, quae nos adegit, ut motus per refle-
xionem assumeremus, etiam nobis persuadet, ut causam
statuamus interpositam inter membranarum irritationem
et vasorum reactionem.
Quod nunc attinet ad reactionem post stimulos ex-
ternes, in hac discrimen facimus inter duo momenta,
unum quod a vasis, alteram quod a nervis centripeta-
libus procedit. In actione caloris et frigoris unum mo-
mentum alteram auget; in reactione post alios stimulos
vis nervorum centripetalium ad vasa ab initio inde do-
minatur, aut cito saltem vasorum contractionem imme-
diata eorum affectione productam vincit. In irritatione
a causis externis vel internis, nervorom sensilium irri-
tationis symptomata longius brevius vasorum dilatatio-
nis symptomata praecedunt. Si dilatatio haec omnino
non observatur, conjiciamus necesse est, irritationem in
organo centrali limitatam esse, quod nonnumquam in
neuralgiis invenimus.
Omnibus, quae de irritatione in genere et hic illic
etiam de inflammatione animadvertimus, rite perpensis,
credimus irritationem ita definiri posse, ut eam habea-
mus conditionem illam alicujus partis organismi humani,
quae uno aut pluribus stimulis producitur, quamque
sequitur actio hujus partis aucta aut saltem mutata,
numquam vero imminuta. Nemo autem nobis objiciat,
nos nobis non constitisse, qui nempe supra dixerimus,
sequelam irritationis esse paralysin vasorum, nunc vero
contendamus, irritationem non esse actionem imminu-
tam. Non enim diximus, paralysin esse irritationis ef-
fectum immediatum , sed potius eflectum secundarium,
antagonistice nervorum sensilium actione aucta produc-
tum. Si ipsa vasa irritantur, omnino eorum actio aucta
est, quam parietum contractie indicat. Idem etiam in
irritatione in genere observatur, quamvis paralysis quam
citissime tunc contractionem excipiat.
Si applicamus definitionem modo datam irritationi
medullae spinalis, inde sequitur irritationem spinalem
illam nobis dici irritamentis productam medullae spina-
lis conditionem, qua fiat, ut actiones ipsi propriae,
cunctae vel singulae, morbose sive augeanter sive mu-
tentur, ita quidem, ut vel dolor aliive sensus ingrati
producantur in medulla partibusve nervos sensiles inde
accipientibus, vel spasmi in organis motui inservienti-
bus, vel secretiones abnormes, vel primum et alterum
cum aut sine tertio, vel hoe cum primo, vel tertium
cum altero.
Locuti sumus de actione medullae spinalis vitiata; ad
actionem hanc concludimus ex effectibus, quos obser-
vare quotidie nobis datum est; fateri tamen debemus,
ipsius actionis cognitionem admodum esse imperfectam,
ita ut fere nulla dici mereatur, cujusque ulteriorem
explicationem adhuc in futurum exspectaveris.
Locus hic est quam aptissimus, quo breviter refute-
mus opinionem eorum, qui contendunt , non existere
irritationem spinalem, aut hanc non esse morbum pe-
culiarem. — Si revera irritatio existit, de qua re nemo
certe dubitet, non intelligimus, cur irritatio medullae
spinalis non obtinere possit. Omnes fere partes orga-
nismi humani irritationem pati possunt, nec causa da-
tur, cur ipsa medulla exceptionem faceret. An in ea
irritationis conditiones non adsunt? Si in qua parte
organismi adesse possunt, tum profecto in organo pro
maxima parte e nervis composito, quoniam praeterea
nervis maximam tribuere irritabilitatem solemus i). Ut
1) Nequaquam contendimus solos nervos irritabiles esse; supra jam
diximus, omnia fere Organa corporis humani irritabilitate, alia majori, alia
minori gaudere ; e quo efflci potest, etiam irritabilitatem in organis
obtinere, quae nervi non adeunt, quoad nobis saltem hodie cogni-
tum est.
medullae actio normalis sit, necesse est ut bene nutria-
tur; si aliquo modo sanguinis compositio mutata est,
non solum medulla non bene nutritur, sed etiam san-
guis alienatus in illam agit ut corpus peregrinum, est
stimulus, quo nervi in illa praesentes non bene nutriti
multo citius afficiuntur, quam alioquin obtinuisset. Se-
quela hujus stimuli est irritatio prodiens actione aucta
sive mutata.
Si inflammatio medullae habetur morbus peculiaris,
quod nemo infitiabitur, quare non etiam irritatio hujus
organi? Inflammatio enim et irritatio hoc respectu
nequaquam differunt, utraque est genus, cujus species
afFectio est localis. Non licet inflammationi, quae mor-
bus peculiaris habetur, aliquid veluti tribuere, quod
irritation! interdicitur. At nimis absurdum est, quam
ut diutius ea de re loqueremur; si ergo myelitis est
morbus peculiaris, hoc etiam de irritatione spinali valet.
Ex inflammatione medullae argumentum adhuc peti
potest, quo probetur revera irritationem spinalem ob-
tinere. Si omittimus inflammationem sine praegressa
irritatione non cogitare posse, nisi inflammatio passiva
assumatur, attamen, stasi semel orta, et vasa dilatata,
et materies exsudatae tamquam irritamenta agunt atque
ita necessario in circuitu irritationem producunt. In
omni inflammatione occurrit dolor, cujus causa haeret
in nervorum sensilium actione aucta (irritatione); in
myelitide praeter dolorem localem adhuc excentricus
habetur in locis nervos accipientibus e parte medullae
inflammata, et persaepe etiam convulsiones sive alii
spasmi, quae excitantur irritatione partis motoriae me-
dullae spinalis.
Dixeris forsan, irritationem hanc esse secundariam,
sequelam nempe inflammationis; sed nonne affectio se-
cundaria morbus est ? Concedimus, irritationem spinalem
saepius esse morbum secundarium, efFectum aliarum
conditionum morbosarum; attamen, ut supra animad-
vertimus, etiam primarie invenitur producta stimulis
immediate in medullam agentibus, et praeterea nulla
obtinet causa, cur irritatio spinalis non qua morbus as-
sumeretur. Si aflectio secundaria morbus non esset,
tum diversae morborum formae ad parvum certe nu-
merum reducerentur. Magnam exemplorum, quibus
hoc probatur, copiam afFerre possemus, quae tamen
brevitatis causa omittemus.
Post mortem saepe non observari mutationes organi-
cas in irritatione spinali, argumentum contra morbi
existentiam esse non potest. May er us ipse, qui mor-
bum omnino rejicit, pag. 226 dicit, paucos modo ho-
mines ex neuralgia obire. Neuralgia et irritatio spi-
nalis non quidem ejusdem naturae sunt, sed quatenus
in irritatione spinali saepe dolor in finibus nervorum
invenitur, eatenus hoc in casu neuralgia dici meretur.
Et revera irritatio spinalis non est morbus, ex quo
multi moriuntur homines. Si igitur in sectionibus ca-
daverum eorum, qui irritationem spinalem patientes
aliis causis obierunt, nihil abnorme in medulla reperi-
tur, hujus rei causa inde quaeri potest, quod non
aderant mutationes nostris sensibus patentes, vel etiam
inde, quod alio morbo dominante, in medulla obser-
vandorum non magnum respectum habuerunt, vel si
canalem vertebralem aperuerint. Hisce accedit, ut
saepe, et praesertim imperitis, perquam difficile sit,
bonum edere judicium de conditionibus pathologicis,
uti Stilling pag. 380 summo jure animadvertit. —
Ut statuatur, morbum aliquem existere, non absolute
requiritur, ut post mortem mutationes organicae repe-
riantur. Si hoe requireretur, eodem jure commotionem
et multos alios morbos ncgaremus; in cadavere enim
hominis ipsa commotione mortui saepe mutationes non
reperiuntur, ne sub microscopio quidem, et nihilominus
commotio saepe quam citissime mortem affert.
Symptomata in irritatione spinali obvia nos assumere
jubent morbum sive conditionem morbosam uti causam
hisce subesse. Si simul diversarum partium affectiones
morbosae occurrunt, quae omnes in conditione medullae
commodam habent explicationem, si in locis homonymis
utriusque corporis lateris eadem symptomata observan-
tur, quae simul oriebantur, et postea simul evanescunt,
an tum statuendum est, singulis affectionibus localibus
aliam causam, quamvis simul obviam subesse? Casu
fortuito ad haec loca homonyma affectio restringi posset;
at, si casus hicce in genere observatur, casum fortui-
tum esse cessât. Multo probabilius est, unam causam,
quae a medulla procedat, utrique afFectioni subesse;
explicatio tum etiam multo minus quaesita est. Vix
cogitari potest, symptomata illa alio ex organo oriri,
quam ex illo, quod ex eodem loco nervos ad partes
corporis homonymas mittit, i. e. e medulla. Multo
simplicius est statuere, partem medullae irritari, et af-
fectionem localem esse symptoma excentricum, quam
irritamenta localia peripheriae in loca similia utriusque
lateris agere. Hoc in casu non semper fibrillae nerveae
similes in utroque latere afficerentur ; afFectio localis
una alterâ longius duraret vel vehementior esset. Licet
ergo argumentum absolutum dare non possimus, quo
probetur, hoc revera ita sese habere, valde tamen pro-
babile aut potius certum hocce existimamus.
Motus abnormes, quos saepe in irritatione funiculorum
medullae anteriorum observamus, non aliunde oriri pos-
sunt quam e medulla; numquam enim simul cum illis
aberrationes mentales inveniuntur; ne speciem quidem uti-
litatis habent, neque voluntati subditi sunt; intermissiones
aut saltem remissiones habent. Omnes hae proprietates
pertinent ad motus, qui sine vi cerebri producuntur.
Assentior, dicat aliquis, symptomata memorata de-
pendere ab afFectione medullae; an haec vero afFectio
irritatio est? Irritationem medullae spinalis obtinere
posse, et revera obtinere, probavimus; symptomata
autem memorata ab illa dependere inde patet, quod,
si in animalibus medulla secatur et funiculi anteriores
irritantur, iidem motus abnormes observantur, quos
modo descripsimus. Si funiculi medullae posteriores
irritarentur, animalia dolorem experiri deberent; affir-
mare autem, quod revera buncce patiuntur, nequimus.
Si medulla per tumores, sive per laesiones mecbanicas,
sive alio quocunque modo directe irritatur, eadem etiam
symptomata observantur, ita ut nequaquam dubitemus,
quin rogantibus, an afFectio illa sit irritatio, affirmando
respondendum sit.
Antequam irritationis spinalis causas, symptomata,
et curationem consideramus, superest, ut pauca ani-
madvertamus de libro a Mayero edito. — Tota libri
compositio probat, Mayerum opinione praeoccupata
scripsisse; an nunc quis, praeoccupatus de aliqua re,
judex sit aequus, non dijudicare volumus ; suum unus-
quisque ferat judicium. Nos autem credimus, huic rei
maxima pro parte tribuendum esse, quod Mayerus
omnem arripit occasionem, ut irritationem spinalem
irrideat. Ita inter alia in pag. 180 conclusionem in-
venimus: ,,es giebt Spinal-Irritation ohne Spinal-Irrita-
„tionquot;, quoniam nonnulli contenderunt non necesse esse,
ut in irritatione spinali dolor in vertebris obtineat, et
antea dolorem illum tamquam irritationem spinalem
valere. Hocce vocat: „ein Widerspruch in sich selbstquot;,
quod nequaquam assentimur ; praemissa ejus falsa sunt,
et inde conclusie falsa; ille enim, qui contendit irrita-
tionem spinalem obtinere posse sine dolore spinae verte-
bralis, buncce dolorem profecto irritationem spinalem
non existimabat. Falsam hancce Mayeri ratiocina-
tionem eo magis miramur, quia in introductione et in
ipsa disputatione probat, se philosophiam magni facere.
Dolet, quod studium philosophiae theoreticae in Ger-
mania tam parvi habetur momenti, cujus tamen primus
ingressus, logica nempe, ipsum docuerit necesse est,
quid requiratur in sana conclusione; conjicere autem
non licet aliam latere causam. An ratio theoretico-
phiiosophica in medicina praeferenda sit, nec ne, nostrum
non est dijudicare, neque hoc loco magni momenti est.
In pag, 153 May er us rogat: ,,was ist das überhaupt
für eine Krankheit, die ohne sichtbare Veränderung
auftreten kann?quot; Nescimus, an Mayerus umquam se-
cuerit cadaver hominis commotione mortui, antequam
reactio sese ostenderat. Hoc in casu autem persuasum
sibi habere posset, sine manifesta, ne microscopio qui-
dem detegenda mutatione mortem sequi posse. Ab
omni parte majus hoc est, quam quod dein rogat: ,,aber
dennoch tödtliche Hyperaemie und Stase verursachen
kann ?quot; Post commotionem, ergo etiam sine mutatione
manifesta, aliis in casibus inflammatio se ostendit, et
haec etiam causa mortis esse potest, et eheu! revera
saepius est. Commotio igitur nisi superet, certe ad-
aequat irritationem spinalem. Mayerum has res sibi
fingere non posse, credere possumus; hanc autem ob
causam non negare debet, has fieri non posse, nisi simul
commotionem neget.
Diversis in locis Mayerus eam ob causam irrita-
tionem spinalem rejicit, quia signis characteristicis haecce
caret. Si si^na talia irritationis spinalis adessent, ab
omni parte illius praesentiam affirmarent, ea autem
non adesse, hoc nihil contra eam probat. Nonne multi dan-
tur morbi, in quibus ex omnibus symptomatibus simul,nbsp;^
sive e morbi decursu ad ejus praesentiam concludendum lt;
est? Cholera Asiatica non semper iisdem symptoma-
tibus prodit, et contendi posset, eam signum pathogno-
monicum non habere; unusquisque autem choleram
morbum esse sibi persuasum habet. Si accedimus ad
aegrum symptomata cerebralia ostendentem, non sem- ij
per determinare possumus, huncce aegrum febri nervosa
laborare, vel meningitide sive encephalitide. Solo de-
cursu morbi hic saepe diagnosin facere possumus. —
Quomodo hisce memoratis nunc explicandum est, si
Mayerus pag. 309, obs. XX, dicit: ,,ob Krebs oder
Markschwamm oder eine sonstige Entartung in und
um den Magen, ob Vergrösserung des Pancreas, ob
eine Afterorganisation zwischen beiden auf dem Peri-
toneum oder sonst wo, oder sonst etwas vorhanden
war, Hess sich natürlich bei der Dunkelheit dieser und
ähnlicher Krankheiten im Unterleibe, auch nicht ein-
mal mit annähernden Bestimmtheit entscheiden.quot; Hic
saltem diagnosis nequaquam perspicua est, ipse autem
pergit: ,,übrigens schien diess auch nicht nöthigquot;- Si
hisce in morbis, quos occurrere May er us concedit,
nimis enim absolute loquitur, quam ut contrarium suspi-
cari possimus, minus curat signorum pathognomonicorum
defectum, quare tum in irritatione spinali, cujus dia-
gnosis profecto tantis non premitur difficultatibus ?
Quam facile May er us diagnosin facere possit, patet
ex obs. XVI : Puella laborat angina tonsillari levi cum
febri ; tonsilla lateris sinistri tumet ; vox nasalis est,
deglutitio difficilis. Die sequenti queritur de dolore
pungenti in latere sinistro, qui inspirando augetur.
Dolor sequitur lineam, quae abdomen cingit, et auge-
tur, etiam in parte corporis antica, per pressionem in
spatio, quod inter vertebram primam et secundam
lumbalem interest. Secundum M ay er um hic mani-
festa adest inflammatio levior neurilematis vel ligamen-
torum in loco, ubi nervi exeunt, et huicce inflammationi
eadem causa subest, quae anginae. — Primum , nul-
lam affert anginae causam, sermo igitur de eadem
causa esse nequit. Quibus porro argumentis nititur
diagnosis ? quae praeterea definita non est, loquitur
enim de inflammatione neurilematis sive ligamento-
rum. Nihil in tota morbi historia invenitur, quo
niti possit. Qualis denique curatio ! primo die jus-
sit, ut lectum servaret aegra et ut murias ammo-
niae cum parca dosi tartari emetici sumeret. Secundo
die, quando inflammatio ista prodibat, perrexit cumnbsp;|f|
eadem mixtura, et circa collum ponere jussit lin-
teum emplastri cantharidum ordinarii non latum, et
ecce, die tertio morbus faucium multum erat emen-
datus, et inflammatio neurilematis sive ligamentorum
penitus evanuerat. — Non intelligere possumus, inflam-
mationem partium in lumbis sitarum sanari per empla-
strum cantharidum in collo, licet utrique eadem causa
subsit ; neque etiam inflammationem neurilematis uno die
decedere, quin aliquid morbosi relinqueret. Mayerus
cavere quidem potuerat, ne eadem in vitia incideret,
quae tam severe in aliis reprehendit.
Nimis longi simus, si singulas observationes refutare
velimus; nonnullas modo animadversiones proferre lubet.
Videtur nobis Mayerus, quum vellet effugere irrita-
tionem spinalem, incidisse in rheumatismum, quem
tam saepe perperam induxerunt medici, ita ut plane
in eum quadret illud : ,,Incidit in Scyllam cupiens
vitare Charybdin.quot; Minima refrigeratio Mayero suf-
ficit, ut afl'ectionem quamcunque rheumaticam esse exis-
timet. Parvi omnino interesse credimus, ut verbis
M ay er i utamur, si morbum alio nomine indicamus.
Quodsi Mayerus irritationem spinalem rheuma vo-
care velit, et e casibus ab eo propositis hoc effici pos-
sit, concedimus, modo referat, quid rheumatis nomine m-
telligat. — Pars rheumate laborans, quaecunque etiam
organa sint affecta, dolet. Mayerus casus aflPert,
ubi doloris sedes in parte antica et laterali erat corpo-
ris , et quibus secundum eum suberat rbeuma partium
spinae vertebralis, quamvis ,,der Heerd der Krank-
heitquot; non dolebat. Si aiFectio rheumatica per totum
extensa est nervum, et nervi hujus affectio praesertim
residet in parte antica corporis, an tum rheum a illud
tam cito, uti apud Mayerum obtinet, sanaretur per
vesicatoria in dorso? In rheumate potius vesicatorium
adhiberemus ad loca magis dolentia. — Plura autem
hic non addemus. Unusquisque, qui librum Mayeri
legat, suum ferat judicium.
Irritationis spinalis causarum cognitio cum morbi
naturae cognitione arcte cohaeret. Aegre morbi causas
considerare possumus, quin etiam ejus naturam tanga-
mus. Hocce in capite de causis agere nobis propositi
sumus conjunctim cum natura morbi. In capite supe-
riori nonnulla jam de natura morbi animadvertimus,
quae, ne in repetitiones incidamus, omittere aut saltem
obiter tantum tangere volumus.
Nimis longi essemus, si de diversis opinionibus, quas
de irritationis spinalis natura habuerunt scriptores, fuse
hic ageremus, et omnes eorum errores recensere vellemus.
in Inijus disquisitionis parte historica, quae idcirco con-
4
-ocr page 60-ferri potest, quantum potuerimus earum opinionum men-
tionem fecimus.
Irritationem spinalem appellavimus conditionem mor-
bosam medullae spinalis diversi generis stimulis pro-
ductam, quae hanc in partem agunt. Irritationem, ut
vidimus, congestio sequitur, quia tonus parietum vaso-
rum semper ratione inversa sese habet stimulationis
nervorum sensilium. Sin vero primaria congestio adest,
haecce irritationem producit; vasa enim congestione ex-
pansa et sanguine repleta stimuli instar in nervos sen-
siles circumdantes agunt. Arcte ergo ambae affectio-
nes morbosae cohaerent: una ex altera nasci potest.
Hac in re forsan posita esse possit ratio, ob quam ir-
ritatio spinalis nonnullis in casibus tam diu existât,
quando non aut non bene curatur.
Irritatio spinalis duobus modis oriri potest : medulla
enim quacunque de causa stimulari potest, non acce-
dente conditione morbosa alius partis; sed etiam irrita-
tio medullae gignitur aliis morbis, iis potissimum, qui
hyperaemiam aut congestionem medullae producunt, et
hocce modo serius irritationem spinalem. Prioribus
causis productam irritationem spinalem primariam ap-
pellare licet, alteris autem irritationem spinalem secun-
dariam. Distinctio haecce magni momenti est in cura-
tione; symptomata vero et decursus, irritatione spinali
semel orta, prorsus sunt eadem in utroque casu. Prae-
ter a,namnesin sola symptomata, quae cum causis con-
gestionis aut hyperaemiae, tum aliis quibuscunque con-
ditionibus morbosis in organismo excitantur, discrimen
statuunt.
Ex hisce videre licet, non cum Stillingio nos fa-
cere, causam proximam irritationis spinalis ,,eine Blut-
überfüllungquot; vocante, quod ante eum Ollivier i), et
post eum multi alii fecerunt. Simul autem patet, in
eo etiam nos a Stillingio difFerre, quod non existi-
memus, necesse esse ut semper congestio aut hyperae-
mia adsit, qua irritatio spinalis producatur. Sine conge-
stione e contrario quam optime irritatio spinalis adesse
potest; secundaria autem hoc in casu prodit congestio,
quae irritationem spinalem alere potest, uti modo pro-
bare conati sumus. Tandem hac in re a Stillingio
discedimus, quod nos causam morbi proximam irrita-
tionem habemus sive actionem auctam vel mutatam,
dum ille causam maxime vulgarem, sine qua irritatio
spinalis oriri nequeat, in pag. 472 ,,Ueberreizung oder
Erschöpfung sensitiver Nervenquot; vocat, quacum nervorum
vasomotoriorum actio diminuta conjunctim occurrat.
Quaenam causae directe vel indirecte irritationem
medullae efficiunt? Inter causas primo memorare de-
bemus laesiones externas, quae mechanice irritationem
1) Cf. Ollivier, 1. 1. p. 228. Ollivier quidem affirmat, con-
gestionem esso causam proximam irritationis spinalis, non autem addit,
quomodo e congestione irritatio spinalis nascatur.
gignunt. Corpora peregrina, quae in canali vertebrali
occurrunt, sive ossium ramenta facile medullam irritant;
multis in casibus autem non solum irritatio, sed etiam
inflammatio laesiones mechanicas sequitur, quia illarum
applicatie in genere valde vehemens esse debet, ut me-
dulla ipsa afficiatur, et quia hisce sub conditionibus
quam facillime reactio validier oritur.
Secundo loco hic memoranda sunt: pseudo-plasmata,
aut alia producta luxuriantia, materies exsudatae, etc.
in canali vertebrali intra vel extra meninges. Ita au-
tem haec posita esse debent, ut medullam non compri-
mant, quia hoc in casu loco symptomatum irritationis,
oppressionis symptomata sese ostenderent. Ad hanc
classem etiam referri possunt morbi nonnulli vertebra-
rum, uti spondylarthrocace certis in stadiis. Nisi mo-
mentis memoratis sanguinis circuitus impediatur, quo
in casu consideranda sunt tamquam causae alterius ir-
ritationis speciei, per pressionem mechanicam partim
irritationem efficiunt, partim vero etiam augendo liquo-
ris spinalis quantitatem, et impediendo hujus distribu-
tionem aequabilem; motus enim hujus liquoris, qui in
statu normali obtinet, turbatur. Horum momentorum
actio, uti et eorum, quae prius memoravimus, ulterio-
rem explicationem non requirit; unusquisque enim facile
intelligit, quomodo ex iis irritatio nascatur.
Sanguis stimulus naturalis est omnium organorum.
Sunt, qui normalibus in conditionibus stimulum vocari
noiint, per stimulum quippe abnormale quid intelligen-
tes, quod adversatur conditioni normali, Nonnullis mor-
bis vel etiam nonnullis conditionibus pbysioiogicis, quas
vocant, sanguis mutationes subit, quibus minus aptus
redditur ad nutritionem. Nervi in genere et praecipue
centra nervosa hasce mutationes quam citissime expe-
riuntur. Ut bene fungantur et caetera organa et prae-
primis partes, de quibus sermo est, nutntio, i. e.
amissorum restitutio absolute requiritur. Si igitur san-
guis aquosus, vel sanguis, qui continet substantias aliénas;
vel denique sanguis, qui qualicunque de causa a mix-
tione normali recedit, ad medullam adducitur, inde ne-
cessario sequitur, medullae substantiam, decomposition!
perpetuo submissam, non ita restitui posse, ut actionem
normalem perficere queat. Quaenam sit mutatio, quae
hisce in casibus in nervis in genere, nec non in centris
nervosis obtineat, hodie nondum exponere nobis licet,
quoniam vel absoluta nutrimentorum abstinentia pondus
harum partium parum aut non mutât. Mutationes au-
tem hisce in partibus obtinere, efficimus e functione mu-
tata, et etiam exinde, quod magna sanguinis arteriosi
quantitas ad illas adducitur, qui in venosum conversus
redit. Praeterquam quod nutritio inde rautatur, san-
guuùs compositie alienata efficit, ut revera illum stimu-
lum vocare possimus, quo medulla eo magis ad actionem
pcrversam ducatur, quo ejus irritabilitas mahi nutritione
magis aucta est. Quoniam autem nutritionis mutatia
non unice ad centra nervosa et ad nervos limitatur, sed
eadem ratione alia afficit organa, et igitur etiam vasa
capillaria in medulla praesentia, et haec eam ob causam
tonum amittunt, hisce sub conditionibus in vasis medul-
lae, multo facilius quam alioquin, causis specie levibus
congestio excitatur. Sanguinis ergo mutationes, de
quibus hic egimus, duobus modis irritationem spina-
lem gignunt, irritatione nempe directa et congestione
excitata.
Talés sanguinis conditiones illas appellare licet, quas
nomine generico anaemiae vel hydraemiae designamus.
Omnes ergo morbi aut status physiologici, qui talem
sanguinis compositionem producunt, aut quorum causa
vel natura hacce in compositione posita est, causae ir-
ritationis spinalis haberi possunt. Hasce inter memo-
ratu dignae sunt: chlorosis, omnes morbi exhaurientes,
suppuratio nimia, sanguinis jactura magna vel diu con-
tinuata, uti in foeminis per mensium fluxum sive post
partum, et in genere magnae liquorum copiae amissio:
uti in diarrhoea continua, in lactatione nimia aut nimis
diu protracta, in spermatorrhoea per masturbationem,
per venerem nimiam, per laxitatem, etc. Porro
illa sanguinis conditio, quam producunt nutrimentorum
defectus vel nutrimenta inepta et plures tales conditio-
nes, quas omnes enumerare non necesse nobis videtur.
Tandem vero illae sanguinis conditiones commemoran-
dae sunt, in quibus matei'ies alienae in illo adsunt,
sive hae extrinsecus adraotae sint, sive in ipso corpore
productae. Conditiones volumus, quae nascuntur e con-
tagiis, miasmatibus et ex omnibus substantiis acribus,
quae in sanguinem recipiuntur, nee non omnes dyscra-
siae, quae dicuntur.
Tandem illae nobis considerandae sunt causae, quae,
congestionem vel hyperaemiam medullae gignentes, irri-
tationem spinalem efficiunt. Inter hasce experientia nos
docuit principem occupare locum amenorrhoeam, meno-
stasiam et plethoram venosam abdominalem. Quomodo
hisce in conditionibus morbosis et in plerisque similibus
congestio oriatur, plane explicare nobis nondum datum
est. In plethora venosa abdominali forsan sanguinis
venosi reditus e vasis medullae, impeditus per circula-
tionem tardiorem in venis abdominalibus, aliquid ad con-
gestionem medullae efficere possit. Quocunque autem
modo congestio fiat, illam oriri, etiam in aliis partibus
praeter medullam, attenta singulorum aegrorum, qui dictos
morbos patiuntur, observatio docet, nec non effectus
salutaris, quern sanguinis detractiones hisce in conditio-
nibus morbosis habent.
In nonnullis, licet rarioribus, casibus irritatio spinalis
oriri potest per irritationem nervorum sensilium in pe-
ripheria. Ita hoc fieri nobis videtur, ut communicatione
actionis nervi peripherice irritati cum medulla in hac
hyperaemia secundaria nascatur, quae causa est irrita-
tionis spinalis; alioquin simplex reflexio aut irradiatio
vocari debuisset. Hac in re causa posita esse videtm-
symptomatum irritationis spinalis , quae observantur non-
nullis in affectibus tractus intestinalis, uti in gastricismo'
diu continuato et praesertim in helminthiasi.
An nonnullis in casibus potentiae dynamicae, quae a
cerebro proficiscuntur, uti omnes emotiones et aliae, cau-
sae irritationis spinalis esse possint, verosimile quidem
est, certo autem affirmari nequit. Modus enim, quo
potentiae illae agerent, nimis obscurus est, quam ut au-
deremus illurum actionis explicationem tentare. In iiy-
potheses incideremus necesse esset; hypotheses autem
nihil valent, nisi iis magna sit veritatis species, et simul
per eas res obscurae explicari possint. Dubitamus autem,
an hypotheses nostrae hac de re proprietates hasce ha-
biturae sint. Componere vero volumus quod experientia
comprobatum est. Potentiae, de quibus hic agitur, vim
habent in vasa capillaria, uti satis superque patet e ru-
bore, qui nascitur in genis, quando aliquem pudet, et
e pallore, quem in terrore et in ahis etiam animi pa-
thematibus observare licet. Si hae potentiae in vasa ca-
pillaria cutis faciei agunt, nobis etiam fingere possumus,
et illas agere in vasa capillaria medullae; nequaquam
autem contendimus, nou alio modo illas agere posse.
Quidquid autem sit hac de actione, experientia compro-
batum est, post terrorem v. g. saepius dolorem in latere
oriri, qui post accuratum scrutinium ab irritatione spi-
nali proficisci videtur, et tolUtur sanguinis detractionibus.
localibus ad spinam. Forsan et aliis in casibus irritatio
spinalis hisce causis attribuenda est.
Brevi ex hic memorato diversarum causarum conspectu,
quae irritationem spinalem producere valent, videre licet,
hancce satis crebro inveniri debere, si nempe judicium
secundum causarum numerum ferimus. Et revera irri-
tatio spinalis est morbus valde frequenter occurrens. In-
ter 1156 morborum casus, quos observare nobis con-
tigit per biennium, quod institutionibus clinicis in aca-
demia Rheno-Trajectina interfuimus, 60 casus irrita-
tionis spinalis invenimus. — Multis in casibus ir-
ritatio spinalis oritur cum morbo, aut paullo post
morbum, cujus effectus est, et cedit, postquam mor-
bus primarius aptis remediis sublatus est. Aliis in ca-
sibus perdurat, postquam morbus primarius discessit ,
et igitur morbus secundarius facta est. Aliis adhuc in
casibus irritatio spinalis oritur sine morbo praegresso,
causis directe in medullam agentibus, si saltem non om-
nis ejusmodi causa morbus, id est, conditio abnormis.
habetur. Sed etiam dantur casus, uti saepe observavi-
mus, in quibus manifesta adsunt irritationis spinalis sym-
ptomata, in quibus taaien ne accuratissimo quidem scru-
tiiiio causa quaedam reperiri potest, aut aeger aliquam
causam indicat. Supponere nullam adfuisse causam non
licet; non autem de effectu sine causa cogitari potest.
Igitur necesse est causam talem fuisse, ut aeger nihil
incommodi exinde passus sit, et hanc ob causam ad earn
animum non attenderit; causa ergo praeteriit vestigia
suae praesentiae relinquens. Hic forsan cogitare possu-
mus de refrigeratione, quae irritationem spinalem efficere
posset sive per irritationem peripheriae nervorum sen-
silium , sive per cutis functionem turbatam cum ejus
; •nbsp;• sequelis. Nobis profecto valde probabile hocce videtur.
(
Inbsp;Nonnullae e causis a nobis allatis causae praedispo-
Inbsp;nentes, aliae vero causae excitantes dici possunt. Acute
utramque causarum speciem definire non semper licet;
ita sanguinis conditiones morbosae, quas memoravimus,
nunc irritationis spinalis causae sunt praedisponentes,
nunc excitantes. Caeteroquin notio hujus causarum di-
visionis hac in re ducere debet. In genere foeminarum
praedispositio major est quam virorum, quia priores ir-
ritabiliores sunt. Saepius etiam afficiuntur, quoniam in
ipsis plures potentiae nocentes agunt. Perverse tamen
scriptores nonnulli statuerunt, exclusive in foeminis irri-
tationem spinalem occurrere. Numerus aegrorum ex
utroque sexu non multum differt.
DE IRRITATIONIS SPINALIS SYMPTOMA-
TIBUS, DIAGNOSI ET PROGNOSI.
Antequam paullo plenius de irritationis spinalis sym-
ptomatibus videamus, pauca nobis dicenda sunt de ipsa
medulla, praesertim, ut in posterum repetitiones vitemus.
Uti novimus, medulla est centrum nerveum in theca
vertebrali ita reconditum, ut, quoad fieri possit, ab omni
violentia externa liberum esset. Duabus fissuris, fissura
nempe mediana anterior! et posteriori, in duas dividi-
tur medulla partes laterales ejusdem magnitudinis, quae
inter se conjunguntur per substantiam griseam. Sub-
stantia haec centrum medullae occupât, et duobus ^or-
nubus partes laterales init. Utraque pars medullae la-
teralis duos iterum continet funiculos, anteriorem et
posteriorem, quorum prior motui, alter vero sensui inser-
-ocr page 70-— 60 —
vit. Nervi spinales e medulla oriuntur duabus radicibus,
per ligamentum denticulatum a se invicem separatis ; radix
una est e medullae parte motui, altera vero e parte
sensui inserviente. Brevi postquam e medulla radices
prodierunt, radix sensilis ganglion habet et dein conjun-
gitur cum radice motoria. Nervus e conjunctis radicibus
compositus ramum praeterea accipit nervi sympathici,
ita ut nunc jure nervus mixtus dici mereatur.
Secundum tres directiones in medulla actio nervorum
cum aliis communicari potest ; exinde tres symptomatum
species observantur. Prioris generis communicatio, quam
symmetricam vocant, obtinere dicitur, quando nervi
alicujus actio unius laterls cum simili alterius lateris nervo
communicatur. Secundi generis communlcationem, quae
irradiatie dicitur, eam appellamus, qua actio cum aliis
nervis in eodem funiculo communicatur. Tertii generis,
quam reflexionem dicimus, ea est, qua actio nervorum
unius funiculi transfertur in nervos alius funiculi ejus-
dem lateris. In irritatione spinali symptomata ab ultimo
commemorata actione repetenda raro occurrunt; sed fieri
posset, ut nonnulla reflexionis symptomata cum irrita-
tionis spinahs symptomatibus confunderentur ; atque banc
quidem ob causam paucis verbis haec indicavimus. Plura
de hisce reperiri possunt apud IIenie, Handb. d. rat.
Path. Bd. I, pag. 203 seqq.
Pauca adhuc dicenda nobis sunt de symptomatibus
excentricis. Si nervus aliquo modo in parte sua cen-
trail sive in decursu morbose afficiatur, mutatio inde
producta percipitur sive in loco affectionis, sive alibi,
quod plerisque quidem in casibus obtinet ; fere semper
aifectionis centralis actio in peripheria observatur. Si
nervi sensiles afficiuntur, in peripheria dolor vel alianbsp;|
sensatio abnormis oritur ; si nervi motorii, motus non
coördinati sese ostendunt. Symptoma hujus generis est
doloris sensatio in partibus amputatis; dolor in irrita-
tione spinali iisdem nititur phaenomenis. Exemplorum
copiam valde augere possemus, parum vero juvaret, ex-
plicatio inde non facilior fieret. In hodierno discipli-
nae medicae statu phaenomena haecce plane explicari
nequeunt, quam ob rem conjecturas facere nolumus.
Ipsam autem rem nemo certe negabit, cui multos aegros
ex affectione nervorum aut centri nervei laborantes ob-
servare contigit.
Saepius contenderunt, irritationem spinalem non ha-
bere Signa pathognomonica, signa scilicet, quae ei prae
caeteris morbis propria sunt; et concedimus, hoc verum
esse. Primum autem reputandum est, organon mor-
bose affectum non compositum esse e materie homo-
genea; componitur enim e materie grisea et alba, et
ultima haec iterum in duas dividenda est species, quo-
niam una ejus pars motui, altera vero sensui praeêst.
Si ergo horum elementorum unum, vel duo, vel omnia
affecta sunt, necesse est, ut symptomata edantur, quo-
rum natura multum différât. Hisce accedit discrimen.
quod observatur in symptomatibus, prouti vel unus me-
dullae funiculus, vel funiculi ejusdem lateris, sive ante-
riores , sive posteriores, vel denique omnes simul irri-
tationem patiantur. Secundo autem etiam necesse est,
ut alia prodeant symptomata, si pars medullae cervica-
lis, alia si pars dorsalis irritatur, et ita porro. Horum
symptomatum natura non differt, sed partes differunt
affectae. Complicationum, quae adesse possunt, mentio-
nem hic facere non opus est.
In irritatione spinali symptoma frequenter occurrens
dolor in partibus diversis est. Dolorem huncce pen-
dere a nervorum sensilium irritatione non opus est, ut
iterum hic animadvertamus. Dolor, quem aegri accu-
sant, vulgo periphericus est; plerique ne suspicantur
quidem, alia etiam corporis sui loca morbose alFecta
esse, quam ea quae indicarunt. Doloris extensio e nu-
mero fibrillarum nervearum in medulla irritatarum pe-
tenda est.
Dolorem huncce produci affectione nervorum primi-
tiva, inde patet, quod, uti plerisque in neuralgiis obti-
net, per pressionem leviorem augeri, per validiorem
vero, manu extensa, potius imminui solet. Dolorem
periphericum illum pendere ex affectione medullae,
inde efficitur, quod augetur per pressionem in loco
determinato spinae vertebralis, ubi tum etiam dolor
plerisque saltem in casibus percipitur. Nonnumquam
autem dolor in dorso simul cum dolore in peri-
plieria occurrit, quod statim nos intentos ad medullam
reddit.
Porro dolor pluries aliquam habet periodicitatem ;
saepius ostendit manifestas intermissiones, aut si dolor
mao-is continuus est saltem remissiones. Universe dolor
O
decursum sequitur nervorum. Exacerbatur dolor in
genere per motus, quorum dorsum particeps est, non
autem per eos, in quibus dorsum quietum manet. Diu
aliquando existit sine affectione notabili in parte, quae
sedes est doloris, dum hujus vis in caeterum organis-
mum etiam non magna; ita graves, quae apparent, af-
fectus diu patiuntur sine impedimento alio, praeter il-
lud, quod ex dolore sequitur, saepe sine cordis actione
incitata.
Criteria hic memorata, quae omni fere dolori ex ir-
ritatione spinali propria sunt (exceptiones certe obtinere
possunt) satis eum distinguunt a dolore in inflamma-
tione. In hac nempe dolor exacerbatur per pressionem
validiorem; non augetur per pressionem in loco respon-
dent! Spinae vertebralis; intermissiones non habet; exa-
cerbatur omni motu partis afi^ectae, nec diu existit sine
exsudatione, quâ nova oriri soient symptomata.
Dolorum intermissionum causa inde repeti potest, quod
actionem per aliquod tempus auctam exhaustio vis nerveae
sequitur. Organa animalibus, qui dicuntur, nervis prae-
dita post actionem diu continuatam facultatem amittunt
functiones suas ita perficiendi, ac quando e statu quietis
— C4 —
egrodiuntur. Quotidie hoc observare licet post motum
continuum, vel etiam post mentis exercitationes. Quies,
qua durante somno fruimur, minori materiei consum-
tione aequilibrium turbatum restituit, ita ut post som-
num iterum mentem exercitare et corpus fatigare pos-
simus. Talem etiam in nervis sensilibus obtinere mu-
tationem post irritationem mirari non licet, nos saltem
credimus, intermissiones hocce modo explicandas esse.
De dolore in dorso, qui in irritatione spinali obser-
vatur, multum viri docti disputarunt. Antea sufficiebat
locum dolentem spinae vertebralis inveniri, ut affectio,
in qua occurreret, irritatio spinalis haberetur. Hodie apud
plurimos sententia valet, irritationem spinalem sine dolore
in dorso, ne vel pressione excitando obtinere posse, et
simul non omnem dolorem in dorso ab irritatione spi-
nali pendere. Inter casus hujus morbi, quos observare
nobis contigit, saepius dolorem absentem vidimus, quam-
vis de morbi praesentia dubium non erat. Si casum
nobis fingimus, in quo pars medullae motoria sola irri-
tata est, quam ob causam dorsum tum doleret? Dolor
enim nascitur ex afFectione nervorum sensilium. Dolor
periphericus, qui tali in casu percipitur repeti potest a
communicatione actionis nervorum motoriorum cum ner-
vis sensihbus. Nihilominus casus etiam observavimus, in
quibus ad irritationem solius partis medullae sensilis
concludere debuimus, curationis eventu diagnosin con-
firmante, sine ullo dorsi dolore.
Do parte dolente in dorso multum et diu disputatum
est inter artis peri tos. Dolorem oriri e pressione medullae
per vertebras loco motas, assumi nequit. Vertebrae enim
inter se nimis valide connexae sunt, quam ut disloca-
tionem tam facile admitterent. Quod si facerent, nonne,
pluries quam fit, luxatio obtineret vertebrarum? Neque
etiam probabile est, vertebras ipsas sedem esse doloris;
nam, quamvis nonnumquam admodum dolere possunt,
raro tamen hoc occurrit, nec nisi in afFectionibus gra-
vioribus. Irritatio spinalis, uti nobis eam proponi-
mus, vertebras nullo prorsus modo afficit. Nulla ergo
datur causa, cur vertebrae organa dolorifica haberen-
tur. — Stilling doloris sedem quaesivit in nervis
partium mollium, quae spinam vertebralem obtegunt.
Opinatur, plurimos nervos in linea dorsi mediana con-
venire, et ibi ansas formare. An hocce verum sit,
dubitamus; ab aliis ') etiam satis hoc est refutatum.
Ponamus autem, verum esse. Nonne tum pressio in
loco dolenti ad anticam vel lateralem corporis partem
eundem haberet effectum, nempe dolorem in dorso
excitaret? fingere certe nobis non possumus, nervos in
dorso alio modo per irritationem spinalem esse affectos
quam aliis in corporis partibus. Quomodo tum expli-
candum est nervis motoriis solis affectis, symptomata
morbosa in peripheria etiam augeri per pressionem in
M Cf. Ilctterscliy, (lis.s. mod. inaug. etc., p. 3G.
-ocr page 76-spina vertebrali? Nervi sensiles sani paucis modo in
casibus motus illos producere possunt, et in genere
tamen hoc observatur. Statuere etiam non licet, ner-
vos luotorios habere vim centripetalem ; ex quibus om-
nibus sequitur, non ab omni parte cum Stillingio
nos hac in re convenire. Assentimur autem, nonnun-
quam hujus scriptoris opinionem, quoad sedem doloris,
veram esse posse; aliis in casibus pressie in ramis
nervorum, quando e canali vertebrali exeunt, do-
lorem suscitare potest. Non autem haec de omnibus
valent casibus, et hac in re inscitiam nostram fateri
debemus.
Dolor in dorso optime excitatur pressione pollicis ope
et digiti prioris flexi unius manus, dum altera manu
truncus fixus tenetur. Per pressionem saepe dolor
excitatur, ubi aliae methodi deficiunt, sed etiam pressio
hocce habet commodum, quod ubique et semper ea
adhiberi potest, dum balneum tepidum cum potassae
solutione paratum, quod Stiebel laudat, in praxi pri-
vata, nostra certe in patria, non semper usurpari po-
test. Praeterea hujus methodi applicatio, uti et ea
Copelandi, spongiae ope aqua calida imbutae, saepius
ab aegro recusabitur, praesertim quando in conditionem
inquirimus puellarum nobili Stirpe natarum, quae sae-
pius tamen irritationem spinalem patiuntur,
Locuti tantum sumus de actione aucta nervorum sen-
silium sese ostendente sub forma doloris. Quod autem
de dolore animadvertimus, idem et de alia qualibet
horum nervorum afFectione, actione aucta sive mutata,
valet, quam in irritatione spinali observare licet. Tales
sensationes abnormes sunt: formicatio, sensatio titilla-
tionis, sensatio, quasi cum acubus pungitur et plures
ejusmodi.
Quod nunc attinet ad locum, ubi sensationes illae
morbosae, quocunque nomine appellentur, sentiuntur,
locus ille procul dubio, uti antea jam monuimus, pen-
det a parte medullae affecta di versa. Truncus totus
et extremitates e medulla nervos sensiles accipiunt ;
unusquisque intelligit, locum medullae affectum deter-
minatis respondere peripheriae locis ; ergo hic non fu-
sius hac de re agemus.
Dolor, qui saepe in organis internis observatur,
pendet ab irritatione nervorum sensilium in gangliis
praesentium, ex quibus organa illa nervos accipiunt.
In statu normal! intra sanitatis limites organa haec dolo-
rem non patiuntur ; illa autem dolorem percipere posse
unusquisque in corpore suo observare potest; pauci
enim aderunt homines, qui non aliquando tormina ven-
tris habuerint.
Uti hodie fere inter omnes constat, singula ganglia
componuntur e tribus fibrillarum nervearum speciebus,
nempe e fîbrillis motoriis, sensilibus et vasomotoriis
sive sympathicis. Nervi motorii illi et sensiles procul
dubio e medulla oriuntur ; de origine nervorum vaso-
motoriorum sub judice adhuc lis est ; haec Us cohaeret
cum quaestione, utrum nervus sympathicus sit nervus
sui generis nec ne. Quoniam autem haec hs nondum
composita est, et superioribus imprimis temporibus mul-
tum hac de re disputatum est, hic non amplius de lite
illa agendum est, quia praeterea ad nostrum scopum
parum refert. Dolor in scrobiculo cordis, cardialgia,
dolores colici, verbo omnis sensatio abnormis in intesti-
nis produci potest irritatione partis medullae respon-
dentis. Hocce contendentes nequaquam simul conten-
dimus, omnem dolorem hisce in partibus pendere ab
irritatione medullae; saepius e contrario causae locales
dolorem huncce producunt, uti experientia quotidiana
satis superque nos docet. Stilling dolorem hisce in
partibus pag. 404 seqq. quam optime explicat, qui locus
hic conferri meretur.
Altera symptomatum series pendet ab irritatione ner-
vorum medullae motoriorum. Symptomata haec sese
ostendunt in motibus abnormibus, qui secundum gra-
dum irritationis, nec non individui reactîonis vehemen-
tiores debihoresve erunt. Differre possunt a tremore
leviori ad vehementes spasmos clonicos et tonicos usque,
imo, nonnulli i) ex irritatione spinali tetanum repeti-
erunt, quo autem jure dijudicare nolumus.
Hi motus prae aliis aliquas habent proprietates, qua-
gt;) Cf. Budge, allgemeine Pathologie, p. 110.
-ocr page 79-rum nonnullae supra jam memoratae sunt, quas tamen
hic breviter repetere necesse nobis videtur :
1quot;. Numquam in motibus illis alienationes mentales
inveniuntur.
2». Numquam in iis ne umbra quidem utilltatis est,
nec voluntati subditi sunt; quibus rebus pro parte sal-
tem distinguuntur a motibus cerebri morbis productis,
in quibus plerumque sensuum alienationes, delirium et
aliae cerebri functionum turbae simul observantur, qui-
que saepius respondent fictionibus morbosis , dum volun-
tate hi nonnumquam supprimuntur, quod nequaquam de
motibus in irritatione spinali valet.
3°. Intermittunt motus in irritatione spinali aut rc-
mittunt, quod eodem modo explicatur uti doloris inter-
missiones et remissiones.
4°. Diu aliquando existunt, neque tamen magnam
exercent vim in caeterum organismum. In nosocomio
academico casum observavimus, in quo per unum et
dimidium deinceps annum adfuerunt motus convulsivi
extremitatum superiorum. Viri, qui convulsiones hasce
patiebatur, conditio caeterum satis bona erat. Dum
oriebantur, distinctas habuerunt et satis longas inter-
missiones; sensim sensimque libera intervalla breviora
evaserunt, et quum in clinicum receptus est, sympto-
mata modo ostenderunt exiguas remissiones. Hocce in
casu memoratu dignum est, post applicationem decem
cucurbitarum cruentarum convulsiones discessisse, nec
rediisse per tres hebdomades, per quas in cliuico adhuc
mansit. Post convulsiones sublatos debilitatis ei in
brachiis sensus erat, quae brevi tollebatur, quamvis
nullis aeger medicamentis usus sit.
5quot;. Saepius hi motus augentur vel excitantur per
pressionem nonnullis in locis spinae vertebralis. Hoe
non semper observatur, in casu enim modo memorato
non obtinuit; quando autem pressio in spina vertebrali
symptomata auget, signum est magni momenti, quo
hi motus multis ab aliis differunt. In nosocomio aca-
demico casus observavimus lectu dignos, quos breviter
hic communicare volumus. Puella jam per aliquod tem-
pus menostasia laborabat, et exinde irritatione spinali.
Inter multa alia symptomata loquelae difEcultatem pa-
tiebatur ; antea facile loquebatur, nunc auf em tria enun-
tiare non poterat verba, quin balbutiret. Omnes ver-
tebrae cervicales dolebant sub pressione, sed semper
quando vertebra tertia et quarta cervicalis premebatur,
singultus ciere coacta erat, quod alioquin numquam ei
occurrebat. Loquelae difficultas et singultus per pressio-
nem prodiens tollebantur cucurbitis cruentis in nucha. —
Puella rustica, plethorica, jam per 17 deinceps hebdo-
mades menostasia laborans, in clinicum academicum
recipiebatur manifesta irritationis spinalis signa prae se
ferons. Plura jam passa erat, inter alia oedema manus
dextrae et pedis sinistri, quod bis re dier at, sponte
tamen iterum evanuerat. Tunc autem querebatur de
dolore in latere dextro et de motibus convulsivis m
extremitatibus superioribus subinde redeuntibus. Pres-
sione in spina vertebrali instituta, vertebrae dorsales
inde a quarta usque ad ultimam dolebant; quarta et
quinta pressis dolor in latere augebatur, et excitabantur
motus convulsivi in brachiis satis vehementes, brevi
tamen iterum evanescentes. Dolor in latere nec non
motus convulsivi in brachiis cedebant cucurbitis cruentis
in dorso, et hirudinibus ad vulvam admotis, non autem
tam cito quam in casu supra memorato. — Conferri
hic etiam meretur Casus III in dissertatione inaugurali
doet'. Prins Visser allatus, cui titulus: „diss. med.
inaug., exhibens casus selectos morborum med. spin,
in nosoc. acad. observâtes. Traj. ad Rhen. 1847.quot;
Motus in irritatione spinali non confundendi sunt
cum motibus per reflexionem, eo minus quia ultimi in
irritatione spinali obtinere possunt. Diagnosis hic saepe
valde difficilis; mox hac de re videbimus.
Ex eadem causa, nempe ex irritatione spinali, oriün-
tur contractiones spasmodicae, quae hoc in morbo in
nonnullis organis internis observantur. Modus, quo
oriuntur, idem est ac modus, quo dolor hisce in par-
tibus nascitur. Ex contractionibus tali modo productis
explicandae sunt affectiones spasticae organorum in tho-
race et in abdomine praesentium, uti: tussis, asthma,
palpitationes cordis, nonnumquam vomitus, affectiones
spasticae intestinorum et vesicae, et ejusmodi plures.
Bene autem distingui oportet, utrum hae afï'ectiones
irritatione spinali producantur, an proprio jure existant,
Praesentia, antequam symptomata irritationis spinahs
prodierint, et causarum cognitio diagnosin facilitabunt.
Ad morborum formas, quae cohaerent cum irritatione
spinah, etiam retulerunt epilepsiam, choream St. Viti,
et plures ejusmodi aflFectiones. Hae nascerentur etiam
irritatione partis medullae motoriae. Causam proximam
multorum motuum morbis memoratis propriorum hae-
rere in medulla spinali, lubentur credimus, sed affec-
tionem medullae simphcem esse irritationem, et hanc
solam morbo subesse, concedere non possumus. In epi-
lepsia enim certo certius cerebrum affectum est, quod
probatur ex conscientiae abolitione cum paroxysmo in-
trante, et cujus sequelae aliquamdiu post paroxysmum
remanent. Praeterea in epilepsia omnis prorsus evanuit
sensilitas, ne organis quidem sensus exceptis ; si vero
simplex esset irritatio spinalis, tum sensilitas aucta esse
debuisset. In chorea St. Viti omnes motus cum illis
conveniunt, qui in statu normaU obtinent ; respondent
fictionibus morbosis, et magna alacritate exercentur,
quae omnes sunt proprietates , pertinentes ad motus sub
cerebri auspiciis factos. Hanc ob causam Romberg
eos dicit: ,,coördinirte Krämpfe.quot; In casibus choreae
levioribus aeger saepe, quos vult, motus perficere potest,
Paroxysmi utriusque morbi longiora habent intervalla ,
quam in irritatione spinali obtinent. Tandem curatio
liorum morborum ab irritationis spinalis curatione valde
differt.
Non opus est, ut hic repetamus, symptomata ab irri-
tatione medullae nervorum motoriorum pendentia alia
fore pro extensione et sede irritationis in medulla.
Quamvis symptomata in irritatione spinali praesentia
magnam aliquando prae se ferunt saevitiam, conditio
generalis tamen nonnumquam hoe in morbo parum
tantum afficitur. Saepius enim miramur, conditionem
illam tam integram esse, licet tam diu symptomata
specie vehementia exstiterint. Aliquando autem con-
ditio generalis multo magis laborat; tum invenimus
debilitatis universalis sensum, praecipue autem iis in
partibus, quae plurimum affectae erant. Causae irri-
tationis spinalis diversae, et actio nervorum mutata,
quae nutritionem mutare potest, et cujus etiam effectus
esse potest, ut sensorium inde aliter afficiatur quam in
statu normali, maximas profecto hic agunt partes. Uti
supra probare conati sumus, nervi magnam in vasa
habent vim ; si vasorum actio mutatur, nutritio etiam
mutetur necesse est. Quomodo autem mutatio haec
obtineat, et quaenam sit, hodie explicari nequit. Nu-
tritionem vero in irritatione spinali mutatam esse, et
quidem imminutam, quotidie probatur e debilitatis sensu
et e macie multorum, qui diu irritationem spinalem
passi sunt. Mutationes in secretionibus et excretionibus
observandae pendent ab eadem nervorum vi in vasa.
Augmentuin symptomatum irritationis spinalis per
motum, quod fratres Griffin protulerunt tamquam
symptoma hujus morbi characteristicum, non qua tale
assumi potest. In genere cum iis facimus, motum
continuum, difficilem, concussionem, uti et intentionem,
quae reqniritur, ut corpus ponderosum tollamus, sym-
ptomata hujus morbi ingravare posse; nam hyperaemia
vel congestio, quae aliquando irritationi spinali sub-
sunt, inde necessario augentur. Motus vero placidus
dolorem non auget; quoties enim homines irritatione
spinali laborantes bona caeterum videmus frui valetu-
dine; et quot dantur , qui ne opinati quidem sunt se
habere locum morbosum in dorso , quod non fieri pos-
set, si omnis motus dolorem augeret.
Ut irritatio spinalis recte dignoscatur, ante omnia
constare debet, morbum esse naturae nervosae. Sub
morbo naturae nervosae, sive sub neurosi in genere
intelligimus omnem affectionem morbosam, quam nervi
aut centra nervosa patiuntur, sini mutatione partium
affectarum sensibus nostris manifesta; quae igitur sese
ostendit functionibus nervorum alienatis, licet hisce
alienationibus materiei organicae mutatio non subsit,
quae post mortem appareat. Ad talis morbi diagnosin
magni imprimis sunt momenti :
1°. Absentia symptomatum , quae prodire possent
-ocr page 85-per auscultationem , percussionem, palpationem, etc.
Hisce artis ausiliis multi morbi, qui a mutationibus
organicis pendent, excluduntur.
2°. Febris absentia in affectionibus, quae graves vi-
dentur , signum est magni ponderis. In plerisque enim
morbis, qui paullo vehementiores sunt, aut diu pro-
trahuntur, hoc reactionis symptoma, uti dicitur , oc-
currit; in irritatione spinali contra et in pluribus aliis
neurosibus rarissime febrim invenimus.
3°. Periodica ratio quaedam, sive etiam magis mi-
nusve maniiestae intermissiones vel remissiones naturam
morbi nervosam dénotant. Periodica ratio haecce prae-
sertim morbis medullae propria est, uti plerique scri-
ptores de morbis nervosis attulerunt.
4°. In plerisque morbis nervosis saepius occurrit
veluti contradictio symptornatum inter se. In dolore
vehementi e. g. parum tantum afficiuntur caeterae orga-
nismi partes, et organon in quo dolor residet. Ita
dolor nonnumquam adest in latere sive in intestinis
vehementissimus sine reactione, ne sine turbis quidem
in functionibus partium affectarum. Hujus rei notabile
observavimus exemplum ante paucos dies in nosocomio
academico. Puella per aliquot menses pertinacissimum
passa erat vomitum, in cujus cura omnia artis auxilia
irrita fuerunt. Ante paucos tamen dies vomitus cessa-
vit solius naturae beneficio, nam medicamentis non
amplius utebatur. Sanguinis crasin inde valdequam
mutatam esse, nemo mirabitur, ob quam causam jam
diu irritationis spinalis symptomata adfuerunt. Quodam
die querebatur de vehementissimo dolore in regione
iliaca dextra peritonitidem simulante. Pressione leviori
dolor valdequam augebatur, nec non validiori pressione,
quamvis non eodem gradu ; attamen pulsus rarus po-
^nbsp;tius erat quam frequens, et durante nocte, quando
dolor hicce jam adfuit, alvum dejecerat. Cataplasma-
tibus anodynis tepidis adhibitis, dolor valde mitigatus
est et paullo post evanuit.
Signa, quae attulimus , plerisque in casibus sufficient,
ut natura nervosa alicujus afFectionis morbosae digno-
scatur. Si caeteroquin dubium restât, solo decursu et
attenta observatione naturam morbi detegere possumus.
Sicubi de natura morbi certiores nos fecimus, nos-
trum est determinare, utrum centrum, an nervi pe-
ripherici primarie sint afFecti, nec non an morbus,
quem hi patiuntur, sit irritatio. In irritationis spinalis
diagnosi magni imprimis momenti erunt: 1quot;. Eorundem
symptomatum origo simultanea in utroque corporis la-
tere. 2quot;. Dolor, qui per pressionem in dorso excita-
tur , aut quando jam adfuit, inde magnopere augetur.
3°. Augmentum symptomatum periphericorum per pres-
sionem in pai'te respondenti spinae vertebralis. 4quot;.
Absentia stimuli peripherici, qui nervos sensiles imme-
diate afficere potuerat, sive per reflexionem eadem sym-
ptomata , quae in irritatione spinali oriri potueraut, iu
partibus motui mservientibus produxerat. 5». Sympto-
matum origo simultanea, quae pendent ab affectionc
nervorum sensilium atque motoriorum. 6quot;. In irrita-
tione spinali semper sese ostendunt symptomata partium
affectarum actionis auctae vel mutatae, numquam vero
imminutae. 7». Praesentia causarum, quas irritationem
spinalem producentes cognitas nobis habemus.
Si nonnulla vel plura e signis modo memoratis ad-
sunt, in plerisque casibus magna cum veritatis specie
diagnosin irritationis spinalis facere possumus. Certitude
autem absoluta hodie haberi nequit.
Inter morbos, quibuscum irritatio spinahs confundi
potest, primo loco occurrit inflammatio diversarum par-
tium, tam internarum, quam externarum, propter dolo-
rem, qniin utroque morbo observatur. Jam supra
breviter memoravimus signa nonnulla diagnostica, quae
hic tamen repetere conspectus gratia necesse est, dum
alia etiam iis addemus: 1quot;. Dolor in inflammatione
aucetur pressione validiori; in irritatione spinah tum
ni - imminuatur, certe non increscit. 2quot;. Dolor in ir-
ritatione spinali crudescit pressione in spina vertebrah,
non ita in inflammatione. Squot;. Inflammatio regulariter
stadia sua absolvit, i. e. regulariter increscit ad quam-
dam vehementiam, quam aliquamdiu tenet, et tum
iterum decrescit, quando resolvitur, sive transit m
nuemdam inflammationis exitum ; dolor semper gradui
inflammationis respondet. Dolor in irritatione spinah
non tam regulariter decurrit, sed intermissiones facit
aut remissiones. 4°, Inflammationem quam citissime
exsudatio sequitur; si in irritatione spinali exsudatio
observatur, hoe tantum obtinet, postquam diu adfuit.
In priori exsudata fibrino scatent; in altera serum ma-
jori quantitate secernitur. 5°. Temperatura organi
inflammati semper aucta est; in irritatione spinali or-
ganen affectum omnem habere potest temperaturam,
sed numquam eodem modo aucta est ac in inflammatione.
6°. In inflammatione acuta rubor et tumor cito sese
ostendunt; in irritatione spinali raro ocurrunt, et si
prodeunt post longam modo ejus praesentiam. 7°. Nisi
vis nervea inflammatione vel ejus exitu opprimatur,
in omni inflammatione ictus cordis acceleratus est, dum
in irritatione spinali pulsus raro tantum incitatur.
Diagnosis myelitidem sive meningitidem spinalem inter
et irritationem spinalem multis premitur difflcultatibus,
praesertim in priorum morborum initio, quando sola
adsunt signa irritationis. Si causae, quae egerunt,
hic diagnosin non promovent, de morborum illorum
absentia vel praesentia dijudicare fere nequimus. Postea
multo facilior est diagnosis, licet non in omnibus ca-
sibus certitudine gaudeat. Animus nobis attendendus
est ad accelerationem circulationis; ad praesentiam do-
loris in dorso ab initio inde morbi; ad augmentum
doloris per omnem motum; et postea praesertim ad
praesentiam symptomatum paralyseos in partibus exter-
nis vel internis ; in irritatione spinali raro occurrit pa-
ralysis et numquam in morbi initio, quod saepe in
myelitide vel meningitide spinali obtinet. Antequam
in chronica horum morborum varietate paralyseos sym-
ptomata prodierint, diagnosis certa nec etiam verosi-
mills est.
Dolor in irritatione spinali etiam confundi posset
cum afFectionibus rheumaticis diversorum musculorum.
Discrimen utriusque affectionis momentis sequentibus
statuitur: 1quot;. Omnis musculus, qui rheumatismum pa-
titur, dolet, si contrahitur; motus levior, uti simplex
musculi contractio, dolorem in irritatione spinali non
auget, sicuti jam antea vidimus. 2°. Dolor in rheu-
matismo excitatur sive augetur omni pressione in parte
affecta; in irritatione spinali pressio validier dolorem
plerumque non auget. S». Dolor in rheumate non
augetur pressione in spina vertebrali, quod quidem in
irritatione spinali obtinet. Si musculi juxta spinam
vertebralem siti aut hujus partes rheumate laborant,
dolor quidem adest in dorso pressione augendus, dolor
autem in peripheria, pressione in dorso instituta, tum
nequaquam augetur, quod conjunctim cum eo, quod
sub 1quot;. memoravimus, diagnosin maxima cum proba-
bilitate fieri sinit. Non semper autem aeque facile est
inter utramque conditionem morbosam'distinguere ; cau-
sarum cognitio multum saepe juvabit.
Motus convulsivi in irritatione spinali non confun-
-ocr page 90-dendi sunt cum motibus per reflexionem ; de aliis,
quae fieri possunt, confusionibus, uti cum motibus a
cerebri morbis pendentibus, qui primum certe occupant
locum, supra jam locuti sumus. Motus convulsivi me-
morati a motibus per reflexionem eo distinguuntur, 1°.
quod hi semper nascuntur e stimulatione nervorum
sensilium periphericorum. Praesentia vel absentia ejus-
modi stimuli, ampliori sensu causarum cognitio, magni
ergo hic est momenti. 2°. Motus per reflexionem non
augentur pressione nonnullis in locis spinae vertebralis,
quod quidem obtinet stimulo locali aucto. 3°. Motus
per reflexionem non auferuntur, nisi stimulo locali
penitus sublato ; motus convulsivi in irritatione spinali
administrationi cedunt remediorum localium in spina
vertebrali, sive etiam remediis interne administratis.
Aliis cum morbis irritationem spinalem non facile
confundas, si illa quae memoravimus respicias.
Irritationis spinalis prognosis in genere fausta dici
meretur, nam ejus exitus in sanitatem plerumque oc-
currit. Si autem din existit, seri exsudatio in canali
vertebrali nonnumquam sequitur, praesertim si congestio
magis minusve valida morbum escitaverat. Tum auctae
actionis symptomata symptomatibus oppressionis locum
cedunt ; actio imminuta nonnullis in casibus observa-
tur , qui tamen ad exceptiones pertinent. Conditiones
morbosae graves, quae in nonnullis operibus irritationis
spinalis exitus habentur, qua tales non considerari pos-
sunt. Quomodo e medullae hyperaemia sive conges-
tione vertebrarum caries nasceretur? Quando affirma-
tur phthisin ex irritatione spinali oriri, credimus hoc
ita explicandum esse, ut statuamus, irritati9nem spinalem
tum occurrere in homine, qui, nisi phthisi laboret, mag-
nam certe ad eam proclivitatem habeat. Eadem expli-
catio ad alias conditiones morbosas graves, quae ex
irritatione spinali nasci creduntur, applicanda est. Quan-
do autem haecce perhibemns, nequaquam contendimus
ex irritatione spinali non oriri posse mutationes orga-
nicas; sed negamus tam saepe illas oriri, et tanti esse
momenti. Si in partibus periphericis mutationes ob-
servamus, plerumque hae prodeunt sub forma oedema-
tis ; multi scriptores contendunt, etiam in aliis neurosibus
oedema a se observatum esse. De mutationibus orga-
nicis in medulla et prope medullam tam parum novimus
e paucis sectionis cadaverum historiis hac de re com-
municatis, ut de illis judicium ferre non possimus.
Irritationis spinalis decursus in genere chronicus est.
Si ab initio inde gravibus symptomatibus morbus sese
offert, mox medici auxilium implorabunt homines ; morbus
hoc in casu bene curatus non diu protrahetur. Si con-
tra, uti plerumque obtinet, morbus sensim sensimque oritur
et exacerbatur, medicum non continuo consulent, et haec
saepe est causa, cur irritatio spinalis, quae, dum oriebatur.
brevi cederet, inutetur in malum chronicum , saepe et
aegro, et medico valde molestum. Nonnunquam autem
malum hoc praeter opinionem cito sanatur, uti saepe
observavimus; hoc vero imprimis obtinet iis in casibus,
qui omnino non curati sunt, vel in quibus medicus, cui
cura commendata erat, morbum non agnovit.
DE CUßATIONE.
Methodum irritationi spinali medendi generalem, i.
e. methodum, quae omnibus conveniat casibus, in
magna causarum diversitate indicare non possumus.
Curatio in uno casu quam optima et utilissima, in alio
nocet. Non autem opus est, ut amplius hac de re
disseramus ; unusquisque enim , qui irritationis spinalis
causas cognoscit, perspicit, non omnes casus eodem
modo curari posse.
In irritationis spinalis curatione prmcipem tenet locum
accurata causarum, quae morbum produxerint, cognitio.
Tum demum, quum clare et rite perspicimus, quo-
modo morbus sit ortus, aegrum ex illo laborantem
bono cum eventu curare possumus. Uti autem supra
vidimus, etiam casus obtinent, in quibus causa ne a
peritissimo quidem medico determinari potest. Plane
nunc a medico dependet, quomodo talem casum curare
velit ; si aegrum, qui morbo laborat, spectet, ille sibi
gratulari potest ; sin vero in omnibus illis casibus ean-
dem medendi metliodum instituere cupiat, saepe in
magnam aegri noxam falleiur.
Tollere causam, quae irritationem produxerat spina-
lem , prima ergo et princeps est indicatio ; si enim
causa sublata est, in plerisque casibus irritationis sym-
ptomata sponte evanescunt. Si igitur irritatio spinalis
ad aliquam conditionem morbosam jam antea praesen-
tem accessit, haec primo loco curanda est secundum
tberapiae régulas generales. Quando irritationis spinalis
causa haeret in amenorrhoea vel menostasia, aut quando
haemorrhoides antea fluentes non amplius sanguinem
secernunt, medici est conari, ut hasce secretiones re-
vocet. Et ita in omni casu causam detegere studemus,
et hancce tollere, siquidem tolli possit. Quodsi vero
contrarium obtineat, si causa agere cessaverit, aut si
inveniri omnino non potuerit, tum diversae medendi
method! adhiberi possunt, modificatae secundum aegri
conditionem, habita simul ratione causarum verosimi-
lium, quae irritationem producere potuissent. Ex aegri
nempe habitu, quantum possis, efficias utrum congestio
cum plethora universal!, cum anaemia vel hydraemia,
an alia quaecunque causa irritation! subsit.
In genere magni faciendae sunt detractiones sanguinis
locales ad utrumque spinae vertebralis latus ope cucur-
bitarum cruentarum, si irritatio spinalis orta est e con-
gestione , aut si cum hac est conjuncta, ergo ei si
congestio irritationem excitaverat, et si congestio irri-
tationem sequitur. Cucurbitae cruentae nobis praefe-
rendae videntur aliis methodis detractionum sanguinis
localium. Quantitas sanguinis desumendi accurate de-
terminari potest, et fortius dérivant cucurbitae, cujus
rei causa princeps in cucurbita sicca haerere videtur ,
quae prius admovetur, et quae sanguinem ex partibus
magis profunde sitis multo fortius ad cutim allicit,
quam per aliam quamcunque methodum, quo fit , ut
vasa capillaria profundiora melius contrahi possunt.
Nonnumquam eflfectus cucurbitarum cruentarum, a no-
bis observati, revera singulares erant, et quam citis-
sime saepe post applicationem sese ostendebant, uti
satis superque patet ex casu supra (pag. 69) a nobis
allato, in quo 10 cucurbitae cruentae symptomata valde
vehementia, per annum et dimidium praesentia, subito
et penitus sustulerunt. In omnibus igitur casibus, in
quibus sanguinis detractiones locales ad spinam verte-
bralem institui debent, semper suaderemus illas facere
ope cucurbitarum cruentarum, nisi magnus hyperaes-
thesiae gradus applicationem vetet : tum enim hirudines
applicandae forent. In irritatione spinali ab amenor-
rhoea, inenostasia, vel plethora venosa abdominali
repetenda, hirudines praeferendae sunt ad vulvam sive
ad anum admotae, quibuscum secundum rerum condi-
tiones Cucurbitae sive cruentae sive siccae in dorso
conjungi possunt.
Complicationes, quae talibus in casibus adesse pos-
sent, auferendae sunt ; Caeteroquin Cucurbitae cum aut
sine birudinibus ad loca memorata admotis in genere
sufficient, ut irritatio spinalis sanetur. Porro aegro
commendanda est quies, et evitatio omnium ciborum
et potuum calefacientium, verbo omnium, quae con-
gestionem excitare vel alere possent.
Si irritationis spinalis causa repetenda est ex anae-
mia, hydraemia, sive ex alia quacunque mutatione in
sanguinis crasi, quam debilitas sequitur, tum curatio
longe alia esse debet. Prioribus in casibus non par ci
erimus in sanguine detrahendo, in genere certe san-
guinem desumemus, in ultimis vero sanguinis detrac-
tiones exceptiones erunt. Incipiendum est ab iis, quae
conditiones, debilitatem post se trahentes, auferre pos-
sent. Foeminae, quae nimis diu infantem lactaverunt, a
lactatione désistant ; qui spermatorrhoeam patiuntur, sese
abstineant a causis, quae eam produxerint, et ita porro.
Insuper talibus aegris commendanda sunt nutrimenta
bona, dum simul pleno aëre fruantur, et administranda
medicamina roborantia, praesertim ferri praeparata et
cortex peruvianus. Hisce in casibus magnam aliquando
babent utilitatem frigidae- dorsi lotiones et balnea fri-
gida, nonnumquam etiam infrictiones stimulantes in dorso
secundum spinae vertebralis decursum. Diximus, san-
guinis detractiones hic pertinere ad exceptiones ; et re-
vera tum modo sanguinem detrahemus, quum methodus
roborans non tales praebeat effectus, quales post aliquod
tempus jure exspectare potuerimus, et ita valde proba-
bile est, simul congestionem adesse, quae sanguinis
detractionibus, quasi medicamento derivante, citius tol-
litur. Harum sanguinis detractionum scopus non est,
ut sanguis supervacaneus auferatur, sed solum, ut vasa
capillaria atonica melius sese contrahere possent, quam
ob causam eodem tempore pergendum est in medendi
methodo roborante. Saepe videmus, post tales sanguinis
detractiones medicamenta multo citius agere, et melio-
rem habere effectum. Quum hisce in casibus sanguinem
demere nolimus, quam aptissimum est, ut Cucurbitae
siccae administrentur. Rubefacientia ad utrumque spinae
vertebralis latus hic etiam bonos saepe edunt effectus.
Conati sumus breviter commemorare curationem dua-
rum principum irritationis si^inalis specierum. Taede-
ret, si pro singulis casibus diversam medendi methodum
proferremus , quod simul disquisitionem hancce nimis
amplificaret. Causae tolluntur secundum therapiae régu-
las generales, et singuli artis periti quam optime sciunt,
quid singulis in casibus sibi faciendum sit. Itaque non
opus est, ut hanc rem fusius hic tractemus.
TANTUM.
-ocr page 98-I.
Membranae sine structura, quae dicuntur, inflammari
nequeunt.
II.
Coarctatio vasorum capillarium non repetenda est e com-
pressione, quam a tela circumjacente patiuntur.
III.
Chlorosis non solius foeminini sexus morbus est.
IV.
L'état de grossesse qu'on a souvent considéré comme le
meilleur moyen de faire disparaître une chlorose, y dis-
pose plusieurs femmes pendant son existence.
ANDRAL.
-ocr page 99-Haemoptoë phthiseos pulraonalis saepe nuntia est, nun-
quam causa.
VI.
Ex fibris elasticis in sputis praesentibus ad locum ulce-
rationis in phthisi concludi potest.
VII.
Causa, cur infantes tantam mercurii dulcis copiam ferre
possint, repetenda videtur e parva quantitate chlorureti
alcalini, quam assumant.
VIII.
Usus mercurii dulcis in hepatitide reprobandus est.
IX.
Usus decocti albi Sydenhami tamquam nutrientis est re-
jiciendus.
X.
Augina membranacea, quae dicitur, non est mera in-
flammatio.
XI.
Cum paracentesi thoracis caute mercandum est.
XII.
Ligatura arteriae aortae abdoniiualis non admittenda est.
-ocr page 100-XIII.
Inoculationes virus syphilitici medico instituere non licet.
XIV.
Non dantur medicamenta, quae certo abortum produeere
valent.
XV.
Deeidua serotina non datur.
XVI.
Foreipem exeipere aèrotractor nequit.
XVII.
Nulla febris est, quae non aliquando in puerperam cadat;
ea vera praeprimis, quae constitutioni praeëst.
STOLL.
-ocr page 101- -ocr page 102-