-ocr page 1-

mf

O

SPECIMEN PHYSIOLOGICO-MEDICUM

MUTATIONIBUS IN SANO CORPORE SANGUINIS
DETRAGTIONE PRODUCTIS.

m

-ocr page 2-

[fr

-ocr page 3-

SPECIMEN PHYSIOLOGICO-MEDICUM

de

MUTATIONIBUS IN SANO CORPOEE SANGUI-
NIS DETRACTIONE PEODUCTIS,

QÜOD,

ANNUENTE SUMMO NUMINE,

ex aüctokitate eectoris magnirici,

BARTHOLDI JACOBI LINTELO DE GEER,

PaiL. THBOR. MAG., WIT. HÜM. KT JUB. ÜTB. IIUCTOB, PBOÏ. EXTKiOBD.,
NEC HON

AMPLissiMi SENATUS ACADEMICI CONSENSU

NOBILISSIMAE FACULTATIS MEDICAE DBCRKTO,

sümmisqde in

MEDIGIIVA

HONORIBUS ET PEIVILEGIIS,
IN ACADEMIA RHENO-TRAJECTINA ,

rite ac legitime conseqüendi8,
ERUDITORUM EXAMINI SUBMITTIT

JOHANNES JACOBUS WOLTERSOM,

Covordensis.

we ii m. maji a. mdcocl, hora v.

arnhemi,

apud J. G. STENFERT KROESE.

mdcccl.

-ocr page 4-

! » n-'M ■

■ 'J'

,V i-f-.nr-Aifî^X'îî*« Mi-at; r»^

.1' • : lU : ■

i . ' ; i K !

I

■.t
K gt;

t' f
It

ITPI9 K. J. aiEBEN.

r F

Ik

I

-ocr page 5-

Inter praecipua remedia, quae sunt in usu therapeutico,
absque ullo dubio sanguinis detractiones principem occupant
locum. Merito
hufeland venaesectionem inter tria Medicinae
heroïca recenset ; et quis neget, multis in causis unice ex ea
sanationem, salutem exspectandam esse! Sanguis, liquidum
nutriens, centrum omnis materiae mutationis, qua vita ni-
titur, minori vi et quantitate membra permeat ; — quî aliter
fieri possit, quin sanguinis detractiones maximam vim in nu-
tritionem ideoque in totam vitam exerceant.

Scepticorum doctrina nihilominus nostrae aetatis sanguinis
detractiones in dubium vocavit : etenim in pneumonia 1), in
minante 3) aut jam orta 3) apoplexia, quibus in causis quis-
que medicus venaesectionem jam dudum sacram salutis ancho-
ram duxit, nonnulli recentiores sanguinis detractiones fere pror-
sus rejecerunt.

Empirice sola multis in causis, fortasse quoque hîc, de actione

1)nbsp;dietl, Der Aderlass in dei- Lungenentzmidang, Urin, 1849.

2)nbsp;dietl, Kliniek der Hersenziekten,hayiüïlitamp;oov godefhoi, 1847.

3)nbsp;e. copeman, A Collection of Cases of Apoplexy with expla-
natory introduction
, London, 1845.

-ocr page 6-

thcrapeutica difficulter decernere potest; si vero propius deci-
sioni accedat, saepius hoe fit in exitium vitae nonnullorum
hominum.

Jam vero scientia ad id emersit fastigii, ut bono successu
lucem praeferat 1). Quemadmodum vis physiologica ad vim
therapeuticam cuiusdam medicaminis dijudicandam magni est
momenti, sic quoque accurata cognitio mutationum, quas san-
guinis detractiones in sano producunt corpore, sit princeps via,
qua de actione in aegrum organismum judicium feratur.

Quum autem aliam scholam, ad empiricos se provocantem
eventus, animadvertimus, ne sanguinis detractiones, nisi raris-
sime, fiant, aliâ, a longo tempore persuasionis plenâ, se rem
percallere, experientiam eorum, quae e contraria agendi ratione
prodeant, non habente, patet meridianâ luce clarius, accuratam
actionis physiologicae sanguinis detractionum cognitionem primo
mnltum debere conferre ad decisionem, cum eventûs probatio
in posterum prudenti relinquatur empiricae.

Hanc igitur ob causam libenter Viri Clarissimi dondees
adhortationi serviebam, ut pro viribus in hoc versarer argu-
mento. Indagationes, a Doctissimo
beklin, duce clarissimo
viro
don debs, et post ab ipso (donders) institutae, pro parte
saltern fundamentum jam cfficiebant expérimentale, dum ex mul-

1) Scientia interea etiam empirices sequela. Merito vir.cnow {Die
Einheitsbestrebungen in der wissenschaftlichen Medicin ,
Berlin,
1849), de hac utraque via in cognitionem actionis influentiarum lo-
cutus: ..Beide,quot; inquit, ..sind
empirische, wie es sich fur eineNa-
..turwlssenschaft nicht anders schickt. Allein der eine, der einfach
»empirische, hat das Ziel, direkt die Kunst, der andere, der expe-
..rlmentell-emplrische, direkt die Wissenschaft und erst Indirekt die
«Kunst fest zu begründen.quot;nbsp;^

-ocr page 7-

tis variisque fontibus meliora haurire possum, atque nonnulla
experimentis comprobare vel etiam addere cupio.

Minime quidem exspectetis historicas indagationes sesquipe-
dales; simplici conspectu paucis theoriam absolvere cupio ho-
diemam, praecipuis simul propositis experimentis.

Licet universe de sanguinis detractionibus disserturus sim,
praesertim tamen venaesectionem, heroïcum istud therapiae,
mente agito, inque ea defixus ero.

Si paucis reputamus, quomodo detractionis sanguinis effectus
sese subsequantur, qui ordo nobis sit observandus, inde sponte
oritur. Quaeque sanguinis detractio sanguinem in omnibus
corporis paitibus imminuit, unde pressio minor proficiscitur,
qua sanguis propellitur; hac minore pressione oritur aequili-
brium dissolutum liquoris nutritii huiusque absorptio, quae
absorptio ducit ad compositionem modificatam; haec vero, uti
jam modificatae endo-et exosmosis, in omnes functiones vim
suam expromit. Quocirca ex ordine circa sequentia versahor:

1°. Circa sanguinis imminutionem in omnibus corporis par-
tibus.

2». Circa modificatam sanguinis pressionem.

3». Circa liquidi nutritii absorptionem.

4quot;. Circa mutatam sanguinis compositionem.

5o. Circa vim in diversarum corporis partium functiones.

-ocr page 8-

T.

SANGUINIS IMMINUTIO IN OMNIBUS
CORPORIS PARTIBÜS.

Sanguinis detractionem subsequitur eius imminutio. Du-
rante lentissima detractione duntaxat eius quantitas aliquando
absorptione restauratur, quod celeriore detractione fieri nequit.
Et haec quidem praecipua est differentiae causa inter venaese-
ctionem rivuli in modum, atque sanguinis detractionem guttantem.

Universe sanguinis imminutio universalis erit. Ponamus, e bra-
chii vena sanguinem detrahi, tum veio piius adhibita fascia hy-
peraemia mechanica in antibrachio et manu oritur; cum vero
primum sanguis rivuli in modum e vena effundi potest, sanguis
in brachio imminuetur, quin etiam eius quantitas normali mi-
nor fiet. Propterea quod sanguis ad brachium adductus pro parte
effunditur, per idem temporis spatium minor sanguinis quantitas
ad cor reducetur, et sic quoque minori vi ad pulmones propelle-
tur, minorique copia, ad cor redux, per corpus dispertietur.
Necessario inde sequitur , in omnia vasa minorem sanguinis
quantitatem propelli, omnesque igitur corporis partes ad oli-
gaemiam redigi. Copia sanguinis imminuta est; spatium, quod,
arctissime inclusum, percurrit, eodem modo coarctatur, quod

-ocr page 9-

quidem facile eveniet, quandoquidem parietes ex elasticis et
contractilibus constant tunicis.

Sed quaeritur, num in omnibus corporis partibus propor
tionalis sit sanguinis imminutio?
henle accuratissime : »Den
»Antheil,quot; inquit »den die Contractilität des Herzens und
»der Gefässe an der Circulation nehmen, kann man mit zwei
»Worten so ausdrücken, dass von dem Herzen hauptsächhch
»die Blutbewegung, von den Gefässen die Blutvertheilung
»abhängig ist 1).quot; Arteriae igitur singulis corporis partibus
ipsarum sanguinis quantitatem tribuunt. Si nunc nobis pro-
ponimus, tonum renixumque vasorum ubique apte cum lumine
suo convenire, vasorum luminis imminutio durante sanguinis
detractione eius imminutioni in omnibus partibus respondebit.
Facile autem intelligimus, tonum (non ita renixum), qui sys-
temati nervoso obnoxius est, in diversis vasis maxime differre
posse neque necessario vasorum lumini ponsentientem esse.
Profecto -in sano corpore haec exacta proportio saepius defi-
cit et sanguinis imminutio jam non prorsus proportionalis erit,
quae quidem, praesertim in hyperaemia, in inflammatione cer-
tarum corporis partium, qua indubitanter vasa partim tonum
suum amiserunt, non semper proportionalis erit. Ex quo de-
claratur, quare non raro hyperaemia morbosa ad certas corporis
partes, invitis largis sanguinis evacuationibus, propemodum
non mutetur.

Quoddammodo etiam actionis gravitatis ratio habetur. Faci-
lius sanguis semper ad partes inferiores defluit; in ea directione,
ceteris paribus, in arteriis pressio magis aucta esse debet,
minusque facilis per venas refluxus. Verumtamen quando pro-

1) iiexle, Allgemeine Anatomie, 1841, S. 512.

-ocr page 10-

pter sanguinis detractiones pressio, qua sanguis propellitur,
diminuta est, gravitatis vis non mutatur, atque igitur ra-
tiona habita post sanguinis evacuationes vim suam majorem
expromat, necesse est. Quod quidem magna capitis positio-
nis influentia, utrum syncope oriri possit nec ne, tum maxime
post sanguinis detractiones et inerti cordis actione minantes
congestiones hypostaticae tam facile probare possunt.

Interea organon exstat, cui uni propter posituram excluso-
riam attribuera voluera, quod sanguinis quantitatem, etiam
post sangumis avacuationam, quin etiam post haemorrhagiam,
non mutatam ratineat, nempa cerebrum. Madullaa spinalis
vero hac in ra minus ratio hababatur. Attamen indagationes,
quas
kellie 1) instituit, insulsas ratiocinationas, quas ha-
meknjk
2) protulit, exparimenta, quaa burrows 3), makshall-
hall
4), berlin 5) imprimisque donders instituera, jam satis
rafellarunt. Tres priores axparimanta instituera, quibus ei sangui-
nis imminutionem sanguinis detractionibus in carebro,
et eius in-
cremantum,aucta sanguinis pressione(de quo posteriore praesertim
berïjIN institit), rimato animali nacato satis apparuit. Clarissimo
donders vero contigit, ut vitream lamellam pro parte in locum cra-
nii subderet, quo pressione aucta saxcenties in vasis piae matris
vivi animalis hyparaamiam vidare posset, parique modo sanguinis

1)nbsp;Medico-chirurgical trmisactions of Edinburgh., vol. I.

2)nbsp;Prager VierteljahrsscJiriß, Jahrgang 1848. Bd. I. Kreislaufs-
verkältnisse der Schiidelhöhle.

3)nbsp;Beobachtungen über Krankheiten des cerebralen Blutkreislaufs
etc., von Dr. g. bukrovvs, Deutsch von Dr.l. posnek, Leipzig, 1847.

4)nbsp;MARsnALL-iiALL Veber Blutentziehung, Berlin, 1847, S. 65.

5)nbsp;Onderzoekingen betrekkelijk den bloedsomloop in de hersenholte,
Amsterdam 1850.

-ocr page 11-

detractione eins quantitatis decrementum. Minutae seinissis
spatio plerumque vasorum explementum auctum et diminutum
observari potest; et ipse plus semel vidi. At anatomia patholo-
gica judicem nondum certiorem factum nimis imbuere potuisset,
cerebri sanguinis quantitatem non esse immutabilem. Et qui-
dem viros, uti
aberckombie 1), tali doctrinae morem gessisse,
qua in pathologia uterentur, maxime miramur.

Partes in cavitate cerebro-spinali sitae igitur pariter per
sanguinis detractiones sanguine privantur. Verum mutationes
bic minori celeritate locum habent, quia sanguis in hoc spatio
concluso nequit augeri, nisi liquor cerebro-spinalis diminuatur,
nec diminui, nisi e contrario liquoris cerebro-spinalis augea-
tur volumen.

Qualem theoriam, rationem reddentem de istis phaenomenis
explicatam invenimus apud
berlin, et infra etiam nos oportebit
adhibere. Etiam hie modificatum vasorum tonum et gravitatem
vim suam exercere, satis superque notum.

1) Pathological and practical researches on diseases of the brain
quot;ltd spinal cord.
1839.

-ocr page 12-

IL

MODIFICATA SANGUINIS PRESSIO.

Omnem largam sanguinis evacuationem subsequitur diminuta
pressio, sub qua sanguis fluit. Si inquirimus, quibusnam cau-
sis haec pressio determinetur, necessitatem diminutae sangui-
nis pressionis facile videmus. Sanguinis imminutio in omnibus
corporis partibus, minor sanguinis afiluxus in cor sequitur, uti
vidimus, ,ex universali huius liquoris imminutione. Apparet
certam sanguinis quantitatem in corpore requiri, ut actio cor-
dis prorsus vim suam exerceat. Quae quantitas ad vim ac-
tionis cordis atque volumen systematis vasorum accommodata
esse debet. Ponamus, hanc rationem ita se habere, jam perspi-
cuum est, post paulo majorem sanguinis evacuationem, qua volu-
men systematis vasorum elastici coarctatur, pari cordis actione
eodem temporis spatio minorem sanguinis quantitatem redu-
ctum iri, idcirco minorem quantitatem expulsum iri, et huic
consentientem pressionem minorem orituram fuisse.

Attamen sanguinis quantitas, quae in toto corpore adest, non
unicus neque praecipuus pressionis sanguinis factor: etenim huic se
adjungit vis actionis cordis atque resistentia, quae sanguinis cir-
culationi opponitur, imprimis in systemate capillari, quae vis.

-ocr page 13-

adaucta dirainuta pressione, orta e sanguinis jactura, facile
compensare posset. weNDEELicH 1) igitur jus dicere potest,
et sane, uti dein videbimus, jus dicit, contendens, detractio-
nem exilis sanguinis quantitatis, ita dicta reactione in cor,
pressionem posse augere. Sed quisque novit, vulgo detractio-
nibus sanguinis imminutam vim cordis actionis succedere, et
paulo largioribus sanguinis evacuationibus factis, ortä lipo-
thyrnia, pulsum cordis nonnisi perparvum observari. Ex
quo luce clarius sequitur, ambos sanguinis pressionis fac-
teres se minime sanguinis evacuatione compensare, contra
vero corroborare.

Sed nunc quaeritur, quomodo e diminuta cordis actionis vi
minor pressio sanguinis iu arteriis et vasis capillaribus sequa-
tur? Vidimus, lumen arteriarum et vasorum capillarium, tono
non mutato, indicare pressionem, qua hic sanguis propellatur.
Quodsi igitur debilitata cordis actio hanc pressionem imminuit,
nullo alio modo hoc perficere potest, nisi sanguinis quantitate
in systemate arterioso diminuenda. Diminuta sanguinis quan-
titas in arteriis, aucta in venis, sequela igitur est actionis cordis
relaxatae. B-es perspicua est. Cordis actione relaxatä, sanguis
effluens minori pressione propellitur; haec pressio minor aite-
rias renixu tonoque resistentes non ita expandere potest; quae
minor expansio simul indicat, minorem sanguinis copiam in ar-
teriis adesse. — Quocirca demonstratu non opus erit, sanguinis
quantitatem in systemate venoso, quod tanto faciHus dilatari
potest, eadem ratione auctam esse. Nulla alia causa defectfts
sanguinis in arteriis, accumulationis in venis, in cadavere re-

1) Handboek der pathulugie en therapie. In het Nederduitsch over-
gebragt door
elleeman en jansen, Deel I. bl. 106.

-ocr page 14-

jîeriandac, nisi debilis cordis actio extremes halitus exhalantis,
tono renixuque arteriarum etiamnum exsistentibus.

Quaestio est, an diminuto sanguine vis cordis actionis et ideo
sanguinis pressio aequabiliter diminuatur? Expérimenta accu-
ratiora ope haematodynamometri earn in rem fere non instituta
sunt; verum hanc ob causam minime dubitamus, accurate pro-
portionalem negare imminutionem. Primo quoque resistentia
in systemate capillari proportionahter imminui deberet, et non
est, quod hanc absolutam proportionem hic existimaremus; sed
etiam cordis actio ipsa non semper aequabihter languescit.
Quoties minante syncope actio cordis fere prorsus supprimi-
tur, ut, excitantibus adhibendis, vel mutanda positione sessiK
in recubantem, etiam largiori sanguinis amissione redeat! In
lipothymia magna parte impeditus, at cito tamen redieus san-
guinis effluxus e vena aperta evidentissime indicat, cordis
actionem, post summam languedinem, efBcere, ut sanguis rur-
sus majori vi profluat. Ipsi etiam in uno experimento infra
narrando, applicato haematodynamometro, pressionem brevi
semper iterum nonnihil auctam observavimus, dum sanguinis
missione erat diminuta.

Haec inaequabilitas jam nobis idea mira videri nequit, quia
cordis actio nervoso regitur systemate et non solum magis
minusve accelerata sanguinis detractione, verum diversâ gra-
vitatis influentiâ, in diversa capitis positione, actiones cerebri
et medullae spinalis perspicue modificari possunt. Accedit
absorptio liquoris nutritii, qua, iustitutis sanguinis missioni-
bus, toties pressio brevi iterum aliquomodo augeri potest.

In antecedentibus, nostra opinione, satis superque ostendi-
mus, imminutam sanguinis pressionem necessario sequelam
sanguinis detractionum esse debere. Interea physicae seien-

-ocr page 15-

tiae ubique probationem ratiocinationum per experimenta pos-
tulat. Scientia de ea re, licet non bene multa, satis decretoria
tamen experimenta habet.

Scimus, doet. hales 1) pressionem sanguinis effecisse ex
altitudine, ad quam sanguis in tubo vitreo adscenderit, et
doctissimum
poiseuille 2) accuratiores eventus obtinuisse adhi-
bentem manometrum, ab ipso haematodynamometrum 3) voca-
tum, Hocce instrumentum in variorum physiologorum manibus
eventus suppeditavit magni momenti in commodum physiolo-
giae 4), et inter alia ostendit, sanguinem animalium variae
magnitudinis fere eodem modo premi et ratione habita exilem
differentiam pressionis in diversis arteriis probabiHs amplitudinis
prodere. Idem instrumentum inservire potest ad efFectus san-
guinis imminuti et aucti, ut et alienorum corporum injectio-
num indicandos. Quocirca sequuntur praecipua experimenta,
ea de re instituta.

Duo haematodynamometra, alterum in carotidem sinistram,
alterum in dextram canis induxitMAGENDiE; venajugularisdenu-
dabatur, in quam aqua calida injiciebatur. Post injectionem
neque adscensio nec descensio in haematodynamometro obser-
vabatur. Post alteram injectionem hydrargyrum conspicue
in manometro descendit. In scala indicabat ante injectionem

1)nbsp;Haemostatique ou la statique des animaux. Traduit par de
SAUVAGES, Genève, 1744, 4 p. 29.

2)nbsp;maGENDie. Phénomènes physiques de la vie, Paris, l839, Tom.
III, pag. 36 et seq.

3)nbsp;Figura reperiri potest apud vaxentin, Lehrbuch der Physio-
logie des Menschen.
Zweite Auflage, 1847, S. 452.

4)nbsp;poiseuille existimat, pressionem in diversis arteriis eandem
esse ; experimenta
spkengleri majorem demonstrarunt differentiam,
vid.
müller's Archiv. Jahrgang 1844, S. 49.

-ocr page 16-

SO —lOö®quot; etdescensionehaerebat in 30 —45™. Post injicie-
bantur infusionis fabarum arabicarum (caffeae) duo grammata,
quo respiratio accelerabatur et columna hydrargyri ad 70 —
105™ adscendebat. Praeterea alcohole, aqua diluto, injecto —
quo hydrargyri status fere non mutabatur — vena jugularis ape-
riebatur, ex qua parum sanguinis effluebat, et tandem vena cru-
ralis, ex qua sanguis leote profluebat; post quam operationem
hydrargyrum rursus descendebat ad 65—SOquot;quot;.

MAGBNDio 1) prorsus assentimur, minime ex hoc experimen-
to concludi posse, aucto sanguine pressionem non augeri. Ex-
plicationem enim reperimus, nullam pressionem auctam oriri post
excitatam artiflcialem plethoram aquae injectione, in ea ipsa aquae
injectione, quae sine ulla controversia ansam praebuit languidae
cordis actioni, dum cafTea, nervosum excitanssystema,hancauxit
actionem, et effecit, ut hydrargyrum adscenderet. Ex hoc experi-
mento solummodo percipimus, post sanguinis evacuationem e
vena crurali conspicuam hydrargyri descensionem, ideoque im-
minutam sanguinis pressionem secutam fuisse. Sed, propter ex-
j)erimento praecedentia, illud non pluris aestimare volumus.

Applicabatur haematodynamometrum cani in carotidem si-
nistram 2). Hydrargyrum indicabat 60—90™. Nunc carotis
dextra nudabatur et premebatur; statim hydrargyrum ad 75 —
105quot;quot; adscendebat. Ut experimtntum etiam evidentius obser-
varetur, aorta abdominalis per abdominis tegumenta premebatur.
Hydrargyrum nunc adscendebat ad 100-120quot;quot;quot;.

Hoc experimento demonstratur, sanguinis fluxu in una al-
terave parte impedito, quo igitur sanguinis in ceteris partibus

1)nbsp;MAGENDIK, 1. c. Tom. HI, pag. 48 et scq.

2)nbsp;MAGENDIE, 1. 0. pag. 64.

-ocr page 17-

cojua et rcsistentia aucta sint, etiam sanguinem in his partibus
magis premi, si seil, haec quantitas certos non excedat fines.

Duorum canum 1) fere eiusdem magnitudinis, sed inaequa-
lis aetatis, introducebatur haematodynamometrum in carotidem
dextram. Alterutrius carotis sinistra aperiebatur, ex qua ite-
rate libra una sanguinis detrahebatur, qui in alterius venam ju-
gularem injiciebatur. Invita hac transfusione, nulla aucta
pressio in haematodynamometro observabatur. Columnae hy-
drargyri quidem conspici poterat insignis descensio. Animali
quater, una quaque vice, unciae quatuor sanguinis detrahebantur.
Anteexperimentum in scala manometri observabantur 65—95
Post 1°quot; sanguinis detractionem descendit ad . . 70—80

2™'...................60—BOquot;quot;

.................. 50-75quot;quot;°

• é™ .................. 25—50'quot;quot;'

et postquam etiam plus sanguinis detrahebatur, de-
scendit ad................... 20—25quot;'quot;'

Hoc experimentum nos evidentissime edocet, et post mino-
res et post majores sanguinis evacuationes eius pressionem
imminui. Pressio aucta post transfusionem non observaba-
tur. Eundem eventum vel potius eandem descensionem nactus
est spENGLEK 2). Posuit hacmatodynamometrumin arteria crurali
canis robusti, quod indicabat 150 ad 130°quot;quot;, et sanguinem, alii
cani detractum, in venam jugularem injiciebat. Post injectionem
100 Cub. C. sanguinis, qua vis exspiratione et inspiratione,
hydrargyrum descendebat a 160 et 180 ad 100quot;™, et postquam
praeterea 100 Cub. 0. sanguinis injecta erant, a 180 , 200,

1)nbsp;magendie , 1. c. pag. 83 et seq.

2)nbsp;müllbr's, Archiv. 1844, S. 69.

mm

,mm

-ocr page 18-

220 ad 100, 80°quot;quot;. spengleh tum dicit: »Berücksichtigt man
»schon allem diese Umstände, so sieht man ein, dass die al-
»lerdings nach der Injection in den Acten der Exspiration
»erhöhte Spannung, nicht seine Ursache in dem Vermehrten
»Wiederstande haben kan, den das Blut in den Capillaren fin-
»det; denn unter diesen Bedingung hätte die Quecksilber-
»Säule nicht so tief, ja nicht noch viel tiefer während der
»Inspiration nach der Injection sinken dürfen, als es vor der
»Injection geschah.quot; »Betrachtet man aber,quot; sie deinde
»pergit die Zahlen genauer, so erkennt man auf den
»ersten BHck, dass es diejenigen sind, welche wir immer
»bei heftigen Respirations-bewegungen gefunden haben, und
»in der That waren diese Bewegungen beim Thiere sehr
»verstärkt.quot;

magendie nou orieutem pressionem auctam, post factam
transfusionem, attribuit sanguinis diversitati, eo scilicet modo,
ut sanguinis compositio alterius, non alterius sanguini conve-
niens, causa esset diminutae cordis actionis. Hanc explica-
tionem non probare possumus: nam abunde ex transfusionis
experimentis apparuit, post insignem sanguinis amissionem,
demissam et fere non amplius observandam cordis actionem,
sanguine aliorum animalium injecto, denuo vi se instituisse.
Supra diximus, sanguinis incrementum non debere excedere
certos fines, ut pressio aucta oriatur. Si quantitas insigniter
augeatur et certos excedat fines, ut proportio necessaria inter
sanguinis quantitatem, lumen systematis vasorum et vim cor-
dis actionis dissoluta sit, actio cordis potius supprimitur, et
pressio, sub qua sanguis in arteriis profiuit, idcirco minuitur.

Fines igitur sanguinis quantitatis non excedendi sunt, si
post transfusionem auctam sanguinis pressionem observare ve-

-ocr page 19-

limus, et manifestum est, in vera plethora, in qua sanguinis
quantitas ratione systematis vasorum et vis cordis actionis ni-
Diia sit, modica sanguinis detractione cordis actionem posse
augeri.

Revera imminutioni sanguinis quantitatis imminutam pres-
sionem succedere et explemento sanguinis detracti auctam pres-
sionem, sequenti indicatur experimento 1).

In arteriam cruralem canis haematodynamometrum inducebatur
et clyster, qui continere poterat tres quintas librae partes liquoris,
in carotidem. Ad sanguinem in clystere liquidum et calidum
servandum, tubulus clysteris durante experimento in sangui-
nis profluvio tenebatur, ut sanguis in clystere cum arteriöse
commercium habere posset. In scala haematodynamometri nota-
bantur 65—75°™. Nunc clyster semi implebatur. Hydrargy-
rum tunc descendebat ad 50—55quot;quot;quot;. Iterum sanguis injicie-
batur, et hydrargyrum ad pristinam altitudinem adscendebat.
Tum iterum, sed prorsus implebatur clyster. Hydrargyrum de-
scendebat ad 20—27°quot;, et postquam denuo sanguis erat injectus,
hydrargyrum ad primitivam redibat altitudinem.

Quamvis ex his omnibus experimentis apparuisset, sanguinis
detractione eius pressionem minorem fieri, hoc tamen ipsi
experimento confirmare voluimus. In canis arteriam carotidem
haematodynamometrum inducebatur, et simul arteria cruralis
denudabatur. Durante operatione canis jam sanguinis quid
amisit. Initio indicabat haematodynamometrum 90—106'quot;quot;';
repetitis sanguinis detractionibus descendebat ad 46 — 50°quot;°,
et tandem ad 37—40°quot;°quot;. Post exilis sanguinis detrac-
tionem rursus adscendebat, plerumque per duas priores mi-

1) MAGENDiF,, 1. c. pag. 121.

-ocr page 20-

nutas 1—Squot;quot;™, et haerebat. Ad hoc experimentum rcdimus,
quia simul aho scopo instituebatur.

Iluic experimento jam absoluto simile inveniebamus memo-
ratum apud
bouchut 1). Haematodynamometrum, quod ad
114 et 130°nbsp;observabatur, facta sanguinis missione,

ex arteria crurali, descendebat ad 48—50, et simul diminue-
batur pulsuum numerus a 128 ad 40 minutae spatio. Post-
quam sanguinis emissio desierat, adscendebat pressio rursus
ad 50—60quot;quot;quot;, et descendebat tandem sequenti sanguinis de-
tractione, qua animal syncopen subiit, ad 0quot;quot;'—1 ad 2quot;quot;quot;, dum
20 tantum cordis palpitationes minutâ prima observabantur.

1) Traité des signes de la mort et des moyens de prévenir les
enterremeiils prématurés,
Paris, 1849, pag. 72.

-ocr page 21-

III.

LIQUIDI NUTRITII ABSORPTIO.

Necessariam sequelam imminutae sanguinis pressionis indi-
cavimus liquidi nutritii absorptionem. Huius necessitatem
non solum theoriis physicis probare, sed factum etiam experi-
mentis demonstrare possumus. Paucis leges endosmosis et
exosmosis explicandae sunt. Quando duo liquores diversae
densitatis membrana animali a se invicem separati sunt, com-
mutantur, ita ut liquoris minus densi diminuatur quantitas,
densioris vero augeatur. Quaedam materiae in certas quidem
proportiones commutari videntur (endosmotica aequivalentia
Clar. joLLT 1)); in quo tamen membranae natura quoque
suam vim exercet. Sed, praeter densitatem et compositionem,
pressionis etiam ratio habetur, sub qua uterque liquor est,
membrana separatus. Liquor scilicet, qui magis premitur,
facilius, et qui minus premitur, diiEcilius ideoque minori quan-
titate penetrabit; quod facile experimentis probari potest.

Applicemus nunc hasce leges relationi sanguinem inter et
liquidum nutritium. Conditio aequilibrii haec est: densior

1) henle's und pfeufer's Zeitschrift für rationelle Medicin,
Bd. 7, 1848.

-ocr page 22-

liquor j sanguis, sub majore pressione, in systemate capillari
tenuissima membranula, a minus denso liquore, liquido nu-
tritio, minori pressione, separatus est. Liquidum nutritium
pauciora principia continere solida, quam sanguinem, tute
sequi possumus, quando materias solidas in liquore cerebro-
spinali, qui liaberi potest liquidum nutritium, lymphae, quae e
liquido nutritio oritur, spectamus, licet etiam ipsum liquidmn
nutritium in sua compositione et densitate non satis accurate
cognitum sit. Liquidum nutritium minus premi, quam san-
guinem, apparet nobis, reputantibus, parietes vasorum sangui-
neorum sanguinis pressioni elasticitate et tono resistere, quam
itaque liquidum nutritium pro parte tantum patitur. Si pressio
liquidi nutritii aequalis esset aut paulo major, quam sanguinis
in vasis capillaribus, haec comprimerentur, et sanguis vasa
capillariapercurrere nequiret: cui pressio fortior in aliquam par-
tem re vera ansam praebet.

Nunc quaeritur, quaenam sit commutatio sanguinem inter et
liquidum nutritium? Liquidum nutritium assidue mutatur quod
ad compositionem chemicam, per vim materiae mutationis in
ipsis telis: producta huius materiae mutationis partim in san-
guinem transeunt, ex quo aliae materiae liquori nutritio reddun-
tur: est chemica mutatio mutua. De liquidi nutritii compositione
parum cognitum est: ne minimum quidem novimus de endosmo-
tico aequivalente eius principiorum et de vi parietum vasorum
capillarium; sed optime perspicimus, hisce fieri posse, ut mul-
ta aqua e sanguine transeat ad liquidum nutritium. Con-
stat, quod e sanguine per vasorum capillarium parietes plus
exsudetur, quam absorbeatur: nam e liquido nutritio etiam
vasa lymphatica promunt, quae insignem liquoris quantita-
tem mediate ad sanguinem reducunt. In banc majorem ema-

-ocr page 23-

nantium quam invadentium materiarum quaiititatem siue dubio
major pressio ? cui sanguis obnoxius est, quam liquidum nutritium,
maximam vim exercet, et si haec pressionis differentia mutetur, -
statim
quantitas liquidi exsudantis diminui debet, et ingredientis
insigniter augeri. Lympha eâdem
regitur pressione ac liquidum
nutritium; quae pressio ab uno latere tono textararum efïicitur,
ab altero pressione sanguini communicata. In eâ pressione anim-
advertimus quandam vim, qua lympha refluit. At haec vis etiam
efflcacior fit, propter magnum valvularum numerum, si adverti-
mus, eam alterna vice grandescere et
nbsp;—grandescere in

omni cordis contractione, quae per arterias adauctam pressionem
cum
liquide nutritio et lympha communicat, igitur extenuari m
unaquaque diastole: arteriae adaucta sanguinis pressione huic non
prorsus proportionales se extendere possunt, et transférant igitur
majorem pressionem in cingens liquidum nutritium. Idem in ex-
spiratione fit, quod in systole, praesertim partibus cavo pectoris
propioribus,
et quia sanguis arterialis majori vi propellitur, et
quia refluxus sanguinis venosi ad sternum impeditur, et re-
sistentia in venis vasisque capillaribus eo augetur. — Hae
rhythmicae commutationes etiam se offerunt quoad commuta-
tionem inter sanguinem et liquidum nutritium. Momento,
quo in liquide nutritio adaucta sanguinis pressione in arteri-
alibus trancis augetur pressio, dum iUain systemate capillari,
uti notum est, momentosystolae etdiastolae, constans est, condi-
tio data est, quâfacilius irrampat liquidum nutritium in sangui-
nem, sequenti momento difBcilius, et perspicuum est, permuta-
tionem, mutuam in utrumque hocce liquidum eo promoveri.

In cerebro haec actio maxime se manifestare debet, ubi cra-
nium, quod non potest extendi, totam pressionem auctam sangui-
nis in trunco arteriali transfert in liquorem cerebro-spinalem,

2*

-ocr page 24-

quia arteriae sub hac aucta pressione minime possunt extendi.
Longe alia, quam harum mutationum rhythmicarum sangui-
nis pressionis, est effectus assidue auctae vel diminutae pres-
sionis: haec enim simul sanguinis pressionem in systemate
caj)illari determinat. Si hie sanguinis pressio augeatur, modo
auctionis pars, si vero diminuatur, parva modo diminutionis
pars in liquidum nutritium transfertur. Hoc nobis perspi-
cuum fit, perpendentibus, in priori casu vasa capillaria quo-
que magis extendi, eaque eo ipso tanquam tubulos elasticos
eo magis pressioni sanguinis resistere, dum pressio aucta h-
quidi nutritii, partim diffluente lympha, partim faciliori exten-
sibilitate partium circumdantium, qua liquidum nutritium
quadam ratione sibi majus spatium quaerit, pro parte tolH-
tur. In assidua sanguinis pressionis diminutione sanguis in
vasis capillaribus etiam minus premitur: attameii liquidum
nutritium, prorsus partibus, renixum et tonum habentibus, in-
clusum, iis sub fere aequali pressione tenetur, quum per sangui-
nem non aut saltern parce prematur; et pressio eius modo
tantum imminuta est, quantum vis premens telarum se con-
trahentium in ea contractione imminuatur.

Non ampliore igitur probatione opus est, quodcunque san-
guinis pressionem augeat, exsudationem Hquidi nutritii, quod-
cunque vero imminuat, absorptionem huius liquidi promoturum
esse. Mutationes orituras toni vasorum sanguineorum et tex-
turarum, quae liquidum nutritium sub quadam tenant pres-
sione , item in ea suam vim exercere posse, prorsus verum
est; sed harum mutationum omnino inscii sumus, quarum
igitur hoc loco ratio haberi nequit.

Innumera phaenomena diversi generis demonstrare possunt,
modificationes quoad vim, qua premuntur liquidum nutritium el»

-ocr page 25-

sanguis, magnam vim in horum liquorum mutationem exer-
cere, et vicissim dicta phaenomena illustrarari possunt ex
aequilibrio rupto rationis pressionis sanguinis et liquidi nu-
tritii. Omni pressione sive externa, ex. gr. fasciis, instru-
mentis pressoriis, sive interna, tumoribus, arteriis pulsanti-
hus, caet. producta, immediate augetur pressio, sub qua li-
quidum nutritium est. Haec auctio talis esse potest, ut pres-
sionem, cordis actione productam, longe antecedat, ut sic vasa
comprimantur et sanguinis circulatio prorsus tollatur, quo in
casu certe sphacelus sequetur. At dictis causis etiam ita
augeri potest, ut sanguis quidem sub eadem aut parum aucta
pressione maneat, neque sanguinis circulatio tollatur, sed ni-
hilominus pressio, qua liquidum nutritium regitur, insigniter
relative aucta sit. Inde necessario hoc loco liquidi nutritii
absorptio sequi debet. Praeponderans exsudatio, qualis in con-
ditione normali locum habet, solummodo esse potest, quando
sanguis multo magis premitur quam liquidum nutritium. Si
pressiones pares évadant, vel sanguinis pressio parum tantum
adaucta maneat, liquidum nutritium tanto tenuius facile redi-
bit ad sanguinem. Hinc videmus, exiguam pressionem, sanae
parti allatam, brevi huius partis macerationis causam factam;
hinc videmus, tumores, in uno alterove organo ortos et ad-
auctos, texturae et circuitui atrophiam afferrentes; hinc etiam
tumefactionem videmus localem hydropicam brevi pressionibus
systematicis evanescentem, caet., caet. — Non omnem pressi-
onem, e. c. maxime inflammatis partibus allatam, absorptionem
producere, declaratur ex eo, quod tam facile in fere perfecta
aut minante stasi sanguinis circulatio hîc prorsus supprimatur ;
dum praeterea conditio mutata et quidem major densitas li-
quidi nutritii in partibus inflammatis (quae etiam pro parte

-ocr page 26-

saltem posîta esse potest in praegressis modificationibus pres-
sionis) absorption! impedimento est. Arteria pulsans, quae
in omni expansione liquidum nutritium textuiae circumdantis
sub auctam et diminutam ducit pressionem, sulculum etiam
in ossibus imprimit, et aneurysmata pulsantia pari modo in-
signis ossium usurae causa sunt. Eo quoque praeterea pro-
motionem (de qua supra diximus) mutationis liquidum nutritium
inter et sanguinem alternis extensionibus et contractionibus ar-
teriarum aperte illustratam videmus.

Denique liceat experimentis probare, modificationes in san-
guinis pressione ansam posse praebere auctae absorptioni et
exsudationi. Et quidem primo loco propono experimenta,
quae
magendie 1) instituit, qui multo citius venenorum ab-
sorptionem post sanguinis evacuationes dignoscebat ex eorum
phaenomenis. Post detractionem semilibrae sanguinis, actio
veneni, in cavitatem pleurae inducti, quae alioquin demum
post duas minutas sequebatur, intra dimidium minutae ob-
servabatur.

Alia experimenta, quae instituerunt wedemeter, Günther,
MAGENDIE, VEIT, magis composita sunt, quia in iis aquae in-
jectione simul sanguinis compositio mutabatur. Propterea
quod utriusque factoris, mutatae pressionis et mutatae compo-
sitionis, non justa ratio habebatur, explicationi plerumque
se oiferebant difficultates, quas, horum factorum ratione habita,
evanescentes videbimus. Proferemus igitur experimenta et ex-
perimentatorum theorias.

1) Uandlmch der Physiologie. Nach den dritten Ausgabe aus
dem Französischen übersetzt von
iieusingek, 1836 , Zweitor band,
S. 233.

-ocr page 27-

Equi annosi 1) per horam librae (Civilptund) 80 ad 84
aquae calidae in venam jugularem injiciebantur. Durante ex-
perimento oboriebantur lacrymae, et multum pituitae aquosae
ex ore effluebat; — interim septies dejiciebat stercora, quae tan-
dem similia erant aquosae diarrhoeae. Tum carotis et vena ju-
gularis aperiebatur. In autopsia reperiebantur 12 librae aquae
sanguinolentae, in cavitatem ventris effusae, in cavitatem pe-
ctoris minor quantitas. Peritonaeum et pleura ut et mem-
brana mucosa intestinorum praeter modum rubebant.

Alii equo 2) 46 librae aquae injiciebantur. Durante ex-
perimento animal vehementer sudabat, ruber liquor e naribus
effluebat. In autopsia eadem phaenomena atque in praece-

dente observabantur.

In venam jugularem equi 3) injiciebantur 98 librae aquae,
et simul 48 librae sanguinis detrahebantur. Etiam hic m-
veniebantur per vitam et post mortem eadem phaenomena atque
in ambobus casibus supra citatis.

Cani 4) librae aquae injiciebantur. Cito multum liquo-
ris ex ore effluebat, et animal valde sudabat. Horis duabus
post moriebatur. In abdominis cavitate inveniebatuv etfusio
serosa sanguinea, exsudatum sanguineum in tela cellulosa
diaphragmatis, congestio in pulmonibus et in ventriculo.

Ut observari posset, quam vim plethora in absorptionem

1)nbsp;WEDEMEYEB, Vntersuchungea iU^r den Kreislauf des Bluts,

Hannover 1828, S. 463.

2)nbsp;WEDEMEYER, 1. 1- S. 464.

3)nbsp;wedemexeb, 1. C. S. 464.

4)nbsp;ANCELL, Bibliothek ton Vorlesungen von beukExND, 15°. in.
Vierte Liefr., Leipzig 184.^, S. 313.

-ocr page 28-

habi'at, iu venas canismagendie 1) litrum aquae injiciebat. De-
inde parca copia substantiae, cuius actio cognita erat, in pleuram
inducebatur. Eius actio compluribus minutis serius secuta
est quam vulgariter. Piura experimenta idem indicabant.
Animalis 3) in venas tantum aquae injiciebatur, quantum ferre
poterat absque vitae jactura. In pleuram inductum vene-
num, quod vulgo post duas minutas phaenomena subseque-
bantur, post horam dimidiam nondum suam indicabat actio-
nem. Inde sequebatur
magendie: si tensio vasorum sangui-
neorum résistât absorptioni, locum habere debet, simulac haec
tensio cesset. Idcirco aperiebat venam jugularem, cui succe-
debat actio, prout sanguis efEuebat.

Ad objectionem oppugnandam, sic pergit magendie, quod
non solum tensio vasorum, sed etiam mutata sanguinis condi-
tio absorptionem impediret, fiebat cani 3) larga venaesectio.
Post in venas tantundem aquae injiciebat, quantum sanguinis
detractum erat, et tum certam Nucis vomicae solutionis
quantitatem in pleurae cavitatem ingerebat. Eius actio eadem
celeritate et vi locum habebat, atque in vulgari sanguinis
conditione; unde colligit, absorptionem, quae non locum ha-
beat aut diminuta sit, sequelam esse magnae vasorum ex-
tensionis.

veit 4) instituit experimenta, ut valentini methodum, qua
animalis sanguinis copia determinabatur, tentaret. Animali certa
sanguinis quantitas detrahitur, cuius loco certa aquae quantitas

1)nbsp;magendie, Handbuch, 1. c. S. 233.

2)nbsp;magendie, Ifandbuch, 1. c. S. 233.

3)nbsp;MAGENDIE, 1. C. S. 234.

4)nbsp;Observalionum de sanguinis quanÜtate nuperrime instiUitarum
reccnsio,
Halls, 1848.

-ocr page 29-

injicitur, et post aliquot minutas inquiritur, quanto majori
copia aquae sanguinis post institutam injectionem adfuerit.
Expérimenta, quae
veit instituit, in nostrum usum potius ad-
Mbui, quam a
Valentin instituta, primo quia hujus determinatio
materiarum solidarum summe vitiosa est, tum quia
veit, post
aquae injectionem, saepe, toties intermissis aliquot minu-
tis, repetivit sanguinis detractionem et materias solidas de-
terminavit, quo magis nostro satisfaciunt scopo.
veit ita
iu experimentis saepenumero magnam dissimilitudinem inve-
niebat, ut, e. c. in nonnullis casibus post aquae injectionem
sanguis primus detractus plura contineret principia solida,
quam secundus, qui aliquot minutis post erat detractus, sed
e contrario pauciora quam tertius, et tandem quartus ite-
rum plura contineret principia solida. Quod nullo alio modo
explicare potest, quam statuendo, aquam injectam non cito
aequabiliter sanguini commixtam fuisse, quam explicationem,
me judice, re considerata, non accipere, nec saltern accom-
modare possumus in injectionibus aquae quantitatum relative
tam exiguarum, et temporis spatio 15, 20 quin etiam 30
minutarum et plurium post aquae injectionem in vas san-
guineum.

In aliis casibus VEIT singularemconvenientiam observabat inter
secundum, tertiumet quartum sanguinem. Putat, in eo commix-
tionem rite locum habuisse, nulla ratione data,
cur haec commixtio
in caeteris casibus non obtinuisset, et jam solummodo miratur,
quod spatio tot minutarum, quot inter secundam et tertiam,
tertiam atque quartam interjectae erant, aqua minime e sanguine
excreta esset.

Principia physica jusserunt, nos hîc duos recipere factores :
mutatam compositionem seil, sanguinis, et mutatam pressionem.

-ocr page 30-

sub qua fluit. Si sanguinis aquae particeps fiat, exsudatio
e sanguine promovetur ; si sanguis sub minorem veniat pres-
sionem, absorptio liquidi nutritii e contrario faciKor reddi-
tur. Uterque factor agens est, quando aqua in sanguinem
injicitur. Supra jam memoravimus experimenta, quae
ma-
gendie
instituit, e quibus apparuit, post aquae injectionem,
imprimis antea sanguine detracto, haematodynamometrum de-
scendere. Non est, quod demonstremus, aquae injectione
sanguinem plus aquae contenturum esse. At hic uterque fa-
ctor agit ratione inversa ; quae vero actio fere proportionalis
sit, necesse est, ad producendum , quod
veit in nonnuliis
invenit experimentis, secundum, tertium et quartUm detractum
post aquae injectionem circiter aequale procentum principiorum
solidorum continere. Etiam experimentum, quod
magendie
instituit, veneficlum aeque cito ac vulgariter secutum esse,
post certam quantitatem sanguinis detractam, et aquam eius
loco injectam, hac duorum factorum compensatione declaratur,—
minime simpliciter eo, ut
magendie dicit, quod quantitas li-
quoris in systemate vasorum eadem mansisset. Praeponde-
rans vis dilutionis sanguinis exsudationi, praeponderans vis
pressionis diminutae absorptioni ansam praebebit; et si con-
sideramus, quoties in experimentis in animaha actio cordis
nunc fortior et celerior, nunc debilior et languidior fiat, mani-
festum est, non aliter fieri posse, quin
veit in suis experimen-
tis saepe magnas aberrationes observare deberet.

Tandem omnino propositioni convenit, injectis insignibus
aquae quantitatibus, uti in experimentis
wedemeyee et Günther
factum est, factorem sanguinis dilutionis longe praestitisse, et
ubique auctam exsudationem invasisse,

Itaque non simpliciter est gradus vasorum explementi, qui

-ocr page 31-

absorptionem et exsudationem constituât; pressio et compositio
sanguinis, pressio et compositio liquidi nutritii, natura sepa-
rantium membranularum, en tot momenta, quorum ratio ha-
beatur.

Apud solum viEBOKDT reperiebamus, quum jam supra no-
tata conscripta essent, explicationem,
multis nominibus Mc
datae
convenientem: .Es existirt allerdings,quot; sic in articulo
Transudation und Endosmose reperimus 1), »eine Attraction
«zwischen den Bestandtheilen
des Blutes und des Parenchyms,
quot; so wie es eine Attraction zwisschen zwei durch eine Mem-
»bran geschiedene Salzlösungen gieht. Die Analogie in bei-
»den Fällen ist so vollkommen, dass mr gar keinen Unter-
» schied machen können. Diese gegenseitige Attraction ist die
»Folge der chemischen Differenz beider Theile, wodurch das
»Bestreben entsteht, diese Differenz auszugleichen; der Vor-
» gang wird modificirt von den Durchlassungsvermögen der
»Theile für die Blutbestandtheile, gerade wie bei der En-
» dosmose. Die Verhältnisse des Organismus begünstigen übri-
. gens bei den Vorgängen der Ernährung und der Secretion
»den Strom von den Capillargefässen nach Aussen, während
»sie den Strom in umgekehrter Eichting erschweren und zwar
»aus dem
Grunde, weil der Druck, unter welchem das Blut
»in den
Capillargefässen circulirt, die Spannung der in den
»Organen
enthaltenen Ernährungsflüssigkeiten um etwas über-
» trifft, so wie auch der Druck,
unter welchem die Lymphe
»in ihren feinsten
Gefässen fliesst, geringer ist, als derBlut-
» druck in
den Capillargefässen. Beide Momente begünstigen

M

1) WAGNEK'S Ilandtvörlerbuch , Bd. III, le- Abtlieil, 5«= Lfrg.
S. 653.

-ocr page 32-

»somit das Austreten von Plasma aus den Haargefässen. Die
»Stoffe, -welche aus dem Blute transsudiren, hängen demnach
»in Quantität und Qualität ab von der chemischen Zusam-
» mensetsung des Organtheiles und der Lympha und von der
»Spannung, unter welcher beide stehen.quot;

Absorptionem revera sequelam esse sanguinis detractionum,
etiam evideutius apparebit, quando a nobis perpenditur:

-ocr page 33-

IV.

MÜTATA SANGUINIS COMPOSITIO.

Magni momenti sunt ' mutationes, quas sanguis remanens
jam per et dein post sanguinis detractionem subeat. Uti
ex sanguinis pressionis vi, capite antecedente patefacta , se-
quitur, sanguinis aquae volumen statim augeatur, quod etiam
revera experimentis probatum est. Jam partim hoc derivari
potest experimentis, quae
marshall-hall 1) in animalia in-
stituit, in quibus se excipientibus venaesectionibus (conf.
expérimenta 2, 4, 5, 6 et 7) seri quantitas aequabili fere
ratione ad quantitatem sanguinis placentae augebatur, quod
initio subinde ahquanto minore, post vero multo majore quan-
titate aderat.
magendie 2) eosdem assecutus est eventus quin-
que se excipientibus venaesectionibus in eundem canem insti-
tutis. Etiam
nasse 3) post iteratas venaesectiones placentam
inveniebat saepe solidiorem et minorem.
Zimmermann 4) autem,

1)nbsp;Ueber Blutentziehung, Deutsch von bresslee, 1837, S. 58 u. f.

2)nbsp;Phénomènes, etc. Tom IV, pag. 25 et sq.

3)nbsp;Das Blut in mehrfache Beziehung physiologisch untersucht,
Bonn 2836, S. 64.

4)nbsp;Zur Dynamik des Aderlasses in eosen's und wtjn derlioh's
medicinischer Vierteljahrschrift, Bd. IV, Stuttgart, 1345, S. 191.

-ocr page 34-

reperiebat in ultima eiusdem venaesectionis parte placentam
sanguinis nunc majorem nunc minorem.

Attamen quantitas seri sanguinis et placentae non certa
mensura est solidorum principiorum quantitatis. Determinatio
principiorum soüdorum exsiccatione aut determinatio ponde-
ris specifici necessaria erat ad demonstrandum, aquae volumen
auctum fuisse. Primum determinatione ponderis specifici et
primo et ultimo excepti sanguinis arterialis in sanguinis emis-
sione animalium diminutionem ponderis specifici
davy 1) in-
dicabat. Quos eventus acquisiverit, in sequenti tabula me-
morantur :

sanguisnbsp;sanguisnbsp;serumnbsp;sehum

pnimo exceptü3 ultimo exckptus pjllmo except. ultimo exceptcm

OviF......... 1048nbsp;—nbsp;1040nbsp;—nbsp;1024nbsp;—nbsp;1023.

Ovis........ 1050nbsp;—nbsp;1044nbsp;—nbsp;1027nbsp;—nbsp;1022.

Agni........ 1049nbsp;—nbsp;1046nbsp;—nbsp;1024nbsp;—nbsp;1020.

Agni........ 1051nbsp;—nbsp;1045nbsp;—nbsp;1024nbsp;—nbsp;1018.

Tauri....... 1058nbsp;—nbsp;1051nbsp;—nbsp;1027nbsp;—nbsp;1021.

NASSE 2) repetivit haec experimenta, et invenit :

sanguinemnbsp;sanguinem

primo excepxum.nbsp;ultimo exceptum.

Vitulae....... 1044 — 1040,1.

Canis......... 1052,5 — 1040,2.

PEEvosT et DUMAS 3) jam indicarunt, paucas minutas suf-
ficere in sanguinis missione ad aquae volumen augendum.
Nacti sunt e forti et sana feie sequentia procenta :

1)nbsp;Meckel's Archiv. I, S. l.'il.

2)nbsp;Das Blut, u. s. w.

3)nbsp;dumas, Traité de Chimie appliqué aux arts, T. VIII, Paris 1846,
p. 500.

-ocr page 35-

SANGUIS IN INTEGRO.

■—

aqcae volümen
SBItX.

aqüa.

sanguinis
placenta.

alia solida
pkincipia.

observation bs.

79,38

11,84

8,78

90,0

Larga venaesectio e
carotide.'

80,92

11,63

7,45

91,6

Duabus mînutîs post
e vena jugularl.

82,93

9,35

7,72

i

91,5

1

Quinque minutis post
e vena jugulari.

In homine incrementum voluminis aquae durante venaesecti-
one praesertim
Zimmerman 1) indicavit. E 54 casibus principia
aquosa quinquagies semel post primum vasculum in sequenti-
bus aucta sunt.

Nostris experimentis in animaUa hos eventus plane con-
firmâtes invenimus. Primo loco quod ad sanguinem mactatae
vitulae attinet. Excipiebamus, diversis temporis spatiis inter-
Oiissis, sanguinem effluentem, determinabamus uniuscuiusque
partis exceptae pondus specificum atque solida principia, —
pondus specificum, immediate excipiendo in lagenulas pro-
prias, solida principia, siccando in olei balneo cum respi-
ratore 2). Tandem quarto aliquid sanguinis excipiebatur,

1)nbsp;Zur Dynamik, u. s. v.

2)nbsp;In hocoe primo casu siccatio fiebat in balneo olei tempera-
tura nimis alta, nempe graduum 180. Attamen eo ponderis jac-
tura post praegressam exsiccationem in lebete (droog-keteltje) , et
igitur temperatura 100°, modo exigua erat:

N' 1' diminuebantur 0,804 gramm. ad 0,735 gr.
» 2' »nbsp;0,491 » » 0,425 »

» 3' »nbsp;0,365 » gt;' 0,328 »

gt;. 4i ))nbsp;0,302 gt;1 quot; 0,276 »

Haec diminutio exigua tam alta temperatura suspicionem mo-
veret, nunc quoque decompositionem materiae organicae non locum

-ocr page 36-

qui durante inflatu telae cellulosae effluebat. Eventus erat
sequens:

Experimentum I.

divbrsa

spatiom tempobis

proc. solidorom

pondus

vitra.

elapsi.

principiorüm.

spücificum.

No. 1

0 min.

14,9

1,0336

No. 2

3 min.

14,7

1,0292

No. 3

5 min.

12,9

1,0283

No. 4

15 min.

10,7

1,0163

1

Cuniculi sanguis per sanguinis detractionem, ex arteria
mammaria et arteria crurali institutam, quatuor diversis tem-
poribus excipiebatur, et solida principia determinabantur eventu
sequenti:

habuisse. Ne vero majus pretium imponatis determinationibua prin-
cipiorum solidorum in hocce experimento. Verum pondus specifi-
cum hic satis demonstrat. — In sequentibus experimentis exsic-
cabamus in olei balneo temperaturâ 105—110» Animadvertentes,
post exsiccationem in lebete, valde exiguam et regulärem obtinere
aquae jacturam, in sequentibus experimentis, lebetem solam ad
exsiccationem adhibuimus.

Quae nasse multique alii tradiderunt, pondera specifica non
ipsum spectant sanguinem, sed a materia fibrosa liberatum. Nostra
experimenta specificum sanguinis pondus indicant, prouti membra per-
meat ipsius vera temperaturâ, dum verum gazorum volumen et
materiam suam fibrosam in statu soluto continet.

-ocr page 37-

— 33 —
Experimentum II- A.

siversa
vitra.

quantitas excepta,
(orammata ).

spatidm temporis
elâpsi.

proc. solidorüamp;i
principiorum.

No. 1

0,476

0 min.

18,9

NO. 2

0,420

6 min.

19,6

NO. 3

1,323

10 min.

18,9

No, 4

2,912

13 min.

18,1

Sanguis exceptus igitur erat 5,131 grammatum, quibus
circiter tria addenda sunt grammata, quorum jactura facta est.

Postero die eidem cuniculo sanguis detrahebatur ex arteria
crurali, atque in duo horologii vitra excipiebatur; sanguis pos-
terior rursus insignem principiorum solidorum imminutionem
ostendebat.

B.

di7sr9a
vitra..

lt;iüantitas
excepta.

spatium lemporis
blapsi.

pnoc. soi.idorum

principiorum.

No. 1

5,546

0 min.

14,3

NO. 2

1,300

3 min.

11,9

Etiam quatuor diebus post rursus imminutio solidorum prin-
cipiorum in posteriore horologii vitro observabatur, hcet m
priore paululum adaucta essent,

C.

oiversa
vitra.

quantitas

excepta.

spatium temporis
elapsx.

prog. solidorum
principiorum.

NO. 1

0,859

0 min.

12,4

No. 2

3,856

4 min.

11,9

-ocr page 38-

— 34 —

Maxime regulärem acquisivimus diminutionem in alio cuni-
culo, in cuius pia matre simul sanguinis imminutio, per vitrum
in cranio positum, observabatur. Sanguinis detractio fiebat e
vena crurali. Eventus sequentes erant:
Experimentum III.

dïvjirsa

quantitas

spatium tbmp0rï5

froc. solidoruaf

vitra.

2xcepta.

slapsi.

PHINCIPIOaUM.

No. 1

0,112

0 min.

19,6

NO. 2

1,400

5 min.

18,8

NO. 3

4,514

12 min.

17,6

N0.' 4

2,939

18 min.

14,1

Tandem in tertio cuniculo adepti sumus:
Experimentum IV. A.

diversa
titra.

qdaktitas
excepta.

spatium temporis
slapsi.

froc. solidorum
principiorum.

No. 1

0,485

0 min.

16,2

No. 2

3,078

4 min.

15,2

No. 3

0,286

12 min.

13,8

Praeter 3,849 grammata sanguinis excepta in tria vitra, sal-
tem 5 grammatum jactura facta est.

Maxime regulärem, quamvis non valde magnam solidorum
principiorum diminutionem postero die praebebat sanguinis
evacuatio tripartita excepta eiusdem cuniculi ex arteria axillari.
En eventus :

-ocr page 39-

B.

diversa.

quantitas

spatium temporis

froc. solidoruu

vitra.

excepta.

elap8i.

principiorum.

No. 1

0,823

0 min.

13,6

No. 2

2,302

3 min.

13,3

NO. 3

3,452

10 min.

13,1

Quando nunc eventus hic citatos perpendimus, jam in iis
inexpugnahilem invenimus probationem, fere ah initio sangui-
nis
fluxûs absorptionem liquidi nutritii auctam fuisse; cuius
causam quaesivimus in diminuta sanguinis pressione, dum liquidi
nutritii pressio fere non mutabatur. Eatio absorptionis in diversis
casibus et aberrationes, nonnumquam observatae, ex hocce argu-
mento etiam sufBcienter declarari possunt. Primo manifestum est,
quando, non obstante exigua sanguinis detractione, cordis actio et
cum
ea sanguinis pressio augentur, non solum non auctam absorp-
tionem, verum exsudationem quidem adauctam sequelam esse de-
bere, et ideo nobis minime mirum videre potest, solida sanguinis
principia in experimento secundo, post exiguam sanguinis quanti-
tatem detractam, in vitro secundo aucta fuisse, ut tamen in tertio
rursus diminuerentur. Conati tamen sumus, relationem inter ab-
sorptionem (sanguinis tenuitatem) et pressionem sanguinis magis
praecise probare. Idcirco haematodynamometrum induceba-
tur in arteriam carotidem, et sanguinem ex aperta arteria crurali
emisimus.
Uti jam supra monuimus, assidue sanguinis pressio
descendebat, et, saepius constrictione arteriae cruralis cohibito
sanguinis fluxu, unaquaque repetita evacuatione excipiebamus
sanguinem, cuius copiam principiorum solidorum determina-
bamus.

à

-ocr page 40-

Experimentum V.

ditsr5a
vitra.

spatiom elapsi
tbmporis.

M. M. pressio ik
habmatodynamometrdm .

proc. solidoruti
principiorüm.

NO. 1

0 n^in.

Status primilivus 90—106.
Descendebat post hanc de-
tractionem ad 49—55

21,7

No. 2

6 min.

Ante hanc detractionem rur-
sus adscenderat ad 60—61,
Post hanc detractionem de-
scendebat ad 40.

20,4

NO. 3

12 min.

Ante hanc detractionem rur-
sus adscenderat ad 46—50.
Post detractionem descende-
bat ad 40.

19,2

NO. 4

20 min.

Ante hanc detractionem ad-
scenderat ad 42.

Descendebat post detractio-
nem ad 371 sed iterum
postea adscendebat ad 40,
absque ulteriore sanguinis
detractione.

18,6

Perspicue inde videre possutaus consensum inter sanguinis
diminutam pressionem eiusque absorptionem, qui continue ap-
paruit,
et ex adscensione haematodynamometri post quamque
sanguinis detractionem,
et ex majori aquae copia post unam-
quamque sequentem.

Etiam evidentius dictus consensus apparuit ex experimento,
in cuniculum institute , cui primo exigua sanguinis quan-
titas ex arteria crurali detrahebatnr. Tum animal aetherisa-
batur, quo initio cordis pulsatio magis invalescebat, sed brevi
tantopere languescebat, ut vix posset observari. Per quar-
tam horae partem animali in eo statu detento rursus parum
sanguinis detrahebatur. Quo facto aetherisationem pror-

-ocr page 41-

sus sistebamus; paulo post plane recreatum est animal,
libéré cubiculum percurrit, cordisque pulsatio rursus invaluit.
Tum tertiam faciebamus sanguinis detractionem, ut ante, ex
arteria crurali, fere viginti minutis post secundam sanguinis
detractionem. Harum trium sanguinis specierum solida de-
terminabamus principia. En eventus :
Experimentum VI.

quantitas
sanoüisis.

spaiiiim temporis
elavsi.

proc. solidorum
principiorüm.

Anle aetherisatio-
ncm.

l.-ITS

0 min.

17,7

Ouraale aetherisa-
tione.

2,606

15 min.

11,6

Post aetherisatio-
nera.

2,572

35 min.

13,3

Bum cordis actio per aliquod tempus aetherisationis effi-
cacitate suppressa fuerat, insignis, uti videmus, absorptio
obtinuerat; et solummodo necesse erat, ab aetherisatione per ali-
quod tempus abstinere, quo cordis actionis vis restituebatur, ut
exsudationi auctae ansa praeberetur, uti manifeste apparet ex
auctis solidis principiis. Hoc experimentum, quod repetitum
fiiit in altero cuniculo simili cum eventu, plane sufficere
nobis videtur. Physiologicae forte etiam therapeuticae actioni
aetherisationis haecce absorptio aucta alicuius videtur momenti.

Ex cordis actione , initio aucta, fortasse quoque tres zim-
meemanni 1) casus declarandi sunt, in quibus post primum
vasculum solida principia augebantur, dum praeterea stasis su-
blata in duobus horum aegrorum, et multus sudor durante

1) Zur Dynamik, u. s.w. 1. c.

-ocr page 42-

venaesectione tertii, uti Zimmermann memorat, suum con-
ferre potuerunt.

ziMMEUMANN etiam docet, praesertim oriente et minante li-
pothymiâ, incrementum aquae quantitatis citissime obtinere, id
quod maxime nostrae explicationi convenit, quippe in lipothy-
mia pressio sanguinis plurimum minuitur. Etiam ortae lipotliy-
miae absque sanguinis missione certo absorptionem liquidi
nutritii et sanguinis tenuitatem sequelam habere possumus.

Denique fasciae efïicacitas, quam Zimmermann attento animo
perpendit, ex eodem declarari potest argumento. Augendo
resistentiam in venis pressis, sanguinis in systemate capillari
increscit pressio, et igitur exsudatio augetur. Hoe quoqae
in causa est, cur sanguis primo detractus ditissimus sit
principiis solidis. Si nunc animadvertimus, resistentiam in
systemate venoso, e venâ sanguine libere efEluente, etiam
magis diminui quam in statu normali, intelligimus, quam
cito copia aquae in vena brachii augeri debeat. Sic
Zimmer-
mann
quoque, ineunte sanguinis detractione, invenit in venae-
sectione maximum aquae incrementum, dum in libera sanguinis
detractione, fascia non applicata animalibus, magis reguläre
incrementum, saepius etiam initio lentius aquae copiae incre-
mentum nanciscebamur.

ZIMMERMANN computavit, quanta absorptio esse possit in
determinata sanguinis detractione. Invenit in uno casu aquae
incrementum in sanguine baud minus quam trium librarum
et unciae unius sanguinis detractione trium unciarum; ad quod
incrementum ad minimum quatuor vel quinque librarum liquidi
nutritii et lymphae, quippe etiam non simpliciter ex aqua compo-
sitorum, absorptio requiritur. Ipse
Zimmermann huius com-
putationis eventum demiratus est, attamen vere tam insignem

-ocr page 43-

admittere absorptionem videtur. Non dubitamus, quin in casu,
nti hîc descripto, in quo aeger valde venaesectionem timebat,
actio cordis vehementer supprimebatur, etjam posttrium un-
ciarum evacuationem exigua sequebatur syncope, absorptio
momentosa esse potuisset; a
zimmekmanno acquisitos numéros
maximam partem autem ei attribuimus, quod initio detractionis,
et quidem in
sanguine venoso brachii fasciae pressione, sohda
Priacipia aucta essent, post venam apertam, sublatâ resisten-
propter majorem absorptionem aquae copia hîc
magis aucta
fuisset, quam in ulla alia corporis parte, et
zimmekmann aquae
incrementum in brachii sanguine observatum toti sanguinis
quantitati, quam ducit 25 libris, annumeret.

Quando videmus, quomodo jam durante venaesectione aquae
volumen sanguinis augeatur, et porro consideramus, post san-
guinis detractiones cor etiam
non celeriter vim suam integram
recuperare, manifestum est, in diversis sibi subsequentibus venae-
sectionibus, interjectis diebus vel compluribus horis, copiam re-
lativam solidorum principiorum etiam certe diminutum iri. Quod
memorata experimenta,
quae makshall-hall et magendie insti-
tuerunt, jam probare videntur. Gerte apparuit ex indagationibus,
quas andral et gavarkex 1) instituerunt, qui in pneumoniis.
rheumatismo acuto, peritonitide et febribus nervosis post complû-
mes venaesectiones, quas nonnumquam sexies repetiveruut, assi-
duam solidorum principiorum diminutionem observarunt, ex-
cepte uno casu, in quo quinta venaesectio magnam copiae
aquae diminutionem
offerebat. Plures vero exceptiones nasse 2),

1)nbsp;Annales de chimie et physique. Tome LXXV, Paris, 1842,
pag. 225—322. Etiam apud VALENTIN, 1. c. pag. 756 tabukm
invenimus eventuum, quos acquisiverunt.

2)nbsp;Das Blut in mehrfache Beziehung u. s. w.

-ocr page 44-

poLiui 1), LEBCH 2) et ZIMMERMANN 3) leperemnt; quod nemo mi-
rabitur, secum reputans, quantitatem detracti sanguinis, tempus,
quod inter primam et secundam detractionem interjicitur, morbi
speciem, secretiones et praesertim cibos consumtos et potus
vim suam in hoe exercere. Interim non negligendus est cordis
actionis effectus: tum sanguinis detractione cordis actio ali-
quamdiu valds debilitari potest, quo in casu magnum aquae
incrementum exspectare nobis licet; tum in vera plethora actio cor-
dis sanguinis detractionibus etiam validior liberiorque fieri potest,
et nunc, nostra opinione, potius copiae aquae diminutio exspe-
ctanda erit. Etiam, quae tempore venaesectionis aegri fuerit con-
ditio, utrum quietus fuerit, an vero multum se moverit, num
sit conditione febrili nec ne, horum omnium ratio habenda est.

Minime igitur mirum nobis esse potest, incrementum aquae
quantitatis in sanguine venaesectionis secnndae minus constans
esse, quam in sequenti sanguine, qui eadem venaesectione detra-
ctus est. In nostris experimentis, in cuniculos institutis, quorum
victus aliorumque ratio vix differebat, in sanguine cuiusque ve-
naesectionis sequentis regulärem solidorum principiorum inve-
niebamus diminutionem.

Maxime notanda profecto celeritas, qua aqua in sanguinis
detractionibus augetur. Sanguin is detractio requirit tantummodo
aliquot minutarum spatium, ut in plurimis casibus sanguis
tot principia aquosa suscipiat, quot quantitas ilia sanguinis
detracta sequi possit. Quod inde deducimus, quod, si brevibus

1)nbsp;Oj'e Gerinnung und ^ pe c khaut de s Blute s in amp;CV.-
STEIn's Wandbihlioili. , Bd. IV, 1845, S. 70.

2)nbsp;Einige chemische Untersuchungen über das Blutserum in ver-
schiedenen pathologischen Zuslilnden,
Würzb. 1845.

3)nbsp;Zur Dynamik, u, s. w.

-ocr page 45-

intervallis complures venaesectiones fiant, ultimo detractus san-
guis prioris venaesectionis vulgo non plura, contra vero universe
minora
principia solida contineat, quam primo detractus pos-
terions venaesectionis.
In nostro experimento secundo prin-
cipia solida ab exitu primae ad initium secundae venaesectionis
diminuta invenimus ab 18,1 ad 14,37o; sed animadver-
tendum est, durante secunda venaesectione primo collectam
quantitatem superasse 5i grammata, et igitur jam propter
hanc secundam detractionem aquam multum potuisse augeri.
Initio tertiae venaesectionis, in qua prima sanguinis detractio
minor uno grammate erat, solida principia rursus aucta erant
ab 11,9 ad 12,47o et alius cuniculi (vid. experiment. IV. A. B.)
at 13,8
tantum ad 13,60/o diminuta, quod minus est, quam e
protracta prima sanguinis detractione exspectandum fuisset.
Ta-
bulas ZIMMEEMANNI1) etiam inspeximus et nobis patuit, pondus
specificum et relativam quantitatem principiorum solidorum san-
guinis in primum vasculum posterioris venaesectionis excepti inde
ab excepto ultimo sanguine prioris venaesectionis fere semper
aucta fuisse.
Hoe celere quantitatis aquae incrementum nonnisi
cordis actioni celeriter imminuenti adscribendum est, et quia
Paulo post effectus cordis actionis iterum augetur, nunc rursus
solidorum principiorum quantitas vulgo paulisper augebitur.

Solidorum principiorum diminutio non aequabiüter omne
sanguinis principium tenet. Si certa sanguinis quantitas de-
traheretur et aqua pura substitueretur, diminutio cuiusque
sanguinis principii aequabilis esset. Loco aquae liquidum nu-
tritium et lympha cum sanguine commiscentur. Nobis propo-
namus sanguinem cum certa liquidi nutritii et lymphae quan-

1) Ztir Dynamik, u. s. w.

-ocr page 46-

titate commixtum, en compositio, quam sanguis venaesectione
accipit. Nunc tantummodo quaeritur, quaenam principia et
quali quantitate in liquido nutritio et in lympha adsint?
In quantum nobis notum est, haec continent relative maxi-
ma parte salia et albumen; praeterea non colorata corpus-
cula sanguinea (lymphae globuli) in lympha occurrunt, dum
'in Hquido nutritio corpuscula sanguinea colorata, et cum iis
haematinum, plane, in lympha fere omnino, desunt, et materia
fibrosa quoque valde exigua quantitate adest. Inde sequitur,
corpuscula sanguinea et materiam fibrosam (quae tamen paulo
post rursus augetur) relative plurimum, albumen et salia
minimum diminutum iri, dum corpusculorum sanguineorum non.
coloratorum numerus etiam augeatur.

Ad hoe vero quadrant omnino observationes.

Primo indagatio microscopica, corpuscula non colorata jam
durante venaesectione augeri, probavit, dum adaucta haec,
instituta indagatione primis diebus post largas sanguinis eva-
cuationes, consecutivas se ostendunt actiones. Quae
remak 1)
et NAssB 2) hac de re observarunt, saepius, non semper, pro-
bata comperimus.

Post modicam sanguinis detractionem inveniebamus iterum
atque iterum corpuscula sanguinea non colorata a 2 et 3 ad 6
et 7 in una, area aucta, et cuniculi, quo usi sumus ad expe-
rimentum secundum, et qui post tres venaesectiones defecit,
quinque diebus post primam venaesectionem in una area 40 ad 60
corpuscula sanguinea non colorata conspici poterant. Semper

1)nbsp;Diagnostische und pathogonetische Untersuchungen , Berlin .
1845, S. 24 u. 105.

2)nbsp;wagner's Handwortel Ijitrh, art. Blut. S. 207.

-ocr page 47-

in cuniculis et cane aliquot diebus post detractionem nume-
rum horum globulorum auctum invenimus, non semper jam
durante sanguinis missione, neque etiam semper in bove.

Praeterea in cuniculi sanguine minimi globuli adiposi of-
fendebamus, quae tamen non valde numerosa erant, et in qui-
tus ut et aliis tenuibus moleculis causa erat conditionis turbidae
In aliis
casibus, in quibus prius minus largae venae-
sectiones factae erant, numquam haec sphaeria adiposa inveni-
nius. makshall-hall 1) narrat, se in nonnullis casibus, expe-
rimentis in canes institutis, sed minime in omnibus, materiam
quandam fibrosi adspectus super sero sanguinis reperisse,
peotjt
indagasse, et eam dignovisse oleosam materiem, in aethere
solubilem: et revera chartâ bibulâ facile imbibebatur, et persi-
stentem
relinquebat, pellucidam, oleosam maculam, postquam
charta exsiccata fuerat. Et hoc quidem unicum est, quod
afferri possit, adipis sanguinis copiam sanguinis detractioni-
bus augeri.
Nasse autem idem dicit, fretus suis indagationibus,
quas breviter tantum memoravit. Utrum adductio lymphae et
imprimis chyli sufficeret, ad incrementum adipis declaran-
dum, an cum
maeshali-hallio admittere deberemus adipis
absorptionem e tela adiposa, non est quod inquiram, quan-
doquidem res, quoad adipis incrementum, sanguinis detra-
ctionibus non prorsus constat.

Si sanguinis gutta cuniculi, cuius usus fuit in secundo
experimento, vitro crassitudinis obtegeretur, et simiü
ratione sani cuniculi sanguinis gutta tractaretur, observa-
bantur posterions corpuscula sanguinea colorata per totam
aream marginibus se invicem tangere, dum in priore vitro

1) Ueber Blutentziehung. u. s. w. S. 66.

-ocr page 48-

— u —

intermedia certe corpusculorum sanguineorum superficies su-
perabant. Apparuit igitur indagatione microscopica, ratione
habita generalis principiorum solidorum diminutionis experi-
mento determinatae, corpuscula sanguinea plurimum dimi-
nuta fuisse; quod etiam chemicae docuerunt indagationes
Quas
andkal, gavarket, Zimmermann, becaueeel et kodier 1)
NASSE 2) et POPP 3) instituerunt, diminutionem globulorum san
guinis
et durante eadem venaesectione, et post complures venaese
ctiones indubitatam statuerunt, ita ut haec diminutio post sangui
nis diminutiones norma poni possit 4). Paucas tantum
modo exceptiones memoratas invenimus. Sic apud
andral
et gavarret inter 13 casus rheumatismi acuti, post repetitas
venaesectiones, et sexies quidem, unum ofl'endimus, in quo
insigne corpusculorum sanguineorum incrementum obtinuit;
sed hîc sanguis 14 diebus post lecreationem viro interim bene
nutrito detrahebatur. In paucis casibus, in quibus
Zimmermann
corpusculorum sanguineorum incrementum observavit, illorum
stasis aderat, et ea sanguinis detractione rursus hbere in cir-
culationem ledierunt 5). In eo
Zimmermann putat, huius
exceptionis sufBcientem dari explicationem.

Quod ad materiam fibrosam attinet, haec quoque durante

1)nbsp;Untersuchungen uler die Zusammensetzung des Blutes in ge-
sunden und kranken Zustande.
Erlangen, 1845, S. 18.

2)nbsp;WAGNBr's Handwörterhuch, S. 215.

3)nbsp;Untersuchungen über die Beschaffenheit des menschlichen Blu-
tes in verschiedenen Krankheiten,
Leipzig, 1845.

4)nbsp;De quo etiam Tabulae reperiuntur apud henle, Handbuch der
rationellen Pathologie,
Bd. II, Braunschweig, S. 79, 81, 82, 83 et
84. Hic vir illustrissimus eventus sanguinis analysium multo acu-
tissime diligentissimeque dijudicavit.

5)nbsp;Zur Dynamik, u. s. w. S. 125.

-ocr page 49-

eadem Sanguinis evacuatione in sanguine detracto magis
gisque diminuitur.
hewson jam notât, sanguinem in poste-
lioribus vasculis venaesectionis citius concrescere, id quod etiam
davy, ïarmentiee et deyeux in sanguine caesorum anima-
lium observarunt.
Scheoeder van der kolk 1) hoe imprimis
accurate indao-avit, et praeterea, quod celeriore coagulatione
jam piobabile factum erat, materia fibrosa placentae san-
giuuis eluta, in ultimo detracto sanguine minori quantitate
iûvenit. Contra vero reperit sanguinem, qui in corde et in
quot;Wagnis vasis post mactationem remanserat, semper materia
fibrosâ longe ditiorem, quam sanguinem sub finem sanguinis
emissionis exceptum, quin aliquando, non semper vero, di-
tiorem fibrosâ materiâ, quam primum initio mactationis eva-
cuatum sanguinem. Quod ad principia solida in genere at-
tinet, haec non ab omni parte probata comperimus. Yituli
sanguinem in vasis remanentem longe maxime principiis so-
udis orbatum invenimus. Bovis contra semel sanguinem in
corde vasisque majoribus superstitem 14,50/o princ. solido-
rnm continentem invenimus, dum durante fluxu sanguis ex-
ceptus
19,5—19,3—16,5 —12,3quot;/o continebat.

In accelerata sanguinis detractione, secundum nasse, assidue
materiae fibrosae quantitas diminuitur, quod in lenta minus
constans est, ut etiam
Zimmermann reperit, qui in diversis
eiusdem venaesectionis partibus raro regulärem diminutionem
vel incrementum observavit. Contra vero in sanis corporibus
norma sit, sanguinis venaesectionum sibi subsecutarum, prin-
cipiis
soHais universe decrescentibus, materiam fibrosam augeri.

ma-

1) Vid. Commentatio summopere laudanda: rfe sanguinis vase
eßluentis coagulatione,
Gron. 1820, pag. 28 et sq.

-ocr page 50-

Nasse hoc quoque in animalibus reperit, de quibus nos etiam
coagulationem sensim sensimque celeriorem annotavimus; et
in morbis, quorum conditio semper magis complicata est,
frequentius in sequentibus venaesectionibus incrementum ob-
tinet quam imminutio 1).

De causis huius inconstantiae non multa verba faciam.
Conditiones formationis materiae fibrosae non satis notae
sunt. Videtur quidem materia fibrosa citissime et facillime ex
albumine posse formari, quin hoc in sanguine detracto posse
fieri videtur. Itaque mirum dici nequit, hîc aberrationes eve-
nire; sed formationis materiae fibrosae conditiones accura-
tius innotescere debent, antequam in omni casu harum certa
ratio dari possit.

Quod ad albumen, admittere possumus, illud sanguinis de-
tractionibus sat regulariter diminui, quod etiam
nasse notavit.
Attamen diminutio minus celeris erit, quam corpusculorum
sanguineorum, quandoquidem liquidum nutritium et lympha
quoque ditiora hoc sunt principio. Analyses non tam accuratos
praebent exitus, quia albuminis volumen totius sanguinis dif-
ficile determinari potest, et sanguinis serum, uti ex indaga-
tionibus, quas
thackeah 2) et moleschot 8) instituerunt,
sequitur, non certos eventus offert.

De sanguinis detractionum effectu in salia sanguinis, tan-
tummodo nonnuUas habemus indagationes, quas
Zimmermann 4)

1)nbsp;Vide Tabulas apud henle, 1. 1. pag. 99 et 100.

2)nbsp;An inquiry into the nature and properties of the Mood. 18.S4,
pag. 41.

3)nbsp;Zeilschrift fur rationelle Medicin, Bd. 7, S. 228.

4)nbsp;Archiv far phys. u. path. Chemie und Mikroskopie, von hel-
ler
, 1846, S. D22.

-ocr page 51-

instituit, e quibus patet, haec ia ultimo detracto sanguine
eiusdem venaesectionis vulgo aliquanto majore quantitate ad-
esse,
quam in primo. Hunc eventum non demiramur, quando
magnae salium copiae, quae
chevreul in musculorum li-
quido nutritio invenit, et plurimum quidem salia cum basi
alcalina 1), rationem babemus.

Ex omnibus, quae tradidimus, universe confirmata habe-
mus, quae statuimus, sanguinem post sanguinis detractiones
posse haberi mixturam eorum, quae antea sanguis, liquidum
nutritium et lympha erant.

1) Couf. liebig, Annalen der Chemie und Pharmacie, Bd. LXII,
S. 331. Haec salia praecipue sunt, saltern in musculis, potassii
salia. Ex analysibus zimmermanni solummodo patet, chlorureta
alcalina aucta fuisse. Obiter animadvertit, praesertim chloruretum
sodii augeri, neque tamen ullam huius rei probationem affert. Dum
ex indagationibus, quas
liebig institüit, novimus, liquidum nutritium,
idque nominatim musculorum, pauperrimum sodii salibus, ditissimum
esse potassii salibus, licet nobis venaesectione incrementum posterio-
rum, e contrario vero diminutionem priorum exspectare.

-ocr page 52-

V.

VIS IN DIVEKSARUM COEPOEIS PARTIUM
FUNCTIONES.

Omnia vitae phaenomena nituntur in materiae mutatione.
Vidimus, sanguinis detractiones eius quantitatem atque pres-
sionem in omnibus partibus posse diminuere, huiusque absor-
ptionem liquidi nutritii, mutatam sanguinis compositionem,
sequelas esse, et facile patet, quantopere eo universa ma-
teriae mutatio et cum ea phaenomena, quae in ea nituntur,
modificentur. Hae modificationes jam durante sanguinis de-
tractione se offerunt et in mortem transeunt, si sanguinis
missio nimis protrahatur, quae igitur immediata procréant
phaenomena.

Post unamquamque sanguinis detractionem satis copiosam
re vera autem magis permanens modificatio in organismo orta
est, quae saltem demum post aHquod tempus evanescere po-
test. Hanc conditionem actionem mediatam dicere pos-
sumus.

Plurima observata phaenomena ex antecedentibus satis su-
perque explicantur. Praesertim
makshall-hall 1) diligentis-

1) Ueber Blutentziehung, I. 1.

-ocr page 53-

sime indagavit, et si eum in omnibus rei adjunctis sequi
vellemus et praeterea nostras observationes et indagationes
fuse lateque proferre, longius aberraremus. Stamus igitur in
hrevi conspectu.

Praecipua phaenomena in sanguinis detractionibus, ad mor-
tem usque protractis, sunt: pallor cutis, imminutio tempera-
turae, musculorum relaxatio, propensio ad lipothymiam, actione
cordis continue decrescente, lipothymia absoluta cum animi
•lefectu, quo
et cordis actio et musculorum tonus insuper di-
'^luuuntur, spasmi, asphyxia, mors.

Pallor cutis oritur e decrescente cordis actione. Color
cutis rubicundus imprimis e sanguine in systemate capillari
''ependet. Huius quantitas, pariter atque sanguinis in systepiate
^quot;^teriali, praesertim vi cordis actionis determinatur, quia eä
P'^opensio ad contractionem vasorum capillarium superari debet.

ergo cordis actio diminuitur, sanguis in systemate capillari
imminuitur, et inde rubor cutis. Auctam contractionem vaso-
^Um capillarium vi systematis nervosi idem posse produci,
pallor localis edocet, e. g. faciei.

Corporis temperatura subito diminuitur; quod saltern inveni-
mus in cuniculis et canibus, quorum temperaturam determina-
vimus in intestino recto. Trium grammatum sanguinis detractio
cuniculo sufiicit, ut temperatura a 38° fere ad 37° descendat,
et antequam sanguinis emissione mortuum est animal , jam
temperatura descendit ad 82°; quam temperaturae imminutio-
nem insignem etiam in aetherisatione observavimus. Deficimus
observationes in hominem.

Inter phaenomena constantia toni diminutio musculorum.
Durante venaesectione vulgari, etiam non minante lypothy-
mia, musculorum vis minuitur, quod quoque satis per-

4

-ocr page 54-

spicue observari potest in experimentis in animalia. Quo
diutius protrabitur sanguinis detractio. eo magis augetur haec
relaxatio, et sequitur gravissimus collisus minante et oriente
lipothymia, ita ut corpus collabatur.

Imminutio et temperaturae et musculorum toni sequela est
imminutae materiae mutationis. Liquidum nutritium, uti vi-
dimus, magna quantitate sanguinem intrat, sed non propor-
tionalit-er e sanguine restituitur; non potest igitur materiae
congruentem efïicere mutationem, qua
et caloris evolutio et
musculorum actio nititur. Mutatio sanguinem inter et li-
quidum nutritium eo magis cohibetur, quia lumen et cum eo
superficies parietum vasorum capillarium, per quos haec obtinet
mutatio, diminuta sunt. Quoad systema musculare insuper sup-
pressae nervorum eorumque centrorum actionis ratio habetur.
Quod quidem indicatur veliementi musculorum relaxatione,
oriente lipothymia, dum physiologia docet, tonum musculorum
pendere ex nervorum centris.

Cordis actionis imminutionem, quae imprimis in lipothymia
observatur, facto indicavimus. Primo declaratur e minori
sanguinis affluxu ad cordis atria, secundo ex imminuta materiae
commutatione in ipsius cordis tela, de qua idem valet atque de
musculis, tertio ex innervatione imminuta. Vice sua diminuta
cordis actio rursus causa imminutae materiae mutationis, quia
ea eodem tempore minor sanguinis quantitas circumvehitur
et vasa capillaria minus expanduntur. Imminuta tamen cor-
dis actio, de qua hîc sermo est, spectat solum vim non nume-
rum contractionum, qui etiam augeri potest, modo sanguinis
detractio non nimis protrahatur.

Lipothymia est conditio, quae imminuta materiae commutatione
. in cerebro nititur. Oritur e diminuta sanguinis pressione, et

-ocr page 55-

praeterea multam coiifert ad cordis actionem dimiuuendam..
Sanguinis pressionem liîc magnam vim exercere, demonstratur
e lipothymia, quae citius oritur positione erecta quam decum-
bente, e redeunte animo animalium, sanguinis detractione
iQ hpothymia versantium, quando capite deorsum suspende-
bantur, ut
makshall-hall expertus est. Etiam sanguinis
crasin, sive immediate eius vi in cerebrum, seu mediate in
cor, his accedere, deducere nobis licet ex usu, quem mars-
Hall-hall habuit, in nonnullis conditionibus morboeis, nomi-
natim in inflammationibus, multo majorem quantitatem de-
trahi posse, ante ingressam lipothymiam, quam in iis , qui-
bus materia fibrosa potius diminuta quam aucta est. ~
Magni existimamus observationem, lipothymiam itidem primi-
tus e systemate nervoso posse oriri, e. c. in mollibus femi-
nis, quae commoventur videnda venaesectione, quarum cordis
actio suppressa secundaria videtur, aut ad orientem lipothy- ■
ttiiam cominus accedit.

BURKOWS satis habet, causam lipothymiae in diminuta cere-
bri pressione indicare. Haec tamen pressio diminuta tantum-
modo remota causa esse potest, imminuta materiae mutatio eius
proxima habeatur. Eacile declaratu, quomodo imminuta cor-
dis actio imminutae in cerebrum pressioni et mediate immi-
uutae materiae mutationi ansam praebeat. Prius explicavit
BERLIN 1), qui simul sensim auctam exsudationem, ortam
pressione diminuta, cui liquor cerebro-spinalis obnoxius est, et
magis quidem quam sanguis in capillaribus, commostravit. Si
modo nobis proponamus, producta materiae mutationis, propter
diminutam vasorum capillarium absorptionem, e liquido nu-

1) Onderzoekingen, enz, 1. 1.

-ocr page 56-

tritio non rite separari posse, eo causa imminutae materiae

mutationis iudicata est.

Spasmi, qui saepius pauUo ante mortem et in homine et
in animalibus sequuntur, in se praesertim attentionem deri-
varunt. Habiti sunt phaenomena actionis auctae, cuius diffi-
cile ratio potuit inveniri.
henle 1) putat exiguam exsuda-
tionem in cerebro stimulum, dum larga exsudatione coma pro-
ducere posset. Explicatio hac ratione ideo jam non sufficeret,
quia scilicet lipothymia cum musculorum relaxatione praecedit,
et convulsiones oriuntur eo ipso tempore, quo liquor cerebro-
spinalis summum attingit fastigium. Etiam quod
henle 2)
observavit, nempe: psychica phaenomena, quae in lipothymia
et comate deficiunt, ahi organo conjuncta esse ac motus, hoc
non satis illustrât. Nuperrime Clar.
dondeks 3) inprimis mo-
dificationes materiae mutationis in cerebro commonstravit,
quibus haec phaenomena nituntur, indeque explicate conatus
est, et delirium ac convulsiones et lipothymiam aut coma
musculorumque relaxationem tum imminuta tum aucta san-
guinis quantitate et pressione in cerebro posse adesse. Nunc
vero praecipue animum meum ad vehementem musculorum
relaxationem advertit, spasmis praeeuntem; quos non ita phaeno-
mena actionis magis auctae, quam vulgaris ducit, sed incrementa
potius magis exigua actionis in vehemente jam musculorum re-
laxatione. Si ergo tantummodo incrementa quaedam in valde dimi-
nuta materiae mutatione centrorum nervorum se offernnt, phae-
nomenon declaratum est. Hoc tempore spasmorum fere morientis
animahs etiam subinde respirationem spasmodicam videmus. Hîc

1)nbsp;henle, 1. 1. Bd. II. s. 404.

2)nbsp;henle, 1. 1. Bd. II. S. 403.

3)nbsp;ßlederlamhch Lancet, Maart 1850.

-ocr page 57-

nobis nihilominus actionem constantem medullae elongatae pro-
ponere debemus, quae, ad certum evecta fastigium, subito pro-
dit in respirationem spasmodicam, quamvis intervallis minime
haec actio pateat. Huic leves spasmi, sequelae assiduae aequa-
lis materiae mutationis, consentanei essent. Sed si ratio ha-
betur, exsudationem liquidi nutritii in cerebro hocce momento
etiamnunc continue pergere, sanguinis circulationem, quamvis
inertem, etiam assidue aliquid sanguinis arterialis ad cere-
brum ducere, et ideo sanguinem sub pressione labante tenere,
perspicuum est, in cerebro etiam conditiones alicujus materiae
mutationis manere, quae variis causis: una respiratione forti
aut cordis contractione, irritatione adventitia nervorum sen-
silium, caet. incitari potest. Videntur mihi hi spasmi ul-
times halitus trahentis, qui non nimii nobis proponendi sunt,
ex iis satis declarari.

Simulac respiratie visibilis cessavit, asphyxia intravit; mo-
tus visibiles externe cessarunt. Tamen cordis palpitatio etiam-
nunc per aliquod tempus observari potest, et, etiam hac de-
sinente, animal demum dicimus mortuum. Sed quo jure?
Profecto vitae mortisque fines eo non indicati sunt, quia non
exsistunt. Cor etiamnunc stimulis ad contractionem cogi
potest; musculi canalis intestini offerunt motus vermiculares
et undulatorios, et per horas nonnullas etiam in musculis vo-
luntariis contractiones observari possunt: materiae mutatio non-
dum plane sublata erat, transit sine finibus in dissolutionem.
Asphyxiae et mortis causa evidentius posita est in amissione
conditionum normalis materiae mutationis, quam ut plura de
hisce in medium proferrem.

Superest, ut inquiramus, quinam mediatus sit efi'ectus lar-
gioris minorisve sanguinis detractionis, quae vitam non

m

-ocr page 58-

immediate minatur. Cito aequiiibrium sanguinem inter et
liquidum nutritium restitutum est. Sanguis eo tenuior factus
est, et plerumque aucta observatur transpiratie, quacum veri-
simile aliae excretionos etiam augentur. Imminutionem liquidi
nutritii in telis sitis subsequitur, quae in nostris experimen-
tis, in animalia institutis, etiam in cuniculis, nonnisi raro
bibentibus, manifeste dignoscebatur. Usus potuum äuget et
simul diluit sanguinem, quo etiam quantitas liquidi nutritii
rursus augetur et igitur extenuatur. Intcrea cordis actio ma-
gis viget, respiratio quoque magis valida est, et, quia calor
animalis cito rursus auctus est, jam patet, materiae mutationem
se rursus majori vi instituisse. Keri quidem potest, ut valde
decrescentibus corpusculis sanguineis solidisque universe prin-
cipiis materia fibrosa et forsan quoque aliae magis oxydatae con-
junctionesproteini, quas detexit dar. MT3LDEU, augeantur, quae
absque ullo dubio vicissim in materiae mutationem in omnibus
telis vim exerceat. Interim cutis plerumque magis pallet etfriget,
igitur minus caloris adimitur, procreatio huic similis, et abso-
lutam efßcaciae materiae mutationis redintegrationem nondum
assumere possumus. Hoc etiam patet e minore musculorum
robore, e subita defatigatione, e difiicultate contentionis animi
post sat mag-nam sanguinis missionem. Quod porro cito
accrescens frequentata cordis actio et respirationes in anaemia
commonstrant.

Ad tonum diminutum partium contractilium declarandum,
multo accuratius nobis ratio liquidi nutritii in his partibus
observanda est. Aquae quantitate sanguinis majore, con-
stat, ceteris paribus, necessario majorem aquae copiam
liquidi nutritii exsistere. Eo conditio data videtur majo-
ris imminutionis partium elementarium quam restitutionis,

-ocr page 59-

et universalis telarum emaciatio inde sequitur. Notum
est, post largas
sanguinis detractiones facile tumefactionem
hjdropicam telae cellulosae oriri et aliis etiam locis se-
rosam efCusionem fieri. Harum causa praesto est. Jam
memoravimus, post indagationes, quas
chevkeul et liebig
instituerunt, in telas animales liquoris tenuioris multo plus
Penetrari posse, quam densioris. Si igitur liquidum nutritium
sit tenuius, simul conditio exstat, id augeri posse. Si nunc
praeterea partes contractiles extenuentur, materiae Sutatio in his
imminuatur, et ex his omnibus sequatur tonus diminutus cutis,
musculorum caet., insuper liquidum nutritium sub minorem venit
pressionem, qua liquidi nutritii absorptio et lymphae reductio
impeditur, egressus e sanguine promovetur. In crasi hydrae-
mica igitur exsistunt causae duae, quae ambae incrementum li-
quidi nutritii et igitur infiltrationem serosam promovent. Sic
constitutie prorsus interire potest nimia sanguinis emissione. ■
Aliam phaenomenorum seriem indicat systema nervo-
sum.
maeshall-hall I) multos affert casus exhaustionis
cum nimia reactione, cum déficiente reactione, cum viribus
prorsus deficientibus, cum delirio, cum comate, cum amau-
rosi.
abercrombie 2) vidit post largas sanguinis evacuatio-
nes in morbis inflammatoriis saepe conditionem se offerentem
maniae proximam, quae sensim abolevit, viribus aegrorum re-
ducibus. Omnia haec phaenomena posita esse 'debent in mo-
dificationibus materiae mutationis in systemate nervoso, quae
partim in mutato vasorum tono, partim in mutata sanguinis

1)nbsp;Ueber Blutentziehung, 1. 1.

2)nbsp;Pathological and practical researches on diseases of the brain
and spinal cord.
1839.

-ocr page 60-

compositione niti possit. i Quominus tamen cum iis pecuKaria
subeamus, proliibet scientia , quae hypotheseos jus agnoscit,
at non ei dat laxas habenas.

In adductione nutrimentorum congruenti conditio redintegra-
tionis status pristini. Si digestio est normalis, absorptie in canali
intestine normaliter obtinere potest, major copia ingeri quam
consumi potest. Quod quidem fere semper fit post modicam
sanguinis emissionem. Digestio, saltem ciborum, qui facile
digeruntur, est normalis; absorptio propter minorem san-
guinis pressionem facilius perficitur, et organismi indigentia
se fame indicat, pariter ac post insignem materiae consumtio-
nem per morbum. Augescens quantitas et imprimis increscens
densitas sanguinis inde sequuntur, et pro rata parte etiam li-
quidum nutritium, secundum leges endosmosis et exosmosis ,
densitate increscitt et quantitate
imminuitur, nisi nimia
telarum contractilium relaxatio et inde producta nimia pressi-
onis liquidi nutritii imminutio his resistant. Sic pristinum
aequilibrium prorsus se restituere poterit, quamvis nonnum-
quam persistens virium imminutio, permanens teneritas sys-
tematis nervosi, quin etiam defectio aut perturbatio animi re-
manens sequela nimis largae sanguinis missionis esse possint.
Lentissime restituuntur corpuscula sanguinea; non colorata
statim insigniter augentur, sed ex iis demum lente colorata
formantur. Haematini defectus, multis in causis defectu ferri
nitens, quod exceptis corpuscuhs sanguineis, non bene multum
in organisme adest, huius quidem rei causa videtur. Corpus-

1) Hac de re lectu dignissimum, omnino classicum Caput:
Anaemie, e saepius memorato opere, mira arte elaborate ab
henle.

-ocr page 61-

cula sanguinea in liene, ex indagationibus, quas ecker in-
stituit, etiam minus exstingui videntur.

■In antecedentibus breviter descripsimus pbysiologicam, quae
•^citur, sanguinis detractionum actionem; nec tamen efficaciam
localiuin sanguinis detractionum neque evacuationem e variis
^enis aut arteriis attigimus. Fortasse in posterum hue redimus.

Nemo contendet, e notitia actionis physiologicae insignes
applicationes ad therapeuticam indicationem fieri posse, quas
tractare, uti
maeshall-hall fecit, minime proposito cou-
veniebat ; amplam requirerent explicationem, quae nos in valde
diversam aream ducerent, easque breviter narrare nobis factu
difiScile videbatur. — Cuique medico, res animo volventi,
aequo animo relinquimus.

tantum.

-ocr page 62-

THESES.

I.

La saignée est un des plus puissans agens de la matière
médicale.
nbsp;gueusent.

n.

Sanguinis detractiones locales agunt imprimis augendo tonum
vasorum capillarium extra modum dilatatorum.

m.

Différant venaesectionis effectus pro vena, quae secatur.

IV.

Certis signis dijudicari nequit, utrum symptomatum paraly-
ticorum, in aegro observatorum, in cerebro, an in medulla
spinali aut nervis ipsis causa quaerenda.

-ocr page 63-

V.

Causa, cur in vulneribus pectoris perforantibus in homine
prolapsus pulmonum non nisi raro sequatur, tono et elasticitati
horum organorum est tribuenda.

VI.

Percussionis utilitatem quam auscultationis majorem duco.

VII.

Non dantur contraindicantia.

VIII.

ßevaccinationem necessariam habeo.

IX.

Emeticum princeps remedium habendum in angina mem-
branacea.

X.

' Hydrargyri vivi usus internus non adhibendus.

XI.

Menstruation, Schwangerschaft und Lactation sind nur ,
Modificationen derselben bildenden Grundkraft, ein Drei
und ein Eins : — sie verhalten sich zu einander, wie unge-
fähr Magnetismus, Electricität und Chemischer Process.

schmidt.

-ocr page 64-

XII.

Ita dictus :susurrus placentaris in vasis integumentoram
abdominis residet.

xm.

II faut toujours unir dans l'esprit des enfants l'idée du lit
et l'idée du sommeil.nbsp;Mquot;,
campan.

-ocr page 65-

y.

-ocr page 66-

S'fi^/f.'

é