__/jl _
(V
V
4
HOMO-SIMI A.
■ //J'ff.
HOM O-SI MI A.
■a-B-BS——
lt;tXy
y
CARMEN ELEGIACUM
IN CERTAMINE POETICO HOEUFFTIANO LAUDATUM.
AMSTELODAMI
APUD C. G. VAN DEH POST.
MDCCCLXX1X. BIBLIOTHEEK UNIVERSITEIT UTRECHT
3042 412 5
Silva tloiiius quondam, cibus hcrha, cubilia frondes.
ovimus.
Mirabar genus omnimodis cur siraus incptum:
Gratia Darvinio, nunc scio quid sit homo.
Simius hirsutus, thalami cui simia consors, Humanao genitor gentis avusque fuit.
Quid quod adhuc liquide tali de stirpe crcatos Nos e mille notis indiciisque patet?
Scilicet in terris, nisi dissimulemus aperta, Est homini similis bestia nulla magis;
Nostro iudicio est aliquanto turpior ilia,
Sed fac posse loqui, forsitan ipsa neget.
Cum spatior, vacuus post pensa diurna, per hortum, (Gratior est nostra nullus in urbe locus},
Qui tot quadrupedes tot avesque pigrosquc colubros Continet et, Nereu, de grege monstra tuo,
Saepius ad caveam vado redeoque, propinquis Quae minus est career quara domus apta meis.
Dum specto, videor uotos agnoseere vultus Oraque saepe mihi cernere visa prius;
Quin etiam in caris est unus et alter amicis,
Quos animo mallem non subiisse meo.
Ut iuvat illarum eursusque fugasque tueri! Cur adeo satagant me tamen usque latet;
Interea rixis teneros dum miscet amores,
llingitur hirta eohors laetaque sorte sua est.
Talis homo: frustra sic se plerumque fatigat, Nee tamen idcirco displicet ipse sibi;
Adspice quisquis ades, tua se tibi monstrat imago; Caudam cum villis excipe: talis homo.
Fructum simiolo dederam, cum, pro scelus! ecce Occupat et comedit simia magna cibum:
Increpito, sed enim paribus mihi furibus orto Sit pudor in patres dicere probra meos.
Dedidicere quidcm praedis inhiare nepotes,
Fratribus et pauem praeripuisse suis;
()
HOMO-SIMIA.
S(m1 tam on in nobis aliquid nemoralc romansit; Quod fuimus, quadam nunc quoque parte sumus.
Ilinc est, fortunas humiles spernentibus, alte Surgere quod nobis tantus iuhaeret amor;
Ut proavis summos in silva scandere ramos Ambitio quondam curaque prima fuit.
Proclia credibile est illos gessisse frequenter: At proli studium, qui dubitemus? idem.
Jlumani generis, si tanti, consulc fastos:
Quolibet in folio bella cruenta loges.
Gaudebam nuper finem quod atrocis haberet, Denique composite foedere, Martis opus;
Ast Europaeis nondum Concordia risit Gentibus, et lites pax parit ipsa novas.
Esse quid hoc dicam, nisi quod sit simia pugnax, Progeniesque animi moribus aequct avos ?
Cur imitatores pueri sint, quaerere mittat Quisquis novit homo traxerit unde genus.
Filius exemplo studiose patris adhaeret;
Ducitur exemplis non pater ipso minus.
Nee tantum praeclara sequi pars maxima curat: Fallor an imprimis deteriora placent?
7
HOMO-SIMIA.
Culpa trahit culpam, lis litem; sit scelus atrum
Admissum, scelcris liet origo novi.
Perdidit hunc iuvenem quod Bacchi munera quosdam
Vidit amicorum posccre saepe nimis.
Non emtas gereret tanti Cornelia vestes,
Si mode simplicius Marcia culta foret.
Uxorem si quis duxit grandaevus amator,
Non dubium, senior mox procus alter erit.
Quid circumspicio atque aliena rocenseo facta?
En, propior nullus quo mihi, testis adest.
Ille ego, cui veteres imitari cura poëtas.
Sublego dum Latiae verba modosque lyrae, Sollicitis pedibus tua dum vestigia, Easo,
(Saepe licet titubans) Yirgiliique premo,
Naturam prodo ingenitam, maioribus et sum
Nequaquam soboles inficianda meis.
Cur pudeat? Vobis modo ne sit causa pudoris, Ausonii vates, simia vostra, bene est.
8
TYPIS DE ROEVEll-KliOBEll-BAKELS. — AMSTELOD A MI.
.