r
ƒ * *
DISSEKTATIO MEDICA INAUGURALIS ,
-ocr page 2-■■ ■■W'-.-vf', ;
k' :. ■■■É^'W
. # •
-»! ~ Ü«
#
fi-
#■ »
c
-ocr page 3-DISSERTATIO MEDICA INAUGURALIS
DE
QUAM,
ANNUENTE SUMMO NUMINE
tnbsp;EX AUCTOEITATE KECTORIS MAGKIFICI
THEOL. DOCT. BT PKOF. OKD.,
ET
ïfOBiLissiMAE FACULTATIS MEDICAE decreto,
ëj
SÜIQIISQUE IN
MEDICINA HONOKIBUS AO PRIVILEGIIS ,
IN ACADEMIA RHENO-TRAJECTINA ,
RIÏK ET LEGITIME CONSEQÜENDIS,
dufendet
Bergensis ad Zomam.
'nbsp;AD DIEM I JUNII MDCCCXLIX, HORA V.
tkajecti ad khenum,
apud J. de K R U ij F F.
MDCCCXLIX.
-ocr page 4--m
-ocr page 5-MATRI CiRISSIMlE
Sacrum ►
-ocr page 6-m
-ocr page 7-Lichen est planta, quae nomen suum dedit,
familiae plantarum naturali, ad genus aeotyledo-
nearum et cryptogamiearum Linnaei pertinent!.
Varia ejus genera antea a medieis, in variis mor-
bis adhibebantur, nimirum Lichen aphthosum,
Lichen pixidium, lichen pulmonale, cet.
Quum vero hodie Lichene tantum Islandico uti-
mur, hanc plantam, pro viribus describere mihi
proposui; antequam vero, hoc opus aggredior, non-
nulla quae de ejus historia, colligere mihi licuit,
verbo memoranda sunt.
Antiquissimis jam temporibus regionnm septen-
trionalium incolae in magna nntrimentoram pe-
nuria hac planta utebantur. Quum vero, propter
amaritiem, non sine magno intestinorum detrimen-
to adhiberi possit, recentiores, et inter hos Ber-
zelius, eam, sapore illo ingrato et noxioso libera-
re conati sunt.
Anno demum 1673, tamquam medieamentum
commendatnr, ab O.Borriehio; etHjaerneea, an-
no 1683, utebatur in curanda Haemoptisi et phthi-
si. Linnaeus autem, et Scopoli, inprimis effece-
runt, ut inter plantas materiae medicae locum ob-
tineret, postquam anno 1760 examini cbemico
fuerit submissa. Postea contra varios morbos est
adhibita a Thromsdorfio, Kreichtonio, Bergio,
Gonthierio Martino cet., qui ejus usum in pluri-
bus morbis membranae mucosae pulmonum lau-
davernnt, quod mox fusius demonstrabimus.
Lichenes , Liehenaceae him., Cetraria Is-
landica Ach., Cryptagamia Algae Syst. Sex.,
Isländische Flechte., Moos, loharia Islandica
Hoffman, Physica Islandica, Decasdoj:,le.
Signa -propria. Plantae perennes, quae inve-
niuntur, non tantum in pratis sed etiam in rupi-
bus, arboribus, et in locis siccis, petrosis, ne-
raorosis (1), tamquam substantia lobata et foliis
similis, vel dura, crustata, vel coriacea, thallus
seu receptaculum commune dictum. Hicce thal-
lus constat e lamina corticali et medullari, qua-
rnm altera est cellulosa, altera cellulosa et fili-
formis.
\
(1) Swediaur, Pharmacologia. pars I, pag. 133.
-ocr page 10-Laminae corticales et medulläres maxime diffe-
runt, quod ad formam attinet; différant etiam
quod ad colorem illae enim fere nullum habent
colorera dum hae profundius coloratae sunt. In
fronde fruticosa et foliis simili medulla manifeste
est villosa, in hac, totam partem inferiorem oc-
cupât, in illa, cortice circumdata est, Generatio
1°. fît sporulis, quae thecis continentur et nucleis
inclasae sunt in substantia medullari, quae déhis-
centes per corticem in lucem prodeunt, durosque
formant et parvos discos (apothecia ;) aeris contacta
profundius coloratos, qui secundum varias eorum
formas, variis nominibus insigniuntur; 2° separa-
tione cellularum medullarium a telà (1).
Signa propria Lichenes corticati et certe phyl-
loides materiem continent amylaceam, feculoidum
vel licheninum dictam, qua nutriendi, emollien-
di et involvendi vim acceperant. Continent porro
principium amarum cetrarinum dictum, cui pro-
prietates tonicas debent. Plures lichenes, si cum
solutione ammoniacali digeruntur, colores prae-
bent pulcherrimos ad tingedum aptissimos.
(1) Lindley, met bijvocjj.sels.
-ocr page 11-Notae generales: Thallus communis, phyllo-
ides, cartilagineo-membranaceus, adscendens et
plane explanatas fissus et laceratus, ab ut aquo
parte mollis et nudus: Apotheciae circulares, obli-
que margini thalli affixae; pars inferior libera , non
thallo affixa. Discus coloratus et plane excavatus
est; margo a Thallo formatus, introrsum flexus (1).
r^otae speciales: Thallus perpendicularis, ho-
losericeus, ab altera parte fuscus, leviter colora-
tus, laceratus, canaliculatus, ciliato-dentatus ; la-
ciniae fructiferae latissimae; Apotheciae fuscae
sunt, oppressae, planae et margine eminente cinc-
tae (2). Vegetabile illud, non ut nomen indi-
care videtur, tantummodo invenitur in Islandia:
crescit enim abundanter, in regionibus septentrio-
nalibus et montanis novi et veteris orbis, nec non
in pluribus Galliae montibns observator. Etiam
in Hibernia, magna copia invenitur, nec tamen
ibi. ad mercaturam faciendam colligitur-
Lichen Islandicus format caespites parvos, et
(1)nbsp;Hooker.
(2)nbsp;J. Pereira, Beginselen der materia incdioa cn der llie-
rapliie, D. II.
densos, poll lgt;-ad4, ia pratis vero latiorem ac-
quirit ambitum.
Ex urbibus Hamburgo et Gotbiburgo in nostram
patriam adfertur ac dicitur e Norvegia et Islandia
orimidus esse.
Nothae physicae : Lichen Islandicus venal is, co-
lorera habet fuscum, sive ^griseo-album, et ma-
culis albis, farinaceis tectus est; raro apotbeciae
in eo inveniuntur. Nullum fere odorem, saporem
vero leviter amarura habet. Ejus farina colorem
habet griseo-album.
Plurimi Chemici notissimi saepe Lichenis ana-
lysin instituerunt, inprimis Ebelingius, Tromms-
dorfius, Kraraerus, Proustius et Berzelius.
Secundum Proustium, lichen continet, 64 par-
tes substantiae, quae aqua cabda, noa solvitur
et glutini vegetabili similis est. 33 partes substan-
tiae insolubilis et similis amylo. 3 partes substan-
tiae amarae extractivae (1).
Analysis a Berselio instituta, anno hujus secu-
(1) Annates de Chimie et de Physique, ïom. LVII, pag.
196.
Lichen Islandicus constat e Lichenini pp, 44,6
Sacchari inchrystallisabilis ...» 3,6
Materiei extractivae......» 7,0
Bihchenatis potassae et calcis cum
Fibrae vegetabilis.......» 36,2
Materies propriae, quae in iis inveniuntur, sunt
Lichenum et Cetrarinum.
Licheninum, etiam feculoidum dictum, primum
a Bcrzelio chemice investigalum est. Guerin Var-
ry primus ejus analysin instituit et ejus compo-
sitionem hac formula adumbravit: H''. 0'quot;.
Postea ejus analysin instsuit Pagenius, et
lichenini ad gradum 180° exsiccati formulam
obtinuit, Ci^ Ho. 0».
Mullerus vero ostendit eam materiem chemice
ab amylo non differre et, si calore 120° exsicca-
tur, constare e C'^ H^» 0^».
Licheninum non modo in Cetraria Islandica,
sed etiam in Lichene Plicato, Lichcne Barbato et
aliis Lichenis speciebus invenitur, cum parva quaa-
titate Inulini mixtum.
Dubitandum autem est, utrum licheninum jam
formatum in ipsa planta adsit, an vero exinde
oriatur, quod cum aqua calida mixta, ex ea
prodeat materie, quae praeter partem cellulosam,
massam principalem Lichenum elicit.
Videtur saltem Licheninum non, sicut amylum
officinale, in cellulis esse positum.
Reperiuntur quidem in plantis parvi globuli,
non vero secundum observationes Mayeri eâ copiâ,
ut exiflde magnam licbenini quantitatem, quam
si Licbenem cum aqua coquimus, acquirimus,
derivari possumus. Fortasse, licheninum, directe
oritur, ex parte cellulosa (1).
Secundum Mullerum et Payenium Licheninum
ex Lichene Islandico non est materies propria che-
mica, sed continet Inulinum, licet quantitate exi-
gua. Praecipitato decocto Lichenis, cum subace-
tate plumbi, inulinum solvitur. Exiguam quanti-
tatem inulini, quae in Lichenis decocto reperitur,
(1) Chemie der Organischen Verbindungen, von Carl Löwig,
L 13. pag. 378.
-ocr page 16-comparans cum colore viridi, quem ab lodio, ac-
cipit Mullerus dicit, praeter amylum vulgare,
(quod tanquam stratum coeruleum in decocto le-
viori lichenis cum lodio, post aliquod temporis
spatium, se ostendit,) cuminulino, etiam tertiam
speciem amyli in Lichenino adesse, quae cum exi-
gua Inulini quantitate lîavum stratum in fun-
do decocti supra laudati format, et quae aeque
ac amylum, addito acetate plumbi praecipitatur;
differt tamen ab amylo, si enim cum lodio in
contactum venit non coeruleo sed flavo tingitur
colore, aeque ac Inulinum (1).
Licheninum paratur, si Lichenem post digestio-
nem cum solutione Carbonatis potassae, quo fa-
cto a principio amaro liberatur aqua coquimus.
Decoctum nondum refrigeratum colatur, nullum
habet colorem et réfrigératione in massam gela-
tinosam concrescit, quae siccata, materiem ni-
gram, duram, fragilem et insipidam refert, aqua
pura addita, iterum in gelatinam excrescentem.
Ut autem purum acquiratur aqua calida solvi-
(1) Pereira, Over voedsel, voeding en spijsregel, bladz.
154.
tur, etsolutio filtrata cum alcoliole miscetur, quo
facto, licheninum purum praecipitatur.
Si Licheniaum sic paratum exsiccatur , sequen-
tes proprietates habet.
In aqua frigida vix solubile est, in alcohole et
aethere vero plane insolubile. Aqua fervida affu-
sa, in gelatinam decolorem et insipidam mutatur,
quae proprium Lichenis odorem spargit.
Si cumacidis dilutis digeritur easdem subit m u-
tationes, quas amylum officinale.
Si autem solutio aquosa diutius coquitur Li-
chenum refrigeratum non amplius in gelatinam
abit.
Licbenmum temperatura aucta et destdlatioue
sicca eandem, quam amylum, subit mutationem.
Si cum acido Nitrico digeritur in acidum SaC-
charicum et acidum Oxalicum mutatur. Addito
lodio, flavo lingitur colore. Alcalia facile cum
co conjunguntur (1).
Principium amarum primum a Berzelio separa-
tum a Herbergerio accuratius investigatum est,
qui ei Cetrarini nomen dedit.
(l)^Chemiedcr Or.-auischen Verbindungen, von Carl Löwig,
L B.,quot; 380.
Haec materies deinde a Rigatellio, tandem a
Knoppio et Schneidermanno investigata est, qui
eam acidis adnumerandum esse demonstrarunt,
eique nomen acidi cetrarici dederunt: detexerunt
porro aliud acidum eum eo conjunctum esse, quod
difficilius aqua solvitur, quodque acidum liche-
stericum vocarunt.
Acidum Cetraricum sequenti ratione separatur.
Lichen perfrangitur, miscetur cum alcohole
fortiori, deinde huic mixturae pro quoque kilo-
gramm. Lichenis IS gr. Carbonatis Potassae ad-
duutur.
Massa in apparatu destillatorio per quartam ho-
rae partem coquitur; deinde alcohol separatur et
reliquiae adhuc fervidae exprimuntur; Aleali aci-
di Hydrochlorici ope saturatur et liquori quintu-
ples aquae quantitas additur, quo facto, praeci-
pitatum oritur, quod ex Acido Cetrarico, acido
Lichesterico, materie neutra crystallisabili et par-
te quadam Chlorophylli constat. Hoc praecipita-
tum, colato liquore, separatur et aqua bene al-
luitur. Deinde coquitur cum decuplici quantita-
te alcoholis 0,92 ponderis specifici, quod acidum
lichestericum pro maxima parte solvit, non vero
acidum cetraricum, chlorophillum nec materiem
neutram crystallisabilem.
Decoctum fervidum fdtratur et pars quae non
solvitur bis eodem modo tractatur.
Materies insolubilis, quae remanet ex acido ce-
trarico, cblorophyllo et materiae illa neutra cry-
stallisabili constat, ex ea chlorophyllum aetheris
sulpburici ope separari potest.
Nunc massa superest cinerea quae minima fervidi
alcoholis quantitate solvitur. Haec solutio misce-
tur cum carbone animali et calida filtratur.
Refrigeratione materies saluta magna pro parte
iterum separatur, quae eodem modo tractatur do-
nee omnem amisit colorem. Materies decolor,
quae boe modo acquiritur, ex acido Cetranco,
cui materies neutra crystallisabilis admixta est,
constat.
Acidum Cetraricum a materie illa separatur,
si solvitur in solutione carbonatis potassae et haec
in lagenam acidum hijdrochloricum dilutum con-
tinentem stillatur. Hoe modo lagena impletur
acido carbonico et aer atmosphericus expellitur,
qui igitur in alcali cetraricum vim habere non po-
test.
Nunc acidum Cetraricuni floccis albis sépara-
tur, qui aqua bene abhiuntur et exsiccati in par-
va alcoholis calidi quantitate solvuntur, qua so-
lutione refrigerata, acidum cetraricum forma aci-
culornm crystallinorum decolorium separatur.
Acidum sic cristallisatum et siccatum massam
format albam, splendentem, habet saporem val-
de amarum, diu permanentem, aqua non solvitur
neque volatile est; si vero calori majori exponitur
nigrescitjtumetetdecomponitur. In aqua fereinsolu-
bile est, quae quidem ejus saporem accipit. Alcohole
fervido optime solvi potest. Sed refrigeratum ite-
rum maxima pro parte separatur. Aethere difficile
solvitur ; Oleis pinguibus etvolatilibus insolubile est.
Non continet aquam, quae calore potest expelli.
Secundum analysin Knoppii et Schneidermanni
hocce acidum constat.
Atom. Proc.
Carbonio ... 34 60,05.
Hydrogenio . . 32nbsp;4,69.
Oxygenio ... 15 55,26.
Pondus atomisticum 4253,76.
Acidnm Cetraricum ex salibus alcalinis expel-
lit acidum Carbonicum et cum iis format salia
flave colorata et valde amara, quae aqua et alco-
hole solvi possunt.
Facile ex eo salia sic dicta acida sive bicetra-
rates parantur.
Si solutioni alcoholicae bicetraratis potassae
chloruretum ferri additur rubrum, si vero cum
chlorido ferri miscitur praecipitatum profunde
rubrum oritur, dum liquor colore sanguineo tin-
gitur.
Nitrate cobalti addito, colorem fusco-rubrum
acquint: cum Chlorido cupri praecipitatum laete
viride, et cum Nitrate argenti, album oritur.
Si cum solutione Cloridi Platini miscetur post
duodecim boras praecipitatum violaceum, cum
solutione vero cbloridi auri, nigrum subsidit. De-
componitur aëre, calore et acidis fortioribus,
quod ex mutato colore patet.
Acidum Lichistericum, ut supra vidimus, a
Knoppio et Schueidermanno primum separatum
est, qui ei propter similitudinem, quam cura aci-
dis pinguibushabet, illud nomen, a Graecis ver-
vis Xei'xïiy et axéap derivatum, dederunt.
In praeparando acido Cetrario si cum alcohole
coquitur ad. 0,92 p. sp. solutionem acquirimus
ex qua coucrescit crystallisatum redditur autem
purum si iteratis vicibus solvitur in alcohole ad
0,45 et denuo crystallisatur.
Acidcra Lichistericum nullum habet colorem et
crystallisatur in particulis quadratis quae exsic-
catae levem et tenuem massam constituant fron-
dosam, conchae margaritiferae splendorem refe-
rentem.
Aeidum illud odore caret, saporem vero habet
acrem, mordacem non tamen amarum.
Si calori 120° exponitur in fluidum oleosum
mutatur, quod refrigeratum denuo in massam cry-
stallinam transit.
Liquefactum non fit levius neque volatile, et
destillatione sicca decomponitur.
Aqua solvi non potest alcohole vero solvitur,
nec minus facile aethere et oleis pingnibus et
volatilibus,
Acidum Lichestericum constat:
Atom. |
Proc. |
. 29 |
73,152. |
. 48 |
10,058. |
. S |
16,790. |
Pondus atoinisticum = 2798,0 acidum crystal-
lisatum 3,63 proc. aquae continet.
Multo debilius est acido cetrarico sed licheste-
rates non aeque ac cetrarates sponte decomponun-
tur si aeri atmospherico exponuntur.
Salia ejus alcalina saponis instar solutiones praei
bent spumosas (1).
Non opus est ut de reliquis principiis proximis,
e quibus Lichen Islandicus constat, dicamus,
quippe quae etiam in aliis plantis inveniantur,
quorumque proprietates chemicae satis notae ha-
bend ae sint.
(1) Cf. J. J. Berzelius, Lehrbuch der Chemie, 4 B., pag.
582.
C).
-ocr page 24-Liichcnis usus duplex est, primo ut alimentum
secundo ut medieamentum adhibetur.
Quamquam nos eo parum ut nutrimento uti-
mur, tamen a nonnullis scriptoribus valde com-
mendatur cnjus rei exemplum praebent literae,
quas Proustius anno 1805 Vaugelino misit (1).
Engagez donc »inquitquot; les botanistes de Paris
a rechercher cette plante, et faites en manger à
vos amis. C'est un légume excellent. Je crois en
avoir vu autrefois à Vincennes ou dans le bois
de Boulogne. Une livre de ce Lichen sec donne
trois livres d'herbe cuite bien égouttée, qu'on
(1) Annales de Cliemie, 28 Févr. 180fgt;, Tom. LVII,
liag. 196.
peat manger à l'huile, au beurre, et sans doute
de beaucoup de manières. On en a déjà mangé
six fois dans ma maison, et tous mes amis s'en
sont bien accommodés,
Videntur incolae regionum septentrionalium, ubi
cerealia aliaque nutrimenta rariora sunt, Licheae
vesci, nec mirum, sunt enim auctores, qui cre-
dant una parte lichenis non minorem principio-
rum nutrientium copiam contineri quam dua-
bus partibus tritici (1).
Cum Fabricio igitur faciendum est quum dicit
Lichenem omnino cortici pinorum, quo nonnullae
gentes septentrionales vescuntur, praeferendum
esse.
Ejus usum etiam magnam vim habere in orga-
nismum animale exinde apparet, quod Norvegiae
incolae, qui Lichene utuntur minus obnoxii sunt
Elephantiasi, quam homines, qui piscibus vescun-
tur, quod a D®. Petersen affirmatur.
Jure statuere possumus aptum esse et homi-
nibus et animalibus alirnentum , quum in Carmola
(1) Dictionnaire universel de matère médicale et de Théra-
peutique générale, par T. V. Mérat et A. J.deLens, pag. 100.
adhibeatur ad porcos pinguefaciendos et ad bo-
ves equcsque corroborandos, quod testatur Buf-
fonius hisce verbis.
Car cette mousse blanche, qui fait surtout pen-
dent l'hiver son unique aliment, est un lichen
dont la substance semblable à celle de la morille
ou de la barbe de chèvre, est très-nourissante et
beaucoup plus chargée de molécules organiques,
que les herbes, les feuilles ou les boutons des
arbres, et c'est par cette raison, que les femel-
les et les hongres n'en sont pas dépourvus; c'est
encore delà, que vient la grande variété qui se
trouve dans la grandeur, dans la figure et dans
le nombre des andouillés et des rameaux du bois
des rènnes; les mâles, qui n'ont été ni chassés
ni contraints et qui se nourissent largement et à
souhait de cet aliment substantiel ont un bois
prodigieux; il l'étend en arrière presque sur leur
croupe et en avant au delà du museau (1).
In parte chemica jam vidimus, Lichenem con-
tinere principium amarum, quo fit ut saporem
(1) Oeuvres complètes de BulFon et de ses continuateurs,
Tora. IX, pag. 160. Histoire naturelle de l'clan et du rènne.
valde ingratum habeat, hanc ob rem etiam antea
modo uti medicamentum adhibebatur neque ho-
mines eo vescebantur nisi alia deëssent nutrimenta.
Postquam autem Westringius docuit ope carbona-
tis potassae licbenem a principio amaro liberari
posse, nullum est dubium quin ex eo, non mi-
nus quam ex aliis substantiis, quae amylum con-
tinent, alimenta suavissima possent parari.
Nititur haec method us conjunctione acidi Ce-
trarici cum potassa. Jure igitur statuere possu-
mus Licbenem usui domestico omnino aptum esse
praesertim quia, parvis modo sumtibus impensis,
praeparari potest, quam sententiam sequentibus
Berzelii verbis probare liceat (1).
Ce lichen est sans contredit un meilleur ali-
ment que tous les autres végéteaux frais, excep-
té les céréales. 11 pourrait être d'une grande res-
source à bord des bâtiments. Je suis convaincu,
que si notre flotte en avait été pourvu l'été der-
nier, les maladies eussent fait moins de ravage.
11 peut fournir encore un bon légume d'hiver,
même pour la table des personnes aisées.
(1) Annales de Chimie et de Physique, Tom. XC , pag.
320, anno 1814.
Il faudrait faire réduire le liehea en farine
grossière après l'avoir fait bien sécher.
Quae Berzelii verba, inprimis quod attinet ad
lichenis usum in navibus, non parum affirman-
tur notissimis fatis Jani Franklini ejusque socio-
rum.
(1) Cf. Narrative of a Journey to the Shores of the Polar.
Sea, pag. 414. 1823.
Lichen, quod ad ejus proprietates phanna-
codynamicas attinet, ad remedia amaro-mucilagi
nosa refercndus est, quod inprimis cetrarino et
feculoido debet. Possidet igitur proprietates toni-
cas, roborantes, quae vim reproductivam atque
actionem systematis muscularis et vascularis au-
gent, ita ut ab ejus usu nunquam oriri possit
atonia.
Inprimis agere videtur in organa respirationis
et digestionis, eorumque secretiones nimias ex ato-
nia vasorum ortas cohibet, quod praesertim va-
let de nimis copiosa muci vel muci purulenti se-
cretione, quae in membrana mucosa pulmoimm
observatur.
Non tamen semper adhiberi potest, contra in-
-ocr page 30-dicatar enim si irrifatio systematis vasorum adest ;
e. g, in febre, ia inflammatione locali eet:
Aactore Riehtero adhibendus est in morbis se-
quentibus.
I. In omnibus casibus ubi débilitas et emacia-
tio observatur, praecipue in stadio reconvalescen-
tiae post febres vel alios morbos acutos: etiam
si vires diminutae sunt, post salivationem mercu-
rialem, diarrhaeas, haemorrhagias, excessus in
venere caet. nec minus in statu hectico post vul-
nera majora et ulcéra.
Si autem irritatio systematis vascularis nimis
aucta est, non semper bouum effectum habet ita
ut hoc in casu alia medicamina adhibenda sint
animalia et vegetabilia minus irritantia et corro-
borantia.
Praeferendus est contra omnibus ahis medica—
mentis si respirationis organa affecta sunt, in ejus-
modi casibus optimum habebit effectum conjunc-
tus nempe cum aliis tonicis et quidem cum cor-
tice Peruviano.
II. In phthisi pulmonali. Quamquam ejus
usus in hoc morbo notissimus est non tamen
semper adhiberi potest. Plurimum valere videtur
in phthisi pituitosa, in qua inprimis adhibcri po-
test, si morbus lento gradu, procedit: si sputa
magis mucosa quam purulente, tenuia, gelati-
nosa, et copiosa sunt nec non facile ejiciuntur,
si porro irritatio pulmonum, antea observata su-
blata est et vera débilitas, quae medicamine ro-
boranti sanari potest, remansit.
Aliquoties in tali casu morbus plane sanatus
est. Si contra organa respirationis irritata sunt
repetito tussis spasmodicae impetu, si dolores ac-
cedunt pungentes in pectore, et sputa sanguine
tincta, in adbibendo lichene prudentes esse nos
oportet, quum saepissime ab aegro ferri nequeat.
In genere rarius adhiberi potest si adest tubercu-
losis pulmonum , praesertim si tubercula jam in
emollitionem transierunt, quia tunc saepe irrita-
tio adest, si vero sputa sunt copiosa, nec dolor
in pectore sentitur, tuto lichen praescribi potest.
In tali casu remedium palliativum habendum est
et demulcendi causa a principio amaro liberatus
propinari debet. Sine periculo lichene etiam uti
possumus in ulcerationibus pulmonum quae post
laesiones externas ortae sunt. In tubercula pul-
monum nullam vim salutiferam habere videtur
sed ut medicamentum prophylacticum contra
phthisin pulmonalem commendatus est. Sic prae-
scribitur post inflammationem pulmonum , si pul-
monibus sanatis tamen propter debilitatem topi-
cam sputa nimis copiosa secernuntur : etiam post
haemoptoën, imprimis si ex consuetudine sae-
pius redit, nec conditio phlogistica adest. In pec-
toris affectionibus v. g. post febres nervosas,
gastricas, biliosas, post morbillos et scarlatinam,
si magna sputorum copia ejicitur ; post catharrum
pulmonum chronicum, si propter copiosam exquot;
pectorationem metus adest ne phthisis oriatur,
etiam in ultimo tussis convulsivae stadio, quando,
sublata conditione spasmodica , nihil nisi expec-
toratio nimis copiosa remansit.
Lichen semper contraindicatur si adest dolor
topicus punctorius in pectore nec minus prae-
sente febre. In ejusmodi casibus morbi symptomata
lichenis usu augentur, crescit auxietas et respi-
ratio difficilior redditur, nec minus sudores augen-
tur , dum exspectoratio quae critica videtur , aegro-
que levamen affert, diminuitur.
In omnibus casibus in quibus ejus usum com-
mendavi non nisi doses majores revera aegris uti-
les habendac sunt.
Saepe cum aliis medicaminibus coiijungendus
est, praesertim cum cortice Peruviano, Stipiti-
bus Dulcamarae, Sem. Phellandrii aquatici, Radice
Polygalae Senegae, Radice Ipecacuanhae, quin etiam
cum parva Opii dosi v. g. in tussi catarrhal! chro-
nica.
Quum vero fortasse erunt, qui de magna liche-
nis efficacia in sanandos nonnullos pulmonum
morbos dubitent, Verba Clar. Giacomini citare
lubet. (1)
Dans une artéro-pneumonite que d'après l'in-
spection des crachats je croyais être passée en
suppuration, j'ai obtenu par la seule action du
Lichen à haute dose, une guérison inespérée. Dans
cette occasion j'ai eu a remarquer, que le lichen,
donné à forte dose ; abaisse notablement le pouls,
rend la tête lourde, et engourdie et augumente
les évacuations alvines. Je me suis expliqué les
prétendus miracles qne certains auteurs attribu-
aient au Lichen, dans les cas de Phthisie et j'ai
cru, comme je crois encore qu'il n'était question
(1) Dictionnaire des dictionnaires de médecine sons la
direction du docteur Faber, torn. V. pag. 385.
dans leurs récits, que d'artéro-bronchites ou de
pneumo-artérites chroniques non encore passées
à un état d'altération organique bien prononcée.
Que si de nos jours, les guérisons à l'aide du
lichen, sont devenues beaucoup plus rares, c'est
que beaucoup de praticiens après avoir prononcé
le mot fatal de phthisie, ne se soucient point de
connaître, quelle est des nombreuses conditions
I
morbides désignées sons ce nom abstrait, celle
qui serait susceptible de guérison , et qu'ils n'ad-
ministrent le lichen qu'à petites doses, et comme
un accessoire du traitement, et qui plus est, dé-
pouillé de presque tout son principe actif.
Eaudem fere opinionem emisere D. D. Mérat
et de Leus. (1)
Legimus enim in lexico medico, quod ediderunt :
Cependant, il ne fant pas s'abuser; jamais ce
lichen ni aucun médicament n'à guéri la phthi-
sie pulmonaire, surtout tuberculeuse; seulement
nous dirons avec Murray, qu'il adoucit la toux,
calme la fièvre hectique, améliore l'expectoration ,
diminue les sueurs colliquatives et qu'il est bon
dans l'asthme humide etc.
(1) Cf. tom. TV. L_N. pag. 101 anno 1832.
-ocr page 35-Ex quibus dictis apparet usum lichenis Islan-
dici, quam maxime commendandum atque optan-
dum esse ut observationes de ejus efficacia sae-
pius publici juris fiant.
m. In asthmate. Quamdiu in hoc morbo ad-
est conditiophlogistica,lichen magis nocet quam
prodest; hac vero conditione sublata, si mera
atonia pulmonum adest aut jam ab initio adfuit
utilissimum remedium habendum est.
Asthma quod post hydrothoracis sanationem
remanere potest, adhibito lichene , nonnumquam
prorsus sanatur ; commendandum etiam est illud
medicamentum in asthmate post inhalationem va-
porum nocentium.
IV. In Diarrhoea. In hoc morbo saepe de-
mulcendi causa adhiberi potest, praesertim quia
propter principium amarum quo gaudet, non adeo
débilitât, quam alia medicamenta mucilaginosa-
Porro si ulcera intestinalia adesse suspicamur,
nihil obstat quo minus tentemus, quid ejus usus
valeat. In dysenteria vero tunc demum commen-
dandus est Lichen, quando morbus chronicus fa-
ctus est, quo in casu propter virtutes tonicas,
quibus gaudet, ac simul cum Aqua Calcis prae-
sci-ibi potest. Etiam in blennorrhaea intestini recti,
in fluxu coeliaco et hepatico, nec non in liente-
ria prodesse illnd medicamentum observarunt Viri
Docti, quibus in casibus, pro re nata, cum Rad.
Rbei, Cort. Cascarillae, Cort. Simarubae, Rad.
Arnicae, Lign. Campechiano, quin etiam cum
dosi minore Rad. Ipecacuanbae vel Opii conjun-
gendum est.
V. Uti autidotum venenorum acrium. Hoe
in casu tamen lichen aliis remediis mucilaginosis
praeferendus non est, quin etiam propter princi-
pium amarum, quo gaudet, nocere poterit, si
jam adest inflammatio mucosae intestinalis. (1)
Saepe etiam adhibetur in morbis systematis
uropoëtici V. C. in ulceratione renum , et vesi-
cae urinariae, praesertim si organorum atonia ,
qua muci secretio nimis copiosa evadit, observa-
tur: hlhc ob causam e. g. ad nephritidem pi-
tuitosam sanandam adhiberi potest. Auctore Qua-
rino, conducit etiam lichenis usus si ulcus uteri
adest. Tandem ab aliis propter principium ama-
(1) Ausfürliche Arzneimittellehre Handbüch für pratli-
schc Aerzte von Dr. G. A. Richter, 1 hand pag. 130.
rum laudatur uti remedium stomachicurn, antar-
thriticum, febrifugum et anthelminticum.
Medici Francici, Du four et Marie Saint-Ursin ,
licheni eundem ac chinino locum vindicaverunt.
Saepe lichen adhibetur, addito Cortice Peruvia-
no , post febres intermittentes, in ultimo stadio
Typhi, nec minus in stadio reconvalescentiae mor-
borum acutorum si vires refocillandae sint.
Forma qua adhibitur varia est. Plerumque ta-
men decoctum vel gelatina Lichenis Islandici prae-
scribitur. Decoctum ex une. j parari potest si
cum s. q. Aquae vel Lactis ad Colaturam une.
xii coquitur.
Discrimen tamen est inter decoctum, sine, et
cum principio amaro ; illud acquirimus, si liche-
nem ante coctionem per nycthemeram aqua,
qua parva carbonatis potassae quantitas soluta
est, maceramus.
Adhibetur quoque cum stipitibus dulcamarae,
sem. Phellandrii aquatici, rad. Liquiritiae, rad.
Helenii, rad. Polygalae arnarae , résina Myrrhae,
cort. Cascarillae, cort. Peruviano, et in primo
stadio phthisis, cum rasura cornu cervi.
Gelatina, aeque ac decoctum, cuna, vel sine
priucipio amaro praeparari potest ; acquiritur si
decoctum leni calore concentratur ; praeterea alia,
quae saporem minus ingratum reddunt addi pos-
sunt.
Quod adusum attinet omnino facio cum Clar.
Orfda, cujus haec est sententia. (1)
On l'administre en décoction et mieux encore
sous la forme de gelée. Nous avons été souvent
à même de reconnâitre l'efficacité de cette der-
nière préparation administrée à forte dose, et
nous sommes persuades qu'elle n'a été jugée in-
efficace que par les praticiens, qui en ont seule-
ment fait prendre quelques petites cuillerées par
jour. Nous avons donnée 'avec le plus grand
succès dans les toux invétérées, chez les person-
nes disposées à la phthisie une livre de gelée
de lichen avec autant de lait ; le malade prenait
cette boisson en trois doses dans les vingt quatres
heures.
(1) Elements de Chimie appliquée a la médicine et aux
arts, par M. P. Orfila, Edit. 2. tom. II. pag. 309.
Apud nonnullos scriptores v. c. apud Soubei-
ran (1) alii occurrunt modi praescribendi, qui
tamen minus in usu sunt, sic e. g. cocciokta,
Syrupus, Gelatina exsiccata et Trochisci Lichenis
Islandici praeparantur.
(1) Nouveau Traité de Pharmacie théorique et pratique
par Soubeiran , fom. II. pag. 164. seq.
TANÏIJM.
-ocr page 40-
SI |
aj^f I«
A«»
I.
Non omnibus in casibus Phthisis, Lichen Islan-
dicus adhiberi potest.
Medicinaescientia, judicibus est utilis interdum
necessaria.
Psychica, optima morbi hypochondriaci cura.
Hepar minus ad digestionera quam ad sangui-
ficationem confert.
Balneorum usus, nostra in patria, temere negli-
gitur.
Nemo medicinae internae inperitus, bonus chi-
rurgus esse potest.
Remédia quo simpliciora, eo meliora.
-ocr page 42-Plantae quae ad eaudem familiam naturalem
pertinent saepe maxime différant, quod attinet ad
earum virtutes therapeutieas.
L'existence de la grossesse étant la cause pre-
mière de l'éclampsie, il est évident que c'est dans
l'évacuation de la matrice que l'accoucheur doit
espérer trouver, dans les cas graves, la ressource
la plus puissante.nbsp;P. Cazeaux.
Cursus et cquitatio aliique corporis motus ad
optima pertinent prophylactica contra phthisin tu-
berculosam.
Musices in Medicina magna saepe utilitas obser-
vatur.
Exanthematum neonatorum muudities optima
prophylaxis.