SPECIMEN MEDICUM INAUGURALE,
exhibens
FEBRIM BILIOSAM MENTITAE,
IN
NOSOCOMIO ACADEMICO OBSERVATUM.
-ocr page 2-m,
k5gt;
SPECIMEN ]\IEBICUM INAUGTTRALE,
EXHIBENS
CASUM meningitidis,
FEBRIM BIU0S4M lEMITÄE.
in
NOSOCOMIO ACADEMICO OBSERVATUM,
QUOD ,
ANNÜENTE SUMMO NOMINE,
EX AUCTORITATE RECTORIS MAamp;NIFIGI
THEOL. DOCT. ET PKOF. ORDIW.
NEC MOS
AMPLISSIMI SENA.TUS ACADEMICI CONSENSU
ET
NOBILISSIMAE FACULTATIS MEDICAE DECBETO.
PRO GRADU DOCTORA^TFS,
suMMisauE IN MEDICINA. HONOEIBUS et PRIVILEGIIS,
IN ACADEMIA RHEMO-TKAJECTIÜA,
RITE ET LEGITIME CONSEÖUENDIS,
EKUDITOEUM EXAMINI SUBMITTIT
e lgt;ago 3Eevenhuy®en.
Aü DIEM XVI. M. JUNII ANNI MDCCCXLIX. HOHA V.
Trajecti ad Bheiium,
APUD W. C., SPOOR.
MDCCCXLIX.
-ocr page 4- -ocr page 5-OPTTMIS, CARISSIMIS,
ii^ArRIJM.
-ocr page 6-, »ÎV
-ocr page 7-Si qui forte sint, qui ad hanc scriptionem legen-
dam animum applieent, sciant velim, me non in
aliorum, sed in meam praesertim utilitatem con-
scripsisse. Hac enim qualicunque dissertations pro-
pugnata speraham fore, ut legi Academicae satis-
facerem, atque lauream doctoralem mererer. Quid
ilt;ritur plura? Talis enim causae, toties tot verbis
jam ante me ab aliis expositae, vel paucissimis
commonuisse Lectores henevolos sufficiet.
Restât autem officium, quo nihil mihi jucundius,
Praeceptoribus optime de me meritis gratum animum
signißcandi. Je primo quidem Vobis, Viri, Cla-
rissimi, Matheseos et Philosophiae Naturalis Pro-
fessores, gratias publice ago, quippe qui variae
disciplinae fundamenta medocuerint. In primis vero
Tibi , Cl. Mulder, cujus tam publica institutions
quam privata cojisuetudine uti mihi contigit. Tu
enim non solum magistrum, verum etiam, jam inde
ah initio me optimis consiliis adjuvans, amicum Te
quovis tempore mihi prohuti. Licet postfemis qui-
dem annis alia me a te ahstraxerint studia , Tili
velim omnino persuasum sit, me sempei- tuorum he-
neßciorum memoriam grato animo conservare.
Nec non Tibi , Cl. S u e r m a n , Promotor aestu-
matissime, vohisque viri Clarissimi Schroeder
van der Kolk, L o n c q et Ti o n à a v s, q ui in
Facultate Medica mihi duces esse non recusastis,
pro institutiom , summaque humanitate ac benevo-
lentia , quibus me prosecuti estis, gratias quam
maximas ago. Fobis quid debeam, licet referre ne-
queam, sie tamen habetote, vos, quamvis doctiores dis-
cipulos , gratiorem tamen nullum unquam habituros
Fos omnes, viri Clarissimi, D. O. ]\I. diutissima
servet incolumes in Academiae, Patriae atque Scien-
tiarum salutem.
Atque utinam hic compellare liceret. Cl. A. J. G.
Ton Baumhauer jam nunc acerbo fato nobis
ereptum, cujus doctrina per breve tantum temporis
spatium uti mihi licuit.
Neque Te Doct. L. C. van Goudoever silentio
praeteribo, qui in arte obstetricia mihi fuisti Prae-
ceptor humanissimus, amicissimus. Fita Tibi et
felix et longa sit, multisque utilis.
FOS denique, quos amicos nactus sumfidos, etiam
atque etiam vahtote.
Die 2 m. Oclobris anni 1848 Antonius A... s,
juvenis undeviginti annos natus, habitus cachectici, in
Nosocomiunj academicum receplus, mihique curandus
est traditus.
Anamnesis. Jam ex anno invaliludiue se subinde
laborasse aegrotus narravit. E relationibus ejus con-
fusis incertisque hoe solum conjicere licuit, aegrotum
saepius febre intermittente , die vero 26 m. Septernbris
praecedeutis lam gravi correptum fuisse morbo, ut leolo
ei perpetuo esset incumbendum ; continua eum cephal-t
algia vexatum fuisse, calorem per totam corporis su-
perficiem torrentem sensisse, ac saepius copiosas bili»
quantitates evomuisse.
Status praeseixs. Aegroti, examine insliluto, haeC
est conditio : cephalalgia vehemens occupât fronlem, ca-
lor in tota corporis superficie sentitur ardens j sapor oris
amarus , et sitis quidem ingens, cibi vero appetitus nul-
lus adest ; lingua , rubenlibus marginibus , media sicca
ac subflavo spissoque sedimento est obducta. Nausea et
vomituritio non amplius exsistunt. Regio hypoohondriaca
dextra pressionis maxime est impatiens. Alvus tarda, et
emissa perquatn fusca est urina. Pulsus satis est plenus
ac valde frcquens. Respiratio crebra, ceterum vero nor-
malis. Percassio et auscultatio nil morbosi indicant.
Diagnosis. Febris biliosa cum imminente aut jam in-
cipiente bepatis inflammatione.
Prognosis. Haec noil infausta habetur.
Curatio. Praescribitur decoctum Tamarindorum cum
rad. Graminis extracto, et Cucurbitae cruentae quatuor je-
coris regioni applicantur. Alimentum , si quando appe-
titur, paulum datur lactis debutyrati.
Die 3» m. Oetohris. Noctem aegrotus satis tranquil^
lam peregit; bilis tamen iterum paulum evomuit ; de
dolore in lumbis quoque queritur. Ex hypochondrio dex-
tro dolor evanuit. Urina limpida, fusco colore levitef
ticcta. Ceterum eadem est conditio, lleratur Tamarin-
dorum decoctuni. Vespere pulsus multo est frequenlior;
ceterum conditio non mutata est.
Die 4° m. Octobris. Eadem fere aegrotantis conditio.
-ocr page 11-Quum aulem ex die hujus mensis secundo, hora matuli-
na, alvum nondum exoueraverit, clysraa aegrolo adminis-
tratur. Querentis eliam, urinam emiltere se nequire , ab-
domini cataplasmata applicantur. Utrumque remedium
admodum fuisse efficax, vespere mihi eum visenti apparuit;
alvus enim copiosa fuit deposita, urinaeque emissio op-
time peracta. Caput aegroto non amplius dolebat.
Die 5quot;. m. Octohris. Eadem aegroli conditio mansit.
Urinae emissio normalis.
Die 6° m. Octohris ; hora matutina. Pulsus frequen-
tior circiter centum et viginti ictuum cujusvis horae
minutae spalio. Dolor denuo hypochondrium dextrum
occupât, iterumque urina alvusque , quo minus excer-
nantur, impediuntur. Jecoris regioni hirudines sex »
abdomiui fomenta cum Herba Hyoseyami mixta applican-
tur , et clysma administratur. Ceterum in eodem pergitur
medicamento , scilicet Tamarindorum decocto.
yespere pulsus minus est frequens ; lingua humidior
et quodammodo minus obsessa ; alimenlum (lac supra
dictum) aegroto jucunde sapuerat. Urina autem non
excreta est, adeo ut vel ipsa ventris integumenta minime
obstent, quin vesica urinaria perquam replcta distincte
manu sentiatur. Haec igitur ope catheteris evacuanda
decernitur, atque ita copiosa urinae quantitas emittitur.
Jam aegrotus magna sublevatione gaudet, neque ullo, pre^
sione licet profundiore in abdomine facta, dolore aflicitur.
Die 7° m. Octobris. Pulsus iterum paulo frequen-
tjor quam vespere praecedente, lingua sicca , urina denuo
catheteris ope est emiltenda. Aegroti mens paruniper
turbata est, quocirca sinapismus ad cervicem applicatur.
Nulla autem alia symptomata congestionem cerebralem
indicant.
Die 8® m. Octobris, hora antemerîdiana undeei-
ma et dimidia. Noctem turbulentus deliransque peregit
aegrotus; interrogatus nonnunquam sane respondet, sub-
inde tamen mens ejus est turbata. Linguam fuligo ob-
sidet; pulsus est valde plenus , durus , et frequens; cutis
calor est ardens ; pupillae magnopere sunt dilatatae, ne-
que luce afSciuntur. Venter, pressione instituta , Tehe-
«lenter dolet. Vesica magna urinae copia est repleta. Haec
catheteris ope evacuatur sub horam pomeridianam pri-
mani. Dum vero instrumentum applicatur, subito aegroti
conditio mutatur. Graviora congestionis cerebralis sym-
ptomata observantur, carotides fortiter pulsant, oculi sunt
injecti, convulsione brachia contrahuntur, ac quoquo-
versus moventur. Pulsus plenus est et frequentissimus,
centum et quadraginta ictuum unius horae minutae spatio.
Nullius rei conscius videtur aegrotus, atque in statu sopo-
roso versatur. Continuo temporibus hirudines sex , suris
sinapismi appbcantur, clysmata de aoeto vini adminis-
trantur, et Acidum Sulphuricum dilulum in dccocto
Horlt;bi prncscribilur.
Hora vespertina septima. Aegrotus in eodem versa-
tur statu soporoso; pupillae iterum sunt contractae ; os
spasmo clausum; antebrachium dextrum sursum con-
stanter inclinatum; sic quoque sinistrum, hoe tamen
minus curvatum. Epitbemata frigida caput tegunt; ve-
nae sectio instituitur, 'qua sanguinis tantum unciae tres
depleri possunt; sinapismi denuo ad suras et cervicem
applicantur, ac clysma rursus injicitnr.
Die 9» m. Octohris. Nulla per totum diem facta est
mutatio. Cucurbitae ciuentae denuo applicatae sunt nu-
chae; eadem atque hericura iterata est, atque urina ope
catheteris excreta.nbsp;•
Die 10° m. Octobris. Aegrotus jacet immotus; frons
sudore obducta est profuse ; oculi subinde aperiuntur ;
pupillae luce afficiuntur; polio Acidi Sulphurici diluti
in decocto Hordei porrecta deglutitur. Brachia depen-
dent non amplius contracta. Pulsus frequens est, par-
eus, Penis nonnunquam erigitur. Urina catheteris ope
emissa aeris est, foetidumque odorem exhalat. In sina-
pismis ad suras ac cervicem applicandis pergitur, et clysma
de acelo vini denuo administratur. Jam vero aegroti con-
ditie nil nisi mortem, die 11° m. Octobris matutino tem-
pore secutam, praedicit.
24 HORIS POST MORTEM INSTITUTA
Cadaver perquam emaciatum est ; ceterum vero super-
ficies anterior speciem omnino normalem exhibet.
Cranii cavitas. Cranii ossa sunt tenuia. Dura mater
libera est atque normalem praebet adspectum ; glandu-
lae Pachioni parum evolutae. Piae matris venae, quae in
sinum longitudinalem se effundunt superiorem , uli et
ipse sinus, singularem sanguinis copiam continent ; pia
mater bic sero insolenter infiltrata videtur. Encepbali
in basi haec infiltratio multo major obtinet, praesertim
in excavatione mediana, ubi exsudalum est gelatinosum;
magis autem plasticum nervum oculo-motorium et abdu-
centem, praesertim ad dextram complectilur partem,
uti quoque utrumque nervum opticum cum chiasmate. In
ponte Varolii, in medulla oblongata, atque in lobo medio et
postremo exigua infiltratio exsistit. Uhique vero arach-
noidea minus est pellucida, ejusque inter laminas aliquid
seri est effusum. Cerebri substantia solida est, perquam
sanguine repleta, ut rubrorum copia punctorum patet,
{forte injection pointillée). Ventriculi laterales mag-
nam seri, rubre leviter tincti colore, copiam continent ;
plexus choroidei et tela choroidea sanguine abundant.
Ventriculorum lateralium parietes glabri sunt, atque a
norma minime recedunt ; fornicis autem pars inferior est
tmollita ; ventriculus terliiis düalatus prorsusqüe seto est
repletus. Hujus in parietibus, aeque ac ventriculi quarti,
tenue depositurn est stratum materiae albae, subtibs,
granosae, scalpello facile detergendae. Cerebelli quoque
substantia sanguine scalet, grisea justo ruberior.
Thoracis cavitas. Nullum inter pleuram costalem et
pulmonalem adbaesionis est indicium. Extrinsecus pul-
mones etiam omnino sani videntur. Subtilior tamen in-
vestigatio pulmonis dextri lobum superiorem hyperae-
mia laborare probat, ac medn lobi partem hepatisalione
rubra esse correptanl. Haec quidem bepatisatio alterum
pénétrât lobum , hujusque in parte inferiore in hepati-
sationem abit griseam, quae quidem ad superßeiem us-
que porrigitur, neque tamen pleuram afficit. Pulmo
sinister, inferiore, incipientem ostendente hepatisationem
rubram, lobo excepto, omnino est sanus. Cordis super-
ficies interna atque arteria aorta infiltratione valde rubent;
Tcntriculo sinistro magnum inest coagulum polyposum
ipsam aortam penetrans.
Abdominis cavitas. Intestina nihil abnormale exhibent.
Vesicae urinariae tantum colli libera in superficie interna
exigua quaedam cernunter sanguinis coagula parvo quasi
caule excoriatae membranac mucosae cohaerentia. Ab-
dominis organis semolis, externa musculi psoas sinistri
in parte magnus tumor fluctuans se oculis offert. Inci-
sione facta, puris albi, gelalinosi, crassi, hic illic
caseosi copia magna ellunditur. Jam manifestum fit, sur-
sum quidem usque ad ultimam vertehram dorsalem hunc
tumorem produci, deorsum vero in duas dividi excava-
tiones. Harum altera, secundum musculum psoas cum
in partem anteriorem, tum interiorem directa, neque
tamen hujus musculi telam apprehendens, pollicem fere
infra Promontorium porrigitur; altera vero, in partem
tam exteriorem, quam posteriorem tendens, medium mus-
culi iliaci interni attingit.
Columna vertehrarum. Ultimae vertebrae dorsalis,
primaeque lumbaris processus spinosi retrorsum adeo
eminent, ut columna hic angulum circiter centum et
quadraginta quinque Graduum efficiat. Eodem loco cu-
tis etiam parvam ostendit cicatricem. Dum arcus serra
dissecantur, utriusque vertebrae , de qua modo dictum ,
arcus ita ad extremum emolliti reperiuntur, ut serra
statim transeat. Durae matris superficies posterior, prae-
sertim in parte thoracica , sanguine coagulato est obduc-
ta. E regione vero illarum vertebrarum, quarum supra
mentio est facta, periosteo vel maxime est conjuncta.
Magnam, dura matre persecla, serosi copiam liquoris
inter arachnoideam haud pellucidam et piam matrem
patet contineri; ipsa autam pia mater posteriore in su-
perficie plastica infillrata est materia , praesertim in parte
thoracica, ubi stratum licet separari crassum, quod ta-
rnen , quo altius adscendit, eo magis tenue evadit. Me-
dullae spinalis substantia universe normalis est; intu-
mescentia tantum lumbaris, quae perquam tumida vide-
tur, persecta etiam summopere rubet. Vertebrae duode-
cimae tboracicae primaeque lumbaris corpora majore ex
parte carie sunt deleta. Vertebrarum etiam lumbarium
trium sequentium corpora perinde sunt cariosa. Perip-
sas has vertebras e columna in abscessum , supra de-
scriptum , stilo penetrari licet.
Morbi, cujus symptomata et decursum , una cum üs
quae in cadavere defuncti inventa fuerunt, hic narra-
vimus, diagnosis, quum juvenis eodem affectus in No-
socomium reeiperetur, haud difficihs esse videbatur. Ex
omnibus enim, cum praegressis, tum praesentibus sym-
ptomatibus in aegroto observatis, statuere Mcehaï, fehrim
exislere continuantquae , nisi haepatis morbo produc-
ta , certe necessitudine causaH cum eo esset conjuncta.
Quid autem ? Num hepatis aderat irritatio modo, an in*
flammatio? Id quidem statim dijudicatu erat difficile.
Inflammalionem enim adesse suspicari poteramus ex do-
lore, quem in hypochondrio dextro aegrotus sentiebat,
qui, vel leviore pressione instituta, ingravesceret. Hoc
autem unicum erat hcpatitidis symploma, atque igitur teme-
raria fuisset sententia, eam revera exsistere. Multa quidem
hepatis inflammationis citari possent exempla, ubi pars,
imo tota nonnumquam défait series symptomatum, quae
veluti diagnostica signa a scriptoribus enumerantur, uti
doloris propagatio in humerum dextrnm , respiratio dif-
ficilis, tussis sicca, singultus, icterus, sensus quidam
anxietatis ac plenitudinis, imo vel ipsa febris. At per-
multa etiam sunt exempla, ubi symptomatum illorum
plurima adfuerant, quamvis post mortem, morbo quopiam
accedente allatam, ne minimum quidem hepatitidis in-
dicium reperiri potuerit. »Aucun point de la science,
inquit Andral,gt;) n'est en définitive, plus incomplet
que la détermination des caractères de 1'inüammation du
foie , et la nature du dérangement nutritif qui modifie
sa texture dans ses maladies nous sera sans doute encore
pour longtemps inconnue.quot; Verum enim vero, vel si
exsisteret inflammatio, nondum constabat, buic soli fe-
brim, qua laborabat aegrotus, esse attribuendam. Quod
qui teneant simulque repaient, hepatitidem aculam raro
nostra in patria aocidere , nec non anni fuisse tempus,
quo febres biliosae hand insolitae sunt, facile hanc nos-
tram approbabunt sententiam, primo insUtuto examine
1) Vid. M. G. .vndtal. Cours de Pathologie interne. 2 edit. 1837.
p. 236.
-ocr page 20-pronunciatam, febrira adesse biliosam, quae huic vero
subesset hepatis irritalionem adeo esse vehementem , ut
inflammatio, nisi jam exsisteret, certe imminens dici pos-
set. Symptomatum quippe syndrome erat ejusmodi, ut
abus morbi praesentiam supponi minime beeret.
Prognosis non infausla habebatur, quia in febre biliosa,
nisi gravis adsit morbi complicatio, dummodo idonea cura
adhibeatur, faustum eventum sperare licet.
Quum nulla observarentur symptomata, quibus pateret,
naturaai bilem copiose secretam per os veile exonerare,
aegroto non dabatur emelieum, sed Tamarindorum ad-
ministratur decoctum, ut scdicet hepatis actionem tempe-
raremus. Dolor autem in regione hypochondriaca dextra ad
quatuor Cucurbitas cruentas illi loco applicandas nos in-
ducit. Quominus venae sectio sine «rgeale indication«
a nobis, modica ibi loci depletione contenlis, instilue-
retur, impedivit metus, ne hac ipsa, sanguinis dissolu-
tioni et virium jacturae, in tali morbo lam facile pro-
ducendis, favereaius. »Frequenter (sic de venae sectione
loquitur cl. Gregory) anceps fit et periculosum reme-
dium, neque ulla fene exinanitio intempestive facta, magis,
auteerlius, aut cilius nooere solet, majoremque in adhi-
bendo prudentiam et circumspectionem requinere.quot; Neque
Hippocrates neque ceteri antiquitatis medici cele-
berrimi in ejusmodi febribus venam secaro solebant. Re-
centiores autem auctores, qui data opera de febre bilio-
sa scripserunt, venae seclionem diserte dissuadent, nec
ratione tantum aliorumque auctoritati freti, sed tristi ex-
perientia noxas asanguinis profusione inductas edocli. Quo-
rum magne ex numero hic imprimis cito Tissotum'),
egregio in opusculo de fehribus hiliosis haec dicentem :
»Inter plebem novi perplures mortuos esse brevi post venae
sectiones subito repetitas; quid ipse viderim narrabo ; phle-
botomiam quoadam inilio morbi acriter soUicilanti aegro
ut ut renuens denegare non potui, parum educebatur
sanguinis, paenituit tamen ; biduo elapso nje inscio hiru-
dines haemorroidalibus vasis apphcari yoluitaeger, copiosa
iasequuta est haemorrhagia et brevi omnia exacerhata
symptomata. Homines duo trigcnarii, firma antea ga«dcn-
tes sanitate , ambo ob vehementiam cepbalalgiae et cale-
ris ad venae seetionem proprio marte bis alter, alter
sfittiel confugeruDt. Primum sexta morbi die invispps,
tanta virium jactura , tanta anxietate , calore adeo mor-
daci, cephalalgia tam acerba et tali mobililate deten-
tum inveni «t de evacuantibus vel levigsimis cogitare
neÉas fuisset, ut ut enim morbi causam educendo dé-
bilitai! saepe medeautur hic tanta erat et ex causa morbi
aliéna, ut raefcuerim ne primo evacuationum impetui,
mobililate forsao ultra praeviaopçœ aupta resistere ne-
1) Tis sot, Historia epidem. Biliös. Lausannens. Lausannac 1758.
p. 138.
qhiret. Milissimis cardiacis acidis eneinatibas quolidi-
anis et epispasticis paulatim redierunt vires, et tune
evacuando morbus quadanlenus sanabatur ; sed materia
debilitatis visceribus adhaerens et hepatis obstructionem
relinquens , longam coegit curationem et aëris mutationem:
per plures menses omnibus functionibus impar reman-
sit aeger, vixque post annum primas recuperaverat vires.
Secundus , vir agricola mox post celebratam venae sec-
tionem correptus est tussi, oppressione, sopore et debi-
litate , quae illi periculi mihi fastidii multum fecerunt,
nam difficillime superata febre , medendum fuit debili-
tati quam et generata atonia et impetus tussis pulmo-
nibus conciliaverant ; tabemque diu metui et tabem illam
pessimae speciei in qua , nulla quidem pulmonum ulce-
ratio, sed talis laxitas ut omnes affluentes, stagnantes et
mutati humores cum orthopnea sub crudi glutinosi for-
mam ejiciuntur.quot;
Liceat mihi quoque verba afferre J. Huxhami et
P. Walcarenghi,ab eodem T i s s o t o ') citata :
»Ubi acris et biliosa colluvies exundat, aut per vomitum
aut per alvum rectissime expurganda est; nam hujus praeci-
pua sedes est in primis viis, visceribus abdominis ac vasis
meseraicis. Fateor quidem quod tota sanguinis massa hac
1) Lib. cit. pag. 137.
-ocr page 23-quoque scatet saepissime, sed ne sic quidem indicalui»
V. S. quae nimiam sanguinis quantilalem utique mi-
nuere potest, acrimoniam corrigere nequit. Quod cum
ita Sil, lt;letraliendo cum sanguine vires, non acrimo-
niam , officii. — Turpissimos sane errores atque immedi-
cabiles hac in re vidi; imo et plus vi«e simplici perdo-
lui. Sanguinis missio in hisce febribus ob quam plurimas
causas inconveniens omnino putalur; elenim si ut toties
docuimus, febrium hujusmodi causa plerumque a bile
variis modis peccanle derivanda est, quidnam proderit san-
guinis missio, propter quam bilis jam a sanguine sepa-
ratae nihil penitus educi potest?quot;
Plurium , etiam peritissimorum in arte, virorum monila
circa venae sectionis in febribus biliosis periculum afferre
possem, F e r n e 1 i i scilicet, G o r t e r i nostri, B o r e 11 i,
J u n c k e r i, aliorum , sed allata sufficere mihi videntur.
Non possum tamen, quin in memoriam revocem verba
B i a n c h i 1) , dicentis : »hoc namque praesidii genere
(venae sectione nempe) in biliari pleuritide, ut ut acntae
Signa incaulo colludcrent, plurimos repentine pro.stra-
los et ad seplimam aut nonam e vivorum numero sub-
latos dolenti certe experientia perspeximus.quot;
Topicam illam, quam fecimus. depletionem suffecisse,
postridie apparuit, quum nullum omnino dolorem, in
1) T issot , lib. cit. Jgt;. 135.
-ocr page 24-hypochondrio pridie dolente se sentire aegrotus testa-
relur, Sed de dolore in lumbis querebatur. Hoe autem
symptoma minoris nobis visum est momenti, cum quan-
doquidem non vehemens erat, tum quia nulla fere febris
biliosa , imo tero nulla febris continua cujuscunque ge-
neris observatur, ubi deest die dolor, qui medullae spi-
nali, sanguinis magis minusve a norma recedentis stimulo
irritatae, adscribendus videtur. Quod Tissotus etiam
et S t O 11 i u s in omnibus morborum historiis, quibus de
febre biliosa agunt, referunt. Hoe ipso autem loco sym-
ptoma illud commemoro, quod post mortem aliam hujus
rei explicationem invenimus, quam postea exponere mihi
est propositum.
Abler sese habebat, nobisque tune temporis multo
inajoris momenti videbatur aegroti querimonia de impe-
dita urinae emissione. Guinam causae hoc symptoma
erat attribuendum ? Quantum e narratione juvenis,
in Nosocomium recepti, conjicere potuimus, subinde
quidem aegrotaverat, febri intermittente correptus,
quae saepius rediisse vliiebatur; nihil tamen aderat, quod
nobis suspicionem posset movere, illam urinae retentio-
nem gravi adscribendam esse medullae spinalis affectio-
m idiopathicae, quae vel paralysin musculi detrusoris
vesicae , vel spasmum sphincteris efficeret. Jure igitur
nobis statuere videbamur, urinae excretionem impediri
spasmo musculi sphincteris vesicae urinariae, quem qui-
dem spasmum ortum esse indidimus e reflexione, hepa-
tis quippe irritalione perpetua cum medulla spinali com-
inunicata. Quae quidem sententia eo justior videbalur ,
quoniam irrilationem islam iterum auctam esse denota-
Lat, idem, quod praecedentibus diebus adfuerat, sym-
ptoma subjeclivum, scilicet dolor hypochondrio dexlro ,
qui denuo apparuerat. \lque suspicio quidem illa fere cer-
titudo evasit, quum, tepidis cataplasmatibus inferiori
abdominis parti applicatis, copiosa nalurahsque urinae
emissio sequeretur. Obscurum autem erat, quare reflexio-
nis symptomata in vesica , neque ulla in alia corporis
parte comparèrent. Nec minus difficile erat explicatu,
quare postridie idem symptoma denuo aeeidens eadem ,
quae dié praecedente adhibita fuerat, cura lolli non pos-
set. Cuinam causae haec conditio tunc erat altvibuenda?
Organorum urinariorum morbum suspicari non bcebat,
quum ne ullum quidem signum exslaret tale quid 'indi-
cans. Nec spasmus tamdiu perdurans, vel forlioribus reme-
diis sedanlibus resistens, admitti polerat, praeserlim quum
catheter, qui, quandoquidem vesica urina replela erat atque
perquam dolebat, adhibebatur, satis facile intraret, quod in
spasmo musculi sphincteris vehementi vix especlari posset.
Aliud eliam symptoma restât ut explicetur, scilicet de-
lirium mile. Id quidem eidem causae ac dolor in lum-
bis, slimulo bibs sanguine receptae tribui poleral.
In quavis febre biliosa id plus minusve accidit. Auctor
3
-ocr page 26-Hippocraticus, qui librum scripsit de pritca
medicina, ejus mentionem facit, dicens: »Si amarus
humor ahquis, quem bilem llavam nominare solemus, effu-
sus fueril, quaenam anxietates, aestus, impotentiae tenenl?
Quinam dolores et febres ? Et quinam acres et aerugi-
nosi humores instant, quinam furores et viscerum lan-
cinaliones animique abjectio inde oriuntur?quot; De G o r t e r
de humore bilioso agens »Hic in corpore, inquit, hae-
rens producit fastidium — anxietatem — agrypniam vel
soporem, aut delirium, cephalalgiam,quot; etc. Nuper
C a n s t a 11 ') dixit: »Eines der auffallendsten und con-
stanlesten Symptome der Gholose ist der heftige Stirn-
kopfschmerz , über welchen die Kranken von Anfang
der Krankheit an klagen. Diess ist der leichteste Grad
der cholotischen Einwerkung auf das Gehirn. Oft steigert
sich aber die cholotische Gehirnreizung zu Delirien fu-
ribunder Art, die man auch Gallendelirien genannt hat,
bei Kindern zu Coma und Convulsionen. Man darf nicht
glauben , dass überall , wo solche Zustände , Delirien
u. s. f. vorhanden sind, auch schon Stase , Entzündung
der Meningen zugegen sei das in den Capillargefassen
kreisende cholotische Blut kann sie erregen , und wie
durch Zauber verschwinden alle diese drohenden Zufälle
auf gallige Ausleerungen durch Erbrechen und Stuhl-
1) Canslatt, llanih. der Med. Klinik. Bd. 11. «. 711.
-ocr page 27-gang.quot; At quid generales afferara auctorum afBrmatio-
nes? Ad Tissotum provoco, ad Stollium in-
primis, qui Seriem obseryationum specialium nobis reli-
quit, e quibus quam facile , etiam sine grayiori cerebri
affectione, ex solo sanguinis bile inquinati stimuîo,
quinimmo e bile in ventriculo haerente levius graviusve
delirium oriatur, luce mediana clarius patet.
In casu nostro omnia etiam alia deerant symptomata,
quae gravtoris cerebri affectionis suspicionem movere
potuissent: ut igitur, initio saltern, nihil quod anxie-
tatem nobis incuteret, delirium illud habere videretur.
Sic quidem morbi, modo graviora, modo minus pe-
riculosa praebeutis symptomata , erat decursus ad diem
octavum m. Octobris, quo, hora prima pomeridiana, subita
scena mutabatur et symptomata, quam max,me pericu-
losa, prodibant, graviorem enim cerebri afFectionem exsis-
tere omnia indicabant. Quaenam vero? Num inflam-
matio erat, vel inflammationis potius sequela , exsudatio
copiosa, an haemorrhagia? Si haemorrhagia esset, quo-
modo exorta, atque ubinam sanguis effusus erat? His
questionibus breviter respondebo. Species aegroti decum-
bentis talis erat, ut continuo suspicareris, apoplexia san-
guinea eum esse correptum. Verum quidem est, sequen-
tia in aegrolo observata symptomata, scilicet faciem
rubram tumidam, oculos injectos, pupillas dilatatas,
carotides fortiter puisantes, brachia convulsione contracta.
et slalum soporosuin, ad cerebri vel meningum inllam-
mationem eodem jure atque ad apoplexiam referri po-
tuisse, attamen quum omnia ista subito et inopinato
apparerent, hanc potius, quam illam redolere videban-
tur. Cerebri enim vel meningum inflammatio ut propriis
quibusdam signis se praenunciare solet, ita aliquamdiu
exstiterit necesse est, antequam seri, vel plasticae mate-
riae , tanta copia exsudata sit, ut sensus, conscientia
ac motus voluntarius penitus inde opprimantur. Neutrum
vero acciderat, accidisse certe videbatur. Paucis ante
minutis probe sui conscius fuerat aeger, sensu motuque
integris ; unum vero temporis momentum suffecit ad con-
ditionem , modo a nobis descriptam, producendam. Fue-
rat , fatemur enim , subinde aliquid delirii. Hoc cerebri
irritationem manifesta indicabat, et ab inflammatione ,
ut per se patet, dependere potuisset. Attamen propter
perfectas illius delirii intermissiones, atque absentiam
aliorum symptomatum, quae ad encephabtidis aut me-
ningitidis cerebralis diagnosin perducere potuissent, soli
irritationi, ut supra jam annotatum est, delirium tribue-
ramus.
Quae tandem causa novam illam conditionem morbo-
sam produxisset, investigatu erat difficillimum. Habitum
apoplecticum juvenis noster nequaquam habebat, neque
exlernae adfuerant potentiae nocentes. Erat quidem fe-
bris , atque igitur sanguinis circulatio celerior. Haec
Tero , nisi aliae causae accédant, opoplexiam non soîel cffi-
cere. An materiarum noxiarum, imprimis bilis, in sanguine
efTectum licebat accusare ? D i d i e r, Â n d r a 1, R o c h e,
aliique variis docuerunt experimentis, vel minimam bdis ^
quantitatem in sanguinem animalium introductam morbo
gravi, imo vero morti provocandis sufficere. Contra in ictero
quotidie videmus, bilem , sanguine receptam, eum adeo
saturare, ut omnia fere corporis Organa , materiasque
sécrétas atque excretas suo tingat colore , neque tamen
nulla fere alia symptomata morbosa efficere. Verum ta-
men dantur exeeptiones. Doct. Oudenboff in dis-
sertatione sua inaugurali casum nobiscum communicavit
vel maxime notandum in Pîosocomio Academieo anno
superiore observatum, viri scilicet ictero laborantis fe-
brib, subita moxque lelhifera correpti apoplexia , quae,
ut docuit cadaveris sectio , ex cerebro principiis biliosis,
sanguine receptis, perfuso sine ulla alia causa originem
duxcrat. Id quoque nostro in casu locum habere po-
tuisset. Quum vero hic non adesset icterus, nullum
igitur indicium, sanguinem ita bile velut saturatam esse,
quem admodum in casu a doct. Oudenhoff de-
scripto obtinuerat, id minus erat verisimile.
Locum, ubi causa malorum haereat, in ejusmodi ce-
rebri oppressione conjectura adsequi interdum possumus,
cerlo vero indicare non possumus. Sic quidem nonnul-
li perhibent scriptores, sanguinis eruptionem in thalamis
iL
norvorum opticorum artuum superiorum, in corporibus
slrialis inferiorum paralysin efficere, in gyris cerebri lobi
anterioris loquelae impedimenta, in cerebetlo symptomata
ex affeclione partium genitalium repetunda. Veritati ta-
men haec omnia non plane sunt consentanea , imo vero
multae danlur observationes, quibus contraria probantur.
Porro licet rationalis videatur sententia , a variis cerebri
partibus artuum superiorum et inferiorum motus regi,
quum, alterorum actione suhlata, allerorum intégra
actio esse possit, in hac tamen scientiae conditio-
ne accurate definire non possumus, quaenam cerebri
partes variis corporis organis movendis inserviant. An
diagnosis adeo subtilis, quantopere medico scieutifico
exoptanda , fiere possit, dum de cerebri structura in-
teriore ejusque agendi ratione tam parum adhuc no-
bis constat, dubitari utique licet. Medicinae practi-
cae haud magnopere prodesset, quum cura eadem sem-
per sit futura. Quamquam autem e symptomatibus certo
designari nequit, cui cerebri puncto exsudatum insit
majore tamen pro cerebri parte id fieri posse , variae
recentiorum temporum observationes docuerunt. Nostro
in casu pro certo habere licebat, exsudatum, quale-
cunque esset, vel sanguinem effusum ad cerebri basin
ac praesertim quidem ad medullam oblongatam exsistere,
cum propter contractes et saepius convulses artus superio-
res , tum propter penis erectionem subinde redeuutem.
Hoc igitur modo, vivente aegrolo, symptomata prae-
cipuaj explicare conati sumus ; nunc autem videamus ,
quae cadavcris sectio docuerit.
§ II.
Quemadmodum ex iis, quae de cadaveris sectione, vi-
ginti quatuor horis post mortem instituta, supra exposui-
mus , patet, multa invenimus, quorum aut nulla , vi-
vente aegroto , nobis fuerat suspicio , aut quae certe noa
penitus perspexeramus, scibcet cerebri meningum inflam-
maliouem gravem , peripneumoniae exitum valde provec-
lum in pulmone dextro, membranarum medullae spinalis
inflammalionem manifestam una cum carie ultimae dorsabs
ac sequentium lumbalium vertebrarum , nec non ab-
scessum magnum juxta musculum psoas simstrum. De
hoc, reliqua enim postbae dijudicabimus, primum opinio-
nem nostram exponamus. Facile est intellectu, quanto
capti simus stupore, abdominis intestinis semotis, lam
horribilem adspicientes conditionem morbosam. Quomodo
enim tale quid suspicari potuissemus ? Nihil aliud aegro-
tus nobiscum coramunicaret', nisi se jam ex annosubin-
de aegrotasse , atque illarum aegrotationum ex descrip-
tione, licet quam maxime imperfecta , concluseramus ,
eum febre intermittente saepe récidiva fuisse vexatum.
Quod vero spinae dorsi morbus, cujus exitus post mor-
tem deteximus, jam aliquamdiu exstitisset, priusquam
in Nosocomium aegrotus reciperetur, facile effici poterat
e vertebra clorsali ultima ac lumbali prima prorsus paene
deletis , indeque exorta spiuae dorsi incurvatione, quum
tale Vitium intra novem dierum spatium evolvi certe non
potuisset. Unde autem decursus ille adeo clandestinus, ut
aegrotus nulla prorsus symptomata , ne minime quidem
molesta , sensisse videretur. Fieri quidem potest, ut ini-
tio vertebrarum caries ita clandestino decurrat, ut vel
omnia mdicia, quibus morbus dignosci potuisset, (scilicet:
sensibilitas aut dolor vehemens in ea spinae dorsi parte
qua inceperit caries , el, pro sede diversa , oppressionis
sensus in pectore, sensatio ingrata in praecordiis toto-
que abdomine, intcstinorum et visicae urinariae functiones
impeditae, débilitas, dolor aut nonnunquam spasmus
membrorum musculos afficiens) aut prorsus abfuerint,
aut certe fuerint futiliora, quam quae aegroti attentio-
nem occuparint. Hoc scilicet testantur Brodie, Aber-
0 r 0 m b i e , multique alii. Imo B e n j a m i n u s Bell
casum commémorât, ubi plurium vertebrarum corpora
carie deleta essent, ac magnus juxta musculum psoas
adesset abscessus, duas puris bbras continens, facta de-
mum autopsia detectus, quum vivus aegrotus tantum de
cxiguo questus esset in lumbis dolore. Si vero, uti in
nostro aegro apparuit obtinuisse , jam columnae vertc-
bralis incurvatio exstat, omnino mirandum est, quod ,
neque intelligimus, quare nulla exstiterint symptomata
quae aegroto, priusquam febre vehemente in leclulura
prosterneretur, praesentiam gravissimae hujus condilio-
nis morbosae detexerint. Quodsi in juvene noslro non-
nulla exstiterint symptomata, perquam exigua ista pro-
fecto fuerunt ; ceteroquin , iteratis nostris interrogatio-
nibus de praegressa valetudine provocatus, aegrotus illa
certo nobiscum communicasset.
Si dorsum exploravissemus, viperam sub rosa latentem
hand dubie invenissemus. Nil tamen miri, hoe non factum
esse. Aegrotus quidem , altero postquam in Nosocomium
receptus erat die , de dolore in lumbis querebatur, at
quis, quaeso, aeger de illo non queritur febre continua
correptus ? Causam hujus doloris in medullae spinalis
positam fuisse irritatione, nequaquam dubitavimus. ld
enim per se patebat. Irritatie illa nostro in casu origi-
nem ducere videbatur e sanguine principiis biliosis in-
quinata. Et hac quidem explicatione contenti, utpote
toti symptomatum syndromae perquam congrua, nihil
erat, cur graviorem medullae spinalis aifectionem sup-
poneremus, neque igitur necessitas adesse videbatur dorsi
oculis manuque explorandi, quod homines febre vehe-
mente correptos summopere semper defatigat. Cadaveris
aulem sectio docuit , dolorem illum in lumbis prorsus
aliam habuisse originem.
Eadem fere valent in urinae relentionem. Ambo haec
symptomata conjuncta facile nos inducere potuissent ad
•t
-ocr page 34-2(5
opinionem , graviorem in medulla spinali adesse con-
ditionem morbosam, at utrumque symptoma, etiam
sine vitio medullae maligniore , tam facile esplanari po-
terat, quemadmodum supra indicavimus, ut nulla nobis
fuerit yitii ejusmodi suspicio. Retentie quippe urinae
spastica in hominibus sensibilibus, febre continua vesa-
tis, persaepe observatur. Quid igitur magis erat in
prompiu , vel si sanguinis dyscrasia afFecti nullam ha-
beremus rationem , quam ex hepatis irritatione continua
irritationem deducere medullae spinalis secundariam,
atque ex ea dependentem in sphincterem vesicae reflex-
ionem ? Cataplasmatum applicitorum effectus initio certe
admodum faustus hanc nostram affirmabat opinionem.
Spasmus ille continuus musculi sphincteris vesicae, ne
narcaticis quidem in ipso loco adhibitis postea cedens,
mirus quidem nobis videbatur, praesertim quum cathe-
ter! immisso non ita obstaret, quam exspectari posset ;
at spes semper nobis erat, fore ut causa sublata, etiam
hic effectus evanesceret. Inventa lamen post mortem
errorem nostrum patefecerunt. Quo facto, explanatio
borum symptomatum nullis amphus premebalur difficul-
latibus. Initio musculi sphincteris vesicae exsistebat spas-
mus , nisi ipsius medullae spinalis, certe partium illam
circumdantium ex idiopathia orlus. Nervi quippe, ex in-
feriore medullae spinalis parte originem ducenles, ac
vesicae partis inferioris musculis destinati , gravi, quae
ibi haerebat, conditione morbosa irritati fuerunt, et hac
quidem irritatione faetus est spasmus tonicus. Hic cata-
plasmatibus max sublatus est, at processus morbosus,
qui spasmum excitaverat, erat superstes, et perpetuo
in pejus ruebat. Itaque ut in omni vehementiore sero-
sarum membranarum inflammatione, ita hic quoque
exsudatio seri et lymphae plasticae , secuta est. Hinc igitur
medulla spinabs et nervi adeo premebantur, utmusculi,
qui ramos suos a nervis istis accipiant, illi nempe , qui vesi-
cam compriraendo urinae excernendae ipserviant, a sohtis
praestandisfuDCtionibus cessarint, dum quoque haud dubie
detrusor urinae partium intra spinam dorsi sitarum morbi
affectum est expertus. Initio igitur aderat ischuria spas-
tica , postea vero ischuria paralytica. Jam explicatu facile
est. quare catheter in vesicam urinariam absque omni
difficultate introduceretur. Cataplasmatibus aliisque
remediis sedantibus sublatus est spasmus fibrarum
muscularium vesicae claudendae inservientium; hae
autem consuetum oonservarunt tonum, qui quidem
sufficit impediendo, quominus urina effluat, non vero
talis est, quo catheteri introducendo difficultas exhi-
beatur.
k
Ut vero mirati sumus gravissimam illam, quae verte-
bras lumbales partesque vicinas tenebat, conditionem
raorLosam, sic quoque mkus nobis fuit peripneumoniae
exitus adeo provectus, quem in cadavere invenimus.
Licet enim ex habitu aegrotantis suspicari potuissemus ,
tubercula in superiore pulmonum parte dispersa repertum
iri, fieri tamen omnino non potuisset, ut talem morbum,
qualem postea inveniremus, conjectura consequeremur.
Nimirum pulmonis dextri partis superioris infarctus (en-
gouement), mediae baepatisatio rubra , inferioris bepati-
satio grisea exsistebat. Aegroti, ubi in Nosocomium re-
ceptus est, pectus tam percussione quam auscultatione
erat exploratum , nec tamen in pectoris organis quidquam
inventum erat a statu normali recedens. Durante tolo mor-
bi decursu, omoiu , (juibus ad peripoemnonitim dignos-
cendam opus est, symptomata, uti tussis cum sputorum
sanguinolentorum expectoratione, pectoris oppressio, respi-
ratio difficilis, cet. defuerant. Nulla igitur omnino fuerat
causa, cur explorationem physicam iteraremus, atque
tabs aegrotantis erat conditio, ut necessitas, eam remit-
tendam arbitraremur. Qua vero de causa factum sit, ut
inflammatio tam gravis ne unum quidem indicium exhi-
buerit, quo dignosceretur, indicatuest difficillimum; sae-
pius autem tale quid accidere, anatome patbologica multis
docet exemplis , dum quoque A n d r a 1 de peripneu-
1) Lib. cit.. p. in.
-ocr page 37-monia scribens: uQuand la pneumoniequot; inquit, »survient
dans les fièvres graves , elle l'annonce souvent par une
forte dyspnée. Quelquefois elle ne se révèle par aucun
symptôme, et ce n'est qu'à l'ouverture du cadavre
qu'on constate l'existence d'une phlegmasie pulmonaire.quot;
Alibi idem auctor ; »la pneumonie même intense, peut
exister sans donner lieu à la dyspnée, à la toux ou aux
crachats ; l'auscultation même peut, dans certains cas ,
ne donner aucun signe. Ces pneumonies latentes sont
rarement primitives , elles compbquent souvent d'autres
maladies.quot;
Nos quidem suspicati eramus, haemorrhagiam intra
cranii cavitatem aegroli vitam finivisse, docuit autem
cadaveris sectio , non illam , sed gravem meningitidem
cerebralem, piae potissimum meningis inflammationem
causam illius mortis fuisse. Tunica arachnoidea ubique
fere erat opaca , atque inter hanc non solum et piam
meningem notabilis seri quantitas erat exsudata, sed
etiam inter ipsam piam meningem et cerebri substantiam,
dum eodum liquore cerebri ventriculi penitus fere erant
repleti, eorumf[ue parietes, imprimis ventriculi lertii quot;et
quarli, materia lenui, alba, granosa obsili. Cerebri venae
sanguine turgebant : congestio igitur fuerat permagna.
Cur meningitidem, vivcnle aegrolo, adesse non puta-
verimus , facile apparel. Sola symplomala ab illam re-
ferenda cephalalgia erat vehemensac delirium. Quorum
hoc poslea demum accedens non erat continuum. Utrum-
que cum manifestis polycholiae indiciis erat conjunctum;
deficiebant congestionis cerebralis symptomata manifesta:
non mirum igitur, polycholiae potius quam meuingilidi
fuisse tributa, et capitis dolorem et levem illam, quae
saepius intermitteret, mentis ahenationem. Quando
meningitis jam adeo est provecta , ut copiosa seri exsu-
datio ohtinuerit, quemadmodum in omnium membra-
narum serosarum inflammatione accidit, eadem simul
adsunt, adesse certe possunt, symptomata , quae apoplex-
iam comitanlur. Prius igitur dignosci debuisset, im-
primis cephalalgia vehemente et delirio. Gum vero aegrotus
in Nosocomium reeiperetur, omnia febris hiliosae sim-
plicia indicia aderant, atque igitur ad eam etiam referenda
esse symptomata, quae jam inde ab initio morbum aperire
poluissent, jure nostro, ni fallor, censuimus. Quodsi
itaque quaeratur, qua re, nostro in casu durante aegroti
vita, meningitis a haemorrhagia cerebri dignosci potue-
rit ? Ne uno quidem indicio id certo fieri potuisse affirmo.
Motus quidem convulsivi et contractiones artuuna supe-
riorum meningilidi multo magis propria sunt. Al nonne
apoplexiae eadem symptomata possunt supervenire? Ce-
rebri haemorrhagia orla , nonne loca circumjacientia ita
irritari possunt, ut arluum vel aliarum partium spasti-
cae contracliones oriantur? Quod autem non semper
accidat illud , loei affecti diTcrsitati pro maxima quidem
parte tribuendum esse censeo,
Haec omnia mihi mecum repntanti, atque ex cada-
veris sectione meningitidem compertam habenli, se
offert quaestio , num morbus hicce, quum aegrotus in
Nosocomium reciperetur , nondum inceperit, atque an
febris bibosa, licet tot symptomata adessenl, quae pa-
Ihognomonica in illa febre haberi solent, revera exsti-
terit. Persuasum mihi est, cerebri meningum affectionem
hoe nostro in casu quamvis non violenlis iis symptomatibus,
quibus soleal, indicalam, nihilominus jam inde ab initio
adfuisse ; nos vero dolore in regione hypochondriaca dex-
tra praesente, bilisque vomitu, ceterisque symptomatibus
in errorem induclos, febris biliosae diagnosin fecisse, ubi
non alius exstaret morbus , quam post mortem reperlus.
Non raro certe, imo saepissime accidit, ut menin-
gitis cum vomitu incipiat, dum bnguae conditio, quin
etiam , dolor vehemens in aliquo organo ad digestionem
pertinente videtur indicare, ibi praecipuam esse morbi
sedem , sequens vero morbi decursus docet, e cerebro
hunc originem ducere. Etiam AndraP) sic dixit:
»Chez quelques individus l'épigastre est le siège d'une
A
1) Lib. cit. p. 194.
-ocr page 40-douleur assez vive et augmentée par la pression, douleur
qui apparaît à une époque rapprochée du début de la
maladie. Le vomissement et les nausées sont des phé-
nomènes fréquents dans la méningite aiguë; ils apparais-
sent presque toujours au début de la maladie , et sou-
vent ce sont les premiers phénomènes observés. Tantôt,
après une durée de vingt-quatre heures, ils ne se repro-
duissent plus; tantôt ils durent plusieurs jours, et, dans
quelques cas, pendant toute la durée de la maladie. —
La matière du vomissement est, chez les uns, une
énorme quantité de bile jaune ou verdàtre , chez les
autres ce n'est que du mucus.quot; G e n d r i n morbi
tradit historiam, qui initio quidem ventriculi et intesti-
norum inflammationis vehementis omnia praebuit sym-
ptomata, in fine vero cerebri affectionis. Hujus tantum ,
cadaveris sectione iiîstituta , exitus sunt reperti ; primae
viae nihil fere morbosi exhibuere.
Accedit, quod medullae spinalis affeetio adeo gravis
exsisteret, quo dolor in hypochondrio dextro facile ex-
plicetur. Dubitari scilicet potest, an dolor hicce in hepate
sedem habuerit; certo et musculis et cuti , Organum illud
circumtegentibus, insedisse potest. Ergo nihil restât,
quod repugnaret sententiae, febrim biliosam non ad-
fuisse. Quae quamvis ita sint, et quamvis fateamur, sine
praejudicata de febris biliosae praesentia opinione, e tota
symptomatum syndrome nos suspicari potuisse inflam-
tnationern cerebri ejusque membranarum, non dubilo
tamen factam diagnosin defendere atque in obscure tali
casu, qualis noster erat, meningitidem certo dignoscere
non potuisse, affirmare.
Totus morbi decursus hic fuisse mihi videtur. Jam
antea in aegroto caries vertebrarum, cujus mentio in
sectionis historia est facta, fortasse e spondylitide tu-
berculosa orta, exstiterat, Hujus causa ortus est ab-
scessus foras erumpens, Hic quidem apertus est ac sana-
tus , uti cicatrice, post mortem inventa, probatur. At
Vitium internum perseverabat, imo vero, licet aegroto ,
ut videbatur, non valde molestum, sensim est pro-
gressum, primumque affecit duram matrem, deinde ce-
leras membranas quibus medulla spinalis integitur. Me-
ningum vero spinalium inflammatione exsistente , jam
facile est intellectu , banc etiam in cerebri meninges
'fuisse propagatam, qua ortus sit morbus ille, qui mortem
aegrotanti attulerit. Num ipsum quoque cerebrum in-
flammatione affquot;ectum fuerit, affirmare , non ausim. Ve-
risimile quidem haberi potest, partes pia méningé in-
vestitas, ubi inflammatio tanta fuerit, simili affectione
laborasse ; nam uti pleurae , pulmones circumdantis, in-
flammatio in ipsam pulmonum telam facillime transit,
sic etiam in cerebro idem exspectare possumus. Indicia
tamen manifesta , praeter illam injectionis speciem, quam
O
-ocr page 42-YvMCo-G^iXy^ injection pointillée dicunt, non inventa sunt.
Ex fornicis partis inferioris emollilione nihil hoc respeclu
concludi potest, quoniam haud dubie ortum dehuil qua-
Htati et quantitati seri ipso illo loco copiosissime exsudati.
T A N T U M.
-ocr page 43-I.
Abercrombie, Kellie, Watson, abique
non recte dicuat, sanguinis quantitatem absolutam in
cerebri vasis eandem semper manere.
II.
Quae, animaUbus administratae , Teneficiisymptomata
non producunt, ea neque homines venenorum instar
■ affectura esse , concludere non possumus.
III.
Non assentior Doct. L. A. K1 o p p e r t dicenti: »Over het
algemeen geloof ik, dal er door het gebruik van levertraan
iD scrophulose meer bedorven dan goed gemaakt wordt.quot;
IV.
Ubi symptomata observantur, quae nervorum actionem
a norma recedere indicant, investigatio medullae spi-
nalis nunquam negligenda est.
V.
Signum pathognomonicum ad dignoscendum cardili-
dem non datur.
VI.
Diagnosis, inter primum morbi morbillosi stadium
(ante eruptionem nempe) et inter initium febris catar-
rbalis, difficillima est.
VII.
Non assentior Gl. Bon i 11 au d, dicenti: »La pa-
role est modifiée , quand une lesion a lieu dans les lo-
bules antérieurs du cerveau.quot;
VUL
Ad delirium, in morbis biliosis adeo frequens , producen-
dum, muitum conferre videtur qualitas sanguinis mutata.
IX.
Curatio epilepsiae a Burrow commendata, quae con-
sistit in unius vel utriusque carotidis ligatura, rejicienda est.
X.
Facimus cum S t o 11 i o, in peripneumonia detraetiones
sanguinis magis respirationi , quam pulsui, esse accom-
niodandos.
XI.
Non assentior dicenlibus, Typhum in regionibus, ubi
febres intermittentes regnant, raro occurrere.
XII.
Minus recte Cl. Wunderlich. »Von eigentlicher
Harnkrise ist in dieser Krankheit (der Typhus) absolut
nichts zu bemerken.quot;
XIII.
Albuminuria et morbus Brightii non sunt Syno-
nyma.
XIV.
Sectio alta, uti dicitur, ad extrahendum calculum
^esicalem, sine ratione a plurimis rejicilur.
XV.
Paracentesis vesicae urinariae optime fit per intesti-
num rectum.
XVI.
Recte Cl. S t r o m e ij e r réfutât Bonnet, dicentemr
»Die Verkrümmungen der Gelenke bei den Arthropblo-
gosen sind zu erklären , durch die Anfüllung des kap-
selbandes mit Flüssigkeit.quot;
XVII.
Menstruatio adesse potest durante graviditate.
XVIII.
Haemorrhagiae, in secunda periodo partus ortae, sim-
plicissimum minimeque nocens remedium stypticum est
membranarum perforatio, nisi placenta sit praeria.