-ocr page 1-

QI AESTIONES JURIS.

fi

i.

-ocr page 2-

-«•iîrj

. V

\

TC

-ocr page 3-

QUAESTIONES JURIS,

quas.

ANNUENTE SUMMO NUMINE,

ex auctoritate risctoeis magnifici

HERM. JOH. ROYAARDS^

theol. doct. et prof. oed.
nec non

amplissimi SENATUS ACADEMICI consensu ,

et

nobilissimak FACULTATIS JUKIDICAE dkcrbto ,

m

summisque in

JURE ROMANO ET HODIERNO HONORIBUS AC PRIVILEGriS,

IN ACADEMIA ßHENO-TEAJECTINA,

rite et leg-itime consequendis,
ERUDITORTJM EXAMINI SUBMITTIT

GUILIELMUS CAROLUS VAN DER BREGGEN,

amstel od amen sis.
A. D. XXVI mensis Ociobris, anni MDCCCXLIX, hora II.

L

TKAJECTI AD RHENUM.
Apud l. E. BOSCH ET FILIUIM , ïypogr.

MDCCCXLIX.

-ocr page 4-

cM'S-

S-3*
Êv^*-quot;

Ç lt;

Kfp
ÇA-

m

k -it -

-ocr page 5-

Mater non indiget auctoritate maritim, nl ßio
prioris tori uxorem ducenti possit consentire.

Argumenta, quibus nititur haec sententia sunt
maxime haec:

а.nbsp;Maritus secundus est cotutor sed minime par-
ticeps patriae potestatis ; consensum ad raalrimonium
autem pater vel mater dat ex potestate patria, mi-
nime tanquam tutor, quod aperte ex eo sequitur,
quod avi vel aviae consensus exigitur et non tu-
toris.

б.nbsp;In art. 163 dicitur: uxor sine consensu mariti
nihil dare potest. Exinde non licet efficere: ergo
nec
consensum, nam ille articulus unice spectat res,
quae in patrimonio sunt, minime autem quae spec-
tant pietatem.

-ocr page 6-

c.nbsp;Ex articulo 173 non licet, semper periculoso,
argumento a contrario sic argumenlari: testamentum
potest uxor sine consensu mariti facere, igilur nihil
aliud sine consensu, nam cum dubilari possil, num
testamentum, in quo de bonis slatuitur, non sit in-
strumentum quod indiget mariti consensu, legislator
hanc dubitalionem dirimere voluit, sed minime eo
articulo el 169 unicum casum ponere in quo mariti
consensus non sit necessarius.

d.nbsp;Ex eadem ratione autem quam veteres po-
suerunt in lege 32 pr. D.
de heredibus instituendis
(28.5) testamentorum jura ipsa per se firma esse
oportere, non ex alieno arbitrio pendere, efficilur.
Nam sic etiam in malrimonio defendi potest, con-
sensum ad malrimonium ex pietale proficisci, nec ab
alieno arbitrio pendere.

e.nbsp;Patria potestas est jus cui renuntiare non licel
(arl. 195): igilur nec per malrimonium ad alium
transferri potest, quod tamen fieret, si secundus
maritus in malrimonium consensum dare deberet.

-ocr page 7-

f. Uxor marito debet obedientiara, sed ipsa di-
judicare debet, num marito negante possit fdiae nu-
benti consentire, nam si mariti consensus non re-
quiritur, de inobedientia sermo esse nequit.

Qualis est uxoris conditio, quae in res domesticas
obligationem contrahit.

In art. 164 C. C. dicitur: uxorem res domesticas
agere ex praesumto mariti consensu. Si haec verba
stricte adeoque de auctoritate a marito uxori prae-
standa accipiuntur, tentarl possunt haec fere:

1°. An ex hoc negotio obligetur uxor, licet
maritus non in quodlibet singulare negotium con-
sensum nominatim dedisset. Maritus autem ob haec
negotia obligatus non esset. Hoc enim satis se-
queretur ex comparatione instituta cum art. 168.

1*

-ocr page 8-

c. c. ubi maritus propter débita mercatoria uxoris,
ex ejus consensu contracta, tunc demum obligari
dicitur, si inter conjuges contracta est bonorum com-
munio; sin vero ejusmodi bonorum communie non
adest, etiam maritus non obb'gatur, licel auctoritatem
praestiterit. Quodsi igitur uxor obligalur tantum,
si non adest communie bonorum, creditor etiam
contra uxorem tantum agere potest; sin vero adest
communie, maritus in suis bonis, quae non sunt in
communione (art. 175 in f.), conveniri potest.

2quot;. Art. 162 spectat jura mariti et uxoris in-
vicera, non autem exlraneos. Itaque dici possit is,
qui cum uxore contraxit propter res domeslicas,
minime marilum sibi obligalum habere, qui lamen
uxori tenetur ad impensas restituendas, ex nego-
tiorum gestione.

3°. Per art. 1354 C. C. quilibel praesumilur suo
nomine contraxisse, ita eliam art. 1351, ex re ipsa
autem minime palet, si uxor contrahit, eam veile
marilum obligari.

-ocr page 9-

4°. Per art. 1390, qui sciente altero sed non
mandante ejus negotia gessit, potest negotiorum
gestorum agere; ex art. 1393 dominus negotiorum
tunc demum tenetur erga extraneos, si ipsius nomine
contractum est ; hic autem uxor non mariti sed suo
nomine contraxit nisi contrarium aperte pateat.

Ob quas rationes mihi videtur legislatoris sen-
tentia potius de mandate mariti in uxorem vel ta-
cite collate esse accipienda, quam de auctoritate a
marito uxori suo nomine agenti accommodata. Le-
gislator autem hanc non incertam, ul mihi quidem
videtur, sententiam clarius longe meliusque expres-
sissel si usus essel certo indubitatoque vocabulo
lastgeving, quam longe incerliore minusque accuraio
bewilliging-, nam si uxor ex mandate mariti con-
trahit, ipse obligalur, quod potius consenlaneum est
reliquo juris systemali; nam onera matrimonii spe-
ctant maritum, el maritus lege tenetur omnia ne-
cessaria uxori praebere (162. al. 2). —

Nec verisimile est legislatorem tales ambages

-ocr page 10-

voluisse, ut primo creditor debeat uxorem con ve-
nire, et haec maritum (si non adest communio),
sed verba legis ad contrariam, uti indicavimus,
sententiam fere ducere videntur.

Ad art. 1985 Cod. Civ.

In art. 1985 dicitur: renuntiare licet praescriptioni
jam implelae. Etsi hic articulus positus est in sectione,
quae de praescriptione generaliaexplicat, tamen mihi
videtur unice spectare praescriptionem exstinctivam,
et minime usucapionem (praescriptionem acquisiti-
vam). Usucapione dominium acquiritur; pactum
autem quo quis usucapion! impletae renuntiat, nihil
aliud in se continet quam donationem; nudis pactis
autem dominium apud nos non transfertur, nec
donatio, nisi rei mobilis, fieri potest sine instrumente

-ocr page 11-

aulhenlico. Art. 2221 in Cod. Napol. bene se ha-
bet, quia lege Francica per pactum dominium
transfertur; apud nos autem minus prudenter recep-
lus esse videtur. Quod autem art. 1985 C. C. non
spectat usucapionem, etiam palet ex art. 1984. C. C.,
in quo dicitur: praescriptioni ab initio renuntiari ne-
quit; si id de usucapione intelligilur, nullo modo
defendi posset articulus, nam qui rem emit vel ex
quocumque titulo accepit, si bona fide est, existi-
mat se dominium acquisivisse; itaque renuntialioni
possessionis in tali casu locus esse nequit. Si, dum
usucapit possessor, jura domini agnoscil, ex art.
2019 C. C.
usurpala est possessio, nam eo casu
desinit animo domini possidere et procurator factus
est domini, pro quo tunc rem detinet. Hoc autem
Irahi nequit ad implelam usucapionem, qua domi-
nium jam acquisivit. Cum igitur art. 1984 de non
impleta praescriptione tractans, non spectet usuca-
pionem, eliam quod de impleta dicitur,
nequit illam
spectare. Nec obstanl verba
zijn verkregen regt.

-ocr page 12-

nam est jus quaesitum, exceptionem opponere posse,
cui juri bene paclo renuntiare potest.

Historica ratio plenissimam adfert probationem;
praescriptio proprie nihil aliud est quam exceptio,
contra quam exceptionem ex pacto renuntialionis
replicatio datur; obh'gatio nalurah's superesse exis-
timatur licet opposita sit exceptio; bene igitur
cernilur quare ex renuntialione pristina obligatio
omnem vim recipiat. — In usucapione autem inde
a lege XII. tabularum dominium erat acquisitum,
quod sane rescindi poterat, sed actio Publiciana
rescissoria tantum
in nonnullis causis dabatur, brevi
tempore anni erat finita, et jure Justinianeo, apud
nos recepto, intra quadriennium tantum institui po-
terat, et id apud nos unice in causa necessariae
et justae absentiae fieri, docet Grotius
Inleiding tot
H. R. II. § 7, in f., propter ignorantiam autem
non admitli defendit Voetius ad tit. D.
ex quibus
causis majores
nquot;. 13.

-ocr page 13-

Ad. art. 212. C. C.

Verba in art. 212 C. C. door uitgaven boven de
inkomsten veroorzaakt
minime intelligenda sunt de
impensis, quae tantum unum conjugem spectant; nec
possumus probare quod Diephuis (1) v. cons, dicit :
(I. 1001) si unus conjugum refectiones fecerit ae-
dium, quae in communione non sunt, has impensas,
modo statim solverit, pertinere ad
uitgaven boven
de inkomsten,
et ita haberi damnum communionis
lucri et damni; quam legis dispositionem notât bis
verbis :
het onbillijk gevolg toch der tegenwoordige
bepaling zou zijn, terwijl de een alles, wat hij tot
verbetering zijner bezittingen aanwendt, aanstonds
betaalt, dit gemeenschappeUjk gedragen wordt en
dat daarentegen, zoo de andere niet voor dadelijke
betaling zorgt, hij die onkosten vroeger of later
alleen moei dragen.

(I) Nederl. Burgerlijk Regl.

-ocr page 14-

Propter hanc autem iniquitafem staluimus, his
verbis minime spectari omnes impensas, sed unice
impensas quae
utrumque conjugem spectant. Nihil
prohibet quominus art. ita intelligamus, igitur ita in-
telligi debet, ut potius sit rationi consentaneus, quam
contra sanam rationem. Insuper id sequitur ex art.
218: débita quae utrumque conjugem non spectant
in communionem non veniunt; igitur nec solutio
horum debitorum ex pecunia communionis fieri po-
test; nunc autem nullae impensae fieri possunt sine
praecedente obligatione, licet quis solvat antequam
praestatio locum habuerit, vel statim e. g. dum
emit; nam quod obligatio per solutionem citius sit
sublata, non efficit obligationem non adfuisse; igitur
aderat debitum
mum conjugem spectans. Nec art. 218
a\.2.wat een, praebet argumentum a contrario; sed
licet delictum in utriusque commodum sit commis-
sum, tamen poena unice eum premit, a quo exigi-
tur e. g. in defraudatione vectigalium.

-ocr page 15-

Thesaurus ab mo conjugum inventus, an incidit
in communionem lucri et damni?

Vir cons. Diephuis (1) statuit thesauri inventi par-
tem, quae conjugi inventori tribuitur, pertinere ad
commimionem lucri et damni, rationem adferens
daar
toch het geluk in het algemeen zijne gaven niet zonder
eenige aanleiding mededeelt, maar dit alleen doet
naar aanleiding van iemands goederen, arbeid en
vlijt.
Contrarium mihi videtur ; nam quod pars
thesauri tribuitur inventori, non est praemium ope-
rarum, sed ut ita obvietur fraudi; alias inventor
facilius totum subtraheret;
operarum occasione par-
tem acquirit, sed non
propter operas, nam thesau-
rum in alieno quaerere non licet, igitur de opera
in inveniendo thesauro sermo esse nequit, nec
propterea tune terram fodiebat, sed alii rei operam
insumebat, et
fortuna aliud dedit dicit Tryphoninus
in 1. 63 § 3 D.
de acquir. rer. dom.; „quod vero
subito in abdito loco positum
nihil agens sed aliter

(1) Nederl. Burg. regt I. nquot;. 981.

-ocr page 16-

ambulans invenit, proprietatis domini sit.quot; Voetius
(de pact, dotal 32.) „Veniunt ergo in hanc com-

munionem____quaecunque cum nullius essent, a

conjuge alterutro occupantur, veluli ferae captae,
gemmae, lapilli in Ktore inventi, nec non thesauri,
quatenus hos inventori pro praemio inventionis jus
aut mores adsignant.
Wesel de connub. soc. II.
c. 2. n» 115-125.
Matthaeus par. 3. n. 9.quot;

Quaestio possit esse, num in adprehensione the-
sauri vel gemmae opera contineatur nec ne; Voetius
cum iis quos citat, videntur in hac adprehensione
operam cernere, cum Tryphoninus in re tam levi
operas non invenit. Similis est quaestio in L 19 D.
de acq, rer. dom. proposita „sed hereditatem lega-
tumve non acquiri mihi per eum (i. e. liberum
hominem mihi h. f. servientem), quia neque ex re
mea, neque ex operis suis id sit, nec ulla ejus
opera sit in legato;
in hereditate cdiquatenus, quia
per ipsum adiretur; quod et Varium el Lucullum
aliquando dubitasse.quot; Quod hereditas non est in

-ocr page 17-

communione mihi nullum argumentum praebet prop-
ter saisinam, quae dicitur, nam hereditas ipso jure
acquiritur, et aliquatenus ejus opera sit in repudi-
ando. Sed cum donatio, ex qua ut dominus fiat
requiritur adprehensio, si est rei mobilis, nonincidit
in communionem, patet
adprekensionem per se spe-
ctatam,
opens non accenseri ab nostro legislatore.

Aliud sane est in lotteria, nam in illa contractum
facit, emit nomen, lucrum data opera acquiritur;
igitur
fructus induslriae recte haberi potest.

Apud Vir cons. Diephuis (2 vol. § 676 nola 2)
proponitur casus quod ususfructus hereditatis Titio,
hereditas ipsa ejus liberis relinquebatur, sed si Titius
orbus decesserit, hereditas Sejo relicta erat. Titius
moritur relicto filio post mortem testatoris nato. Diep-
huis dicit contra auctores Responsorum
Verzameling

-ocr page 18-

mn Regtsgeleerde Adviezen 1844 p. 64-66, hic
esse fideicommissutn prohibitum:
Trouwens, waar
men over het vruchtgebruik beschikt, daar moet
toch ook eigendom aan iemand toegewezen zyn;
want waar een vruchtgebruiker is, daar moet zeer
zeker ook een eigenaar zijn.

ld sine dubio verum est, sed quisnam ille do-
minus sit, pendet a conditione, nempe: an usufruc-
tuarius orbus deeesserit neene; in casu quod usu-
fructuarius orbus deeesserit, patet Sejum heredem
fuisse inde a tempore mortis teslatoris; si autem
usufructuarius tempore mortis liberos reliquit, qui
jam nat! vel concept! erant tempore mortis testato-
ris, patet
eos ab initio heredes fuisse et non debe-
bant Sejo restituere; igitur nullo modo hic dici
potest fideicommissum prohibitum adfuisse, nam
minime dicitur liberos usufructuarii statim, mortuo
testatore, exstantes heredes esse pure institutes, et
üs mortuis ante patrem usufructuarlum hereditatem
transferri ad Sejum, cui tune est fideicommissum

-ocr page 19-

relictum, nam talis opinio testatoris nequit esse;
nam quis tunc proprietarius bonorum hereditatis
esset intra tempus inde a morte filii fructuarii, usque
ad ejus mortem? igitur voluntas testatoris nulla alia
fuit, quam ut mortuo fructuario demum pateat,
quisnam testatoris heres fuerit.

Nec prohibitum fideicommissum in eo cerni
potest, quod usumfructum Sejo dederit, dum adhuc
incertum est,ad quem pertineat hereditas; nam licet
de hereditate nondum constat, ad quern pertineat,
tamen jam jura usufructuarii incipere possunt; et
quod testator voluit Titium fructuarium, et non he-
redem esse, satis aperte in suo testamento indica-
vit; de reservatione mentali igitur sermo esse ne-
quit, ex qua contra apertam testatoris voluntatem
interpretemur, art. 932 et art. 934 contrarium jubent;
si igitur de fideieommisso aperte non constat, id
per interpretationem introducendum non est. Altera
quaestio num Sejus heres fiat, si Titius non orhus
moritur, sed relicto fifio post mortem testatoris nato.

-ocr page 20-

an tunc heredibus ab intestate deferenda sit heredi-
tas, sine dubio Sejo hereditas tribuenda est, cum
pateat eum unice postponi Titii filiis, qui testatori
heredes exstant, non autem per liberos Titii po-
sthumi, qui heredes testatoris non sunt, excludi.

Ad Art. 1246 Codicis Civilis.

An verba art. 1246. C. C. na aftrek mn zijn
aandeel
intelligenda sunt de eo casu, si contra ter-
tium possessorem agit, qui creditor! hypothecario
solverat, non autem quamdiu hypotheca est penes
debitorem ?

Vir cons. Diephuis (et quos laudat) dicunt: art.
1246.C.C.est generalis, et ubi lex non distinguit,
nobis distinguere non licet; si igitur penes debitorem
est fundus hypothecae adslrictus, posterior creditor
pignoratitius petere potest, ut ex hac hypotheca ven-

-ocr page 21-

dila tertio possessor! subrogato non lantum debitum
solvatur, sed pars tantum, ita ut sibi aliquid super-
fluum praestaretur.

Mihi autem contrarium videtur statuendum esse
propter art. 1244, nam ex illo detentor hypolhecae
sese venditioni opponere potest, si demonstrat alios
fundos aeque idoneos pro eodem debito hypolhecae
obnoxios, adhuc in bonis débitons esse; quo casu
creditor cogitur primo hos fundos evincere; si pre-
lium ex illo fundo redactum sufficiens erat ad hy-
pothecamsolvendam, certe etiam fundus, quem ter-
liuspossidet, liberatus esset; nunc aulem nulla ratio
cogitari potest, quare üle tertius minore jure frua-
lur, si per solutionem jura creditoris nactus est,
({uam si omnino non solverit et sese simpllciter ven-
ditioni opposuerit. Solvendo ipse creditor est factus,
et dicendum est: tot personae sunt quot qualitates;
lanquam tertius possessor sese opponit venditioni
fundi, et jubet credilorem primo evincere hypo-
Ihecas a debilore relenlas. Illa verba
m aftrek

-ocr page 22-

mn zijn aandeel autem bene se habent, si tertii
possident fundos hypothecae adstrictos, nam alio-
quin ambages locum haberent; nam illi, contra quos
tanquam creditor subrogatus actionem Servianam
instituisset, iterum conlra eum agere possunt, ilerum
subrogati, et tune res ad finem perduci non posset.
Quod dicunt (vid. cons. Schuller): si hoc admit-
teretur, subrogalum meliore jure frui quam credl-
torem principalem, minime defendi potest; nam cre-
ditor principalis pro suo debito e. g. tria praedia
obstricla habebal, dum subrogatus tantum duo inve-
nit, in quae jus suum exercere potest; nec quod dicit
hypothecam tunc
graùus premere praedia pro illo
debito obligata, nam arbitrio créditons relictum
erat, praedium quod velit evincere; jura creditoruni
posteriorum igitur minime eo minuta sunt, quod ter-
tius possessor plene jus creditoris hypolhecarii exer-
cet. Praeterea ex art. 1244, ut terlius possessor
creditorem repellere possit, requiritur, ut fundus qui
apud debitorem mansit, aeque idoneus sit, nunc

-ocr page 23-

autem est summa iniquitas, quia ille fundus minoris
aestimalionis erat, eumnequidem ad hanc aestimatio-
nem prodesse tertio, cum si sufficiens fuisset plene libe-
ratus fuisset adsignando
hunc fundum creditori. Ratio
ob quam in art. 1244 creditorem ad fundos minoris
pretii adpeUere nequit, posita est in regula: quod
creditor non cogitur per partes solutionera accipere,
si autem creditor civiliter rem tractat primo instituit
actionem contra ipsum debitorem et evincit hypo-
thecam minoris pretii, quod hic habetur fecisse.
Cessio actionum vi legis fit, quia praesumuntur con-
trahentes tacite pacto eam cessionem fecisse; si autem
creditor nominatim id fecerit, tertius plenum crédi-
tons jus exercet;ita etiam nunc, cum lex hanc
cessionem factam esse existimat, idem plenum jus
habere debel.

-ocr page 24-

Ad Art. 1186 Cod. Civ. conjunclum cum
art.
1618. C. C.

In art. 1186 C. C. locatori in invecta et illata
subconducloris Privilegium datur, pro rata partis quam
conduxerat a primo locatore; si igitur dimidiam
domum conduxerat pro tertia parte mercedis, tamen
ejus invecta et illata tenerentur pro dimidia parte
mercedis a primo conductore debitae. Hoc autem ita
non esse oportere ipse legislator videtur sensisse, cum
statuât subconductoris invecta et illata non
teneri domi-
no,
si justo tempore solvisset mercedem suo locatori;
igilur si tertiam partem solverat, ejus invecta non te-
nentur propter sexlantem (quam adhud deberet si ratio
habenda esset partis conductae), quod omnino fieret
si nondum mercedem solvisset, quo casu teneretur
propter
tres sextantes. Ita eliam in art. 1618 actio
in personam domino datur contra subconductorem
pro ralione pensionis quam sublocalori debet, et non
ratione partis conduclae; contra rationem autem est

-ocr page 25-

ejus invccla et illata pro majore vel minore summa
teneri, quam ipsius obligatio est. „Plane in eam
„duntaxat summam invecta mea et illata tenebuntur,
„in quam coenaculum conduxi, non enim credibile
„est, hoc convenisse ut ad universam pensionem
„insulae frivola mea tenebuntur;quot; ex hisülpiani(l)
verbis descendit jus domini in invecta et illata sub —
conductoris; ex iis in jus francicum et nostrum
receptum est, nusquam autem patet legislatorem
aliud quid statuere voluisse, licet verba contrarium
indicent.

Si spectamus art. 1618 conjunctum cum nostro,
planum fit dominum jura sublocatoris exercere, et
(fuod ad actionem in personam, et quod ad
Privi-
legium quod sublocator habet in invecta et illata
subconductoris ; nulla autem ratio est, quare domino
invecta et illata subconductoris in majorem summam
teneantur quam ipsi sublocatori, et qiiare liberetur
solutione huic facta, de residua quantitate ratione

(1) L. 11 § S D. de pign. act.

-ocr page 26-

tolius mercedis secundum partem conductam. Ob
quas rationes existimo bene Diephuis V 749 dare
paraphrasin, loco „in evenredigheid van het door
den tweeden huurder overgenomen gedeelte of
liever van den huurprijs van dat gedeelte,quot; nempe
si special pensionem sublocalori solvendam.

Ejus qui gratuilam habltallonem habet, In veda el
illata non tenenlur domino. Palet ex art. 1186
C. C. subconductorem liberari, si juslo tempore sol-
verat conduclori; si autem gratuitam habltallonem
habet tolius lemporis, pensionem statim solvisse exl-
stimandus est; igitur ejus invecta et illata leneri
nequeunt.

Ex eodem art. 1186 conjunclo cum art. 1618 C.C.
patel proprio primum locatorem jus secundi localoris
exercere, quod jus sibi obligalum est; nam si sublo-
calori nihil debet, dominus agere nequit; si autem
gratuitam habltallonem concesserat sublocator, nul-
lum jus habet sublocator quod dominus exercere
possit.

-ocr page 27-

In art. 1186 nnice sermo est de eo, qui condu-
xerat a couductore, igitur non de quolibet inha-
bitante et privilégia non sunt extendenda , I. 5 D.
in quibus causis pignus (20.2) Marcianus dicit:
„Pomponius (libro 13 variarum lectionum) scribit:
Si gratuitam habitationem conductor mihi praestite-
rit, mvecta a me domino insulae pignori non esse;'
nusquam autem patet huic legi derogatum fuisse; ejus
praeceptum igitur mihi servandum videtur, contra
sententiam quam defendit Diephuis V. 750.

An in art. 118 C. M. legislator aliam viam ingressus
est quam in art.
107 et 108?

Trassans existimatur provisionem idoneam habere
apud trassatum, si ille tempore, quo foro cesserit, licet
ante diem solutionis, eandem pecuniae quantitatem

-ocr page 28-

debet trassanti; quo casu si praesentans neglexerit
protestationem justo tempore facere, liberatur tras-
sans, modo cedat actiones, quas habet, praesen-
tanti. Ex art. 118 contra, ilia liberatio acceptanti
demum prodest, si
adsigmtus in domicilio foro
cesserit
post diem solutionis faciendae; ex quo
sequitur, si foro cesserit
ante illam diem, si tunc
praesentans neglexerit protestationem facere, accep-
tanlem se liberare non posse cedendo actiones.
Deinde trassans liberatur licet trassatus foro non
cesserit, modo praesentans neglexerit justo tempore
protestari, contra vero acceptans eo casu non libe-
ratur; illi unice conceditur cessio actionis si adsi-
gnatus in domicilio foro cessit; si ille non foro cedit
sed praesentans neglexerit protestationem facere,
acceptans se liberare nequit cedendo actiones in
domiciliatum. Paritas causae etiam postulat eandem
legis dispositionem, nidla autem ratio cogitari potest
quare trassans meliore jure utatur quam acceptans.
Si art. 118 concepttis fuisset: „Indien de gedomi-

-ocr page 29-

ciliëerde niet voldoet, en de houder verzuimd heeft
etc. nullum foret dubium, sed nunc quaestio est, an
duo requisita, a) quod foro cessent el b) quod foro
cessent
post diem solutionis, possimus habere pro
non scriplis. Ratio id jubet; nam licet in eadem
urbe possit domicillum adjectum esse, tamen fre-
quentius ex rei natura ld adjicitur, si extra domici-
lium trassati facienda est solutio, quo casu nihil
acceptans a vero trassante dilfert. Et licet in eadem
urbe solutio facienda est in domicilio adjecto, tamen
acceptanli nequit tanquam negligentia imputari,
quod curaverat
ante diem in domicilio pecuniam
adesse ut solutio fieri possit; et quid si pridie vel
ad diem solutionis foro cessent, tune certe acceptanli
nihil imputari potest et tamen, si illa duo requisita
non negligimus, totum denuo solvere tenetur, licet
protestatio sit omissa.

-ocr page 30-

Ad art. 321 § uü. C. M.

Art. 321 § uit. C. M. intelligendus est, de damno
ante derelictionem facta.

1)nbsp;Adsecuratio non valet,nisi adsecurati intersit,
art. 268 C. M.; exercitorum autem, qui navem dere-
liquerunt creditoribus, nihil interest, quid navi post
derelictionem accidat, an salva maneat vel penitus
pereat, cum jam liberati sint per derelictionem, licet
nihil ex nave ad creditores perveniat; igitur post
derelictionem damnum quod acciderit iis nullum jus
praebet.

2)nbsp;ld patet ex regula generali, quae in art. 263
C. M. continetur quod in qualibet dominii trans-
latione etiam transferatur adsecuratio, ex qua novus
dominus inde a tempore quo res suo periculo est,
utilitatem habet; nulla autem ratio exstat, quare
hic fmgamus contradictionem inter art. 321 § 5
C. M. et art. 263 C. M., nec exceptio in illo art.
continetur; unice legislator vult monere regulam

-ocr page 31-

„pretium succedit in locum reiquot; hic locum non
habere, ne quis existimet nave derelicta etiam pecu-
niam ab adsecuratore tempore dereliclionis jam
praestitam creditoribus derelictam esse.

3) Quod in illo articulo dicitur hunne aanspraak
op den verzekeraar is onder dezen afstand niet
begrepen,
hoe significat petitionem non cedi quam
jam
habent; nam de damnis futuris iis nulla actio
competit; tune non habent aliquid exigendi facul-
tatem
(aanspraak), quae proinde eliam a derelic-
tione excludi nequit.

-ocr page 32-

Ä - , if

-ocr page 33-

THESES.

I.

Nulla antinomia inter legem 34 Dig. de pign. act. et
legem 45 Dig.
de solut.

II.

Filius familias minor, qui pecuniam mutuam jussu patris
accepit , in integrum restitui potest.

III.

Prodigus sine consensu curatoris divortium petorc potest.

IV.

Locator Privilegium habet ex art. 1189 C. C. etiam
ratione pensionum, quarum dies nondum venerit.

V.

Si quis in instrumento privato domum suam obligaverlt
pro eo quod in diem debetur, et postea hanc domum
altcri hypothecae dedit, illa pecunia ante diem exigi nequit.

-ocr page 34-

inbsp;VI.

I

Minus probandum quod in art. 601 C. M. creditor
foeneris nautiei, coneurrat cum adsecuratore.

VII.

Tempore Baldi juris cambialis tantum initia inveniuntur.

VIII.

In casu art. 733 al. 2 Cod. Mere., actio de jactu
etiam competit mercium domino, cujus consensu merces in
foris navis sunt positae.

IX.

In art. 2 74 C. P. exigitur mendicura in flagranti
deprehensum esse.

X.

Qui testimonium jùramento firmare nequeunt, propter
falsum testimonium puniendi non sunt.

XI.

Poena mortis civilis sublata, ad eam damnati revivis-
cunt.