-ocr page 1-

THESES

JURIDICAE INAUGURALES

QUAS»

ANNUENTE SUMMO NUMINE,

EX ADCTORITATE BECTOKIS MAONIFICt

IIERM. JOIL ROYAARDS,

THKOr.. DOCT. ET PROF. ORP.,
KKO NON

amplissimi SENATUS ACADEMICI consensu

F.T

nobilissimae FACULTATIS JURIDICAE decreto-

summisque is

JURE ROMANO ET HODIEKNO HONORIBUS AO PRIVILEGIIS
IN ACADEMIA RHENO-TRAJECTINA

KITE AC LEGITIME CONSEQÜBNDIS,
ERUDITORTJM
kxamini submittit

WESSEL ALBERTUS HENNY,

Zutpbaniensis,

UIE XXVIII M. SEPTEMIiRIS A. MDCCCXLIX, HORA II.

ÏRAJECTI AD RHENUiAI,
APUD J. A. VAN WOESTENBERG.

MDCCCXLIX.

-ocr page 2-

BBB

H
*

i;

TrPIS K. J. GIIBKK»

-ocr page 3-

Qui pro minore fidejussit non utitur beneficio in integrum
restitutionis quod minori tribuitur.

II.

Si testator rem quam scivit sibi cum alio communem sim-
pliciter legavit, tola res legatario debetur.

III.

Venditori non ignoranti rei venditae justum pretium non
competit remedium
legis % C. de resc. vend.

IV.

Jus civile Neerlandicum non agnoscit culpara levissimam.

-ocr page 4-

V.

Pater inops, qui plures habet liberos locupletes, unum ex
illis in solidum ad alimenta praestanda convenire potest.

VI.

Maritus adesse sive opem praestare debet uxori, quae in
cnminali persecutione etiam ad indemnitatem convenitur ab illo
qui delicto ab ea perpetrata est laesus.

VII.

Domicilium legale quod minor habet secundum art. 78
Codicis Civilis non jure cessât, si major factus sit.

VIII.

Is qui in pariete suo cui vicim adjacet fundus, per tri-
ginta annos habuit fenestras contra dispositiones art. 693 sqq.
Cod. Civ. positas, quibus lumen hausit, eo ipso luminis servi-
tutem acquisivit, ideoque vicinum impedire potest quominus al-
tius tollendo lumen plane obscuret. (Contra
toullier III, n°. 534.)

IX.

Honoris et existimationis laesio lege non resarcitur pecuma.

X.

Qui debitum creditori solvit et deinde, solutione non in-

-ocr page 5-

vocata, ad idem debituin sofvendum condemnatus, iterum sol-
vit, priore apocha reperta, condictione indebiti solutum repe-
tere potest.

XI.

Institutio procuratorum (procureurs), ut sese habet in patria
nostra, supervacua et nocens est.

XII.

Legatarius (jui, intra annum post testatoris decessum, lic-
redes in jus vocat ad legatum praestandum, non collective eos
citare potest domi defuncti.

XIII.

Ex articulo 611 initio, Cod. de meth. proc. in caus. civ.,
non sequitur judicem semper et omni casu nullitatem incarce-
rationis pronuntiare oportere, quando una alterave ex formis
lege praescriptis est neglecta.

XIV.

.Decoctor admittendus est ad jusjurandum praestandum ut
petitionis a curatore institutae confirmetur
Veritas.

XV.

Mercator cui concessum est beneficium dilationis solutio-
num quod
surseance dicitur, eo pendente, non persequendus
est ut malae fidei decoctor fbanlcbreukieV

-ocr page 6-

— 6

XVI.

Non adsentior viro ampl. de bosch kemper dicenti (Wetb. van
Strafv. n, 192 sqq.) licere aperire epistolas institutioni publicae
quae dicitur
hrievenpost commendatas ad crimen detegendum.

XVII.

Conatus bigamiae puniendus est secundum Codicem Poenalem.

XVIII.

Qui aedes suas, quamquam adsecuratas, incendit, non te-
netur art. 434 Cod. Poen.

XIX.

Testes, qui sine jurisjurandi praestatione secundum legem
audiuntur, incidunt in art. 361 sqq. God. Poen., si coram tribunal!
falsum dederint testimonium.

XX.

Lex 14 Marlis 1819 de tribuendis litteris maritimis (zee-
brieven) nocet structurae navium in patria nostra.

XXI.

Leges oflicinas (fabrieken) protegentes magis nocent quam
prosunt.