DISSERTATIO MEDICA INAUGURALIS
DE
SCARLATINA SIC DICTA PUEIIPEIIALI
ET
PUERPERARUM
PROBE DiSTlKGUENDlS,
H quot;Vf*
ffe
'M'
Â-,
-ocr page 3-DISSERTATIO MEDICA INAUGURALIS
DE
SCARLATINA SIC DICTA PyRPBRAll
ET PUBBPERARUM
PROBE DlSTKifiUESDIS,
QUAM,
FAVENTE SUMMO NUMINE,
EX AUCTORITATE RECTOEIS MAGNIFICI
PETRI JOHANNIS ISAÄCI DE FREMERY,
MATH. «*Q. PHII. JAT. WED. ET ABT. OBST. DOCT. ET PROT.
NEC HON
AMPLISSIMI SENATUS ACADEMICI CONSENSU,
ET
NOBILISSIMAE FACÜLTATIS MEDICAE DECRETO ,
PRO GRAIIV DOCTOBATVS
SÜMMISQUE IN
MEDICINA HONORIBUS AC PRIVU.EGIIS
IN ACADBmiA RHBHO - TRAJBCTIVA
eue et legitime consequendis,
eküditorum examini submittit
THEODORUS JOHANNES HENDRIKSEN,
ROTEEODAMENSIS.
A. D. XXIX. M. JUNII A. MDCCCXLVIII, HORA V.
ROTERODAMI,
APUD T. J. WIJNHOVEN HENDRIKSEN, TYPOGK.
MDCCCXLVm.
-ocr page 4-» 3/
m
P A R E N T IB IT S
OPTIMIS, CAUISSIMIS,
P R A E C E P T O R I B U S,
QTIOSCUNQUB HABTJI, AESTUMATISSIMIS ,
COGNATIS
DILECTISSIMIS
ET
AMICIS,
-ocr page 6- -ocr page 7-num datur scarlatina puerperalis?
Inter morbos epidemicos, quibus frequenter corripitur
genus humanum, magni momenti profecto scarlatina
habendaest. Vix enim alius datur morbus, diversis
temporibus lantam symptomatum diversitatem ostendens,
pauci dantur, quibus tot homines e medio tolluntur.
Scarlatina saepissime epidemlce regnavit, quod exmagno
scriptorum numero facile efficitur; omnis conditionis,
omnis aetatis homines corripit, et mirum igitur non
foret puerperas quoque, quarum ad contagium susci-
piendum proclivilatem plurimi auctores adauctam credunt,
non raro scarlatina corripi. Si aulem in medicorum
scriptis multas huius morbi in puerperas cadentis histo-
rias exspectaremus, magnopere falleremus. Pauci enim
de scarlatina apud puerperas mentionem faciunt, atque inter
paucos illos magna exsistitconfusio; sicMalfatti, Hufeland,
Berndt puerperas revera scarlatina corripi posse, pecu-
liari modo puerperarum conditione modificata, credunt;
alü, uti Helm, et Baumgärtner , peculiarem morbum ,
scarlatinam aut purpuram puerperalem ab iis dictum,
assumunt ; abi adhuc, Kiwisch v. c. nec de puerpe-
rali scarlatina, neque de puerperarum loquuntur, sed
tantum dc erytbemate vel erysipelate sive idiopathico seu
symptomatico.
Plures alü, qui de puerperarum morbis , et de febre
puerperali praesertim scripserunt auctores, hic illic de
erytbemate mentionem faciunt, plures commémorant
eruptionem febris puerperalis grassante epidemia scar-
latinosa ; priores autem de scarlatina cogitasse non viden-
tur, dum posteriores scarlatinam in puerperis aut non
aut perraro tantum observarunt.
Eisenmann, communi metroërysipelatis sive febris
puerperalis erythematosae nomine tum scarlatinam puer-
peralem tum erythema aut erysipelas designans , morbum
primum Parisiis anno 1757 observatum fuisse narrat,
iique nomen miliariae scarlatinosae imponit; accurata
vero huius morbi descriptio, quo ut affirmai Eisen-
mann multae corripiebantur puerperae, multaeque exstin-
guebantur, nullibi invenitur (1).
(1) Eisenmann. Die Wundfiebcr und die Kindbettfleber.
Erlangen 1837 p. 246.
Kirkland(l), Leake (2), Clarke (3), Gordon (4) alii-
que loquunlurde erysipelale, quod in mulieribus febre
puerperali affectis observarunt, eorum tamen descriptio
lam imperfecta est, ut ex ea nulla omnino conclusio sit
petenda.
In Germania, quantum novimus, Boër primus fuit,
qui de nostro morbo mentionem fecerit: in diversis enim
puerperis exanthema observavit scarlatiuae simillimum,
quod vero, cum eodem tempore grassaretur febris puer-
peralis. non veram scarlatinam sed modificationem tan
tum febris puerperalis, metrosepsin nempe, habuit. Datae
descriptioni haecce addit: « Die bier erzählte Gesch.echte,
und mehrere andere dergleichen Fälle lassen m mir
keinen Zweifel übrig, dass der einst so berüchtigte
Friesel und Scharlach der Kindbettcrinnen wenigstens
sehr oft nichts anders als ein Symptom von den Zu-
stande gewesen sey, welchen ich hier beschrieben
habe » (5).
(1)nbsp;T. Kirkland. Treatise on tlic childbedfevers etc.
London 1774. Cf. Eisenmann p. 247.
(2)nbsp;Leake. Practische Bemerkungen über verschiedene
Krankheitender Kindbetterinnen, etc. Aus dem Englischem
Leipzig 1775. S. 150. Sqq.
(3)nbsp;John Clarke. An essay on the epidemic disease of
lying in -woman of the years 1787 amp; 1788. London 1788.
Cf. Litzmann. Das Kindbetlficber etc. Halle 1844 p. 158.
(4)nbsp;Gordon. A treatise on the epidemic puerperal-fever
of Aberdeen. London 1795. Cf. Litzmann I.e. p. 159.
(5)nbsp;L. J- Boer : Abhandlungen und Versuche etc. Bd 1.
p. 199.
Lippich (1) quoque et Quadrat (2) fcbns puerperalis
epidemias describentes, de erythemale in diversis cor-
poris locis prodeunte mentionem fecerunt, illud aufem
scarlatinam non habuerunt, neque nos de eius erythenia-
tis natura aliqua certitudine iudicare possumns.
Hacce ratione plures adhuc enumerare possemus,
quod autem fastidiosum simnlque inutile opus foret,
hisce itaque missis transeamus potius ad illos, qui de
industria magis nostrum argumentum tractavermt, et
quidem primo loco ad eos, qui scarlatinam in puerpe-
ris tantum modificatam esse, magisque periculosam fac-
tam , non vero peculiarem morbum sistere credant.
Malfatti descriptionem dedit malignae febris scarla-
tinosae anno 1799 in tococomio vindobonensi multas
puerperas afficientis, grassante eodem tempore in urbe
epidemice Scarlatina (3) «ohne irgend eine Störung in
den Geburtsverrichtungen hervorzubringen » , inquit,
«mit einem gänzlich verlarvten Gange, und unter der
Begleitung von Symptomen, die den kranken sowohl als
den Aerzten unbedeutend schienen, raffitte die besagte
Epidemie unerwartet fast alle Kindbetterinnen, welche
davon begriffen wurden, dahin». Secundo, non
(1)nbsp;Lippich. Observatademelritide septica in puerperas
grassante. Vindobonae 1823.
(2)nbsp;Quadrat. Dissertatio inauguralis etc. Pragae 1835.
(3)nbsp;J. Malfatti. Beschreibung eines bösartigen Schar-
lachüebers, welcher zu wen 1799 unter den Kindbetterin-
nen geherrscht hat. In: Journal der practischcn Heilkunde
VCD C. W. Hufeland. Bd. Xij. St. 3 S. 120 Seqq.
raro quoque sexto aut septimo , post partum plerum-
que naturalem die, niorbo corripiebantur puerperae,
obortis symptomatibus parvi ad adspectum momenti,
neque scarlatinae suspicionem moventibus. Prodromi
morbi vulgo erant: horripilationes, levior cephalalgia
auriumque susurrus , cutis calens , justo siccior , anxie-
tas. Pulsus frequentiores ac debiliores fiebant; levis
apparebat in facie atque in collo rubedo, accedente
tussicula sicca, et, raro licet, exigua angina, deglu-
titionem nequaquam impediente. Uteri inferior pars ad
attactum parumper dolebat, abdomen caeterum non
dolorificum erat et molle, lochiae fluebant quidem, sed
magis solito olebant. Appetitus parumper imminutus
erat. Mammarum conditio differebat pro citiori aut tar-
diori post partum morbi ortu. Vespertino vulgo sequen-
lis diei tempore post quietam noctem intensior fiebat
faciei rubor, ac sensim sensimque quoque in pectore ap-
parebat exanthema, increscentibus simul anxietate et
tussi, pulsu frcquentiori fado et parumper duriori ,
adaucta cephalalgia, angina aut non, aut, quod rarissimum
erat, exiguo tantum gradu , praesente.
Exanthema nunc in abdomine, porro in extremitati-
bus crumpebat, matutino saope tempore disparens, re-
diens vespertino laete rubro colore , dum simul appare-
bant miliaria (1), Magis prodeunte exanthemate immi-
nuebantur anxielas et tussis, febris vero increscebat,
pulsu debiliori simul facto, non tamen admodum fre-
quenti. Hoe tempore cutis plerumque sicca erat, de-
(1) Dolendum omnino est Malfalti accuratam exanlhcraa-
lis descriplionem non dedisse; illud aulem vulgo cum vul-
garis scarlatinae exanthemate aut prorsus convcnissc aut saltem
ei simillimura fuisse tulo slatucrc possumus,
ticienle vulgo abdominis dolore. Semper fere mente
consciae erant aegrae, sed inquietae, faciei expressio
anxia fiebat, urinae alvique excrelio ad normam saepissi-
me perficiebantur, atque lochiae , etsi male olentes,
fluere pergebant.
«In diesem Zustande I), ita pergit Malfatti, «erreichten
unsere Kindbetterinnen das Ende des dritten, vierten ,
oder höchstens des fünften Tages, als plötzlich das Exan-
them , welches in voller Blüthe stand, oder schon in
Abschuppung überging, ein dunkles und blaülichess
Ansehen erhielt. Man sah vorzüglich an den unteren
Gliedmassen hie und da blaue einzelne Flecke enstehen.
ünvcrmuthet befiel die Kranke ein Gefühl von heftiger
Kälte, ein vorübergehendes Irrereden, oder leichte Zuc-
kungen ; der Puls wurde auf einmal unregelmässig, sehr
geschwind, oder er sauk gänzlich. Das Gesicht wurde
nach den Ausdruck der Schulen hippocratisch, die
Glieder kalt, und innerhalb einer oder zweier Stunden
überraschte sie ein jäher Tod».
Hac ratione longo major aegrotantium numerus intra
paucos dies exstinguebalur, paucis tantum restitutis.
Quae autopsia inveniebantur , hue fere redeuut: exan-
thematis in cute adhuc praesentis color lividior; cerebri
meningum vasa sanguine justo magis turgentia ; nulla
peritonitidis praegressae reliquia; uterus ad normam
contractus. sanguine puerperali magis minusve repletus,
ad adspectum sanus, excepto autem eius collo- In boc
enim inflammationis vestigia aderant, nec raro gangraenac,
Uli affirmat Malfatti, cuius autem descriptio nequaquam
accurata est.
Ex supra dictis scquenlem conclusionem petit Mal-
fatti : descriptus morbus revera est scarlatina, modificata
tantum peculiari puerperarum conditione. Eiusdem quo-
que opinioni s est Hufeland, dieens : «Diese trefflichen
Bemerkungen des Hernn Dr. Malfatti bestätigten sich auch
hierin Berlin volkommen.» Et porro « auch hier war der
Ausgang des Scharlachfiebers im Wochenbett mehrentheils
tödlich (1).»
Num autem morbus observatus revera fuit scarlatina ?
Ex sola descriptione id etFiccre non auderemus ; deside-
ratur enim omnis exanthematis definitio accuratior. Si
autem reputamus puerperas morbo correptas esse eo,
quo epidemia scarlatinosa grassabatur . tempore , plures
earum antea contagio fuisse expositas, morbumque ab
iis interdum in alias fuisse translatum, certo fere sta-
tuere possumus revera in multis saltem scarlatinam ad-
fuisse. Dolendum omnino est Malfatti in opere suo a-
namnesin prorsus fere neglexisse ; mirum enim foret, si
ex aegris ab eo observatis nulla antea scarlatinam fuerit
passa, qua de re autem mentio non fit. Etiamsi igitur
in multis, quin in pluribus forsan revera adfuerit scar-
latina . haecce forsitan non semper adfuit aliaque morbosa
conditio non raro fortasse scarlatina habita est, uti
deinceps fusius videbimus.
Berndt, etiamsi proprias observationes non afferat,
eiusdem tamen ac Malfatti et Hufeland sententiae est,
dicens : « Die vereinzelte Fälle der Krankheit, über
welche ich sonst Mittheilungen erhalten habe, namen
allen das Character einer Scharlachtoxication an, und
endeten tödlich. Immer lies sich eine Uebertragung
des Scharlachcontagiums nachweisen » (2).
(1)nbsp;lluf. Journal. Bd XII. St. III. S. 152.
(2)nbsp;E. G. F. Berndt. Die Krankheiten der Wöchnerin-
nen. Erlangen 1846. S. 298.
Non certo scimus utrum alii adhuc auctores praeter
memoratos eandem proférant opinionem, attulimus
autem in omni casu praecipaos. In tertio disserta-
tionis capite historiam morbi afferemus puerperae scarla-
tina manifesto correptae, quo loco simul morbi sympto-
mata accurate describemus,
§ 3.
Videndum nunc de iis, qui scarlatinam puerperaruin,
aut potius |)uerperas atBcientem non assumant , sed pro-
prium morbum, scarlatinam puerperalem, speeiem nem-
j)C fcbris puerperalis. Praecipui, qui hanc sententiam
protulerint, auctores sunt Helm (I) et Baumgärtner (2)-
hic autem repetit tantum ea, quae apud Helmium legi-
mus , et ipse morbum observasse non videtur, idemque
in Canstatt valet (5).
Sequenti ratione ab Helmio in opere laudato morbus
describitur: altero tertiove post partum die, vehementi
vulgo frigore praegresso, corripiuntur puerperae febre
intensa cum pulsu admodum frequent!, et pleno, sae-
piusque vibrante. Cutis plerumque sicca est, et ardens,
sitis magna ,slactis secretio ad normam perficitur, lochiae
bene fluunt. Interdum adsunt leviores in utero dolores
brevi autem disparentes. Iam sequenti post morbi ortum
die plerumque exanthema erumpit, cuius eruptionis
(1)nbsp;Th. Helm. Monographie der Puerperal Krankheiten.
Zürich 1840.
(2)nbsp;K. W. Baumgartner. Handbuch der speciellen Krant-
heits-und Heilungslehre. Stuttgart 1841. Bd I S. 473.
(3)nbsp;Canstatt. Handbuch der Medicinischen Klinik. Er-
langen 1847. Bd H, S. 133 ct 812.
hancce descriptionem dedit Helm : « Das Exanthem zeigt
sich anfangs als Silbergroschen-, bis Zwanziger grosse
rothe , runde Flecken, welche, an Zahl und Grösse
zunehmend, in einander verfliessen , und eine beinahe
ununterbrochene hochrothe Fläche darstellen. Im Be-
fallenwerden der verschiedenen Hautpartieen herrscht keine
Ordnung, meistens findet ein beinahe gleichzeitiges Her-
vorstürzen des Exanthems statt, welches bald an den
Extremitäten, bald an der Brust zuerst erscheint. Das
Fieber wird dabei nicht gemindert, in einzelnen Fällen
schwellen die Halsdrüsen an , und schmerzen. Manchmal
erscheint purpura puerperalis ohne alles Fieber, welches
erst den zweiten Tag nach dem Ausbruche oder auch
gar nicht mehr erscheint. Ebenso wird öfters bei ge-
ringen Fieber nur eine gewisse Parthie von Purpura be-
fallen , z, B. nur die oberen Extremitäten, oder nur
eine Extremität und die Brust. Gegen Ende des zwei-
ten oder dritten Tages ist das Exanthem in seiner
schönsten Blüthe und gehört hinsichtlich seiner Farbe
zu den intensivsten. Manchmal geht die Farbe ins Dun-
kelrothe bis ins blauliche über, dafür ist sie in anderen
Fällen sehr blass. Bei dem günstigsten Ausgange ver-
liert sich am dritten bis vierten Tage Röthung der Haut
und Fieber und es beginnt sehr bald die Abstossung
der Oberhaut, die entweder als Abkleiung vorübergeht,
oder schon als wahre Ablösung in Schuppen, oft in
grossen Fetzen erscheint». Facta autem desquammatione
non in omni casu sequebatur sanatio; non raro sine
caussa evidenti oriebatur peritonaeitis, aut hydrops,
aut pleuritis cum exsudato copioso. Neque semper de-
squammatio obtinebat: in hisce scilicet casibus vehemens
oriebatur cephalalgia, augebatur febris, citissime minor
et debilior simulque frequentissimus fiebat pulsus, ap-
2
-ocr page 16-parebant symptoinata maniae puerperalis bievique se-
quebatur mors. Neque semper exanthema descripla
ratione prodibat, interdum paene videri nequibat. Helm
enim : «in einzelnen Fällen », inquit « stellt erst die
feine Abkleiung die Diagnose fest; das Exanthem war
wegen Blässe früher nicht zu erkennen. »
ünusquisque certo consentiet decriptum morbum cum
scarlatina multis uominibus convenire, Helm vero ut
probaret eum peculiarem esse morbum, scarlatinam
seil. s. purpuram puerperalem, sequentia affert argu-
menta.
1quot;. «Purpura puerperalis kommt von keinem con-
tagium, und bringt auch nicht welches hervor ». Hanc-
ce tamen sententiam nullo modo probat Helm, eique
prorsus obest Malfattii aliorumque observatorum expe-
rientia, qui simul cum scarlatina puerperarum eliam in
aliis hominibus scarlatinam viderunt. Omnes fere qui
de exanthemate sive erythematoso sive erysipelaceo in
puerperis, grassante febris puerpelaris epidemia, mentio-
nem faciunt, etiamsi de scarlatina aut puerperae aut
puerperalis nequaquam cogitaverint, scarlatinam eodem
tempore epidemice regnare narrant. In hac quoque ur-
be scarlatina universe grassabatur, quum casus in toco-
comio academico observatus, quemque deinceps enarra-
bimus, occurrebat, quo casu indagatio accurata mani-
festissime docuit aegrotantem ante partum revera con-
tagio fuisse expositam , domi enim aegcr scarlatina de-
cumbebat; simul quoque, quousque saltem certo hoc
statuere licet, contagio alium infecit aegra. Et plura
profecto exsistunt exempla , etsi non magno ut videtur
numero, ex quibus puerperas contagio scarlatinoso ex-
positas aut ante, aut post partum, et ipsas illud sus-
cepisse aliosque iterum infectasse, sine ullo dubio patet.
2'. «Sie entsteht immer nur in den ersten Tagen
nacli der Geburt, um die Zeit, als auch die anderen
Wochcnkrankheiten entstehen. »
Nullius omnino momenti hocce argumentum haben-
dum , neque verum est morbum secundo semper vcl
tertio post partum die erumpere, vidimus enim ex de-
scriptione , quam dedit Malfatti, eruptionem non raro
sexto tantum vel septimo puerperii die obtinere. Etiam-
si autem verum esset morbum primis diebus incipere,
hoc pro allata Helmü sensentia nihil probaret. Conditio
nimirum in qua mulier primis puerperii diebus versa-
lur , valdopere ad morbos praedisponit ; partus negotium
gravissimas in corpore produxit mutationes ; systema
nervosum vulgo in statu erethico versatur, in vasculoso
systemate manifestus observatur orgasmus ; in utero ex
sublata organica deciduae cum interna eius superficie
coniunctione vulneris species orta est, quo in praesente
universali erethica conditione ad contagium quoddam
suscipiendum uterus praedisponitur. Puerperae itaque
facile suscipere contagium possunt, neque omittendum
est iam ante partum contagium facile a nonnullis susci-
pi posse.
3quot;. » Sie erscheint oft ohne alle Schleimhaut symp-
tôme. »
In nostro casu angina revera adfuit, etsi non vehe-
mens, manifesta simul aderat mucosae intestinalis irri-
latio. In descriptione. quam dedit Malfatti, raro qui-
dem de angina sermo est, in nonnullis tamen casibus
autopsia mucosam faucium inflammatam esse docuit.
Etiamsi angina in scarlatina saepissime occurrat, non
lamen huius morbi symploma constans est; desideratur
interdum si levissimo gradu adest morbus, desideratur
non raro, aut saltem parvi momenti est in nonnullis
scarlalinae malignae exemplis, cuius rei quoque in hac
nrbe nnperrime observata sunt exempla, Helm porro
aflBrmat quidem symptomata mncosam affectam esse de-
notantia valgo non adesse, ea vero semper abesse ex
inde efficere neqnaquam possnmns.
4°, «Purpura puerperalis erkennt gar keine Ordnung
im Ausbruche, weder in Bezug des Erscheinens des
Exanthems zum Fieber, denn es erscheint gleichzeitig
mit dem Fieber oft sogar voraus, noch in Bezug auf
den Ausbruch des Exanthems, denn dieses stürzt ge-
wöhnlich ohne Ordnung über den ganzen körper zu
gleicher Zeit hervor.» 5°. «Sie erscheint öfter nur an
einzelnen Körperstellen.» 6°. «Sie kommt und ver-
schwindet während des Verlaufes oft niehrmal».
Plurimis observationibus constat in vulgari quoque
scarlatina eruptionem saepe sine ordine obtinere, in-
terdum per totum corpus^ fere eodem tempore , inter-
dum tantum in quibusdam corporis locis, atque exan-
tbematis eruptionem et decursum quoque in maligna
imprimis scarlatinae specie irreguläres esse. Audiamus
hac de re Naumannum dicentem : «Bisweilen geschieht
die Eruption beinahe gleichzeitig über den ganzen Körper.
Bei manchen Personen ist die Haut auf einmal mit
sehr grossen rothen Flecken bedeckt, welche anfangs
sehr unstät und flüchtig sind, indem sie an einigen
Stellen verschwinden, um an anderen wieder zum Vor-
scheine zu kommen. Auch geschieht es wohl, dass
der Ausschlag nur zögernd kommt, oder dass er au
der oberen Körperhälfte wieder verschwindet, während
an den unteren Theilen sich noch gar nichts gezeigt
hatte. Am seltensten sieht man spuren des Exanthems
noch vor dem Fieber, eben so selten bleibt dieses hart-
näckig auf einzelne Theile beschränkt.» (1).
(I) Naumann. Handb. der Med. Klinik, Bd,3. 1 Abth.
S. 740.
In epidemia, quae hocce et praecedenti anno in nos-
tra urbe grassabatur, frequens erat occasio omnes illas
varietates a Naumanno descriptas, observandi. Exan-
thema non raro tam levis erat coloris, ut oculorum
aciem fere fugeret, utque diagnosis insequenti desquam-
matione confirmari deberet ; non raro exanthema in
nonnullis tantum corporis partibus prodibat, deërat in-
terdum omnis febris.
7quot;. « Ihr haüfiges oder seltenes Erscheinen hängt
mit den Erscheinen der gewöhnlichen Scarlatina nicht
zusammen. »
Hoc si verum esset, conjicere possemus morbum ab
Heimio observatum scarlatinam non fuisse, sed peculia-
rem affection em. Hoc autem monendum est scarlatinam
puerperalem , quam vocant, semper observatam esse,
eo quo vulgaris regnabat scarlatina tempore ; Helm vero
in opere suo de absente vel praesente scarlatina ne
verbo quidem mentionem facit.
Non facile effici potest utrum Helm revera observa-
verit scarlatinam an aliura morbum, afiectione cutanea
erythematosa sive erysipelacea stipatum, qui in decursu
febris puerperalis tam frequens symptomatice occurrit.
Forsitan et unum observavit morbum et alterum. Cre-
dere tamen non possumus in illis casibus, in quibus
morbus satis benignus erat, horumque numerus mag-
nus est, revera scarlatinam adfuisse, omnibus enim tes-
tantibus scarlatina in puerpera est gravissimus morbus.
Nec plena fides habenda est eius, qui uti Helm prae-
iudicata opinione rem descripsit, simulque inaccurate :
autopsia enim inventa nullibi memorantur; eius conclu-
sionem ex omnibus supra dictis petitam, purparam
scilicet puerperalem esse verum morbum puerperalem
eo saltem sensu quo vulgo hoc vocabulo utantur
auclores, falsam esse nullius ulterioris eget demon-
strationis.
§ 4.
Eisenmann (1) febrem puerperalem non morbum
puerperio proprium, i. e. non peculiari mnlierum con-
ditione , in qua hac periodo durante versantur, pro-
ductum habens ; sed credens morbos natura omnino
diverses, a genio epidemico pendentes, febrem sic dic-
tam puerperalem conslituere, distinguit inter metrophlo-
gosiu , febrem puerperalem rheumalicam , catharralem ,
typhosam, erythematosam et sic porro ; morbos autem
omnes in puerperio cadentes pins minusve modificari
quoad evolutionem, decursum atque exitum alBrmat.
Neque Eisenmann uuicus auctor est, qui hanc opinio-
uem amplectatur; non autem huius loci est diiudicare
utrum revera detur peculiaris morbus, febris puerpera-
lis dicendus, necne ; quaestionem vero deinceps brevi
adhuc memorabimus.
Inter alias formas Eisenuiann, uti vidimus, quoque
enumerat metro erysipelas sive febrem puerperalem erj-
sipelatosam. Inter diverses auctores ab illo citatos eti-
am Hodge allatum invenimus, qui nempe in urbe Phi
ladelphia melroërysipelas abservasset (2); quum autem
ipse Eisenmann dicat : « Ilodge erwähnt zwar keines
bei diesem Kindbeltficbcr vorgekommenen rosigen Ex-
anthems , allein die ganze Physiognomie der Krankheit
etc. lassen die Anwesenheit einer Schleimhautrose erken-
nen » : eum scarlatinam in puerperis vidisse luto negare
possumus.
(1)nbsp;1. c. S. 188.
(2)nbsp;1.0. S. 249.
llodge in American Journal of medical sciences 1833. Aug.
-ocr page 21-Eisenmann in descriptione huius febris puerperalis
formae nullam distinctionem facit inter erysipelas , at-
que scarlatinam, uti ex sequentibus verbis efficitur :
« das erysipelatose Kindbettfieber « , ita enim inquit,
« ist bedingt durch den esysipelafösen Krankheits pro-
ces, der auf der wunden Fläche der Gebärmutter in
Folge der Einwirkung der rothlaufigen Luftconstilution
oder des Scharlachcontagiums keimt, wurzelt, blüht
und reift, und sich von dieser Infectionsstclle aus auf
die äussere Haut, namentlich auf die des Gesichts, so-
wie auf die Schleimhäute des Nahrungscanais und selbst
auf das Peritonaeum verbreitet» (1).
Sub eodem itaque nomine describuntur conditiones
morbosae omnino diversae, nempe tum scarlatina puer-
perarum, tum erysipelas, sive hoc symptoma sit febris
puerperalis sive sit protopathicus morbus ; cum autem
Eisenmann ipse non observaverlt morbum, atque con-
clusiones suas morbique descriptionem a Malfatti im-
primis desumserit, enumerata symptomata magnam
partem ad scarlatinam puerperarum pertinent.
Secundum eum in puerperis, non aliter quam in
caeteris hominibus morbus per quatuor stadia decurrit :
Stadium nempe prodromorum , eruptionis, efllorescen-
tiae et desquammationis, dum tres morbi formas assu-
rait , formam scilicet dynamicam, didynamicam et ady-
namicam. Prior forma, quae utique rara est, nam de
uno tamtum loquitur exemplo Eisenmann, benigna es-
set. In forma didynamica vel inflammatoria febris cha-
racterem induit synochalem, et saepe accenduntur in-
flammationes; citius autem tardiusve haecce forma in
tertiam, adynamicam scilicet, transit. In permultis
(1) l.c.S.2t9.
-ocr page 22-casibus asthenica conditio iam ab initio inde adest: Ha-
rum formarum descriptionem cum ea quam Malfatti
dedit prorsus fere convenientem silentio praeteribimus.
Prognosis caeterum Eisenmann valde dubium ponit, mor-
bumque omnino periculosum vocat.
Non opus erit ut citatum auctorem de industria refu-
temus: ab una enim parte perspicue apparet eum di-
verses morbos uno nomine designare, dum ab altera
parte descriptio tota ab alio auctore desumta est.
S 5.
Litzmann febrem puerperalem proprium habet mor-
bum, earn enim vocat : « eine miasmatisch-contagiöse, den
Wöchnerinnen eigenthümliche , fieberhafte Krankheit,
die auf einer specifischen Alteration des Blutes be-
ruht (l)». Distinguit inter formam morbi normalem
atque anomalam ; ad primam inter alia referuntar pe-
ritonaeitis puerperalis, metrophlebitis, endometritis
puerperalis, etc; ad alteram febris puerperalis cum af-
fectione primaria organorum respirationi inservientium,
aut cutis, aut telae cellulosae, aut nervosi systematis.
Sunt autem potius morbi proprii, quam febris puerpe-
ralis species, plures quoque eorum rarissime occur-
runt , quod tamen de febre puerperal! cum primaria cu-
tis affectione, uti dicit Litzmann, non valet: haec enim
forma saepius observatur ; duae eius ab illo assumuntur
species : forma scilicet erythematosa et phlegmonosa (2).
(1)nbsp;Litzmann. Das Rindbettfieber in nosologischer, ge-
schichtlicher und therapeutischer Beziehung. Halle 1844.S. 1.
(2)nbsp;1. c. p. 97 etc.
-ocr page 23-Ulterior forma hic nou pertinet ; prioris formae , pur-
purae quoque puerperalis ab auctore dictae; descriptio
omnibus ferme punctis cum Helmii iam supra enarrata
descriptione convenit, prognosin tantum Litzmann in-
faustiorem ponit. Saepius enim secundum eum morbus
in mortem desinit ; febri scilicet magis magisque ady-
namica facta, pulsusque energeia imminuta, sopore et
delirio miti oborto, exanthema lividum fit, vel prorsus
disparet, vel cuti adspectum tribuit marmoreum ; col
labuntur mammae , et sub excretionibus foetidissimis ,
involuntariis, tendinum subsultu , carphologia, sudori-
bus frigidis, viscidis, aegrae quarto, quinto, sextove
a morbi initio die exstinguuntur.
Statuit Litzmann, ut videtur saltem, hancce pur-
puram puerperalem contagio scarlatinoso non produci,
atque ideo distinguit inter purpuram puerperalem et
scarlatinam puerperam afficientem, cum autem nullum
argumentum ad opinionem suam fulciendam afferat,
nee aliquid novi in medium protulerit, eum potius
mittemus.
Kiwisch negat morbum a Malfatti aliisque descrip-
tum scarlatinam fuisse, negat quoque peculiarem dari
scarlatinam sive purpuram puerperalem, hisce verbis
utens (l)s «Ebenso, wie nach äusseren Verwun-
(1) Riwiscb von Rotterau, die Krankheiten der Wöch-
nerinnen. Prag. 1840—41 Bd. II. S. 172.
düngen unter gewissen niiasinalisclieu Eiiillüssen zur
Phlebitis sich Erysipel gesellt, Avelches nicht selten eine
sehr bedeutende Ausdehnung gewinnt, und für deu
KrankenTerderblich werden kann; ebenso geschieht es,
dass bei Puerperal-epidemieen durch eine geraume Zeit
die meisten Erkrankten von Erysipelaceen aller Art
befallen werden; — vom leichten, schmerzlosen, kaum
sichtbaren Erythem bis zum intensivsten Rothlauf, fin-
det man alle Zwischenformen. Zur Phlebitis und Lym-
phangitis der Extremitäten gesellt sich häufig erythe-
matöse Röthung der Haut; ebenso kann zum acuten
Oedem sich Erysipel gesellen, wodurch eine äusserst
schmerzhafte Combination entsteht; in anderen Fällen
wird der Rumpf und der Kopf von Erysipel befallen,
und es dehnt sich das Leiden auch auf die Rachen-
schleiffihaut aus, so entsteht Angina, wodurch diese Form
viele Aehnlichkeit mit Scarlatina gewinnt, und unter
diesem Namen auch von mehreren Autoren beschrieben
wird. Helm fürt sie als besondere Puerperalfieberform
an; ebenso führt schon Boer und Malfatti, in der neu-
eren Zeit Hodge scarlatinöse Puerperalfieber an; dage.
gen kommt aber zu bemerken, dass die Sectionen immer
die Veränderungen, welche den anderen Puerperalfie-
berformen zukommen, ergaben; so dass schon Malfatti
den Uterus als das im scarlatinösen Kindbettfieber vor-
zugsweise leidende Organ annahm. Ich halte daher da-
für, dass die Erysipclaceeu der Wöchnerinnen in den
meisten Fällen nur Symptomatisch zum Puerperalfieber
hinzutreten, und durch den Verlauf des letztern erst
ihre Bedeutung gewinnen. Zugleich kommt zu bemer-
ken, dass die Angina bei dieser Scarlatina nur zufällig ist,
daher häufig auch mangeln kann, dass die befallenen
Hautslellen bald der Kopf, bald der Rumpf, bald die
Extremitäten sind, und dass überstandene Scarlatina
gegen die in Rede stehende nicht schützt. »
Primo loco animadvertendum est ea, quae circa
Boër et Ilodge pntfcrt Kiwisch minus accurata esse, uli
cx supra dictis facile elTici potest. Quae caeteroquin di-
cit magnam partem vera sunt : phlebitidi et lymphan-
gitidi saepe accedit erysipelas, nec minus acuti oede-
mati ; trunco facieque erysipelate affectis, morbus in
mucosam faucium proscrpere potest, ac hac ratione
oriri angina ; aeque tamen verum est errare Kiwisch,
siquando exanthema a Malfatti descriptum in omni
casu erysipelas symptomatice morbo primario, metritidi
nempe, accedens vocat. Verum omnino est cadaverum
sectiones docuisse dari plerumque inflammationis aut
saltem notabilis hyperaemiac vestigia ad collum uteri,
collumquc non raro, uti affirmai auctor, gangraena magis
minusve profunda esse affectum, ex inde tamen nequa-
quam concludendum est uterum hic primarie fuisse af-
fectum ; nam uti in scarlatina morbus quoque prodit in
oris cavitate, inque faucibus, aeque facile proserpere
polest per vaginam in uterum , ostio eius post partum
hiante adhuc; aut simul processus exanthematicus in
cute atque in mucosa genitalium obtinere, aut forsitan
prius in hac locum habere potest. Etiamsi vero uteri
affectio primaria fuisset. etiamsi iam ab initio inde
phlogistica colli uteri exstitisset conditio, ex inde ta-
nien nequaquam morbum cutancum scarlatinam non
fuisse, quamvis saepius fortasse non fuerit, conclu-
dcre possumus. Bene quoque tenendum est norma-
lem uteri internae superficiel conditionem brevi post
partum parum tantum cognitam esse et itaque facile
inflammationcm haberi posse, quod revera inflamniatio
non est.
§ 7.
Redimus nunc ad quaestionem in capitis huius initio
positam: num datur scarlatina puerperalis? atque huic
quaestioni negando respondemus. Peculiaris morbus,
qualis ab Hclmio , sub nomine purpurae sive scarlati-
nae puerperalis, fuit descriptus, quem etiam Litzmann
assurait, ut nobis videtur, non datur. Quae Helm affert
argumenta refutare conati sumus, atque quamtum po-
tuimus indicavimus diversas eum morbosas conditiones
eodem nomine comprehendere ; vidimus in Litzmann
et Eisenmann idem valere, dum Kiwisch profecto ni-
mius fuit statuens in omni fere casu scarlatinae puerpe-
ram alBcientis non veram scarlatinam adfuisse sed
erythema tantum vel erysipelas symptomaticum.
Scarlatina puerperalis, quo sensu vulgo accipitur vo-
cabulum, certo non datur, scarlatina enim in puerpera
non abus morbus, quam in caeteris hominibus, ct
modificatus quidem, non vero prorsus mutatus esse po-
test. Qui autem auctores specialem febrem puerpera-
lem , inflammatione vel peritonaei, vel uteri etc. co-
mitatam non assumunt, sed tantum morbum sive for-
tuite ortum seu epidemicum, statu puerperali magno-
pcre mutatum ; qui simul febrem puerperalem sine
affectione locali, non semper autem mere inflammatoria
illa, reiiciunt ; hi omnes morbos in puerperio erum-
pentes morbos puerperales dicere possunt ; eodem iure
quo nos de peritonitide vel metritide puerperali loqui-
miu', eodem quoque iure scarlatinam puerperalem
(lari illi statuant. Qui vero uti Berndt aliique de spe-
ciali febre loquuntur, cui accedunt inflammationes di-
versarum partium, ii potius assumant scarlatinam in
puerperam cadentem.
Scarlatina puerperam corripi posse iam a priori con-
cludere possumus. Quaecunque enim puerpera iuven-
tute morbum non passa est, illi data occasione expo-
sita manet. Nemo quidem erit, qui contendat puer-
peram scarlatinae contagio insensilem esse. Dari igitur
posse scarlatinam unusquisque facile consentiet, alia
autem ut patet quaestio est num saepe observata fuerit,
num semper bene observata. In omni casu in quo de
monstrari potest puerperam, aut gravidam, brevi ante
partum scarlatinoso contagio fuisse expositam, erum-
pente morbo cum scarlatina plurimis nominibus cou-
veniente, iam valde probabile fit morbum revera esse
scarlatinam, atque ad certitutinem evebitur probabilitas,
si a tali puerpera contagium in alios homines transit,
et bi igitur vulgari scarlatina corripiuntur ; utrumque
in casu, de quo infra sermo erit, locum habuit, do-
lendum autem hoe in longe plurimis a diversis allatis
historiis non ita esse, ita ut fere nunquam de vera
morbi natura ab omni parte certi esse possimus.
In genere igitur constat auctores non satis distinxisse
iuter scarlatinam in puerperas cadentem, morbum re-
vera contagio scarlatinoso productum, vulgarisque scar-
latinae decursum tenentem, cum iis ut per se patet
niodificationibus, quae statu puerperali producuntur, el
majorem minoremve vim in morbi indolem , decursum,
exitum exercent, imprimis prouti morbus citius tardius-
ve post partum erumpat ; et inter alias crythematis
vel crysipelatis formas, sive fortuito in puerperis obti-
nentes, sive symptomatice in vera febre puerperali.
Utique ergo necesse est ut cum Berndt sequentia stafua-
nms.
lo. Dantur affectiones cutaneae erythematosae vel
erysipelatosae , imprimis in endometritide , sed quoque
in phlebitide ac lijmphangitide ; dantur affectiones cuta-
neae si quando status putridus oriri incipiat, quod in
quovis morbo ad putredinem disponente obtinere potest.
Non facile autem petechiae aliaeque ecchymoses
cum exanthemate scarlatinoso confundentur, dum in-
super tantum in ulteriori febris puerperalis decursu
oriuntur. Possunt tamen ut per se patet scarlatinae
petechiae accedere, hoe vero nequaquam est symptoma
scarlatinae puerperarum proprium. Idem de priori
specie affirmari nequit, de erythemate nempe vel ery-
sipelate, fortuito in metritide aliisve morbis inflam-
matoriis orto. Ubi phlebitidis vel lymphangitidis erv-
thema symptoma est, minus facile pro scarlatina sa-
lutabitur, neque in sectionum historia a Malfatti tradita
inventa sunt, quae praegressam venarum vel vasorum
lymphaticorum phlogosin indicarent. De endometritide
autem idem non valet. Fere semper enim, in epide-
mia a Malfatti observata , plus minusve Collum uteri-
num morbose affectum erat, dum .Malfatti in genere
observaverit gangraenam magis minusve penetrantem
adesse in iis casibus, in quibus morbus intra duos
tresve dies terminaretur. Bene igitur fieri potest in
nonnullis casibus exanthema a Malfatti visum tantum
symptomaticum ; metritidi scilicet accedens, fuisse. Hac
de re autem a posteriori raliocinari quidem , non vero
iudicare possumus, neque cum Kiwisch morbum scarla-
tinam non fuisse statuemus , etiamsi interdum alius mor-
bus scarlatina habitus fuerit.
2o. Saepe exsistit erysipelas, nec raro cpidemice
-ocr page 29-régnât, quibus in casibus vulgo datur caussalis nexus
inter cutis affectionem atque inter statuin primarum vi-
arum. Saepe miasmate produci videtur, atque epide-
mice erysipelate vigente probabile omnino est ut pro-
ducatur contagium, itidem morbum in aliis provocare
Valens. Eadem ratione forsitan morbus saepe in puerperis
ortus fuit, atque intelligere facile possumus eius indo-
lem tunc non raro benigniorem esse, quam in caeteris
casibus in quibus morbus vel scarlatinoso contagio pro-
ducitnr vel veri morbi puerperalis est symptoma.
3°. Nullum est dubium, quin quoque in puerperis
vera scarlatina occurrat. Eam vero in illis saepius oc-
currere quam in caeteris, uti Berndt statuit, nequaquam
affirmare auderemus. Hoc autem pro certo habere possu-
mus scarlatinam in puerperis esse morbum admodum
periculosum, eum decursum saepe habere irregulärem,
et inconstantia symptomata, facileque in ea accendi ma-
lignas inilammationes in illis organis, quae in puerperis
imprimis praedisposita sunt. Hac ratione, ut postea
quoque videbimus, morbus oriri potest a vulgari scar-
latina valdopere diversus.
Ex dictis sequens petenda conclusio est : aeque absur-
dum ac esset omne erysipelas in puerperis scarlati-
nam salutare, deficientibus licet omnibus huius morbi
symptomatibus essentialibus, aeque absurdum est, uti
nobis videtur, negare scarlatinam puerperas invadere
posse, omnesque illos casus, quos scarlatinam habuerint
auctores, ut praeiudicata sustentaretur opinio, ex alia
caussa repetere velle.
Scarlatinam igitur puerperam corripcrc posse non est
dubitandum. Num autem contagium, quod in tali casu
producitur, simplex est contagium scarlatinosum, ita
ut in aliis quoque puerperis tantum oriatur scarlatina?
An potest contügiuni in tali aegra productuni inque
alias translatum metritidem vel peritonaeitidem puerpe-
ralem , aut aliam phlogosin, febrem in genere puerpe-
ralem , provocare, non erumpente scarlatina ? An utrum-
que contagium simul exsistit ? En quaestiones, quibus
nos quidem responsum dare non possumus, quaeque
tantum ulterioribus observationibus, magisque accuratis ,
quam hucusque fuerunt, illucidari poterunt.
num ilajoä est pueeperarum dispositio ad
süscipiendum contagium scaelatinosum
quam aliorum hominum?
Peculiarem corporis conditionem physiologicam mag-
nam habere vim in morborum orlum eorumque formam
cl decursum , res est omnis aevi experienlia comprobata.
larn normalis sive physiologica muUeris condilio, a viri
conditione diversa, in illa seriem morborum provocat,
quorum hic prorsus immunis est. dum morbi ulrique
communes in muliere nolabiies subire videmus mutalio-
nes; sic v. c. febres in viris in genere characterem
magis syuochalem prae se ferunt, in mulieribus erclbi-
4
-ocr page 32-cum magis, dum in his eliam ob syslema nervosum ir-
ritabilius facile characterem nervosum induuut. uti quo-
que in feminis sie dictae neuroses longe frequentiores
sunt quam in viris. In vitae evolutionis, uti vocant,
periodis, in quibus aut nonnullorum organorum aut to-
lius organismi notabiles funtionum et structurae mutatio-
nes producuntur, multi morbi occurrunt, qui in per-
fecto organismo vel non observantur, vel longe aliam
saltem formam referunt. Quo major nunc conditionis
physhdogicae mutatio est, eo majorem etiam vim ha-
beat in morbos producendos , eorumque symptomata et
decursum modificanda necesse est. In nulla ex dictis
periodis vis illa tam perspicue apparet, quam in puer-
perio. Maxime nimirum momenti sunt mutationes tunc
in feminae corpore obtinentes, mutationes eo imprimis
tendentes, ut Organismus e statu, in quo ob praegres-
sam graviditatem partumque vcrsatur, ad normalem con-
ditionem reducatur. Cum Eisenmannio (I) huncce pro-
cessum comparare , cum aliqua saltem restrictione, pos-
sumus cum restitutione in integrum post morbos,
atque excretiones in puerperis locum habentes topi-
cas et universales crises habere. Uti scilicet in sta-
dio criseos , tum ob imminutam energeiam auctamque
irritabilitatem, tum ob criseos suppressionis periculum,
peculiaris adest corporis propensio, qua facile potentiis
nocivis obnoxiutn est, ila et idem in puerperio locum
habeat necesse est. Eisenmannii autem couiparatio non
ab omni parte nobis accipienda videtur, puerperium
enim cum sladio criseos vel convalescentiae non bene
(i) Eisenmann. Die Riudbettfieber. Ein naluihisto-
rischer Versuch. Erlangen 1844 S. 18.
polest comparari, nisi gravidifatem partumquo insequcn-
tem morbum habeamus. Magna puerperarum dispositio
ad morbos contrabendos partim quaerenda est in adauc-
la systematis nervosi irritabilitate, saepe exbaustione
partum sequente, saepe autem aliis quoque caussis pro-
ducta ; partim in mutata sanguinis compositione et ma-
iori eius orgasmo ; partim etiam et praecipue quidem
in mutationibus, quae in utero partibusque vicinis peritOJ
naeo imprimis fiunt. Statui potest uterum in condi-
tione adauctae irritabilitatis versari, et igitur inter caus-
sas morborum in puerperio obtinentium praedisponen-
tes principem illud organon locum occupât. Omnes
dictae conditiones simul sumlae diathesin puerperalem
constituunt, quae etiamsi non morbum faciat, uti non-
nulli voluerunt, laesionis tantum mechanicae partu pro-
ductae et organicarum mutationum rationem habentes,
ad morbos suscipiendos tamen valdopere praedisponit.
Dum nonnulli auctores omnes morbos in puerperio
erumpentes puerperales vocant, alii et qnidem plurimi
hoc verbo strictiori tantum sensu utuntur, attamen
quoque inter hos magna datur diversitas, ubi morbum
islum, febrem puerperalem vulgo dictum, definire vo-
lunt. Sic aUi, Uli Berndt (1), Litzmann (2), etc. pe?
culiarem illam morbum habent, cuius praecipua causs.i
in diathesi puerperali haereret, alii autem, Helm (3)
v. c., Eisenmann (4), Canstatt (5) febrem puerperalem
(1)nbsp;Berndt. Die Krankheiten der Wöchnerinnen. S. 53.
(2)nbsp;Litzmann. Das Kindbettfieber S. 1.
(3)nbsp;Helm. Monographie der Puerperal-Krankheitcn,
(4)nbsp;Eisenmann. Das Wiindfieber und das Kindbettfieber
S. 189
(5)nbsp;Canstatt. Handb. Bd II. S. 821.
-ocr page 34-morbum habent diversis omnino caussis productum,
imprimis a genio epidemico pendentem , et puerperab di-
athesi plus minusve modificatum. Audiamus Canstatt
hac de re verba facientem : « Wir sind zu der üeber-
zeugung gelangt», ita inquit, « dass man das sogenannte
Kindbettfieber nicht für einen stets gleichartigen Krank-
heitsprocess, für eine pathologische Einheit halten dür
fe. Die Aehnlichkeit der Kindbettkrankheiten liegt
bloss in dem Vorkommen derselben im Wochembette,
in der Aehnlichkeit der Blutkrasis und des Zustandes
des Nervensystems während desselben, in der Neigung
aller Kindbettkrankheiten sich vorzüglich in den obenge-
genannten organen (utero seil, peritonaeo etc.) zu loca-
Hsiren, in ihrer allgemeinen Tendenz zur Adynamic,
zur Exsudatbildung, zur Sepsis. Diese ähnliche Züge,
welche sich in den meisten febrilischeu Zuständen der
Wöchnerinnen, gleichviel ob ihre Genesis sich auf ein
typhöses , eryripelatöses oder anderes Miasma zurückfüh-
ren lässt, gleichviel ob die Locaiisatiouen im Uterus,
im Peritonaeum, in den Venen, u. s. f. ihren Heerd
haben , oder auf mehrere Theile sich verbreiten, — die-
se ähnliche Züge sind der wesentlichste Grund weshalb
Manche sich von der Idee der Existenz eines specifi-
schen Kindbettfiebers nicht losmachen können (1)».
Secundum priorum sententiam igitur datur distincta
febris puerperaUs, secundum aliorum non datur. Hac
in re omnes conveniunt cunctas febris puerperalis spe-
cies magis minusve perniciosas esse.
In tanta opinionum diversitate litem discernere non
(1) Canstatt 1. c.
-ocr page 35-conabimur. Etiamsi ab una parte magis verisimile vi-
deatur vel caussam epidemicam, vel contagium quod-
dam morbum producere, atque rationem differentiae in
eodem morbo, prouti puerperam alBciat aliosve homi-
nes, observatae in peculiari diathesi puerperal! esse
quaerendam ; ab altera tamen parte verum est, hac
ratione nequaquam omnia explicari. Quoties enim peri-
tonaeitidem, aut metritidem puerperalem, aut putres-
centiam uteri observamus, quarum caussa detegi non
potest, et certo in epidemica constitutione non posita
est? Quoties morbo vel epidemico vel endemico cor-
ripltur puerpera, absque eo ut morbi decursus notabi-
lem subeat mutationem ? Nonne quoque his in casi-
bus diathesis puerperalis vim suam exercere deberet?
Et nihilominus vidimus intermittentes febres in puerpe-
ris in genere non alium decursum tenere, neque ma-
ligniores esse, quam in caeteris hominibus, dum idem
de influenza valet. Quoties diversarum partium inilam-
mationes in puerperis oriuntur, solito more decurren-
tes , nequaquam characterem , quo vulgo stipatur febris
puerperalis, prae se ferentes?
Multos auctores sensu nlmis stricto assumere febrem
puerperalem ; constitulionem epidemicam aut genium
morborum magnam habere vim in ortum inque ulte-
riorem morbi propagationem , libenter credimus, sed
simul persuasum nobis est tali modo ortum febris puer-
peralis explicatum non esse , atque diathesin puerpera-
lalem solam non sufficere ad omnia symptomata in
febre puerperali vulgo praesentia explicanda. Diathesis
enim puerperalis semper exsistit, nequaquam vero sem-
per, quantum iudicare possumus, eius in morbos ef-
ficacia.
Rationem habentes muHeris post partum eondilionis cum
magna probabiiitatis specie iam a priori eas miasmati
vel contagio suscipiendo procliviores esse concludere
possemus. Praesente febre puerperali simul evolvitur
contagium, quod in alias transire potest. Primariam
febris caussam potius miasma haberemus hac aliave ra-
tione productum, saltem in multis casibus, nam uti
iam vidimus non omnis peritonaeitis, aut metritis,
etc. puerperalis hoc modo explicatur.
Verosimiliter contagium saepissime per uterum susci-
pitur , atque ex inde in sanguinem pervenit. Post par-
tum nimirum uterus cum involucro peritonaeali, vagina,
atque externa genitalia, abdominis parietes ac perinaei
cutis et tela cellulosa sese contrahnnt ut pristinam sen-
sim formam recuperent; mutata circulatio ad normam
redit; sanguis in utero contentus partim, ut videtur ,
circulationi redditur, partim lochiarum forma in uteri
cavum expellitur , pro parte coagulatur sanguis in dis-
rupts vasis contentus, alque hac ratione eorum himi-
na claudit. Quo loco placenta adhaeserat copiosa se-
cretio muci, saepiusque puris ut videtur, obtinet, dum
sensim reproducitur mucosa; caeterae membranae mu-
cosae partis epithelium solvitur, atque cum deciduae
reliquiis ex utero removetur. Simul involutio uteri lo-
cum habet; omnes partes durante graviditate magno-
pere adauctae, fibrae musculares imprimis, sed nervi
quoque , vasa, aliaque sensim ad priorem statum rede-
unt. (1) Hisce omnibus uterus post partum locus mi-
(1) Cf. Litzmann 1. c. p. 112.
-ocr page 37-iioris resislentiae factus est, et nocivas polentias facil-
lime percipit. Saepissime quoque morbi initium in ute-
ro observatur , sive in hoe oriatur dolor, sive mutatus
sit locbiarum fluxus. Dictis autem nequaquam negamus
varia contagia etiam per pulmones, vel quacunque de-
mum ratione in sanguinem pervenire posse, uterumque
secundaria tantum vice afBcere.
Videtur tamen in puerperio proclivitas ad omnia coa-
lagia suscipienda non aeque magna esse. Ita Litzmann ( I)
affirmat puerpcras influenza grassante morbo raro tan-
tum corripi, num iure atfirmct nescimus. De effica-
cia contagii typbosi variae exsistunt sententiae, dum
enim Kiwisch, Litzmann, Helm aliiqne statuunt puer
peras aeque ac gravidas typho raro tantum corripi,
quandoquidem anatomicae mutationes in typho abdomi-
uali in glandulis peyerianis vulgo occurrentes, in iis ra-
rissime tantum dcteguntur, alii puerpcras non minus
quam alios homines ei contagio obnoxias esse affirmant ;
eiusdem opinionis est Canstatt (2). Ex absentia muta-
tionum anatomicarum in glandulis intestinalibus ut nobis
videtur ad abscntem typhum concludere non possumus ;
longe enim abest quin typhus abdominalis unica sit
morbi species.
Non minus, quam caeteri homines puerperae, data
occasione, aliis morbis contagiosis, variolis etc. corripi
possunt, nullibi autem exempla inveuimus proclivitatem
in iis esse majorem ; de morbillis quidem assumere pos-
suums, phirimas puerpcras cas iam iuvcntutc passas
esse, dum idem de variolis valet, multae enim iam
(1)nbsp;1. c. p. 124.
(2)nbsp;I.e. p. 825.
-ocr page 38-iuveutute iis corripiebantnr, multae facta variolae vac-
cinae insitione immunes redditae sunt. De majori igitur
minorive prociivitate nil certi constat,
Ubi Berndt dicit (1) : «Es ist eine lange bekannte
Erfabrungstbatsache, dass Wöchnerinnen eine entschie-
dene Disposition besitsen von Scharlachfieber ergriffen
zu werden , insofern dasselbe überhaupt herrschend ist»,
et porro : « Mein Vater, der das Scharlachfieber zum
Gegenstande seiner besonderen Forschung gemacht, und
mit die bösartigsten Epidemieën der neueren Zeit beo-
bachtet und beschrieben hat, ist durch seine Erfahrun-
gen zu dem Resultate gekommen, dass Wöchnerinnen
häufiger von Scharlachfieber ergriffen werden, als ande-
re erwachsene Personen, » illi prorsus consentire non
possumus. Experientia enim constat scarlatinam inter
puerperas rarissime tantum epidemice regnare, si saltem
scriptorum fides habenda est; exempla autem scarlati-
nae in puerperam obtinentis , grassante epidemia scarla-
tinosa , non grassante vero febre puerperali, admodum
rara esse videntur, saltem talia descripta non invenimus,
aut exiguo numero. An igitur his in casibus morbus est
minoris momenti ? Id non credimus; in hoc enim om-
nes consentiunt auctores scarlatinam in puerperis esse
morbum gravissimum, vitaeque valde periculosum.
Ouandoquidem scarlatina, uti quoque variolae et mor-
billi, morbus est hominem in genere semel tantum cor-
ripiens, multique homines iuventute iam scarlatinam
(1) 1. c. p.'294 et 29b.
-ocr page 39-patiuntur, assumere quidem possumus, multas quoque
puerperas, grassante epidemia scarlatinosa, ideo a morbo
immunes esse, quia eum iam antea passae sunt. Num
autem caeterae puerperae morbo sunt procliviores? Af-
firmare non audemus, sed aeque minus negare ; vi-
dentur omnino conditiones in puerperio praesentes
morbi ortui omnino favere. In epidemia nuper in
hac urbe régnante, quantum novimus duo tantum scar-
latinae in puerpera casus occurrerunt, quorum unus
lethalis erat, et alter in tococomio obeervabatur, uti
brevi videbimus.
Non constat, quanam via contagium scarlatinosum
puerperae corpus intret, num per uterum an solita
via. Per uterum saepe intrare exinde concluderemus
quod incipere solet morbus a mutato lochiarnm fluxu,
quod saepissime in initio dolor in uteri regione adsit;
forsitan quoque anginae absentia pro hac opinione mi-
litari posset; uti enim in vulgari scarlatina ante cae-
tera Organa alBciunter fauces et hae igitur sistant lo-
cum minoris resistentiae, ita idem in puerperio de
utero valet, et quidem maiori adhuc gradu. Hoc au-
tem, ut patet, tantum valet de iis casibus in quibus
contagium post partum fuerit susceptum, non vero de
iis, in quibus demonstrari potest illud iam ante par-
tum corpus intrasse.
Ex dictis concluderemus : contagium scarlatinosum
aut antepartum suscipi potest ant post eum. Si post
partum suscipitur, verosimiliter, saepe saltem, per
uterum corpus intrat, aut per solum uterum aut alia
simul via; si ante partum solita suscipitur ratione.
Hucusque probatum non fuit proclivitatem in puerpe-
ris esse maiorem quam in caeteris hominibus, etiamsi
probabile sit. Ex epidemia a Malfatti descripta pa-
teret quidem proclivitatem magnam omnino esse, sed
uti iam dictum est, nescimus num in omni casu re.
vera adfuerit scarlatina, nescimus nnm ulla ex hisce
puerperis iam antea scarlatinam passa fuerit, nec ne.
NUM SCARLATINA PUERPERAKUM A VÜLGAKI
SCARLATINA DIFPEET ?
Uti diversissimus est scarlatiuae vulgaris in diversis epi-
deniiis decursus, utque variai morbus pro varia aegro-
tantium natura, aetate, constitutione, aliisque condi-
tionibus, uti variat pro diversis quae accedere possunt
coniplicationibus, ita idem de puerperarum scarlatina
yffjrmari posse viderotur. Uti morbus in altera epide-
mia ma'gis characterem inflammatorium prae se fert,
ita ut facile accendantur variorum organorum phlogo-
ses, in altera vero characterem nervosum magis; uti pro
epidemica anni constitutione diversae adesse possunt, et
soient, complicationes, idem in puerperis observatur,
sed nequaquam eodem gradu. Scarlatina puerperam
corripiens vulgo morbi puerperalis indolem accipit, atque
hae ratione magis minusve nolabiles oriuntur modifica-
tiones, ita ut symptomata morbi, eius decursus ac in-
doles, nec minus prognosis multis nominibus magno-
pere mutentur, Organorum iûsuper laesiones, post
mortem detectae longe different ab iis , quae in vulgari
scarlatina occurrunt.
Antequam vero de differentiis dictis sermonem ha-
beamus, non inutile opus fore credimus, casum in
tococomio rheno-trajectino observatum enarrare, uti
deinceps tum ex eo, cum ex descriptione ab aliis
auctoribus, imprimis a Malfatti, data, conclusiones pe-
tera possimus. Haec quidem nostra observatio, ut li-
quet , nequaquam sufficit, ut ex ea claram morbi ima-
ginera nobis proponamus, quum in diversis casibus
morbus tot modificationes subira valeat, momenti au-
tem esse illum casum cum publico communicare cre-
didimus, tum propter felicem eius eventum, tum hanc
ob caussam, quod in eo contagium scarlatinosum ma-
nifestissirae fuerat susceptum, quodque sine ullo dubio
morbus scarlatina fuit; hoc enim da permultis ex aliis
narralis historiis demonstrari non potest.
Margaretha Abrahams, puella sana, plethorica, tem-
peramenti sanguineo-nervosi, bene nutrita, quae iam
decimo tertio vitae anno menstruis purgari coepit,
dein semper regulariter fluentibus, anno actatis vice-
sirao gravida facta, die 13quot; m. Sept' a' 1847 in toco-
comiurn academicum venit, partum incepisse credens,
brevi autem patuil tantum dolores praesagientes, ut
dicunt, adesse. Narrat puella se per totum gravidita-
tis decursum prospéra fructam esse sanitate, et etiam
nunc bene valere. Normalis erat uteri forma, infans
vivus, et capite praevio situs erat.
Sequenti die hora matutina secunda et dimidia mem-
branarum saccus ex gerietalibus externis prominens spon-
te runipitur; exploratione facta ostium uteri alte et
postrorsum situm vix ad pollicis Par. magnitudinem
apertum est.
Partu lentissime procedente, ardente vagina , ostii
uteri marginibus crassis , rigidis, dolorificis, ipsis do-
loribus irregularibus, et ad ostii dilatationem nil fere
efficientibus, pulsu frequenti, suppresso, repetito vo-
mitu, et lingua sicca, venaesectio iudicata videtur. De-
muntur sanguinis unciae XII, quo facto, vomitus cessât,
pulsus liberior fit, non vero minus frequens, lingua
parumper humidior redditur. Non adest cephalalgia,
atque bis de nocte deposita est alvus pultaceae consis-
tentiae. Ea capitis positio, quae prima verticis dicitur
adest. Sempe ardenter vagina, tepidae in illam fiunt
iniectiones demulcentes, simulque ponitur clysma ad
faeces manifesto in recto praesentcs evacuandas. Dila-
tatio nunc, lento quidem gradu, sed regulariter proce-
dit et lente per pelvim minorem caput descendit. Ho-
ra vespertina septima in exitum venit infantis caput,
saccedaneo interim capite ingenti orto; dolores nunc
satis reguläres facti sunt. Vulva angusta difficnlter di-
latator, quo fit ut caput diu in exitu haereat, nihilo-
minus, forli dolore oborto, inopinatim adhuc et subito
expellitur, hinc iuipediri non poluit, quominus nola-
bilis rnptura perinaei, non vero ad anuni usque sese
extendens, oriatnr. Nato capite cito extrahitur foetus
pene asphycticus , brevi autem solitis remediis ad vi-
tam revocatns.
Dimidia hora post infantem natum placenta soluta
est, atque in collo uteri haeret, attamen non nisi dif-
ficulter extrahitur propter magnam sanguinis coagulati
quantitatem pone eam praesentem, qua secundinarum
volumen magnopere augetur. Soluta placenta uterus
fortiter contrahitur, atque muller bene sese habet,
pulsus autem frequens manet.
Primo et altero post partum die conditio satis fausta
erat ; lochiae normaliter fluunt ac copiose, nullus adest
dolor, partes genitales externae valde tumefactae sunt,
non vero magnopere dolorificae ; appetitus bonus est ;
pulsus parumper minus frequens, quam durante partu,
at vero iusto longe frequentior. Alvus bis terve per
faosce dies fuit deposita.
Tertio autem die omnia multo infanstiora sunt: ce-
phalalgia adest, capitis temulentia , vertigo, visas hebe-
tude ; Hngua sicca est, rubra cum striis albis, sapor
oris amarus ; dolent et rubent fauces, deglutitio diffici-
lis est ; alvus satis frequens , non vero prorsus liquida ;
lochiae male olent ; pulsus freqaentissimi sunt. Mam-
mae fere non tnrgent et lactis secretio paene nulla
est. Deletus est ciboram appetitus, sitis modica.
Praescribitur decoct, graminis.
Vespertino tempore accedit dolor in abdomine , im-
primis in regione meso- et hypogastrica dextra et sinis-
tra, non vero in media abdominis parte; uterus non
dolet, eius volumen a norma non recedit. Calidis ca-
taplasmatibus abdomini impositis multum Imminuitur
dolor. Facies magis solito rubra, et simul parumper
inflata est. Plura aderant symptomata, quae scarlatinae
imminentis suspicionem movebant, et revera interroga-
ta mulier affirmat demi, quam habitaret, scarlatinam
adesse, quamvis in alio cubiculo, ita ut non immedia-
te cum aegro scarlatina afTecto in contactum venisset.
Brevi quoque apparet scarlatina.
Die iquot;. (18 Sept.) Exanthematis eruptio matutino
tempore obtinuerat, prius in brachiis, dein in extre-
mitatibus inferioribus, eodem die erumpit in collo .
pectore et abdomine, in facie etiam, licet exiguo gra-
du ; in hoc enim potius rubor parumper intensior erat
et aequalis, quam proprium exanthema, uti in aliis
corporis partibus; maculae laete rubrae sunt, in initio
parvae, dein maiores, magis minusve rotundae, nunc
separatae, nunc confluentes , hinc illinc parumper ele-
valae; angina minor est; sensus auditus minus acutus
est, minor est hebetudo visus ; lingua minus sicca ,
profunde rubri, fere coerulescentis coloris ; adhibitis
cataplasmatibus, atque iniectionibus demulcentibus inter-
dum factis, lochiae copiosius fluunt, minusque olent ;
non dolet abdomen. Alvus saepius deponitur involun-
tarie, non vero inscia aegra, liquida. Pulsus ut heri
frequentissimus est. Utitur aegra de die solutione saleb,
cui sub vesperam adduntur aquae chlorii dr ij.
Nocte parumper delirat puerpera, congestio autem
versus caput non obtinet.
Die Sept. 19 (5quot;quot; post partum) exanthema minus
laete rubet, pulsus aeque frequens est, non valde de-
bilis ; faeces liquidae interdum involuntarie deponuntur,
sed parca copia simul ; lochiae fere normales ; urinae
escretio non impedita, neque imminuta diuresis ; adest
dolor in regione mesogastrica dextra , quae vero pres-
sioue non tantum non augetur, sed revera levatur.
Intumescentia partium genitalium, ut vidimus post par-
tum orta, parumper minor fit. Congestio versus cere-
brum non adest, interdum adhuc visus hebetudo, ce-
phalalgia levis. Lingua hodie valde ruhet, sed minus
sicca est, angina plane evanuit. Sitis non valde urget;
appetitus nullus est. Animus non depressus est. Nulla
est lactis secretio.
Administratur sol. saleb cum aq. chlorii dr iij.
Solutio illa vespere iterum prescribitur.
20 Sept. Nox satis quieta fuit; per momenta som-
num capit aegrotans, et parum delirat; matutino autem
tempore major adest aegritudinis sensus, conditio ta-
men non infaustior est. Non adest cephalalgia, neque
congestio; linguae color magis naturalis quam heri,
at vero semper adhuc rubra et sicca ; nocte saepius li-
quida aivus sed exigua copia efiluxit. Exanthema plu-
rimis locis evanescere incipit. Pulsus ut antea frequen-
tissimus (150 fere ictus in uno horae minuto), sub
meridiem vero frequentia paullo minor est, atque in
universo status non infaustior
Iteretur solutio saleb cum aqua chlorii.
Sequenti die (7° post partum, 4° post exanthematis
eruptionem) post noctem inquietam major adhuc quam
heri pulsuum frequentia, delirimn magis continuum,
sed absque congestione, nulla adsuut symptomata topi-
cam affectionem adesse denotantia; semel nocte deposita
est alvus; sed multo spissior. Lingua siccior est, non
rubrior.
Loco radicis saleb mucilago gummi arabici praescribi-
tur, addita aq. chlorii Une. ß.
Sub vespcrani delirium perpetuum facfuai est, in-
terdum vehemens, atque cougestio cerebralis , non mag-
na vero, adest. Sudor universalis cum cute calenle,
lingua sicca. Iteretur mixtura matutino tempore praes.
scripta. Applicantur quatuor hirudines ad tempora (duae
in utroque latere), simul sinapisrni fortiores suris ad-
ponuntur. Depletione facta delirium pro tempore mi-
nus vehemens fit, nocte autem eodem gradu redit, fa-
des autem non ita inflata est et rubra , ac vespere. Al-
vum hodie nou deposuit aegra. Imminet gangraena ex
decubitu tum in sacro tum in utroque cubitu,
22 Sept. Post noctcm valde agitatam conditio parum
mutata est, nequaquam vero emendata. Fades decom-
posita est, parum rubra, semper inflata; congestio non
adest, cutis calet, non vero ardet, quin fades alque
manus sint frigidae parumper; cessavit prorsus sudor,
cutis sicca est; manus tumefactae sunt; hngua sicca
est, rubra. Delirium adest perpetuum, saepe vehe-
mens , mulier adstantes imperfecte tantum agnoscit ;
adest revera mania puerperahs. Quantumpote videri
potest nullus est dolor, sensibilitas autem ubivis valde
est imminuta, praesertim in brachiis fere omni sensi-
bililate orbatis, et aegre tantum motis. Pulsus frequen-
tissimus, minor quam heri. Exanthema, heri adhuc con-
spicuum, nunc fere penitus evanuit. Alvus non secu-
ta est. Urinae excretio non impedita quidem est, at
vero urinae mittendae necessitas non sentitur. Adest
decubitus superficialis. Lochiae albae factae sunt, pa-
rum olentes.
Iteretur mixtura cum aqua chlorii ; simul aulem prae-
scribuntur ex camphorae gr. viij et sacch. alb. dr. ij pulv.
N® viij. ut omni hora sumatur pulvis.
Vespertino tempore et pulveres et mixtura iterentur.
6
-ocr page 48-Assumlis oclo pulveribus mitigabalur delirium, at-
que vespere sub usu continuato Campborac prorsus ces-
sabat; puerpera nunc quieta est, bene loquitur, pror-
sus mentis compos; nulla adest versus cerebrum con.
gestio , cutis calet non urit. Iniecto clysmale faeces
spissae satis copiosae deponuntur. Cibos appetere coepit
mulier, sitis modica est. Nullus est dolor, pulsus mi-
nus parvus, attamen aeque frequens , conditio igitur
semper incerta. Ad noctem usque propinantur pulve-
res, ita ut hodie Camphorae gr XVI assumpta sint.
Posteriori noctis parte per duas horas quietum som-
num cepit aegrotans, dieque 23° conditio multum
emendata «rat: animus hilaris est, facies non amplius
decomposita, sed serena , brachia facilius moventur , re-
diit sensibilitas ; pulsus lamen admodum frequens ma-
net. Increscit appetitus, quae assumit aegra bene ferun-
tur ac digeruntur. Lingua minus rubra est, sicca ad-
huc sed minori gradu , sitis non magna est. Queritur
aegrotans de dolore in toto oris cavo, tribuendo epithe-
lii mucosae defectui, desquammatio enim in lingua al-
que in tota oris cavitate iam obtinuit Incipil etiam
desquammatio sed paene insensibilis in collo et peclore.
Eadem propinalur mixtura, omissis ut facile palet
pulveribus. Sequenti die omnia bene procedunt; pulsus
fere eandem frequentiam retinet, ürinae excretio, quae
hucusque seraper bona fuerat, hodie impedita est; cala-
plasmatibus non iuvantibus et matutino et vesperlino tem.
pore adplicatur catheter, alque magna evacuatur urinae
flavescentis non turbidae copia. Ab hoc inde tempore
urina sponte emittitnr absque ulla dilBcultate. Alvns
et hodie et sequentibus diebus sponte deponitur normalis
consistentiae.
Mixtura eadem.
Die 26„ (12„ post parlum, post cruptiouem 9°) pul-
sus paullo minus frequens , non parvus. Facies nunc
pallida fit, magis collabilur, manus adhucdum tument.
Motus ac sensus plane redierunt. Desquammatio parum
procedit, obtinet tantum bucusque in collo et pectore.
Semper queritur mulier de dolore in ore ; ad demul-
cendum utitur Syr. Violarum,
Conditio mucosae intestinalis nunc usum acidi cuius-
dam mineralis non amplius vetat; tale autem medica-
mentum tanquam temperans remedium adhuc indicatum
est. lam heri igitur acidum sulphuricum dilutum prae-
scriptum est ad dr ß in sol. mucil. gummi arabici.
j\ppetitus bonus est, digestio normalis, somnus quietus.
Ab hoc inde tempore mulier couvalescens haberi po-
terat. Desquammatio sensim procedit per totum cor-
pus sed lentissime , bracbiisque exceptis, quod mirum,
quandoquidem exanthema primum in brachiis apparue-
rit. Omnes functiones rite peraguntur. Vires incres-
cunt. Pulsus quidem longe minus frequens, quam an-
tea, attamen icluum frequentia adhuc numerum 100—
120aequat, et lecto relicto etiam augetur frequentia.
Mulier non ita debilis est, ut necesse habcatur praeter
diaetam prudentem sensimqae magis nutrientem , nu-
triens adhuc remedium praescribere. Propinatur sem-
per iulapium. Decubitus plane sanatus est. Mammae
tlaccidae sunt et manent. Intumcsceutia manuum dis-
paruit.
Inde a die 1° meusis Octobris nullis medicamentis
utitur mulier. Ruptura perinaci, de qua antea sermo,
nunc magnam partem sanata est. Desquammatio sem-
per progreditur, multis in locis iam finita est, atta-
men non ante diem huius mensis octavum in brachiis
incipit. Vires multum iiicrevcrunt , atque de die au-
gciilar. Die sexto observavimas pedes esse tumefaclos;
raatntino tempore, lecto relicto , oedema fere nullum,
sed vespere satis notabile est. Absentibus autem omni-
bus aliis bydropis vestigiis, muliere optime sese babeute,
atque urina copiose admodum fluente, hoc symptoma
parvi momenti videbatur , atque debilitati tantum adscri-
bendum. Inbeutur infrictiones spirituosae, quibus brevi
tempore imminuitar posteaque disparet oedema. Ob-
servandum est pulsuum frequentiam hucusque non
multum decrevisse, numerantur adhuc lOO aut plures
ictus in uno horae minuto.
Per aliquod adhnc dies manet aegra in Nosocomio,
quod autem die Octobris 22 reliquit perfecta sanitate
gaudens. pulsus frequentia normalem nunc ictuum nu-
merum non multum superat. Ad hunc ipsum, quo
scribimus diem, optata valctudine usa est mulier, aeque
ac infans. Quem contagio infecit aegra, scarlatina
vehementi correptus est, cuius autem decursus a nor-
ma non recedebat, quaeque sanatione terminata est.
§ 13.
Praecedentem morbi historiam cum descriptionibus
in priori dissertationis capite allatis, bisque inter se
comparantibus , statim nobis iu conspectum venit, eas
multis nominibus differre, ab altera autem parte aliis
multis inter se convenire. Ilic vero in memoria revo-
canda, quae hoc loco de maiori minorivc probabi-
litate, num morbus observatus revera in omni casu fue-
rit scarlatina, dicta sunt. Cum Eisenmann, facilioris
conspectus caussa, quatuor stadia per quae dccurrit mor-
bus assumcre possumus. hi prodromorum stadio pul.
sus, raonentc Malffatti, frequens est et iusto debilior.
adcsl dolor modieus, profundus iu iuferiori uteri par-
te , lochiae regulariter fluere pergunt, foetidum autem
odorem conlrahunt. Lactis secretio, ubi iam incepe-
rat', diminuitur. In Helmii descriptione contra pulsus
admodum frequens et plenus , saepe vibrans esse, lactis
secretio lochiarumque flüxus bene procedere dicuntur.
Dolor in utero, si adest, erumpente exanthemate eva-
nescit. Quoque Eisenmann sensilitatis in uteri regione
adauctae, lochiarumque fluxus mutati in prodroniorurn
stadio, mentionem facit. In nostra observationae ea-
dem fere aderant symptomata , exceplo tamen uteri do-
lore ; praeterea quaerebatur aegra de angina , quae se-
cundum alios auctores vulgo abest.
In epidemia a Malfatti memoriae tradita eruptie hoc-
ce ordine procedere solebat, a facie versus pectus, ab-
domen et extremitates, itaque regulari satis ratione,
increscentibus simul symptomatibus febrilibus. In Hel-
mii descriptione eruptionem absque ullo ordine progre-
dientem, non imminuta febre, videmus. Secundum
Eisenmann symptomata eruptionem concomitantia diffe-
runt pro febris charactere, pro hoc etiam differt exan.
thema quoad colons intensitatem atque indolem. In
dynamica morbi specie sub forma macularum parva-
rum, rubrarum , sensim confluentium, roseumque dein-
de colorem adipiscentium , prodit. In dynamica specie
exanthema colorem refert laete rubrum, aequaliter sese
extendentem , pressione evanescentem, hac autem sub-
lata quam citissime redeuntem. In adynamica specie
exanthema ruborem purpureum potius offert, quae si
pressione fugata fuerit, non adeo celere redit ac in for«
mis superioribus. In nostra observatione axanthema
primum apparuit in brachiis, dein in extremitatibus
inferioribus, poslea in collo, pectore et abdomine,
tlum ab initio inde magis aequalis faciei rubor aderat;
formam babuit macularum parvarum sensim increscen-
lium, magis minusve rotnndarum , laele rnbescentium
sive segregatarum , sive confluentium , hic illic paulis-
per elevatarum. Peracta eruptione primi stadii symp-
tomata aliquantnm imminuta sunt; pulsus tamen fre-
quentia mansit, angina disparuit.
In stadio efflorescentiae apud Malfatti exanthema,
matutino tempore evanescens, vespere cum laeto rubore
redire videmus. Febris continuo increscit, pulsu debi-
liori facto, cutis sicca est, inquietudo adaucta; sub
tinem tertii, quart!, quintive diei exanthema subita
colorem contrahit coeruleum, quem sequcbatur frigo-
ris sensus, delirium vel leviores convulsiones. Pulsus
nunc irregularis, celerrimus, exilissimns fiebat intraque
unam duasve horas sequebatur mors.
Auctore Helmio, si nempe accipimus quosdam ex
casibus ab illo allatis fuisse scarlatinam , quod quidem
valde probabile est, per tres, quatuorve dies exanthe-
ma in eodem statu persistit et colorem habet laete ru-
brum , nonnunquam tamen in coeruleum transeuntem,
vel et quandoque admodum pallidum est. Post illud
tempus in casibus faustioribus desquammatio sequitur,
in infaustioribus contra febris increscit, pulsus celerri-
mus fit, subitoque oriuntur maniac symptomata, quo
facto etiam citissime sequitur morbi eventus lethalis.
Secundum Eisenmann exanthema in dynamica morbi
specie per tres fere dies eandem servat formam, pos-
tea autem pallescit et in desquammationem transit ,
febris simul magis magisque imminuitur, tandemque
prorsus disparet. In didynamica morbi specie vel sy-
nochalem characterem servat febris, vel, quod saepius,
in adynamicam transit; interdum in conditionibus fans-
lioribus minus jntensa evadit et eretbicum invadit cha-
racterem. In morbo adynamico exenlhema profundius
coloratur, pulsus debilior, longe frequentior, plura
exsurgunt symptomata nervosa: anxietas, agrypnia, de-
lirium , sopor.
In nostro casu duobus prioribus diebus post factam
eruptionem quaedam symptomatum observatur remis-
sie, pulsus tamen frequentissimus manet, imo tertio
die ad 150 ictus intra unum horae minutum adscendit,
postquam exanthema tunc temporis in nonnullis locis
evanuit. Quarto die pulsuum frequentiam parumper
adhuc adauctam videmus, simulque delirium accedere
continuum , quinto die ad veram maniam puerperalem
exasperatum. Exanthema nunc prorsus evanuit, sensi-
litas in brachiis imminuta, motus eorum difficilis est.
Brevi autem dictis symptomatibus imminutis ultimum
incipit morbi stadium , desquammationis scilicet. Hoc
perquam lente procedere videmus et desquammationem
primum in pectore et collo incipere, licet exanthema
prius in brachiis erupisset. Nunc pulsuum frequentia
sensim imminuitur, viresque redeunt. Praeter oedema
pedum parvi momenti quartum illud stadium nihil no-
tatu dignum offerebat. Aegra quinque circiter hebdo-
madibus post morbi ortum sanata dimittebatur.
Multum vero abest, quin stadium illud semper tam
regulariter decurrat. Uti in vulgari scarlatina, tum
etiam in scarlatina puerperarum varii morbi secundarii
oriri possunt, hydropem scilicet sive anasarcam sive
pectoris sive abdominis quoque et sic porro. De hoc-
ce stadio notât Malfatti. » Nur muss bier bemerkt wer-
den dass, wenn auch die Patienten den sechsten oder
siebenten Tag glücklich erreichten, diess jedoch von ihrer
Herstellung keine hinreichende Sicherheit gah (1). »
Quihus adclit Malfalti se unam aegram decimo adhuc
morbi die, alteram decimo tertio demum morte ami-
sisse.
§ 14.
Si allatam morbi historiam descriptionesque ab aliis
auctoribus de scarlatina puerperarum datas cum vulgaris
scarlatinae descriptione comparamus, brevi nobis pate-
bit morbum eundem esse, et peculiari tantum puerpe-
rarum conditione modificari. Diathesis puerperalis mor-
bi symptomata, indolem et decursum, nec minus prog-
nosin , magnopere mutare valet, in quibus expotiendis
tamen non praetervideri debet quoque vulgarem scarla-
tinam maximam horum omnium diversitatem monstrare.
Natura morbi in utroque casu eadem videtur, est
nempe morbus a contagio et quidem a contagio scar-
latinoso productus. Hoc autem in omni casu valere
affirmare non auderemus, nam, uti iam vidimus,
erumpente scarlatina in loco ubi multae puerperae ad-
sunt , multae ex his morbo quidem corripere soient ;
sed nescimus utrum semper morbus iste sit simplex
scarlatina, nec ne. Facile nimirum in tali casu puer-
perale contagium posset produci, accensa uteri, uti
vulgo lit, phlogosi, et hoc contagio aliae infectari, ita
ut scarlatinae loco in nonnullis tantum habeamus endo-
metritidem v, c. puerperalem cum erythemate sympto-
matico. Ulteriori vero observatione haec quaestio diiu-
dicanda erit.
(1) 1. c. p. 143.
-ocr page 55-lam iu priori capite, ubi Helmii argumenta refutavi-
mus, vidimus symptomatum differentiam, ab eo allatam,
non sufficere, qua demonstretur morbi a vulgari scar-
latina diversitas. In genere quidem minus regularis est
exanthematis eruptio , sed et in vulgari non semper
ordinem in libris statutum sequitur, et nunc tardior
est eruptio, nunc celerior, nunc in toto corpore, nunc
in nonnullis tantum partibus obtinet; in his exanthe-
ma laete rubrum, in aliis profundius coloratum, in
aliis denique magis pallidum est, nunc planum, nunc
magis elevatum est, multasque alias a normali forma
aberrationes non raro monstrat. Quid mirum igitur
si in puerparum quoque scarlatina variae istae modifi-
cationes adsunt, et maiori quidem gradu. Quis enim
negabit diathesis puerperalis in morbum vim et effica-
ciam? Idem valere de absente in multis casibus an-
gina iam vidimus. Citantur tamen casus a Malfatti
in quibus revera aderat angina, in nostro quoque mani-
festo processus exanthematicus in faucium mucosa obti-
nebat, uti ex rubore faucium , dolore, et insequente
desquammatione facile erat efficiendum. Sed iam su-
pra observavimus non esse veridissimile in scarlatina
puerperarum uterum potius affici, quam fauces, nempe
tunc quando post partum concipitur contagium. Nota-
biles enim saepe in utero organicae structurae mutatio-
nes inveniebantur, ita ut Kiwisch aliique hanc ob
rem morbum non scarlatinam sed endometritidem ha-
buerint. Ad collum praesertim uteri mutationes istae
conspicuae sunt. Non raro in epidemia a Malfatti de-
scripta gangraena colli aderat, quod tunc imprimis ob-
tinebat, quando morbi decursus celerrimus erat, igitur
tunc praesertim, quum de vera morbi natura maxima
nobis dubia supersunt.
De tempore per quod persistere soiet exanthema in
scarlatina puerperarum, deque dcsquammalione deinde
incipiente nil est quod dicamus, a vulgari enim scarla-
tina hac ratione non aut parumper tantum differt. In
nostro casu lento omnino procedere desquammationem,
neque in hoc loco incipere , quo prius eruperat exan-
thema, observavimus.
Symptomata igitur scarlatinao propria , excepta tan-
tummodo saepius angina , quoque in puerperis morbo
correptis adsunt; accedunt vero in hisce alia multa,
quibus morbi decursus atque indoles plus minusve mo-
di fican tur.
Est in utroque casu acutus morbi decursus; quatuor in
utroque stadia assumere possumus. Stadia ista vulga-
ris scarlatina in plurimis casibus percurrit, non ita vero
puerperarum scarlatina, hac enim correptae saepissime
ante desquammationem inceptam morbo snccumbere so-
lent,
Uli ex superioribus clTici poterit primum morbi sta-
dium in puerperis breve plerumque est, in hoc quo-
que stadio maxima symptomatum differentia obtinet,
ita ut saepe de imminente scarlatina snspicio non oria-
tur , déficiente ut plurimum signo huic stadio proprio,
atque ad diagnosin formandam magni sane momenti ha-
bende , scilicet angina.
In raro casu , in quo felicem habet eventum scarla-
tina puerperam afficiens, caetera morbi stadia eadem
fere ratione decurrunt, ac in vulgari morbi specie.
De celeriori vel tardiori desquammationis decursu apud
auctores mentionem factam non invenimus ; Icnto qui-
dem in nostro casu procedebat desquammatio, at vero
ex una observatione conclusio pelenda non est ; tenen-
dum eliam in vulgari scarlatina quoque hac in re maxi-
ttiam oblincre diversitatem : nunc enim regulariter pro-
cedit desquammatio a collo ad pectus, dorsum et ab-
domen , deinde extremitates, verbo eundem ordinem ,
quem eruptio exanthematis sequitur, nunc sine regu-
la ; nunc brevi post exanthematis evanescenliam incipit
ct cito procedit, nunc lento tantum et difficulter obti-
net ; in nonnullis furfuris ad instar desquammatur cu-
tis, in aliis laciniarum forma. Eaedem ut patet mo-
diilcationes et in puerperis obtinere possent, et vero-
similiter obtinent.
Uti in vulgari scarlatina character morbi est vel erethi-
cus vel synochalis, vel nervosus, aut prtitridus, ita
quoque in puerperarum scarlatina distingui potest inter
formam morbi erethicam, syuochalem et torpidani, aut
secundum Eisenmann inter formam dynamicam , didy-
namicam et adynamicam. Dum in vulgari scarlatina
prior species omnium est frequentissima , rarioribus al-
lera et tcrtia, haec ultima species imprimis obtinet in
morbo puerpcrns corripiente ; morbus enim licet in ini-
tio characterem synocbalem prae se ferat, brevi, ut
vidimus, formam adynamicam induit.
In vulgari scarlatina periculum saepissime oritur ex
cerebri affectioue, aut angina, aut affectis organis rc-
spiratioui inservientibus, aut bydropc succedente, in
scarlatina vero puerperarum, quantum ex rclatis histo-
riis eflicicndum , mors neque sequela est anginae nec
affccli cerebri, sed eadem sequitur ratione, qua in om.
ni fcbri puerperali. Ex praecedcntibus enim cfTicien-
duni ÎU puerperis scarlatina correptis vulgo non adesse
anginam, nec cerebrum affectum esse, sed in plerisque
casibus ulcrum, et quidem praesertim huius organi
Collum. Quaenam in tali casu proxima sit mortis cau.
sa, an sanguinis intoxicatio, pure absorpto, vcl alia.,
hic non est diiudicandi locus. Hoc autem certum est
mortem ex phlogoseos vehementia plerumque non esse
explicandam, quod vero non de endometritide tantum,
sed de inflammationibus puerperalihus in genere valet.
Saepe enim ex praegressis symptomatibus vehementis
omnino inflammationis vestigia in cadavere exspectare-
mus, dum quae reperiuntur vehementem phlogosin
nequaquam dénotant; pus tamen in omni vel metriti-
de vel peritonitide puerperali brevissime formari con-
stat , quod etiam de endometritide valet in puerperarum
scarlatina vulgo obtinente. IVon in omni casu uteri
inflammationem scarlatinam in puerpera comitari ex nos-
tra historia morbi efficimus ; in hac scilicet, licet locbia-
rum foetor adesset, nulla aderant metritidis sympto-
mata , neque in initio, nec in ulteriori morbi decursu,
et profecto plura talia enumerari possent exempla, sl
semper accurate morbus tum observatus tum descriptus
fuisset.
Qui in vulgari scarlatina vulgo observantur morbi
secundarii, hydrops imprimis, alii, raro tantum in
puerperarum scarlatina occurrunt ; in hac nimirum
morte terminatur morbus ante quam talis eventus pos-
sit obtinere. Loquitur quidem, ut antea vidimus,
Helm de hydrope scariatinam puerperalem, quam vo-
cat, secuto, sed inccrti sumus utrum revera morbus
.•»b illo observatus fuerit scarlatina nec ne. Quod in
nostro casu obscrvabatur oedema cxtremitatum infcrio-
rum hue non pertinet.
In vulgari scarlatina indoles morbi pendet tum a
charactere cpedemiae, tum ab aetate aegrotantis, con-
stitutione, a complicatiouibus vel praesentibus vel ab-
sentibus ; pro divcrso epidemiae charactere morbus vel
benigmis est vel malignus, quamvis in benigna quoque
epidemia non semper , ul patet, eventus faustus sit;
in scarlatina contra puerperarum , eliamsi conditiones
supra enumeralae sine dubio ad morbi indolem modi-
ticandam maiorem miuoremve vim habeant, haec ut
ex omnibus descriptionibus patet, fere semper maligna
est. Nam in faustiori tantum casu simplex manet mor-
bus , tales autem casus simul rari omnino sunt, iu
plurimis accedit complicatie admodum perniciosa, ut
antea vidimus.
§ 15.
Quod prognosin attinet maxima sane datur differentia
inter scarlatinam vulgarem, atque eam, quae puerperas
afficit. Nam si iam maligna dicitur talis epidemia in qua
sexta aegrotantium pars morle corripitur, de puerperis
morbo correptis, teslanlibus fere omnibus aucloribus,
He sexta quidem pars vitam incolumen servat. Et profecto
prognosis necessario infausta esse debet quando morbo
per se iam periculoso, ut scarlatina semper fere est,
alia se iungit conditio , ut puerperium , quod quamvis
morbosa conditio dici nequeat, talis tamen est in qua
limites aculi sanitatem inter et morbum vix danlur.
Comprobavit experientia in plerisque cognilis observa-
lionibus morbum Icthalem habuisse evenlum. Sufficiat
ut in memoriam revocemus ca, quae supra hac de re
dicta sunt, quaeque a Malfalti, Hufeland, Berndt im-
primis referuntur. Evenlum autem et in magna symp-
tomatum vehementia non semper Iclhalem esse probat
tradita morbi historia. In hoc enim casu fere omnes
conditiones infaustac simul adorant: puella susceptum
C'Onlagium sccum ferons, nosocomium inlrat, iam du-
ranle partu valde diuturno gravique oritur febris, post
partum persistens , notabilis oblinet ruptura perinaei i
atque genitalium externorum post partum intumescen-
tia; tertio die, brevi igitur post partum, exanthema
ernmpit, admodum irregulariter apparet, lochiae valde
olent, pulsus frequentissimus est, imo talis, qualis in
vera febre puerperal! esse solet, et longe frequentior
quam in casibus a Malfatti observatis ; alvus adest in-
voluntaria, liquida, irritata est mucosa intestinalis ,
qua re remedia alioquin iudicata administrari non pos-
sunt ; datur delirium pro tempore ad veram maniam
puerperalem increscens; epidemiae hoc tempore in ur-
be nostro regnantis character nequaquam benignus erat:
et nihilominus faustus erat eventus. Sponte autem pa-
tet cx una hac observatione de prognosi in genere nul-
lam conclusionem esse petendam.
In vulgari scarlatina prognosis pendet imprimis ab
aegrotantis aetate et constitutione, ab exanthematis for-
ma ac colore, aliis. Ilacc omnia in scarlatina puerpe-
rarum vim quidem habent, sed longe minorem.
In epidemia a Malfatti observata prognosis imprimis
e sequentibus pendebat:
E tempore, quo incipiebat morbus; quo bre-
vius post partum puerpera eo corripiebatur, eo ccrtior
eventus erat lethalis, quod non tantum dc scarlatina
sed de omni inflammationc puerperal! valet.
2° Quo gravius in initio lochiae olebant, eo pericu-
losior erat morbus. Ilic autem bene tenendum est in
omni fere casu adfuisse metritidem, quae pro parte
saltem lochiarum male olcntium caussa erat. Malfatti
metritidem istam, ut videtur, nequaquam dcbellarc co-
nalus est, legimus onim in eius descriptione tanlum
de infriclionibus cum linimento volatili in abdominc
factis (1). Num aulem iuflammatione bene curata prog-
nosis in nonnullis saltem casibus minus infausta evasis-
set alTirmare nonaudemus, non tamen veridissimile est,
3quot;, Quae in morbi initio drasticis medicaminibus
usae erant puerperae, indeque gravem diarrboeam con-
traxerant, morbo celerius succumbebanl. Hoc quidem
per se patet, nec tantum de scarlatina puerperarum
valet, sed de omni fere morbo, in quo nisus in ady.
namiam adest. Affirmât Hufeland omnes puerperas,
quae in morbi initio nitro usae fuerant, sine ulla ex-
ceplione mortuas esse. (2).
4°. Exanthematis eruptio lenta ac difficilis, eiusque
natura versatilis , imprimis si, mane vix conspicuum ,
vespere distinctius esset, male erat ominis,
5°. Exanthematis coloris mutalio in profunde coeru-
leum, maculaeque coeruleae , vel purpureae apparen-
tes certa erant appropinquentis mortis signa.
Quod de vulgari scarlatina valet : coloris laete rubri
mutationem in coeruleum, vel lividiorem in genere
mali ominis esse, eodem et majori adhuc iure de puer-
perarum scarlatina verum est.
6°. Aegra ad sextum vel septimum diem superstite
spes sanationis oriebatur, etiamsi neque in hoc casu
prognosis fausta facta esset, uti ex supra allata Mal-
fattii descriptione efficere possumus.
7quot;. Mania invadens mortis instantis nuntia erat.
Idem Helm affirmat, maniam certo mortem alTerre di-
cens ; quod quamvis saepissime verum sit, non tamen
(1)nbsp;1. c. p, 148.
(2)nbsp;1. c. p. 152.
-ocr page 62-(Ie omnibus casibus valef,, uli ex ailata a nobis morbi
historia efBciendum.
Ex diversis, qui de scarlatina puerpcras afficiente scrip-
serunt auctoribus aegrotantis constitutionem quoad prog-
nosin parvi esse momenti satis liquet.
Mulieres sanae et valetudinariae, victus inopia de-
bilitatae, robustae aut debiles, plethoricae aut non ple-
thoricae, iuniores aut aetate magis provectae, suscepto
contagio sive brevi ante, sive post partum, morbo
correptae ei ut plurimum succumbebant. Idem de epi-
demiae charactere valet; morbus licet caeteroquin be-
nignus, puerperas aggrediens malignus fieri solet. In
omni casu admodum periculosus morbus est, et prog-
nosis , nisi plane infausta, semper summo gradu dubia.
de CUllATXONE SCAM.AïINAE PUERPBBAEUM.
S 16.
Uti in scarlatina vulgari curationis regulae pro om-
nibus casibus dari nequeunt, idem et de scarlatina
puerperas afficiente valet. Quod in omni scarlatina no-
bis faciendum est , etiam hic tentandum: symptoma-
tum scilicet vehementiam, quantum fieri possit, miti-
gare, complicationes tollere, sanguinis accumulationes
et inflammationes praevertere aut debellare, vires sus-
tinere vel excitare, ubi oportet. Curam scarlatinae
puerperas afficientis lum pro variis epideiniis, tum
pro variis in una eademque epidemia occurrentibus
casibus, pro morbi indole, vebementia, symptomatum
concomitantium natura , aegrarum constitutione, caete-
ris multiplici ratione esse modificandam, plures sta-
tuunt auctores, atque facile liquet.
In casibus levioribns, in quibus ex Eisenmannii efl'a-
tu febris dynamicum induit characterem , sufficeret om-
nes stimules ab aegra caute avertere , eamque in mo-
dica temperatura versari iubere, et pro re nata me-
dicinam demulcentem tantum praescribere, verbo ila
curare, uti in scarlatina vulgari non vehementi fieri
solet ; nam et hic valet dictum Antonii de Haen :
« In benigna scarlatina multa medicina opus non est,
sola natura eam curat, adiuta paucis; praepostera
medicina saepe homini malignitatem infert et mor-
tem». In talibus levioribus casibus scarlatinae in puer-
peris occurrentis cura difficultatibus premi non posset;
videmus autem eheu ! in descriptione , a variis aucto-
ribus huius morbi facta, eam, si unquam, certo raris-
sime tantum ita benignam esse et plerisquequot; in casibus
methodum exspectativam sie dictam sequi nobis non
licere.
Quodsi febris synochalem refert characterem etiam
cura huic accommodanda est, et auxilia antiphlogistica
magis conveninnt : sanguinis nempe detractiones, atque
intus, nisi adsit conlraindicatio , nitrum, calomel, salia
media refrigerantia, acida quoque. Talis autem curae
institutionem in puerperis summam postulare pruden-
tiam non est quod moneamus.
Congestiones ad quascumque demum partes vel in-
-ocr page 65-tlainmaliooes debellandas esse ulteriori quidem deujou-
stratione non eget. Sanguinis detrahendi necessitas pro
vario epidemiae charactere différât necesse est ; patet
tamen ex observationibus a Malfatti Vindobonae, ab
Hufelando Berolini et ab aliis factis, cum depletio-
nibus summa opus esse prudentia, nec nisi necessi-
tate maxime urgente ad eas confugiendum esse. Per
se patet haec imprimis valere de deplctionibus univer-
salibus ; partiales enim ubi adest indicatio fieri omnino
debent.
Ex dictis iam patet nos nequaquam Helmio assentiri
dicenti in omni fere casu venaesectionem esse indica-
tam , nec raro altera quin tertia vice venam esse se-
candam. Nou quidem negamus venaesectionis indicatio-
nem interdum dari posse, constat vero phlebotomiam
ut plurimum nocere. Hic autem silentio non praeter-
mittendum est, uti iam supra animadvertimus, ex Hel-
mii descriptione non satis effici posse, quousque re-
vera scarlatinam descripserit.
Adynamicae morbi speciei, omnium omnino frequen-
tissimae , priorique facile subsequent!, magis congruit
cura exitans et antiseptica. In epidemia a Malfatti ob-
servata sanguinis detractiones aliaque stricte sic dicta
antiphlogistica praesidia absolute nocebant, excitantia
contra medicamina, camphora imprimis, postea mos-
chus et china, interdum utiles erant, idemque affir-
mat Hufeland.
Berndt, qui ipse morbum observasse non videtur et
tantum refert paucos , quorum ccrtior factus est, ca-
sus cunctos in mortem transiisse , nullam curam pecu-
liarem praescribit ; sed solummodo dicit curam in variis
epidemiis, et variis casibus eliam diversam esse opor-
tere, quod quidem per se palet (1),
Uti in puerperarum morbis in genere, ita et in
scarlatina uteri conditio peculiarem requirit attentionem.
In fere omnibus enim enumeratis casibus lochiae faeto-
rem contraxerant et in mullis symptomata inflamma-
toria, quorum vestigia etiam cadaverum sectiones ma-
gis minusve notabilia monstrabant, adfuerant. Lochiarum
fluxus, ubi imminutus est, promoveri debet, ubi male
olet, iniectiones demulcentes magnae sunt utililatis,
quodsi lochiae odoreni fere putridum spargunt, iniec-
tiones demulcentes, addita aqua chlorii, valde com-
mendandae sunt. Cum aliis iniectionibus in Organum,
tam brevi post partum in conditione uti per se patet
valde adhuc irritata versans, cautissime est mercaudum.
Angina in hisce casibus rara curam postulat pecu-
liarem, quum vulgo parvi momenti est. Cura caete-
rum ab ea , qua in vulgari utimur scarlatina nulla in
re differt.
Membranae mucosae intestinalis conditio magnam in
curam vim habet. Quando scilicet huius conditio irri-
tata adest, quod saepe fieri videtur, antiphlogistica medi-
camina stricte dicta, caeterum in synochali morbi spe-
cie utilia, vel et acida vegetabilia et mineralia, quae
ultima ut antiseptica imprimis laudantur, contraindicata
sunt. In talibus casibus chlorium aqua solutum bene
involutum, si diarrhoea adest in solutione saleb admi-
nistratum, summae videtur esse utililatis, tum tanquam
medicamentum antisepticum, tum tanquam tale, quod
(1) Berndt I. c. p. 298.
-ocr page 67-in morbi specie beet non prorsus adynaniica, facilbme ta-
men in adynamiam transeunte, qualis in puerperis sae-
pissime observatur, actione sua magis minusve excitante,
valde prodest. In nostro quoque casu utilem chlorii
actionem vidimus ; alvus liquida sub usu eiusdem cum
saleb coniuncti sensim spissior fit, dum nisus in ady-
namiam simul imminuitur. Ubi mucosae conditio bo-
na est et adynamia manifesta, vel et status putridus
incipiens adest, cura talis sit, qualis in adynamica om-
nium morborum puerperarum specie requiritur.
Extus chlorium lotionis forma adbibitum, praeser-
tim cute sicca, urente aut imperfecta exanthematis erup-
tione, ex Eisenmannii aliorumque experientia singu-
lare afferret levamen
E dictis docemur scarlatinae puerperarum curam ab
ea, quae in scarlatina vulgari requiritur, tantum eo
usque differre, ac conditio peculiaris , in qua puerpe-
rae ver.santur, hoc postulat, qua curatio antiseptica
et excitaus in iis multo facilius requiritur.
Verbo adhuc nobis dicendum est de delirio in scar-
latinae puerperarum decursu nonnunquam oborto, om-
nibusque auctoribus testantibus, habendo symptomate
infaustissimo, licet, uti ex nostra morbi historia vidi-
mus, non absolute lethali ; quod quidem delirium,
eliam post febrem interdum superstes, veram sistit
maniam. Curam pro variis casibus diversam esse opor-
tere liquet. Quodsi delirium illud sive mania menin-
gitidis vel encephalitidis. vel et congestionis cerebra-
lis, vel tandem inflammationis in abdomine praesen-
tis est sequela, tum hisce morbis medendum est ;
quodsi antcm mania sympathica potius esse videtur,
irrilatione nervorum imprimis uterinomm producta,
tunc, uti plures observationes docent, camphora spe-
cificum fere remedium est. Utilissimum tamen erit ante
camphorae administrationem topica depletione congestio-
onem ad cerebrum, si adest, tollere. Camphora tali
in casu satis magna dosi propinanda est, quum parvae
eius doses nocere potius quam prodesse videantur. Certo
tamen Berndt nimius fuit dicens dosin ad minimum
30 — 60 granorum de die esse administrandam. Aegrae
conditio, symptomatum vehementia, caetera, nos im-
primis in dosi determinanda ducant.
Ubi propter tempe riem aegrotantis aliasve caussas
camphorae administratie minus tuta videtur , acetas mor-
phii utilissimum esse potest remedium, quod et alii
observarnnt et nuper etiam in Nosocomio nostro aca-
demico laculento exemplo confirmatum est.
THESES.
I.
«Ein missverstandenes Verhältuiss zwischen Kraft und
Stoff hat die Eintheiiung der Krankheiten in organische
und dynamische veranlasst. Eine richtige Ansicht von
Kraft und Materie lehrt dass es keine Kraft ohne mate-
rielles Substrat gebe».
Rokitansky.
II.
Cuilibet cerebri parti proprias functiones (exclusorie)
addictas esse probari nequit.
III.
Acidum Carbonicum et Oxygenium in respirationis
-ocr page 70-actu nequaquam secundum leges diffusionis gazorum se^
met excipiunt , uti Valentin docet.
IV.
Inter quantitatem oxygenii iuspirati atque acidi car-
bonici exspirati certa relatio non datur.
V.
quot;Reaction soll in der Physiologie nicht mehr besagen
als in der Chemie, nämbch die Erscheinung, welche
an einem Körper durch fremde Einwirkung hervorge-
rufen wird und zur Charakterisirung desselben benutzt
werden kann».
Heule.
VI.
Quam Liebig proposuit nutrimentorum divisionem,
scilicet in respiratoria et pla.stica seu nutrimenta stricte
dicta reiicienda est.
Substantiae proteiniformes, uti vocant, in iutestinis
crassis demum absorberi incipiunt.
VIII.
Maleries sie dicta tuberculosa nulla in re differt ab
aliis productis inflammationis, forma tuberculosa tan-
tum pendel a conditionibus localibus.
IX.
Carcinoma et fungus medullaris vitia sunt eiusdem
naturae.
X.
E physiologica medicaminum actione nequaquam ad
oorum therapeuticas concludendum est virtutes.
XI.
«Eine strenge Sonderung der empirischen und ratio-
nellen methode ist in der Wirklichkeit nicht durchzu-
führen» .nbsp;H e n 1 e.
XII.
«Die Erfahrung der Empiriker ist immer falsch,
weil sie ihre Kunst ausüben, ohne sie zu verstehen».
v. Zimmermann.
XIII.
«lede Kur muss ja, wenn Sie gut sein soll, nicht
nachgeahmt, sondern neu erfunden werden».
Hufeland.
XIV.
Tubercula pulmonum in primo evolutionis stadio sus-
picari licet , non vero certo dignoscere.
XV.
Sanguinis detractiones in lento phthiseos tuberculo-
sae decursu egregios saepe edunt effectus.
XVI.
Rheumatismus articularis potius inter morbos dyscra-
sicos, quam inter phlogisticos stricte dictos recensen-
sendus est
Nequaquam assentimur von Walther dicenti in anthra-
cibus incisiones plerumque nec necessarias esse nec utiles.
(System der Chirurgie I p. 189.)
-ocr page 72-1b curatioae blepharophthalmiae puruleulae neouaio-
rum iniectio cum solutione nitratis argenti omnibus aliis
curandi methodis longe praeferri meretur.
XIX.
Auscultatio optimum auxilium ad graviditatem nec
non vitam et situm foetus dignoscendum.
XX.
In gravi metrorrhagia post partum orta compressio
aortae ventralis est egregium remedium haemostaticum.
T-ï»:?
■■X
ir'v
-ocr page 77-
quot;ï | |
rçj»,
-ocr page 78-ÈM.