-ocr page 1-

SPECIMEN JURIDICÜM INAUGURALE

de

JURE COGIT ATA COMMUNICANDI

ex

JURIS COMMUNIS PRINCIPIIS
REGEWDO,

quod ,

FAVENTE SUMMO NUMINE,

EX ADCTORITATE RECTORIS MAGNIFIOI

BARTHOLDI JACOBI LINTELO DE GEER,

LITT. BUM., Jim. ROM. ET HOIl. HOOT. ET TOOF. EXTRAORD.,

sec non

.«iplissimi senatus academici consensu

ET

nobilissimae facultatis juridicae decreto,

PRO GRADU DOCTORATUS,
SUMMISQUE IN JURE ROMANO ET HODIERNO HONORIBUS ET PRIVILEGIIS,
IN ACADEMIA BHENO-TRAJECTINA ,

rite et legitime consequendis
publico ac solemni examini submitt1t

JO^lIVIVi:!» THEODORIJS BIJYS,

amstelaedamensis.
AD I)IRM 17 M. APRIUS MDCCOL, IIOKA I.,
in auditorio majori.

EX OKFiCllSA Tyi'OGRAPHIC.V

C. A. SPIN ^ FlLll.

mdccci,.

-ocr page 2-

»C'est anx risques et périls Je i'écrivaiu
»(jue je demande pour lui la liberté de
»la presse.quot;

CHATSAUBBlAiyD.

-ocr page 3-

Stadio Academico feliciter pereurso, de argumento mihi
cogitandum fuît, de quo, more nostr-atibus sollto , Spe-
cimen conscriherem. Nec diu hac de re dubitandum
censui. Etenim, cum peculiaris in qua per plures jam
annos -versor conditio , tum ipsae quae nostra praecipue
aetate de libertate preli vel augenda vel limitanda gra-
vissimae agitantur lites, fortiter mihi suaserunt ut ipse
quoque vires qualescunque meas in hac quaestione illus-
tranda collocarem. Magis etiam propositum illud mirifice
tnihi placuisse fateor, quum ad opus meum satis difficile
aggrediendum doctissimorum, quorum egregia institutione
uti mihi contigit., virorum incitarer persuasione. Itaque
scribere constitui de naturalihus , quibus jus cogitata ope
typographiae enuntiandi circumscribitur^ limitibus. De
peculiaribus diariorum requisitis atque juribus nonnulla
suhjieere haud inutile neque ab argumento prorsus alie-
num. putavi.

Opusculum autem meum minime tale exstitisse, quale
aut a sei'ero judice eœigi possit aut meo ipsius proposito

É

-ocr page 4-

omni modo respomleat^ facile confiteor; nec me piidet,
in Latino sermone parum versatum et multis inde difficid-
tatibus, neque his , ni fallor, ipsi rei naturae inhaerenti-
bus, in cogitatis meis enuntiandis saepius impeditum, lec-
toris veniam petere, si quaedam minus eleganter aut mi-
nus clare exposita reperiat.

Sed antequam huic praefationi finem imponam atque
amoenae studiosorum vitae valedicam , pauca verba hac-
tenus dictis addere liceat, quibus gratias agam iis om-
nibus , qui tot henevolentiae vel amicitiae testimonia per
illud
Studiorum tempus mihi praebuerunt. Vos praeser-
tim , Viri Clarissimi, praeceptores aestumatissimi, DEIN
TEX , VAN HALL, M. DES AMORIE VAN DER HOEVEN !
grata
meo animo fidem habeatis , atque sciatis me nunquam im-
memorem futurum esse auxilii vestri humanissimi, quo
carens omnia illa impedimenta superare non potuissem
quae fini opiato ohstabant. Quae enim vestris consiliis et
lectionibus debeo eximii semper mihi erunt pretii.

-ocr page 5-

CONSPECTUS.

INTRODÜCÏIO................................. ■

CAI'ÜT I.

de elemestis delictoiium quae ex opimonum publicatione
plloflvielle possunt.

§ l.nbsp;Vniver.se......................................

52.nbsp;De comrnunicatione cogitatorum....................quot; '7-

§ 3.nbsp;De animo injuriandi..............................

§ 4.nbsp;De probalione veritatis...........................quot;

CA PU T II.

de limitibus libertatis cogitata edicendl.

r , . ... .r/ 43.
1.
........................................

§ 2. De mis rebus quorum disputalio nonnullis reyionihus

non est licita...............................quot;

S 3. De restrictione juris disputandi quantum spectat non-

nullas personas...............................

§ 4. De regis ministris.............................

§ 5. De smtmtia eorum qui censent libertatem opiniones

profitendi nullis finibus coarctandam esse..........v 69.

-ocr page 6-

APPENDICES.

i. de jlldiclls juratis in dijubicasdis delictis, ope

TYPOGRAPniAE ............................

TI. DE DURIIS.

§ 1. J)e cmdiiione bodierna diarionm....................

§ 2. De remediu adhibendix ad diarionm condilionem corri-

qK

gendnm..................................... '

-ocr page 7-

IXTRODUCTIO.

Facultas cogitata sua edicendi ope typographiae fere
omnibus temporibus .fuit argumentum litium acerrima-
rum in singulis Europae regionibus. Fere nulla in re
tam diverso modo et tam vehementer pugnarunt viri
docti. Usque ad tempus rerum conversionis in Francia
saeculi praecedentis, illi qui fere nullam liac in re tue-
bantur libertatem semper manserunt victores, non tam
quia eorum argumenta majoris erant momenti, quam
quia numero praevalebant et potentiores erant ad efïï-
ciendum, ut id vim nancisceretur, quod eorum opinioni-
bus commodisque conveniret Inde ab eo tempore ta-

' Gloriari merito potest patria nostra, quod non solum virum
pepererit qui typographiam invenit, sed etiam, quod incunabula
constituerit, unde liber hujus artis usus se per totum terrarum or-
bem extendit. Ante duo saecula, quum libertas opiniones suas ope
typographiae edicendi fere omnibus Europae regionibus incognita es-

1

-ocr page 8-

men mutata est conditio preli libertatis. Quamquam
saepe oppressa et violata lento gradu tamen processit
et imperium suum semper latius extendit per singulas
regiones. Hodie de ejus necessitate et utilitate vix am-
plius disputatur. Omnes eam agnoverunt; singuli po-
puli in suis constitutionibus eam stabiliverunt, et solum
paucis hisce civitatibus, ubi summa imperatorum po-
tentia omnem politicam libertatem sustulerat, liber lUe
typograpliiae usus ignotus esse poterat.

Sed ille communis de necessitate Imjus libertatis con-
sensus ei nondum multum profuit. Exstant adhuc lites.
Ab initio inde enim, bistoria teste, patuit, homines so-
lum verbum usurpavisse, non ejus significationem intel-
lexisse. An sane in politico nostro lexico invenire pos-
semus verbum tam vagum, tam aptum ad diversas ex-
plicationes quam illam vocem
lihertas? Quis ea non fere
quotidie utitur? Quam pauci de sententia conveniunt^?

set, patvia nostra jam hoc jure aliquatenus certe fruebatur, et asylo
erat viris illustrissimis cujuscunque generis et ex quacunque regione
convenientibus, ita ut nostra industria opera celeberrima eorum in-
genii ab oblivione vindicarentur.

• Valde dolenda est illa ignoranlia justae significationis hujus vocis
Ubenas, inprimis nostris diebus. Ubivis viJeraus cupidinem, imtno-
deratam saepe, juriura politicorum, quae totam libertatis naturam
a nonnullis complecti immerito censentur. Illa jura quae modo liber-
tatis sunt elementa plerisque sufliciunt. Non intelligunt homines haec
jura in se nihil continere nisi media ut liberi fiamus, nisi primum quasi

-ocr page 9-

Si hoc verum est de verbo libertas universe, valet etiam
de speciali illa libertate, quae consistit in opinionibus
edicendis ope typograpliiae. Alii nihil nisi abolition em
censurae rogant et gravissimas restrictiones approLare vi-
dentur; alii solum jure omnia dicendi, veritatem et
mendacium, calumnias, injurias et indirectas instiga-
tiones ad puHicae securitati nocendum, prelum liberum
vocant. Sicut in plurimis rebus, hic etiam veritas in
medio mihi adesse videtur. Quum ille, qui ea omnia
dicit quae ei lubet, certe non amplius libertate utitur
sed intolerabili licentia, contra etiam prelum liberum
nondum dici potest, si solum consilia praeventiva sublata
sunt, et communis ejus usus magno restrictionum nu-
mero impeditur

gradum in viam libertatis. Ut revera liberi sirtius, curemus inpri-
mis libertatem in vita privata; corrigamus mores nostros; extendamus
Imperium artium et scientiarum, et tmic solum hoc jus libere eli-
gendi eos qui rebus publicis praesunt nobis proderit, tunc il qui
nos regent induti erunt hoc sensu libertatis, quia nos ipsi eum
fovebimus, et tune iis non difficile erit hanc libertatem privatam
ad res publicas et omnia ea negotia quae salutem publicam spec-
tant extendere. Praeclare hanc veritatem enuntiavit scriptor Fran-
cicus c.
B. DÜNOÏEK in opere egregio l'Industrie et la morale considérées
dans leurs rapports avec la liberté.

' Scriptori Anglico celeberrimo blackstone igitur concedere non
possumus, liberationem uniuscujusque impedimenti vei omnis restric- '
tionis
ante publicationem, constituere libertatem preli. Si quae-
dam lex poenam minatur, ex. gr. contra eum qui in scriptis suis

-ocr page 10-

Gravis igitur restât quaestio tractanda, quid constituât
veram preli libertatem, qui sint justi limites inter illud
jus opiniones suas edicendi et
hoc aliud jus, quo om-
nes utimur et cujus vindicationem mandavimus guber-
natoribus nostris, jus securitatis, jus ut tuti^ simus
contra injurias quae profluere possent ex usurpationi-
Lus preli. Difficile sane opus! Homines illustrissimi
scientia sua tuic inquisitioni totam vitam impenderunt;
systemata diversissima et, ut videbantur, sagacissima a
varia parte adbibita sunt; leges sapientissimae, post di-
uturnum et prudens examen, sunt conditae, et tamen
liodie adbuc rogamus veritatem, quaerimus aliam ratio-
nem, quum liaec omnia experientia sint improbata.

Quae est causa barum difficultatum? Quam ob rem
illud criterium liciti et illiciti in operibus typographiae
minus est perspicuum quam aliis in rebus? Principalis
causa mibi videtur liaec: Ope typographiae opiniones
nostras edicimus. Valor operum typograpliiae igitur pen-
det a valore opinionis emissae, id est, a morali scrip-
toris et scripti conditione. Si quidam scriptor, vel in
genere populus, ad
certum liumanitatis gradum nondum
adscendit, typographiae fructus imperfecti manebunt.
Arcta inter scriptorem et scriptum existit necessitudo.

dijudicaverit facta regis ministrorum, certe illa lex libertatem ty-
pographiae tollit, quamquam jus edicendi opiniones suas
ante pu-
blicationem tali modo non restringitur.

-ocr page 11-

Ergo non solum vitia legum quae typograpliiam regunt,
sed inprimis etiam vitia ipsius humanae naturae meliori
typographiae usui et conditioni obstant. Quamdiu hu-
manae naturae vitia non extinguuntur, haec ut effectum
sortiantur in scriptis typographiae necesse est. Eodem
modo speculum semper offeret figuram deformem, quam-
diu ille qui in hoc speculo se contemplatur, defoiTnis
erit. Quam ob rem in Francia conditio libertatis preli
tristior est quam in Anglia, quam apud nos? Certe
bonis legibus et egregiis legislatoribus Francia non caret.
Contra, nullo loco tanta cura, tot conamina diver-
sissima typographiae adhibita sunt. Sed quid possunt
legislatores contra mores, et mores Francorum magis
depravati sunt quam Anglorum et nostratium.

Sed an iUa Veritas non etiam valet in omnibus aliis
populi rebus? Immoralitas hominum nonne etiam per-
spicua patet ex aliis delictis cujuscunque generis? Certe
ex majore vel minore numero delictorum, quae com-
mittuntur, gradum moralitatis cujusdam populi metiri
possumus, sed bonitas et praestantia legum inde non
dependet. Facta commissa sine multis difficultatibus
aestimantur et ad hanc illamve classem refernntur. Si
multi adsunt fures, lex, quae furtum punit, tamen recte
se habere potest. Sed non idem valet ubi agimus de
legibus quae typographiae usum constituunt. Leges illae
ex physicis signis statuere debent de rebus incorporali-
bus, de factis intellectualibus, de cogitatis. Non fieri

-ocr page 12-

potest ut lex omnes amplectatur fonnas, quibus cogitata
enuntiantur. Fere quodque cogitatum alio et diversis-
simo modo exprimi solet; periculosum et damnosum esse
potest, et tamen extra imperium legis. Igitur, si legis-
lator non ipsis populi moribus adjuvatur, nunquam le-
gem perfectam constituere poterit. Vel metu obstrietus
ne quaedam eum fugiant delieta partem libertatis ne-
gliget, vel amore libertatis quaedam delieta impunia ma-
nebunt

Id inprimis legibus circa typograpbiam, in Francia
vigentibus, vitio verti potest, quod nimis specialiter de
singulis casibus agunt.
In applicanda communi régula
in singulos casus, legislatores Francici saepe justam ra-
tionem
neglexerunt. Hoc modo, cum judicum munus
aggravaretur, per legum extensionem, non meliores eas
reddere potuerunt legislatores Generalia quaedam

» Codex civitatis Brasiliae continet praescriptum (art. 240), quod
nulla alia lege invenitur. Quum propter ambiguitatem verborum
non recte de injuria constet, ille, qui offensum se putat, apud ju-
dicem vel extra-judicium scriptorem explicationem rogare potest.
Ille qui explicationem récusât, subjicitur iisdem poenis, quae ap-
plicarentur, si injuria fuisset directa et omnibus perspicua. Yid.
GRELLET-DÜMAZEA«, in opere egregio,
Traité de la diffamation, de l'injure

et de l'outrage, I, 20.

« Egregie et eloquenter hancce veritatem enuntiavit emile de gi-
bardin,
verbis sequentibus: ..On ne peut pas tuer un homme sans
lui ôter la vie; on ne peut pas lui dérober sa bourse et en même

-ocr page 13-

praecepta, quae judex in singulos casus applicet, igitur
mihi praeferenda videntur.

Ne obliviscamur igitur fundamentalis illius veritatis,
cum moribus populi bonam vel malam preli conditio-
nem arcte coliaerere. Sicut omnes libertatis species,
etiam libertas preli quamdam requirit aptitudinem a
jiopulo, qui ea utitur. Optimum remedium ad prae-
veniendos abusus, consistit in hac aptitudine augenda,
in correctione morum.

Felices nos aestimamus in patria nostra moralem illam
populi conditionem jam tantas fecisse progressiones, ut
liber typographiae usus adhiberi possit ad eam conditio-
nem adhuc meliorem reddendam. Si alium populum
ante oculos baberemus, sententiae nostrae, in liocce opus-
culo emissae, videlicet non ubicrmque eaedem essent.

temps la lui laisser ; mais ce qu'on ne peut pas dire sous une forme,
il est si facile de le glisser sous une autre. Vous pouvez interdire
l'offense, la calomnie, la diffamation, l'injure, la violence; mais
comment vous y prendez-vous pour poursuivre et pour atteindre
l'insinuation, l'allusion, l'allégorie, l'apologue, l'équivoque, l'hy-
pothèse; l'énigme, l'induction, les sous-entendus, l'ironie, le per-
silllage, la perfidie, l'interrogation sous l'apparence dubitative, l'énon-
ciation sous le masque de la dénégation, et au besoin même de
l'indignation, etc., etc.? Est-ce que l'esprit de l'écrivain n'est pas
tout ce qu'il y a de plus subtil, et l'esprit du lecteur tout ce qu'il
y a de plus malin?quot; Videatur in opuscule
le droit de tout dire, pag.
227. Parisiis, 1849.

-ocr page 14-

— g —

Stricta juris requisita apud nos duces esse debent in
condendis legibus. Non opus est ut publicae securitatis
causa vetemus quod est licitum et vetari non deberet,
et contra etiam ut falso libertatis principio ducti, spec-
temus tamquam liberum typograpbiae usum, id quod
omnia delicti elementa in se comprebendit.

Longe facilius est igitur munus ejus, qui in lege con-
denda hoc sibi proponit, ut solum facta injusta puniat,
nulla habita ratione populi indolis. Nobis judicibus,
legibus circa typograpliiam nulla nisi juris principia
inesse debent. In ipsis elementis delicti injuriarum, tam
contra privatos quam contra rempublicam, quaerenda
nobis videtur solutio gravis hujus quaestionis: quot;Qui
sunt limites preli libei'tatis.quot; Artificiosa omnia consilia
experientia improbata sunt. Necessarium est ut solum
simplicia et naturalia principia attendantur. Typogra-
phia nihil aliud esse potest, nisi medium, indole sua
nemini nocens, et omnibus aliis mediis simile sed

' Eadem etiam erat opinio celeberrimi viri portalis (patris): »Que
fait on — inquit — quand on propose une loi particulière sur les
délits de la presse? C'est comme si, en matière d'assassinat, on
proposait une loi sur les délits du sabre ou du pistolet. Il est dé-
fendu d'assassiner; l'instrument qui sert à commettre le crime n'en
change pas la nature.quot; Verba illa, enuntiata in coetu curiae Parum,
die 20 mensis Februarii anni 1822, inveniuntur apud
chassan, opere
egregio :
Traité des délits et contraventions de la parole, de l'écriture et
de la presse.
1837. I. 5.

-ocr page 15-

facta, ejus ope perpetrata, sunt bona vel mala, utilia
vel damnosa, licita vel illicita. Si illa facta omnia com-
prehendunt elementa quae delictum constituunt, ut pro-
liibeantur et puniantur necesse est, sed si his elemen-
tis carent tunc etiam, sicut omnia alia Jfocta, maxima
fruantur libertate. Naturalis juris preli limites alii
esse nequeunt. Specialem ei attribuere conditionem ejus
proposito non responderet et simul esset periculosum
injustumque. Revera, nisi naturalibus illis limitibus in-
clusa, typographia multas committit actiones
damnosas
et periculosas, quas lex poenalis attingere nequit, sed,
ut supra diximus, correctione morum ea vitia corriguntur.
Lex contra ea nihil valet.

Ex iis quae praecedunt jam haec principia sequun-
tur: Legislator! non licet ullo modo libertatem preli
coarctare, quamdiu solum inservit ad cogitata sua bona
fide enuntianda de singulis rebus quae ad vitam publi-
cam pei-tinent. Jus quietae disputationis latissimo sensu
agnosci debet, tamquam requisitum maxime necessarium
in civitate jure legibusque fundata. Contra vero, quando
illa typographia usurpatur ad vitam privatam aperiendam,
quando finis non amplius in eo consistit, ut
Veritas in
publicum commodum enuntietur, quando inservit ad
exercendam potestatem usurpatam et odiosam, tunc di-
ligentissime videant legislatores ne quid exinde detri-
menti capiat respublica, nam quamvis etiam his casibus
sine malo consilio et igitur impune auctoritatem suam

-ocr page 16-

exercere posset typographia, remota tamen est a nobili
ejus fine, et tutelam legis invocare non amplius potest.
Tunc denique-, quando usus typograpliiae non solum
non est necessarius sed etiam noxius, quando adhibetur
unice ad incommodum publicum, ad maximum detri-
mentum privatorum, quando bonorem et publicam aesti-
mationem bominum laedit, tunc adyeniat lex gravis et
severa, atque nomine libertatis attingat eos, qui boc
pulclierrimo libertatis preli verbo abutuntur, qui ipsam
bbertatem licentia sua rcstringunt.

Haec principia explicare in bocce specimine nobis pro-
posuimus. Propositum vires nostras fortasse superans!
Confidentes tamen indulgentiae L. B., qui a juveni inex-
perto, arctis liujus opusculi limitibus incluso, et prae-
terea utente sermone, ei jam nimis alieno, fructus ma-
tures non poscet, audaces atque quieti opus nostrum
aggredimur.

Argumentorum tractandorum distributio lectori ex ipsa
scriptione nostra satis superque perspicua erit. Primum
nobis investiganda sunt requisita et elementa delictorum
quae ex opinionum publicatione profluere possunt, ut
inde deducamus quae jura libertas illa cogitata commu-
nicandi complecti debeat. Denique inqiriremus nonnul-
la quae opportunitate bujus argumenti tractandi affinia
argumenta investigavimus, et quae idcirco tanquam ex-
cursus ad banc scriptionem exbibebimus.

-ocr page 17-

CAPUT PRIMimi.

DE ELEMEIVTIS DELICTORÜM, QUAE EX OPINIONUM
PUBLICATIOHE PKOFLUERE POSSUNT.

§ 1. Universe.

Libertas preli, quae vulgo dicitur, signiflcat, stricto sensu,
facultatem edicendi opiniones suas ope typographiae, et
iatiore intei-pretatione pulcrum et sacrum illud jus Ii-
Lere profitendi, aliisque hominibus communicandi sen-
tentiam suam de singulis rebus. Ex ultima illa defini-
tione jam statim patet typographiam non novum con-
stituisse jus, sed solum novum adhibuisse medium ad
lUud jus, quo jam antea, vocis vi, fruebamur, exer-
cendum. Jus cogitandi et loquendi non legibus scrip-
tis debemus sed ipsi naturae. Non minus, quam facul-
tas se movendi, hominis est bonum, bonum pulcherri-
®um, cujus ope prae ceteris animalibus excellimus. Na-
turalis hujus veritatis consequentia est igitur ea, ut

-ocr page 18-

libertas preli, id est libertas loquendi, sed modo arti-
ficioso et figuris pbjsicis, quae vocis locum occu-
pant, eundem liabeat fontem et etiam ex jure naturali
derivetur. Sed an banc ob rem necessario iisdem frui
debet juribus typograpbia? An banc ob rem libertas
typograpbica, sicut libertas loquendi, exstat sine expressa
legis sanctione, solum quia est extensio naturalis hujus
facultatis? Cum scriptoribus hoc afErmantibus facere
non possumus. Revera typograpbia nihil est nisi modus
melior et efficacior loquendi et scribendi, qui vocis mu-
nus gerit, sed illo modo artiflcioso facultas primaria
tam mutatur, creatur status tam innaturalis, ut natura
artificio cedat. Libenter concedimus, signa typograpbica
effingere vocem; hoc naturae non répugnât, sed si id,
quod typis mandatum est, unice in vocis locum sub-
intrat, tunc certe
naturae convenire non potest, eundem
hominem loqui eodem tempore, locis longe distantibus
et saepe Unguis diversis. Praeterea etiam diversus est
effectus libertatis loquendi et scribendi, nam quot;verba
volant et scripta manent.quot; Quamquam igitur bbertas
preli fundamentum habeat in jure naturae, tamen, ut
nobis videtur, ille naturalis status eo modo muta-
tur, ut stricto sensu non amplius naturalis facultas dici
possit, et expressa legis scriptae sanctione indigeat

' Confer. Chassan, 1. I., I, 5, qui contrariam defendit sententiam.
Vir. Consult.
Evebtsen de Jo^ge, in opusculo egregio, Bgdragc

-ocr page 19-

Sed illa quaestio proprie non pertinet ad provinciain
quam suscepimus. Legislatores libertati typograpliicae
minus ambiguum fundamentum dederunt, hocce jus lege
pubhca sancientes. Exstat igitur, sed exstat ubique
quibusdam conditionibus, legibus indicatis. Quamdiu
cogitata mente nostra sunt inclusa, fruuntur libertate
inßnita. Mundum externum non attingunt eumque lae-
dere non possunt. Sed simulac haec cogitata sunt enun-
tiata, oritur necessitudo inter loquentem vel scriptorem
et eum, cui cogitata illa communicantur. Verba con-
stituunt corpus, quod, sicut omnia corpora, impedire
potest libertatem altei-ius
et perniciosa facta committere.

tot de Leer der zoogenaamde »délits de la Pressequot; (Ultraj. 1847), hac
de re animadvertit: »Een natuurregt om geschriften te drukken
en uit te geven, is in den
strikten zin des woords niet denkbaar,
want in den natiiur-toestand, zoo als men zich denzelven moet voor-
stellen,
bestaat er niets dan een regt ora zijne gedachten te uiten
door te spreken en aldus in zekeren zin te handelen. Schrijven, en
nog veel meer liet geschrevene
drukken, zijn eene kunstmatige uiting
van gedachten , eene
kunstmatige handeling, dezelve zijn dien ten ge-
volge
vreemd aan naluur-toestand. Alleen in zoo verre als dit schrijven
en drukken eene
ontwikkeling is van het regt ora vrij te zijn, om
Vrij zijne gedachten te uiten en zoo doende vrij te handelen, kan
men deze regten als
oorspronkelijk zich denken en natuur-regten noe-
men , dewijl men toch
natuur-regt en natuur-toestand zich moet voor-
stellen en dezelve uit de natuur van den mensch als moreel en
intellectueel wezen moet afleiden, en niet zoodanige regten en zoo-
danigen toestand, als
inderdaad bestaan hebbende, moet aannemen.quot;

-ocr page 20-

Instigando securitati publicae, falso imputando privato
honori (huic bono inaestimabili) saepe minantur illa
verba, et damnum creatur, cujus vindicatio summo jure
rogari potest.

Sed hoc damnum datum nondum sufficit. Juris cri-
minalis fundamentum non unice consistit in commodo
publico. Accedere debet malum propositum. De volun-
tate nocendi certiores esse debemus, si societati licitum
erit cogitata illa enuntiata tanquam injurias punire.
Hoe, cum sit effectus actionis plane intellectualis, de-
lictum, ope typographiae conmiissum, per se etiam
magis ex malo affectu oriri debet, quam cetera de-
lieta quae ex actione physica profluunt. Sicut ad
naturam furti pertinet voluntas acquirendi res, quas
scimus in dominio esse alterius, sie in delictis, ope typo-
graphiae commissis, nimirum quantum spectat injurias,
inprimis patere debet de voluntate nocendi, de furto
intellectuah securitatis publicae aut bonae existimationis
et honoris privatorum, quae sunt jura non minus sacra
quam jus dominii

' »Dans les délits qui se commettent par la voie de la Presse,
comme dans tous les autres délits, il faut pour caractériser le crime,
que la volonté de nuire soit jointe au fait matériel de l'action.
Ainsi point d'injure sans esprit d'injure. On peut se tromper au
préjudice du public comme au sien propre; donc point de délit
lorsqu'on n'apperçoit que la simple erreur, sans l'intention de man-
quer aux lois, ou de porter un dommage h la société.quot;
Portaiis

-ocr page 21-

Nemo certe erit qui perhibere velit ope typographiae
lalia delicta non commissa fuisse et liodie adhuc com-
mitti. Nemo igitur necessitatem negabit legum quae ea
reprimunt et hoc modo publicam et privatam securita-
tem tuentur Magni omnino facienda est harum le-
gum tutela, quae et sacerrimam libertatem defendunt et
gravissima delicta coèrcent. Quia saepe, nomine puLlici
commodi, leges illae naturalia jura laederunt, non pauci
omnem legem hujus generis semper aestimayerunt res-
trictionem libertatis cogitata sua ope typographiae enun-
tiandi. Falsissima sententia! Acerrimus qui fuit un-
quam hujus libertatis defensor, celeberrimus
Chateau-
briand
, quamcunque occasionem arripuit rogandi gravis-
simas poenas,
quot;immanem legemquot; sicut dicit contra
delicta quae ope typographiae comniittuntur. Hoc mo-
do causae quam defendebat, revera profuit, et quicun-
que eundem fovet amorem nobilissimae liujus facultatis
libere cogitandi et loquendi, cum illo illustri propugna-
tore hanc
legem immanem rogare debet. Iromanis lex
tutissimum est Palladium libertatis opiniones profitendi.
Quum graves poenas minans, omnia delicta hujus gene-

(pater) Rapport au Conseil des Anciens, dieï 15 mensis Avrilis, anni
1797. Conf.
Cbassas, opere laud,, I. 19,

' Infra, capite sequenti, tractanda nobis erit eorum senten-
tia, qui jus omnia dicendi postulant.

® De la Monarchie selon la Charte, Cap. 20. Discours à la Cham-
bre des Pairs,
etc.

-ocr page 22-

ris non exstirpaverit (quod non fieri posset) sed eorum
numerum valde reduxerit, quum sacra illa libertas non
amplius socia omnitim scelerum, patrona calumniae,
injuriarum et mendacii, sed investigator boni et aequi,
defensor virtutis et veritatis erit, tunc demum ad finem
suum pervenerit, tunc auctoritas sua erit tam infinita
quam utilitas. Contra etiam illae leges nisi id quod
revera debctum constituit reprimere et punire non pos-
sent. Si illi, quorum munus est leges condere, liberta-
tem, qua etiam ope typograpbiae fruimur, suae securitati
et commodo sacrificaverint, si bae leges non amplius
tenderent ad mendacium et calumniam, idcirco ad inju-
riam praeveniendam, sed ad removendam veritatem,
tunc illa
Veritas contemta semel imperium, ei debitum,
alio modo recuperabit et sine magnis difficultatibus eum
adversarium vincet, qui fortis esse nequit, quia men-
dacio tanquam armis utitur.

Maxime igitur refert, ut de elementis delicti, oppor-
tunitate cogitatorum communicationis commissi, accurate
statuamus, nam ubi baec non adsunt, nullum etiam
delictum adesse posset. Sicut jam supra admonuimus ^
duplicis sunt generis:
damnum, quod ex publicitate ori-
tur, et mabim propositum scriptoris,
animus injuriandi.
Videamus paragrapbis sequentibus de singulis illis re-
quisitis.

-ocr page 23-

§ 2. De communicutionu togUatorum.

Omnes consentiunt fundamentum juris puniendi vel
unice vel certe primarie in eo consistere, ut dainnum
datum vel damnum quod fieri possit resarciatur.

Hoc damnimi, quod igitur in omnibus delictis semper
adesse debet, non est idem in singulis casibus et a na-
tura ipsius delicti commissi pendet. Quum in furto
illud danuium ex laesione juris dominii oriatur, in de-
lictis ope typograpliiae commissis, ex injuria scri^ito il-
lata profluit. Hanc injuriam eo graviorem reddi ultro
appai-et, quo latius ejus promulgatio extendatur, ad quo
plures injuriae illatae cognitio pertingat.

Scriptores Francici juris criniinalis distinguunt inter
publicationem et publicitatem
[la publication et la publi-
cité).
Cogitata nostra, mente inclusa, sunt res incoi-pora-
les, quae neminem laedunt, et nullo modo ad legislato-
fum provinciam pertinent. Haec, ore emissa vel in scripti
formam redacta, corpus constituunt, aptum, ut auribus
excipiatur vel oculis aspiciatur. Dicitur id significatio
cogitatorum vel publicatio. Talis significatio, tune etiam
^luum cogitata commmiicata poenae obnoxia essent, non
sufBcit ad constituendum delictum, nam si opiniones ore
ßniissae vel in scriptum redactae celantur, eo modo, ut
ab aliis non audiri vel legi possint, nullum efficiunt
damnum et ad privatum pertinent dominium

' Scriptor Angliciis ki.ackstone enarrat, cclflncm Algernon Sjcl-

a

-ocr page 24-

Sed quum illa siguiiicatio etiam ad alios se exiendat,
quum eo modo privatum dominium fiat publicum et
leneatur is qui illa cogitata enuntiavit, respondere is de-
bet de consequentiis hujus actionis

Ubi igitur agimus de delicto per cogitatorum commu-
nicationem conamisso, necessarium est ut constet cogi-
tata sic revera cum aliis communicata esse. Secundum
naturam diversam instrumenti quo utimur, modus publi-
citatis vel communicationis etiam diversus esse debet.
Sicut cogitatum, ore enuntiatum, requirit ut proferatur
coram pluribus hominibus, sic etiam necesse est ut scrip-
tum ad complurium notitiam perferatur. Celebris lex
Fi-ancica diei 17 mensis Maji anni 1819, illa requisita
egregie articulo primo exposuit, ubi nimirum legimus:
quot;Quiconque soit par des éciùts, des imprimés, des des-
sins, des gravures, des peintures ou emblèmes, vendus
ou distribués, mis en vente ou exposés dans des lieux
ou réunions publics, soit par des placards et affiches ex-
posés aux regards du public, etc.quot; Revera haec verba
continent omnes modos quo cogitata nostra exprimere
aliisque communicare possumus, omnesque formas qui-

ney capitis damnatum fuisse propter crimen laesionis majestatis, il-
latae per scripta, quae édita non erant. Postea Parlementum hanc
sententiam, sanis juris principiis contrariam , solemniter sed sero
revocavit.

® Confer. Vir. Cons. th. greilet-dumazeau, in opere suo egregio:
Traité de la diffamation, de l'injure et de l'outrage, I, 94 seqq.

-ocr page 25-

bus investiuntur. Nihil praetennisit legislator. Prae-
ferenda nobis videtur illa enumeratio placilo articuli
primi legis nostrae diei 1 mensis Junii anni 1830, ubi
legimus: quot;Al wie boosaardiglijk en openbaar,
op welke
wijze ook
of door welk middelquot; etc. Certe, omnis
definitio periculosa est, sed sequendo exemplum legisla-
toris Francici, qui omnes qui sese ofTerre possunt casus
prospexit, evitaretur periculum, in quod judex, haec
vei'ba vaga minus recte intelligendo, facile posset inci-
dere. Leges de hoc argumento omnes ex natura sua jam
tot negotia arbitrio judicum relinquere debent, ut, qua-
tenus juste fieri potest, illa libertas interpretation is re-
stringi debeat.

Histoi-ia jurisprudentiae, inprimis in Francia, nos
docet ad quam graves et difficiles quaestiones illud pu-
blicitatis requisitum jam duxerit. Quid sit locus publi-
cus, quid venditio, quid publicatio, vel in judiciis vel
a commentatoribus legum criminalium saepe magna sa-
gacitate investigatum est Talem investigationem a

' Neque leges nostrae neque Francicae leges aliquid statuunt de
numero exemplarium, cujus editio necessaria est ut constituatur
publicitas. Lex, quae in Portogallia typographiae usum regit, hac
de re praescribit, in art. 6: — secundum versionem Francicam,
quam invenimus apud
chassan, op. laud. Ill, 522 — «La publication
sera censée avoir eu lieu, toutes les fois que des exemplaires de
l'ouvrage auront été distribués à six personnes, ou que trois exem-
plaires auront été exposés dans des lieux publics ou mis en vente.quot;

9 *

-ocr page 26-

proposito nostro alienam judicainus. Suflicit nobis ut
hic tanquam nostram sententiam indicemus, illas quae-
stiones ambiguas, ubi de animo publicandi non aperte
constat, in favorem rei dijudicandas esse, nam om-
nibus bis casibus vera illa publicitas, quam lex spectat,
aut prorsus non existit, aut tam exiguo modo, ut pu-
blica barum quaestionum dijudicatio magis noceret secu-
ritati publicae, quam condemnatio rei prodesset in fu-
turum.

§ 3. De animo injuriandi.

Sequitur secundo loco requisitum doli; post factum
de animo videamus. Delicti peculiaris injuriarum boe
proprium est, ut non committatur nisi ab eo qui lae-
dendi habet propositum. Aliae laesiones bene multae
possunt baberi e culpa etiam et negligentia agentis pro-
fectae. Hinc sequitur multum referre quo consilio quid
factum sit. Veritas haec, quae de omnibus delictis cu-
juscunque geneiis valet, sane majoris est momenti, ubi
de illis agitur factis, quae opportunitate cogitatorum
communicatorum committuntur. Si furtum committitur
jam statim de malo animo patet; factum indicat dolum.
Aliter res sese habet, quando de injuriis agimus. Verba
inconsiderate ore enuntiata, aliis videri possunt inju-
riosa, quae ab aliis sine ullo malo proposito enuntiata
sunt. Hi in iis mentem deprcbendunt, ab illis prorsus

-ocr page 27-

alienam. Signifîcatio verborum tam est diversa; talis
exstat differentia inter modum, quo singuli liomines
scripta verba interpretantur, ut nullum cogitatum enun-
tiari posset, cujus malum consilium multis non luce
clarius videretur. Igitur nisi omne commercium inter
homines deleamus; nisi, ridiculo timore ducti, quam-
cunque cogitatorum enuntiationem cum fructibus suis
inaestimabilibus, probibeamus, illud principium, quod
praesertim dolus constituât delictum, nunquam negli-
gamus.

Vox quot;auimus injuriandiquot; Romanis incognita erat, et
solum apud Juris Piomani interprétés invenitur Conve-
nit cum voce quot;dolus,quot; et etiam illa sigùificatione a nobis
accipienda est. Igitur necessarium minime est, ut alteri
damnum inferre velimus, ut consilium babeamus ali-
cujus bonorem vel bonam existimationem directe lae-
dendi; quamvis indirecte injuria utamur ad assequen-
dum propositum quoddam illicitum et injustum, exstat
delictiun, si solum, aliquo modo , de malo consilio, de
dolo, pateat. Ceterum, de ipsa necessitate doli ad con-
stituendam injuriani jam Jurisconsulti Romani convenie-
bant : quot;Quum injuria
ex affectu facientis consistât, pati
quis injuriam, etiamsi non sentiat, potest; facere nemo,
nisi, qui seit, se injuriam facere Hoc exemplum egre-

' Conf. TH. GiiELLET-nuMAZEiD, in opcve laud. I, 148.
ä Vid. Dig. XLVH. tit. X. fr. 3
de inj. et fam. lib.

-ocr page 28-

_ Ma-
gium liodierni legislatores secuti sunt. Apud omnes
eadem valet régula, quamquam nonnulli lianc verita-
tem tam perspicuam censuerunt, ut eam in legibus suis
non expresse memoraverint. Sic, ex. gr., lex Francica
nihil de eo statuit K

Ex iis quae praecedunt jam statim sequitur, ut in
delictis injuriarum, nunquam de
cu/pa agendum sit_
Negligentia, imprudentia, vel ea omnia qnae culpam
constituunt, jam ex sua natura dolum excludunt. Re-
vera, etiam loquendo vel scribendo, culpa nostra, sed
sine dolo, damnum physicum efficere possumus, quod
resai'citionem postulat, sed ad illam resarcitionem acqui-
rendam judex civilis adeundus est. Contra etiam, ut
facile patet, hoc damnum datum existere minime requi-
ritur. Sufficit ut constet de voluntate
dolose agendi

' Lex nostra diei 1 mensis Junii anni 1830, ubi de agressioni-
bus contra dignitatem regiam agitur, expresse illud requisitum mali
propositi indicavit. Legimus nimirum, in art. 1 hujus legis: »AI
wie
boosaardiglijk en openbaar,quot; etc. De justa significatione hujus
Yerbi »boosaardiglijkquot; confer, sententia Curiae Supremae diei 17
mensis Junii, anni 1846.
Weekblad van het Regt, N». 715.

® »Auf den nachtheiligen Erfolg, den eine gewisse Handlung oder
Aeusserung auf unsere Ehre oder guten Namen
wirklich gehabt hat,
kommt es bei die Injurie nie wesentlich an, sondern darauf: ob
der Beleidiger sich selbst eine ungebülirliche Verachtung Anderer
erlaubt, und ihrem vollkommenen Rechten in Ansehung der Ehre,
etc., seinerseits entgegen gehandelt habe?quot; Vid.
weber, in opere
CQlehn lieber Injurien und Schmähschriften. Leipzig, 1811, I, 59.

-ocr page 29-

Alia est quaestio, an accusator dolum probare debeat,
vel reus absentiam mali consilii? Illud ofEcium nunc
uni nunc alteri incumbit. Sicut ex quodam bomicidio
praesumtio doli oritur, et ille qui vel culpa, vel ob cau-
sam licitam hoc damnum physicum dedit, innocentiam
suam probare debet, sic etiam absentia mali animi pro-
banda est ab eo, qui, ore vel scriptis, cogitatum enun-
tiavit, quod, prima specie, perspicuam injuriam conti-
net. Contra vero, quum malum consilium occultum
sit, quum de justa verborum sententia statim dubium
oriatur, officium probandi Ministerio Publico incumbit.
Igitur si agitur de calumnia, ubi de mendacio constat,
sine ullo dubio accusati est demonstrare, se nesciisse
factum significatum mendacium continere Ad hanc
probationem perhibendam, omnibus remediis uti possunt
reus atque accusator. Licet iis alias indicare partes
scripti, quam de quibus sententia est ferenda; tempus
quo scriptum editum est, mores rei, condemnationes
praecedentes, etc. -.

Quam graves difficultates ex illo requisito, ut de
animo injuriandi constet, oriri possint, unicuique plus
quam manifestum erit. Sed earum disquisitio non ma-
gis ad nostrum propositum pertinet quam disquisitio

• Conf. chassan, op. land., T, 21 seqq. Grellet-dumazeau,
oper. laud., I, 150.

« Confer, chassas, opere laud., I, pag. 26 seqq.

-ocr page 30-

u —

tlifficullamin quae ex requisito publicitatis proiluunt.
IIoc iis relinquendum est qui specialiter de jure consti-
tuto agunt. Repetere tamen yolumus quod jam supra
de publicitate diximus, nimirum, civitatem, cogitatorum
communicationem sislere cupientem, non de justa via
decedere, et omnibus illis actionibus, in quibus animus
injuriandi rei non facile probari posset, consilio occulto
scriptoris, quod manifestum reddere credebat, non fa-
verc. Experientia, tum in aliis regionibus, tum iu pa-
tria nostra, docuit, judicis religionem in omnibus illis
casibus dubiis et fere inextricabilibus magis favere com-
modo rei quam accusatoris. Älajor liominum pars au-
tem, excitata suspicionibus Ministerii Publici, non, sicut
judices, legibus adstricta, et semper cupida malum quae-
rendi inveniendique, bic etiam ubi non existit, per
magnam judiciorum publicitatem, omne boc damnum
morale patietur, quod jiraeveuire volebat civitas

' Vir. Cons. th. crellet-dumaieac , in opere laud. (I, 150) men-
lionem facit de lite, instituta contra celebrem poetam
eébanger ,
qui quaedam epigrammata ediderat. Uni horum epigrammatum de-
erant duo versus, punctis indicati. Ministerium Publicum illa puncta
injuriam credebat, sed, ut facile intelligitur, judices contrariam
enuntiabant opinionem. Sed quae erat consequentia hujus litis? Post
paucos dies fere nemo in tota Francia versus ignorabat, quos poëta pu-
blicare non ausus erat, sed qui nunc ad aures multitudinis pervenerant.

-ocr page 31-

§ 4. De probatione veritatis.

Cum iis quae de animo injuriandi in medium protu-
liuius, arcte coliaeret gravis et difficilis illa quaestio, an
Veritas facti imputati ex juris principiis actionem inju-
riae tollat; an reus, probans veritatem dicti vel scripti,
nulli poenae obnoxius sit; an solum
calumnia (quae
mendacio nititur) vel etiam
malediceiitia (cujus funda-
mentum est
Veritas, malo proposito divulgata) punienda
sit. Valde diversae sunt bac de re sententiae scriptorum,
et non minus diversa praecepta, quae in singulis regio-
nibus valent. Antequam bas sententias et liaec prae-
cepta inquiramus, necessarium erit ut paucis verbis eo-
rum originem bistorice investigemus et fontem indice-
mus, ex quo illae lites ortae sunt.

Leges, quae tempore Solonis in Graecia vigebant, pro-
bationem veritatis permittebant. Quum diffamator pro-
bare posset, sua dicta vel scripta veritati convenire, ab
omni poena liber erat Quid antiquissimis temporibus
apud Romanos bac de re valeret, ineertum est. Frag-
menta legum XII tabularum, quae nobis restant, revera
poenas statuunt in delicta convicii ^ atque libelli famosi
sed an licitum esset veritatem probare injuriae, ope vocis

• Lex Solonis statuebat: »qui de alio detraxerit, ni probayerit
verum esse quid objecit probruni, mulctator.quot;
quot; Videatur Tabula VIII. fragm. 4.
' Videatur Tabula VIII. fragm. 1.

-ocr page 32-

vel scripli allatae, non aperte patet. Per integrum tem-
pus reipuLlicae et usque ad regnum Augusti a nullo scrip-
tore hoe duLium sublatum est. Nonnulli existimantes
Romanos leges suas ex jure Graeco hausisse, inde de-
duxerunt Romanos et liac in re sententiam Solonis secutos
fuisse. Alii ® tamen, ipsum illud silentium tanquam ar-
gumentum adhibuerunt, ut contrariam opinionem tue-
rentur, sed lucem necessariam ex incertis Iiis deductio-
nibus frustra apud omnes quaerimus.

Primum vestigium Romanorum doctrinae inveniunt
conunentatores et scboliastae apud poëtam Horatium. In
Satyra I libri secundi narratur dialogus poëtae cum quo-
dam Trebatio, de juribus poëtae Satyrici. Trebatius in-
fine bùjus diâlogi dicit leges poenas minari contra eos
qui mala carmina scripserunt. Horatius boe concedit,
respectu malorum carminum, sed simul rogat: quot;Esto, si
quis mala; sed bona si quis, judice condiderit laudatus
Caesare? Si quis
opprobriis dignum latraverit integer
ipse?quot;
Cui interrogationi Trebatius respondet: quot;solven-
tur risu tabulae, tu missus abibis.quot; Patet ex bis verbis,
Romae etiam probationem veritatis licitam fuisse, tem-
pore Augusti. Incertum tamen est utrum illa doctrina le-
gibus recepta esset, an contra earum praecepta valuisset,
jure civili a Praetore mitigato.

gt; Conf. CHASSAN, opere laud. I. 322.
' Conf. GHEiLET-DUMAZEAï, ppoîe laud. I. 317.

-ocr page 33-

Tandem sub regno Alexandri Sever! explicitum de hac
re apparebat stalutum, a Jurisconsulto celeberrimo Paulo
scriptum. Hoc statutum, cognitum nomine quot;eum qui no-
centemquot; et postea vi legis in Justiniani Pandectis recep-
tum S sequentia continet verba: quot;Eum qui nocentem
infamavit, non esse bonum et aequum ob eam rem con-
demnari; peccata enim nocentium nota esse et oportere
et expedire.quot; Commentatores Digestorum hoc praecep-
tum interpretati sunt modo tam divei'so, ut ad conclu-
sionem prorsus oppositam pervenerint singuli. Nonnulli
(sicut Jacobi et Bermundus) ^ ex his verbis deduxei'unt,
ut factum imputatum, vei'itati conveniens, nunquam in-
juriam constituât. Alii (et inter eos viri magnam lia-
bentes auctoritatem, sicut Voet ^ et Julius Clarius
contra spectaverunt haec verba tanquam exceptionem
a régula communi. Veritas universe non ab injuria li-
bérât, sed quum non sit animus injuriandi, qui nos duxit
ad divulgandum factum quoddam, sed salus publica; si
hoc modo conemur efficere ut notae sint hae res quas
scire reipublicae interest, tunc illa
Veritas probata delic-
tum compensât et ab omni poena libérât.

Ultima illa interpretatie magis veritati convenire vi-

' Digest. Lib. XLVII, lit. X, de injuriis et famosis libellis, fragm. 18,
2 Confer. sententiae horum Doctorum, citatae a grellet-dumazeau,
in Oper. laud. I. 323 sqq.

5 Comm. ad Pandectas XLVII, lit. 10, N». 9,
* Recept. Sentent. Lib. V. § injuriae, Nquot;, 15.

-ocr page 34-

detur, sicut etiam patet ex pluribus edictis contra libellos
famosos, relatis in constitutione Theodosiana. Legimus
nempe in libro primo boc praeceptum: quot;Si quando fa-
mosi libelli reperiantur, nullas exinde calumnias patiantur
ii quorum de factis vel nominibus aliquid continebunt;
sed scriptionis auctor potius requiratur, et repertus cum
omni vigore cogatur bis de rebus quas proponendas cre-
didit, comprobare: nec tamen supplicio, etiamsi aliquid
ostenderit, subtrabaturquot; ^ Ex hisce verbis igitur patet
veritatem scripti universe non sufficere. Si scriptor non
nocentem infamavit, si solum factum sed non peccatum,
quod notum esse quot;oportet et expedit,quot; imputavit, tunc
puniatur, quia animus injuriandi adest.

Rescriptum imperatorum Diocletiani et Maximiani cui-
dam Yictorino, quod invenimus in Cod. Just. Lib. IX,
titul. XXXV, de
injuriis, Constitut. 5, ad novas duxit
difficultates: quot;Si non convicii consilio — dicitur in hoc
rescripto — te aliquid injuriosum dixisse probare potes,
ßdes veri a calumnia te défendit.quot; Quid significant haec
verba
fides veri ? Nonnulli interpretantur rescriptum
hoc modo : quot;Si probare potes animum injuriandi abfuisse,
tunc
prohatio veritatis facti quod imputas a calumnia
te défendit.quot; Si illa intei-pretatio vera esset, absentia
animi injuriandi non sufBceret. Puniretur aliquis si
praeter absentiam doli non etiam veritatem facti impu-

Codex Theodos. Lib. I, de famosis libeUis.

-ocr page 35-

tati probare posset. Hoe sensu rescriptum citatum plane
mutât ea quae antea valebant, quum solum animus inju-
riandi requireretur, et Veritas, nisi singulis bisce casibus,
lege quot;eum qui nocentemquot; indicatis, nunquam impuni-
tatem constituere posset.

Sed alii haec verba fides veri alio modo intelligunt et
resci-iptiun hoc modo interpretantur: quot;Si probare potes
animum injuriandi abfuisse,
haec prohatio a calumnia
te defendit.quot; Talis interpretatio ad finem prorsus con-
trarium nos ducit. Si revera justa est, congruit cum iis
quae antea valebant. Tunc i-egula communis est: quot;nulla
injuria sine animo iiijuriandiquot; sed etiam quot;nulla impu-
nitas veritatis si ille animus injuriandi adest.quot; Lex quot;eum
qui nocentemquot; contra exceptionem constituit hujus re-
gulae communis, nimirum, specialibus illis casibus, in
quibus scientia veritatis tanti esset momenti saluti pu-
bhcae, ut absolvat eum, qui hanc veritatem promul-
gavit, tunc etiam quum malo consilio non carei-et

Nimis longi fieremus si singuloruni commentatorum
disputationes de his verbis, supra monitis, examini sub-
jiceremus. Praeterea tale examen magis ad grammaticam
quam ad jus pertinere nobis videtur. Sufficiat, antequam
inquirimus praecepta populorum posterioris aetatis, hic
breviter indicasse, quid de illa probatione veritatis apud

' Videatur etiam de toto hoc argumento a. d. weber, Veher in-
jtiriën und
Schmähschriften, T, 175 sqq.

-ocr page 36-

Romanos valeret, et quomodo ipsae leges, quae ibi de
hac re vigebant, ad magnam diversitatem opinionum,
quae hodie exstat, duxerit.

Sicut Romani inter quot;conviciaquot; (delicta ope vocis com-
missa) et quot;libellos famososquot; (delicta ope scripti commissa)
distinguebant et delicta haec gravioribus poenis vindica-
bant quam illa, eodem modo in Anglia etiam magna
exstat differentia, an injuria voce vel scripto committatur.
Injuria verborum dicitur quot;slander,quot; injuria scripti quot;libel.quot;
Illa distinctio, in Francia ignota, et ibi saepe tractata im-
merita contemtione inprimis hic perspicua patet, ubi
de probatione veritatis agitur. Quum injuria voce com-
missa sit, probari potest veritas in casibus lege quot;eum qui
nocentemquot; praevisis. Quod attinet ad libellos famosos,
iteram distingiiitur inter actionem publicam et privatam.
In primo casu probatio veritatis nunquam permittitur.
Civitatis non interest scire an factum illicitum revera ex-
stiterit. Legislatores nisi ad malum propositum, ad co-
namen tranquillitati publicae nocendi animum attendunt.
Veritas gravitatem libelli non nisi augere potest Contra
tamen, quando instituitur actio civilis, probatio veritatis
semper reo competit, nam si hujus veritatis causa dam-

• Videatur sententia viri Celebris, ducis de bboglie, apud chassis
opere laud. I. 8.

® Cognita est illa sententia a viro celebri Lord mamsfeld enun-
tiata:
vThe more the truth the more the libel.quot;

-ocr page 37-

num passus est acciisatoi-, hoe damnum suae culpae de-
bet, et in justum esset ut alius id damnum pateretur

In Dauia Civitatibus-Unitis Americae Septentriona-
lis^ et Bresilia probatio veritatis est régula conununis,
solum quibusdam exceptionibus limitata. In Borussia
Austria et Regno duarum Siciliarum ® contraria valet i-e-
gula. In Francia (et fere eodem modo in Belgio et
Portogallia) ® aliud legislatores introduxerunt systema,
quod magis accurate nobis investigandum est.

Articulus 20 legis diei 26 mensis Maji, anni 1819,
continet praeceptum, quod et liodie de probatione veri-
tatis valet, nam quamquam lex anni 1822 ® hoc statu-
tum abrogavit, duos annos post, nova lege id quod anno
1819 praescriptum fuit restitutum est Ecce verba
hujus articuli: quot;Nul ne sera admis à prouver la vérité
des faits diffamatoires, si ce n'est dans le cas d'imputa-
tion contre des dépositaires ou agents de l'autorité, ou

' Conf. blackstone, Comment. III, Cap. 8.
® Rescriptura anni 1799, apud
guehet-dumazeao, I, 347.
® Grellet-bumazeac, ibidem.
* Codex Criminalis, Art. 234.
® Cod. Crim.

quot; Gbellet-dbmazead, ibidem.

' Vid. Art. 4, 5 et 6 decreti, die'i 20 mensis Julii, anni 1831.
® Lex quae typographiae usum regit, Art. 14 et 15.
ä Lex die'i 25 mensis Martis anni 1822, Art. 18.
Lex die'i 8 mensis Octobris anni 1830, Art. 5.

-ocr page 38-

contre toutes personnes ayant agi dans un caractèi-e pu-
blic, de faits relatifs à leurs fonctions,quot; etc. Regula est
igitur: quot;Veritas injuriana non tollit et probai'i nequit,quot;
sed quaedam exceptioues necessariae sunt. Hae excep-
tiones non tantum, ut lex quot;eum qui nocentemquot; (secun-
dum interpretationem supra datam), graviora crimina
spectant, sed finem babent pi-orsus politicum. Convenit
imperii formae constitutionali, ut acta eorum dijudicentur
qui munera publica gerunt. Cum sint mandatarii civi-
tatis universae et custodes atque curatores bonorum pu-
blicorum sacerrimorum, maximi est momenti ut quisque
sciat quomodo officia sua difficilia impleant gubernatores.
Scientia veritatis bis casibus carere non possumus. Quod
attinet autem ad privates, scientia eorum action um plane
esset inutilis et simul perniciosa saluti publicae. Vetetur
igitur probatio veritatis in causis privatorum, et valeat
illa régula aurea: quot;la vie privée doit être muréequot;

Antequam opinionem nostram de bis omnibus emitta-
mus, restât ut investigemus quid de illa probatione ve-
ritatis apud nos receptum sit. Leges typograpliiae spe-
ciales in patria nostra paucae sunt numero et parvi mo-
menti. Quia urgente denium necessitate illae leges factae
sunt, brevitate, severitate et imperfecta conditione labo-
rant, sicut omnes leges hujus generis. Hocce sibi spec-

' Sententia enuntiata a celebri royer-coi.iard, in Francico coetu
populi (lelegatorum, anno 1819.

-ocr page 39-

tavit legislator, ut praeceptum conderet quod in delictum
applicaretur, cujus repressio tempore confectionis prae-
sertim necessaria erat Certo quodam systemate non
opus erat, quia codex criminalis liuic necessitati prospi-
ciebat. Ad liunc codicem ut confugiamus igitur necesse
est. Doctrina quae in patria nostra de probatione veri-
tatis recepta est, invenimus in praeceptis sequentibus:
quot;Schuldig aan het wanbedrijf van lastei'ing zal zijn, die,
hetzij op of in openbare plaatsen of bijeenkomsten, lietzij
in eene authentieke of publieke akte, hetzij in een ge-
drukt of ongedrukt geschrift, dat aangeslagen, verkocht
of verspreid is geworden, aan iemand, wie het ook zij,
daden te last gelegd zal hebben, welke, ingeval zij plaats
hadden, dengenen, tegen wien zij geduid zijn, aan lijf-
of boetstraffelijke vervolging, of wel blootelijk aan de
verachting en den haat der burgeren bloot zoude stellenquot;
Et porro: quot;Wanneer het te laste gelegde feit naar ver-
eisch van regte bewezen is waar te zijn, zal de telast-
legger vrij van alle straf zijn. Als bewijs naar vcreisch
van regte zal niet aangemerkt worden dan hetgeen uit
een vonnis of eenige andere authentieke akte ontstaatquot;
Systema codicis criminalis nostri ambiguitate laborat. Ve-
ritas omnem tollit injuriam, si probatur ex sententia ju-

' Hujus generis sunt leges diei 28, mensis Septembris 1816; diei
16, mensis Maji 1829 et diei 1 Junii 1830.
» Videatur Cod. Poenalis, Art. 367.
= Videatur Cod. Poenalis, Art. 370.

-ocr page 40-

diciaria vel charta authentica, sed omnibus aliis casibus
illa probatio excluditur.

Post historicam illam disquisitionem, liceat nobis paucis
verbis opinionem nostram emittere de gravibus et diffi-
cilibus illis quaestionibus, ut secundum eam dijudicemus
ea praecepta quae de jure patriae supra memoravimus.
An sanis juris principiis convenit ut lex poenas minetur
contra has injurias quae veritatem continent; ut puniatur
non solum calumnia sed etiam maledicentia ? Huic inter-
rogationi affirmantes respondemus, quamquam scriptores
qui magnam exercuerunt auctoritatem, contrariam enun-
tiaverunt opinionem.

Filangieri post comparationem legislationis Atbenien-
sium, ubi probatio veritatis licita erat, cum legislatione

Anglica, dicit: quot;Je préférerais la législation d'Athènes.....

Je ne crois pas qu'il soit juste et utile de punir la simple
médisance. Le législateur ne doit point s'effrayer de cette
censure privée; loin d'être funeste, elle sera très utile
aux moeurs publiques; elle enchaînera le vice en épou-
vantant l'homme vicieuxquot; K Celeber scriptor juris cri-
minalis in Francia,
faustin-hélie, eandem tuetur sen-
tentiam: quot;Dans une société forte et pure — dicit ille
scriptor — la vie privée devrait être ouverte aux re-
gards aussi bien que la vie publique; car les actions de
chaque membre de la cité appartiennent à tous, puisque

' Science de la législation, III, 29.

-ocr page 41-

d'une manière directe ou indirecte, secondaire ou iumié-
diate, elles influent sur le bonlieur et la sécurité de la
cité entièrequot; Laudamus denique verba celeberrimi
scriptoris Gennanici,
weber, qui etiam probationi veri-
tatis favet : quot;Ausser den bisber angeführten Fällen (quae
spectant verborum divinorum interprétés, medicos et eos
omnes qui muneris causa, quo funguntur, ad silentium
coguntur) muss den Rechten nach die Einrede der Wahr-
heit gegen Injurienklagen, immer zugelassen vs^erden.
Diess erfordert sogar die gemeine Wolhfahrt. Wer zur
Uebertretung der Gesetze geneigt ist, fürchtet oft die
üi)Ie Nachrede mehr, als die ordentliche Strafe. Soll also
die Wahrheit gegen Ijijurienklagen nickt schützen, so
schwächt die Gesetzgebung einen der wichtigsten Bewe-
gungs-Gründe zur Beobachtung ihrer Vorschriftenquot;

Argumenta quae igitur hi scriptores — sicut ex locis
citatis patet — contra opinionem eorum qui probatio-
nem veritatis non licitam existimant, attulerunt, sunt
haec duo, ut talis improbatio veritatis injusta sit et si-
mul contraria saluti putlicae. Injustum est — ut dici-
tur — iUum puniri qui vere dicit. Falsa tarnen est illa
sententia, ex confusione subjecti et objecti orta. Ille
enim non punitur qui factum verum enuntiavit, sed
pimitur qui animo injuriandi alteri damnum afferre
go-

' Révue de législation, IV (1844), p. 206,
quot; Opero laudato, I, 175.

-ocr page 42-

natur. Veritatem enuntiare non solum non poenam me-
retur, sed contra etiam sacerrimum est officium quod
nobis omnibus incumbit. Si tamen non est amor ille
nobilis salutis publicae, sed turpe consilium aliis no-
cendi, quod nos ducit ad veritatem divulgandam, tune
certe factum committimus quod tam sensU morali quam
stricto jure a legislatore puniendum est. Jam supra vi-
dimus injuriam et fere omnia delicta quae opportunitate
cogitatorum communicandorum committuntur, praesertim
delicta intellectualia esse Criterium hujus delicti —
ut diximus — est malus animus; (injuria ex affectu fa-
cientis) Et quando igitur malus ille animus (qui a
maledicentia non magis est alienus quam a calumnia)
conjungitur cum altero requisite, nimirum publici täte,
i. e. damno (quod certe etiam si injuria veritatem con-
tinet, imo his casibus facilius, existere potest), quam ob
rem, dubitaremus etiam injuriam dicere quae veritate
nititur eamque punire; quam ob rem non praescribere-
mus severas poenas, non solum contra calumniam sed
etiam contra maledicentiam, quum felices nos aestimare
oporteret, saltem quosdam exsti'uere aggeres contra banc
pestem socialem?

Et quid secundo loco valet de utilitate? An revera,
sicut censent scriptores citati, illa veritatis diviilgatio per

' Videatur, pag. 7.

« Videatur, Dig. XLVII, Tit. X, fragm. 3, § 1, de inj. et fam. Kb.

-ocr page 43-

maledicentlam numerum. yitiorum restringet et delin-
quenten! terrebit ? Valde dubitamus num illud argumen-
tum justum sit. Nam primo loco, ut recte animadvertit
GRELLET-DUMAZBAÜ quae vitia talis divulgatio spectare
potest? Si agitur de crimine, de delicto, imo etiam de
contraventione, portae justitiae cuidam apertae sunt, et
per viam juridicam finem propositum assequi possumus.
Quid igitur restât, nisi illa
Adtia moralia, quae non ad
bumanam jurisdictionem pertinent, nisi baec vulnera bor-
ribilia sed insanabilia, quorum divulgatio in hac parte po-
puli, cui sunt incognita, nonnisi perniciosum posset exercere
effectum, dum certe non corriget eos, quibus non sunt
occulta. Praeterea rogare possemus, an non etiam alio
modo assequamur finem, cujus gratia tam maledicentiae
fa vent scriptores, nimirum ut, pudoris et proprii com-
modi causa, illi homines se abstineant a vitiis, qui non
virtute et moralitate eo ducuntur? Nonne experientia,
cujus praecepta in tali disquisitione tanti sunt momenti,
nos docuit, qualem vim opinio publica exerceat in ani-
mum hominis vulgai-is ? Vetuit lex maledicentiam, scriptis
vel pubhce ore enuntiatam, sed vetare non potuit oc-
cullam illam maledicentiam, quae condones privatas,
colloquia familiaria nostrorum dierum occupant, et cujus
auctoritas fere quodam limite caret. Quis nostrum nou
curat opinionem publicam, non hanc opinionem quae

Videatur opere laudato, I, 350 sqq.

-ocr page 44-

ex scnptis patet, sed illam quae, simul perniciosa et uti-
lis, tacite et lento gradu procedit, injurias infligens, eo
magis terribiles, quia majore impunitate gaudent. Ergo
dum justitia hujus systematis: «veritas non ab injuria
excusatquot; nulli dubio subjecta est, utilitas contrarii prin-
cipii aut ea spectat vitia, quorum ignorantia civitati
tantum prodesse posset, aut quorum scientia eodem modo
acquiritur, tune etiam quando probatio veritatis non est
licita. Nostram igitur faciamus auream illam, cumque
opinione nostra prorsus convenientem sententiam celeber-
rimi
kotek-collard: quot;la vie privée doit être murée.quot;
Libertas ea, quae cogitamus et judicamus patefaciendi
quam pro viribus defendere conari vellemus, tune inpri-
mis servatur, quum restringamus casus quibus ea abuti
possunt homines, quum praeveniamus, quominus ejus
auctoritas propriis vitiis pereat.

Ex iis quae praecedunt facile intelligitur nos probare
systema, quod legislatores Francici, anno 1819, secuti
sunt, quum vetarent, ne sancta vita privata oculis ma-
levolentiae aperiretur et solum bis casibus probationem
veritatis permitterent in quibus populi permagni interest
recte scire facta et fata nonnuUorum hominum. Quo-
usque hanc scientiam se extendere debeat, alio loco in-
dagare conabimur

Restât ut nostram legislationem investigemus. Systema
' Videatur infra capita secundo.

-ocr page 45-

Codicis Poenalis mixtum est. Permittitur probatio veri-
tatis si ex sententia judiciaria vel actu authentieo patere
posset, proliibetur omnibus ceteris casibus. Animadver-
tamus primo loco, vocem quot;calumniaquot; (laster), quam
invenimus in articulo 367, proprie minus recte sese ha-
bere. Calumnia, tam in Francia quam apud nos, sig-
nificat imputationem facti falsi, et non solum illa ca-
lumnia sed etiam plurimis casibus imputatio veritatis
lege nostra punitur ^ Magis conveniret igitur vox:
quot;diffamatioquot;
{cliffamation), quae facile verbis quot;kwaad-
willige aantijgingquot; vel aliis sermone nostro reddi pos-
set. Sed praeter hoc vitium minoris momenti totum
systema justitiae principiis contrarium nobis videtur.

Quid significant hae exceptiones in commodum ve-
ritatis probationis, si ex sententia judiciaria vel charta
authentica patet? An spectant totam classem hominum,
qui munere publico funguntur, sicut in Francia, vel
quaedam graviora delicta, quorum scientia inprimis ne-
cessaria est, sicut in aliis locis? Minime! Dependent
exceptiones tantum a modis quibus veritas probari potest.
Si boe modo indicato veritatenx probare possumus, ma-
lum nostrum consilium non impedit, quominus omni
poena liberi simus. Sed si alio modo eandem veritatem
demonstrare volumus, probatio talis non valet et puni-

• Confer, ad. de graitier, in opere egregio: Commentaire sur les
lois de la Presse et des autres moyens de publication,
I, 176 »eqq.

-ocr page 46-

tiir animus injuriandi. Modus quo injuria probari potest
quaestionem dirimit, an factum poenae obnoxium sit.

Gravia igitur certe fuerunt argumenta quae legislato-
rem hujus codicis duxerunt ad negligendam in hisce
praeceptis justitiae notionem et sequendum mixtum illud
systema, quod certis juris rationibus est destitutum.
Sententiae a judice datae et chartae authenticae — sicut
dicitur - jam publicitate fruuntur. Sed primo loco rogare
nobis liceat, an illa publicitas judiciorum atque charta-
rum authenticarum non magis sit simulata quam vera?
Cuinam nostrum notae sunt omnes sententiae a judice
criminali datae? Quae parva sententiarum pars per dia-
ria populo communicantur et quomodo? Et si hoc ve-
rum est de sententiis judiciariis, quid dicemus de char-
tis authenticis, quarum publicitas majus adhuc est men-
dacium ?

Addamus etiam praeceptum legislationis nostrae mul-
tis casibus injustum esse. Delinquens, qui per multos
annos gravibusque poenis peccata sua luit et damnum,
societati allatum, compensavit, quomodo, post reditum
ex carcere, honesle vivere poterit, si unicuique licebit
malevolis imputationibus omnia ipsius conamina ad bo-
il am existimationem recuperandam, irrita reddere. Ille,
qui inprimis legis tutela indigeret, hoc modo solus a bene-
ficiis excluditur, quibus alii fruuntur. Observant quidem
defensores hujus praecepti codicis nostri criminalis: nullo
modo ilium delictum committere posse qui veritatem pro-

-ocr page 47-

fitelur, ab ipsis judicibus solemniter agnitam. Sed illud
argumentum parvi nobis videtur momenti. Quidquid
censeamus de probatione veritatis, optare debemus inter
baec duo systemata: ad delictum constituendum sufficit
malum propositum et damnum quod inde oriri posset,
vel haec elementa non sufficiunt; factum quod imputa-
tur insuper falsum esse debet. Non est via intermedia.
Codes noster criminalis, qur plurimis casibus probatio-
nem veritatis non sinit, primum optavit systema; quam
ob rem igitur illae exceptiones, si agitur de sententia
judiciali vel charta authentica? Non plures sunt verita-
tis species. Semper est eadem sive a judice sive ab aliis
hominibus constatur. Si altero casu veritas non excusat,
etiam primo casu excusare non deberet.

Non possumus non hic aliam indicare inconsequen-
tiam, quae aperte patet ex comparatione hujus systema-
tis Codicis Poenalis cum systemate codicis nostri civilis.
Articulus 1413 hujus codicis permittit etiam probatio-
nem veritatis ex sententia judiciaria vel charta authen-
tica Sequuntur tamen sequentia verba: quot;Hij echter,
die kennelijk met het eenig doel van beleediging, ook
dan wanneer de waarheid der aantijging uit een gewijsde
of authentieke akte blijkt, iemand deswege met beleedi-

' »Ook tan de Burgerlijke Regtsvordering niet worden toegewe-
zen, indien door regterlijk gewijsde, of uit eene authentieke akte,
blijkt van de waarheid der gedane aantijging.quot;

-ocr page 48-

gingen vervolgt, is verpligt aan denzei ven de scliade te
vergoeden, welke deze daardoor lijdt.quot;

Igitur in jure civili, ubi ante omnia alia damnum
datimi et detrimentum pbysicimi speetandum est, et ubi
animus accusati secundarium demum occupât locum, quia
non solum dolus sed etiam culpa punitur, malum pro-
positum longe majoris est momenti quam in jure crimi-
nali, ubi ipsum hoc malum propositum tanquam prin-
ceps i-equisitum valere deberet! Praeceptum citatum,
falsum et perniciosum in jure civili, quia — ut jam su-
pra diximus ^ — injustum est ut alius damnum resar-
ciat, quod ipsius culpae laesi debetur, si Codici Poenali
insereretur, ibi salutarem exerceret effectum et magna
parte tolleret vitia, quae in hoc codice indicavimus

' Videatur, pag. 31.

' Confer, etiam de toto hoc argumento, Vir. Cons. j. g. gefkes,
Dissert, de Exceptione veritatis conviiii. Lugd.-Batay, anno 1832.

-ocr page 49-

CAPUT ISEClJ]»»U]fI.

de limitibüs libertatis cogitata edicendi.

§ 1. Universe.

Postquam de elementis delicti opportunitate cogitatorum
communicandorum commissi statuimus atque opiniones
nostras emisimus de nonnullis quaestionibus quae cum
cognitione hujus delicti arete cohaerent, videamus de
juribus quae ope ejusdem instrumenti exercere possumus
et de ejus fmibus. Liberias opinionum publicandarum
definitur tanquam jus opiniones suas publice edicendi.
Ut igitur illa vox quot;libertasquot; mendacium non in se con-
tineat atque revera libere opiniones nostras profiteamur,
nullis limitibus illa facultas emittendi opiniones restrin-
genda esset, vel coarctandum jus disputandi
{droit de
discussion).
Sed quamquam ex ipsis verbis illa Veritas
pateret, fere nullo loco valet et adsunt in singulis legi-
bus praescripta quae non solum delicta ope
typographiae

-ocr page 50-

commissa, secundum elementa supra enunliata, sanctioni
poenali subjiciunt, sed etiam enuntiationem opinionum
de nonnullis rebus interdicunt et contra transgressiones
liujus interdictionis graves minantur poenas. Talia prae-
scripta inprimis securitatis publicae causa in legibus in-
veniuntur. Nonnullae materiae vel nimis sanctae vel
nimis periculosae videntur legislatoribus, ut unicuique
liceat de iis disputare atque enuntiatione sententiarum
diversissimarum banc sanctitatem laedere vel haec peri-
cula creare. Infinitis iUis controversiis nonnuUis in-
stitutis necessariam arriperemus stabilitatem, sine qua
existere nequeunt. Auctoritas decretorum majoris partis
quibusdam casibus praevalere debet libertati minoris
partis, cui Keitum esse non posset dijudicatione, revera
vitiosa sed tantis sophismatibus induta ut illa vitia a
plebe distingui non possint, veritates fundamentales, se-
mel constitutas, quotidie impugnare. Quid de hac re
verum sit, infra videbimus, sed falsa certe fuit illa sen-
tentia, enuntiata semel a celebri scriptore Francico et
liodie adhuc peritissimo viro politico
A. Thiers : quot;II n'y
a plus que la vérité de redoutable: le faux est impuis-
sant: plus il s'exagère plus il s'use Aliis temporibus
ipse auctor et, quod majoris est momenti, historia ipsa
haec verba improbavit.

Hoc in capite praecipuas illas restrictiones tractare et

' Histoire de la Revolution Française, VIII, 171,

-ocr page 51-

earum utilitatem dijudicare conabimur. Si revera neces-
sarium est ut illae in legibus recipiantur, unicuique pa-
tebit buic necessitati nonnisi raro indulgendum esse. Quo
longius enim sine damno extendere possumus libertatem,
eo latius salutarem effectum exercere poterit, eo major
erit publica securitas. Jus libere disputandi praevenit
turbas pubbcas Praeterea si bae restrictiones libertatis
publicae securitatis causa institutae sunt, ante omnia
etiam necessarium erit, ut
revera buic securitati faveant.
Si enim patel omnibus illis restrictionibus legislatorem
finem propositum non assequi; si damnum quod leges
se praevenire credebant tamen alio modo impune com-
mitti potest, certe, illae leges sunt odiosae et inutiles.
Quam ob rem censura nobis improbanda videtur? Certe,
non solum ideo, quia est medium praeventivum, sed in-
primis etiam quia finem propositum non attingit et attin-
gere non potest. Si censuram eo modo corrigere possemus,
ut tamquam tribunal integrum et scientia excellens, non
pro arbitrio, omnia debcta praeveniret, omnia ea retineret
quae aperte damnum pubbcum efficiunt, cum satis offer-
ret cautiones, ne, vano timore ductum, ullam sententiam
utilem vel innocentem, ullam veritatem
necessariam ve-
taret vel retineret, nemo nostrum postularet bbertatem
cujus commodis frueremur, sine omnibus illis incommo-
dis quae ex ea necessarie profluunt. Sed quia hoc exis-

' Confer. f.mi..f, df, gibabdra, opusc. cit., pag. 160 seqq.

-ocr page 52-

tere nequit, quia fieri non potest ut censura totum tol-
lat damnum et simul omnia libertatis commoda retineat,
hanc oh rem nobis odiosa est.

Idem valet de restrictionibus juris disputandi. Si finem
propositum non attingunt, si damnum praevenire non
possunt, sine ullo dubio eorum abolitionem rogare nobis
beet. Lex cujus praecepta eludenda sunt, est lex peri-
culosa. Defensores juris loquendi atque scribendi sine
Ullis limitibus banc veritatem tanquam princeps et fere
unicum attulerunt argumentum. Agnoscunt ope typo-
graphiae damnum effici posse, sed negant restrictionibus
libertatis hoc damnum praeveniendum esse. Secundum
eorum sententiam leges non possunt justos statuere li-
mites inter libertatem et licentiam

äk

§ 2. De Ulis rebus quarum disputatio nonnullis
regionibus non est licita.

Restrictiones juris libere disputandi spectant vel quas-
dam res vel quasdam personas. Quum de restrictionibus
Ultimi generis infra loquemur, hoc paragraphe nobis vi-
dendum est de iis quae ad nonnuUas res referuntur.
Nulla in regione tantae exstant restrictiones hujus generis
quam in Francia. Quia populi indoles, libertati minus
apta, semper causa fuit abusuum hujus juris libere opi-

» Confer, emii.e de girabdin opusc. cit. pag. 72 sqq.

-ocr page 53-

niones edicendi, fere quodam anno alia indicabantur vitia
in legislatione illa speciali. Nova delicta, quae impunia
manebant, quia leges non sufïïciebant, novas etiam pos-
tulabant poenas et tutiora propugnacula ad defendendam
securitatem publicam contra aggressiones malevolentiae.
Inde ingens iUe numerus legum, quae ad se invicem
corrigendas inserviebant, sed inde eliam nusquam stabile
quoddam systema, nusquam justa quaedam descriptio ju-
rium, quibus ope typographiae fruimur. Leges hujus
generis fere onmes extraordinariis fatis, temporibus tur-'
barum et commotionum originem debent, cumque illa
fata praeteribant, manebant leges et conjungebantur cum
aliis, quae saepe nullo modo cum iis cohaerebant.

Lex anni 1819 honorificam constituit exceptionem in-
dubitabilis hujus veritatis. Animus liberalis et non, ut
anno 1835 vel 1849, timor - periculosus ille dux —
legislatori suadebat ad eam componendam et jura loquendi
vel scribendi atque securitatis publicae conjungenda. Sane
etiam in illa lege quaedam praecepta vituperanda restant,
quia magis politica commoda quam ipsa delicta spectant,
sed tamen longe praeferenda est legibus antecedentibus
et sequentibus. Saepe mutata sed nunquam correcta est
lex anni 1819. Omnia illa remedia artificiosa, postea
adhibita, infructuosa manserunt et experientiâ impro-
bata sunt ^

» Confer, emile m gibardin, Opusc. cit. p.ig. 193 sqq.

-ocr page 54-

Ad recte statuendum de finibus juris disputandi prae-
cepta illa experientiae nunquam negligenda sunt. Quando
rogamus, an securitati putlicae non sint contrariae dis-
putationes liodiernae de forma imperii et de omnibus bis
quaestionibus fundamentalibus, quae nisi magno cum
periculo numquam tractai'i possunt, certe unusquisque
liuic interrogationi affirmando i-espondebit. Quum, vigente
forma regni constitutionalis, magna commoda Reipublicae
laudentur et illae opiniones defendantur argumentis,
•quorum vitia oculis multitudinis non sunt perspicua,
certe regnum omnibus suis viribus indigebit ad resisten-
dum innumeris illis aggressionibus. Et tamen, quamvis
haec pericula agnoscamus, improbandum nobis videtur
ut talis disputatio interdicatur. Hae enim interdictiones
a jure communi derogant et simul finem propositum at-
tingere non possunt.

Historia hujus saeculi jam tot attulit exempla quae
veritatem illius sententiae indicant, ut fere omnia alia
argumenta supervacua fiant. Sufïiciet etiam hoc loco ut
ad Franciam recurramus et effectum observemus quem
babuerunt tales interdictiones libere opiniones enuntiandi
de forma imperii vigente.

An severa lex anni 1835 impedire potuit, quominus
nonnulla diaria, sicut
le National et la Réforme, aperte
Rempublicam praedicarent, et hodie, illa Reipublicae
forma vigente, an lex non minus gravis anni pi-aecedentis
unquam fuit vel hodie est impedimentum praecipuis dia-

-ocr page 55-

riis, sicut le Journal des Débats atque la Gazette de
France,
quominus verbis non magis ambiguis vota fa-
ciant ad restituendum regnum
ludovici philippi vel
HENRiCiV? An aggressiones illae ambiguae olim regno
constitutional! non nocuerunt vel bodie adhuc imperio
reïpubhcae non minantur atque instabile id reddunt?
Experientia ilbs interrogationibus respondet.

Ne dicamus: majus adhuc esset periculum et latius
damnum, si illa diaria, loco hujus verborum ambigui-
tatis, publice et perspicue sua systemata populo procla-
marent. Nemo nescire potest animum illum acutissimum
populi, istam malitiam lectoris cujuscunque generis, in
interpretanda sententia occulta scriptoris, cujus systemata
ei nota sunt. Velamen quo verba tecta sunt omnibus
est manifestum, sed nimis densum oculis judicum. Scrip-
tores, libere sese moventes hocce velamine tecti, sermo-
nem emittunt, omnibus, praeter judices, perspicuum,
idque tali cum audacia et vehementia, quali uti nun-
quam auderent, si aperte et lucide cogitata sua edicere
possent.

Et praeterea, tune etiam quum aliquis legislator con-
stituisset legem tam egregiam, quae omnes bas ambigui-
tates praevenire posset, hanc ob rem tamen interdic-
tiones fini proposito non satisfacerent, quia praevenire
non possunt ut cogitata prohibita ex scriptis externis pa-
teant. Nostris diebus, in quibus per humanitatis pro-
gressus propugnacula cadunt quae olim populos separa-

4

-ocr page 56-

bant et magna differentia bnguarum paubsper evanescit,
quomodo moenia satis alta construi possent, quae sen-
tentias exterorum finibus eorum includerent et pervul-
gationem impedirent? *

Et quae nunc erit consequentia eartim interdictionum ?
JNon solum nobis videntur inutiles sed etiam periculosae.
Quum interdicatur disputatio de quadam materia, secu-
ritatis causa, quia stabilitas regni vigentis silentium pos-
tulat, non credimus illud silentium revera gubernatori-
bus prodesse et iram reprimere hujus partis populi cu-
jus causa praesertim restrictiones valent. Contra, ex tali
interdictione jam statim populus deducet, causam, cujus
disquisitio non est licita, bonam justamque esse non posse.
Scriptores malevoli, in sermone suo speciali, de quo

' Numquam etiam obliviscamur Icgum restrictiones vim demum
habere in scripta quae post earum sanctionem conficiuntur. Et tamen
longe abest, ut non etiam scripta, ante hoc tempus publicata, atque
igitur non in legis praescriptis comprehensa, illud damnum elEcerent
quod legislator praevenire credebat. Egregie hac de re animadver-
tebat ROVER-COILAKD, in coetu delegatorum anni 1819: »A l'avenir,
il ne s'imprimera pas une ligne en France, je le veux; une fron-
tière d'airain nous préservera de la contagion étrangère. A la bonne
heure. Mais il y a longtemps que la discussion est ouverte dans le
monde entre le bien et le mal, entre le vrai et le faux. Elle rem-
plit d'innombrables volumes lu^ et relus, la nuit et le jour, par
une génération curieuse. Des bibliothèques, les livres ont passé dans
les esprits; c'est de là qu'il faut les chasser. Avez vous pour cela
un projet de loi?quot; _

-ocr page 57-

supra locuti sumus, dicent: quot;Si illa foi-ma imperii revera
esset optima populo; si ejus commodis conveniret, quam
ob rem gubernatores veritatem retinerent, quam ob rem
tanto ardore omnem disputationem interdicerent ? Ipsa
interdictio testimonium affert injustitiae causae quae tanta
cura defenditur. Arx solida aggressionem non timet.quot;
Populus, qui non perspicue vei'um a falso distinguere
potest et praeterea libenter actiones gubernatorum im-
probat, credet his scriptoribus et rejiciet illam doctri-
nam necessitatis et securitatis publicae. Si hoc valet de
disputatione circa formam imperii, magis adhuc valebit de
disputatione circa jus dominii, aliasque res, quae etiam
in Francia interdicta videtur, saltem secundum interpre-
tationem tempore confectionis a regis ministris et postea
a judicibus datam Nam dum omnia incommoda de
quibus locuti sumus, iis etiam propria sunt, restrictiones
illae praeterea mihi videntur injustae. Quam ob rem jus
dominii legislatori magis sacrum esset quam tanta alia
jura naturalia, sicut ea quae ex familia oriuntur? Quam
ob rem disputationem de altera re interdiceret, de altera
concederet? Nemo inconsequentiam talis praecepti nega-
bit. Ex illa interdictione inprimis videre possumus, quam

» Videatur Art. 8 legis diei 9 mensis Septembris 1835: »Toute
attaque contre la propriété, le serment, le respect dû aux lois;
toute apologie de faits qualifiés crimes et délits par la loi pénale;
toute provocation à la haine contre les diverses classes de la société,
sera punie,quot; etc.

-ocr page 58-

vim res temporales habuerint in mentem legislatoris.
Vana cura! Nullum jus in Francia tam contem-
tum est, quam ipsum illud jus quod lex defendere
conata est.

Etiam dignitati typographiae tales restrictiones juris
disputandi contrariae sunt. Magna parte iis debetur ut
mendacium et simulatio locum occupent quem veritas
occupare deberet; ut boni quodque consilium, typogra-
phiae ope enuntiatum, inprimis quantum spectat diaria,
suspectum habeant et etiam integerrimas sententias tan-
quam periculosas improbent, quia veritati scripti fidem
habere non possunt. Et tamen dignitas illa typogra-
phiae magis guberiiatoribus prodesset, quam omnia ista
remedia artificiosa, experientia condemnata. Convenire
certe non potest illi dignitati, ut scriptores aliis verbis
dicant, quod aliis iis dicere non liceret, ut post unam-
quamque novam restrictionem, nova etiam inveniant me-
dia eludendi verba legis; ut puniantur, non quia contra
praescripta legislatoris peccaverunt, sed quia ea eludere
non potueruirt et in suis scriptis non tam callidi fuerunt
quam alii

' Egregie hac de re animadvertit emile de girabdis , Opusc. cit.,
pag. 224: »A Sparte, la loi ne punissait pas le vol, mais elle pu-
nissait le voleur qui se laissait prendre. La loi que vous faites
(nimirum lex anni 1849), n'est qu'une contrefaçon de la loi de
Sparte. Ce ne sera pas une loi contre l'audace des écrivains, ce
sera une loi contre leur maladresse. Ce sera une loi qui aura pour

-ocr page 59-

Aperiainus igitur etiam sanctissima jura investigationi-
bus typograpbiae, ut ipsa sancta fiat. Si aperte et sine
ambiguitate de iis disputare bei tum erit, defensoribus
borum jurium occasionem praebebimus, etiam aperte
refutandi aggressorum argumenta, quod indirectis aggres-
sionibus fieri non posset. Hic etiam experientia nobis
viam indicat. Quando et quomodo doctrina illa famosa
Socialismi tantos collegit sectatores et exercuit auctorita-
tem istam periculosam, quae per quoddam tempus socie-
tati minata est? Regnante
ltjdovico philippo et vigente
lege anni^ 1835, quae disputationem circa jus dominii
gravi sanctioni poenali subjiciebat, sed quae praevenire
non poterat, ut libri, quales
les Mystères de Paris, in-
numerabilibus exemplaribus per Franciam et fere totum
orbem terrarum dispergerentur et exercerent auctorita-
tem magis perniciosam quam ulla aggressio directa un-
quam exercere posset. Postea, quum simul cum regno
lex ad ejus defensionem instituta evanuisset, quum doc-
trina Socialismi aperte suos defensores et diaria osten-
deret, quum cathedrae hujus doctrinae docendae gratia
fundarentur, statim etiam maximam amisit auctoi-itatem.
Simul cum defensoribus Socialismi apparebat etiam ag-
men illustre oppugnatorum. Sententiae enuntiatae et
systemata quae docebantur, accurate investigabantur et

effej de les exercer à dire impunément, sous telle forme ce qu'ils
ne pourraient dire sous telle autre sans condamnation.quot;

-ocr page 60-

post tres vel quatuor menses, doctrina cum praecipuis
suis defensoribus evanescebat, onerata irrisione sapien-
tiorum et execratione deceptorum. Gerte hodie adhuc
Socialismus in Francia viget, sed tamen maxima pars
eorum qui dicuntur defensores hujus systematis longe
remota est ab illa doctrina insana quae ante duos annos
valebat. Scriptor pobticus illustris
A. THIERS opere de la
Propriété
societati magis profuit quam omnibus iUis re-
strictionibus juris disputandi, quas tanta vi et eloquentia
annis 1835 et 1849 defendebat.

Necesse tamen erit ut accurate statuamus quid sit jus
disputandi. Si hoc jus ad omnes res extendendum no-
bis videtur, etiam ad illas de quibus disputatio periculosa
videri posset, non tamen rogamus impunitatem iUis
scriptis, quae, quietum disputandi modum negbgentia,
non tendunt ad veritatem demonstrandam, sed ad ever-
tendam formam imperii vigentem aut ad perpetranda
alia delicta. Illae disputationes solum licitae esse pos-
sunt quae non constituunt debctum. Hic est finis juris
disputandi, finis naturalis, qui nullum factum excludit
quod excludi non deberet et tantum ea avertit quae lege
criminali sanctioni poenab subjiciuntur. Quamquam lex
Francica anni 1835 his utitur verbis:
quot;attaques contre
la forme du gouvernement établiquot; ' et
quot;attaques contre
la propriétéquot; sicut disputatio quieta exclusa non vi-

gt; Vid. Art. 5.nbsp;= Vid. Art. 8.

-ocr page 61-

deretur, non tarnen talis erat sententia legislatorum. Con-
traria enim opinio aperte patet ex iis quae tempore con-
fectionis hujus legis, inter gubernatores et populi dele-
gates tractata sunt: quot;Nous avons dit — ita inquit mi-
nister justitiae — que nous ne cherchions pas seulement
à punir les écarts de cette discussion; mais que notre
intention, que le but que nous nous proposions était
d'interdire de la manière la plus absolue,
la discussion
elle même
de la personne du roi, de son autorité et de
la forme de son gouvernementquot;

Restrictiones juris disputandi, de quibus hucusque egi-
mus, in patria nostra sunt incognitae. An videlicet m
Francia specialis populi indoles latae loquendi atque
scribendi libertati contraria sit, est quaestio a nobis hoc
loco non investiganda. Quod attinet ad patriam nostram,
constat, et experientiâ ipsa docetur, gubernatores talibus
legibus non indigere. Sufïicit nobis sapiens hoc legis
praescriptum: quot;Onverminderd de bepalingen van Art. 60
van het Wetboek op het Strafregt, en in al de gevallen
bij dat Wetboek niet uitdrukkelijk voorzien, zal als
me-
depUgUge
van een begane misdaad of misdrijf worden
beschouwd degene, die, betzij door aanspraken in het
openbaar ten aanhoore van eene verzameling van per-
sonen gehouden, hetzij door plakschriften, hetzij door

• Opinio illa eraissa fuit in coetu Curiae Parum {Chambre des
Pairs)
1 Sept. anni 1835. Conf. ciiassan, Op. lauA. I, 254.

-ocr page 62-

gedrukte of ongedrukte en verkochte of verspreide ge-
schriften, de burgers en ingezetenen zal hebben opge-
ruid, om ee,ne misdaad of een misdrijf te begaan. De-
zelfde bepaling is mede toepasselijk in geval, ten gevolge
der opruijing, slechts eene poging van misdaad of van
misdrijf, overeenkomstig Art. 2 en 3 van het Wetboek
op het Strafregt, heeft plaats gehad. Indien de oprui-
jing geen gevolg hoegenaamd heeft gehad, zal dezelve
worden gestraft met eene geldboete van
f 50 tot f 100,
of, in geval van verzwarende omstandigheden, met eene
gevangenis, welke den tijd van zes maanden niet zal
kunnen te boven gaan

Egregiam hoe praeceptum continet descriptionem na-
turae delicti, ope typograpliiae commissi et simul indicat
justum finem juris disputandi. Typographiam considérât
legislator tanquam medium, natura sua nemini nocens,
sed quod secundum animum ejus, qui hoc medio utitur,
vel ad bonum vel ad malum finem adhiberi potest. De-
licta quae ope typographiae committuntur non consti-
tuunt genus speciale. Specialibus omnibus illis legibus
facile carere possumus. Sic typographia simul maxima
fruetur libertate et nullum delictum impune commit-
tetur.

Antequam hanc materiam relinquimus, dicamus deni-
que, in vita quam populi agunt, nonnunquam tempo-

Videatur lex dici 16 mensis Maji anni 1829, Art. 1.

-ocr page 63-

rum spatia advenire, quae tam turbata et periculosa
sunt, ut suprema necessitas silentium omnium postulet
et etiam enuntiatio veritatis tolerari non possit. Praeser-
tim etiam typograpliia duris sed necessariis hisce prae-
scriptis adstringi debet, et nemo improbare potest, quod,
talibus momentis, diaria vel alia scripta prohibeantur,
non quia delicta continent, sed quia eorum opiniones,
justae videlicet, civitati, qualis jam exstat, nocent, dum
haec necessariis viribus caret ut iUis agressionibus ré-
sistât. Sed, ut facile inteUigitur, haec remedia, quibus
juri communi derogatur, nonnisi raro adhibenda sunt, et
etiam, quod ad loquendi atque scribendi jura attinet, per-
magni interest, ut hl casus recte lege constituantur. Nam
sine justis illis praescriptis libertas, qua ope typographiae
fruimur, vox vana fieret, quia penderet ab arbitrio gu-
bernatorum talem statum extraordinarium creare et in-
finite proferre. Si lex existeret, quae conditiones status
bellici
{staat van beleg) praescriberet, viri, qui hodie re-
bus publicis in Austria praesunt, non per duos annos
omnem libertatem scribendi reprimere possent.

§ 3. De restrictione juris disputandi quantum
spectat nonnullas personas.

Sicut supra vidimus, restrictiones juris disputandi vel
res vel personas spectant. Restât ut videamus de iis

A

-ocr page 64-

quae ad altemm genus pertinent. Secundum leges quas-
dam vigentes, nonnulli homines quibusdam utuntur pn-
vilegiis, quae dijudicalionem eorum factorum interdicunt,
sensu generali vel speciali, i. e. omnium eorum facto-
rum vel solum quorumdam.

Primum in sensum venit persona regis. Forma im-
perii constitutionalis, quae etiam apud nos viget, tri-
buit régi jura specialia, quae constituunt fundamentum
hujus systematis imperii et sine quibus existere nequit.
quot;Le roi — ait
chateaübeiand — dans la monarchie re-
présentative , est une divinité que rien ne peut atteindre :
inviolable et sacrée, elle est encore infaillible, car s'il
y a erreur, cette erreur est du ministre et non du roi
Vera illa doctrina, in multis regionibus recepta, ubi ta-
lis imperii forma viget, sancita est paucis bis verbis in
lege nostra fundamentali : quot;De Koning is onschendbaar;
de Ministers zijn verantwoordelijk

Quemnam effectum haec doctrina in determinandis
juris disputationis limitibus sortiri debet? Responsum,
ut nobis videtur, hic differre debet a responso, in para-
graphe praecedente dato, ubi de rerum disquisitione
vidimus. Magna enim exstat differentia. Quum dispu-
tare vellemus de forma imperii vigente, tabs disputatio
— scilicet sine malo proposito et in eo sensu quo hoc ver-

' La monarchie selon la Charte , Cap. IV.
2 Videatur Art. 53.

-ocr page 65-

bo hucusque usi sumus — nonnisi theoretica esse potest.
Regno constltutionali vigente, indicari possunt vitia hu-
jus institutionis et rationes cur, e. g. forma imperii Rei-
publicae nobis optabilior videatur. Sed ibi etiam est
finis disputationis; qui suadet populo ut formam imperii
vigentem mutet, committit delictum, lege criminali poe-
nae adstrictum. Distinctio illa, quamquam nonnunquam
satis subtilis, non minus existit et in vita practica saepe
applicationem obtinere potest. Utilitate etiam non caret,
nam erronea esset sententia, quasi quaedam disputatie
de formae imperii praestantia ad ejus eversionem tende-
ret, sciUcet ad hanc eversionem quam lex criminalis ve-
tat. Certe et doctrinae politicae et ipsa societas civilis,
de qua in iis agitur, nostris diebus nondum ad ul-
timum gradum pei-fectionis pervenerunt, sicut omnia
conamina ad eas lente et tranquille corrigendas et per-
ficiendas — etiam mutatione formae imperii vigentis,
si id necessarium esset — non solum non pertinent ad
conatus violentae eversionis, lege criminali praevisos, sed
saepe etiam valde sunt utilia

• Vir Cons, cbassan , in op. laud., I, 253, dicit, secundum
suam opinionem, etiam per legem
mensis Ssptembris 1835, theore-
ticam dijudicationem utilitatis formae imperii vigentis vetitam non
esse. Quamquam talis sententia ex ipsis legis verbis, quae inter-
dicunt tantum »les attaques contre le gouvernement établiquot; facile
probari posset, ex citatis verbis ministri justitiae (pag. 55) per-
spicue tamen patet, legislatores etiam hanc voluisse interdicere

-ocr page 66-

Aliter tamen res sese habet quando agitur de dijudi-
catione regis factorum. Talis disputatio solam theoriam
spectare non potest, quia directe tendit ad improbandum
vel ad dijudicandum factum quoddam existens. Dispu-
tatio sine ullo fine existere nequit. Dijudicatio cujus-
dam facti igitur per se continet declarationem, ut ille
qui dijudicatur vel improbatur de factis suis respondeat,
ut mereatur laudem vel improbationem. Sed rex est
inviolabilis, i. e. nemini respondere debet de factis suis.
Secundum doctrinam constitutionalem malum factum com-
mittere non potest; omnia ad ministros redeunt. Qui
igitur ita disputaret, ageret contra legem publicam et
anteponeret sententiam suam legi, jure et legitime con-
stitutae.

Quamquam autem ipsum systema imperii constitutio-
nalis ad banc conclusionem ducit, nobis tamen ex juris
principiis neque necessarium neque utile videtur, ut
strictis illis consequentiis omni modo satisfaciatur. Diju-
dicatio quieta et decens cujusdam facti a rege commissi.

dijudicationem. Praeterea, alii viri, illo tempore etiam ministri
regis, eandem enuntiaverunt sententiam.
Thiers atque de brogue
non reprimere sed supprimere volebant illas aggressiones et omnem in-
terdicere disputationem hujus generis. Absoluta illa verba, ni falli-
mur, nullam patiuntur exceptionem. Revera in Francia post legem
1835 non omnes disputationes hujus generis puniebantur, sed hoe
nihil demonstrat, nisi id quod jam saepe de
parvo pretio talis legis
praescripti in medium attulimus.

-ocr page 67-

contraria fortasse est notion! inviolabilis personae, sed
tamen delictum constituere non posset. Hanc solam ob
causam
memoravimus illa imperii constitutionabs requi-
sita, ut recte constaret, taba argumenta semper maxima
cum prudentia tractanda esse, et illud jus dijudicandi
regis facta non tam extensum esse quam dijudicatio
f^cti, ab alio bomine commissi.

Praeterea necessarium est, ut recte statuatur quid sit
factum a rege commissum. Ille qui regem, ex. gr., in
forma imperii constitutionab inutilem censet, qui demon-
strare vellet necessitatem ut reges etiam de factis suis
respondeant, vel qui suecessionem bereditariam impro-
bat, ille certe regem non attingit, sed solum partem
formae imperii dijudical, quod illicitum nobis non vide-
tur. Tab modo scriptor tantum de jure constituendo agit,
et opiniones, quas praefert, ad necessarias correctiones
legis publicae ducere possunt.

Nota est quaestio, an illa oratio, quam rex quoque
anno in coetu popub delegatorum habet, constituai fac-
tum a rege ipso commissum. In lite quae ante quos-
dam annos inter civitatem et diarium Arnhemiense acta
fuit, quaestio illa praesertim tractata est K Diversae Juris-
consultorum et virorum politicorum hac in re ei-anl sen-
tentiae, non tam quia
utilitatem hujus disquisitionis ne-

' Vid. Weekblad van het Regt, Nquot;. 656, 666, 668, 683, 703,
707, 715, 753, 755, 780, 785 et 796.

-ocr page 68-

gabant nonnulb, sed quia tabs dijudicatio contraria iis
videbatur systemati imperii boe tempore vigenti. Hodie
autem, vigente lege publica anni 1848, de hac re non
longius bs agi potest. Tam illa oratio quam eae omnes
quae ex officio a rege pronuntiantur, summo jure pu-
blicae censurae subjectae sunt.

Denique nobis animadvertendum est, non omnia facta
a rege, munere suo fungente, committi, et igitur etiam
illud
Privilegium, ut sit inviolabilis, non omni casu ap-
pbcari debere. Regi etiam existit vita publica et vita
privata, quamquam non eodem modo atque aliis homi-
nibus, qui muneribus pubbcis funguntur. Fictiones et
privilégia juris publici solam illam spectare possunt,
cum de iis
omnibus quae ad alteram pertinent, genera-
les valent regulae. Nunquam tamen obliviscamur, uni-
verse munus regis esse perpetuum atque continuum,
unde naturalis profluit illa consequentia, ut is, cui licet
hoc vel illud a rege, tamquam a viro privato, postulare,
tamen jus non habeat pubbce, ope typographiae, privi-
légia regia contemnere et regem tanquam virum priva-
tum habere, quia oculis omnium ceterorum privatus ille
vir non existit

• »C'est une maxime de notre droit public — ait chassan —
que le Roi n'agit jamais qu'en qualité de Roi, comme personne
publique et non comme personne privée.quot; Addit tamen: »Elle
est aujourd'hui modifiée, quant aux acquisitions seulement, puisque

-ocr page 69-

Secundo loco et statim post regem veniunt coetus de-
legatorum populi, quibus legum constituendarum mu-
nus mandatum est. Hi delegati, qui efficiunt significa-
tionem voluntatis omnium et praediti sunt summa po-
tentia, in sensu collectivo, exercent auctoritatem sanc-
tam omnino. Privilégia quibus utuntur tamen longe
différant a privilegiis regi attributis. Quia fictione illa
inviolabilitatis carent, dijudicatio factorum ab iis gesto-
rum illicita esse non potest. Cum sint mandatarii tam
omnium quam uniuscujusque summo jure mandantes
haec facta investigant et dijudicant. Licet iis sententias
suas significare de modo, qui optimus iis videatur, quo
in posterum haec vel illa res peragi possit

Sed aliter res sese habet, quando agimus de illa dis-
putatione quae tenderet ad contemtionem juris, quo se-
cundum legem publicam vigentem fruuntur. Sicut man-
dans satisfacere debet contractibus a mandatario rite ini-
tis, sic etiam obedire debet unusquisque jussis et decre-
tis delegatorum, et recusatio hujus obedientiae per scripta
publica nunquam impunis manere posset. Hic etiam
necessarium est, ut recte distinguatur directa vel indi-

la loi reconnait au roi un domaine privé.quot; Vid. op. laud. , I, 55.
Apud nos etiam illa régula nonnullis coarctatur limitibus.

' »Contester la justice et même la convenance d'une loi est une
chose tres permise.quot; Sententia a ministro justitiae
de sebre, in
coetu delegatorum anni 1819 emissa. Conf.
gr.4TT)er, op. laud.,
I, 141.

-ocr page 70-

recta aggressio ab ipsa disputatione tlxeoretica, quae, tunc
etiam quum agatur de lege promulgata, licita et saepe
utilis est. Opiniones maxima fruuntur libertate et facta
sola constituere possunt delicta.

Quod de legislatoria potestate diximus, valet etiam de
potestate judiciaria et de omnibus iis corporibus et ma-
gistratibus quae rite ac legitime instituta sunt. Actiones
horum omnium improbare vel dijudicare nobis licet,
sed sancta est et semper esse debet eorum auctoritas.
Apud omnes iidem adsunt fines quae disputationem ab
aggressione
(discussion — attentai) séparant.

§ 4. De regis ministris.

Quamquam respectu regis ministrorum aliud systema
valere non possit quam omnium hominum qui mune-
ribus publicis funguntur, speciales tamen quaedam ani-
madversiones necessariae sunt, ut recte de illa similitu-
dine constet. Fere omnibus temporibus non pauci per-
hibuerunt ministros regis in conditione quadam speci-
ali versari. Nonnulli, répudiantes vera principia syste-
matis constitutionalis, distinxerunt ministros a ceteris ho-
minibus qui muneribus publicis funguntur et specialia
privilégia iis attribuerunt. Alii contra, obliviscentes mi-
nistros in exercitio munerum suorum, ea jura non ab-
dicare, quibus, sicut omnes homines privati, fruuntur.

-ocr page 71-

crediderunt libertatem eos inlamandi atque injuriandi
necessariam esse sequelam formae imperii constitutio-
nabs.

Primum systema non minus est erroneum quam al-
terum. Omnis exceptio falsa esse debet. Lex Francica
anni 1822 extendens tutelam suam magna cura m
formam imperii, hoc tempore vigentem, graves minatur
poenas contra aggressiones quae tendunt ad suscitandum
odium et contemtum contra regis imperium
{excitation
à la haine et au mépris du gouvernement).
Ne tamen
signifîcatio lata et paululum vaga hujus vocis quot;gouver-
nementquot; ad errores duceret in paragrapho secundo
ejusdem articuli qui de illo delicto agit, expresse addi-
derunt legislatores praescriptum, ut tabs interdictio nullo
modo noceret justae ac legitimae censurae factorum mi-
nistrorum Pertinet ad naturam systematis constitutio-
nabs, eos viros, qui non solum de suis factis sed etiam
de factis regis respondere debent, censurae publicae sub-
jectos esse. Quum sacerrima jura et bona populi curent,
accurata disquisitio modi, quo officiis suis funguntur,

gt; Videatur Art. 4.

2 nia vox »gouvernement du Roiquot; in sensu eolleetivo accipienda
est. Certe etiam regis ministri partem efficiunt hujus collectionis,
sed separati a ceteris partibus, non constituunt banc potcslatem,
quae, tam in Francia quam apud nos, vocatur »gouvernement.quot;

5 »La présente disposition ne peut pas porter atteinte au droit
de discussion et de censure des actes des ministres.

-ocr page 72-

necessaria est et utilis Si, sicut reges, inyiolabilita-
tem invocare possent, systema constitutionale omni pre-
tio careret et vanae essent omnes cautiones, quae civi-

l)us attribuuntur.

Sed contra etiam illa jura, quibus omnes homines
fruuntur, jus ne impune aliquis nobis lionorem et pu-
blicam aestimationem eripiat, ea interdicere nunquam
nobis liceret illis liominibus, qui munere ministrorum
funguntur. An his viris, quorum difficile munus jam
tanta postulat sacrificia et qui plerimique saluti publicae
nonnisi detrimento privatae salutis favere possunt, eri-
peremus etiam sola ea bona, quae post quosdam annos
difficilis et tristis laboris iis restant, bona ea inaestima-
bilia, ut omnes homines, cujuscunque opinionis, fidem
et probitatem agnoscant, quibus munere suo functi sunt ?
An his viris, scientia et probitate illustribus, sdrtem
praebere possumus, pejorem sane quam sortem qua olim
in India quot;Pariaquot; fruebatur? Delictum injuriae oritur
quot;ex affectu facientis ex malo consilio. Hujus con-
silii causa pimitur delinquens, et quod malum est uni

» »Quand un ministère est mauvais — ait odillon barrot —
provoquer à la haine et au mépris de ce ministère, ce n'est pas
seulement un droit, mais un devoir f et plus ce ministère est mau-
vais, plus ce devoir est impérieux.quot; Opinio emissa in coetu dele-
gatorum diei 26 mensis Augusti, anni 1835. Conf.
chassan, oper.
laud., I, 265.

^ Dig. XLVII, tit. X, fr. 3, § 1, d£ inj. et fam. lib.

-ocr page 73-

- (î- -

alteri bonum justumque esse nequit. IIb igitur, qui im-
punitatem
postulant omnium injuriarum, quibus ministri
affici possunt, non solum systema constitutionale sed
etiam primarium requisitum delicti injuriae non agnos-
cunt

Repetamus hic tamen admonitum, quod jam dedit
WEBER in opei-e suo, saepe laudato, nimirum ut recte
distinguatur injuria a falsa dijudicatione cujusdam per-
sonae vel facti Saepe scriptores, nulla scientia prae-
diti, nescii eorum quae duxerunt ministres vel con-
sibi quod sibi proponunt, injuste dijudicant et impro-

' Falsissima fuit hanc ob rem illa sententia, enuntiata a regis
ministro
a. thiebS, in coetu delegatorum anni 1835: »Ce que nous
demandons, est-ce la liberté de discuter les actes ministériels sans
mésure? Oui. La liberté de nous calomnier? Oui encore. La li-
berté de nous imput«r des faits vrais ou faux et plus souvent faux
que vrais? Oui encore. La liberté d'exciter contre nos personnes
la haine, le mépris, tous les sentiments injustes? Oui encore.
Cette liberté nous l'acceptons franchement et sans réserve, comme
condition du gouvernement réprésentatif.quot; Etiam
odillon earrot,
quamquam factionis oppositae dux, improbavit hanc opinionem ni-
mis liberalem , hisce verbis : »J'approuve hautement la déclaration
faite par M. le ministre de l'intérieur à ce sujet; non que j'aille
jusqu'où il a été; non que je réconnaisse le droit de diffamation,
de calomnie, même contre les ministres.
C'est toujours un délit très
grand; et je ne dis pas qu'un ministre ne doive jamais demander à la justice
du pays réparation d'un délit pareil.quot;

' Confer, webep. , oper. laud., II, 212.

-ocr page 74-

bant hoc vei illud factum, meliori sorte dignum. Tristis
et injucunda talis disputatie ministris esse potest, sed
nunquam delictum constituere posset. Necessaria ea est
sequela muneris quo funguntur ministri. Principem locum
in civitate occupantes, omnibus ceteris excellentes, ma-
gis quam alii expositi sunt innumeris aggressionibus et
facilius attenduntur omnibus iUis sagittis, stultitia, m-
vidia vel iracundia ejectis. Sicut recte animadvertit
CHATEAUBSIASD, vulgaribus injustisque his sententiis mi-
nistri superiores esse debent etpostulare
non possunt, ut
praeferamus necessariae et utili dijudicationi eorum, quae
fecerunt, injustas et tristes consequentias quae inde priva-
tis eorum commodis saepe profluunt Ne obliviscan-
tur etiam ministri dijudicationem eorum quae fecerunt
hanc ob rem saepe acriorem et vehementiorem esse quam
oporteret, quia plerumque illa facta improbata privata
scriptoris commoda spectant. Qui propria sua commoda
violata credit et scriptis suis prospicere cupit, ne ipse
detrimentum patiatur, non raro injustas emittit senten-
tias, ira inspiratas. Specialis conditio scriptoris semper
*attendenda est, quia ab illa conditione pendet, an revera
delictum commissum sit. Qui ira ductus scripsit nondum
scripsit malo proposito et igitur nondum injuriam intu-
lit. Praeterea dijudicatio indecora nondum est injuriosa.

Universe igitur regis ministris, sicut omnibus aliis ho-

lt; La Monarchie selon la Charte, Cap. XXI.

-ocr page 75-

minibus, beet ipsorum calumniatores persequi et petere,
ut judices iis poenam infligant quam merentur. Sed
quando de injuria agitur, antea firmiter convieti esse de-
bent de malo consilio scriptoris. Periculosum enim est,
ut in tali bte accusatus absolvatur et error gubernatorum
a judice pronuncietur. Auctoritas, quam defendere se cre-
debant, turbatur boc modo non solum judicio dato, sed
etiam magna publicitate causae tractatae. Injuria, ante
Htis contestationem saepe maximae parti popub occulta,
post judicium datum fere nemini est incognita.

§ 5. De sententia eorum qui censent libertatem opinio-
nes profitendi nullis finihus coarctandam esse.

Vera et justa signifîcatio verborum quot;bbertas infinitaquot;
non minus est incerta et indefinita quam ipsa vox. Si-
cut jam in initio hujus speciminis dlcebamus singub
scriptores qui hoc jus defendunt fere omnes vocem quot;li-
bertasquot; diverse modo interpretati sunt, nam, non solum
apud plebem, etiam
apud scriptores egregios erroneas
illas libertatis notiones animadvertimus. Hanc ob rem
non pauci, qui defensores se vocant libertatis sine uUis
Hmitibus, revera typographiae nulla aba jura attribuere
volunt quam alii scriptores, qui etiam pro libertate lo-

' Vid., pag. 2.

-ocr page 76-

quendi et scribendi, necessaries quosdam limites rogant.
Subjectum litis plerumque sola in Toce constat. De re
ipsa fere omnes inter se conveniunt. In fine Imjus ca-
pitis quaedam verba nobis dicenda restant, ut illas senten-
tias de libertate typographiae sine uUis restrictionibus vel
limitibus inquiramus atque statuamus, quomodo conve-
nire possint cum iis quae supra de ejus juribus memo-
ravimus.

Non credimus hodie existere scriptores vel oratores
politicos qui per verba quot;infinita libertas,quot; intelligunt jus
omnia dicendi, tam verum quam falsum, injurias et ca-
lumnias. Si existèrent, eorum sententiam oppugnare
inutile esset, post ea quae animadvertimus in paragra-
phis praecedentibus. Revera celeberrimus scriptor Fran-
cicus
A. THIEKS in historico. opere de rerum conver-
sione in Francia, hanc emisit sententiam. quot;La presse
peut être
illimitée sans danger. Il n'y a que la vérité de
redoutable: le faux est impuissant; plus il s'exagère, plus
il s'usequot; Sed illa sententia non tanquam certa et
stabilis valere potest in ore viri, doctrinae copia egregii,
qui, experientiâ i-erum politicarum ductus, ante omnes
alios intellexit, talem opinionem erroneam esse. Verba
citata nunquam intimam convictionem exprimere possunt
illius viri, qui legem de typographia anni 1835 proponebat
et legem non minus severam anni 1849 tanto ardore de-

' Thieus, Histoire (le la Révolution Française, VIII, pag. 171.

-ocr page 77-

fendebat; qui prima illa opportunitate eliam quietam
disputationem vetabat et anno praecedente, quvim de
ultima lege ageretur, banc enuntiabat sententiam: quot;II
est certain, incontesté et incontestable, qu'il ne peut y
avoir
aucune liberté illimitée. Il n'y a pas, dis-je, de li-
berté illimitée; la société civilisée c'est la société de la

liberté limitéequot;

Celeber scriptor Francicus emile de giuardik edidit

anno praecedente opusculum, inscriptum: quot;Le droit de
tout dire,quot; in quo jura infmita typograpliiae defendere
conatus est 3. Constat boc opusculum ex diversis argu-
mentationibus, quas antea in diario suo quot;la Pressequot; publi-
ca verat et quae, variis temporibus scriptae, non ubique
inter se conjunguntur perpetuo illo vinculo, in disputa-
tione hujus generis inprimis necessario. Quamquam igitur
sententia scriptoris hic et iUic nimis est vaga et ambigua,
videtur tamen jus scribendi sine ullis limitibus et jus
omnia dicendi non intelligere in sensu illo absoluto, de
quo supra locuti sumus. Distinguit inter quot;dicerequot; et
quot;facere.quot; Emissio cujusdam opinionis constituit quot;dic-
tum,quot; sed ubi üla opinio leges vigentes impugnat, scrip-
tor non solum quot;dicitquot; sed directe vel indirecte quot;agit:quot;

' Confer, chassas, Op. laud. I, 245.

ä Enuntiata fuit illa sententia in coetu populi delegatorum, diei
24 mensis Julii anni 1849.

= Videatur »los 52,quot; N'®. X atque XI. Par. 1849.

-ocr page 78-

ibi cessât quot;dictumquot; et oritur quot;factum,quot; quod, sicut omnia
lacta, naturales suos babet fines ^

Si tabs revera est opinio scriptoris citati, si nonnisi jus
disputationis defendere voluit, ab ejus sententia non sumus
abeni. Quando bbertas typographiae definitur tanquam
quot;jus
cogitata sua ope typographiae enuntiandi,quot; sine ullo
dubio illam libertatem sine limitibus dicere possumus.
Illa enim bbertas hoc sensu nihil aliud est quam jus dis-
putandi, et ea omnia quae tanquam illicita nobis im-
probanda videntur ad banc libertatem non pertinent.

Omnia ea quae ex libertate profluunt, banc ob rem
non ad libertatem pertinent. In societate nostra bbertas
comprebendit ea omnia quae facere possumus sine lae-
sione libertatis alterius, atque nihil magis vel nihil minus.
Primum enim est requisitum justae defînitionis ut semper
vera sit, sine ulla exceptione. Quando nunc vox libertas
longius spectaret quam definitio data, si etiam contineret
)us laedendi libertatem alterius, illa definitio hanc ob
rem non valeret, quia bbertas laesi non tam longe spec-

« Sic, e. g. ait, pag. 164, ubi de coramodis juris disputationis
agitur: »Tout ce qui s'évapore en pensées, en intentions, en doc-
trines, en discours ou en écrits, est dans son droit, mais tout ce
qui se condense en un commencement d'exécution tombe aussitôt
sous l'appréciation de la loi.quot; Vel alio loco (pag. 168): »Nous ad-
mettons
le droit de tout dire, le droit de tout écrire, sous le seul con-
trôle de l'opinion publique, mais nous n'admettons
le droit de tout
faire
que dans les limites tracées par la loi.quot;

-ocr page 79-

— Tu-

lare posset quam laedentis libertas; quia igitur ea esset
inaequabs singulis bominibus. Si
cajus jus haberet
titium injuriandi, libertas, qua titius fruitur, sine li-
mitibus esse nequit, quia ei interdicitur jus securitatis
et vindicatio laesionum honoris sui atque bonae existi-
mationis. Igitur jus omnia dicendi et faciendi, sensu
absobito et sine exceptionibus, constituit libertatem, quae
non solum non est sine bmitibus sed majoribus impe-
dimentis obstricta quam bbertas quae sub legibus hodie

vigentibus valet.

Igitur interdicendo cabimniam, maledicentiam, injurias
vel inobedientiam legibus, non restringimus libertatem ty-
pographiae, i. e. non excludimus partem, quae, si exclusa

non esset, ad banc libertatem pertineret, nam nullo modo

talis bcenlia abquid commune habere solet, cum liber-
tate
quot;cogitata SUA enuntiandi ope typographiae.quot;

Ex iis quae praecedunt patet igitur, verum esse quod
in initio hujus paragraph! dicebamus, nimirum differen-
tiam magis exstare propter falsam significationem his
verbis quot;libertas typographiaequot; datam, quam propter mag-
nam diversitatem opinionum hac in re. Nullus homo
integer, amicus patriae suae et
ipsius juris libere opiniones
suas profitendi, cum bcentia confundere vellet vocem
quot;bbertas,quot; et contra etiam, omnes homines in patria
nostra hanc libertatem usque ad ubimos suos fines con-
cedere possunt. Nos saltem sic putamus.

S! igitur contrahimus omnia quae in boc capite de

-ocr page 80-

juribus, quibus ópe typographiae fruimur, in medium
attulimus, hoe de limitibus hujus libertatis statuendum
nobis videtur. Jus opiniones suas emittendi sanctum est
et nullo modo interdici potest, si non patet de malo
animo scriptoris. Quieta disputatio omnino saepe sua ha-
bet incommoda, imo etiam pericula, sed tamen res-
trictiones quietae hujus disputationis, nonnullis factis
criticis exceptis, improbandae nobis videntur, quia legis-
lator hoc modo non solum fmem suum attingere nequit,
sed etiam praescriptum, rerum naturae contrarium, con-
stituit et delictum vocat id, quod praecipuis delicti re-
quisitis caret. Contra etiam, ubicunque disputatio dé-
générât et ad delicta perpetranda tendit, oportet ut legis-
latores eam interdicant. Ubicunque nonnisi de sententiis
atque doctrinis agitur, libertas absoluta; ubi facta spec-
tantur, restrictiones
libertati aliorum necessariae ^

Nobis forte nuper, dissertatione nostra jam prorsus
ad fmem perducta, in manus incidit commentatio quae-
dam de libertate preb, ratione habita progressuum in ar-

» Talis etiam erat sententia illustris illius libertatis defensoris,
eeniamiis constast: )iLes écrits, comme la parole, comme les mou-
Tcments les plus simples, — ait — peuvent faire partie d'une action.
Ils doivent être jugés comme partie de cette action, si elle est cri-
minelle. Mais s'ils ne font partie d'aucune action, ils doivent, comme
la parole, jouir d'une entière liberté.quot; Opere laud. I, 126.

-ocr page 81-

tibus et btteris \ quae comprebendit permulta placita
quae adeo congruunt cum iis, quae nos quoque de ipsis
iis rebus censenda existimamus, ut ea boe loco omnino
comniunicanda putaverimus, quo melius de nostra sen-
tentia constet.

Primum observât scriptor (pag. 10), libertatem preb,
licet eximium bonum, tamen cum progressibus artium
et btterarum non indissolubili vinculo contineri, quum
saepe artes et btterae eximie floruerint ubi tamen preli
libertas nulla adfuisset. Quod saepenumero in hac Dis-
sertatione nos observavimus, typographiam et preli li-
bertatem tantum esse
modos cogitata communicandi, qui
aestimationem recipiunt ex morab natura eorum quae
communicantur, hoc ipsum, loco citato, sic expressum
legimus : «L'imprimerie n'est qu'un instrument matériel,
destiné à favoriser la propagation des idées, quelles qu'elles
soient. Elle ne crée pas, elle mubipbe seulement les
productions de l'esprit avec une beaucoup plus grande
rapidité que ne le peuvent la plume des copistes. Sa
mission est de leur assurer une publicité complète et de
leur ouvrir une sphère plus vaste, une action plus éten-
due. Elle est pour les oeuvres de l'intelligence ce que
sont les routes, les chemins de fer, la
navigation à va-

' Joël. cherboliez, de la liberté de la presse, dans ses rapports
avec le développement littéraire,
in Bibl. Univ. de Genève, Janv. 1850;
inilio.

-ocr page 82-

peur pour les produits de l'industrie. En ce sens, on
peut dire qu'elle féconde la pensée par l'échange et le
contact qu'elle établit entre les hommes qui sans cela
resteraient isolés, étrangers les uns aux autres. Mais là
se borne sa tâche, et l'on se trompe lorsqu'on prétend
lui attribuer une puissance créatrice, une action directe
et positive sur les facultés intellectuelles.quot; Praeclari
certe viri artes et litteras eximie tractarunt etiam ante
typographiae artem repertam.

Libertatem typographiae sive preli illimitatam concedi
prorsus non posse, idem scriptor recte vidit: quot;Pour être
durable et fécond, le progrès a besoin d'être organisé, ré-
gularisé; il faut modérer sa marche, l'enrayer en quelque
sorte, si l'on veut qu'il produise des oeuvres qui mar-
quent et qui restent. La liberté sans ordre dégénère en
licence, et l'ordre ne saurait exister sans la règle qui im-
plique nécessairement une autorité à laquelle on doit se
soumettrequot; (pag. 13). Et tamen hujus veritatis imme-
mores sunt illi: quot;qui crient à la tyrannie, dès qu'il s'agit
de mettre un frein aux écarts de la pensée ou aux extra-
vagances de l'imagination.quot;

Ubi maxime illimitata libertas conceditur, uti in diariis,
ibi vix quidquam egregii in lucem prodit. quot;Ce curieux
phénomène est à nos yeux la condamnation du système
qui prétend faire avancer l'esprit humain sur la route du
progrès, en le libérant du joug de toute espèce d'auto-
torité, soit réligieuse, soit moralequot; (pag. 25).

-ocr page 83-

Dum lex fundamentalis nostra, quae Ixodie viget, de
jure opinionum profitendarum ope preli solum paucis
verbis egit, lex publica anni 1815 eximio modo natu-
ram atque naturales bujus juris limites indicabat.
quot;Het
is aan elk geoorloofd
— dicebatur in art. 225 — om
zijne gedachten en gevoelens
door de drukpers, als een
doelmatig middel tot uitbreiding van kennis en voort-
gang van verlichting,
te openbaren, zonder eenig voor-
' afgaand verlof daartoe noodig te hebben, blijvende nog-
tans elk voor hetgeen hij schrijft, drukt, uitgeeft of
verspreidt, verantwoordelijk aan de maatschappij of bij-
zondere personen,
voor zoo verre dezer regten mogten

zijn beleedigd.quot;

Disputation! nostrae de naturabbus juris opinionum
profitendarum limitibus non melior! modo finem impo-
nere possemus quam per illa verba citata quae simul
breviter atque egregie opinionem nostram, in hoe opus-
culo emissam, complectuntur. Libere cogitata sua enun-
tiare necessarium est atque utile, quia communicatione
horum cogitatorum scientiae hominum augentur et hu-
manitas extenditur. Sed quia communicatione illa non
solum id quod bonum et utile sed etiam id quod est
malum et perniciosum perpetrare possimus, aeterna ju-
stitiae praescripta postulant, ut unusquisque de cogitatis
suis communicatis respondeat atque damnum datum
, resarciat.

-ocr page 84-

Ahsoluto jam, pro viribus, argumento, quod trac-
tandum susceperamus, liceat nonnulla addere , quae
ea opportunitate de singulis quibusdam quaestioiiibus
nffinihus adnotavimus.

de jüdici1s jtlkatis is dijudicandis delictis, ope
typographiae commissis.

Inutile nobis non videtur ut boc loco quaedam adda-
mus verba de argumento, quod, quamquam non directe
ad nostrum propositum pertinet, tamen arete cum eo co-
liaeret. Defendentes enim libertatem opiniones profitendi,
silentio praeterire non possumus quaestionem, quam fere
omnes scriptores, qui de nostra egerunt materia, trac-
taverunt, nimirum banc, an judicia jurata necessario
cobaereant cum preli libertate. In Francia, Anglia, Ger-
mania et alibi etiam, sententia illa universe recepta est;
sed in patria nostra contrarium valet systema. Ne tamen
nimis longi fiamus, banc institutionem, omni quo patet
ambitu, bic neque defendere neque improbare volumus,
sed solum hanc investigare quaestionem, an illa judicia
libertati typographiae magis conveniant quam judicia or-
dinaria. Multi enim sunt scriptores qui, quamquam uni-
verse jiulicia jurata improbant, ea tamen praeferunt

-ocr page 85-

quaudo agitur de delictis typograpliiae, scilicet quatenus
illa delicta politica dici possunt.

Praecipua argumenta quae contra triLunalia ordinaria
adkibentur, sunt liaec tria: 1) Delicta typograpliiae con-
stituunt genus speciale; iis qui illa dijudicant tribuenda
est potestas latior quam ordinariis judiciis concedi potest.
2) Nimis interest magistratus iUum condenmari qui ab
eo accusatus est, et illud, quod magistratus interest reuni
condemnari, saepe etiam de judicibus valere potest. 3) Si
sententia judicis ordinarii de typograpbiae libertate ma-
nifeste falsa est; si illam libertatem aut nimis extendit
aut nimis coarctat, talis judex salutarem legis finem
facile evertere potest, quia judices ordinarii removeri
non possunt.

Primum argumentum citatum defendit celeber scriptor
Francicus
benjamin constant ^ bis verbis : quot;Un jugement
sur des interprétations a inévitablement quelque cliose
de discrétionnaire. Si vous investissez un tribunal du
droit de prononcer, vous dénaturez les fonctions des ju-
ges. Ils sont astreints à se conformer à la lettre de la loi.
Leur seul devoir, leur seule mission, c'est de l'appli-
quer. Mais en les chargeant de juger du sens cacbé
d'un écrit, vous les forcez à se livrer à des conjectures,
à se fabriquer un système, à prononcer sur des bypo-
tbèses, choses déstructives de leur qualité d'organes im-
passibles de la loi écrite.quot; Distinctio illa celeberrimi
scriptoris magis ingeniosa quam justa dici potest. Revera
in delictis typographiae interpretatio scripti inprimis est
necessaria et judici solum competit stricte legis criminalis
verba applicare. Sed nulla adesse potest causa qua judex
legem applicabit, investigatione de facti natura non in-

Cours de politique constitulionnelle, I, pag. 524.

-ocr page 86-

stituta. Nonne ab bac iiivesligatione pendet quaestio, an
lex criminalis applicari debeat et quidnam legis statutuni
delicto commisse conyeniat? Sine dubio investigatio facti
vulgo facilior est quam interpretatie scripti, sed primo
loce illa régula permultas babet exceptienes S et secundo
loco illae difficultates certe non commendant judicia
jurata, quae videlicet majore libertate fruuntur sed
certe non majore intelligentia praedita sunt. Pergit
BENJAMIN CONSTANT hoc modo : quot;Les jurés décident d'après
leur conscience, d'après le bons sens naturel à tous les
hommes. Ils sent les représentans de l'opinion publique,
parcequ'ils la connaissent, ils évaluent ce qui peut agir
sur elle; ils sont les organes de la raison commune, par-
ceque cette raison commune les dirige, affranchicqu'elle
est des formes qui ne sont imposées qu'aux juges, et qui,
ne devant avoir lieu que peur assurer l'application de la
loi, ne peuvent embrasser ce qui tient à la conscience, à
l'intention, à l'effet moral.quot; Orationis llumine ductus,
BENJAMIN CONSTANT hoc loco accusationem in medium
affert, quam non possumus non impugnare, nomine
ordinis judiciarii universe et praesertim patriae nostrae.
Quid enim! Quia judicibus non licet legem et fonnas

• Quot quaestiones graves et difficiles non fere quotidie oriuntur
e. g. ex illa parte Codicis quae de falsis agit. Leges criminales non
quovis anno niutari possunt, quamquam hominum conditio nun-
quam est stabilis atque societas quotidie ad majorem gradum per-
fectionis pervenit. Omnes illas mutationes leges praevidere non
possunt. Post earum confectionem innumerabiles oriuntur industriae
novae, quae nova delicta afferunt, legibus vigentibus non directe
praevisa. His casibus interpretatio facti, quamquam saepe valde
difficilis, omnino est necessaria, ut illud factum commissum ad
quoddam genus commune reducatur. Difficultates illae igitur non
solum typographiae delictis propriae sunt.

-ocr page 87-

negiigere, non possent amplecli ea omnia quae conseien-
tiam delinquentis spectant, quamquam lex expresse jubet
bunc animum investigare? Nisi ipsi convieti de malo
proposito, de animo injuriandi delinquentis, condemnare
eum non possunt, et illi qui perhibent, tribunalia bo-
dierna, tam in Francia quam in patria nostra, sine con-
victione agere, ea graviter calumniantur.

Et quia judices ordinarii non tam quot;effectum moralemquot;
spectant; quia judices jurati, interprétés publicae opi-
nionis, in suis sententiis potius sequuntur voluntatem
partis majoris populi, nonne banc ipsam ob causam in
delictis politicis investigandis rejiciendi sunt? Certe novam
sententiam non enuntiamus, dicentes, banc majorem par-
tem popub, hanc publicam opinionem saepe etiam exer-
cere tyrannidem intolerabilem. Historia omnium tem-
porum hanc veritatem demonstravit. Nonne igitur ve-
rendum est ne aliquis scriptor, qui audacter opiniones
suas contra majorem populi partem defendit, ab inter-
pretibus hujus partis condemnetur, quia effectum mora-
lem magis spectant quam animum scriptoris? Nonne his
casibus, certe non raris, judicum interest, quis sit litis
eventus, id quod contra primum bonae justitiae requisi-
tum,pugnat? Ut vidimus, illud argumentum igitur non-
contra ordinaria tribunalia adhiberi potest.

Secundum argumentum ab eodem scriptore defenditur
quot;H y a cette différence entre les délits de la presse et les
autres délits, que les premiers compromettent toujours
plus ou moins l'amour-propre de l'autorité. Quand il
s'agit d'un vol ou d'un meurtre, l'autorité n'est nulle-
ment compromise par l'absolution du prévenu, car elle a
seulement requis d'office l'investigation d'un fait. Mais

Politique constitutionnelle, I, 526.

-ocr page 88-

dans la poursuite des écrits, l'autorité parait avoir voulu
faire condamner une opinion, et l'absolution de l'écri-
vain ressemble au triomphe de l'opinion d'un particulier,
sur celle de l'autorité. Les tribunaux ne sauraient alors
juger impartialement: institués par l'autorité, ils en font
partie, ils ont un intérêt de corps avec elle. Ils penche-
ront toujours pour l'autorité contre l'écrivain.quot; Sicut ex
Iiis dictis patet,
benjamin constant judiciis ordinariis non
favet. Ut supra vidimus, vereri videbatur, ne sine convic-
tione jus dicerent judices ordinarii, hic ne amitterent pul-
cherrimam muneris sui partem, libertatem agendi. Nescio
quüjus factis tribunaha Franciae, tempore hujus scrip-
toris, graves has reprehensiones meruerint, sed certe
hodie injustae sunt. Praeterea secundum legem nostram,
quae continet ordinationem potestatis juridicae, judices a
rege creantur, commendati ab ipso tribunali vel a Curiis
Provincialibus ». Electio igitur est mixta, atque judices
non amplius gubernatorum delegati dici possunt. Et
etiam si magistratus in quodam tribunali perniciosam
hanc auctoritatem exerceret, restât semper accusatis su-
prema illa curia, cujus membra ab ipsis populi delegatis
creati, omnes judicii jurati cautiones possident, dum ei
permulta illa vitia non propria sunt, quae huic institutioni
inhaerent. Certe nemo dicet, hanc curiam in delictis ty-
pographiae civitatem scriptori incognito praeferre. Multa
adsunt exempla quae contrarium testantur.

ïertium argumentum quod defensores judicii jurati
saepe adhibent, invenimus apud
chassan, in opere suo
egregio, jam saepe laudato Scriptor ille institutionem

' Videatur Art. 52, 63 ét 85.

2 Traité des délits et contraventions de la parole, de l'écriture et de
la presse,
II, pag. 144.

-ocr page 89-

juraloruni inquisitioni accuratae subjicit. Ëx theoria
aperte demonstrat praestantiam tribunalis ordinarii tam
in civibbus quam in criminabbus causis, debctis typo-
grapbiae non omissis. Maxima vitia judicii jurati enu-
merat et tamen omnia illa argumenta irrefutabiba subito
submittit buic rationi: quot;Mais quelle que puisse être l'ap-
titude de la magistrature sous le rapport de l'apprécia-
tion, il faut se bâter de reconnaître, que ce qui lui man-
que dans les affaires criminelles et ce qui donne sur elle
au jury une incontestable prééminence, c'est l'aptitude po-
btique. Aux yeux du pubbc, le jury est un moyen de
garantie contre le pouvoir. La masse des citoyens sera
toujours plus satisfaite des condanmations prononcées par
un jury, que de celles,
quoique plus impartiales, qui
seraient l'ouvrage de fonctionnaires publics. iVj
eut-il,
dans le jugement par jurés, que la sécurité que cette
institution inspire à tous, cette sécurité seule serait un
motif suffisant pour lui donner la préférence.quot;

Non recte intelligimus, quomodo vir tam doctus, juris-
consultus tam ingeniosus, qui ipse apud ordinem judicia-
rium locum tam excelsum obtinuit, praeferre possit insti-
tutionem, quia affert securitatis speciem, quam ipse ag-
noscit falsam esse. Quid enim! Sententiae tribunalis or-
dinarii magis justitiae conveniunt, sed quia praejudicata
opinio multitudinis judicio jurato favet, sequenda est illa
opinio et negligenda justitia ex timoré ne displiceat ig-
norantiae ? Si taie argumentimi in vitam pobticam sem-
per appbcaremus, quomodo uUam instituere possemus
emendationem, quia ignorantiae inbaeret, ut illas inno-
vationes, quae non palpabile lucrum afferunt, improbet.
Ne dicamus, quot;sufficit ut bi, qui in judicio agunt, baec
illis praeferant. Quam ob rem, si homines judicia ju-
rata tutiora aestimant, alia institueremus ?quot; Tabs dis-

6*

-ocr page 90-

putatio falsissima esset, nam justitia in judiciis primum
est requisitum salutis civitatis. Sed hoe loco non de Fran-
cia agimus : tune etiam quando securitas illis regionibus
suaderet, ut conservaretur talis institutio,
quia existit,
argumentum certe non valeret in patria nostra ubi non

existit.

Sed majoris momenti sunt dicta quae sequuntur et
quae proprium tertium argumentum contra judicia or-
dinaria constituunt. quot;Rien de plus dangereux — dicit
chassan — pour la société comme pour le pouvoir, que
de mettre les délits de la presse dans les mains d'un
corps permanent et inamovible. Les erreurs, les mau-
vais vouloirs d'un jury ne se transmettent pas. C'est un
corps mobile comme les délits de la presse, qui lui sont
déférés. On peut toujours esperer que les jurés qui vien-
nent remédieront au mal fait par ceux qu'ils rempla-
cent. Mais dans une compagnie permanente les erreurs
font jurisprudence; la passion aussi a ses précédents;
l'esprit de corps n'exclut pas l'esprit de parti. L'un et
l'autre souvent se confondent et se perpétuent pendant
plusieurs années. L'instrument, dont on avait cru se
servir contre le peuple, se tourne contre le pouvoir. C'est
le roseau qui se brise et perce la main qui s'y ap-
puiequot; \ Taie argumentum certe veritate et justitia
non caret. Leges, quae typographiam regunt, natura sua
nonnisi imperfecte omnia delicta quae ope hujus typo-
grapliiae committuntur indicare possunt. Id quod non-
nulli secundum legem existentem delictum credunt, alii
licitum censent secundum eandem legem. Permultum
arbitrio judicis relinqui debet. Imaginarius non est

I Opere laudato, 11, 145.

-ocr page 91-

casus, quod ullum tribunal hanc ob rem libertatem ty-
pographiae nimis extenderet aut restringeret. Cautio,
quam libertati popub praebet constitutio, vel quam
magistratus securitati praebent leges, hoc modo evanes-
cere posset.

Sed contra tabs casus nonnisi raro existere potest,
propter magnum judicum numerum, quorum major pars
non facile falsas illas libertatis notiones amplectetur.
Praeterea tunc solum apud nos hoc argumentum valeret,
quum tales interpretationis errores existeront apud Cu-
riam Supremam, quia ceterorum judiciorum sententiae
ab hoc tribunab corrigi possunt. Et an nunc ea vitia
unquam exspectanda sunt in hac Curia,
cujus membra
a populi delegatis ebguntur ex peritissimis et acutissi-
mis Jurisconsultis? Hoc denique
addere possemus, judi-
cia nostra, quamquam immutabiba, tamen, magni judi-
cum numeri causa, paucis annis ita mutari, ut hi qui
hodie majorem partem constituebant, vix minorem efli-

cerent partem.

Non dubitamus igitur etiam hoc tertium argumentum
rejicere, et denique pro patria nostra institutionem ju-
diciorum juratorum, ubi de delictis typographiae agitur,
improbare.

Sed quum tribunalia ordinaria nobis videntur omnes
iUas cautiones offerre, quae libertati typographiae con-
veniunt, idem affirmare non possumus de iis judiciis ex-
ceptionalibus, quorum usus in delictis typographiae saepe
nimis frequens fuit. Igitur etiam banc ob rem valde
nobis improbanda videtur illa famosa lex Francica mensis
Septembris anni 1835, quae, postquam pluribus debctis
typographiae nomen dederat eorum naturae contrarium
{attentats contre la sûreté de têtat), cognitionem horum
delictorum deferebat Curiae Parum
{Chambre des Pairs).

-ocr page 92-

Tale praeceptum revera minabatur necessariae libertati
cogitata ope typographiae enuntiandi

' Art's 1,2 et 5 hujus legis quaedam delicta ope typographiae
commissa, sicut injuriae regi inflictae, promovebantur ad gradum
criminum, nomine aggressionum contra securitatem publicam. Simul
cum illa promotione cognitio horum criminum mandabatur Curiae
Parum, quia Art. 28 Legis Publicae, illo tempore vigentis, hanc
Curiam indicabat ad dijudicandas agressiones contra securitatem pu-
blicam. Nonnulli oratores factionis oppositae
(kofek-coiiiro, dbpin,
odillon-barrot
) magna eloquentia sed sine fructu hoc praeceptum
impugnabant et summo jure indicabant alterum statutum ejusdem
Legis Publicae (Art. 69), quod dicebat, judiciis juvatis mandatam
esse cognitionem delictorum typographiae.

-ocr page 93-

11.

DE D 1 A R I I S.

§ 1. De conditione hodierna diariorum.

Si diaria mmido ignota essent et typograpliia nonnisi li-
brorum
corpus comprelienderet, numerus eorum qui preli
libertatem adorantur longe minor esset, et leges ad ejus
usum constituendum paucis tantum verbis indigerent

' Institutio diariorum jam antiquis temporibus cognita erat. Tem-
pore Reipublicae, jam Romae publicabantur
acta diurna vel diaria,
quae deliberationes Senatorum, orationes in comitiis publicis et ju-
diciis eventus pugnarum aliasque res quae communis erant momenti
comm'emorabant. Teste Dionysio (XLIV, U; XLVII, 11; LVII, 23)
diariorum abusus illo tempore
non minor erat quam hodie, praesertim

sub imperio CaesarLs et Tiberii. Editum est in Francia opus, in-
scriptum
des Journaux chez les Romains, cujus auctor est m. j. v. le
clerc,
ubi totum hoc argumentum egregie tractatur.

Primum diaiium quod recentioribus temporibus editum fuit, erat
Gazetia urbis Venetiae. Illa vox Gazelta significabat parvam mone-
tam aeneam, a lectoribus solvendam. Diarium illud, saeculo de-
cima sexto conditum, primis temporibus erat manuscriptum. Se-
cundum diarium fuit
the English Mercury, anno 1588 conditum. Vid.
Conversations-Lexicon viri clarissimi o. l. b. wolff, prof. Academ.ae
.Tenensis. Leipx. 1837, in voce
Zeitung. - Confer, etiam a. de grat-
tibb
, Opere laud. U, 5 sqq.

-ocr page 94-

Omnes liomines, majore vel minore gradu, libertatem co-
lunt ; iis répugnât ut ab aliis pendeant. Suas opiniones —
et quis non habet suas opiniones! — tanquam sapien-
tissimas et optimas fere unusquisque aestimat, et cum
ardore atque amore igitur amplectitur omnia media,
has opiniones libere et sine damno emittendi. Tyranni
solum, qui recte norunt quam injusto fundamento sua
nitatur auctoritas, timent veritatem et naturales sunt ini-
mici libertatis typograpbiae.

Sed ille amor libertatis fere apud omnes superatur
amore securitatis. Tranquille vivere, sine damno vel pe-
riculo bonis frui, quae nostro labore aut alio modo juste
acquisivimus, princeps est votum eorum omnium, qui
revera aliquid possident et quibus igitur illud damnum
non est vox vana. Turbae cum funestis suis sequelis
inprimis praeveniendae sunt et nullum sacrificium nimis
magnum videri posset ad optabilem tranquillitatem vin-
dicandam. Primum sacrificium necessarium multis li-
bertas typographiae visa est, non tam librorum causa
quam diariorum, quae instigationibus suis et immensa
auctoritate qua fruuntur, maxime valent ad banc tran-
quillitatem evertendam. Remedia coè'rcitiva gravissima
multis vix satisfacere possunt, et non pauci vota faciunt
pro eorum interitu.

Et revera quando animum advertimus ad conditionem
hodiernam diariorum, non separatim hacce illave regione,
sed per totam Europam; quando eorum auctoritatem .
examini submittimus et privilégia observamus quibus
fruuntur, tunc certe dubium oritur, an ea omnia pro-
fluere possint ex jure legitime quot;cogitata sua enuntiandi
ope typograpbiae,quot; an illa auctoritas non sit usurpata.
Quis, non ignarus omnium remediorum quibus vulgo
utuntur diaria, tristem illam veritatem fateri non debe-

-ocr page 95-

bit? Hoc inprimis valet de illis diariis, quae — sicut
dicitur — certum quoddam systema politicum praedicant
et quibus victoria hujus systematis princeps atque fere
unicus est finis. Et quomodo hunc finem assequuntur!
In illis etiam, quae sine mala fide agunt, primi sui
requisiti, nimirum ut, sine ullius partis studio, omnia
facta et fata publicentur, non raro obliviscuntur et fere
sine consiUo hoc vel iUud quod eorum doctrinis est
contrarium praetereunt, dum aliud factum, quod ma-
gis eorum systemati convenit, omni modo illustrant at-
que amplificant.

Non loquimur de iis diariis quorum propositum minus
est generosum et nobile; quae non systema, quod utile
et verum credunt, defendunt, sed quae nonnisi personas
spectant; quae sine ullo pudore hodie negant quod heri
affirmaverunt; quae, non amore veritatis sed ira et in-
vidia ducta, systemata et consilia oppngnant, non quia
nihil valent sed quia proveniunt ex cafstris inimicorum
politicorum; quae solum ad lucrum faciendum typogra-
phia utuntur et ad hunc finem assequendum illis tan-
tum cogitatis inhaerent, quae majori parti placent ; quae
libertatem loquendi atque scribendi considérant tanquam
medium vulgare scriptoribus oblatum, ut ad conditionem
meliorem perveniant et qui homines summa auctoritate
praeditos vel adulantur vel acriter oppugnant, donec
munus lucrosum fiat beneficium harum adulationum aut
pretium redemtionis harum aggressionum. Et tamen nu-
merus illorum diariorum satis est magnus, atque eorum
auctoritas latior quam ea qua fruuntur alia.

Non solumquot; in diariis politicis talem animadvertimus
usurpationem, sed omnibus ceteris, majori vel minori
gradu communis est. Literae inprimis experiuntur tristes
consecutioiies intolerabilis hujus tyrannidis. Opera magna,

-ocr page 96-

praestantia, excellentia, cujuscunque generis, dijudican-
tur ab hominibus inexpertibus et ignolis, et illa judicia
terribiba atque irrevocabilia per munduni propagan-
tur, qui, maxima parte tam ignarus quam ipsi judices,
laudem immeritam vel reprobationem injustam diano-
rum repetit.

Et illae dijudicationes ignorantiae nondum sunt pes-
simae neque frequentissimae. Hic praesertim, fere in om-
nibus Europae regionibus, mala fides perniciosam suam
exercet auctoritatem. Ne credas commendationibus li-
brorum, ubi verba fere sufficere videntur ad laudes
spargendas; auctor ipse libri celebrati, vel quidam
amicus benevolus sed ignotus, est scriptor bujus com-
mendationis, quam non raro nunmiis emit. Ne fidem
habeas eisdem relationibus si acres continent repro-
bationes, nam privatus quis inimicus amoena usus
fortasse est occasione diariis oblata, innominatus et igi-
tur tutus in ira vel invidia satisfacienda. Certe tristis iUa
régula honorificas habet exceptiones, sed fateamur eas
non esse frequentes. Admodum parvus est numerus
eorum diariorum quae, libera et intégra, in omnibus
dijudicationibus nulla auctoritate abena ducuntur et il-
las dijudicationes solum in his casibus suas faciunt, in
quibus judices sunt noti et compétentes in materia de
qua agitur. Maxima pars non répugnât omnibus iUis
artificiis, quae scriptores, ut finem suum perniciosum
celarent, complectuntur in illa voce lata et incerta nostri
temporis, et quae igitur in sermonem Latinum verti ne-
quit, in voce
journalistique. Quamquam omnia ea vitia-
etiam in libris inveniri possunt et saepe inveniuntur,
magna eorum frequentia in diariis multas ob causas pe-
riculosior est el illam constituit usurpationem de qua
supra diximus. Praecipuae hae causae sunt: numerus

-ocr page 97-

ingens lectorum, ipsa materia quam tractant diaria,
magna facilitas confectionis, editio quotidiana et obscu-
ritas quo fruuntur scriptores. Cum singuli libri nonnisi de
hoc vel illo argumento agunt et igitur solum ad certum
quoddam genus hominum perveniunt, diaria omnia am-
plectuntur genera et tam viro politico quam mercatori,
tam principi quam infimo magistratui fere necessaria
sunt. Brevitas qua omnia argumenta tractantur et magna
simplicitas stili (simplicitas quae in patria nostra usque
ad fere totam corruptionem pulchrae nostrae linguae
vernaculae ducta est) eorum usum simul omnibus, etiam
inteUigentia tardissimis, aptum reddat. Materia quam
tractant pertinet ad hanc partem historiae, quam scire
hominum permagni interest, nimirum historiam hodierni
temporis. Facta et fata quae enarrantur ad nos directe
pertinent et igitur auctoritatem exercent majorem et pe-
riculosiorem, quam ulla descriptio rerum imaginariarum
vel longe praeteritarum unquam efficere posset. Et his
casibus etiam, in quibus nonnulli scriptores, cujuscunque
generis, adeo magnum successum haberent ut effectum ex-
traordinarium evocarent, ille effectus nonnisi raris casibus
ad directam eversionem rerum vigentium tendit. Prae-
terea post majus vel minus temporis spatium ille effectus
evanescit, cum diaria, iteratione quotidiana, auctoritatem
constitutam non solum firmant sed etiam augent. Ani-
madvertamus tandem, diaria, quorum auctoritas jam est
constituta, pro libidine folia sua aperire et recusare opi-
nionibus et sententiis, quae eorum consiliis favent vel
nocent et hoc modo monopolium creare contra quod li-
bri, qui omnibus his privilegiis carent, nihil valent

' Anno 1838, ebile de gibardin edidit opusculum, inscriptum de
la liberté de la Presse et du Journalisme.
Hoc in opusculo conditionem

-ocr page 98-

Concedamus igitur libertatem typograpbiae, quod at-
tinet ad diaria, praecipuum consilium, nimirum ut
quot;unus-
quisque
libere opiniones suas profiteretur,quot; nondum at-
tigisse et contra paucis periculosa praebuisse arma. Non
viget libertas typographiae, si nonnulb, obscuri atque
incogniti, nomine majoris partis pop.ub loquuntur et ad
opiniones suas spargendas remediis utuntur, quibus alii
carent. Libertas non viget, si non omnibus est eadem,
nam paucis data, constituit usurpationem et odiosam
tyrannidem.

Injustum tamen esset si postquam indicavimus vitia non
etiam mentionem faceremus magnorum commodorum
quae diaria afferunt. Disquisitio omnium rerum pubb-
carum, quamquam saepe injusta et nimis severa, tamen
pretiosam nobis praebet cautionem de bona barum re-
rum gestione. Omnia vitia, minima
sicut maxima, diariis
inimicis commemorantur et aucta atque ornata referun-
tur. Evitant igitur gubernatores bos errores, timore pu-
bbcitatis ducti, si amor patriae iis nondum satis fortis
est stimulus. Praeterea, quamquam mendacia et inju-
riae plerisque diariis non sunt ignota, veritas tamen in-
aestimabibs saepe ex eorum dijudicationibus apparet et
utilitate quam affert multa compensât vitia. Quamquam

diariorum in Francia tamquam pessimam depinxit, sic ut verba se-
quentia jam satis indicant: »Honorez vous du titre d'écrivain, d'ora-
teur, de professeur, mais non de celui de journaliste, car ce titre-là
ne saurait honorer personne ; car le journalisme n'est ni une profession,
ni un métier, mais une prostitution de l'esprit qui l'énerve, qui
pervertit le jugement le plus droit, déprave le goût le plus sam,
corrompt la bonne foi la plus inaltérable,-avilit la conscience la
plus noble, abaisse les sentiments les plus élevés. Nul - ne fut
ce qu'une seule fois en toute sa vie - n'a touché au journalisme
sans une souillure, un regret ou un remords.quot;

-ocr page 99-

laudes sparguntur injuslae atque reprobationes ultra mo-
dum saepe tamen virtuti praemium meritum et vitus
poena aequa praebetur. Quamquam ignorantia procla-
matur ingenium maximum, tamen etiam vero mgemo
datur gloria quam meretur. Quamquam mysteria violan-
tur vitae privatae, tamen etiam publica misericordia m-
vocatur tristium nobiliumque calamitatum gratia et vul-
nera sanantur, quae sine diariorum auxilio omnibus
medicamentis carerent. Quamquam ignoti et malevoli
sua auctoritate abutuntur ad injurias spargendas et in-
sana praedicanda systemata, diaria tamen etiam obscu-
ris scriptoribus
facilem praebent occasionem dignam me-
rendi
aestimationem. Denique, quamquam vitia fere
sunt innumerabiUa, virtutes etiam inaestimabibs sunt

pretii.

Et illa commoda quae diaria afferimt, non solum pri-
vates sed etiam gubernatores spectant. Saepe quidem
diaria discordiae causa fuerunt, sed media, quibus ad
finem suum assequendum utuntur, non occulta sed
etiam iis aperta sunt, qui publicam securitatem tueri
debent. Licet pericula, quae diaria créant, propter mag-
nam publicitatem etiam majora sint, longe tamen faci-
lius
praeveniuntur, quia omnibus sunt nota. Nostns
diebus semper disseritur de turbis et commotionibus, de
turbido populorum anime et eorum fervere, quae per
diaria evocantur et aluntur. Accusatio illa nobis tamen
saepe injusta videtur.
Quamquam videlicet turbulentia
hodierna major sit quam aliis temporibus, tamen non
est nova, quia hodie solum in diariis de die animo pa-
tet, cum antea plerisque incognitus erat. Sine dubio
magna diariorum puHicitas hedierno tempore hunc fer-
.vorem stabiliorem
reddit, sed simul securitati pubhcae
valde inservit indicando moralem banc populi conditio-

-ocr page 100-

nein. Illa utilitas majoris nobis videtur momenti quam
ipsa pericula

Saecula praeterita, quum diaria cognita nondum es-
sent, violentis commotionibus non minus abundaverunt,
sed illae commotiones oriebantur, sicut tempestas in ves-
pere aestivo, nimirum subito sub forma conjurationis,
et ipsius Imjus obscuritatis causa, majores calamitates
efïiciebant quam ex turbis bodiernis, cognitis et prae-
visis, oriri possent. Vox quot;conjuratioquot; bodie fere in de-
suetudinem abiit, quia occulti illi conatus eversionis re-
rum vigentium neque necessarii sunt neque fieri possent.
Factionibus licet in diariis suas opiniones et vota expo-
nere. Abis remediis iis non opus est, et etiam in illo
casu, quo in obscuro se tenerent atque consilia sua
indicare scriptores non auderent, ex scriptis aliormn dia-
riorum facile gubernatores vigilantes animadvertunt unde
periculum oriatur, et quomodo praeveniendum sit.

Exemplum veritatis hujus irrefutabilis imperium Rus-
siae nobis affert. Libei-tas loquendi et scribendi ibi in-
cognita est. Quies simulata et perpetua viget in his re-
gionibus, donec subito audiamus de quadam inita con-
juratione, cujus effectus se per totum imperium exten-
dunt et quae, paucis diebus ante eruptionem, casu for-
tuito revelata est. Semper iteratae, hae conjurationes quo-
vis tempore, si hae calamitates non a Deo avertuntur,
finem suum assequi possunt, et superbum atque po-
tens illud imperium in grave discrimen adducere. Nullo
alio loco ubi libertas loquendi et scribendi viget, taba
exstant pericula. Diaria — sicut dicitur — lente imperia

' Chateaubriand commoda quae diariis debemus egregie exposuit
et liistorice indicavit, accusationes contra ea allatas, magna parte
falsas esse. Vid. in opcr.
Mélanges politiques et littéraires, pag. 267 sqq.

-ocr page 101-

suffodiunt, sed conjurationes repente ea delent. Primo
casu
gubernatores diligentia et bonis remediis praevenire
possunt ne cadant, altero casu etiam fortissima moenia

impetui succuml)ere debent

Utilitas quam praebent diaria igitur tanti est momenti,
ut
conservatie liujus institutionis ante omnia necessaria
sit, quamvis vitia ei inbaereant. Sed banc ob rem ea
vitia nobis vulnera insanabilia non videntur, quae tran-
quille pati debemus, et quamquam fieri non posset ut
omnes errores corrigeremus, multa tamen facienda restant,
ut minuantur et praeveniantur. Conabimur in paragraph©
sequenti medicamenta illa necessaria indicare.

§ 2. De remediis adhibendis ad diariorum
conditionem corrigendam.

Anno 1830 ministri regis Franciae diaria accusave-
runt quod non etiam primo suo requisito satisfacercnt,
nimirum puhlicitati, et quamquam propter magnum dia-

• Etiam acerrimi oppugnatores magnae libertatis typographiae
banc veritatem concedere coacti sunt. Celeber orator politicus in
Francia
, de montalembert , qui anno praecedente, tanta vi restric-
tiones libertatis typographiae defendebat, postea emisit sententiam
quae directe convenit cum iis, quae commemoravimus de militate
iuris disputandi et de commodis publicitatis late exteùsae. Enun-
tiavit nimiium, quum in coetu delegatorum mensis Januaru ann,
1850, ageretur de lege, quae constituit publicam instrucUoncm
primariam, haec verba: »La définition du mal a été dormée par
un homme que nous avons eu pour collègue, l'honorable Mr.
pboud-
hon.
J'avoue que foi du goût pour cet écrivain (on nt). Je dis pour
l'écrivain. ... Et vtgt;içi pourquoi :
C'est qu'il lient une torche à la main,
e, avec cette torche il illumine, en l'agitant, les parois de la caverne téné-
breuse, où mus sommes engagé depuis deux ans.quot;

-ocr page 102-

riorum numerum illa sententia insana videretur, sum-
mo jure edixerunt, in Francia non existere illam publi-
citatem K Sed loco remediorum ad banc publicitatem
constituendam vel augendam, contrarium dederunt con-
silium et suaserunt regi, ut omnia diaria interdiceret,
ne longius pubbcae quieti minarentur. Famosa bistona
hujus temporis novum praebuit exemplum pravitatis ta-
lis systematis. Portae, pubbcitati clausae, aperiebantur
insurrectioni et simul gubernatoribus fugientibus. An
hodie, fere post viginti annos horum eventuum, ani-
madversionem ministrorum Francicorum repetere debe-
mus, inprimis quod pertinet ad patriam nostram? quot;V i-
debcet illo tempore conditio diariorum pejor erat quam
hodie, sed etiam anno 1850 in patria nostra longe ab-
est, ut diaria omnibus requisitis pubbcitatis satisfaciant.
Secundum formam imperii, quae hodie apud nos viget,
pubbcitas princeps et optima est cautio salutis pubbcae.
Portae coetuum politicorum aperiuntur, non ut populus
omnibus disputationibus intersit, sed ut diaria eas ac-
curate enarrent. Sine illa enarratione cautio data vana
et inutibs est. Et quomodo diaria nostra hoc officium
implent et necessariae ilb pubbcitati favent ? Argumenta
quae scire omnium interest, vel plane negbguntur vel
paucis verbis tractantur. Mentionem faciunt diaria de
eventu disputationum, sed disputatio ipsa plerumque ad
publicam cognitionem pervenit, post plures demum men-
ses, quum maxima hominum pars, ad nova facta ani-
mum advertens, ejus jam oblita sit. Et tamen populi

lt; «La presse périodique n'a pas même rempli sa plus essentielle
condition, celle de la
publicité. Ce qui est étrange, mais ce qui
est vrai
à dire, c'est qu'il n'y a pas de publicité en France, en
prenant ce mot dans sa juste et rigoureuse acception.quot;
Rapport au
Roi,
de polignac, etc., diei 25 mensis Julii 1830.

-ocr page 103-

])ennagni interest non solum suffragium scire, a manda-
ta riis datum, sed etiam rationes quae eos moverunt et
quas hanc solam ob causam'aperte enuntiaverunt. Quod
de publicis coetibus politicis valet non minus est verum
de omnibus ceteris rebus. Facta enarrantur, sed rationibus
non additis, unde profluerunt, et effectibus quos habue-
runt. Cogitata enuntiantur, sed diariorum folia non satis
sunt ampla ad ea explicanda. Literarum imperium vel pla-
ne removetur, vel magna habetur negligentia. Publicitas
judicialium sententiarum vox vana est.

Ante omnia alia igitur necessarium est, ut haec adhi-
beantur consilia, quae illi publicitati favent, nam publi-
citas non solum unicus est finis diariorum et princeps
requisitum formae imperii vigentis, sed etiam validissi-
mum remedium mendacium ignorantiamque oppugnandi
et diariorum usurpationes praeveniendi. Causae cur illa
optata publicitas apud nos non existât, facile inveniuntur.
Fere omnes originem debent gravibus difficultatibus quae
constitutioni diarii inhaerent et magnis impensis quae
necessariae sunt ut sustineatur. Experientiâ multorum
annorum docuit, totum .systema quo nititur institutio dia-
riorum vitiosum esse. Omnes hae difficultates quae in-
servire debebant ad diminuendam auctoritatem diario-
rum contrarium haljuerunt effectum et hanc auctorita-
tem auxerunt. Faverunt legislatores institutioni quam
oppugnare credebant. Praeteriit tempus, quo mercatura
et industria domestica juribus prohibitivis defendebatur.
Vestigia hujus systematis fere quotidie evanescunt et li-
ber concursus iis successit, quia ille concursus ad publi-
cum commodum necessarius est, et quia civitati non li-
cet cum detrimente multitudinis paucis favere. Diaria
autem constituunt exceptionem. Magnis difficultatibus,
quae impediunt constitutionem novi diarii, procuranlur

7

-ocr page 104-

iis quae jam existunt privilégia non minora et exereetur
illud monopolium cujus tristes sequelas quotidie experi-
mur. Et tamen liber concursus nullo casu tam neces-
sarius esse potest quam in ipsis diariis, nam cum illud
jus fundamentale, nimirum ut quot;unusquisquequot; ope typo-
grapbiae libere opiniones suas profiteatur, fere exercen
non potest propter omnia illa impedimenta, illae dilfa-
cultates simul magna parte efficiunt diariorum abusum
quem supra commemoravimus.

Sed quomodo tristem banc conditionem corrigere pos-
semus? Immensae illae impensae quas diaria postulant
ex ipsa institutionis natura proveniunt et ab ea separari
non possunt. Certe nos illam veritatem non negabimus.
Sed hanc ipsam ob causam, quia hae impensae maxima
parte sunt inevitabiles, civitatis esset vectigalia — tri-
buta sigillorum
(zegelregten) dicta - tollere, quae m-
directe illas impensas augent et quorum commoda com-
parai non possunt cum detrimento morali quod inde pro-
fluit Sicut supra diximus, diaria odiosam et periculo-
sam constituunt usurpationem. Descendit illa usurpatio
ex nimis magna auctoritate
quam exercent, et igitur illa
auctoritas diminuenda est. Vectigalia contrarium habent
effectum. Conjungunt vires quae separari deberent. At-
tribuunt uni auctoritatem quae existere non posset si
inter centum divisa erat. Créant privilégia quae longe
minoris essent momenti si illud impedimentum non exi-

steret

. Eadem est sententia viri celeberrimi »e tocquev.llk. Inve-
nimus nimirum in opere ejus egregio, .«r
la démocratie en Amérique,
verba sequentia: »Aux États-Unis il n'y a pas de patente pour les

imprimeurs, du timbre ni d'enregistrement pour les journaux, enfin,

H rè..le des cautionnemens est inconnue. Il résulte de là que la
création d'un journal est une entreprise simple et facile, peu d'abon-

-ocr page 105-

Sed ecce non unicum vitium hujus vectigalis. Etiam
ob abas causas nobis id improbandum videtur. Neces-
saria enim est
consequentia — sicut jam recte animad-
vertebat
emile de girardin ^ — quod diaria fiant insti-
tutio mercantibs, cum institutio pobtica esse deberent.
Existere non possunt sine ingente numero lectorum; igi-
tur primum requisitum ut existant, hoc est, ut lecto-
ribus placeant. Lectoribus autem placere et simul om-
nia illa officia implere, quae summo jure a diariis pos-
tulamus, valde est difficile et saepe fieri non posset.
Hominis voluntas est ambulatoria, — sicut Justinianus
dicebat ® — sed veritas immutabilis et aeterna. Gerte
longe abest ut diaria in patria nostra eodem modo a
suis lectoribus pendeant atque in Francia, et contra
etiam abolitio vectigalis sigillorum non sufficeret ut
summa facultas libere sese movendi iis restitueretur, sed
tamen apud nos etiam hac in re diaria necessaria ca-
rent libertate et magna parte hujus vectigalis causa.
Incognita' nobis non sunt diaria, quae, coeci adversarii

nés suffisent pour que le journaliste puisse couvrir ses frais. Aussi
le nombre des écrits périodiques ou sémi-périodiques aux États-Unis
dépasse-t-il toute croyance.
Les Américains les plus éclairés attribuent
à cette incroyable dissénànation des forces de la presse, son peu de puis-
sance; c'est un axiome de la science politique aux États-Unis, que le
seul moyen de neutraliser les effets des journaux, c'est d'en
mkltiplier
le sombre.
— Je nc saurais me figurer qu'une vérité aussi évidente
ne soit pas devenue cbez vous plus vulgaire. Que ceux qui veulent
faire des révolutions à l'aide de la presse, cherchent à ne lui don-
ner que quelques puissans organes, je le comprends sans peine;
mais que les partisans officiels de l'ordre établi et les soutiens na-
turels des lois existantes, croient atténuer l'action de la presse en
la concentrant, voilà ce que je ne saurais absolument concevoir.quot;

' Études politiques, pag. 230.

' Tnstitutiones Lib. IT.

JI

-ocr page 106-

vel dcfensores gubernatorum, In posterum existere non
possent, si in sententiis suis majoi-em justitiam adhibere
vellent et systema, semel acceptum, cui tot lectores de-
bent, mutare, antequam sententiae lectorum mutatae

sunt.

Ante duos annos in Francia et Belgia legislatores,
de perniciosis effectibus bujus tributi convicti, id abo-
leverunt et hoe modo diariis necessariam libertatem red-
diderunt. Fere in omnibus regionibus Germaniae idem
exemplum secuti sunt gubernatores. Igitur, experientia
docti, de commodis atque incommodis talis consilii ju-
dicare possumus. Revera laudata abolitio nondum uti-
litatem omnem, quae de ea exspectatur, praebuit, sed
tamen boni ejus effectus jam facile agnoscuntur. Fata
bodierni temporis apta non sunt ad auctoritatem diario-
rum diminuendam et tranquillis disputationibus non fa-
vent. Turbae publicae et ingens dissensio opinionum
diaria directe spectant et perniciosos effectus in eorum
conditionem exercere debent. Sed tamen persuasum nobis
est, incommoda illa majora fuisse, si vectigal sigillorum
in bis regionibus adbuc vigeret. Quidquid alii de in-
gente numero diariorum, quae bodie in illis regionibus
apparent, censeant, nobis haec copia boni videtur omi-
nis. Monopoha deleta sunt; illimitata auctoritas singu-
lorum inter permultos divisa est; necessaria publicitas
imperium sui^m semper latius extendit, et post quod-
dam tempus, quando plurimae illae quaestiones politi-
cae, semper graves et periculosae, resolutae erunt, dia-
ria ad finem nobiliorem assequendum foliis utentur, quae
hodie ad illa argumenta tractanda necessaria sunt.

Exemplum hujus veritatis invenimus in Belgio. Ibi
populi conditio politica jam est stabilior et magis per-
fecta quam in ahis regionibus, sic ut pleraeque illae dis-

-ocr page 107-

quisitiones fervidae et acres pro aliis argumentis, non mi-
nus utilibus sed magis moderatis, relinqui possint. Quo-
modo hodie sese liabent diaria in Belgio? Ante duos
annos in extraneis regionibus fere incognita et in ipsa
patria praeda potentissimarum factionum, quae sua ope
saepe tyrannicam exercebant auctoritatem, diaria Belgica
bodie ubiyis aestimantur et propter magnum eorum nu-
merum nullam auctoritatem exercent, praeter eam quae
ex ipsa eorum praestantia profluit. Ab impedimentis,
quae vectigalia creabant, liberata, diaria illa parvam
suam formam extenderunt, ut spatium conveniret re-
quisitis publicitatis, et proventibus auctis usi sunt ad
augenda media quae buic publicitati favere videntur.
Exemplum allatum praesertim banc ob rem nobis conve-
nit, quia cum Belgarum moribus fere mores congruunt
nostratium quod ad libertatem typographiae attinet, dum
indoles Francorum contra insuperabile videtur afferre
impedimentum, ne recte constituatur illud jus cogitata
sua edicendi ope typographiae. Igitur ne absterreanmr
exemplo ï'ranciae, quia vitia diariorum institutionis hac
in regione maxima parte originem debent causis, quae
nobis sunt alienae.

Si commoda abolitionis hujus tributi tanti sunt mo-
menti et tam aperte patent, quam ob rem haec abo-
litio infructuose apud nos rogatur; quam ob rem non
sequimur exemplum a plerisque regionibus datum ? Re-
sponsum non minus est apertum quam promptum. Si-
gilla quotannis aerario publico praebent nescimus quas
pecuniae summas, quibus carere non potest et quae
longe facilius contribuuntur quam tot aba vectigalia,
quae rebus ad vitam maxime necessariis imponuntur.
Talia argumenta simul nihil et multum valent. Quia
sigilla tantam pecuniae summam thesauro publico prae-

-ocr page 108-

Lent et quia alia existunt vectigalia pejora adhuc, certe
non utilitas et necessitas hujus tributi demonstratae sunt.
Hoc solum probatur, quod totum systema vectigalium
magnis et multis indiget reformationibus, si convenire
vellet aureae illae descripüoni celeberrimi
sully : quot;L'im-
pôt ne devrait être que la mise apportée par chaque
individu dans la vie civile pour avoir part à ses bien-
faits; elle devrait être proportionnée aux avantages qu'«n
retire le contribuable et prélevée sur des bénéfices;
elle
ne doit, en aucun cas, entraver la liberté necessaire
au succès de son industrie.quot;
Contra tamen, speciosae
doctrinae de gravibus vectigalium oneribus non sufiicmnt
et aerarium implere non possunt. Tributa strictae sunt
necessitatis et illa necessitas gravissimum est argumentum.

Nostrum non est investigare, quae reformationes hac
in re essent necessariae et quomodo civitas alio modo
pecuniam posset congregare, quam abolitione hujus vec-
tigalis amitteret. Sufficit nobis indicavisse, illa tributa
diariorum perniciosum habere effectum; ea non solum
spectare ~ sicut vulgo creditur — illos qui diaria le-
gunt et hoc modo esse vectigal luxui impositum, sed
indirecte etiam totam attingere civitatem et denique,
contraria ea esse requisitis publicitatis, quae ex forma
imperii hodie vigenti profluunt. De hac veritate con-
victi, confidimus, gubernatores nostros post quoddam
tempus exemplum, in abis regionibus datum, imitaturos,
et quaedam sacrificaturos esse ad conditionem diariorum
corrigendam. Jam primum fecerunt gradum ad hunc finem
attingendum, quum anno praecedente omiies diariorum
appendices, quae nonnisi de pubbcis coetibus politicis
mentionem faciunt, a sigillorum tributo liberarent. Certe,
longe abest ut tale consilium sufficeret, sed lumen uti-
lem constituit leformationem , diariis non contemnendani.

-ocr page 109-

Sed si conditio puHici aerarii abolitionem bujus vfec-
tigalis hodie vetat, non idem valet de Ulis refomiatio-
nibus, quae, utiles et necessariae, proventibus nocere
non possunt. Secundum leges vigentes quantitas tributi
debiti pendet a forma diariorum. Majora plus, minora
minus solvere debent. Vitiosa nobis videtur illa men-
sura, quia nonnisi ad restringenda diariorum commoda et
augenda eorum incommoda inservire potest. Ipsa lex
hoc modo directe publicitatem oppugnat, cui favere de-
beret. Minima extensio diarii nonnisi ingentibus sumtibus
licita est et fere fieri nequit, quia lectores pretium ma-
jus solvere nolunt.

Et tamen talis extensio civitati multum prodesset,
cum nullum inferret incommodum. Aggressiones quae
perpaucis comprehenduntur verbis periculosiores sunt
quam omnes illae aggressiones quae longis et multis de-
fenduntur argumentis. Systemata falsissima non sunt ea
de quibus late disputatur, sed iUa quae solum enun-
tiantur, quia longe facilius tîst enuntiare quam demon-
strare. Conditio hodierna diariorum in patria nostra
vitia illa aperte indicat. Dum nullum exstat diarium
quod omnibus modis requisitis publicitatis satisfacere po-
test, illa quae minime sunt extensa, maximam exercent
auctoritatem, quia in iis praesertim inveniuntur aggres-
siones acerrimae, et enumerationes extensissimae igno-
miniarum et turpitudinum. Ipsa lex iis favet. Illa dia-
ria quae sua officia implere conantur, quae recte intel-
ligunt nobilem iUam facultatem opiniones suas emittendi
ope typographiae, quae homines humaniores reddere vel-
lent, illa diaria tanta vectigaha pro egregiis suis conamini-
bus civitati solvere debent, ut vel existere non possint,
vel propter magnutn pretium nonnisi ab iis legantur, qui
sahitaribus eonrm praeceptis facilius carerent. Ulis con-

-ocr page 110-

tra, quae libertatem typographiae abo modo intelligunt,
quae eam babent tanquam egregium et facile remedium
pecuniae summas congregandi vel consiba attingendi
illicita, illis diariis mensura legibus recepta justa et amoe-
na videtur. Quid eorum interest omnia publicari ! Folia
quam minima semper satis ampla sunt iis, qui quodam
verbo, quodam signo abuti sciunt. Simul propter par-
vos sumtus confectionis et levia tributa venduntur pretio
tam exiguo, ut dispergantur inter infimas soeietatis clas-
ses, et ibi venenum effundere piossint, quod cetera dia-
ria frustra impedire conarentur, quia, propter injusti-
tiam legis, homines, illo veneno contaminates, attingere
non possunt. Urgens igitur nobis videtur necessitas, ut
systema bodie vigens relinquatur et omnibus diariis po-
liticis (alia exceptionem facere debent) instituatur unica
mensura, ne quantitas vectigalÏs debiti diutius pendeat
a foliorum latitudine, qua utuntur. Non opus esset ut
tale consilium aerario noceret, dum certe saluti publi-
cae longe prodesset.

Sicut jam supra diximus, usurpationes diariorum, quam-
quam magna parte vectigalibus tribuendae sunt, tamen
etiam ex aliis fontibus profluunt. Yitia illa partim in-
stitutioni ipsi necessarie inhaerent et fere removeri non
possunt, partim nobis corrigenda videntur, sed lento
gradu et remediis alius generis, quae non in scriptis
legibus inveniuntur. Fere nulla in regione diaria tam
opinioni publicae contraria videntur quam in patria
nostra. Ubique homines egregii, cujuscunque generis,
scientia sua ornamenta praebent diariis et utuntur re-
medie, oblate illa institutione, ad opiniones suas et
sententias spargendas. Contrarium apud nos valet. 11b
qui diaria conficiunt maxima parte sunt homines obscuri
et ignoti. Yiri pobtici et literalores credunt se gravitatem

-ocr page 111-

suam et auctoritatem amissuros esse, si collaborarent in
opere conßciendo cum illis hominibus qui diaria scri-
bunt, et libris tantum inaestimabiles confidunt fructus
eruditi laboris. Tristis et infebx sane est illa conditio. Tabs
humibtas auctoritatem, quam exercent diaria, diminuere
non potest, quia illa auctoritas praesertim classes minus
eruditas spectat, et contra efficit, ut illa auctoritas non
fiat utibs et salutaris, sed perniciosa moribus et intelli-
gentiae populi. Tristis illa praejudicata opinio est causa,
cur diaria nostra tam longe sint postposita diariis cete-
rarum gentium, et tanquam necessaria sequela, cur tot
erroneae sententiae de eruditione et intelligentia nostri
populi apud peregrinos valeant.

Quotidie dicitur, diaria non aliis et majoribus juribus
uti posse quam bbros, sed quae sunt causae extraordi-
nariae illius conditionis? Non intelligimus, omnes illos
homines, qui peimiciosum diariorum effectum proclamant,
qui corruptionem pulchrae nostrae linguae lugent, va-
nam et sterilem contemtionem atque irrisionem praeferre
illis i-emediis, quibus solum haec vitia corrigenda sunt.
Et tamen illa remedia nonnisi ab iis ipsis pendent. Si
diaria necessarium praestantiae gradum attingere non pos-
sunt , qua de re egregii hi viri illis suum auxibum recu-
sant, sine quo, vitiis et suis erroribus, damnum infe-
runt, quod omnes bbri simul compensare nequeunt.
Contra tamen, si illi viri, scientia et luminibus eximii,
commoda diariorum curant, si collaborantes, simul pro-
priis suis consibis et ipsis diariis favent, si diaria tam
egregia efficiunt, ut sensus dignitatis ea i-etineat a vul-
garibus dijudicationibus et inhonestis propositis, diario-
rum usurpationes et odiosa privilégia evanescent. Hoc
modo melius inservietur libertati typograpbiae quam om-
nibus illis legibus, quae diaria supprimere et restringere

-ocr page 112-

conantur, sed quae liucusque finem propositum et opta-
tum assequi non potuerunt.

Ut tamen illa coöperatio supra laudata omnia ea prae-
beat commoda quae praebere potest, necessarium erit,
ut bi viri docti auctoritatem laboris sui augeant auc-
toritate nominis. Tabs subscriptio nominis magna et
utilis esset reformatio. Certe lex scripta eam jubere non
potest, nam, experientia docti, scimus muitos bomines
inveniri qui non solum calamum sed libenter etiam no-
men mutuum dant, et boc modo salutare legis propo-
situm evitarent. Sed quod lex facere nequit, usus per-
petrare debet. Communis illa repugnantia nomina scrip-
torum publicandi, non solum perniciosum habet effectum
in diariis, sed contraria etiam est requisitis temporis, quo
vivimus. Libertas typographiae — sicut dicitur — nonnisi
effectus est libertatis loqueudi. Ne igitur nimis aliéna fiat
ab illo fonte, non etiam amittat primam illam et maxime
necessariam similitudinem, nimirum, ut, sicut ille qui ■
loquitur auditoribus suis cognitus est, etiam nomen
scriptoris lectoribus non sit ignotum. Illi scriptores
quorum proposita sunt utilia et intégra exemplum prae-
beant, et post quoddam tempus diaria amiserint per-
niciosum illud Privilegium quod ex ignorantia nominis
profluit, quia fragmenta quae subscriptione carent, ami-
serint auctoritatem qua bodie fruuntur.

De ultimo argumento nobis videndum restât, sed in
eo tractando breves esse possumus, quia iUud vitium,
quod indicare vellemus, quamquam in plurimis regioni-
bus creber et late patens, hodie in patria nostra fere in-
cognitum est. Diaria politica banc ob rem inprimis sunt
necessaria et utilia, quia certam tutelam exercent in res
publicas et cavent, ne gubernatores barum rerum gestio-
nem negligant. Dijudicationes horum diariorum revera

-ocr page 113-

saejie sunt injustae «t erroneae, sed errores oppugnalo-
rum compensant defensores. GuLernatores ipsi pugnae
nunquam se immisceant. Simul judices et judicati esse
nequeunt. Si graviter injuriantur tribunalia damnum
datum resarcient; si errores committuntur, illos errores
indicare debent ope publicitatis qua utuntur, sed ne alio
modo quam parvis illis correctionibus se ipsos defendant
et oppugnatores dijudicent. Si alii veri diariorum juris
obliviscuntur, gubernatores lioc exemplum sequi non de-
bent, quia sic usurpationes oppugnatorum approbarent.
Laudes immeritae, quas sibi ipsis attribuunt et quibus
nemo fidem habet, pejoris sunt effectus quam acerrimae
aggressiones inimicorum. Historia Franciae illius ve-
ritatis multa praebuit exempla. Praeterea omnia illa co-
namina nunquam sufficere possunt. Simulac inimici in-
telhgunt suas aggressiones gubernatoribus tanti esse pon-
deris, eorum numerus quotidie accrescit atque injustae
injuriosaeque dijudicationes eadem ratione augent, donec
lucrosum quoddam munus fiat indignum praemium eorum
malevolentiae. Igitur factionLbus oppositis, quas delere
ei-edebamus, contra omnibus modis favemus.

Fines quos nobis praescripsimus non sinunt, nos om-
nia praecepta quae hic vel illic de diariis valent, accurate
investigare. Talis investigatio speciale efïiceret opus, a nos-
tro proposito alienum. Hoc tamen addamus: Quamquam
diaria aliis juribus uti nequeunt quam cetera typogra-
phiae opera et igitur etiam in legibus libris assimilari de-
bent, specialis tamen eorum institutio multis casibus spe-
cialia etiam postulat praescripta. Quando illa praescripta
tendunt ad delicta praevenienda et publicam securitatem
ronfirmandam , valde commendanda sunt, sed ubi ronsti-

-ocr page 114-

tuunt reslrictionem libertatis typograpliiae — sicut olim
in Francia hoe praescriptum, ut scriptores ante publica-
tionem veniam gubernatores rogare deberent
(autorisa-
tions préalables)
— valde improbanda videntur. Expe-
rientiâ omnium temporum aperte docuit talia consilia non
iiisi damnum afferre. Finis, quem sibi propronunt gu-
bernatores, non attingitur; violantur vera juris principia,
et denique creatur conditio dimidiae libertatis, quae, dum
scriptoribus malevolis fere nullum est impedimentum,
odiosa videtur oppressio. Malevolentia nunquam oblivis-
citur simulatam banc oppressionem in suum commodum
adhibere.

luterdictio diariorum nonnisi raro licita nobis videtur et
per spatium temporis valde limitatum. Leges Francicae
anni '183o 1 et 1849 quae banc poenam applicant in
quacunque condemnatione propter delictum repetitum,
certe nimis sunt severae. Tali modo interdictio revera
constituit perniciosam reslrictionem libertatis typogra-
phiae

Ceterum, ut delicta, ope diariorum commissa, gravius
puniantur quam cetera, improbandum non videtur. Dam-
num quod exercere possunt longe latius spectat quam

1nbsp; Lex diei 9 mensis Septembris anni 1835, Art. 12.

2 Lex mensis Junii 1849, Art. 12.

2 Experientiâ praeterea docuit, quomodo etiam hoe praescriptum
evitari possit. Anno 1834 diarium Francicum
le National quodam
tempore interdicebatur. Post nonnullos dies tamen editum est idem
diarium, sub inscriptione :
le National de 1834. Scriptoribus hanc ob
rem condemnatis, Curia Cassationis sententiam datam rejicit, quia,
his verbis »de 1834quot; adjunctis, novum conditum erat diarium. Se-
cundum stricta legis verba hoe judicium justum esse poterat, sed
certe finis, quem se proponebat legislator, hoc modo non attinge-
batur. Cf.
gkattier, Op. laud. II, 91 sqq.

-ocr page 115-

damnum libris effectum, sicut summo jure eadem diffe-
rentia existit inter poenas, ad boc damnum resarciendum
impositas. Jam in capite primo graves poenas et quot;imma-
nemquot; legem commendavimus, tanquam optimum reme-
dium contra abusus libertatis typograpbiae. Profecto, boc
loco, ubi de diariis agitur, illa sententia non a nobis cor-
rigi oportet

Restât ut videamus de cautionibus, in Francia, Anglia
et aliis regionibus scriptoribus impositis, qui diarmm
constituere cupiunt. Institutio illa cautionum debetur
celebri
chateaubkiand qui primus eam commendavit et
cujus auctoritate postea in legibus recepta est. Rationes
cur cautiones ei commendabiles videantur, bisce verbis
exposuit : quot;Une gazette est une tribune : de même qu'on
exige du député, appelé à discuter les affaires, que son
intérêt, comme propriétaire, l'attache à la propriété com-
mune, de même le journaliste qui veut s'arroger le droit
de parler à la France, doit être aussi un homme qui ait
quelque chose à gagner à l'ordre pubbc et à perdre au
bouleversement de la société!quot; Illa theoria certe speciosa
videtur. Si commoda et incommoda scriptoris arcte co-
haerent cum commodis incommodisque societatis, hostiles
omnes illae aggressiones contra pubbcam securitatem sta-
tim evanescerent. Sed quid theoria si praxi condemnatur?
Jam per tot annos cautiones in Francia diariorum scrip-
toribus impositae sunt, et tamen optatam illam reforma-
tionem nondum effecerunt. Et quae est causa pai-vi hujus
effectus? In eo sita est, ut neque restrictivas neque fis-
cales leges reformationem necessariam rogare debeamus.
Mala diariorum conditio, praesertim in Francia, ab aliis.

-ocr page 116-

_ no —

magis moraiibus, dependel rationibus, quae ante alia om-
nia corrigendae sunt. Sed praeter communem illam ani-
madversionem, cautiones banc ob rem improbandae vi-
dentur, quia finis, quem sibi proponebat
chateAübrianb ,
fere nunquam attingitur. Experientia docti, novimus ple-
rosque scriptores, qui de diario respondere debent
(gé-
rants),
plerumque non esse dominos bujus diarii, quod ad
magnas societates pertinet. Illae societates solvunt cau-
tiones et non ipse scriptor. Hoc modo illud consilium ,
ut commoda scriptoris cum commodis ipsius civitatis
conjungerentur, fere semper vanum restât

Porro ita chateaubriand: quot;Vous seriez par ce moyen
débarrassé de la foule des papiers pubbcs. Les journa-
listes, en petit nombre, qui pourraient fournir ce cau-
tionnement, menacés par une loi formidable, exposés à
perdre la somme consignée, apprendraient à mésurer
leurs parolesquot; 2. Eadem illa causa, cur celeber auctor
cautiones commendat, nos ducit ad eas condemnandas.
Sicut summo jure animadvertit
chateaubriand, cautiones
tendunt, nonnisi ad augenda impedimenta, quae constitu-
tion! diarii obstant. Si vectigal sigillorum banc ob rem
abolendum nobis videtur, non rogabimus novam insti-
tutionem cujus incommoda bac in re longe majora essent.
Non nobis metum injicit ingens ille diariorum numerus,
qui fere nullam exercet auctoritatem, sed timemus in-
gentem auctoritatem a paucis exercitam.

' Conf. emile de gieardin: Quand au contraire les cautionnements
sont considérables, quand un grand nombre d'abonnés est Jiécessaire
à la publication d'un journal, que fait celui qui l'entreprend? Il
confond les risques d'amendes avec les autres chances de pertes, et
met le tout à la charge de la société commerciale qu'il forme:
il
a soin de s'y soustrah-e personnellement.quot; Eludes politiques,
pag. 252.

ä La Monarchie selon la Charte, Cap. XX.

-ocr page 117-

m —

Si sententia viri celeberrimi chateaubriand apud nos
legis vim esset nacta, fere nullius hominis opes suflGce-
rent, ut., sine aliorum auxilio, unice suarum opinionum
enuntiandarum gratia, omni lucri faciendi animo remoto,
novum constitueret diarium. Tali modo ipsa lex scrip-
torem cogeret, tanquam primarium propositum, in confi-
ciendo diario ante oculos habere, mercedis acquisitionem.

TANTUM.

-ocr page 118-

4'j» 11

-ocr page 119-

THESES.

I.

Aequitati et publicae utilitati conseutaneum mihi videtur,
ut in judiciis de calumnia, ubi de vita privata agitur, ex-
ceptio veritatis non admittatur.

II.

Jus animi cogitata artis tjpographicae ope divulgandi,
natura sua non difiFert a jure mentis suae cogitata aliis qui-
buscumque modis proferendi et cum aliis hominibus com-
municandi, Non admittendum itaque nobis videtur pro-
prium et peculiare aliquid, ut vulgo dici solet,
preli jus aut
preli libertas, vel etiam singulare aliquid genus criminum
preli ope commissorum:
verum haec omnia ex generalioribus
juris privati vel publiai principiis dijudicanda sunt.

III.

Jus animi cogitata cum aliis communicandi naturaliter
non est illimitatum, sed coarctatum est necessario jure alio-
rum postulandi, ne cogitatorum communicatione quis abu-

-ocr page 120-

tatur ad injuriam inferendam aliis ; hi itaque sunt naturales
et necessarii libertatis, etiam preli quae dicitur, limites.

IV.

Recte ait Rossi: quot;La justice et la politique réclament
également une difference de peine entre la tentative et le

ciiine consommé.quot;

V.

Improbandum mihi videtur praeceptum art. 59 Cod. Poen.

VI.

Facere non possum cum iis qui piaescriptionem longi
.temporis in causis criminalibus improbant.

VII.

Verba: quot;door inpandgeving at' op eenige andere ivijze
verbonden,quot; quae inveniuntur in art. 1188 Cod. Civ. non
etiam emtionem venditionem comprehendunt.

VIII.

lis quae art. 44 Cod. Civ. indicautur peractis, matrimo-
nium ex lege nostra jure contractum est, etiamsi instru-
mentum publicum matrimonii initi, art. 45 memoratum,
confectum vel a partibus signatum non fuerit.

IX.

- Uxor, quae mariti domicüium reliquit, ex jui-e noslro per
vim cogi non potest, ut in domum illam revertatur.

-ocr page 121-

X.

Erronea est sententia eorum qui existimant, ad solutio-
nem literarum cambialium nunquam teneri acceptantem, si
subscriptio trassantis falsa est.

XI.

Non est pugna inter fr. 18 D. de injuriis ct famosts
libellis
(XLVII, X), atque Const. 5. Cod. Justin, de inj.
(IX, XXXV).

XII.

Judex iu legibus appllcandis sententiam legum non so-
lum ex verbis, quibus conscriptae sunt atque ex diversis
legum partibus inter se comparatis efficere debet, sed simul
etiam ex legum historia rationibusque quas legislatorem
movisse probabile-est. Facere non possum ciun iis qui duas
has interpretationis partes séparant atque censent primam
vel secundam sufficere.

XIII.

Ipsius civitatis commodis contrarium mihi videtur, quod
secundum leges apud nos vigentes, quantitas vectigalis si-
gillorum (zegelregten) diariis politicis impositi, pendeat a
forma horum diariorum, eo modo ut pro majoribus plus,
pro minoribus minus solvendum sit.

-ocr page 122-

— H6 —

XIV.

Cautiones pccuniariae diariorum administratoribus [gé-
rants)
in Francia aliisque regionibus impositae, improban-
dae sunt.

XV.

quot;La législation la plus favorable à l'industrie est celle qui
procure à tout le monde au plus haut degré la liberté et
la sûrete' des personnes.quot; Ita recte quot;ait
Sav, Cours d'économie
politique,
pag. 254.

XVI.

Civitas stricto jure non tenetur ad alimenta pauperibus
praestanda.

i