-ocr page 1-

DISSERTATIO MEDICA INAUGURALIS,

de

GASTRITIDE CHRONICA,

qd.im ,

FAVENTE SUM MO NUMINE,

EX AUCTORITATE RECTORIS MAGNIFICI

!ii:RNARDI FRANCISCI SUERMAN,

Med. Doct. KT Pikif. on».,
sec kon

amplissimi SENATÜS ACADEMICI consensu

et

nobilissimae FACULTATIS MEDICAE decbexü ,
PRO GRADU SOCTORATUS

scmm1sqüe in

Medicina

homoribds ac peivilegiis

IN ACADEMIA RHENO-TRAJECTINA

rite ac legitime conseqüendis ,

ERUDITORUM EXAMIIfl SUBMITTIT

«IIILIEI.MIIS JOAWNES FRA.NCISC1JS «IDYENIS,

e • p a r o a v b s h o r k.

A. D. XXIV M. MARTII, A. MDCCCXLVIII, HORA V.

H O R N A E,

APUD FRATRES VERMANDE,

MDCCCXLVin.

M

-ocr page 2-

fO^Mïm^vâVnbsp;iVissns^ iVsijvsÄ

u\\m- ^x^n^^mss Ç ittitHi;. aJutóynbsp;oîtoa^TL .«Visfc

m

-ocr page 3-

V II A E F A T I 0.

»

Studiis Academicis Jinem imposituro^ ojßcium
mihi super er at conscribendi Specimen Inaugu-
rale, (juo defenso, summos in Medicina honores
consequerer. Diu dubius de argumento, quod
eligerem, tandem chronicam gastritidem per-
tractare statui, materiem scilicet, quae et aliis
de causis maxime mihi arridebat, et eo potis-
simum, quod in regione, ubi jam aliquamdiu
artem salutarem exercui, morbus ille endemius
est. Itaque pro temporis, quod mihi superer at,
hrevitate , hoccc argumentum elaborare conatus
sum. Trado jam, quae potui, non quae volui.

Antequam vero ultimum hocce opus acade-

-ocr page 4-

p r a k f a t i o

micum absolvam, dulce mihi incumbit officium,
vobis omnibus^ F'iri Clarissimi l quos in sludiis
duces hahui, et vobis inprimis , Vivi Clav.
sueuman, schroeder van dep, kolk et loncq ,
gratias agendi, pro egregia vestra institutione,
vestrisque monitis et consiliis , quibus studia
mea adjuvastis et provehere conati estis. Quum
jam ante absolutum stadium legibus constitu-
tum , tristissimo fato , ab Academia avocarer,
nihilominus tamen vestra henevolentia uti mihi
contigit, et quam plurima beneficia in me
conferre non dedignati estis. Contingat vo-
bis vita longaeva, nullis incommodis nota-
ta, ut vestra experientia operaque indefessa ,
maximum cum societali, tum academiae prae-
stare pergo.nt utilitatem.

Tibi praecipue, Clar. loncq ^ Promotor
aestumatissime ! gratias ago haheoque quam
maximas, cum pro consilio et auxilio, quo in
hoc speeimine conscribendo frui mihi liquit,
tum pro humanitate, qua me cumulare num-
quam denegasti.

D. O. M. vos, Viri Clarissimi! vestrosque
diu servet incolumes.

VOS denique commilitones et amici valete
et memores estote mei !

-ocr page 5-

DE

GASTRITIDE CHRONICA.

introïtus.

Gastritidis chronicae nomine illam inflam-
mationis ventriculi intelligimus speciem, quae
per longiorem temporis tiactum suum decur-
sum habet. Vulgo gastritiJes, ultra quatuor
hebdomades, perdurantes, inter chronicas re-
censentur.

Inflammatio vel tunicam ventriculi serosam,
vel muscularem, vel denique mucosam corri-
pere potest. Saepius autem tunica mucosa sola
pati tur, equa vero ad reliquas ventricuh mem-

4

-ocr page 6-

branas morbus propagari potest. Hinc per
gastritidem chronicam, recentiores quidem auc-
tores, morbum tantum' inteiligere solent mem-
branae ventriculi mucosae. Inflammationem
tunicae serosae vulgo quidem referunt ad pe-
ritonitidem.

Est autem gastritis chronica morbus magni
momenti, qui plurihus molestiis subest, qui-
que saepe occulte insidioseque proserpit, nec
rite cognoscitur, antequam tantum ceperit in-
crementum, ut difficillime vel numquam sa-
netur. Itaque magna in eo morbo medici pos-
tulatur attentio et perspicacitas, nec minor
certe patientia, ut bene curetur.

Morbus, ultimis hisce temporibus, accura-
tius perscrutatus et melius distinctus est,
praesertim disquisitionibus anatomico-patholo-
gicis et clinicis virorum celeberrimorum,

BROUSSA.IS, BILLARD, ANDRAL, ABERCROMBIE, LES-
SER, aliorum.

-ocr page 7-

C A P U T 1.

mutationes anatomico-pathologicae

ventriculi inflammati.

Mutationes, quae in ventriculo, post ejus in-
flammationem cliuturnam inveniuntur, referri
possunt ad
colorem, Siè. injectionem vasorum,
ad formam denique et structuram partium
morbo correptarum. Membrana mucosa , ut
supra jam animadvertimus, praesertim laeditur,
nec tamen semper immunes sunt caeterae;
muscularis et serosa.

Longe autem abest, ut color abnormis ,

-ocr page 8-

A

rubor praesertim, et notabilis vasorum injectio,
semper sint signa praegressae inflammationis.
A pluribus scilicet aliis causis oriri possunt.
Sic in animalibus, post captum cibum necatis,
ventriculum reperimus rubescentem, magis
quam in statu normali. Digestion!s enim fun-
ctione, congestio sanguinis ad ventriculum
locum habet. Imbibitio sanguinis post mortem
facta, etiam in causa esse potest, quare ru-
bicundior color in cadaveris stomacho conspicia-
tur. Circulatione libera sanguinis in systemate
portarum impedita, sive hepatis morbo sive
cordis vitiis sive aha de causa, superficies
intima ventriculi colorem offert vel coccio-
nellae simillimum vel profundiorem.

Itaque plurimi casus occurrere possunt, in
quibus stomachus rubescens et injectus post
mortem inveniatur, inflammatione licet non
praegressa; nec concludere fas est, gastritidem
adfuisse, nisi rehqua inventa cadaverica istam
ruboris interpretationem confirment. Imbibitio-
nem post mortem factam, tum aequabilitas ru-
t)oris, tum vero praesertim injectionis absentia
dénotât. Inflammationem, non simplicem hy-
peraemiam, adfuisse, exsudata in ipso textu
affecto, crassities hujus textus aucta, compages
parumper soluta, similia, probant. Facilitatur

-ocr page 9-

ceterum judicium circa significationem eorum,
quae in cadavere inveniuntur, siquidem ac-
commodentur pliaenomenis, durante vita , ob-
servatis. Fieri autem potest, ut, post chronicam
ventriculi inflammationem, organon illud, co-
lorem non morbosum ostendatj cujus rei cl:
ANDRAL tradidit exemplum ('I).

2.

Color ventricuK inflammati magnopere differt.
Vel enim roseus est, vel profunde ruber, vel
fuscus. In inflammatione chronica tamen ple-
rumque plumbeo-griseum, rubiginosum, vel
nigrum ostendit colorem. Aliquando autem
albidus et fere lacteus apparet.

Rem, animadversione dignissimam, nota vit
ANDRAL^ scilicet: colorem ex nigro fuscum
membranae mucosae ventriculi proprium esse
inflammationi tum peracutae, id est, valde
intensae, tum etiam chronicae (2),

3.

Quod ad injectiones morbosas : sequentes
praecipue, in chronica gastritide observantur:

(1) Andral, Clinique Médicale, T. jV, 21.
(2} Anobai. , Clinique Módicale , T. IV, I,quot;).

-ocr page 10-

injectio capilliformis, striata^ maculala (par
plaques) et
rubor diffusus.

Injectio ramiformis et punctata, tantum in
inflammatione leviori acuta, occm^rere soient.

Injectio capilliformis producitur inflamma-
tione levi. Tune conspicitur numerus magnus
vasorum capillarium intertextorum, rubescen-
tium. Vel ulcus vel alium locum , intense in-
flammatum , plerumque circumdant.

Injectio striata locum liabet, quando non-
nullae in ventriculo observantur striae rubrae,
plerumque plicas vel valvulas tenentes.

» Les stries rouges quot; inquit billard , » appa-
» rent quelquefois sur une surface affectée de
»pblegmasie chronique. Leur couleur éclatante
» ressort singulièrement, sur la coloration brune
»générale de la membrane. Elles peuvent être
)) dans ce cas considérées, commes les traces
»d' une phlegmasia aiguë entée, comme ou le
»dit, sur une phlegmasia chroniquequot; (I).

Injectio macula ta (par plaques) adesse dicitur,
quando nonnullae maculae sanguinis colorem
referentes, in superficie ventriculi, sparsae
inveniuntur. Injectio illa est frequentissima

BiLiAUD , De la membrane muqueuse gaslro-iiitestinale etc.

p. 190.

-ocr page 11-

omnium, quae post phlegmasiam chronicam
occurrunt.
Abercrombio monente, vulgo sunt
maculae unius duarumve pollicum in diametro,
spatiis sejunctae sanis; vel minoris ambitus
conspiciuntur, vel etiam largiores sunt et non-
numquam obtectae muco tenaci.

Rubor diffusus oritur e concursu plurium ma-
cularum, ita conjunctarum, ut tota superficies,
rubro tingatur colore. Est sequela vehementioris
inflammationis, et saepe uiceratione vel erosio-
ne concomitatus est. Ut autem inflammatoriae
originis habeatur, requiritur ut simul injectio
aliaque praegressae inflammationis vestigia adsiiit.

k.

Mutationes formae, quae in ventriculo, post
phlegmasiam chronicam occurrunt, sequentes
sunt:

■i. Scilicet fieri potest, ut ventriculus praeter
modum extendatur; cujus rei
andral exempla
nobis tradidit.

2. Contra autem ita conti^ahi et coarctari potest
ventriculus, ut vix transitus ciborum concilietur.

Ad Mutationes structurae ventriculi inflam-
mati referuntur :

Induratio, qua non tantum tunica mu-
cosa, verum etiam subjacens affici solet. Exsu-

-ocr page 12-

datione lymphae aliusve fluidi, varias subeuntis
metamorphoses, tunica ventriculi intima fit
crassior, et tela cellulosa submucosa , in mas-
sam albam, homogeneam, duram, convertitur.
Secundum
ABERf.ROMBiuivi autem pars indurata
coloris est fusci vel cinerei vel nigri. » Andquot;
inquit, « tliese appearances may be farther
»complicated with thickening and induration
»of all the coats of the stomach, at the part
»affected, and perhaps adhesion to some of
»the neighbouring organsquot; (-1).

2°. Emollitio. Haec adesse dicitur, ubi mem-
brana affecta imbibitione seri vel sanguinis
mollior evadit, cohaerentia mucosae cum mus-
culari imminuitur, in massam pultaceam ea
convertitur, et in stratum muci spissum, semi-
transparens, mutata videtur. Non confundatur
oportet cum illa gastromalacia infantium, qua-
cum quidem magnopere convenit, sed de cujus
natura inflammatoria adhuc non satis constat.
Sic etiam caveri oportet, ne degenerationem
cadaverosam tunicae mucosae, emollitionem,
post phlegmasiam ortam, habeamus.

3°. Ulceratio. Haec saepius accidit. Secun-

(1) Abebcoombie , Pathological and Practical researclies on llic
diseases of the stomach etc. p. 19.

-ocr page 13-

dum ABERCROMBIÜM, ulccra ventriculi tribus
praesertim modis obveniunt: (-1) nempe :

a. Ulcéra parva circumscripta, in quibus
jactura substantiae evidenter conspicitur. Habent
margines rotundas et elevatas. Magnitudine diffe-
runt. Nunc ulcus tale invenitur solum, nunc
vero, quod saepius accidit, plura, quorum alia
adbuc aperta sunt, alia jam cicatricem duxei^unt.

h. Ulcéra antecedentibus similia, magnitu-
dinis poil icis in diametro j conjuncta sunt cum
induratione et densitate telae cellulosae circum-
jacentis. Caeterum ventriculus sanus est.

c. Ulcerationes irreguläres, permagnae, tuni-
cae intimae stomacbi, cum induratione et in-
crassatione aliarum tunicai'um, nec non cum
excrescentiis fungosis, conjunctae.

Accidit etiam, ut aperturas parvas invenia-
mus in membranis ventriculi, quae ex ulcera-
tione et sequenti perforatione oriuntur. Res est
periculosissima. Aliquando tamen, natura veluti
propriam salutem propugnante, jam ante per-
forationem, pars tunicae ventriculi externae,
inflammatione adhaesiva cum organis vicinis
concrevit, e: g: cum hepate, vel cum colo, et
sic nova paries formatur, loco erosionis.

(4) Abebckombie , p. 18.

-ocr page 14-

C A P U T n.

SYMPTOMATOLOGIA.

Symptomata, quibus morbus dignoscitur^ sunt
ea, quae vel in loco ipso affecto tantum re-
sident, vel ex sympathia cum caeteris organismi
partibus oriuntur, vel denique, quae a laesa
nutritione ortum ducunt.

f.

Sjinptomata idiopathica sunt: dolor, quem
aeger vel in epigastrio solo, vel etiam magis
dextrorsum aut sinistrorsum, sentit. Magnopere

-ocr page 15-

autem ille dolor difFert et pro intensitate et
pro diuturnitate.

Vel enim est obtusus, vel îancinans, vel
cum sensu pressionis conjunctus ; nunc diutius,
nunc brevius perdurât, saepe quoque tactu
levissimo regionis epigastrii exsurgit, alias vero
nec tactu, nec pressione provocatur. Aliquando
post cibos, praesertim duros et acres captos,
augetur, durante digestione permanet, nec
subsidet, antequam hic processus sit confectus.
Ventriculo vacuo, plerumque dolor non adest,
attamen nonnunquam perdurât; imo fieri potest,
ut vehementior fiat. Ad sedem quod attinet
doloris, saepe pylori, i-arius cardiae i-egionem,
modo totam ventriculi superficiem occupât.
Non raro quoque gastritide laborantes dolorem
in dorso accusant. Fieri denique potest, quod
sensus doloris, sympatheiâ ad humeros et sca-
pulos, praecipue autem ad anteriorem pectoris
partem procedat.

Vomitus raro desideratur: quandoque tamen
abest, praesertim in iis, quorum ventriculus
vel valde dilatatus
est, vel ejus tunicae corii
instar indurataej morbo incipiente^ etiam ali-
quando non obvenit vomitus. Postea autem
ita frequens occurrere potest et ita
molestus
evadere, ut aegrum nihil cibi capere sinat.

-ocr page 16-

et quaevis assumpta mox rejicere ille coactus
sit. Sunt quibus ventriculus tantum solidos
fastidiat cibos, sunt quibus tantum liquidos.

Vulgo autem assumptis irritantibus vel nimia
copia ingestis augetur vomitus. Idem sympto-
ma quoque accidit, licet non capta sint escu-
lenta vel potulenta ; ejecta tum mucum tenacem
fuscum, tum vero materiem nigram, tum rursus
liquidum acidum vel biliosum ostendunt. Tem-
pus, quo assumpta ejiciuntur, difiert pro sede
morbi. Si enim cardia praesertim affecta sit,
cibi continuo rejiciuntur post coenam, si vero
pylorus aegrotat, nonnullis lioris, post captum
cibum, vomitus obtinet.

Functiones organorum digestion! inservienti-
umj valde a norma recedunt, stomacho phleg-
masia afTecto. Appetitus adauctus est vel etiam
imminutus. Saepius autem aegri cibum recu-
sant, timen tes, ne dolor inde exacerbetur.
Alii bulimia, alii pica laborant. Sitis interdum
nulla, interdum adaucta deprehenditur. Sapor
vel non mutatus, vel acidus, vel fatuus, vel
rancidus est. Flatulentia et ructus saepe mo-
lestiam afFerunt acgrotanti.

Pyrosis est ingratissimum symptoma. Sunt
exempla, monente
andrailio, in quibus unicum
signum gastritidis chronicae fuit illa pyrosis.

-ocr page 17-

Mucosam ventricuJi turgt;ilt;^am laesam esse, sem-
per ostendit, si haec pyroseos sensatio as-
sumptos cibos varios , etiamsi pauci tantum
ingesti sint, sequatur. Tum aeger fluidum aci-
dum ejicit, et hoc quidem saepe satis copiose.
Fluidum illud, haud raro cum sensu ardoris
sursum in oesophagum usque ad os eructa-
tur.

Linguae conditio, quae conditionem ostendit
ventriculi internam, haec est: plerumque margo
et apex ruhet, turgent papillae, pars vero
media muco tegitur alhido, interdum autem
eam a statu normali aherrantem non deprehen-
dimus. Sic
andral (1) exemplum tradit juvenis
gastritide chronica exstincti, cujus lingua in
statu normali ohservahatur. Res est, secundum
andral , aeque frequenter occurrens in gastri-
tide chronica, quam raro in acuta. »The ton-
quot;feue,quot; inquit
abercrombie (2) is in some cases
»little altered from the healthy appearence ,
»hut in others it shows a peculiar rawness
»and tenderness and occasionally minute ul-
»cers, may be observed on its edges.quot;
Lesser
dicit, in ulteriore decursu, morbo vehementius

(1)nbsp;.\ndbal , Clinique Medicalc. Tn. 24.

(2)nbsp;AjKUCBOMTim , On the di.seases etz.

-ocr page 18-

vigente, linguam mediam saepe brun eam et
Monnunquam siccajn fieri

Symptomata sympathica. Febris, morbo in-
cipiente, minoris est vebementiae ; post lapsum
temporis autem, evidentior fit cum exacerba-
tione vespertina. Horripilatio calorem antecedit
urentem. Pulsus parvus, frequens , non raro
inaequalis, imo vero intermittens. Urina flam-
mea, jumentosa, cum sedimento albido vel
roseo. Cutis calida et sicca. Alvus jam obsti-
pata, jam vero soluta est, saepius autem ob-
stipata; quae alvo deponuntur, plerumque sunt
dura, fusca, interdum argillacea.

)) Saepe symptomata generalia sympathica,
»magis manifesta sunt, quam topica. Haec ita
)gt; variant, ut in ea parte, quae reliquis im-
»becillior, aut magis ad aegrotandum proclivis,
» symptomata illa adpareant. In hypochon-
» driacis, hystericis, hyperaesthesia cutanea ,
»in phthisicis dyspnoea ac tussis, corde magno
»aneurysmatico existenti ejusdem palpitationes.

(J) Lessek, die Entziinduug clc. der Schleiinliant des Verdauiings-
küiiales.

-ocr page 19-

»Atque hoc modo sympatheiâ in deutero-
» patheiam transeunte, fieri poterunt morbi cu-
» tanei, apoplexiae gastricae, quemadmodum ab
»altera parte ex laesione cerebri, pulmonum
»aliorumque viscerum, gastritides chronicae
»fiunt. Ex cutis denique vulnere, phlogosi,
» ulcere , inflammationes atque ulcerationes
»membranae villosae. Animad ver tisse bas sym-
»patheias ea propter juvabit, quoniam sym-
» ptomata , interdum tam gravia existunt, ut
» idiopathica symptomata obscurare prorsus
«et vincere deprehendantur.'' Sunt verba Cl.

PRUIJS VAN DER HOEVEN (I).

3.

Symptomata, quae a laesa nutrittone oriun-
tur,
in nostro morbo mox animadvertuntur,
quoniam organa ad eam inservientia, func-
tionibus rite perfîciendis inepta fiunt. Pallet
vultus vel luridus penitusque cachecticus eva-
dit, facies collapsa est, vires deprimuntur,
languet et animus. Aegroti tristes et morosi
sunt, melancholia affecti. Tandem aeger ina-^
nitione moritur.

;■() De arte medica T. I. tOi.

-ocr page 20-

CAPUT III.

diagnosis.

Diagnosis hujus morbi magnis interdum pre-
mitur difiicultatibus. Res tamen est maximi
momenti, quandoquidem non satis sedula in-
stituta indagatione , cum ahis affectibus mor-
bosis confundi potest, quos inter dantur, qui,
quemamodum naturâ multum differunt, ita
curae ipsis adhibendae ratione habita , e dia-
metro fere oppositi sunt. Morbi nimirum, qui
gastritidem chronicam simulare possunt, sunt
sequentes: irritatio ventriculi nervoSa, quam
vulgo cardialgiam dicunt, oppressio hujus or-

-ocr page 21-

gani a saburrâ, inflaiiiniationes partium vici-
narum , morbi denique ventriculi organici.
Videamus de signis, quibus a singulis istis
affectionibus discerni possit gastritis chronica.

Pro gastritide chronica aliquando haberi
possunt: inflammationes hepatis, peritonaei
aliarumque jiartium vicinarum.

Hepatitis autem chronica producit dolorem
in hypochondrio dextro, ad dextrum humeruni
sese propagantem. Lingua colorem ostendit fus-
cum, cutis colorem ictericum. Vomitus ple-
rumque biliosus, non mucosus est.

Peritonitis vero chronica ventrem ostendit
propter morbose sécréta totum tumidum, sen-
sibilitas in magna abdominis superficie tanta
est, ut ne minimam quidem digitorum ferat
impressionem aeger. Vomitus non ita frequens.
Morbus celerius decurrit.

Inflammatio coli transver si, ob locum do-
lentem gastritidem interdum simulans, ut raro
vomitum et abnormem linguae ruborem, ita
vulgo diarrhoeam comitem habet.

Irritatio ventriculi nervosa, sive Cardialgia
differt a gastritide dolore ^ qui continuus est
in inflammatione, intermittens in neuralgia.
In hac pressio fertur • in illa vero, si pressio
instituitur, dolor augetur. ïn cardialgia non

2

-ocr page 22-

coinpiicatâ deëst febris , puisus normalis, urina
limpida, ut in neurosibus obvenit. In gastri-
tide febris raro desideratur, pulsus adeo justo
frequentior, urina rubra, flammea. Digestio
non valde turbata esse solet in eardialgia; lin-
gua hic plerumque albida ; vomitus levamen
affert aegrotanti. Haec non ita in gastritide.
(Caeterum juvantia et nocentia lucem praebere
possunt. Ut in gastritide scihcet excitantia
quaevis morbum ipsum exasperando molestias
aegrotantis augent, ita levamen vulgo afferunt
in cardialgia.

Ne cum oppressione ventriculi a saburra,
gastricisnw
dicta, confundatur gastritis chro-
nica, ad sequentia attendere oportet. Initio
tantum in errorem medicus induci potest, quo-
niam lapsus temporis mox rem illustrabit.
Scilicet in utroque affectu nonnulla sympto-
mata, ut sensus pressionis, vomitus, flatulen-
tia, ructus conveniunt J sed hngua adspectu

differt; flavo muco öbtecta esse solet in gastri-

Ö

cismo, non ita in inflammatione, sapor in-
gratus, vulgo amarus in priori observatur.
Vomitus, sive spontaneus, sive soUicitus
levamen affert homini gastrico morbo affecto;
nulla vero incommoda tolht, si gastritis chro-
nica adest.

-ocr page 23-

Rheumatismus musculorum abdominalium ,
tantum cum gastritide confundi potest, si in
epigastrica residet regione. Dolores autem in
illo rheumatismo magis superficiales sunt. Punc-
tiones ad digestionem inservientes, non ita
laeduntur, attamen vomitus adesse potest.

Pleni discriminis est diagnosis scirrhum ali-
aque mala ventriculi parasitica inter et chro-
nicam ejus inflammationem. In illis saepe dolores
lancinantes, in inflammatione dolores obtusi
esse solent. Hoc autem discrimen non satis
constans. In malis parasiticis vomitus vulgo
tantum post coenam obvenit, non ita in gastri-
tide, quo etiam alio tempore accidere potest.
In illis materies, vomitu ejecta, saepe est
nigra. In gastritide chronica plerumque con-
temptus ciborum adest, in vitiis illis organicis
vulgo appetitus non laeditur. Res autem obser-
vatione dignissima est color faciei cachecticus,
stramineus, iis peculiaris, qui scirrho carcino-
mateque laborant.

-ocr page 24-

CAPUT ÏV.

Kxri'is.

(iastritis clironica exire potest in resolutlo-
nem
vel in alios morbos.

Resolutionem jure exspectare possumus^ quan-
do non diu exstiterit morbus, et remedia apta
adbibita fuerint. Tunc calor dolorque decres-
cunt, imminuitur frequentia pulsus, transpira-
tio antea impedita restituitur, lingua rursus
pura pallidaque adspicitur. Saepius lysi, quam
quidem crisi morbus terminatur. Attamen ali-
cpiando baemorrbagia, vel excretione alvi co-
piosa haecce fieri potest.

%

i

-ocr page 25-

âl

In alios morbos exit, nempe:

Phlegmasia acuta supervenire potest in-
flammationi clironicae ventriculi, et sic aegro-
tans
ad finem pervenit malorum.

2°. In indurationem exit morbus. Tum tunica
mucosa eique supposita tela conjunctiva incras-
santur, chymificatio et nutritio magnopere lae-
duntur, et ex inanitione mors sequitur.

3°. In emollitionem tunicarum ventriculi, quae
in massam pultaceam transmutantur. Tunc di-
gestio maxime laeditur, vomitus et diarrhoea
saepe redeunt. Febris hectica et marasmus
aegrum tollunt.

Aliquando tum etiam ulcus, emollitioni su-
perveniens animadvertitur.

A^. Saepius autem morbus terminatur in ul-
cer ationem
et in perforationem. Tunc sym-
ptomatibus, quae gastritidi chronicae propria
sunt, saepe supervenit haematemesis. Haud
semel de die materies brunea, coffeae simi-
lis, consistens e sanguine, cum contentis
ventriculi mixto, vomitu redditur 5 per alvum
quoque materies sanguinea deponitur. Hae
haematemeses vires aegrotantium exhauriunt,
et tandem mortem inducunt. Ulceratio causa
esse potest perforationis. Hanc futuram esse,
dignoscimus, e dolore veliementi Sensatio per-

-ocr page 26-

âS

cipitur, ac si quid in ventriculo frangatur.
Dolores atroces fîunt, musculi abdominales con-
trahuntur, vires evanescunt, facies imaginem
mortis ostendit, et aeger post vehementissimam
peritonitidem finem malorum adipiscitur exoji-
tatam.

Num phlegmasia chronica ventriculi exire
potest in
scirrhum? Non satis constat. Ali-
quando quidem post gastritidem chronicam
scirrhum invenimus, sed nonne jure suspicari
licet,, hoc non fieri, nisi in homine praedis-
posito? Nonne ubi post affectiones graves in
cachectico et cacochymico, scirrhum oriri ani-
madvertimus, cachexia inprimis ansam praebe-
ret evolutioni scirrhi ?

-ocr page 27-

CAPUT v.

AETIOLOGIA.

De causis gastritidis chronicae, morbi in nos-
tra patria crebro occurrentis, audiamus
thys-
senum,
\irum doctissimum, de histoi-ia mor-
borum Neerlandicorum optime meritum. »Wij
»behoeven niet al de oorzaken te herhalen,quot;
inquit, » die in ons land rheumatismus en jicht
»veroorzaken, en zich door medelijdend ge-
»voel met de huid aan de maag mededeelen.
»Wij hebben alleen op het misbruik van
»sterke, zoowel als van verslappende heete
»dranken, op het onverteei'baar voedsel, zoo-

-ocr page 28-

»wel als op de prikkelende en aromatieke
»kruiderwijnen^ het oog te vestigen, die dit
»gevoelig ingewand als even zoo vele spaan-
»sehe vliegen ontsteken. Ook zien wij dit
»ongemak, in vroegere tijden met de lavas,
»jenever, aalhezienwijn, punch en thee alge-
»meen toenemen.quot;

» Van daar die algemeene en langdurige maag-
»pijnen, die uit eene ontvelling door heete
» dranken, hunnen oorsprong nemen, en in Hol-
»land en Vriesland, als inlandsche ziekten kun-
» ken beschouwd worden, en waartoe de tegen-
ygt; strijdige en drukkende keurslijven , de koude
»door ontblooting, en bij de gegoede klasse de
«afwisseling der likeuren en ijs veel bijbrengen.
» De langdurige ontsteking, door alle deze oor-
»zaken onderhouden, gaat dan niet zelden in
»verharding over, waarin ook de portier deelt,
» en door vernaauwing eene reeks van toevallen
»voorbrengt, die vooral in Haarlem en Enk-
)shuizen algemeen gezegd, en meest onder de
»vrouwen gevonden wordenquot; (I).

Cum iis, quae de causis morbi nostri scripto
notavit
thyssenus nostras, ommino conveniunt

(lt;) Thusses, Gescliiedkiindige beschouwing van de ziekten in de
Nederlanden , p. 171-

-ocr page 29-

ea, quae circa aetiologiam gastritidis chronicae
tradiderunt exteri medici, Francici, Germani-
ci, Angli. Addiderunt tamen et alias: scilicet
abusum medicaminum acriorum, animi pa-
themata , potissimum deprimentia, moerorem
et tristitiam, plethoram venosam abdominalem,
mensium et haemorrhoidum suppressionem ,
dyscrasias varias, metastases, quas vocant,
exanthematum, similia. Nec praetermittenda
sane habitatio, in locis humidis et paludosis,
et aër humidus, frigidus , quippe quibus una
continetur e causis, quae faciunt, ut morbus
de quo agimus , in p,tria nostra tam ciebro
occurrat.

Secundum andrallium (1), illi, qui phthisi
tuberculosa laborant , nonnunquam gastritide
secundaria corripiuntur. Gastritis illa partim
repetenda nobis videtur a propria et peculiari
sanguinis dyscrasia, quae phthisi tuberculosae
subesse censetur, partim a consensu, qui va-
rias inter systematis mucosi partes intercedit,
partim denique a plethora venosa, necessaria
pulmonum infarctus sequela.

De arthritide, a thysseno quoque, ut vidi-
mus , commemorata, haec habet
sydenhamus ,

()) .4.NDEAL, Clinique Médiealc, T. III, V27.

-ocr page 30-

medicus Aiiglus (juondaiii celeberrimus. »Po-
»dagricorum maxime familiaris est yentriculi
»debilitas et languor, cum ventris torminibus
»tamquam a flatu, quod iis accidit, qui vel
»jam a multis annis podagrae obnoxii vixe-
»runt, vel iis ^ qui non ita diu eadem labora-
» runtquot; (\). Quamquam longe abest, ut omnem
ventriculi podagricorum debilitatem et languo-
rem chronicae tribuamus hujus partis inflam-
mationis nullum dubium tamen, quin podagra,
vel potius ea, quae podagrae subesse videtur
sanguinis dyscrasia, gastritidi etiam faveat.

Porro etiam secundum naumann (2) cardialgia
diu persistens, ad subsequentem gastritidem
chronicam ansam praebet. Qua in re consen-
tientem habet unum e peritissimis Angliae me-
dicis, WILSON pmLiP (3) scilicet, qui in con-
mentatione sua de dyspepsia ejusque sequelis
diversas hujus morbi phases accurate exposuit,
primumque neurosin dyspepsiae subesse solere,
dein phlogosin, tandem vitium organicum,
quod vocant, usu doctus probavit.

(1)nbsp;SfDESIliM , Op. p. 421.

(2)nbsp;Nacmann, Handb. d. Med. Klin, IV, 459.

(3)nbsp;Wilson Philip , a Treatise on indige.stion and its consequen-
ces etc., Londen Aquot; IS.I.S.

-ocr page 31-

Exposilis causis occasionuiibus, sequitur, ut
videamus de pi'aedisponentibus.
Brocssais , de
p roclivitate ad gastritidem monens, » Parmi les
»forts/' inquit, » elle pi-éfère les hommes bruns,
»secs, irritables, et chez qui les mouvemens

))des passions sont très précipités..... Entre

»les faibles, elle s'attache aux individus grêles,
»plus longs que larges, irritables et nerveux....
»et à certains mélancoliques chez qui les ideés
» sombres tiennent toujours l'épigastre dans un
gt;1 état de consti-iction pénible. Elle fait grâce
» aux sanguins dont le corps est large et bien

» épanoui,..... aux hommes épais, athléti-

» ques,........ surtout s'ils sont blonds et

» d'une coloration tirant vers le cendré ; aux
» personnes délicates, mobiles et sensibles, mais
» molles et peu propres aux exercices fatigans.
»Les femmes, qui ne sortent pas du tempé-
)) rament de leur sexe, et les enfans n'en se-
» ront point attaqués, à moins d'un abus des
» causes déterminantes, qui ne doit jamais se
» rencontrer parmi eux.quot; (1 ) In memoriam re-
vocantibus, quae supra a
thysseno nostrate
desumsimus circa gastritidem, Harlemi et
Enchusae inter mulieres praesertim frequentem,

,1) Bkoussais , Hisl. des Phlcj;quot;iasics Chroniques, T. III, v. 4 •') seq.

-ocr page 32-

concludendum videtur, aut maxime differre
Hollandiae feminas a Francicis, aut
broussaisii
opinionem circa minorem sexus sequioris in
morbum nostrum proclivitatem ratione potius
quam experientia niti. Communem enim in
nostris mulieribus intemperantiam accusare,
quae, invita fere naturâ, gastritidem inducat,
nefas videtur.

Aetas pubertatis ad tricesimum usque annum,
senectus et Hereditaria diathesis
wilsoni philip-
po
seminia habentur dyspepsiae universe spec-
tatae, adeoque chronicae etiam gastritidis.

-ocr page 33-

CAPUT VI.

PROGNOSIS.

Ex ils, quae hactenus monuimus, satis lu-
culenter apparet, prognosin nostri morbi in
universum esse infaustam. Primum, quaevis
afFectio organi, intimo necessitudinis vinculo
cum reliquo organismo conspirantis , magnam
habet vim in salutem totius corporis pessum-
dandam. Accedi t, quod morbus lente insidiose-
que procedit , et vulgo jam magna cepit
incrementa, antequam medici vel aegrotantis
attenlionem excitât ; quod etiam si fecerit ,
facillime quidem fieri potest, ut ejus natura

-ocr page 34-

jion bene dignoscatur, et sic inepta adhibeatur
medela. Porro quoque banc ob rem pejor fît
prognosis, quod organon affectum, fere quo-
tidie irrita tur cibis remediisque assumptis.

Reputantes denique, curationem et a medico
et ab aegrotante magnam postulare patientiam,
propterea quod per longum temporis tractum
morbus perdurât et summam curam exigit ,
facillime perspicimus, quod, cum levissimo
etiam errore diaetetico , omnes redeant mole-
stiae, quae jam evanuisse viderentur, vel hac
de causa praesensio minus fausta dici mere-
tur.

Ceterum in prognosi, sequentia quam plu-
rima valent. Primo nempe in sensum venit
duratio morbi: num jam diu perstiterit, an
adhuc recens sit. Quo majora scilicet ceperit
incrementa, eo infaustior prognosis ; ventri-
culus enim in illo casu fere numquam in
pristinam valetudinem recedit, ut plurimum
vero notabilem jam structurae mutationem
subiit. Etiam ad locum affectum attendere
oportet ; quandoquidem cardia vel pyloro af-
fecto, prognosis multo pejor est, quam qui-
dem, si morbus médias paites occupaverit.
A causa morbi quoque pendet augurium; nam
si causam tollere pos.sumus, jure speratur, ut

-ocr page 35-

morbus ipse, lion nimis in vetera tus certe ,
tollatur. Ergo inflammationes, ex errore in
diaeta orluin ducentes, magis faustae sunt ^
quam illae, sub cfuibus dyscrasia latet, vel
scrofulosa, vel artbritica, vel alia. Quae
haemorrboidum catameniorumve suppressione
oriuntur inflammationes, universe quoque sunt
pertinaces.

Inter bona signa enumerantur: digestio me-
lior, vomitus imminutus, lingua et cutis bu-
mida, febris remissio. Pejora sunt, dolor
auctus, vomitus creber, febris hectica. Ma-
rasmus, haematemesis saepe rediens, pessima
sunt. Peritonitis vehemens et meteorismus,
mortem ineluctabilem praenuntiant, perfora-
tione ventriculi.

-ocr page 36-

CAPUT VIL

curatio.

Curatio hujus morbi fit per artis praesidia
tum pharmaceutica, tum etiam diaetetica.

Videamus primo loco de indicatione causali.
Ut in omni scilicet cura tione , sic quoque in
nostro morbo medicus attendat ad causas,
quae verosimiliter morbum provocarunt, et
contra has medelam instituât. Metastases rheu-
maticae vel arthriticae, ulcera intempestive
sanata, haemorrhoïdes vel menses suppressi ,

-ocr page 37-

remedia postulant, atFectibus morbosis in primam
sedem revoeandis sanguinisve profluviis resti-
tuendis idonea. Sic artliritidem et rheumatis-
mum paritei- ac ulcera salutaria epispasticis ad
primordia loca revocai'e tentamus. Haemorrhoi-
des vel menses , balneis tepidis et hirudinibus
ad anum vel ad vaginam positis, restituere co-
namur. Si errores in diaeta ad morbum suscipi-
endum ansam praebuerunt, in posterum illi qui-
dem evitari debent. At vero de diaeta , cujus
errores in omni gastritide ^ quacumque de causa
ortâ , vehementer nocent, infra seorsum agetur.

Indicatio morhi urget, quum causa vel ignota
est, vel cura causali morbus sanari nequit. Est
autem cura, morbi naturae opposita, cura an-
tiphlogistica. Consistit nempe in sanguinis de-
tractionibus, in remediis demulcentibus admi-
nistrandis, in adhibendis denique derivantibus.

Detractiones sanguinis. Raro opus est in in-
flammatione ventriculi chronica, ut venae sectio
instituatur. Potest autem aegrotantis constitutio
universalem sanguinis detractionem flagitare.
At vel tunc, in genere certe, minor sanguinis
copia emitti debet, quam in acuta inflamma-
tione fieri solet. Majoris momenti sunt hiru-
dines et
Cucurbitae cruentae. Vel in regione
epigastrica hirudines apponuntur , vel ad anum

-ocr page 38-

numero iv ad xn. Sunt, qui statuunt appii-
cationem hirudinum ad anum praeferendam
esse, quoniam tum sanguis immediatius e vasis
hypogastricis trahatur. Gontraindicatae sunt
detractiones sanguinis in magna aegrotantis
debilitate, in tali scilicet, quae metum injicit
mortis ex inanitione instantis. Gavendum tamen,
ne meticulosâ cura omittantur ea , quae non
omissa salutem afFerre potuissent.

Remedia demulcentia quoque praescribuntur,
nec alia, quandoquidem ita dicta antiphlogistica,
saha media e:g:, ventriculum irritant. Ergo de-
cocta hordei vel altheae, mucilago gummi arabi-
ci, emulsiones amygdalinae, similia adhibeantur.

Derivantia. Hue pertinent epispastica epiga-
strio imposita vel unguentum Autenriethii il-
hnitum. Sunt, qui oleum crotonis in regione
ventriculi infricandum laudant.
Andral prae-
scribit frictionem compositam ex
01: Ohvar ünc II
Ammon : Liq : dr: II
Camphorae q: s:
ad cutim rubefaciendam.

Indicatiopalliativa ûye sjmptomatica jubetur-
gentia symptomata cura peculiari imminuere.Prae-
sertim attendere debemus, ne alvus constipetur.

Attamen cauti esse debemus, in eligendis

-ocr page 39-

catharticis. Salia media v. e. ceteraque, mem-
branam mucosam, ut intestinorum, ita ventri-
culi quoque graviter afficientia , contraindicata
sunt. Potius praescribenda mei, manna, oleum
ricini et inprimis clysmata oleosa. Vomitu vel
doloribus aegrum nimis vexantibus, siquidem
sanguinis detractiones levamen non afferant, re-
media sedantia, narcotica, ut extractum hyoscy-
ami, aqua laurocerasi vel etiam opium, conveniunt.

Atque haec quidem de cura simplici inflam-
mationi ventriculi chronicae opposita. In ulte-
riore morbi decursu, quum suspicari possumus,
morbum in ulcerationem transiisse, aliis reme-
dii s adhibendis locus esse potest. Inter ea re-
censentur aqua calcis, - nitras argenti, acetas
plumbî, sulphas ferri, quod ab
abercrombio
fausto cum eventu praescriptum est, alia. Gum
hisce autem remediis efficacioribus cautissime
mercandum et bene videndum est, quomodo
aeger sub eorum usu se haheat, ne scilicet
noceamus prodesse cupientes. »luvare,quot; enim
»jubet
fflppocRATES, »non nocere.quot; In induratio-
ne ventriculi ea adhibeantur, quae huic statui
morboso opposita sunt, scilicet resolventia.

Sed haecce magis spectant morbos se-
cundarios, quam quidem ipsam gastritidem
chronicam, de qua sola nos tractamus.

-ocr page 40-

Diaeta in iiosU'O morbo fortasse plus etiam
valet, quam cetera artis praesidia. Haecce in-
primis ab aegro consideranda sunt: abstineat
ab omnibus iiritantibus, cibis utatur paucis,
nec nisi eupeptis, ut amylaceis levioribus, lac-
ticiniis, jusculis, ovis, carne tenellorum ani-
malium, pane vetere biscocto, similibus. Prae-
sertim curet, ut solidos, quos assumat, cibos
bene manducet^ nihil enim noxius ventriculo
debili est, quam cibus, non bene manducatus,
nec satis magna salivae copia mixtus.

In delectu ciborum caeterum idiosyncrasia ae-
grotantis observetur, quandoquidem regula diae-
tetica generalis hoc respectu tradi fere nequit :
quod enim imus facile ferre potest, alteri mag-
nas affert molestias. Atque hoc quidem tum
naturam alimentorum spectat, tum etiam for-
mam. Animi commotiones, quantum possit, evitet
aeger, nec motus corporis nimios peragat. Aëris
vicissitudinibus minime sese exponat et circum-
spiciat, ne frigus vel totum corpus vel pedes capiat.

Hac autem cura per longum temporis spa-
tium protractâ, ut impetus morbi vehementior
evitari potest, ita sanitati restitui aeger.

-ocr page 41-

T H E S E S.

ï.

In hoe sumus sapientes , quod naturam opti-
mam tamquam Deum sequimur, eique paremus.

Cicero.

11.

Nervi magni momenti sunt in calore animaii
producendo.

III.

Motus cordis inprimis quidem a nervo sym-
pathico regitur, attamen cerehrum quoque et

-ocr page 42-

medulla spinalis in eum habent vim et effica-
ciam.

IV.

Les hommes sont comme les plantes, qui
ne croissent jamais heureusement, si elles ne
sont bien cultivées.

Montesquieu.

\ .

..... We are not ourselves.
When nature being oppress'd, commands the

mind,

To suffer with the body.

Shakespeare.

VÏ.

Rubor et injectio in cadavere non semper
sunt signa praegressae inflammationis.

vn.

Resolutio non est exitus inflammationis.

-ocr page 43-

:i9
vm.

Non assentior aretaeo dicenti: Hysteria fe-
minas juniores tantum tentari, aetate vero
provectiores eâ carere.

IX.

In cura neurosium ante omnia spectanda est
sanguinis conditio, sive abundet, sive deficiat,
sive crasis ejus vitiata sit.

X.

In morbis e diatbesi scrophulosa et tu-
berculosa ortis, diaetetica curatio primas
tenet.

XI.

Perscindere nervos in prosopalgia Pothergil-
lii, non suadendum est.

XII.

Recte ANDRAL : )) bors le cas où une tumeur
»se fait sentir à travers les parois abdominales,

-ocr page 44-

/oquot; ^

» il n'existe aucun signe certain pour distinguer
» ce qu'on appelle, dans le langage médical or-
»dinaire, un cancer d'estomac de ce qu'on ap-
» pelle une gastrite chronique.quot;

Xlll.

Chininum ejusque salia, majori dosi adhibila
narcoticorum ad instar agunt.

XIV.

E vulnerato capite stupor vel delirium ma-
lum.

Hippocß. Aph. 44. sect. vm.

XV.

Ab ossis denudatione erysipelas malum.

Hippocr. Aph. 19 sect. vm.

XVI

Sî fluxui muliebri convulsiones et aiiimi de-
liquium superveniant, malum.

Hippocr. Aph. 50. sect. vi.

-ocr page 45-

■ 'V v - ~nbsp;I

■ fl

'/r

d-ii

-ocr page 46-

1 - *

m

-ocr page 47-
-ocr page 48-