■fàu
|
|||||||||||
PLANTARUM SURINAM E NSIUM.
COROLLARIUM PRIMUM.
EDIDIT
ERNEST US MEYER, M. D.
A. C. N. C. S. |
|||||||||||
NBL. 1ÜST» WÖCW SYST, PtÄ*lTKUND£
rv,Ä>j*torium i, he Uithoi
HskJeibarglaan 2
3584 CS UTRECHT - Neth«rìands
|
|||||||||||
RIJKSUNIVERSITEIT UTRECHT
|
|||||||||||
1315 3741
|
|||||||||||
761
|
|||||
Amicus meus, Hostmannus, Medicinae Doctor, qui, postquam
md icinae studiosorum cursum in hac literarum Universiiaie Georgia Augusta una mecum rite absolverat, Surinamum pro- fectus, nunc ibi felicissimo successu artem medicam exercet, ex inopinato nuper non modo plantarum Surinamensium infra memoratarum fasciculum ad me misit, sed longe piures etiam ea conditione se missurum esse pollicitus est, ut examinarem istas, specimina unius eiusdemque speciei pluries occurrentia modico predo venderem, et pro nummis acceptis recentisslmos medicorum Germanicorum libros ei remhterem. Ad quod li- berale commercium, quum, quanto rei herbariae emolumento futurum sit, intellexissém, me libentissimum praebui. Plantarum prima vice acceptarum aliae novae sunt, aliae
vel minus vel male cognitae, aliae in Surinamo antea nondum observatae. Quibus computatis restant paucissimae, quas prae- termittere potuissem. Sed iam quia paucissimae sunt, et hasce memorasse fas erit. Nec plantas cultas excludere ausus som, tum quia et liarum cognitio multum confert ad historiam et geo- graphiam plantarum, -tum ne in errores inciderem, quum omnes prorsus inventoris adnotationes de plantarum missarum conditionibus desiderentur. Piures harum plantarum ante rdiquot annos in Herbario
suo Martinicensi botanicis obtulit ci. Sicber3 quas cum meis seduìo comparavi. Alias paullo prius in nitidissima sua Flora Essequeboensi descripsit ci. G. F. W. Meyer } regni Hannove- rani Physiographus ; cui pro singulari benevolentia , qua quas- |
|||||
762 E. M e Y e R,
quas desiderabam plantas ex herbario suo ditissimo mecum
communicavit, maximas ago gratias. Scripsi Gottingae die 20. Junii 1824«
|
||||||
1. Lichene s.
1. Ramalina complanata Achar. lichenogr. univ. pag. 599.
tab. i3. fìg. 9. — Lichen complanatus Swartz fi. ind. occid. III. pag. 1911. — Specimina mea maiora, ramosiora, sterilia sunt. Habitus fere Alectoriae sarmentosae. 2. Musei.
2. Octoblepharum albidum.
3. Hypnum patulum Swartz prodrom. pag. i4o. Hedw.
spec. muse, frond, pag. 279. tab. 73. — Et in meis specimini- bus fructifìcationem desidero. 3. Lyc op odine ae.
4« Lycopodium cernuum Linn. sp. pi. pag. i566.
5. Lycopodium dichotomum Jacq. hort. vind. III. pag. 26.
tab. 45. Swartz fi. ind. occid. III. pag. i574« 4> F ili e es.
6. Acrostichum simplex Swartz fi. ind. occid. Ili- pag. 1587.
7. Acrostichum aureum Linn. sp. pi. pag. i525.
8. Acrostichum Calomelanos Linn. sp. pi. pag. i52g.
9. Polypodium piloselloides Linn.
Frondibus hirtis, sterilibus ovatis oblongis lanceolatisve in-
tegerrimis, fertilibus angustioribus, soris solitariis, rhizomate filiformi setoso-paleaceo. |
||||||
Plantae Surinamenses.
|
|||||||
763
|
|||||||
P. pìloselloides Linn. sp. pi. pag. i542. Willd. sp. pi. V.
pag. 144. Var. ß. Frondibus fértilibus linearibus pseudo-repandis.
P. ciliatum Willd. 1. e.
Stirps mire polymorpha, sed formis per tot gradus sen-
sim confluentibus, ut nullam earum a reliquis disiungere liceat. Rhizoma longissimum, flexuosum, hinc inde ramosum, filifor- me, setoso - paleaceum. Frondes plurimae steriles, primae cuiuslibet rbizomatis ovato - suborbiculatae , sequentes sensim legitime ovatae, obtusae vel acutiusculae, tunc aliae oblongo- ovatae, oblongae et vere lanceolatae, modo obtusae, modo acutae, modo acuminatae acumine obtusato, ad basin plerum- que rolundatae, rarius in lanceolatis acutae ; omnes pierumque sensim longiores, ita ut primariae saepe vix semipollicares, ultimae sesquipollicares et longiores reperiantur. Frondes fer- tiles sterilibus hinc inde mixtae, praesertim versus apicem rhi- zomatis, semper proximis sterilibus angustiores : in forma le- gitima Willdenowiana (quam non ex Surinamo quidem sed aliunde habemus) lanceolatae, sterilibus proximis ovatis ; in var. /3. (Surinamensi nostra, quam Willdenowius descripsit ex Brasilia) lineares, sterilibus proximis lanceolatis. Margo fron- dis semper paullum revolntus, praesertim in fertilibus, unde in var. ß., ubi sori densiores esse solent, fit pseudo-repandus. Hirsuties frondis in utraque varietate modo rarior modo fre- quentar est, versus marginem pierumque paullo densior, quo fit, ut frons eo magis ciliata appareat, quo magis margo re- volvatur. Pili veri (teretes) nulli, sed ut in pluribus filicibus paleae angustissimae, appressae,' ad basin subcallosae, cinctae- que membrana tenuissima albicante peltata varie lacera. Ohservatio. Differì nostrum a plurimis Polypodiis sectio-
nis primae Willdenowianae soris solitariis; a P. heterophyllo 97
|
|||||||
764 E. Meyer,
h. frondibus sterilibus integerrimis, ä P. serpente Swarlz et
vacciniaefolio Langsd. et Fisch, frondibus maioribus hirtis ; quamvis enim in nostro edam frondes nudiusculae occurrant, minores tarnen et rotundiores prae reliquis hirtae esse so- lent. A P. macrophyllo Bory. non nisi partium mensuris dif- ferre videtur. Quorum plurima valde et forsan nimis affi- nia sunt. , io. Polypodium lycopodioides Linn. sp. pi. pag. i542.
ii. Polypodium percussum Gavan.
Frondibus coriaceis lanceolatis integerrimis utrinque acu-
minatis, supra rugulosis subtus squamoso-punctatis, soris soli- tariis, rhizomate filiformi paleaceo. P. percussum Gavan. praelect. 1801. Nr. 5o,4. Willd.sp.pl.
V. pag. i5i.
P. marginale Bory apud Willd. sp. pi. V. pag. 149. Differt a praecedente praesertim substantia frondis coria-
cea, quae in ilio membranacea 5 praeterea rhizomate minus dense paleaceo, paleisque minus patentibus, unde ipsum rhi- zoma videtur multo tenuius ; dein frondibus maioribus, utrin- que praecipue autem apice multo longius acuminatisi supra, ex venis magis prominentibus , rugulosis (dum in P. lyco- podioidi sunt laeves); subtus squamulosis nee glabris. Fo- veae vero, a soris ortae, in superiore frondis pagina, unde nomen, prorsus eaedem et in P. lycopodioidi aliisque obser- vantur. Observatio. Polypodium marginale ex ipsius Willdenowii
descriptione non modo non alia species, sed ne levissima qui- dem nostrae stirpis varietas esse videtur. An etiam P. macro- carpum hue pertineat, alii diiudicent. 12. Polypodium Phyllitidis Linn. sp. pi. pag. i543-
i3. Polypodium Leucatomos Lam.
|
||||
Plantae Surinamenses. 765
|
|||||
Frondibus pinnatifidis glabris, laciniis alternis supra ni-
veo-punctatis dentato - serratis, infimis brevioribus obtusis, superioribus acuminatis, extima maxima, soris sparsis. P. Leucatomos Lam. encycl. V. pag. 5i6. (excl. synon. Forst.)
Unica frons, quam coram habeo , inde a basi laciniarum
bipedalis est, glaberrima. Petiolus nitidus, badius, semiteres, facie profunde trisulcus. Laciniae alternae utrinque tres cum impari, duos pollices latae, cartilagineae, saturate virides, ve- nis subirregulariter arcuato-reticulatis purpurascentibus percur- sae, supra praesertim ad venarum anastomoses niveo-punctatae, margine dentato - serratae ; infima subsoluta, lineari -oblonga, obtusa, semipedalis ; reliquae sensim longiores, extima ultra- pedalis, magis magisque confluentes, acutiores et demum acu- minatae. Sori sparsi, quatuor vel sex secus venas primarias, superne deusiores. Observatio. Polypodium phymatodes huic proximum, uti
iam monuit ci. Lamarck, certe tamen specie differt: praecipue frondis laciniis oppositis integerrimis, venisque plurimis non anastomosaniibus, sed per varias curvationes et divisiones in puncta excurrentibus. In P. aureo, ceterum dissimiliori, vena- rum rete similius est, diversum tamen praecipue areolis costae proximis, quae in P. aureo valde insignes sunt, in P. Leuca- tomo a reliquis vix recedunt. i4» Polypodium aureum Linn. sp. pi. pag. i5/\.6.
i5. Polypodium tetragonum Swartz fi. ind. occid. HL
pag. 1670. 16. Aspidium acuminatum Willd. sp. pi. V. pag. 221. —
De patria huius stirpis adhuc dubitabat ci. Willdenow- 17. Pteris aculeata Swartz fi. ind. occid. III. pag- 1601.
18. Vittaria lineata Swartz in Nov. script, nat. curios. Be-
rol. II. pag. i32. |
|||||
766 E. Meyer,
19. Lindsaea Guianensis Dryand.
Fronde simpiiciter pinnata lineari-lanceolata vel irregula-
riter bipinnata, pinnulis lunato - trapezoideis obtusis, iniimis summisque flabellatis. L. Guianensis Dryand. in Act. soc. Linn. III. pag. 42. Willd.
sp. pi. V. pag. 424« Adiantuin Guianense Aubl. guian. II. pag. g63. tab. 365.
Rhizoma repens, ramosum, crassitie pennae columbinae, paleis fusco ~ rubentibus nitidulis subulatis crispatis tectum. Radices crebrae , filiformes, ramosae, flexuosae, obsitae radi- culis subsimplicibus horizontaliter patentibus. Frondium pe- tioli communes absque stipite statim e rhizomate ascendentes, strictae, spithamaeae vel fere bipedales, semiteretes, angulis acutis, pallide virides aut, praesertim basin versus, purpura- scentes, nitidae, paleis quibusdam ad basin sparsis. Iuniorum rhizomatum frondes saepius simpiiciter piuna*lae, provectiorum ternato-pinnatae vel bipinnatae, pinnis utrinque saepe binis ternisve (in icone Aubletiana senis), quibus accedere solet prae- ter extimam altera impar 3 modo supra modo infra reliqnas suboppositas; omnibus circumferentia lineari-lanceolatis, utrin- que praesertim apice attenuatis. Pinnulae eadem conditione suboppositae vel etiam alternae, dimidiatae, basi cuneatae, an- tice truncatae, falcato- trapezoideae, apice rotundato-obtusae, longitudine semipollicari, latitudine tri-quadrilineari, infimae et superiores minores, magis flabellatae; steriles in margine superiore et averso denticulatae ; fertiles, quousque extenditur sorus, integerrimae, venis a basi radiatim divergentibus, semel bisve dichotomis, sub soro per nervum transversum anastomo- santibns. Sorus continuus, semilineam circiter distans a mar- gine superiore, et dum magis elongatur averso; capsulis pal- lide fuscescentibus. |
||||
Plantae Surinamenses. 767
Observatio I. Lindsaea trapeziformis Dryand. 1. e. pag. 42-
tab. 9. mera huius varietas esse videtur, paullo robustior pin- nulisque paullo maioribus. Alia discrimina nee icones nee descriptiones praebent; et in L. Guianensis speciminibus fere triginta, quae ante oculos habeo, pinnularum magnitudinem non semper eandem esse observe Observatio II. Lindsaea nitidissima Willd., fatente ipso
ciò. auctore, non nisi fronde bipinnata differt a L. falcata Dryand.; quae nota quum in specie proxime affini, ut modo ostendimus, nil valeat, in hac etiam nihili aestimanda videtur. 20. Adianlum deltoideum Swartz fl. iud. occid. III. p. 1705.
Observatio. Et in hac specie, ut in Lindsaea Guianensi, frondes simpliciter pinnatae quasi legitimae, bipinnatae quasi
fortuitae esse videntur. In universum plurimae filices, quae frondibus modo magis modo minus divisis variant, duas di- versissimas leges sequuntur. In aliis, ut in Polypodiis et Aspidiis, totius frondis circumferentia vix unquam mutata, variat ultimarum laciniarum forma j quae magis minusve inter se confluere solent. In aliis, ut in Adiantis et Lindsaeis, ser- vata ultimarum divisionum sive pinnularum forma, totius frondis ambitus saepe immutatur, pluribus frondibus tanquam accessoriis in eodem petiolo aggregatis. Quae vero frondis forma certis circumferentiae limitibus non definitur, ea vix ac ne vix quidem pro normali haberi potest. 21. Lygodium volubile Swartz synops. filic. pag. i52. —
Hydro glossum volubile Willd. sp. pi. V. pag. 78. 5. G RAMI NE A E.
«
22. Panicum distichum Lam.
Spicis inferioribus alternis remotis, superioribus semiver-
ticillatis setosis, spiculis subsolitariis secundis glabris, gluma |
||||
E. Meyer,
|
|||||||
768
|
|||||||
infima minima remota, foliorum vaginis angustis compressis
ciliatis. P. distichum Lam. encycl. IV. pag. 74.1. Roem. et Schult.
syst, veget. II. pag. 48o (sub Echinochloa setigera).
P. pennisetum? Roth, apud Roem. et Schult. 1. e. pag. 494 (sub Setaria).
Var. ß. Luxurians. Foliis glabriusculis, spicis subnudis, inferiorum spiculis
racemoso-aggregatis. Gaulis in meis specirninibus formae primariae sesquipeda-
lis (at longior fuisse videtur), strictus, tereti-compressus, sul- catus, giaber, nodis nigricantibus, interdum ramosus, ramis debilibus. Folia subdisticha, patentia, semipedalia et longio- ra, lineari-lanceolata, acuminata, basi subtruncata, medio quatuor vel quinque lineas lata, marginibus retrorsum hispi- da, dorso glabra, facie pilis raris longis rigidiusculis adspersa. Vagina subpalmaris, cauli appressa, dorso cannata, margini- bus ciliata, ceterum glabra. Ligula subnulla. Spicae in rachi communi tereti glabra octo - decern - pollicari suberectae , dein patentes, demum divaricatae , secundae ; inferiores re- motae, alternae, solitariae, pollicares et longiores; superiore» saepe semiverticillatae5 rachi partiali semitereti, ad angulos hispida, setis longis raris albis patentibus adspersa. Spi- culae in pedicellis nudis brevibus subsolitariae, rarius ge- minae pluresve, glabrae, magnitudine seminis Sinapis albae. Involucrum spicularum (calyx) bivalve, gluma inferiore mi- nuta acuta, remotiore ab altera superiore ovata obtusiu- scula cannata. Flos inferior neuter uniglumis; superior her- maphroditus biglumis, gluma interiore angustiore» Genitalia non vidi. Semen inclusum. Varietas ß.t forte soli fertilioris et humidioris progenies,
|
|||||||
Plantae Surinamenses.
|
|||||||
769
|
|||||||
differt tantummodo foliis glabriusculis, spicarum praesertim
inferiorum selis rarissimis , interdum nullis, harumque spicu- lis praesertim inferioribus non solitariis , sed numerosis, in spicam racemosam laxiorem herum coUectis. Praeterea nulla utriusque formae discrimina, et ipsae spicae superiores in utraque sibi simillimae. Observatio. Et hoc exemplo egregie demonstratur} setas
illas, Panicearum floribus intermixtas, nil aliud esse, nisi pe- dunculos abortivos. 23. Panicum commelinaefoliurn Rudg.
Panicula capillari erecta , spiculis solitariis longe pedun-
culatis , foliis ovato-lanceolatis acuminatis pubescentibus, ad oram barbatis, vaginis appressis sulcatis ciliatis. P. commelinaefoliurn Rudg. guian. pag. 21. tab. 28.
In meo specimine caulis tripedalis et quod excedit, basi
ramosus , teres, laevissimus, nodis nigricantibus, internodiis vagina saepe duplo longioribus. Folia patentia, ovato-lanceo- lata, acuminata, tres quatuorve pollices longa, novem lineas lata , margine retrorsum hispidula , subundecimnervia , utrin- que pubescentia, pilis ad basin densioribus longioribus, prae- sertim supra ligulam coUectis in barbara per vaginae cilias decurrentem. Vagina teres, arcta, sesquipollicaris, striato- sulcata, glabra, ad margines ciliata. Ligula brevissima, trun- cata. Panicula ramosissima, ramis principalibus iam fere ca- pillaribus erectis ; pedunculis et pedicellis patentibus flexu- osis. Spiculae solitariae , obovatae , obtusae, glabrae, Sinapis nigrae semine minores. Glumae omnes naviculares, nee cari- natae, rotundatae, excepta infima involucri universalis , quae est acuta, sed tam parva, ut nudo oculo vix appareat. Observatio. Rudgei nee icon optima nee descriptio, quam-
vis in utraque et habitus et signa quaedam notatu digniora |
|||||||
770 E. Meyer,
satis expressa sint. Internodiorum longitudo baud dubie valde
variabilis est. In specimine Rudgeano ilia vaginis striato-sul- catis breviora erant, quo deceptus cl. auctor ipsum caulem striatum dixit. Folia acuminata appellavit cuneata, et, quod peius, in icone sua foliorum basin latissimam expressit, quum in natura summa eorum latitudo supra basin inveniatur. 24- Panicum avenacetim Humb. Bonpl. et Kunth. nov.
gen. et spec. I. pag, 99. Observatio. Non opinino eli Kuntiiii descriptio gramen
nostrum exprimit. Primo enim caulis Humboldtianae plantae dicitur teres, nulla ramorum mentione facta: nostrae plantae caulis basi valde ramosus est, ramis appressis subdistichis, unde totus caulis lit compressiusculus. Habemus autem alia eiusdem stirpis specimina sat magna (fere tripedalia) et sim- plicia, caule teretiusculo , unde coniicio, alteram harum 110- tarum ab altera pendere. — Tum in pianta Humboldtiana IL gulae margo pilosus dicitur 3 in nostra glaber est, sed in ipsa folii pagina superiore pone ligulam stat series pilorum longio- rum rigidiorum, medio erectorum, ad latera sensim horizon- tal iter patentium, quam barbam facile ligulae adnatam existi- rnare posses. — Spiculae denique in pianta Humboldtiana di- cuntur geminae, altera sessilis ; in nostra omnes pedicellatae sunt, pedicellis plurimis vix lineam longis, quibus intermixti sunt pedunculi longiores, iterum bi-tri-flori, unde tota pani- cula paullo ramosior fit. Accedit, quod in nostrae plantae pa- nicula non omnes rami verticillati sunt, sed solitarii plures verticillatis alternae. Quae vero differentia, quum reliqua cuncta adamussim congruant, et quoniam plures Paniceae si- mili modo variare solent, a soli uatalis conditionibus pendere vero simile est. 25. Anaiherum bicorne Pai. de Beaiiv. agrost. pag. 128.
|
||||
Plantae Surinamenses. 771
|
|||||
tab. 22. fig. ii. Roem. et Schult, syst, veget. II. pag. 809. —
Andropogon bicorne Linn. sp. pi. pag. 1482. 26. Cymbopogon Schoenanthus Spreng, pugili. II. nr. 27.
Roem. et Schult, syst, veget. II. pag. 833. — C. citriodorus Link. enum. berol. nr. 984. — Andropogon Schoenanthus Linn. sp. pi. pag. i4ßi. — A. citratus ? De Cand. catal. monsp. i8i3. pag. 78. Mater, med. edit. germ. pag. 367. Observatio I. Sunt mihi non nisi foliorum fasciculi ;
suspicarer igitur, hoc gramen in Surinamo, ubi coli videtur, aeque ac in nostris hortis non ferre flores. Observatio H. De Gandolle in mater, med. I. e. distin-
xit Andropogonem citratum (quem florentem non vidit), fo- liis citriodoris, ab Andropogone Schoenantho, caule citrio- doro, quod vix probabile. Gl. Link vero cur nomen Linnaeo veteribusque usitatissimum mutaverit, nescio. 6. Cyperaceae.
27. Cyperus Haspan. L.
Triqueter , aphylius , anthela decomposita laxa invofu-
crum subaequante, spiculis digitato-capitatis subseptenis, glu- mis retuso-mucronatis, germine glabro, stylo bifido basi atte- nuato. C. Haspan Linn. sp. pi. pag. 66. Vahl. enum. II. pag. 32o,
C. aphylius Vahl. eclog. II. pag. 6. Rhizoma repens crassitie pennae columbinae. Radices cre-
brae, subsimplices, pulcre rubentes et ad modum Usuearum ar- ticulatae, i. e. cortice transversim fragili, fasciculo vasculorum centrali tenaciori. Scapus in meis speciminibus bi~quadripe- dalis, aphylius, basi vaginatus, triqueter, inferne vero sub- anceps, mollis, striatus, ad angulos laevissimus. Vaginae tres quatuorve, interiores sensim longiores, vix sextam scapi par- 98
|
|||||
772 E. Meyer,
tem vestienies, distichae, compressae, carinatae, apice planae
acutae, basin versus violaceo-rubentes. Anthela decomposita, ramosissima, laxa, ramis ramulisque triquetris, minime hispi- dis, varie flexis et reflexis. Spatha suberecta, anthelam sub- aequans, plana, linearis, duo scapi latera amplectens. Era- clea involucri universalis proxima spatbae subopposita, triplo brevior, sed vix angustior, reliquae multo minores. Rachis communis vix quatuor lineas longa, spicularum capitulo ter- minata, emittens ramos vigiliti pluresve, inferiores sensim longiores, infimum bi-tripollicarem, omnes fere apice iterum antbelopboros. Spiculae digitato-capitatae, divaricatae, rarius ternae , plerumque septenae 5 intermedia maxima subsemipolli- caris, laterales utrinque ternae, quarurn intermediae maiores, omnes lineares, fructiferae demum lanceolato-lineares, acutae, subvigintiflorae. Spicularum rachis denticulata. Glumae ob- longae, trinerviae, dorso carinatae, inter nervös subcanalicu- latae, apice inferiores retusae , supremae obtusae , omnes mu- cronulatae, virides, marginibus inferne subrubentibus, superne albido-pellucidis, omnes fertiles, arcte imbricatae , post an- thesin patentes, demum deciduae, genitalibus denudatis. Nec squamae laterales, nec setae hypogynae ullae. Stamina tria, gluma breviora. Filamenta antheris fere duplo longiora. Ger- men obovato-subglobosum, longitudine filamentorum, glaber- rimum, albidum et hyalinum. Stylus glaber, fìliformis, bifi- dus, basi adeo attenuatus, ut vix sub lente appareat, deci- duus. Nux obovato-trigona. Observatio J. Huic proxime affines sunt: C. nudus Humb.
Bonpl. et Runth. et C. autumnalis Vahl. Quorum prior, quan- tum ex descriptione Kunthiana apparet, non nisi spiculis pau- cifloris styloque trifido differt. De posteriore autem, quem vidisse mihi contigit, paullo fusius agere liceat. |
||||
Plantae Surinamenses. 773
|
|||||
Cyperus autumnalis Vahl.
Triqueter, foliosus, anthela composita laxa involucrum
subaequante , spiculis digitato -capitatis subternis, glumis obtu- sis muticis, germine glabro, stylo trifido basi attenuato. C. autumnalis Vahl. enum. H. pag. 3i8. (excl. synon. Willd.
et Clayt.)
C. Haspan? Willd. sp. pi. I. pag. 278. (excl. syn.) fide spe- ciminis Willdenowiani. Differt insuper a G. Haspan Linn, totius plantae tenuitate, flo- sculis minus numerosis, glumis brevioribus. Folia glaberrima sunt. Observatio II. Cyperus amentaceus Rudg., quern inter C. autumnalem et C. Haspan posuerunt cl. cl. Roem. et Schultes, aut Papyri aut Marisci species esse videtur. Gulmus ei est foliosus, folia scabra, stylus trifidus, basi incrassatus. 28. Papyrus comosa Humb. Bonpl. et Runth. nov. gen. et
sp. I. pag. 218. — Cyperus affinis Roem. et Schult, syst. veg. II. pag. 2i3. 7. Resti ace AE.
29. Xyris macrocephala? Vahl. enum. II. pag. 204. — X.
anceps p.? Lam. Folia in meis speciminibus longitudine et latitudine valde
inaequalia; alia vix semipedalia, duas lineas lata, alia sesqui- pedalia, quinque lineas lata. Scapi foliis duplo fere longio- res, uti eos descripsit cl. Vahl. Capitula fructifera vero nuce Avellana haud maiora , quae a Vahlio duplo maiora dicuntur. Bracteae suborbiculatae, dorso linea longitudinali exaraiae. Flores non vidi. Capsula pyramidata, perfecte uniloculars. Observatio. Pro X. Indica haberem, ni scapus anceps
esset, interdum quidem basi tortus, saepius autem rectus, et ni plantam Americanam ab Indica differre suspicarer. |
|||||
E. Meyer,
|
|||||||
774
|
|||||||
8. CoMMELlNEAE.
3o. Commelina Cajennensis Rich, in Mem. soc. paris. pag.
106. Vahl. enum. II. pag. 169. 9. Orchidea e.
3i. Epidendrum ramosum Jacq. amer. pag. 221. tab. i32.
32. Epidendrum rigidum Jacq. amer. pag. 222. tab. i34-
33. Dendrobium utricularioides Swartz prodr. pag. 122.
io. A r o 1D e a e.
34' Caladium esculentum Vent. hort. eels. pag. 3o. Willd.
sp. pi. IV. pag. 489. II. PlPERACEAE.
35. Piper aduncum Linn. sp. pi. pag. 41-
36. Piper auritum Humb. Bonpl. et Kunth. nov. gen. et
spec. I. pag. 54. Sieber ! herb, marlinic. nr. 7. in Oken isis. 1822. II. anz. pag. 4^2. Var. /3. Foliis dimidiato - cordatis.
Recedit meà pianta quodammodo a laudata eli. Kunthii
descriptione: foliis non tam ovatis, quam rhomboideo-ellipticis, supra glabriusculis, ad basin non profunde inaequaliter cor- datis, sed dimidiato - cordatis, i. e. altero latere cordatis, al- tero rotundatis cuneadsve. Minime vero specie differt a pianta Marlinicensi supra laudata, quae foliis paullo minoribus, ma. gis pubescentibus , revera utroque latere, sed inaequaliter cordatis , transire videtur ad earn eiusdem speciei formam, quam descripsit ci. Kunth, quamvis eliam in pianta Siebe- riana folia magis rhomboideo - elliptica quam ovata dici oporteat. |
|||||||
Plantae Surinamenses.
|
||||||||
775
|
||||||||
12. Urticeae.
37. Urtica latifolia Rich.
Annua, foliis alternis ovatis acuminatis grosse serrato -
dentatis, racemis compositis axillaribus et terminalibus, flori- bus glomeratis rnonoicis. U. latifolia Rich, in Mem. sog. paris. pag. n3. Sieber! herb.
martinic. nr. 212. in Oken isis 1822. anzeig. pag. 434«
U. caravellana Schranck in Regensb. denkschr. III. pag. 28. Hort. Mon. tab. 82. Radix annua, fibrosa. Caulis spithamaeus vel pedalis, erectus, parum ramosus, ut tota pianta pilis raris patentibus adspersus. Folia alterna, late ovata, acuminata, rarius acuta, grosse serrato-dentata, magnitudine perquam varia, in meis speciminibus alia pollicem longa et decern lineas lata, alia fere semipedalia et quatuor vel quinque pollices lata. Petio- lus circiter dimidiae laminae longitudine, in foliis minoribus ratione habita longior, in ma1oribus brevior. Racemi varie compositi, terminales et axillares, erecti, foliorum circiter lon- gitudine, ebracteati. Flores gjomerati, pedunculis subdivari- catis; inferiores foeminei, superiores masculi. Nux perianthio subtriplo longior, ovata, apice incurva, sordide albicans. l3. EuPHORBIACEAE.
38. Iatropha muliifida Linn. sp. pi. pag. 1429. Swartz
observ. pag. 368. Folia nimis varia. In aliis speciminibus apprime eiusdem
formae et magnitudinis, quam in icone Breyniana (exot. cén- tur. tab. 53.), plurima septemloba , lobis linearibus pinnati- fidis; in aliis triplo maiora, undecimloba, lobis lanceolatis, basi cuneatis, apice acuminatis, exterioribus angustioribus |
||||||||
\
|
||||||||
E. Meyer,
|
|||||||
776
|
|||||||
subfalcatis integris, mediis in utroque margine semel bisve
inciso-sinuatis, lobulis acutis. Rectius igitur haec species di- stinguiiur, non numero formaque loborum, sed colore folio- rum subtus albido, stipulisque setaceis multifidis. 3g. lonipha Manihot Humb. Bonpl. et Runth. nov. gen. et
sp. II. pag. 108. — Iatropha Manihot Linn. sp. pi. pag. 1429. i4- Chenopodiaceae.
4o. Chenopodium ambrosioides Linn. sp. pi. pag. 32o. i5. Amaranthaceae.
4i. Gomphrena globosa Linn. sp. pi. pag. 326. — Teste ili. ab Humboldt in iiov. gen. et sp. II. pag. 201. non sponta- nea sed eulta in America. l6. AcANTHACEAE.
42. Iusticia coccìnea Aubl. guian. I. pag. io. tab. 3.
17. Verbenaceae.
43. Lantana Camara Linn. sp. pi. pag. 874.
44- Avicennia tomentosa Jacq. amer. pag. 178. tab. 112.
l8. SCROPHTJLARIEAE.
45. Matourea pratensis Aubl. guian. II. pag. 642. tab.
259. — Vandellia pratensis Vahl. eclog. II. pag. 48- Character generis. Calyx quadripartitus, subaequalis. Co-
rolla ringens, labio superiore retuso, inferiore trifido. Sta- mina didyn.ama, antheris per paria conniventibus. Stigma uni- lamellatum j inflexum. Capsula bilocularis, bivalvis, valvulis post dehiscentiam bifidis, marginibus inflexis versus placentam columnarem demum liberato. |
|||||||
Plantae Surinamenses, 777
Specìei adumbratio. Gaulis herbaceus, erectus, ramosus,
tetragonus. Folia opposita, petiolata, elliptica, apicem versus erenato - serrata. Pedunculi axillares, breves, bibracteati (nisi cum ciò. VahT ipsum folium subiectum pro bractea tertia su- mere mavis). Corolla parva, caerulea. Germen pubescens. Praeterea cf. Vahl 1. e. Observatio I. Proxime accedit hoc genus ad Linderniam
Linn. et ni fallor ad Morganiam R. Brown. A Vandellia Linn., quacum non sine dubitatione coniunxerat cl. Schreber in gen. plantar. II. pag. 4I9«j abunde differì crescendi modo, ca- lycis, corollae., stigmatis et forsan etiam capsulae structura. — Sed quid est J^andellia racemosa Spreng, neue entdeck. I. pag. 262? Ex descriptione enim neque Matoureae neque Vandel- liae genuina species esse videtur. Observatio H. Antherae tarn longiorum quam breviorum
staminum utrum cohaereant, an solummodo approximatae sint, dubius haereo ; certe autem biloculares sunt, thecis minutis, apice contiguis , basin versus sub recto angulo distantibus. Quid igitur sibi voluerit cl. Rohr apud Vahlium 1. e. cum corpusculis illis accessoriis pellucidis, antheras mentientibus, in apice hlamentorum, quibus antherae uniloculares appensae sint, nescio ; nee ipsa auctoris verba satis inteliigo. An de- ceptus est anthera quadam, cuius theca situ superior pollinem suum amiserit, altera theca adhuc integra? Vix crederem de observatore tarn perspicaci. 46. Scoparla dulcis Linn. sp. pi. pag. 168.
ig. SoLANEAE.
47. Solanum ferrugineum Jacq. hort. schoenbr. III. pag. 46.
tab. 334. |
||||
778 E. M e y e R,
|
|||||
20. BoRAGINEAE.
Tribus I. Heliotropicae.
48. Tiaridium Indicum Lehm, asper if. pag. i4« — Helio-
Iropìum Indicum Linn. sp. pi. pag. 187. Tribus IH Sebesteneae.
49. Cordici Guianensis Roem. et Schult.
Foliis oblongo-lanceolatis supra scabris, subtus pubescen-
tibus, spica rarifiora, calycis urceolati dentibus acutis muticis. C. Guianensis Roem. et Schult, syst. veg. IV. pag. ^60.
Varronia Guianensis Desv. in Journ. bot. I. pag. 270.
K. Martinicensis Aubì. guian. I. pag. 282.
Rami asperi, fusco-rubentes , .pills raris brevibus ascen-
dentibus albis obsiti. Folia alterna, petiolata, palmaria, ob- longo-lanceolata, argute serrata, in foliis maioribus hinc inde duplicato - serrata, .basi subintegerrima, supra viridia, glabra, tuberculoso - scabra, subtus parum canescentìa, reticulato-ve- nosa, venis rubro - violaceis pubescentibus, tactu vix ac ne vix scabriusculis. Petiolus semiteres, canalicnlatus, pubescenti- scabriusculus, semipollicaris. Spica termiiialis, ante anthesin foliorum longitudine, fructifera duplo longior. Rachis crassi- tie fili emporetici, sulcata, aspera, ad medium usque nuda, tunc floribus subsessilibus subsecundis, basi raris, apicem versus sensim densioribus obsita. Calyx floris urceolatus, hispi- dus, subdecemnervius, quinquedentatus , dentibus acutis mu- ticis. Corolla calyce duplo longior. Nux ovoidea, atro-pur- purea, nitida, obtusa, abortu uniloculars monosperma, maxi- mam ad partem tecta calyce nunc ovoi'deo appresso , fauce coarctato. Observatio. Cordia Martinicensis vera differt ab hac: fo-
liis latioribus brevioribus, supra magis scabris, subtus sub- |
|||||
Plantae Surinamenses. 779
|
|||||
concoloribus, hispidulis, quamvis pili, sub lente examinati,
eandem speciem prae se ferant ac ii in C. Guianensi ; spica breviore, rachi sub floribus magis incrassata, non sulcata; floribus dense stipatis, nee secundis ; calycibus floris inflatis glabriusculis, dentibus in mucronem attenuatis. Fructum ma- tu rum huius speciei non vidi; ex Gaertneri filli analysi (tab. 212. fig. 3.) paullo maior est quam in C. Guianensi, ceterum uon differre videtur. 2i. Hydroleaceae.
50. Hydrolea spinosa Linn. sp. pi. pag. 828.
22. Sesameae.
51. Sesamum Indicum Linn. sp. pi. pag. 884-
23. BlGNONlEAE.
52. Bignonia Unguis Linn. sp. pi. pag. 869.
53. Bignonia Hostmanni mihi.
Scandens, ramis tetragonis glabris, foliis coniugatis cirrho-
sis, foliolis ovato-oblongis oblique cordatis acutis glaberri- mis, panicula terminali. B. 'variabilis Sieb. herb, martinic! suppl. nr. 77. (non
Jacquini). Frutex scandens. Rami tetragoni, cortice albo - cinera- scente nitidulo. Ramuli divaricati, glabri, purpurascentes, superne cum petiolis peduneulisque ad lentem tenuissime le- pidoti. Folia coniugata, cirrho terminata. Foliola ovato - oblonga, basi oblique cordata, vel iuniora altero latere cor- data, altero rotundata, apice acuta, integerrima, glaberrima, supra nitida, venoso-reticulata, membranacea, maiora semi- pedalia, duos pollices lata. Petiolus communis semiteres,; 99
|
|||||
780 E. Meter,
|
|||||
subpollicaris; partiales canaliculati, paullo breviores. Cirrhus
longus, simplex, crassitie fili emporetici. Flores in ramorum ramulorumque apice paniculati. Rachis stricta ; pedunculi subdichotomi, pedicelli novem lineas longi. Bracteae minu- tae, deciduae. Calyx parvus, campanulatus, subtruncatus, denticulis quinque obsoletis Corolla sesquipollicaris et ultra, glabra, limbo quinquelobo, lobis rotundatis. Filamentorum longiorum arcus dimidio tubo brevior. Antherae glabrae. Sty- lus staminum longitudine, dein elongaius. Stigma bilobum, lobis acutis. Fructum non vidi. Observatio. Proxima videtur Bignoniae spettabili Vahl.
et forsan B. chrysoleucae Humb. Bonpl. et Kunth. 54. Bignonia aauatìlis mihi. Arborescens? foliis quinatis, foliolis longe petiolatis ob-
longis acuminatis basi rotundatis glabris , floribus coryrn- bosis terminalibus et alaribus, calyce bilabiato, corolla gla- berrima. B. fiuviatilis? Aubl. guian. II. pag. 655. tab. 867. (folia,
non flores iconis et descriptionis.) Caulis baud dubie arborescens, parum infra apicem ad-
bue digiti crassitie, ugno albo, fraxineum textura simulante, medulla multa densa alba; cortice albo - cinerascente sub- laevigata, hinc inde verrucis xylomatoideis adsperso. Rami in apice caulis dichotomi ; iuniores nudo oculo videniur pu. beruli, armato potius albido-lepidoti. Folia opposita, qui. nata, glabra. Foliola oblonga, subinde obovato-oblonga, acu- minata, basi rotondata, integerrima, coriacea, ad lentem for- tiorem subtus tenuissime glanduloso - lepidota, intermedium subsemipedale , duos pollices latum, exteriores subduplo bre- viores, una tertia parte angustiores. Petiolus communis sub- semipedalis, striatus, semiteres; partiales teretiusculi, canali- |
|||||
Plantae Surinamenses. 781
culati, intermedins subsesquipollicaris, laterales quatuor lineas
longi. Flores terminales, tum in ipso caule intra ramorum dichotomiam (alares), turn in horum apicibus fasciculato-co- rymbosi. Pedunculi oppositi, conferii, semipollicares. Bra- cteae lineares, obtusae ; solitariae ad basin pedunculorum, us- que parum breviores, binae minores in ipso pedunculo. Ca- lyx , ut etiam bracteae, lepidoto - exasperatus, complanatus, oblique affixus , bilabiatus , labiis rotundatis obtusissimis bre- • vissime apiculatis, altero parum longiore. Corolla sesquipol- licaris, glaberrima, limbo quinquelobo, lobis rotundatis. Sta- minum par longius tubo parum brevius. Antherae glabrae. Stigma bilobum, lobis obtusis. Fructum non vidi. Observalio. Bignonia fluviatilis Aubl. est pianta valde
dubia et, ni egregie fallor, aeque ac aliae eiusdem auctoris species, ex duabus diversissimis speciebus composita. Usque ad (lores tam icon quam descriptio Aubletiana nostrani B. aquatilem exactissime exprimunt. Flores autem ad eam, longe diversam speciem, pertinere videntur, quam, nomine Au- bletiano dubitanter adscripto, descripsit ci. G. F. TV. Meyer in fi. essequeb. pag. 212. et mecum benevole communicavit. Eodem anno (1818.) tertiam insuper speciem, a memoratis satis diversam , pro B. fluviatili Aubl. descripsit ci. Kunth in nov. gen. et sp. III. pag. i3o; sed caute synonymiae adiecit verba: »auctoritate Willdenowii.« Sed et haec species notis haud levibus ab icone et descriptione Aubletii discrepare vi- detur. Willdenowius autem plantam Aubletianam non vidit. Accedit, quod pianta Humboldtiana, a Kunthio descripta, in regionibus Orinoccensibus l'ecta est, ergo longe remotius a pa- tria plantae Aubletianae, quam et Essequeboensis illa G. F. W. Meyeri et mea Surinamensis. Ratum igitur visum est, ne species tres distinctissimae in posterum confundantur, relieto |
||||
782 E. M e Y e r",
prorsus nomine Aubletiano, novis et nominibus et definitioni-
bus eas distinguere, ut sequitur: * Bignonia barbala mihi.
Arborescens, foliis quinads, foliolis longe petiolatis ovato-
oblongis acuminalis basi rotundatis glabris, corymbis subdi- chotomis , corollis pubescentibus, intus ad faucem barbatis. B. fluviatilis Huiub. Bonpl. et Kunth. nov. gen. et sp. III. pag. 139. (excl. synon. Aubl.) # # Bignonia digitata mihi.
Arborescens, foliis subquinatis, foliolis oblongis acumina-
lis in petiolum brevissimum attenuatis glabris, floribus corym- bosis, corolla glaberrima. B. fluviatilis Aubl.? guian. 1. e. (quoad flores, non folia.)
Meyer! esseq. pag. 212. De hac specie adiicere sufficiet: foliola subtus, ad lentem
fortiorem visa, multo minus esse glanduloso - punctata , quam ullius fere alius speciei, a me observatae, minime vero lepidota esse, ut sunt plurimae Bignoniae species; calycem aeque ac in B. barbata mea reperivi irregulariter et quinquefidum et triti - dum, non vero, ut in B. aquatili mea, bilobum; flores deni- que paullo maiores esse, quam in B. aquatili. 24« Apocyneae.
55. Echites trifiàa Jacq. amer. pag. 3i. tab. 24« Humb.
Bonpl. et Kunth. nov. gen. et spec. III. pag. 216. Observatio. Mea pianta haud dubie eadem est ac Hum-
boldtiana, quam ci. Kunth a Jacquiniana non diversam esse statuit. 56. Echites puncticulosa ? Rich.
Erecta (?), foliis ovalibus obtuse acuminads reticulatis
eglandulosis, corymbo terminali dichotomo, corolla infundi- |
||||
Plantae Surinamenses. 783
buliformij staminibus inclusis, annulo hypogyno obsolete de-
cemdentato. E. puncticulosa? Rich, in Mem. soc. paris. pag. 107.
Unicum, quod mihi suppetit, specimen, est summitas caulis
ramusve pedalis, strictus, lignosus, crassitie pennae anserinae minoris, subtetragonus, cortice fuscescente ruguloso, verru- cis densis minutis xylomatoideis exasperate Folia opposita, petiolata, ovalia, brevissime acuminata, acumine obtuso, basi rotundata, integerrima, membranacea, ut tota pianta glaber- rima, subtus pallidiora venis rufescentibus eleganter reticulata, quatuor pollices longa, duos lata. Petiolus semipollicaris. Glandulae nullae ; nec stipulas , ni fallor caducas, observavi. Corymbus terminalis, ter quaterye dichotomus, dein minus regulariter in pedunculos subfastigiatos divisus. Bracteae squa- maceae, ad quamvis divisionem oppositae, ovatae, acutae. Calyx profunde quinquepartitus, laciniis ovatis obtusissimis, aestivatione imbricatis, dein tubo corollae appressis, duas li- neas cum dimidia longus. Corolla speciosissima, duos fere pollices longa. Tubi pars inferior subeylindrica, superne pa- rum sensim angustata, semipollicaris, intus medio, ubi antherae affixae sunt, hirsuta j pars superior subito campanulata, infe- riori duplo longior, fauce nuda, diametro fere semipollicari. Limbus aestivatione inflexo - contortus, dein erecto-expansus, diametro sesquipollicari, laciniis obovato - obtusis. Antherae in conum arcte cohaerentes, sagittatae, in inferiore tubi parte subsessiles, in superiorem eiusdem partem porrectae, ultra duas lineas longae. Ovaria duo, oblonga, discreta, approxi- mata, desinentia in stylos duos, mox vero in unicum concre- tos. Stigma intra conum anlherarum latens, iisque tenaciter adhaerens, obtusum. Squamae hypogynae in annulum concre- |
||||
784 E. Meyer,
tae, germen cingentem et fere superantem, fauce partim con-
tracture, obsolete decemdentatum. Fructum non vidi. Observatio. Vix genuina Echitae species, sed donec fru-
ctus innotuerit, baud segreganda. Squamae bypogynae in an- nulum concretae ad novum genus constituendum minime va- lent, quum easdem in genuina Ecbitae specie (E. Domingensi Swartz.) observavit cl. Rob. Brown in Wem. soc. mera.I. pag.6i. 57. Plumiera rubra Linn. sp. pl. pag. 3o6.
58. Tabernaemontana repanda mihi.
Foliis obliquis subrepandis utrinque acuminatis , corymbo
terminali, antberis inclusis, corollae laciniis ovaiis acutis. Rami dicbotomi , ut tota pianta glaberrimi, cortice ru-
guloso ciuerascente, iuniorum virente. Folia opposita, ob- longa, utrinque breviter acuminata, margine reflexo inter costas leviter repando subcoriaceo, penninervia, longitudine quadri - sexpolìicari, latitudine sesquipollicari, alterum altero parum minor, Petioli brevissimi, margine membranaceo de- mum evanescente coniuncti. Corymbus intra iuniorum ramu- lorum dichotomiam terminalis. Pedunculus sesquipollicaris, indivisus, tunc dichotomus. Pedicelli brevissimi, subfastigiati. Bracteae ad divisiones minutae, ovatae , subacuminatae, deco- lores. Calyx tres lineas longus, quinquefida, laciniis obtu- sissimis. Corollae tubus decern lineas longus, cylindricus, medio, ubi antherae insident, parum coarctatus et intus hirsu- tus; faux nuda; limbus quinquepartitus , diametro semipolli- cari, laciniis ovatis acutis. Antherae sagittatae, in medio tubo subsessiles, conniventes, sed non cohaerentes, faucem haud aequantes. Germen minutissimum, ovatum, iam bipartibile. Stylus filiformis , longitudine staminum. Stigma obtusum. Squamae hypogynae nullae. Fructum non vidi. |
||||
Plantae Surinamenses. 785
Observatio. Proxima videtur T. undulatae Vahl., quae
vero a nostra differt: floribus maioribus, corollae laciniis li- nearibus obtusis, foliorumque acumine vel quadruplo lon- giore. Cf. etiam T. speciosa Poir. enc. suppl. V. pag. 275., quam pro mea haberem, ni corymbi dicerentur axillares et folia integerrima. 5g. Vinca rosea Linn. sp. pi. pag. 3o5.
25. Iasmineae.
60. Iasminum grandißorum Linn. sp. pi. pag. 9.
26. LoBELIACEAE.
61. Lobelia Surinamensis Linn. sp. pi. pag. 1820.
Observatio. Apud Roem. et Schuh, (syst. veg. V. pag. 52.) in descriptione Linnaeana legitur: »folia tenuissimaj« apud
Willdenowium (sp. pi. I. pag. 946.): »folia serrata tenuissi- ma;« apud ipsum denique Linnaeum: » folia serrata tenuissi- me,« ut revera sunt. 27. Composita e.
62. Kleinia Porophyllum Willd. sp. pi. III. pag. 1738. —
Cacalia Porophyllum Linn. sp. pi. pag. 1169. 63. Mikania Houstonis Willd.
Caule scandente, foliis ovatis integerrimis asperis, racemis
brachiatis. M. Houstonis Willd. sp. pi. III. pag. 1742.
Eupatorium Houstonis Linn, sp. pi. pag. 1172. Swartz. ob- serv. pag. 3oo. Folia opposita, petiolata, ovata, acuminata, integerri- ma , margine revoluta , supra rugosa , nitida , retrorsum asperrima, subtus reticulato-venosa, laevia, subpubescentia. |
||||
E. Meyer,
|
|||||||
786
|
|||||||
Reliqua optime|descripsit ci. Swartz. — la specimine unico,
quod coram habeo, cireiter quadripedali, e cuiuslibet folii axilla extenditur racemus calathidum densissimus, supremi po- jicares, inferiores pedales , sub his rami, eodeni modo ac to- tius plantae fastigium, brachiate-racemiferi, ita ut in toto spe- cimine adsint racemi sex et quadraginta. Pedunculi divari- cati, bractea angusta, peduncuìum aequanle, suffulti. Observatio. Habitus genus proprium indicare videtur.
64- Mikania amara Willd. sp. pi. III. pag. 17Ü- —1 Eu-
patorium amarum Vahl. symb. III. pag. g3. — Eupatorium parvißorum Aubl. guian. II. pag. 797. tab. 3i5. 65. Eupatorium montanum Swariz. prodr. pag. ni.
66. Eupatorium conyzoides Vahl. symb. III. pag. 96.
67. Eupatorium odoratum Linn. sp, pi. pag. 1174» Swartz.
observ. pag. 3oo. 68. Ageratum conyzoides Linn. sp. pi. pag. 11 j5.
28. Rubiaceae.
69. Spermacoce discolor mihi.
Caule suffruticoso pubescente, foliis lanceolatis utrinque
acuminatis glabris asperis subtus eanescentibus, floribus ver- ticillatis sessilibus , fructu hirto. C'aulis suffruticosus, erectus vel ascendens, a semipedali
ad sesquipedalem altitudinem, basi lignescens, ramosus, ramis brevibus erectis teretiusculis, superne subsimplex, tetragonus, cortice rubente pubescente, praesertim ad angulos-, in te mo- dus cireiter pollicem longis. Folia opposita, lanceolata, apice basique acuminata, et adeo in petiolum decurrentia, ut quodam- raodo sessilia dici possint, sesquipollicaria et longiora, infima tamen breviora, latiora, et fere obovata, utrinque acuminata, margine integerrima, subrevoluta,* hispida, in utraque pagina |
|||||||
Plantae Surinamenses.
|
|||||||
787
|
|||||||
retrorsum asperrima, glabra, supra viridia, subtus canescen-
tia, subnovemnervia, nervo venisque rufescentibus. Stipulae fissae in setas utrinque septem ad undecim , duas fere lineas longas, ad lentem breviter ciliatas. Flores axillares, sessiles, subverticillati. Calyx irregulariter quadri-vel quinquedentatus, dentibus nunc aequalibus, nunc duobus collateraiibus multo minoribus, hispidulis , pilis erectis, basi stipatus pilis ipsum fere aequantibus. Corollae tubus calycis dentibus duplo lon- gior; limbi laciniae lineares, obtusae, ciliato-fìmbriatae. Sta- mina in meis speciminibus exserta, longitudine lacinias corol- lae subaequantia , sed erecta. Stylus stamina aequans. Peri- carpiuin calycis dentibus oblitteratis coronatum, pilis iam nunc patentissimis hirtum, perfecte biloculare, non dehiscens, fragile. Observatio I. Spermacoce Radula Willd. apud Roem. et Schult, syst, veget. III. pag. 5i3. eadem ac nostra esse posset j an vero sit, ex sola diagnosi eaque manca divinari nequit. Observatio IL Stamina modo inclusa modo exserta in
Rubiaceis, aeque ac in Primulaceis, Labiatis et Valerianeis, non diversas species sed plantas ad dicliniam propensas indi- care videntur. 70. Coccocypsilum Tontanea Humb. Bonpl. et Kunth.
Caule herbaceo repente, foliis ovatis , capitulis axillari- bus solitariis longe pedunculatis. Tontanea Guianensis Aubl. guian. I. pag. 108. tab. l\i.
Bellardia repens Willd. sp. pi. IL pag. 626. Roem. et Schult. syst. veg. HI« pag- 2o5. (excl. syn. Patr. Brown.)
Condalia repens Ruiz, et Pavon. peruv. I. pag. 54. *àb. 84* Coccocypsilum Condalia Pers. synops. I. pag. i3-2. C. zimbellatimi Poir. encycl. suppl. II. pag. 307. C. Tontanea Humb. Bonpl. et Kunth. nov. gen. III. pag. 4°& Syn. III. pag. 56. 100
|
|||||||
E. Meyer,
|
|||||||
788
|
|||||||
C. repens Humb. Bonpl. et Kunth. 1. e. pag. 4o5. (excl. sy-
non. Patr. Brown.jT Kunlh. Syn. III. pag. 56. C. repens ß. Roem. et Schult. 1. e. pag. 186.
Observatio. Descriptionem optimum dedit ci. Kunth, sub
Coccocypsilo repente. Optirae porro Tontaneam Aubl. Cocco- cypsilo Patr. Brown, iunxit. Sed perperam unicam speciem duobus nominibus venditasse videtur. Ea enim pianta, quam pro C. repente (Brown, iamaic. pag. i44* tab. 6. fig." 2.) de- scripsit, praesertim ob capitula longe pedunculata, nec sub" sessilia, minime est pianta Browniana, sed ipsissima Aubletiana ( Tontanea Guianensis}, ut ex comparatis Aubletii Runthiique descriptionibus tarn inter se quam cum meis eiusdem plantae speciminibus, certior factus sum. Hanc sequitur apud Kun- thium C. Tontanea cum synonymo Aubletiano, sed absque descriptione 5 et utriusque diagnoses nullum offerunt discri- men, nisi quod in ilia folia sericea, in hac hirsuta dicantur. Quibus perpensis, non possum utramque Kunthii plantam non pro eadem habere. Sed vera Brownei pianta ab hac nostra floribus subsessilibus aliisque notis abunde differt. 2g. LoRAN THACE AE.
71. Loranthus spicatus Jacq. amer. pag. 97. tab-68.
Var. ß. athroanthus mihi. Spicis inferioribus axillaribus, superioribus racemoso-con-
fertis aphyllis. Observatio. Novus forsitan, sed ob speeimina incompleta
non rite distinguendus. A pianta Jacquiniana differt praeser- tim inflorescentia magis composita, \enisque foliorum, ni spe- ciminibus incautius exsiccatis falsus sum , minus expressis. Convenit cum. ilia foliorum forma variabili, saepius ovata, |
|||||||
Plantae Surinamenses. 789
|
|||||
obtusa, et pinguedine, fructibusque foveis racheos quadri-
fariam insidentibus, eiusdem formae et magnitudinis. 72. Viscum verticillatum Linn. sp. pi. pag. 1452.
3o. Umbelliferae.
73. Eryngium foetidum Linn. sp. pi. pag. 336.
3j. NoPALEAE.
74. Rhipsalis Cassytha Gaertn. fruct. et sem. I. pag. 13^.
tab. 28. fìg. 1. — Cactus pendulus Swartz. ind. occid. II. pag. 876. 75. Epiphyllum Phyllanthus Haworth. synops. succulent.
Pag- 197- 32. Onagreae.
76. Iussiaea octovalvis Swartz. observ. pag. 142.
33. GuCURBITACEAE.
77. Trichosanthes amara Linn. sp. pi. pag. i432.
Caulis tenuis, profunde sulcatus, villosus. Folia circum-
scriptione deltoidea, acutissima, cordata, iuniora minus-sub- inde minime cordata, sinuato - pinnatifida , laciniis infimis saepe iterum sinualis, omnibus irregulariter denticulatis, aliis obtusis aliis acutis, summa in setam desinente ; ciliata et ntrin- que ad costam, praesertim vero subtus villoso-hirsuta, cete- rum glabriuscula, tres circiter pollices longa, duos lata. Pe- tiolus folio paullo brevior, villosus. Girrhus pone folium, ad petioli longitudinem, simplex, villosus, rectus, tunc bifidus, glaber, tortus. Flores in meis speciminibus male conservati. Pedunculi axillares, solitarii, petiolorum longitudine, villosi. Calyx villosus. Petala longe ciliata. |
|||||
790 E. M E Y E R,
|
|||||
34« Myrtineae.
Observatìo, Staminum aestivatio induplicata, quam in
Melastomeis primus recte observavit ci. Rob. Brown (Observa- tions on Smith's collection of plants from the vicinity of the river Congo. Appendix V. ad Tuckey's Narrative of an expe- dition to explore the river Zaire, usually called the Congo 1818. — pag. 435., deutsche Uebers. 1. S. 210.), eadem nee a Myrtineis aliena est. In ipso quidem Myrto aliisque gene- ribus antherae semper erectae sunt; sed iam in Eugenia et Metrosidero stamina sunt ante anthesin unilateraliter indupli- cato - declinata 5 in Melaleuca porlio fìlamentorum connata erecta est, libera cum antheris undulatim inflexa ; in Trista- nia denique et Leptospermo prorsus eandem staminum aestiva- tionem ac in Melastomeis observavi. Quae vero Brownio iam ob id nequeunt esse ignota, quia tantum abest, ut staminum aestivatione pro utroque ordine distinguendo utatur, ut potius unicum discrimen quaerat in glandulis Myrtinearum pelluci- dis, quibus Melastomeae sint destitutae.— Certiorem autem utriusque ordinis diagnosin me invenisse existimo in anthera- rum dehiscentia apud Myrtineas longitudinali, apud Melasto- meas terminali. 78. Psidium pyriferum Linn. sp. pi. pag. 672.
Observatìo. In meis speciminibus folia obtusiuscula, pe-
dunculi uniflorij Psidium pyriferum} sed fructus prorsus glo- bosi Psidium pomiferum indicare videntur. An species svere diversae? an potius cultura longaeva ortae? 79. Eugenia lambos Linn. sp. pi. pag. 672.
So. Punica Granatum Linn. sp. pi. pag. 6y6, |
|||||
Plantae Surinamenses.
|
|||||||
791
|
|||||||
35. Melastomeae.
Observatio I. Petalomate excepto, Melastomeas hie enu-
merandas bacciferas Melastomatis, capsuliferas Rhexiae nomine comprehendam. Genera enim, a clo. Ventenat proposita (No- tice sur les plantes publiées dans 1'ouvrage intitule: Choix de Plantes etc. in Mém. de l'instit. nat. se. mathém. et phys. 1807. — pag. 7. sqq.), nee satis definita nee ipsi naturae con- venientia mihi aliisque visa sunt. Nuperrima generis Melasto- matis limitatio secundum antherarum structuram auctore clo. Jack (in Linn. soc. transact. XIV. pag. i.sqq.) melius quidem naturarci expvimere videlur; minime vero quae hie excludun- tur auctorum Melastomata, in unicum novum genus., Stoman- dram Jack, coérceri possunt. Ipsi mihi ad plura genera con- denda deest sufficiens specierum copia. Satius igitur visum est, ea sedulo observasse, quae in posterum forsan ad chara- cters genericos constituendos adiuvare possent. Observatio II. In computandis foliorum »nervis multum
discrepant auctores. Cll. Swartz, "Willdenow, aliique nervös exteriores, si margini approximate sunt, e ratione excludere Solent. CI. Bonpland contra omnes liumerat nervös, et eos, qui statim evanescunt. Unde summa diagnosium ambiguitas. la sequentibus nervi omnes, qui per totum folium extendun- tur, tum marginales tum a margine" remotiores, ad calculum. revocati sunt; qui an tea evanescunt, exclusi. 81. Petaloma Muriri Swartz. iud. occid. II. pag. 835.
tab. 14. litt. i. — Mouriri Guianensis Aubl. guian. I. pag. 453. tab. 180. Observatio. Genus, ut iam observavit el. Rob. Brown,
inter Melastomeas Myrtineasque medium tenens. Folia coria- cea, flexuoso - venosa et subtus ad lentem elevato - punctata, |
|||||||
E. Meyer,
|
|||||||
792
|
|||||||
quamvis non pellucido-glandulosa, plantam Myrtineam potius
quam Melastomeam indicant. Sed antherae, quarum thecae apice dehiscunt, quarumque commissura ad basin in proces- sum retroversum vaginaeformem decurrit, Melastomeam esse suadent. Thecae aniherarum basi parum solutae, apice arcte iunctae et reflexae, utraque longitudinaliter bilocularis, ita ta- rnen, xit loculamenta exteriora in apicem recurvum minus elon- gentur. Apice dehiscunt Melastomearum more , non vero , ut reliquae mihi notae, per poros, sed per rimas duas oblique se- milunares secus thecarum dissepimenta, qua re iterum affìni- tas aliqua cum Myrtineis demonstratur. 82. Melastoma spicatum A ubi. Foliis ovato-subcordatis quintuplinerviis bullato-papilli-
tis hispidulis subtus tomentosis, racemis axillaribus alternis, ca- lyce quinquedentato dentibus acutis, petalis suborbiculatis. M. spicata Aubl. guian. I. pag. 4a3. tab. i65. Desrousseaux in Lam. encycl. IV. pag. 3i. Rami teretiusculi, inferne subtetragoni, pilis patentibus flexuosis rufescentibus birsuti. Folia ovata Vel elliptico-OVata, tres circiter pollices longa, duos lata, brevi acuminata, basi
rotundata vel parum cordata, irregulariter serrulata , ciliata, quintuplinervia, nervis parum supra basin folii ex eodem fere puncto orlis, quibus accedunt nervi marginales saepe vix di- midium folium percurrentes, saepe fere toti obsoleti. Venae primariae more generis transversae, parallelae, secundariae adhuc satis conspicuae, nervis parallelae, quarum areolae in aversa pagina cryptas, in adversa papillas constituunt, desinen- tes in pilum singulum hispiduml Subtus folia tomentosa, in- teriectis pilis longioribus hispidulis. Petioli tres quatuorve lineas longi, valde hirsuti. Racemi axillares, alterni, raro dimidium folium excedentes, saepe simplices, rarius versus |
|||||||
Plantae Surinamenses. 793
|
|||||
basin panini compositi, hirsuti, floribus breve pedunculatis.
Calyx quinquedentatus, hirsutus, dentibus deltoideis acutis longe ciliatis; tubo ante anthesin cylindraceo, dein aucto. Pe- lala quinque, calycis dentibus subtriplo longiora, suborbicu- lata. Antherae basi bicallosae. Stigma obtusum. Bacca calyci adnata, eique parum brevior, apice post stylum deiectum fo- veolata , fovea ciliata, in meis speciminibus constanter quadri- locularis. Placentae longitudinaliter angulo interno affixae, bialatae, media loculamentorum occupantes. Observatio. Huic proximum est
# Melastoma crenatum Vahl.
Foliis ovato -subcordatis quintuplinerviis planis utrinque
hispidulis, racemis axillaribus oppositis, calyce quinqueden- tato, dentibus subulatis, petalis oblongis acutis, bacca adnata quinqueloculari. M. crenata Vahl. eclog. I. pàg. 4i- Eiusd. icon. III. tab. 24.
M. Iurta Sieber! herb, martinic. nr. 29g. (in Oken. Isis 1822. anz. pag. 4^4-) sed non Liunaei. Differt a M. spicato : foliis longius petiolatis, planis nec
bullato - papulosis, subtus absque tomento 5 racemis oppositis brevioribus, petiolos vix superantibus 5 pedunculis longioribus, inümis fere semper partitis ; calycis laciniis duplo longioribus, subulatis; petalis oblongis acutis; bacca parum ultra medium calyci adnata. — Conveniunt autem inter se : habitu ; calyce quinquedentato ; antheris basi bicallosis ; stigmate obtuso ; fo- veae styliferae margine ciliato ; bacca quadriloculari (forsan non nisi abortu, nam in ipso M. spicato et affmibus ci. Aublet observavit baccas quinqueloculares) ; placentis longitudinaliter affixis, usque in media loculamenta protensis, bialatis, quo fit, ut semina partim peripheriam baccae, partim dissepimen- ta, partim angulos internos spectent. — Qua singulari semi- |
|||||
E. Meyer,
|
|||||||
794
|
|||||||
Dum placentatione an novum genus fundandum ? An eadem
est in Melastomate elegante Aubl., aliisque eundem babituni ferjntibus? 83. Melastoma holosericeum Linn. sp.pl. pag. 559» Vahl.
eclog. I. pag. 42- Var. ß. acuminatum? Humb. et Bonpl.
Foliis oblongis acuminatis apice serrulatis quintuplinerviis,
supra glaberrimis subtus petiolis ramisque hirtis, panicula terminali brachiata, calyce hirto quinquedentato, bacca subli- bera triloculari apice sexseta. M. holosericea var. acuminata? Humb. et Bonpl. melast. I.
pag. 53. tab. 24- Specimina mea quam maxime, excepta superiore foliorum
pagina, ad calycem usque hirsutissima, piìis ex flavo fusce- scentibus patentissimis vel etiam rellexis. Caulis teretiuscu- lus et minime ad nodos ita incrassatas, ut eum exhibet icon laudata. Folia paullo longiora magisque acuminata ac in illa icone, basi integerrima, leviter revoluta, apicem versus ser- rulata , quintupìinervia, nervis exterioribus marginalibus , sed per totum folium excurrentibus. Panicula terminalis, ramis
patentibus plurimis, apice brachiatim dichotomis, inferioribus saepius ramosis, floribus in dichotomiis ramulisque subsessili- bus subsecundis. Bracteae lineari-lanceolatae, divaricatae, primariae fere semipollicares, florales calyce parum brevio- res. Calyx quinquedentatus, dentibus brevibus obtusiuscu- lis persistentibus. Petala longitudine calycis, obovata. Sta- mina explicata non vidi. Antherae basi bicallosae. Bacca fere tota libera, fragilis, et ni fallor exsucca, apice rotun- data, cicatrice styli deiecti tuberculata, nec ut antecedentis foveolata, setis sex brevibus subreflexis cincta ; in meis spe- ciminibus constanter trilocularis, placentis angulo loculamen- |
|||||||
Plantae Surinamenses, 795
t-orum interno longitudinaliter affixis, eique appressis, nee
ui in antecedentibus per processum rnembranaceum bialatnm Ha media loculamenta extensis; quo fit, ut si dissecueris fru- ctum, semina cuncta, funiculis rectis affixa, parietem baccae externam spectent, nee ut in antecedentibus tot circulos quot loculamenta efficiant. Ohservatio. Forsan nova species, cuius vero differentia
ex mera icone et descriptione Bonplandii minus exacta non liquet. — De characteribus genericis, in posterum forsan ad- bibendis* e f. observatio I. sub sequente specie. 84- Melastoma pleurocarpum mihi.
Foliis oblougis acuminatis serrulatfs ciliatis basi truncatis
quintuplinerviis pilosiusculis, petiolis ad margines tomentosis, panicula terminali floribus glomeratis, calyce glabro decem- costato quinquedentato, bacca semilibera iriloculari apice im- pressa, margine integro coronata. Caulis teres, cortice glabro viridi tenuiter striato. Fo-
lia quatuor vel quinque poìlices longa, 18-20 lineas lata, ob- lunga, acuminata, basi rotundäto- torneata, loto margine ser- rulata , ciliata, quintupliuervia , nervis subtus fìavicantibus, exterioribus submargiualibus j sed per totum folium excurfen- tibus j utrinque pilis raris appressis fìavicantibus adspersa. Petioli quatuor vel quinque lineas longi, dorso glaberrimi, ad margines vestiti tomento fuscescente, in inferiore foliorum pagina decurrente usque ad communem nervorum originem. Panicula tenninalis, ramis patentibus, ramulis subdivaricatis tomentoso-fuifuraceis. Bracteae divaricatae , lineari-lanceola- tae, glabriusculae, florales calyce fere duplo breviores. Flo- res in apice pedunculorum capitati, saepius terni. Calyx gla- berrimus, brevissime quiuquedentatus, sub anthesi pallescens, decemstriatus, in fructu caesio-nigricans, decemeostatus. Pé- 101
|
||||
796 E. Meyer,
tala quinque, obovata, concava, unguiculata, reflexa, longi-
tudine calycis. Stamina decern, aequilonga. Filamenta capil- laria, petalis duplo longiora. Antherae tenues, longe rostra- tae, basi bicallosae. Germen in fundo calycis minutissimum et maximam ad partem liberum. Stylus ante anthesin stamina induplicata apice curvato superans. Stigma capitatum. Bacca, ni fallor, exsucca, ultra medium calyci adnata, fragilis, apice depressa et margine brevissimo integro prorsus libero coro- nata, intra foveam vero styli deiecti cicatrice tuberculata, trilocularis, seminum placentatione eadem ac in antecedente, cui et tota pianta habitu similis. Observatio I. Conveniunt inter se species duae antece-
dentes differuntque a M. spicato et crenato (an etiam ab affi- nibus?): bacca triloculari, quam, ob setas sex stylum cingen- tes, in altera specie observatas, non abortu ortas sed normales esse autumo; cicatrice styli deiecti non foveolata sed plus mi- nusve protuberante ; praesertim vero peculiari seminum pla- centatione, supra descripta. Accedit habitus, praesertim ab in- florescentiae modo pendens. Quae omnia eadem observavi etiam in Melastomate racemoso Aubl. — Calyx quinqueden- latus, antherae basi bicallosae et stigma obtusum in hisce aeque ac in prius memoratis observantur. Observatio IL Melastoma calyptratum Valli, a reliquia
omnibus mihi notis speciebus eo differt, quod stamiuum ante anthesin induplicatorum arcus alternatim breviores sunt, quam- vis stamina explicita longitudine aequales. Nec taceam, me ilores invenisse constanter decandros, quem numerum eo li- hentius pro normali ha beo, quoniam pelala, iam Vahlio ob- servante, adsunt quinque, et quoniam io alia specie dode- candra, in Melastomate patente Swartz., teste auctore nume- rus staminum respondet numero petalorum senario. |
||||
Plantae Surinamenses. 797
Observatio IIL Ab omnibus Melastoraatibus hie memo-
raiis longe differì pianta, quam cl. Sieber in berbario niarii- nicensi mo. no. pro Mel. arborescente dedit, quamque ha- beo pro # Blachea pulverulenta Valli, symb. III. pag. 61.
Descriptioni Vahlianae baecce addere liceat. — Folia a
longitudine quadripollicari fere ad duplam triplamve varia, maiora, rarius etiam minora, inde a medio exacte dentata, sub- ciliata, quintuplinervia, nee trinervia, nisi nervös marginales per totum folium excurrentes, iamque ab ipso Vahlio obser- vatos, negligamus ; supra plerumque vestita pilis raris brevi- bus appressis flavicantibus. Calyx iarn ante anthesin durus., baccaeformis, subglobosus, pisi magnitudine, demum circum- scissus , margine praerupto. Petala octo, obovata, in unguem brevem attenuata, concava (ungue ante anthesin vix ullo ob- servabili). Stamina petalis numero tripla, aestivatione pro more ordinis induplicata, aequalia, antheris appendiculatis petala aequantibus. Stylus crassus, ante anthesin rectus, sta- minum induplicatorum arcus exacte aequans, dein parum de- clinatus, staminibus explicitis parum hrevior. Stigma rectum, peltatum, radiato-striatum, medio paullo excavatum. Bacca calyci aliquantum aucto adnata, hemisphaerica, apice excava-. ta, umbilicata, striis radialis vigiliti quatuor notata, umbilico tuhum referente, ore integro, in cuius fundo styli deiecti ci- catrix latet, ita ut stylus basi vaginatus haberi oporleat. Dis- sepimenta baccae duodecim. Placentae tolidem , dissepimenta mentientes, membranaceae , angulo interno loculamentorum per totam longimdinem affixae , abhinc fere usque ad parie- tem baccae exteriorem protensae, margine anteriore paullum incrassatae. Semina lateribus placentarum per funiculus bre- vissimos affìxa, plurima dissepimentis adversa, pauca periphe- |
||||
'
|
|||||
798 E. Meyer,
riam spectantia, horizontalia, obovata, exalbuminosa. Eni'
bryo rectus; radicula minuta, infera. Plantam, modo descriptam, nec Melastomatis sive Stoman*
drae, nec Blaekeae Patr. Brown, esse speciem, facile appare^ Affinior est Blaekeae Aubl. Quod génus, quum a Blackea Patr. Brown, longe diversum est, alio nomine donari debet. Nec prorsus negari potest affinitas aliqua nöstrae plantae cum Melastomate arborescènte Aubl. et succoso Aubl. 5 quae an eiusdem generis sint, inquirendum est. 85. Rhexia aquatica Swartz. incì. occid. II. pag. 65o. —*
Melastoma aquatica? Aubl. guian. I. pag, 43o. tab. 169. Folia in meis speciminibüs quinquenervia, cum nervis
accessoriis marginalibtis, dimidium folium vix percurrentibus, utrinque glabra. Partium numerus in flore fructuque con- stanter quaternarius. Antherae basi antrorsum bicornes, cor- nubus adscendentibus. Stigma obtusum. Pericarpium calyci semiadnatum j apice subtetracoccum, fragile, prorsus exsuc- cum j nihilominus ne dehiscat dubito, quum in meis specimi- pibus, seminibus prorsus matnris, ne levissimas quidem vai- vularum suturas detegere licuit. Styli deiecti cicatrix minu- tissime luberculata. Placentae longitndinaliter adnatae, cras- sae, tuberculatae , dissepimentis arte remotis constituentés co- lumellam oblongam tetragónam, angulis canaliculars, eana* liculis dissepimentorurn insertioni inservientibus. Observatio. Aut species mirifì^e ludit, aut duas species
ci/ Swartz confudit. Nam Aubletius plantae suae folia supra
- birsuta j numerumque partium quinarium tribuit. Quem se-
cutus Swartz folia tantum hirsutiuscula, at numerum partium
yariabilem esse , coniendit.
86. Rhexia hypericoides Willd.
Villosissima, foliis oblongis acntis integerriniis brevius pe-
|
|||||
Plantae Surinämenseä. • 799
tiolatis reflexis quinquenerviis, floribüs solitariis ternìinàlibus
et alaribus, caps.ula libera pentacocca apice barbata. JR. hypericoides Wìlld. sp. pi. IT. pag. 3o3.
'Melastoma villosa Aubl. guian. I. pag. 428. tab. 168.
MeHanae species Venten, in Mém. de l'inst. nat. se. ma-
thém. et phys. 1807. pag. 11. Caulis erectus, villosus, pilis longis densis pàtentibus^ basi violaceis apice incanis. Folia reflexa, pollicem circiter longa (non Septem sed-) quinquenervia, cum nervis accessoriis marginalibus dimidio folio brevioribus et saepe obsoletis, ve- stita pilis appressis brevibus paullo rigidioribus ac caulinis, in lamina superiore flavis, in inferiore ex albo flavicantibus. Petioli villo caulino breviores, unde folia primo intuitu sessi- lia videntur. Flores solitarii, alarès et terminales in ramulis subpaniculatis. Folia floralia reliquis minora, ceterum simi« lia. Calyx ovato-tubulosus, quinquangularis, decemstriatuSj profunde quinquedentatus, dentibus persistentibus, villosus, quatuor lineas longus. Petala non vidi. Slamina decern, an- theris basi antrorsum bicornibus inaequalibus, commissura thecarum in staminibus tribus, ni falsns sum j eiusdem lateris elongaia, in reliquis adeo abbreviata, ut comna pone thecas appareant. Stylum non vidi. Capsula intra calycem libera, quinquangularis, pentacocca, carpelli^ apice barbatis conni- venùbus , foveam profundam quinquerimatam pos"t stylum de- iectum constituentibus, apice dehiscéntibus per suturam lon- gitudinalem. Placentae crassae; paullo infra medium angulo loculamentorum interno affixae, basi et apice solutae, in me- dia loeulamenta protensae , " antice seminiferàe^ Observation Similem structuram reperi in specie sequente,
eundem habitum ferente. # Rhexia glomerata Rottb.
|
||||
800 E. Meyer,
Foliis ovato-oblongis acutis integerrimis brevius petiola-
tis patenti-bus trinerviis hispidulis, floribus terminalibus glo- meratis, calycibus quadrifidis ramoso-pilosis, capsula libera apice retusa setigera. Rh. glomerata Rottb. Surinam, pag. 8. tab. 4-
Uh. obvallata Sieber! herbar. martinic. nro. 99. (in Oken. Isis 1822. anz. pag. 453.) Rottboellii descriptioni addamus sequentia. — Calyx ex-
acte quadrifidus, nec partitus, tubo pilis verticillatim ramo- sissimis vestito, limbi laciniis rectis nudis brevissime pedi- nato-ciliatis. Petala laciniis calycinis duplo longiora, obova- *a, ungniculata. Stamina octo, aequalia , petalis parum bre- viora, thecarum commissura antice curvata, in tuberculum didymum fulvum desinente. Siigma subcapitatum , obtusum. Capsula libera, apice parum retusa, cicatrice styli deiecti se- tis rectis cincta, quadrilocularis, placentaiioue seminum eadem ac in praecedente specie. Dehiscentiae modum non observavi, sed suturae satis apertae sunt. Memorabilis illa seminum placentatio, si in affinibus ea-
dem est ac in hac et praecedente, optimum praebebit novi generis characterem. 36. Salicarieae.
87. Dodecas Surinamensis Linn. fil. suppl. pag. 36. et 245.
Character generis. Calyx quadrifidus, aestivatione valvata.
Petala quatuor, calyci inserta, suborbiculata. Stamina duode- cim, infra petala inserta, .filamentis in tubum calycis decur- rentibus, antheris adnatis oblongis. Stylus flexuosus, stigmate obtuso. Capsula supera, calyce tecta, globosa, semiquadrival- vis, unilocularis. Placenta centralis subglobosa, stipitata. Se- mina numerosa, exalbuminosa. Radicula infera. |
||||
Plantae Surinamenses.
|
|||||||
801
|
|||||||
Speciei descriptio. Rami lignosi, teretiusculi, cortice ci-
nerascente , ut tota pianta glabra. Ramuli approximati, qua- drangulares, alii stricti, alii varie flexi. Folia opposita, de- cussata, exstipulata, subsessilia, cuneiformi-obovata, obtusis- sima, ad lentem brevissime mucronulata, pollicaria vel parum longiora, superne quatuor lineas lata, integerrima, nitoris ex- pertia. Pedunculi saepius uniflori in apice ramulorum axilla- res, parum infra fiorenti bibracteati ; ravius ex ipsarum bra- ctearum axillis accedit pedicellus unus vel alter brevissimus, bracteis sub floribus tunc nullis. Calyx tubo urceolato ro- tundo, limbo ante anihesin tetragono, dein patente, laciniis deltoideis mucronatis. Petala breve unguiculata, calyce pa- rum longiora. Stamina petalis breviora. Antherae thecis pa- rum divergentibus, basi emarginatae. Stylus staminibus parum longior. Capsula magnitudine pisi mediocris. Observatio I. Linnaeus filius in huius generis charactere
essentiali corollam pentapetalam dixit, quod certe nil nisi Vi- tium scribendi, quum mox in charactere naturali rectius dixit petala quatuor. Hinc deceptus cl. Willdenow eumque secutus Persoon, quorum neutrum plantam vidisse suspicor, non modo petala quinque sed etiam calycem quinquefidum ei tribue- runt, quamvis ipse ci. Willdenow in adiecta Linnaei descri- ptione calycem quadrivalvem, et in generum dodecandro- rum conspectu calycem quadrifidum, corollam tetrapetalam dixerit. Observatio IL Ipse Linnaeus filius erravit in eo, quod
stamina receptaculo inserta dixit, quae oninino perigyna sunt, licet decurrant quasi filamenta ad ipsum receptaculum usque, ideoque nos doceant tum veram omnis perigyniae naturam, tum exiguum eius valorem. Observatio HL Erravit idem cL auctor in eo, quod
|
|||||||
802 B. Meyer,
hane stirpem forte lussiaeae speciem esse pronunciavit, qùacum
nullam ve ram habet affinitalem. Nee ad Myrtineas sed certi» sime ad Salicarieas pertinet, ut iam ex Linnaei descriptione suspicatus est ingeniosissimus Iussieu, quamvis inter Myrti- neas genus .enumeravi^ Proxima affinitas esse videlur cum Ginoria Jacq. amer. pag. i48- tab. 91., quacum convenit, quanr tum ex icone et desc.riptio.ne pätet, tum toto habitu, tum prae- sertim iuflorescentia, tum floris fructusque structura , exceptis et partium numero in Ginoria senario, et antherarum forma in eadem reniformi. .3 7. Rosacea e.
8:8* Rosa sempervirens Curt, magaz. tab. 284- 38. G HRYSOBAjLANEAE.
89. Cltrysobalanus Icaco Linn. sp. pi. pag. 681. Jacq.
amer. pag. 164. tab. 94. 90. Hirtella paniculata Swartz. prodr. pag. 5i. Vahl.
symb. IL pag. 43. tab. 3i. Meyer, essequeb. pag. 122. — H. hirsuta Lam. illus.tr. gen. nr. 2754. Schult, syst, veget. V. pag. 272. — H* aggregala Poir. enc.ycl. suppl. 111. pag. 53. In meo specimine racemi in ramis terminales, omnino so-
iitarii, stricti, densifiori, axillares nulli. Rachis, pedunculi et exterior calycis facies aeque ac rami foliorumque venae marginesque bird. Calyx profunde quinquefidus, sed non partitus, pedunculo oblique affix us, aestivatione solito more imbricata, i. e. laciniis duabus oppositis extimis, duabus inti- mis, quinta interiecta hinc tecta hinc tegente, omnibus dein reflexis, intus tomentoso - pubesceutibus. Stamina, ut in spe- cimine suo Essequeboensi obseryavit el; G. F. W. Meyer, con- stante!' sex, eaque glaberrima, peri»vna. |
||||
803
|
|||||||
Plantae Surinamenses.
|
|||||||
Observatio. CI. Schuhes quam ob rem nomina Hirtella-
rum Lamarckiana Swartzianis praetulerit, nescio, quum haec in prodromo 1788. edita priora sunt. 91. Hirtella apetala mihi.
Foliis ovato -oblongis acuminatis glabris, racemis compo-
sitis terminalibus, floribus apetalis enneandris, calyce patente. Rami lignosi, flexuoso-virgati, glabri 5 ramuli iuniores
pilis appressis sparsis hirsuti. Folia pollicem circiter ab invi- cem distantia, breve pedunculata, ovato-oblonga, quadripol- licaria, latitudine subsesquipollicaria, acuminata, basi subacu- ta, integerrima, (in siccis, an etiam in vivis? leviter undula- ta,) venoso-reticulata, glabra, supra nitentia j iuniora tarnen ad costam subtus hirsuta. Racemi compositi, alterni, in apice ramorum, erecto-patentes. Pedunculi pubescentes, divaricati, alterni, flore terminati, ad cuius basin oriuntur pedicelli bini, oppositi, vix liaeam longi, triflori. Bracteae minutissimae ad basin cuiuslibet divisionis, florales nullae. Calyx non obli- que, sed omnino recte pedicello insidens, tomentoso-pube- scens, eiusdem fere magnitudinis ac in Apuane arvensi, tubo urceolato, limbo aestivatione imbricata, ita tarnen, ut laci- niae duae oppositae hinc unicarn intimam marginibus suis te- gant, hinc a duabus collateralibus extimis et inter se alternis tegantur; laciniis omnibus dein patentibus, nec ut in reliquis speciebus reflexis, obtusiusculis, pubescentibus. Petala certe nulla, nec ante anthesin ulla eorum rudimenta. Stamina no- vena, quinque laciniis calycinis alterna, quatuor iis opposita, decimum deficiens ante laciniam stylo aversam ; inserta calyci parum infra faucem et supra barbara tubi annularem. Fila- menta glaberrima, calyce subquadruplo longiora, demum ir- i-egulariter tortuosa. Antherae incumbentes, suborbiculatae, deciduae, thecarum commissura oblonga callosa. Germeu 102
|
|||||||
804 E. M E Y E R,
minutissimum, globosum. Stylus basilaris, adscendens, ad
medium usque hirtus, superne glaber. Stigma subulatum. Fru- ctum non vidi. 3g. Acacieae.
92. Inga punctata Willd. sp. pi. IV. pag. io 16. (excl. sy-
non. Jacq.) Observatio I. Differunt specimina mea a Willdenowii de-
scriptione : petiolis non strigosis sed plurimis glabris , iuniori- bus tantum, sicut apice ramulorum, rachi, pedunculisque brevi tomento vestitis; nec non spicis ovatis potius quam ob- longis. Quae vero et in aliis speciebus, ut scio, variant. Observatio II. Mimosa fagifolìa Jacq. amer. pag. 2Ö4- tab.
i64- pianta valde dubia est, a vera M. fagifolia merito remo- ta, sed ab Inga punctata tarn longe recedens, ut, donec alia forsan species iconi et descriptioni Jacquini magis respondens observetur, inter dubias enumeranda sit. 4-0. C AES ALPINIEAE.
g3. Cassia bacillaris Linn. fil.
Caule geniculato, foliis biiugis, foliolis obliquis ovatis,
gianduia obtusa inter infima, racemis axillaribus, legumine te- reti loculoso non dehiscente. C. bacillaris Linn. fil. suppl. pag. 23i. Collad. cass. pag. 87.
C. americana tetraphylla Houst. reliq. tab. 17. Cathartocarpus Bacillus Vers, synops. I. pag. 459. Cathart. bacillaris Jacq.? fragment, pag. 5g. tab. 85. fig. 4. (icon fructus.) Descriptioni Linnaeanae sequentia addamus. Gaulis flexno- |
||||
Plantae Surinamenses. 805
so - geniculatus. Folia subreflexa. Petiolus teres, sulcatus,
muticus, bipollicaris. Foliola supra nitentia, subtus glauce- scentia, parum acuminata. Stipulae subulatae, deciduae. Ra- cemi erecto-patentes, petiolos subaequantes. Pedicelli quadri- sulcati, erecti, dernum elongati, divaricati. Bracteae lineari- lanceolatae, concavae, deciduae. Galycis laciniae oblongo-el- lipticae, obtusissimae, subaequales. Petala obovata, trinervia, superius decern lineas longum, reliqua sensim minora. Sta- mina septem, fertilia, subaequalia, sterilia nulla. Antherae adnatae, oblongae, incurvae, glabrae, uncinatim rostratae, apice poris dehiscentes. Germen hirsutum , teretiusculum. Fructum non vidi. Observatio I. Icon laudata, quamvis rudis, et quamvis
foliorum forma minime naturalis sit, tarnen ob caulem geni- culatum , huic unicae speciei, quantum scio, proprium, hue pertinere videtur. Observatio II. Memorabilem huius varietatem, partibus
omnibus usque ad exteriorem calycis petalorumque faciem pu- bescentibus, foliolis paullo angustioribus, acutis nee acumina- tis, Panamae legit beatus Haenke. Observatio III. Gassiae genus Linnaeanum in genera tria
vere naturalia dividendum mihi videtur, quorum characteres primarii in antherarum structura calycisque aestivatione quae- rendi sunt, secundarii et minus certi in leguminis forma et fa- brica, in inflorescentia, et in stipularum cum foliolis compa- ratarum magnitudine; ut paucis hie exponere iuvabit. # Cathartocarpus Pers. (Bactyrilobium Willd.)
Calyx quinquepartitus, obtusus , aestivatione involvente.
Corolla pentapetala, subregularis. Stamina decern, fertilia, in- aequaiia, antheris ovatis obtusis longitudinaliler dehiscentibus. Legumen teres, non dehiscens, loculosum, pulpa farctum. |
||||
806 E. Meyer,
Arbores vel frutices altiores, stipulis ratione foliolorum
parvis deciduis, floribus racemosis. Hue pertinent species sectionis primae, Fistulae_, apud
Colladon, exclusa specie ultima, Cassia bacillari} quae qu- dem legumine Cathartocarpi, sed antheris habiiuque Gassiae praedita est ## Cassia Linn. (excl. speciebus.)
Calyx quinquepartitus, obtusus , aestivatione involvente.
Corolla pentapetala, subregularis. Stamina saepius decern, in- aequalia, nonnulla sterilia raro deficientia. Fertilium antherae oblongae, curvatae , rostratae, apice poris dehiscentes. Legu- men varium. Frutices, stipulis foliolorum ratione parvis, saepius deci-
duis, floribus saepius racemosis. Hue pertinent Colladonii Sectio altera, Chamaefistula, ter-
tia, Herpetica,, quarta, Senna j quinta, Chamaesenna} et Cas- sia òacillaris _, quae hoc genus cum antecedente iungit. Cas- siam cytisoidem, quam in peculiari sectione enumeravit Colla- don, et in posterum forsan pro genere peculiari habendam esse asserit, non novi 5 ex icone et descriptione autem genui- nam Cassiae speciem esse, sequenti generi proximam, auiu- marem. Legumen Cassiarum mirifice variat tum forma , tum
substantia , tum interna fabrica , tum vel dehiscentia vel perpetua valvularum cohaerentia , tum denique pulpae vel praesentia vel absentia ; unde sequitur, nec genera Cas- siae proxima , qualis est Cathartocarpus, fructu fundari posse. # # # Chamaecrista Moench.
Calyx quinquepartitus, acutus , aestivatione valvata. Co-
rolla pentapetala, subregularis. Stamina 5-7-10 fertilia. An. |
||||
Plantae Surinamenses.
|
|||||||
807
|
|||||||
theràe lineares, per rimas decurrentes villosas apice dehiscen-
tes. Legumen lineare, pulpa destitutum. Herbae vel suffrutices, rarius frutices, stipulis ratione fo-
liolorum magnis persistentibus, floribus in axillis foliorum so- litariis aut fasciculatis, rarissime racemosis terminalibus. Fo- liola saepius minutissima. Hue pertinent Golladonii Sectio septima, Absus , et ultima,
Chamaecristaj quarum antherae mihi prorsus eandem structu- ram praebent, quae quomodo fugere potuerit cl. Goiladonium in Chamaecristis , postquam in Absus iam recte observaverat, non intelligo. Habitu Absus parumper recedunt a veris Cha- maecristis, sed ad veras Cassias vix ac ne vix propius ac. cedunt. 42. Papilionaceae.
94. Machaerium ferrugineum Pers. synops. II. pag. 276. —
Nissolia ferruginea Willd. sp. pi. III. pag. 900. — N. quinata Aubl. guian. II. pag. 743. tab. 297.
Kar. ß. glabrescens mihi. Folioiis subtus pubescentibus (nee tomentosis.)
95. Dr'epanocarpus isadelphus mihi.
Foliis multiiugis, staminibus aequaliter diadelphis.
Caulis, ni fallor, arborescens. Rami cortice cinerascente,
Ugno albo duro. Folia alterna, spithamaea, impari - pinnata, multi. (16-20-) iuga. Foliola lineari - oblonga, pollicaria, sub- aequalia, suprema parum minora, apice subretusa, integerri- ma, glabra. Spinae stipulates geminae , validae, recurvae, semiteretes, post foliorum lapsum persistentes. Paniculae in apice caulis ramorumve congestae, pubescentes, fasciculis ra- mulorum subternorum alternis 5 floribus breve pedunculatis |
|||||||
808 E- Meyer,
|
|||||
subsecundis, unde ramuli post flores deiectos dentati apparent.
Bracteas in panicula observavi nullas, praeter florales gemi- nas ovatas obtusas glabras , dimidium calycem aequantes eique appressas. Calyx subaequalis, glabriusculus, quinque- dentatus. Vexillum extus sericeo-pubescens, reflexum, ova- tum, retusum. Alae falcatae, obtusae, basi dente reverso, vexillum spectante, auctae. Carina alis similis. Stamina aequa- liler diadelpha, utroque latere quina; filamentorum parte li- bera lateraliter inflexa, alternis subbrevioribus ; antheris sub» ovatis. Germen pedicellaturn , falcatum , hirsulum, stylo gla- bro setiformi recto terminatum , post antbesin e fissura stami- num superiore reflexum. Legumen non vidi. Observatio I. Etiamsi fructum non vidi, tarnen nullus du-
bitavi, quin novam stirpem huic insererem generi, quocum convenit: foliis impari-pinnatis, spinis stipularibus, insolita ilia, quam descripsi, inflorescentia, bracteis floralibus, eadem denique calycis, petalorum et germinis conditione. Differt tantum a Drepanocarpo lunato Meyer essequeb. pag. 238. sta- minibus in duas phalanges positìs. Sed aliam habeo eiusdem generis novam speciem Panamensem, in Reliquiis Haenkeanis in posterum describendam, huic nostri tam similem, ut vix omnium partium tenuitate, staminibusque monadelphis distin- guami'. Observatio IL Reliquarum specierum diagnoses iam nunc
sic audiant : * Drepanocarpus lunatus G. F. W. Meyer.
Foliis tri-quadriiugis, staminibus monadelphis. D. lunatus G. F. W. Meyer essequeb. pag. 238.
Pterocarpus lunatus Linn. fil. suppb pag. 317. * # Drepanocarpus microphallus mihi.
Foliis multiiugis, staminibus monadelphis. |
|||||
Plantae Surinamenses. 809
|
|||||
D. microphallus mihi in Sternberg, reliquiae Haenkeanae
mscpt. 96. Dolichos regularis? Linn. Volubilis, hirsutus, foliolis rhomboideo-ovatis, racemis
folio longioribus, leguminibus subternatis nutantibus undulatis obtusis hirtis. D. regularis? Linn. sp. pi. pag. 1022.
J^ar. «. Foliolis sericeo-villosis acutis.
V^ar. ß. Foliolis hirsutis, lateralibus obtusis, intermedio sub-
elliptico acuto. Tota pianta helvolo-hirsuta, pilis mollibus, in caule re- trorsis , in petiolo patentibus, in racemo calycibusque erectis, in foliolis appressis. Folia Dolichi Lablab, sed utrinque sem- per plus minusve hirsuta, et quoad apicis formam valde varia. Racemi axillares stricti, sub anthesi longitudine foliorum, quin etiam parum breviores, floribus subsessilibus, apice densissime spicatis, inferne remotis ; post anthesin duplo triplove longio- res. Calyx subquinquefidus, lacinia impari parum longiore et angustiore. Petala parva, in siccis rubentia, longitudine sub- aequalia. Vexillum basi bicallosum -, carina erecta. Stamina carina breviora , nisi speciminibus incautius exsiccatis deceptus sum, alterna abortiva, ut in Teramno. Legumina plurima terna, infima subinde quaterna, suprema solitaria, nutantia, in meis speciminibus parum ante maturitatem i5 - 16 lineas longa, duas lata, linearia, compressa, marginibus undulata, parum curvata, basi et apice obtusa, mucronata, pilis rigidis patulis hirta, sed non uremia, sub-octosperma. — IQ varie- tale ß. nullam differentiam praeter indicatas invenio. Observatio. Eandem stirpem, foliolis paullo accuratius
rhomboideis, sed quoad foliolorum hirsutiem inter varietates nostras «. et ß. fere intermediam, in regno Mexicano saepius |
|||||
810 E. Meyer,
legit beams Haenke. Piantana, tam late in terris disseminatane
hucusque botanicos fugisse, vix vero simile est 5 inter species melius descriptas earn non inveni ; autumavi igitur, esse plan- tam adhuc minus cognitam, Dolichum regulärem, cuius dia- gnosis non repugnat. 97. Clitoria arborescens Ait. fil.
Foliis ternatis, foliolis ellipticis subtus tomentosis, race-
mis petiolo brevioribus, bracteis floralibus lanceolato - subu- latis. CI. arborescens Ait. hort. kew. edit, altera. IV. pag. 3o2.
Est mihi ramus crassus, lignosus, strictus , qui plantam
arborescentem indicare vidctur, cortice purpurascente glabro, apicem versus leviter pubescente. Folia approximata, ternata. Petiolus communis subsemipedalis, teretiusculus, pubescens ; partiales duas lineas longi, hirsuti. Foliola exacte elliptica, basi rotundata, apice rotundato-acutiuscula, integerrima, pen- ninervia; subtus reticulata, tomentosa, pubescentia, venis fer- rugineo -serieeis ; supra glabra; intermedium vix longius, sub- quinquepollicare, a lateralibus remotum. Stipulae petioli com- munis subovatae, acutae, basi obliquae, bi - trilineares; par- tialium hos aequantes , subulatae, sericeae. Racemi axillares, patentes, foliolorum ìateralium insertionem aequantes , petiolo crassiores, stricti, basi subpubescentes, apice cum bracteis bra- cteolisque sericeae. Pedunculi alterni, parum a basi et ab in- viceli! distantes, bilineares, in fructu demani duplo longiores et fìrmiores. Bracteae teniae, laterales et superiores opposi- tae, omnes lanceolatae, acuminatae, pedunculo duplo fere lon- giores; florales denique geminae, angustissimae, lanceolatae, subulatae, dimidium calycem superantes. Calyx campanulatus, pollicari fere longitudine, saepius at non semper pedunculi torsione resupinatus, bilabiatus ; labio superiore tripartito, la- |
||||
Plantae Surinamenses.
|
|||||||
811
|
|||||||
ciniis subulatis, intermedia productiore; inferiore semibifido,
laciniis acuminatis apice conniventibus. Vexillum bipollicare, obtusum, emarginatum, latitudine fere sesquipollicari. Alae sesquipollicares, ungue longissimo. Carina parum ultra polli- cem longa, unguibus longissimis. Slamina diadelpha , fila- mento altero libero, reliquis usque ad styli inflexionem conna- tis , superne pubescentibus ; antheris acuminatisi Germen pedicellatum, cum stylo filiformi inflexo sericeo - hirsutum. Stigma subpeltatum. Legumen calyce staminibusque mar- cescentibus cinctum, iam longe aute maturitatem (maturum non vidi) semipedale, dimidium pollicem latum, compres- sum, rugulosum, glabriusculum, basi in pedicellum polli- carem rectum, apice in stylum aequilongum incurvum atte- nuatum. 98. Cajanus flavus De Cand. catal. monspel. — Cytisus
Cajan Linn. sp. pi. pag. io4-i» 99. Indigofera Anil Linn, mantiss. pag. 272.
Observatio. Foliolorum numerus, in Indigoferis pinnatifo- liis admodum varius, ex diagnosibus excludendus est. Sic spe-
cimina mea Indigoferae Anil variant foliis tri-sexiugis. Idem observavi in Indigofera tinctoria. 100. Hedysarum barbatum Linn. sp. pi. pag. io55.
42. Casstjvieae.
ior. Anacardium occidentale Linn. sp. pi. pag. 548.
102. Mangi/era Indica Linn. fil. suppl. pag. 157. 43. Terebinthaceae.
io3. Ionquenetia paniculala Willd. sp. pi- H. pag. 75o. —
103
|
|||||||
E. Meyer,
|
|||||||
812
|
|||||||
Tapirira Guianensis Aubl. guian. I. pag. 470. tab. 188. — Ta-
pina Guianensis Pers. synops. I. pag. 5oo,. Observatio. Nomen plantae Garibaeum teste Aubl elio est
Tapiririj nomen Tapiriae itaque, a ci. Iussiaeo factum, du- plici ratione, tum quia barbarum, tum praecipue quia mutilum est, servari nequit. 44- SlMARTJBEAE.
ix>4' Quassia amara Linn. sp. pi. pag. 553.
45. GUTTIFERAE,
io5. Clusia venosa Linn. sp. pi. pag. i4c;5.
46. VoCHISIEAE.
Observatio I. Dubiae affinitatis familia; a Polygaleis certe
longe distans, propior sane Guttiferis, licet Stamina sint vere perigyna; sed his etiam non proxima. Praeter genera, Vochi- sieis adscripta a ciò. St. Hilaire (in Mém. du mus. d'hist. nat. VI.), haud dubie hue perlinet Erisma Rudg. guian. pag. 7. tab. 1., germine infero a reliquis generibus diversum , quo affir- matur perigyna staminum insertio. " Observatio IL CI. St. Hilaire pro typo familiae habet
stamina petalis alterna, quamvis stamina petalis opposita non excluserit; nee excluder« poterai, quum in Cuculiarla stamen unicum stat ante petalum unicum. Sed tam anceps et incerta floris structura quum alias nunquam reperiatur, et in hac fa- milia vix statuenda est. Possemus pro typo habere stamina petalis dupla, quorum plurima semper abortiva, paucissima. su- |
|||||||
Plantae Surinamenses.
|
|||||||
813
|
|||||||
perstitia, in aliis alterna petalis, in aliis opposita, nisi in
eiusmodi abortione etiam natura unam eandemque sequi sole- ret regulam. Nil igitur superest, nisi ut torsionem statuamus, qua stamina, in aliis Vochisieis petalis opposita, fiant iuxtapo- sita. Quam opinionem affirmare videtur character Qualeae datus a ciò. ilio Auctore: petalum unicum, stamen unicum al- ternum, i. e. ad latus petali positum. 106. Cucullaria tetraphylla G. F. W. Meyer I essequeb.
pag. 12. Observatio. Variat foliis quaternis et ternatis. Calcar pe-
dunculo parum brevius. An igitur a Cucullaria excelsa satis diversa? 47. Hy pericine ae.
107. Vismia Cajennensis Pers. synops. II. pag. 86.
48. Malpighieae. -
108. Banisteria lobulata mihi.
Foliis ellipticis acuminatis coriaceis glabris superne luci-
dis, petiolis eglandulosis brevibus, pedunculis axillaribus tri- floris subpaniculatis, carpellis pubescentibus tuberculatis intus lobulo auctis. Rami erecto-patentes, stricti, cortice laevi. Folia qua-
dripollicaria, elliptica, in acumen longum obtusum protracta, basi acuta, integerrima, coriacea, glaberrima, venoso - reti- culata , facie nitida, -subtus non glaucescentia. Petioli breves, eglandulosi. Pedunculi in foliorum^superiorum axillis, pe- tiolo duplo longiores, stricti, triflori; pedicelli pedunculo lon- giores, subpollicares, apice incrassati puberuli, fructiferi nu- |
|||||||
814 E. M E Y E R,
|
|||||
tantes. Flores non vidi. Carpella magnitudine pisi minoris,
pubescentia, reticulato - tuberculata , interdum submuricata, alis sesquipollicaribus oblique obovatis, dorso pubescentibus, alulis accessoriis vix bilinearibus intra maiores, iisque paral- lel is basi stylis adnatis. Observatio. Medium tenet inter Banisteriam Leonam Ca-
van. et B. muricatam Cavan. Accedit etiam ad B. multiflo- ram DeGand. prodrom. I. pag. 589., cuius fructus ignotus; sed foliis subtus non glaucis, floribus axillaribus nec paniculatis, tomenti defectu iam satis differre videtur. log. Banisteria ovata Gav. dissert. IX. pag. 429. lab. 257. fìg. 1.
49. Malvaceae.
no. Hibiscus trilobus Cavan. dissert. III. pag. 147. tab. 53.
fig. 2. in. Sida rhombifolia Linn.
Foliis oblongo - lanceolatis rhombeisve , basi integerrimis,
apice dentatis, subtus candicantibus, pedunculis axillaribus unifloris foliorum longitudine, carpellis 7-io birostratis. Malvinda unicornis etc. Dillen, eltham. pag. 216. tab. 172. fig. 212.
Sida rhombifolia Linn. sp. pi. pag, 961. Cavan. dissert. I. pag. 23. tab. 3. fìg. 12. Humb. Bonpl, et Kunth. iioy. gen, V. pag. 261. Var. ß. Foliis angustioribus. Sida alba Cavan. dissert- I. pag. 22. tab. 3. fig. 8. et dissert. IL pag. 48. (non Linnaei.)
S. canariensis Willd. sp. pi. III. pag. 738. Formam primariarn non ex Surinamo , sed ex horto Up-
saliensi, Linnaei tempore lectam, et aliunde habeo. Varietatem |
|||||
Plantae Sarinamenses. 815
|
|||||
ß. vero ex Surinamo. Unicum quod invenio discrimen sunt
folia angustiora , basi minus cuneata. Utraque forma variat multum: i. forma foliorum, ita ut limites nullae inter utram- que dentur; 2. inferioris paginae superficie modo glabriuscula, modo fasciculis pilorum brevissimis appressis stellatis induta; 3. pedunculis folio parum brevioribus et parum longioribus, quam differentiam saepe in una eademque pianta reperio. Observatio. Ex dictis satis apparet, Sidam canariensem
Willd. a S. rhombifolia specie non differre. Multo magis du- bito, quin hue pertineat S. canescens Cavan. dissert. I. pag. 23. tab. 8. fìg. 3., quae est S. rhombifolia ß. canescens DeGand. prodr. I. pag. 462. Tota pianta minor, strictior est j folia ex- actissime rhomboidea, subtus inter fasciculos pilorum stellatos tomentosa, supra pallidiora quam in rhombifolia et sub lente pu- bescentia; habitus peculiaris. Fructns , qui forsan meliora di- scrimina offert, mihi aeque ac Cavanillesio ignotus. 5o. Passifloreae.
112. Passiflora foetida Linn. sp. pi. pag. i35g.
113. Passiflora Vespertilio Linn. sp. pi. pag. iòSj.
5i. Papaveraceae.
II.4- -drgemone Mexicana Linn. sp. pi. pag. 727. 52. DlLLENIEAE.
115. Doliocarpus Rolandri Gmel. syst. pag. 8o5. — J).
scandens Poir. encycl. suppl. IL pag. 497- — ^' cau^e scan- dente etc. Roland, in Act. Holm. 1756. pag. 249- tab. 9. fig. 1. |
|||||
816 E. Meyer,
2.3. (edit, german.)— Tetracera Doliocarpus Willd. sp. pi. II.
pag. 1241. Rami divaricati, cortice cinereo -fuscescente, ad lentem tu>
berculoso, apice sursum scabri, tuberculis illis hie piliferis, puis minutissimi». Folia alterna, petiolata, oblonga, acuminata, basi attenuata, integerrima, superius dentata, dentibus remotis bre- vissimis mucroniformibus; penninervia, venoso-reticulata, coria- cea, supra nitentia, subtus ad lentem glanduloso-punctata, nervo medio et iuniorum foliorum petiolis puis appressis vestitis. Sli- pulae nullae. Flores in foliorum axillis fasciculati, rarius in race- mum rachi abbreviata dispositi. Pedunculi semiunciales brevio- resve, pilis patentibus pubescentes. Bractea in medio pedunculo parva, elliplica, obtusa, concava, dorso pnberula. Calyx pentase- palus, marcescens, sepalis rotundis, dorso pubescentibus, aesliva- lione imbricatis, extimo reliquia duplo minori. Petala tria fuga- cia, nec nisi ante anthesin a me observata. Stamina plurima, hy- pogyna, distincta, calycem aequantia j fìlamentis apice vix dilata- lis ; antheris parvis, adnatis. Germen subglobosum, hirtumj sty- lus oblique terminalis, siaminibus longior ; stigma parvum, obli- que turbinato-truncatum. Pericarpium excentricum (carpellum solitarium), subglobosum, coriaceum, pubescenti-hirtum, stylo persistente flexuoso coronatum, non dehiscens, nec ullo suturae vestigio observabili, uniloculare, dispermum (pulpa farctum?). Semina erecta, contigua, hinc planiuscula, dorso convexa, alterum paullo superius, arillo albente tota inclusa. Testa seminis nitida, nigricans, fragilis. Albumen carnosum. Embryonem nullum iu tot quot dissecui seminibus invent; sed cavitas ernbryonalis in medio albumine, longitudinalis et ipso albumine parum brevior, subcylindracea, leviter curvata. 116. Delima tomentosa mihi. — Tigarea dentata Aubl. guian.
II. pag. 920. tab. 35i. — Tetracera tomentosa Willd. sp. pi. II. |
||||
Planine Surinamenses.
|
|||||||
817
|
|||||||
pag. I24i- DeGand. syst.I. pag.4o4«— Tetracera cuspidata G. F.
W. Meyer! essequeb. pag. 2o5. DeCand. prodr. I. pag. 69. Descriptioni exactissimae ci. Meyer paucissima tantum ad-
denda sunt. Folia in meis speciminibus haud maiora, petioli haud longiores et serraturae haud magis remotae, ac in icone Aubletia- na. In plerisque foliis praeter nervi dorsalis tomentum utraque pagina adhuc villis appressis subsericeis vestita est, qui in petio- lis fiunt densiores minusque appressi. Pedunculi ad basin bra- cteati, bracteis ovatis obtusiusculis hirsutis. Calyx penta-ra- rius tetrasepalus, sepalis exterioribus minoribus subrotundis ob- tusis, interioribus maioribus ellipticis acutis. Corollam et ego non inveni. Germina in meis speciminibus, staminibus fertilibus, omnia non foecundata, sed unilocularia, et utrinque suturae le- vissime quodam vestigio notata. Stylus basi subanceps. Stigma orbiculatum, subinfundibuliforme. Observatio I. Ipse ci. G. F. W. Meyer, qui primus plantae hu-
ius, parum cognitae, uberiorem dedit descriptionem, egregie fa- tetur, se suam stirpem ab Aubletiana, supra laudata, diversamnon habiturum esse, nisi huic Aubletius inflorescentiam etflores diver- sos adscripsisset. Sed florum differentiam nullam invenio, nisi co- rollae absentiam in nostris, praesentiam inAubletii speciminibus, quae in hoc genere et affinibus ob notam petalorum fugacitatem nullius momenti est. Et inflorescentiae Aubletius prorsus non me- minit. Nam quod speciem hanc praecedenti (Tigareae asperae), quae floribus paniculatis gaudet, esse simillimam dicit, apud au- ctorem tam negligentem nil affìrmat.— Ab altera parte convenit nostra pianta cum Aubleliana: 1. habitu foliorumque forma5 2. foliorum tomento, quod vix in alia pianta ex tribù Delimacearum occurrit; 3. calycis, 4« germinis et stigmatis struciura. Quibus perpensis, nullus dubitavi, quin hanc nostram piantana pro eadem habeam, ac Aubletianam. |
|||||||
JZ520o
|
|||||
818 E.Meyer, Plantae Surinamenses.
Observatio II. Ob stigma orbiculatum nee acutum, et car-
pellum solitarium bivalve a Tetracerae ad Delimae genus trans- tuli. Hue etiam pertinere videtur Tigarea aspera Aubl. (Tetra- cera Tigarea DeCand.), cui tarnen ci. DeCandolle carpella qua- tuor vel quinque tribuit. |
|||||