-ocr page 1-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 1 (fol. 1r)]

[Kerken te Beusichem, Zoelmond en Buren]

 

Apud[i] locum, den Oort dictum, est traiectus in Beusecum, insig­nem comi­ta­tus Burani pagum, ubi in templo ante chorum hae li­terae: Anno 1552 protegat nos chorus caelestis.

Ante summum ut vocant altare, visitur sarcophagus qui simula­chrum viri ac fae­minae habet, literae tamen quae fuerant adeo tem­poris iniuria cor­ruptae, ut legi non possent. Crede­bant autem sepul­crum esse, alicui ex Beusichemiis, olim positum.

Non procul hinc pagus est Sirmonda, unde ut credo rector nos­ter Regne­rus Sarcerius oriundus, ubi in templo reliqua vete­ris supersti­tionis alta­ri­a. Montfortii item epitap­hium ibidem cum signis sus­pensum. *

Manibus viri piissimi, nobilissimi atque insigni eruditione, domini Guil­helmi de Mont­foort.

Siste gradum, viridante tumens aetate, recedens.

Cuncta hominum doctus non facienda pili.

Non etenim vel fame mei, vel gloria rerum

Defuit, aut doctis perplacuisse: tamen

Quemvis fata ma­nent, cunctos qui munere terrae

Vivunt sub le­ges, mors rapit atra suas.

Crimen habet quidquid gaudemus in orbe:

Quid ergo? Sola manet virtus, sola super­stes erit.

Obie­rat ille Sirmondae in agro suo, cui domum inaedifi­cave­rat Montfor­tii Vreest­ein vo­cant, alii aliter.



 



[i]. Deze twee pagina's, geschreven na 1627, waren belangrijk voor Van Buchel, omdat zijn grootvader Edmond van Buchell hier stadhouder en drost was. Zie Van Campen 1965 (geannoteerde transcriptie).

-ocr page 2-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 2 (fol. 1v)]

Proximus est pagus Ass, per quem itur Buram, cuius templum ali­qua ex parte mutilum, aliquot nova vitra habet picta cum insig­ni­bus. In choro aliquid superest sepulchri Maxaemi­liani comi­tis, cuius ex aere effigies delata dicebatur in cas­trum loci, quod varie a princi­pe Henrico Nassovio Auriaco res­taura­tur, ubi et gradus fiunt ex ligno tornatili non inter­cur­rente sty­lo, quales in monasterio Viconiae spectantur, e lapide ar­de­sio. Suppel­lex principis Breda avecta hic adservatur.

Ad primum ingressum castri legitur haec inscriptio nostra­tis porci, ut confrater Lappius nuper notavit in maio 1627:

Na dees figuer was ic lanck, hooch en ront.

Mijn gewicht was 500 pont.

Bura oppidum domum civicam novam habet, in cuius limine supe­riore scriptum: `Audi alteram partem,' et paullo altius in frontis­pi­cio:

Comitatui urbique huic ornamento, senatui civi­ta­tis usui, res­tauri curavit nobilis Philippus Stelant, satrapa, prae­tore Leu­wen, consuli­bus Lingen et Lau­wick, scabinis Pleu­nis, Zwe­ten, Pelgrums, Ewijck, Brevliet et Lingen: secretario Schayck. Anno Domini 1608.

Aedificavit et a fundo hic Maria Nassovia, vidua comitis de Hoen­loe, sepulta in choro ecclesiae, egregium orphanotrophium, quod unicum in hac urbecula visu dignum, amplissimum sane ae­di­ficium, perfectum (ut habet inscriptio portae) Anno Christi 1614.

 

-ocr page 3-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 3 (fol. 4r)]

 

           Monumenta passim in templis ac monasteriis

                    Traiec­tinae urbis atque agri inventa

 

De origine, antiquitate ac incremento celeberrimae huius urbis, cum singu­la­ri libello quaedam (ut in ea rerum ac temporum ob­scuritate inte­grum mihi fuit) scripserim; hoc in libro tantum ea collecturus sum, quae adhuc in templis ac locis publicis, partim cum temporis iniuria luctantia, partim hoc nostro demum aevo posi­ta supersunt monumenta, adiunctis etiam quibusdam mea tandem aetate sublatis; neque ea verbis modo, sed et forma sua, line­amentis ac coloribus, quantum licebit, exprimere co­nabor.

Aegris enim oculis, tot nuper sepulcrorum aliorumque, tam pu­bli­corum quam privatorum operum, monumenta bellorum civilium ini­quitate deperd­ita, et irrecuperabili calamitate extincta, per totum Belgium in­spexi, quae si a curiosis et antiquitatis amantibus homini­bus excerp­ta extarent, mag­num procul dubio, ad historiae veritatem e tenebris eruen­dam, operae pretium factu­ra viderentur.

Arnoldus Buchelius.

 

-ocr page 4-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 4 (fol. 4v)]

[Domkerk]                                                      

 

A summo igitur templo (quod Martinianum et domum quasi Domi­ni­cum vocant) exordiar. Huius autorem faciunt Wille­brordum, An­glum antist­item, in fundamentis aedis divi Thomae a Dogoberto, circa annum 642 fundatae, et a Frisiis inde vastatae ac col­lap­sae, erecti, idque circa annum Christianum 697. Cum vero Nor­mannica ceu Danica barbaries, omnia circum Belgiae lit­tora loca vastaret, Traiectumque eodem quasi turbine occupas­set, hoc tem­plum pro temporis angustia, adhuc tenue ruinis quo­que suis de­formatum est; quod a Balderico, post Clivensi, XV an­tist­ite, mai­ori amplitudine instauratum, anno fere Christiano 960 fuit. Anno vero 1013 Adelbol­di, praesulis, iussu demolitum peni­tus et in augustam hanc for­mam, qua hodie fere spectatur, circa an­num 1023 eva­sit, praeterquam quod anno demum 1254 qua­e­dam quae etiamnum imperfecta iacent, ab Henrico Viandio, XXXVIII antist­ite, incho­ata et addita sint.

Structura est bar­barica, quam goticam vel alemannicam vo­cant, firma tamen et satis ornata, partim ex cocto lapide, partim Benthe­mico ceu Westphalico (quo totum ferme opus vestitum cer­nitur) con­stans, nisi ubi ex top­ho vetustioris adhuc opifitii reliquiae super­sunt. Ea vero est ampli­tudine simul et pulcri­tudine, ut paucis in Europa sit post­ponendum, qum procul dubio omnia sui aevi templa longo post se inter­vallo, si ultima ma­nus posteri­orum principum im­posita fuisset, relinque­ret.

 

Circa turrim ad portam occidentalem intranti, statim occur­runt tabulae duae, versibus sequentibus inscriptae, suum aevum pro­cul dubio redolen­tibus. In quarum priori: urbis origo, par­tim vera, par­tim falsa exprimitur, cum altera templi initium et progressum videa­tur indicare.

 

I. Tabula (versus septentrionem)[i]

(Minio: Chronographia simul et topographia ci­vitatis Trai­ecten­sis)[ii]

 

Circumquaque fluens Hollandia gurgite Rheni

Cingitur oceani fluminibusque maris,

In qua tum muris urbs Antonina novellis

Tempore Neronis aedificata fuit.



[i]. Doorgehaald: austrum.

[ii]. In de marge.

-ocr page 5-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 5 (fol. 5r)]

Hanc devastavit foca[i] flammaque gens et ibidem

Castrum Vultorum conditur inde novum

Turribus excelsis, quod adhuc plebs Abroditorum

Funditus evertens diruit usque solum.

Hinc Traiectense castrum cum moenibus altis

Conditur a Francis Christicolis: sed idem

Vulgus Danorum confregit humo tenus, omnes

Cum clero cives insimul ense necans.

Denique Baldricus presul nova moenia struxit

Quae modo subsistant auxiliante Deo

Sic Hollandensi terrae veraciter omni

Traiectum constat urbs capitalis adhuc.

 

Non est mei hic instituti, quae traduntur hisce versibus, vel probare vel refellere, cum id alio loco a me factum sit; quare pergam et alterius tabu­lae carmina, quae maiori veritate ni­tuntur, adiungam:

 

Tabula II (versus austrum)

(Minio: Chronographia et topographia ci­vitatis Trai­ecten­sis)[ii]

 

Tempore Francorum Dagoberti regis in isto

Praesenti fundo conditur ecce decens

Primitus ecclesia sancti Thomae prope castrum

Traiectum, quam gens Frisica fregit atrox,

Sed prior antistes dominus Clemens ob honorem

Sancti Martini post renovavit eam

Desidis Hildrici sub tempore regis; at illam

Presul Adelboldus fregit et inde novam

Ecclesiam fundans Henrici tempore primi

Caesaris electi, quam duodena cohors

Pontificum pariter benedixit, denique presul

Henricus coepit hanc renovare suam

Ecclesiam regis Guilielmi tempore; quisnam?

Hollandensis erat inclytus ecce comes.

 

Sed ne turbem, et ordine aliquo procedam, vitra primum suis splen­dentia simbolis et antiquitatis notis ponam,



[i]. Lees foco.

[ii]. In de marge.

-ocr page 6-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 6 (fol. 5v)]

inde sarcophagos et laminas aereas pavimenti. Tum demum quae parie­tes post cladem ulti­mam adhuc retinent monu­menta depin­gam, et ulti­mo loco quae vel homi­num vel temporum iniuria pe­rierunt, et ex oculis sublata sunt, quatenus eorum a me nan­cis­ci potuerit memori­a, amplec­tar.

 

[Ramen]

Post portam igitur supra memoratam occidentalem, versus sep­tem­trio­nem spec­tatur vitrum, a Marco de Wese, decano olim col­legii Martiniani, positum. Cuius Marci multa et frequens apud Hor­tensi­um libro de bellis civilibus Traiectinis[i] mentio, cum is author et velut princeps eorum fuerit, qui, Geldrico prae­si­dio, urbem contra Bava­rum antistitem mu­niendam censuerint. * In­signi­a[ii] hic divo Martino, nescio quo iure aut titu­lo, nisi quod cum e Pan­noniis originem trahere diceretur, a regum Hun­ga­riae stirpe non alienum existima­verint (adscripta),[iii] ubi in­sci­ti­am suam in pri­mis et incautam pieta­tem luculenter sane pro­dunt fabulato­res isti, qui viri sancti autoritatem imminu­tam iri putarunt, nisi e regio genere ortum fin­gerent, tum illud magis falso argumento comprobarent, additis insigniis, quae illo tempore plane ignota, et aliquot demum post saeculis or­ta, verae his­toriae non ignaris satis superque liquet.

In me­dio lineamentis suis et coloribus depicta, et ex parte adhuc integra est, ut mihi quidem videtur, Susannae historia. In infi­ma vero vitri parte, ipsius decani effigies sacro seu alba­to habitu sese of­fert, quamvis nonnihil ventorum et tempo­ris vi corrupta.

Sequuntur ad septentrionem plura vitra pura, nullis coloribus aut picturis insignita. Supra portam tamen septentrionalem aedicula est.



[i]. Hortensius 1547, 107-108.

[ii]. Bijschrift: Anno 1541. * Haec Wesicae [Wesaeae?] gentis insignia multis aliis in locis depicta adhuc extant.

[iii]. In de marge, met verwijzingsteken.

-ocr page 7-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 7 (fol. 6r)]

Supra portam ipsam vitrum est, in quo depicta cer­nitur divae Virgi­nis morientis, praesentibus ipsis apostolis, historia, cui adiuncta insignia Bur­gundica, ita ut a Davide vel Philippo epi­scopis positum videatur.

Vicinum ad orientem est oratorium decani Joannis Vechtii, ibi­dem sepul­ti; in vitris spectantur ab eisdem usurpata insignia, quae ea­dem cum Iselmudi­cis vetustis videntur; nempe ipsius decani, et eius ex fratre Her­manno, nepotis Henrici Vechtii, canonici Martiniani, qui obiit anno 1593 in aprili. *

Supra illud ipsum, aliud est sacellum, ut vocant, Tatiorum ab Ame­ron­gen, ab Antonio, ut puto, Martiniano canonico, exstruc­tum, ubi in vitro haec spec­tantur insignia * Tatiorum in medio, versus cho­rum Driebergi­o­rum, et a parte altera Rijnesteineo­rum, ubi tamen Vorselariorum omis­sa, nescio quo proposi­to, videntur. Historia in eodem vitro depicta est resurrectionis dominicae.

Sequitur in altero templi brachio, sive crucis dextra parte septentrio­nali, ingens vitrum a Davide Burgundo episcopo posi­tum, * in quo Davidicae histori­ae, e bibliis sacris, plures de­pic­tae sunt partes, distinctis inter se areis, ut caedes Goli­ath.

In inferiore vitri parte ipsius episcopi est imago, armato ac mytrato simul habitu, ut hic exprimitur; cui adstat more eius seculi aliquis e divorum coetu patronus, et utrimque spectan­tur insignia episcopa­tus et Burgundi­ca.[i]



[i]. Deze twee alinea's staan in extenso in Sterk 1980, 311. De hele pagina van het `Davids­glas' als afb. 64 tegenover p. 281 in dit boek.

-ocr page 8-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 8 (fol. 6v)]

In ambitu chori ad septentrionem, occurrunt 2 vel 3 vitra, so­lis signis Clivensium ac Van der Marck coniunctis, in uno scu­to ornata. In orato­rio vero, quod puto Clivensium olim princi­pum fuisse, vitrum vetustate con­sump­tum, ante paucos an­nos re­nova­vit Theo­doricus Mulardus, cano­nicus Martinianus, et suis insig­niis hac qua sequitur forma depingi cura­vit. *

In ambitu proximum vitrum exhibet haec quatuor insignia, mihi ignota, quae hoc ordine spectanti occurrunt. *

Quod inde sequitur duo divorum habet imagines, ad quarum capi­ta utrim­que haec videntur insignia Soudenbalchiae, ut puto, familiae. * (Vide­tur assidere divo quidam, canonicali habitu; et 2 ulteri­ora insig­nia videntur Derthusen et Dra­ken­burch).[i]

Sequens vitrum continet pueri Jesu, in templo docentis, histo­ri­am, et Mariae ac Josephi eum querentium, ubi adscripta erant haec verba: Ecce pater tuus et ego querebamus te flentes,[ii] infra distinctim suis cum ga­leis insignia Clivensium et Mar­kensium.



[i]. In de marge.

[ii]. Vergelijk Lucas 2, 49 `...dolentes quaerebamus te.'

-ocr page 9-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 9 (fol. 7r)]

* De insigniis Clivensium principum, quae ille ad Solem refert, hie­roglyp­hice et ab Aelio Gracili fabulosam ori­ginem ad veram histori­am transfe­rens, deducit, vide quae non indocte aut sine delectatione, in suo Hercule Proditio, con­gessit Stephanus Pig­hius, pag. 98 et seq.[i] *

Inde vitrum est Amsteliae gentis alicuius, nescio an Amelii, cuius uxor Herberni Issel­steinii filia, nam ut Gijsberti vel Arnoldi, qui Iselsteinium ad Amstelios adduxerunt, esse non putem, temporis facit distantia, cum ii ante trecentos amplius annos iam obier­int.

Emblema adiunctum erat, duo clypei, catenula coniuncti, hic verbis `Son­der middel', necnon divorum ac divarum tutelarium quaedam imagi­nes. Quod vero sequebatur ad Culemburganos autho­res refere­batur, quorum ibidem insignia spec­tantur. *

Dracones / leones / aquilae / armati / Soelen. *

Simboli vice erant hae literae connexae: J-W. *

Haec insignia recentiora sunt, nec aetatem quam reliqua pictu­ra ferunt.



[i]. Pighius 1587.

-ocr page 10-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 10 (fol. 7v)]

Deinde aliud spectatur vitrum Abcoudio­rum, insigni­is ornatum. * Divus tutela­ris vel patronus hic depictus erat, Ja­cobus apos­to­lus, habitu pilea­to. Infra vero emblema Gaes­beeckio­rum erat, duo lapides molares et literae J‑J coniunctae. * Insignia haec a diversi generis feroci­bus animalibus sustine­bantur. *

Continuo sequebatur vitrum, in quo viri, togati canonicali ha­bitu, simu­lacrum videre erat, ut hic aliquo modo expressum est. *

Signa haec gestantur ab armatis viris, quibus sunt galearum orna­menta vulgo `helm­teykens', hic supra singula insignia expres­sa. *

* Symbolum hoc Bredenrodiorum.

Tria vitra, quae in ipso templi capite suo, inde ordine se­quen­tur, a Ro­dolpho Diepholtio, episcopo Traiectino, posita sunt. In quorum medio pictura erat Christi, in cruce penden­tis, tum etiam Mariae, matris, quae ob doloris magni­tudinem ani­mi deli­quium pati videba­tur, consolantibus illam nihilomi­nus Jo­anne, apostolo, aliisque piis mulieribus, ibi adiunctis.

Paulo inferius erant insignia divi Martini, tres rotae aureae in san­guineo scuto cum trabibus ex rubeo ac candido colore distinctis, quibus supposi­ta episcopi simulacrum cum divis tutelaribus et insigniis.

-ocr page 11-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 11 (fol. 8r)]

Haec signa utrimque medium vitrum respiciunt: *

Diva Elisabetha Hungara, ut videtur episcopo diva tutelaris.[i]

Episcopus tutelaris.



[i]. Zie Borst e.a. 1997, 63.

-ocr page 12-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 12 (fol. 8v)]

* Hoc loco divi tutelares expressi erant. *

Hoc vitrum primum est, quod a capite templi descendendo occur­rit, et proximum a Diepholtiorum vitris, in ipso capite retro chorum positis.

Haec signa a feris animalibus tenentur. *

Haec insignia recentiora esse quam reliqua pictura, colores satis indicant, sunt vero Theodorici de Wassenare, cuius se­pulcrum in templo divi Joan­nis adhuc extat, a terra pedes am­plius duos erec­tum.

-ocr page 13-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 13 (fol. 9r)]

Tertium quoque vitrum est unius ex gente burchgraviorum de Mon­fort et eius uxoris, quae forte ex familia Gaverana,[i] nam hoc maio­rem aetatem ferre puto, quam ut ad Bredenrodiam pos­sint referri insignia.

Divae tutelares in summo sunt depictae, inde sequuntur. *

Sequens vitrum videtur esse Henrici, burchgrevii Montforten­sis, ac con­iugis Adae Polanae ac liberorum; signa in suprema parte haec spectaban­tur: * Signa uxoris. *

V. vitrum quod proximum est portae meridionali, positum olim a Theo­dorico Swieteno equite, cui uxor ex Leyenbergiis fuit. *

Swetenorum insignia sive temporis iniuria perierunt, sive alio casu muta­ta sunt, quae hic videntur recentiora sunt, et ab alia ma­nu.



[i]. Doorgehaald: Ten Lingana?

-ocr page 14-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 14 (fol. 9v)]

Vitrum proximum portae meridionali, descendendo versus occi­den­tem, fuit olim, ut ipse vidi, Vranconis Borsali­i, Ostrevan­tii comitis ac Zulae et Martini Aggeris domini, mariti Jacobae Bavarae, Hollandiae principis, cuius ibidem armati simulacrum et cognationis insignia, quae hic a me ex­pressa sunt, specta­bantur, quae sunt Borsaliorum, Striensium, Zuleno­rum, Baernen­sium a parte paterna, Boutersemio­rum, Pella­norum, Mer­xensium et Hornen­sium a latere materno. Adiunctae erant hae literae: `GGDD et GD. Aen allen wanch' oblon­gae. Sunt qui 4xD ponen­da esse censent, atque ita interpretan­tur 'Die dat doen dorst, aen allen wan ich'.

Vide etiam quae narrat Burchi­us ad hanc rem, libro de comiti­bus Subau­diae, in Amadeo VIII, ad finem pag. 157.[i] * Renovatum vel totum no­vum factum est intra 20 annos, ex testa­mento (...) Poelen­burgii, cano­nici Mar­tinia­ni, curantibus id eius executoribus. * [] Curatores testa­menti magistri Jacobi de Poelenburch, canonici Traiec­ten­sis, hoc vitrum (...)

VII. vitrum quod sequitur est Philippi, Burgundiae ducis, fi­lii eius Caroli et uxoris Isabellae Portugallae. Supra sunt divi tutelares. *



[i]. Van der Burch 1599.

-ocr page 15-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 15 (fol. 10r)]

* Proximum est oratorium Diepholtianum, in quo epi­scopi Rudolfi sepul­crum adhuc superest. Vitrum vero primarium continet epi­scopi armati, adorantis habitu similacrum, faeminam divam co­ro­natam provec­tioris aetatis, puto Elisa­betham Hunga­riae regi­na­m in genu­bus, iunctis manibus supplicans. Utrimque episcopa­tus et Diepholti­o­rum, prout supra posita sunt, insignia, in su­prema autem vitri parte, pleraque eius stemmatis nobi­lia sig­na, quae `quarterias' vo­cant vulgo, spectantur. In eodem sa­cello a la­te­re aliud est vitrum ornatum divis tutelaribus et infra haec in­signia. In 't jaer ons Heeren 1497.

Op tomben met het cruys de vederen.

In ipsa templi cruce vitrum est, maxima ex parte purum, pictu­ra tantum in medio spectatur corporis Christi e cruce ablati, tri­um item episcopo­rum divo­rum, nempe tutelarium.

Infra insignia sunt trium avium, psittaceorum vel picorum for­ma ex auro, in campo caeruleo cum galea hic supra posita, vi­de­tur­que praepositi Phili­berti Naturelli Burgundi, qui obiit anno 1529, verum aliunde iudica­res translata, ita turbato loco et ordine posita sunt.

In proximo sacello a latere meridionali, vitrum est cum signis et simula­cris Montfortiorum, nempe Joannis, cuius 2 uxores 1a Wille­mina

-ocr page 16-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 16 (fol. 10v)]

de Naeldwijck, altera vero Carola Breden­rodia. Insignia ab animalibus feroci­bus teneban­tur, ea quae sequun­tur:

Montfoort / Croy / Bronchorst / Robaix / Pellanen / Craon / Tec­ke­len­borch / Lanoy. *

Pictura sequebatur in eodem vitro, nescio cuius historiae sa­crae, et hic depicta erat diva virgo, quam sibi tutelarem di­vam videba­tur elegisse.

Sanctus Johannes tutelaris divus / Sancta Barbara diva tutela­ris / Hic nescio quae diva tutelaris. *

Culenborch / Renty / Hoern / Her­sel­les / Muers / Vlaendren / Lippe / Oig­nies. *

Leo, ursus, cervus, canis venaticus, simia.

Sequitur oratorium Ludolfi Venii Campensis, decani huius tem­pli, qui obiit A.D. 1508. In vitro spectatur missae solem­nis cele­bratio. Inde hic simulacrum sancti Andraeae apostoli, divi tutelaris, erat depic­tum et haec signa. *

Hic mulieris puerum in ulnis gestantis pictura erat, eiusdem tutela­ris di­vae. *

Hic item divus, nescio quis tutelaris, erat depictus.

Hinc aliud est sacellum Saudenbalchiorum, nempe Gerardi, cano­ni­ci ac thesau­rarii, et Hendri­ci canonici, fratrum, ubi in su­pre­ma vitri parte, 16 consan­guinita­tis signa, confuso ordine, spec­tantur.[i]

Sand Leck.



[i]. In de marge: Hoc ordine a me positi, vide Libri magni in­signiorum foli­um (...)

-ocr page 17-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 17 (fol. 11r)]

In suprema chori parte alius ordo fenestrarum vi­trearum super­est, in qui­bus haec insignia spectantur, praeter varias divo­rum aliorum­que ima­gines: *

In ambitu chori, ad parietem partis aqui­lo­naris. Vide­tur assi­dens vir, habitu canonicali; et singulis quo­que sig­nis. In uno vitro, ter.

In aliis templi eiusdem vitreis fenestris circa medium supre­mae partis, supersunt haec insuper insignia Leuwenbergiorum: praeter imaginem divae Virginis, sole circumdatam et pedibus prementem lunae crescentis formam. *

In cruce templi ad supremam quoque partem, vitra praeter non­nul­las divo­rum imagines, haec quoque monstrant insignia: *

 

[Schilderingen en sculpturen]

Positis iis monumentis, quae in vitris etiam-num extant; ad picta et sculp­ta, quae passim ad parietes et intercolumnia templi spectantur, veniendum est.[i]

1. Ad primam chori columnam a parte septentrionali, eo loco ubi quon­dam statuae apostolo­rum fuerunt collocatae, pictura est tapeti­orum, com­munem in sequentibus formam exprimens ad singu­los angulos, insig­nia Hannoniae et Hollandiae coniuncta exhi­bens. *

2. Ad sequentes columnae tapetii margines, haec exprimuntur signa, quae sunt domini Bertholdi de Haersolte, qui vixit olim anno 1350. *

3. Tertiae inde columnae tapetium ad quatuor angulos, hoc ex­hi­bet in­sig­ne Arnoldi van den Poele, ex Hollandiae principum pri­ore stirpe non legitti­me nati, huius templi olim canoni­ci. *



[i]. In de marge: La queue du lion vers la teste.

-ocr page 18-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 18 (fol. 11v)]

4. Quartam columnam suis hisce signis[i] ornavit dominus Henri­cus a Jutphaes, decanus cathe­dralis huius templi. *

5. Quintae vero columnae tapetium, Archelianae familiae IIII mon­strat insignia a Johanne, Traiectino quondam episcopo, po­sita. *

6. Sextae columnae tapetium, ignota haec lupi gerit signa. *

7. At septima columna, omni caret huiusmodi ornatu. *

8. Octava simili cum prioribus signata tapetio, cuius 4 anguli de­mon­strant hoc signum familiae quondam Mierlariorum, nunc Milen­doncana dicta, quae adhuc inter clariores numeratur. *

9. Proxima columna ad tapetii sui angelos quatuor, haec exhi­bet signa paterna maternaque Margaretae Arqueliae, viduae, et sui mariti Gijsberti Bothii van der Eem. *

10. Decima columna praeter tapetium pictum, Rhenessiorum habet ad margines signa familiaria.

11. Undecima columna ornatum habet prioribus simile, a domino Guil­lielmo Duven­vordio, homine sui temporis locupletissimo, cuius bonis postea familia Polana locupletata omnes sui gene­ris no­biles superavit et illustribus inser­ta stirpibus Nasso­viam gentem plurimis bonis auxit. Ad angulos quatu­or extant Angli­ae regis et Hannoniae Hollandiaeque comi­tis scuta depic­ta, tape­tium vero sparsim Duven­vordica, ut hic expressa sunt, in­signia mon­strat. *

12. Duodecima columna tapetium exhibet, cum hisce 4 Gijsberti Issel­steinii signis. *

13. Quae sequitur ad sui tapetii margines ostendit hoc scutum, mihi igno­tum. *

14. Ultima columna his tribus signis ornatur, in tapetio suo sparsim, quasi coniectis Goyensium dinastarum. *

Eodem in loco cum Traiecti, anno 1545, Carolus V, imperator Ro­ma­no­rum, cele­brasset festum ordinis Aurei Velleris, a Bur­gun­diae olim principi­bus insti­tutum, suspensa sunt equitum illus­trium eius tum ordinis insignia, suis singulis in tabulis ita ex­pressa. Atque a sep­temtrionali latere versus ortum hic ordo.



[i]. In de marge: plura lilia.

-ocr page 19-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 19 (fol. 12r)]

[] Plus ultra [] Plus ultra * 1546. *

Treshaut tresexcellent trespuissant prince François, par la grace de Dieu, primier de ce nom roy de France.

Treshaut tresexcellent trespuissant prince Sigismond, par la grace de Dieu, roy de Polonie.

Treshaut tresexcellent trespuissant prince Jaques, par la gra­ce de Dieu, roy d' Escosse, trespasse.

Messire Floris d' Egmont, conte de Buren et Lerdam, seigneur de Isel­stain, tres­passe.

Don Jan Emanuel, trespasse.

Messire Jaques de Gavere, seigneur de Fresin, trespasse.

Messire Anthoine de Lalain, conte de Hoochstraten, seigneur de Montig­ny, trespasse.

Messire Adolf de Bourgoigne, seigneur de Beviers de la Vere, admi­rael, trespasse.

Don Antonis Manriques de Laxa, duc de Naiari, trespasse.

Signor Pedro Antonio de Saint Severin, duc de Saint Marc, prince de Busignan.

Messire Maxaemilien de Hornes, seigneur de Gaesbeeck, trespas­se.

Don Frederico Erriques de Cabriera, conte de Modica, admirante de Cas­til­le, trespasse.

Messire Jaques de Luxenbourg, conte de Gavere, seigneur de Fien­nes et Ber­daussy, trespasse.

Messire Adrian de Croy, conte de Reuss, seigneur de Beaurein.

Don Pedro Hernando de Velasco, duc de Frias, conestable de Castil­le.

Messire George, duc de Saxe, trespasse.

-ocr page 20-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 20 (fol. 12v)]

Messire Andrea Dorea, prince de Melphe.

Reinout de Brederode, seigneur de Viane, d' Ameyde, viconte d' Utrecht, baron de Hamencourt.

Messire Nicolas, comte de Salme.

Messire Anthoine, marquis de Berges, conte del Waelhem, tres­passe.

Messire Charles, conte de Lalein.

Messire George Schenck, baron de Tautenborch, trespasse.

Messire Philippe de Lanoy, seigneur de Molembais, trespasse.

Don Francisco de Cuniga,[i] conte de Mirande, trespasse

Messire Rene de Chalon, prince de Oraigne, comte de Nassau, Vi­enne et Catze­nellebogen, seigneur de Breda.

Treshaut tresexcellent trespuissant prince Gustavus.[ii]

Treshaut tresexcellent trespuissant prince Johan, par la grace de Dieu, roy de Portugal.

Messire Johan de Berges et de Waelhem, trespasse.

Messire Henry, conte de Nassau, marquis de Zenette, conte de Vian­den, de Catzenellebogen, seigneur de Breda, trespasse.

Haut et puissant prince, messire Frederic, palatin elect, duc de Bavie­re.

Messire Hupret, conte de Mansvelt, trespasse.



[i]. Naast het wapen: goude cruise.

[ii]. Naast het wapen: 3 lions d'or.

-ocr page 21-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 21 (fol. 13r)]

Messire Philippe de Croy, duc d' Archot, marquis [...]

Messire Antone de Croy, seigneur de Sampy et de l' Escluse.

Don Ferdinande de Romonsole, duc de Cardona, trespasse.

Messire Guillaume, seigneur de Ribanpiere.

Messire Jean, baron de Trasigny et Silly.

Le duc don Fernando de Arragon.

Messire Phelippe, duc de Baviere.

Don Bastian, de la Coeva, duc d' Albequercu.

Messire Francois de Melun, conte d' Espinoi et d' Antoing, co­nes­table de Flan­dres.

Don Philippe d' Austria, prince d' Espaigne.

Mess. Ferrando de Gonzage, duc d' Ariano, prince de Melphete.

Messire Claude de la Baulme, seigneur de Saint Sourlin, tres­passe.

Messire Johan de Henin, seigneur de Bossu, baron de Reckem.

Messire Louis de Flandre, seigneur de Praet.

Messire Phelippe de Lannoy, seigneur de Santes et Roelencourt, tres­pas­se.

Don Alonse d' Avoli, marquis del Guasto.

Mess. Maxemilian d' Egmont, conte de Buren et Lerdam, seigneur de Iselstain.

Ante summum olim altare, lapides conspiciuntur cum coronis im­periali­bus et his literis: Exta Conradi Secundi, imperatoris, 1039. Exta Henrici Quinti, imperatoris, 1125.[i]



[i]. Zie Borst e.a. 1997, 103.

-ocr page 22-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 22 (fol. 13v)]

Ad chori quoque exteriorem partem, pilae sive co­lumnae a di­ver­sis orna­tae olim erant divorum statuis, quibus iam amotis ma­nent ad­huc pictu­rae, aulaea pretiosa simulantes, cum donato­rum signis familiarum, quae hic apponenda duxi.

Ad septentrionem: Adriani Rams, canonici Martiniani, qui obiit 22 junii anno 1518. *

Sub statua: Sanctus Adrianus. Infra hoc epitap­hium: *

In 't jaer ons Hee­ren MCCCCC[XVIII] sterft Mr Adriaen Ram ... Cum insigni­is Rammio­rum. Et paullo inferius: In 't jaer MCCCCCL, opten XVII dach [van] mey, sterft mr. Adriaen Ram, canonic ten Doem, sijn neef, hier beyde begraven. Infra insig­nia Ram et Van der Hoeve.[i]

Ad meridiem vero Frederici de Coninck, canonici electi anno 1509. Sanc­tus Sebasti­anus. *

In ambitu chori ad septentrionem est sacellum exiguum, in quo olim altare positum fuit a praeposito Uterlo, qui ibidem se­pulcrum sibi fieri curavit. In pariete spectatur eti­am‑num divae Petronellae imago evanes­cente rubri­ca, quae olim fuit super inducta, et extat insuper lapis, his verbis notatus:

Hee sunt relliquie quae in hoc altari continentur, quas domi­nus Swede­rus Uterloo prepositus et archidiaco­nus huius eccle­sie Traiec­tensis, fun­dator et dotator huius altaris, hic con­grega­vit, primum de ligno Domini, de sepul­cro Domini, de cali­ce Domini, quo in cena consacravit, sancto­rum Petri, Bartolo­mei et Mathei, apos­tolorum.

Est amplum inde sacellum olim, ut puto, Clivensium, in quo nuper Mular­tius vitreas renovavit fenestras, ut supra ex­pres­si­mus. Hic nihil picturae restabat in parietibus, prae­ter­quam signa ut videbatur Oosthoor­niorum, in sanguinea area tria cor­nua candi­da. Secretum inerat eodem in sacello oratori­um, ab omnium aditu seclusum, quod picturas in pariete plures conti­nebat.

In ambitu supradicto supra ianuam, quondam in lapide parietis, haec fu­gientibus fere literis legebantur: ...

Ad orientem retro chorum, ossa quorundam episcoporum tumulata sunt, et suis notata versi­bus, quae vidi passim descripta et etiam typis publicata hoc ordine:

1. Wilhelmus de Mechlinia et duo ignoti pontifices.

2. Duo Otto­nes de Geldria et de Lippia.

3. Baldericus et Gode­fridus.

4. Henricus de Vianda et Otto de Hollandia.

Ad templi egres­sum meridionalem haec verba legun­tur (...).

Et quod fere prae­terie­ram: eo loco, ubi olim altare XI millium virgi­num fuit, celebratum anno 1580 funus pos­tremi epi­scopi



[i]. Zie Borst e.a. 1997, 116.

-ocr page 23-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 23 (fol. 14r)]

Frederici, ex baronibus Scenck de Tautenburch.

Depicta etiam‑num sunt haec decani Weesii insignia, cum ver­bis: Tempo­ra te tempori. *

In ambitu chori eodem suspensa est tabula cum hisce insigniis, cum epi­gram­mate in aureis literis: Jacobo Sanglerio, Jacobus Sanglerius et Oriana Liesvelt,[i] fili­us coni­ux­que moesti posue­runt.

Sequitur ibidem oratorium Diepholdicum, ubi quatuor haec su­per­sunt eius familiae insig­nia, reliquis ut vere est simile confractis. *

Ad medii templi intercolumnia, versus aquilonem a chori cruce descen­dendo, ad occidenta­lem partem templi, ubi turris specta­tur, sequentia signa depic­ta sunt: ad primam colum­nam, ubi olim statua nescio cuius divi affixa fuit, ad quatuor margi­nes Attalici[ii] tapetii haec insignia cum epitap­hio:

In 't jaer ons Heeren MCCCCLXXVI, opten VI dach in fe­bru­ario, sterft heer Eerst van Steenre, canoninc then Doem t' U­trecht, hier begraven. Godt sij genadich sijn siel, amen.[iii] *

Ibidem pendet tabella, in qua depicta VIII insignia cognatio­nis Du­venvor­di­ae, ab heredi­bus domino Johanni a Duvenvorde, decano, posita hoc ordine: Simpliciter et prudenter. *

Reverendo generoso venerabili domino Johanni a Wasenar de Du­ven­voer­de, ex antiquissima Batavorum familia oriundo, in hac me­tropolitana ecclesia Trai­ectensi decano, scholastico et ca­nonico dig­nissimo, qui, post varios pro rei publicae salute susceptos labo­res, placi­dus in Domino quie­vit, cum vixisset annos LXIX, menses X dies XXI­II, abiit A.D. 1602, VII kal. aprilis. Extra[cta?] vol. 5 vind. B.E.G. E.P.P.C. 1626.

Ad secundam pilam vel columnam, Vermolii, canonici huius olim tem­pli, haec exstant insignia, statua cuius fuerant basi ad­pic­ta subla­ta. *

Ad columnam sequentem, Draken­burgiorum insigne spectatur, cum ad eius radi­cem sepulcrum unius eius familiae adhuc supersit.

In alia columna vicina, haec ad quatuor latera spectantur sig­na. *

Non procul in tabula:

1613, obiit 23 novembris. *

1619. D.O.M. * Obiit V septembris 1629.



[i]. Doorgehaald: Liefvelt.

[ii]. Door koning Attalus uitgevonden, met goud doorwerkt.

[iii]. Vergelijk Haslinghuis en Peeters 1965, 398, nr. 3.

-ocr page 24-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 24 (fol. 14v)]

Ad intercolumnia a parte meridionali, occidentem versus se­quen­tia signa epitap­hia ac picturae spectantur ac leguntur:

Ad quartam pilam ceu columnam pictura, quae auro et coloribus praetio­sa imitatur tapetia, octo haec familiaria insignia ex­hi­bet: * Adriani de Isendo­ren, canonici huius ecclesiae, ad columnae pe­dem in pavimen­to sepulti, cuius epithaphium ut est in sar­cop­ha­go sculp­tum, post suo loco descripturi sumus.

Ibidem tabula suspensa est cum sequentibus, tam maternis quam paternis insignibus, Ottonis Blosii Treslongii, canonici. *

Ad interiorem columnae partem haec legebantur (...)

Paulo infra eodem in loco, sequens epitaphium necnon sequen­tia insigni­a, suis coloribus depicta cernuntur.

In 't jaer ons Heeren, anno MVcXXVII, augusti, sterft heer Jacob Foeyt, cano­nick then Dom t' Utrecht, hier begraven. Godt heb de siel.

Signum commode internoscere non potui. *

Ad quatuor tapetii depicti angulos, haec signa expressa erant. *

Ibidem: Anno Domini XVcXLV, die V mensis julii, obiit venerabi­lis domi­nus Theodori­cus de Malsen, prebendatus prebende dormi­torii eccle­sie Traiec­ten­sis, nepos domini Joannis Foeyt, cuius anima re­quiescat in pace, amen. Signa quae supra.

In tabula ad parietem quae nunc desidera­tur.

Anno 1414, 27 maii, obiit dominus Henricus van den Velde, ca­no­ni­cus Traiec­tensis. *

In sacello australi Venii. *

-ocr page 25-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 25 (fol. 15r)]

In cruce templi ad oratorium Diepholdianum, in pariete pili pictura tapetii instar Attalici[i] ornata, sequentia etiam‑num spectantur sig­na.[ii] *

Et in parte adversa, columna depicta haec habet insignia. *

Quo in loco in suprema templi parte, vitrum haec Saudenbalchi­o­rum qua­tuor exhibet scuta familiaria.[iii] *

In eo vitro supra posito, pagina ... quod Culemburgani dina­stae exhibet VIII insignia, in suprema parte haec 4 adhuc os­tendit. * Ibi tabula appen­sa Van de Hoeven. *

Prope exitum templi aquilonarem, sepulcrum est Johannis Drols­hagii, cuius formam et epitaphium, ut est in caeruleo marmore pavimenti inci­sum, alibi expressi;[iv] ad parietem vero quam­vis fere inducti, et in ornatu spoliati, hi supersunt versus:

Frigida in hoc posuit Drolshagius ossa sepulcro,

Naturae legi dura tributa dedit.

Ut modo Johannes generali sorte quiescit,

Sic cadit instabili quicquid in orbe viget.

Obiit 1537, 12 septembris.

In ambitu templi, non procul ad exitum meridionalem, in pila vel parie­te, ad cuius pedem Grauwertiorum sepulcrum, cum sig­no, fugientibus colori­bus, haec (de) depicta vidi, monstrante domino Pr[oeys].[v] *

In medio templi ad columnam, pendet tabula cum sequentibus sig­nis:

Cadell / Palais / Balfors / Forbes / Fresell / Frisel / Ar­nest. *



[i]. Zie noot bij pag. 23.

[ii]. Naast een wapen: Voor nae het choor. In de marge: Cancri hi na­turali sunt colore.

[iii]. In negentiende-eeuwse hand: Soudenbalch, Pallaes.

[iv]. Zie pag. 123, in Mariakerk.

[v]. Vergelijk pag. 59 en Inleiding.

-ocr page 26-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 26 (fol. 15v)]

 

[Borden en grafstenen]

In chori ambitu, haec fere monumenta sepulcralia extant. In arcu mar­more­o de vario ac nigro lapide, olim condita intestina Georgii Egmonda­ni, episcopi Traiectini, et Divi Amandi prope Tornacum abbatis, qua in abba­tia eius quoque corpus conditum, haec insignia sculpta videntur. *

In pavimento non longe hinc, in sarcophagis plerisque ceru­leis, epitaphia et insignia sequentia sunt.

In caeruleo lapide, nullis literis notato, hoc scutum cerni­tur, de ambulan­tium pedibus fere deletum. *

Proximus est lapis caeruleus, cum his verbis et insigniis:

Jo­hannes de Wes­tende, canonicus Traiectinus, et fundator XII vi­cariorum presbiterorum de Novo Opere.[i] *

Ibidem sepulcrum Walteri et Giselberti de Renen, canonicorum Traiec­tensium.[ii] *

Ibidem caeruleo in marmore pavimenti, hoc est aereum insigne, literis nullis vel temporis iniuria detritis. *

Vicino in lapide caeruleo, hoc signum sine epigrammate specta­tur. * Se­qui­tur eodem in pavimento lapis sepulcralis hac forma: [] Sepul­crum venerabilis viri Egberti Leu­sinck, canonici Trai­ec­tensis, qui obiit anno Christi 1570, die 28 ju­li­i.[iii]

Op een blauwe sarck niet wijt daeraff leggen­de: [] Hic iacet venera­bilis vir, dominus Johannes de Draken­borch, ca­nonicus huius eccle­sie, qui obiit anno MCCCCXCVI­II, die VII oc­to­bris.[iv]

Proximus et fere continuus est lapis caeruleus, cui insculptum hoc scu­tum. *

Vicinum autem hoc monumentum ex simili lapide, sed insigne quod in medio est ex aere. *



[i]. Haslinghuis en Peeters 1965, 378, nr. 30, Borst e.a. 1997, 83.

[ii]. Haslinghuis en Peeters 1965, 378, nr. 33, Borst e.a. 1997, 83.

[iii]. Borst e.a. 1997, 85.

[iv]. Haslinghuis en Peeters 1965, 382, nr. 23, Borst e.a. 1997, 90.

-ocr page 27-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 27 (fol. 16r)]

In oratorio quondam Cliventium, cuius ante memini est elevatum ad duos pedes sepulcrum, ex Benthemico ut videtur lapide.

Et in pavimento lapis caeruleus aere vestitus, cui insculpta sunt sequen­tia, cum infinitis propemodum emblematibus, ornatus causa circum additis. Habitus vero est viri, sacrali solemni ornati veste, librum clau­sum mani­bus tenens, cum Salvatoris seden­tis imagine:

[] Hic iacet sepultus venerabilis vir Giselbertus dictus Coc de Opi­nen, praepositus et archidiaconus Traiec­tensis, qui obiit anno MCCCXCI, XX mensis maii, amen.[i]

Proximus lapis: Eximiis viris magistro Timanno a Moerendael, (et) domi­no Petro ab Aelst, ecclesie sancti Salvatoris Traiec­tensis canoni­cis, mo­nu­mentum hoc executores utriusque posue­re. Obiit iste post­remo cal.­ decem­bris anno MDXCII; ille VIII cal. augusti anno MDLXXV. *

Hic herus et socius sortitus uterque sepulcrum,

Praebenda, tec­to, terra tumulatur eadem

Et quos vita duos fido coniunxit amore

Durum compositos, mors dissociare putavit. *

Ibidem monumentum, nullis literis notatum, ex lapide caeruleo cum aerea in medio lamina, cui incisa haec insignia. *

In alio lapide caeruleo haec Aytarum insignia cum epitaphio: *

Venerabi­li et eximio viro, domino Folcardo ab Ayta de Swichem, iuris utri­usque doctor, huius metropolitanae ecclesi­ae canoni­co, haeredes fratri bonae memoriae executores, vero collegae opti­mo monumentum hoc moes­ti ponen­dum curaverunt. Obiit 19 octo­bris anno 1595.

(In supremo lapidis:

    Vidi urbes hominum mo­res tot ludicra mundi,

    Omnia despiciens fugio quaero ardua coe­li).[ii]

Non procul a porta meridionali templi, in lapide caeruleo:

[] Ego sicut foenum arvi et ecce nunc in pulvere dormio, donec resurrec­tu­rus e terra in die novissimo.[iii] Georgius Strijt obiit III junii anno Domi­ni MDLXV.

Aliis in sarcophagis duobus haec insignia sunt: Grawert * [onleesbaar] *

In sacello Arqueliano: [] Anno millesimo Vc, die XXIIII mensis octo­bris, obiit vene­rabilis vir, magister Antonius Pot, legum li­centia­tus, canonicus et officialis Trai­ectensis, hic sepultus, cuius ani­ma re­quies­cat in pace.[iv]



[i]. In de marge: een rad op den leuw.

[ii]. In de marge.

[iii]. Borst e.a. 1997, 77. In de marge: Voyez les poèmes de Guillame Potou, feul. 22 (onduidelijke verwij­zing).

[iv]. Haslinghuis en Peeters 1965, 383, nr. 50, Borst e.a. 1997, 68.

-ocr page 28-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 28 (fol. 16v)]

Sepulcrum est ibidem, ex nigro marmore, Joannis Arquelii, ele­va­tum tres pe­des. Statuae ac episcoporum iacentium simulacra, temporum mutatione subla­ta sunt. In circuitu vel limbo marmoris haec verba legun­tur:

Anno Domini MCCCLXXVIII, prima die mensis julii, obiit reve­ren­dus pater Johannes de Arkel, quondam Traiectensis, post Leo­diensis, electus episcopus et comes Lossensis, cuius corpus hic se­pultum est.

Et in vicino oratorio, aliud levato in tumulo priori simili epitaphi­um, literis non insculptis, sed pictis colore iam fu­giente. Fragilis certe in tanta aetate memoria, adeo ut nomen, nisi annales nos id docerent, iam interi­isset.

Anno Domini millesimo trecentesimo decimo sexto, quarto cal.­ ju­nii, obiit dominus ...

Est autem Guidonis Avenionensis,[i] Traiectensis episcopi, Johan­nis II, Hollandiae comitis fratris; vide quae notavi in Adver­sariis, libro 1.

Ibidem in lapide caeruleo pavimenti: [] Anno Domini millesimo CCCCC­VI, XXVII die men­sis augusti, obiit venerabilis vir, dominus Geerlacus van der Donck, canoni­cus huius ecclesie Traiec­ten­sis, hic sepultus, cuius anima re­qui­es­cat in pace.

Non longe hinc in singulari oratorio est, e terra ad 3 pedes levatum, de vivo lapide sepulcrum, cum hoc epitaphio: Anno Domini MCCCCLV, XXIIII martii, obiit reverendus ...

In pavimento, ex caeruleo lapide duo sunt sarcophagi. Alterum Wincemi­orum exhibet insignia, alterum vero sequentia duo.[ii] *

A latere chori aquilonari in ambitu, est lapis ceruleus, totus aerea lamina vestitus, parieti fere contiguus hac fere forma: [] Dominus Florentius de Judtfaes, prepositus et archidiaco­nus Traiectensis, qui obiit anno Domini millesimo trecentesimo trige­simo septi­mo, requi­escat (...)

Ibidem ubi altare prepositi Uterloo, eiusdem quoque est sepul­crum, et in lapide haec leguntur:

Obiit venerabilis dominus, prepositus Traiectensis et archidi­a­conus, Swe­de­rus Uterloo, anno 1378, 22 apri­lis, hic sepultus. *

In aliis lapidibus vicinis, haec insignia spectantur, literis fere, imo omni­no detritis. * Ibidem adhuc Grawert. *



[i]. Avenionensis staat eigenlijk voor `van Avignon', Avennensis voor `van Avesnes’.

[ii]. Haslinghuis en Peeters 1965, 382, nr. 59 abusievelijk: `Wintemiorum'.

-ocr page 29-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 29 (fol. 17r)]

[] Obiit venerabilis domi­nus Jacobus de Apelteren, decanus Traiec­tensis, praepositus Elstensis,[i] in conventu Val­lis Beate Marie prope Arnhem, sepul­tus anno MCCCCCXXVI, requi­es­cat in pace.

Vacuum. Lamina ut videtur aerea ex loco supra notato exempta fuit.

Ibidem in lapide caeruleo haec leguntur:

Dominus Johannes de Tuyl, canonicus Traiectensis. Anno 1402, 4 sep­tem­bris.

In alio haec insignia * vix supererant, adeo pedum usu detrita erant, ut et vicini aliquot lapides, nullis omnino li­teris aut signis spectabi­les. Inter quos unus totus aere ves­titus, in quo tamen nihil literarum, insig­niorum aut emble­ma­tum videtur.

In oratorio Clivensi est lapis antiquus rufo colore, insignia videban­tur exempta, cui superscriptae hae literae: Vlieger.

In parte australi ambitus, in caeruleo marmore, limbus tali est nota­tus epitaphio: Anno Domini MCCCXXIV, mensis augusti XXVI, obiit vene­rabilis vir, domi­nus Wilhelmus de Raene, pre­po­situs Embri­cen­sis et sco­lasticus Traiectensis, hic sepultus. *

Ibidem: [] Icy repose honorable homme Jaques San­glier, qui morut anno 1602, 16a september, et damoiselle Oria­ne de Liesvelt, son espouse. Pas­saige de St. Job, cap. 19: Mon Sauveur vit asseurement et survivra tout' hierarchie. Mais apres ceste courte vie, je verray mon vray Dieu vivant, de mes ieux charnels clere­ment. En nul autre mon coeur se fie.[ii]

Non procul hinc in sacello Diep­holtiano, lapis est caeruleus, sub quo sepultus dominus Henricus Rover de Winsen, cuius avia, ex familia Mon­fortiorum, insignia sunt haec:[iii] *

Suspensa ibidem ad sinistri chori lateris parietem tabula, cum signis Pan­husio­rum:

Panhusen / Hofman / Du Boys / Daelberch.

Panhusii nunc variant insignia et ex lozangis faciunt macles, ut vocabulo artis utar. (Verandert in swarte maclen en camp d'argent).[iv]



[i]. Hs. abusievelijk Eltensis.

[ii]. Haslinghuis en Peeters 1965, 392, nr. 56; zie ook pag. 393.

[iii]. Haslinghuis en Peeters 1965, 397, nr. 58.

[iv]. In de marge.

-ocr page 30-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 30 (fol. 17v)]

In medio fere templi eo loco, ubi ad columnam sive pilam de­pic­ta spec­tan­tur insignia Isendoriana, lapis est in pavimento, cum hoc epitaphio et signis: [] Sepulcrum generosi domini Adriani ab Isende­ren, sedis apostoli­cae proto­no­tarii, ac huius ecclesie canonici, qui obiit VII fe­bruarii anno MDLXVI.[i]

Viator siste, quid sis, quid fueris, quid futurus es, perpende et mor­tuis bene precare. Vale.

Ibidem nuper incisum in caeruleo marmore, epitaphium se­quens:

Berch van over de Vecht / De Wit van Brienen / Ruysch / Sas van Aem­stel.[ii] *

[] Reverendo clarissimoque domino, domino Johanni van den Berch, huius eccle­siae metropolitanae canonico, et electo canonicorum et suffragiis decano, iuris utriusque doctori, virtutis eius et fraterni amoris ergo Balta­zar van den Berch, frater fratri desideratissimo, sepulcri huius saxum, sub quo corpus demortui conditum est, incidi curavit. Obiit praecipiti fato ereptus, XV cal. aprilis, anno a Chri­sto nato MDCIX.[iii]

Ibidem lapis est ex rudi marmore caeruleo, aereis laminis or­na­tum, qui­bus insculpta sequentia sunt signa. Duo vero inferi­ora, temporis iniuria, ablata sunt, quae tamen hic ut fue­runt ex­pressi. *

In limbo lapidis haec leguntur:

Anno Domini millesimo quingentesimo septimo, mensis februarii, die VIIa, obiit nobilis et generosus dominus Johannes de Bouck­hout, canoni­cus Traiecten­sis, cuius anima requiescat in pace.[iv]

Ibidem in alio lapide caeruleo, aerea est lamina media cum his­ce insigniis et epitaphio: Virtutem numis preponito. *

Anno Domini 1576, die secunda julii, decessit reverendus domi­nus, domi­nus Jochimus de Oprode, sacre theologie doctor, huius ec­clesie canonicus, cuius memoria in benedictione sit.

Ibidem sepulcrum est Rammiorum cum hisce insigniis et inscrip­tione in margine vel lapidis limbo: *

Hic est sepultus venerabilis vir, magister Adrianus Ram, utri­usque iuris doctor, canoni­cus Traiectensis, et prepositus ec­clesie sancti Pancratii Ley­densis, qui obiit anno Domini mil­lesimo quin­gentesimo XVIII, die 22 mensis junii, requies­cat in pace.[v]

Ibidem in lapide ceruleo pavimenti, haec cernuntur insignia sine ulla scrip­tione, sunt vero Hamersteiniorum.[vi] *



[i]. Van Beresteyn 1927, nr. 35, Haslinghuis en Peeters 1965, 390, nr. 113 (aldaar de kwartieren), Borst e.a. 1997, 61.

[ii]. Haslinghuis en Peeters 1965, 393.

[iii]. Van Beresteyn 1927, nr. 30, Haslinghuis en Peeters 1965, 393, nr. 106, Borst e.a. 1997, 98.

[iv]. Van Beresteyn 1927, nr. 23, Haslinghuis en Peeters 1965, 385, nr. 100, Borst e.a. 1997, 101.

[v]. Van Beresteyn 1927, nr. 25, Haslinghuis en Peeters 1965, 381, nr. 104, Borst e.a. 1997, 95.

[vi]. Haslinghuis en Peeters 1965, 382, nr. 23.

-ocr page 31-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 31 (fol. 18r)]

[] Anno Domini millesimo VcLXX, mensis julii XXXI, obiit reveren­dus dominus Cornelius a Mierop, prepositus[i] et archidiaconus Trai­ecten­sis, canoni­cus et decanus sancti Salva­toris, protho­notarius ac regis Hispaniae a consi­liis, hic se­pultus. Cuius animae propitietur Deus, amen.[ii]

Vicinus lapis est totus caeruleus, in quo incisa insignia de­ca­ni Du­ven­voir­dii, quae supra a me suis coloribus, ex tabu­la ad columnam sus­pensa, expressa sunt. Inscriptio vero talis est: D.O.E.M.

Heic quiescunt ossa et cineres generosi viri, ex vetustissima et inlus­tri Wassenari­orum stirpe, prognati[iii] domini Joannis a Duvenvoirden, huius metropolitanae aedis decani et scholastici dignissimi, quinque ecclesiarum veteris Traiecti senioris canonici, qui maximo omni­um ordinum luctu et desiderio, 26 mar­tii, anno salutis 1600, hinc abiit cum vixisset annos LXIX, men­ses X, dies XXIII. Lector det benemerenti preces.[iv]

Ibidem: Anno XVcXXVI, XVIII aprilis (...).[v]

[] Ibidem lapis est ceruleus, in quo vestigia duorum virorum pec­tore tenus, sed temporis iniuria vacua, caeteraque cum in­scrip­tione pe­rierant, tantum hoc nomen supererat: Westrenen. []

Ibidem: [] Sepulchrum domini Cornelii de Hoern, medicinae docto­ris.



[i]. Hs.: propositus.

[ii]. Van Beresteyn 1927, nr. 26, Haslinghuis en Peeters 1965, 390, nr. 105, Borst e.a. 1997, 30.

[iii]. Haslinghuis en Peeters 1965, leest hier `egregi'.

[iv]. Van Beresteyn 1927, nr. 27, Haslinghuis en Peeters 1965, 392, nr. 104, Borst e.a. 1997, 96.

[v]. In de marge: 25 (met potlood).

-ocr page 32-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 32 (fol. 18v)]

Ad templi partem meridionalem, iuxta domum ut vocant capituli,

in caeruleo marmore haec notantur:

[] Anno Domini MCCCCLXXXII, die XIX decembris, obi­it venera­bilis et egregius vir, dominus Johannes Proeys, deca­nus huius maio­ris ecclesiae, cuius anima requiescat in pace, amen.[i]

In sarcaphago caeruleo ibidem:

[] Anno domini millesimo quingentesimo tricesimo quinto, die quarta julii, obiit venerabilis dominus Lazarus de Rosetis, canonicus Traiecten­sis, decanus ecclesie sancti Severini Colo­niensis, hic sepul­tus.[ii]

Ibidem simili in lapide. * In limbo lapidis:

Anno Domini MCCCCCXLI, in die Katarinae, obiit venerabilis vir, domi­nus Henricus Ben, canonicus Traiectensis, hic sepul­tus, cuius anima requi­es­cat in pace, amen.

In alio lapide ibidem: supra, recentius, * Haller; infra, anti­quius, * Ha­zert.

Joannes ab Haller ut moriens viveret, vixit ut moriturus, cui­us exu­viae et absque nomine pulvis recubat, hoc tegmine saxi. Mens abiit coelo, quo ut fruatur de­functus. Parentes eius de­de­runt monumen­tum. Ut viveret, mori­tur anno epochae Christi MDC...[iii]

Ibidem in sarcopha­go caeruleo: *

Viator tametsi prope­ras hoc saxum rogat, ut se aspicias deinde quod scrip­tum est legas. Hic sunt Jacobi et Simonis a Poelen­burg, canoni­co­rum Traiectensium, sita ossa. Hoc volebam nesci­usne esses. Obiit iste VIII id. januarii MDXCVI, ille XIV cal. martii MDXCIV. Vale et cogita nos ordine quem Deus vel natura ius­se­rit cunctos secuturos.[iv]

Ibidem: * In limbo lapidis:

Sepulcrum venerabilis viri, domini Henrici Godefridi, canonici eccle­sie Traiecten­sis, qui obiit prima die novembris anno 1560. Anima requiescat in pace.[v]

Eodem adhuc in lapide: Anno 1586, die 20 julii, obiit magister Joan­nes a Wee, canoni­cus Traiec­ten­sis, hic apud avunculum suum sepul­tus.

Ibidem in lapide ceru­leo: *

Sepulcrum magistri Johannis Verhaer, canonici ecclesie Trai­ec­tensis, qui obiit anno 1515, prima die januarii.[vi]



[i]. Van Beresteyn 1927, nr. 44, Haslinghuis en Peeters 1965, 380, nr. 118, Borst e.a. 1997, 56.

[ii]. Van Beresteyn 1927, nr. 48, Haslinghuis en Peeters 1965, 385, nr. 121, Borst e.a. 1997, 54.

[iii]. Van Beresteyn 1927, nr. 50, en Haslinghuis en Peeters 1965, 396, nr. 66, transcriberen abusievelijk `fruatur def(en­dit) fidem, ut viveret' etc.

[iv]. Van Beresteyn 1927, nr. 45, Haslinghuis en Peeters 1965, 392, nr. 119, Borst e.a. 1997, 55.

[v]. In de marge: x (de laatste regels van pag. 33 verwijzen hiernaar).

[vi]. Van Beresteyn 1927, nr. 52, Haslinghuis en Peeters 1965, 385, nr. 71.

-ocr page 33-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 33 (fol. 19r)]

Ibidem in caeruleis marmoribus: * Anno 1555 obiit ... Henricus Joan­nis vicarius * Tessel.

Ibidem in caeruleo lapide: * Obiit magister Splinterus Wauteri, 20 maii 1521. Obiit Johannes van der Hoell, canonicus Traiectensis, 1543, 13 decem­bris. *

Ibidem in alio lapide caeruleo: [] Sepulchrum Jo­annis Waldori­aulx de Bovi­ni­a.

In vicino lapide haec signa tamen supersunt: *

Hic lapis, aereis signis ac inscripti­one ornatus olim, nunc magna ex parte spoliatus. Ibidem iacet in oratorio, quod vitro celebre est Montfor­tiorum et Croyorum insigniis. Quae vero partes laminae sequentes dee­rant, ex Gene­a­logiis supplevi.

Ibidem ante oratorium Saudenbal­chiorum se­quens marmor: [] Anno Domi­ni mille­simo quingentesimo XVII, XI die junii, obiit venera­bilis dominus magister Henricus de Mont­wijck, canonicus Trai­ecten­sis...[i]

In vicino lapide, nullis notato insigniis, haec leguntur:

Hic iacet sepultus dominus Hermannus de Berchem, dictus de Oss, vicari­us huius metropolitane ecclesie Traiectensis, qui obiit anno MDCII­II, die XXIII ...

Op de sarcke hierover, met x geteeckent,[ii] heeft ... Block sijn ende sijn wijfs wapen doen houwen. *



[i]. Naast de linker onderhoek van deze zerk: `Leo', Haslinghuis en Peeters 1965, 385, nr. 76, Borst e.a. 1997, 53.

[ii]. Dat wil zeggen pag. 32, bij de steen van H. Godefridi.

-ocr page 34-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 34 (fol. 19v)]

Ad vel circa portam aquilonarem in pavimento, se­quentia sunt in lapidi­bus caeruleis epitaphia et insignia: [] Rodolphus Mulart, cano­nicus Trai­ecten­sis.

Non procul hinc, sequentia insuper signa et epitaphia pler­aque, in caeru­leo marmore videri possunt: * Depositum magistri Joannis de Vos.

Item: [] Reliquum domini Herberen de Mijnden.

Non procul imo proximum versus occidentem portae aquilonaris, fuit oratori­um cum sarcophago tali. * In limbo lapidis leguntur sequentia verba (...)

Ab altero latere est oratorium decani Vechtii, cum hisce sig­nis: [] Domi­nus dominus Joannes van der Vecht, iuris utriusque licentia­tus, huius ecclesiae decanus et canonicus, hic sepultus, obiit 22 aprilis anno 1572. Met recht vecht.[i]

Proximum est marmor cum hoc signo aut emblemate: [] Wat schaet, wat schaet. *

[] Anno Domini XVcLIIII, XVIII martii, obiit vene­rabilis dominus Ga­briel de Lengles (...)



[i]. Van Beresteyn 1927, nr. 1, Haslinghuis en Peeters 1965, 391, nr. 87.

-ocr page 35-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 35 (fol. 20r)]

Ad partem meridionalem, sedilia occupant quaedam marmora se­pul­cralia ut sequentia: * Ibidem. * Est lapis caeruleus ibidem.

[] Anno Domini XVcLVII, die XIX mensis maii, obiit hono­rabilis domi­nus Godefridus Boelen (...) 1558.

Hic lapis suprapositus est, non longe a porta aquilonari.

Non procul hinc, alii lapides sedilibus fere tecti.

[] Sepulchrum (...) praepositi, qui obiit anno XVc, IX decem­bris.

(Lapidis facies aere vestiti; prope organum musi­cum).[i]



[i]. In de marge.

-ocr page 36-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[] [pag. 36 (fol. 20v)]

In choro sepulcrum est Georgii Egmondani, episcopi Traiecten­sis, ubi eius intestina condita sunt, arcus ex lapide nigro Thraci­o, nunc lapideo muro clausus, ubi in fronte insignia fa­miliae et epis­copatus ut supra expressa sunt. In hemici­clo vero arcus medio, sequentia insignia spectan­tur.

Exerce pieta­tem.[i]

In superiori vel dextra parte: *

5. Comes[ii] de Werdenberch, 6. Dux de Wirtenberch, 7. Marchio de Ba­den, 8. Archidux de Austria.

5. Marchio de Brandenburch, 6. Comes de Simeren,[iii] 7. Dux de Lota­ringi­a, 8. Dux de Marsau.[iv]

In parte sinistra versus templum: *

1. Comes de Egmont, 2. Comes de Arckel, 3. Comes de Moeurs, 4. Dux de Cleve.[v]

1. Comes de Liningen, 2. Dux de Gulick, 3. Comes de Sarwar­den, 4. Dux de Berch.[vi]

Inscriptio pro parte a muro occupata, commode a me legi non po­tuit.

Altare olim fuit, vel ut Latinius dicam `ara', ante chorum sub xysto, cuius nunc forma sublata, cum hisce signis Vianensium de Bever­weerde, ad pictu­ram qua martyrium 10000 virorum pio­rum expri­mebatur. *

Vianen / Egmont / Goy / Hemskerc / Lichtenberch / Strenen / Arckel / Oey.

[] Anno Domini MVcXLIII, die vero XV aprilis, obiit venerabilis et eximi­us vir, dominus Joannes Slacheck, prepositus et archidia­conus Traiec­ten­sis, cuius animae propitietur Deus.[vii]



[i]. Borst e.a. 1997, 79.

[ii]. In de marge: Alii quartieren: Baden, met root ende wit scaeck.

[iii]. Hiernaast, in de marge: Mazzarien setten anderen silveren ruter (?).

[iv]. Hs. abusievelijk Marfav, op het monument zelf staat Marsav.

[v]. Naast het wapen: met Marck.

[vi]. In de marge: Na scilt maect quartier al (?).

[vii]. Haslinghuis en Peeters 1965, 389, nr. 65, Borst e.a. 1997, 71.

-ocr page 37-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 37 (fol. 21r)] *

In medio templi pavimento, tres sunt lapides blavi ceu caeru­lei ac aquei coloris, trium ut perhibent episcoporum nostrorum se­pulcra, infulis ac pedo singulo notata. Epigramma primi tem­po­ris iniuria, ex pedum attritu periit.

Proximum his verbis nota­tur: Balduinus Hollandus, Florentii comi­tis frater, XXIX epis­copus Traiectensis, qui sedit annis X ...

Et tertium hanc habet inscriptionem: Adelboldus, XIX episcopus Traiec­ten­sis, qui sedit annis X ...

Ibidem in eiusdem coloris marmore, laminis aereis ornato, haec insignia cum inscriptione videntur: *

Ibidem monumentum est Lockhorstiorum. Ibidem. * Ibidem.[i] *

Nobilis vir Nicolaus ab Oostrum, huius ecclesie metropolitane cano­ni­cus, hic sepultus, cum vixisset annos XXVIII, menses X, dies ..., anno Christi millesimo sexcentesimo secundo, die XXII februarii, cuius anima requies­cat in pace.



[i]. In negentiende-eeuwse hand bijgeschreven: Ibidem: Oostrum en van Malsen / Oostrum en Blocho­ven van Jutphaas / Abcoude van Meerten en van der Haer / Spruyt van Kriekenbeek en Sonnevelt.

-ocr page 38-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 38 (fol. 21v)]

In sarcophago vicino caerulei coloris, multis circum emblema­tis fabulari­bus ornato, haec insignia cum inscriptione: *

Sepulcrum magistri Lamberti ten Dunen, utriusque iuris licen­tiati, huius ecclesiae canonici, qui obiit anno XVcLII, die vicesimaquinta aprilis.

[] Anno Domini MVcXLVI, II die mensis octobris, obiit venerabilis et egregius vir, dominus Franciscus Sonckius, utriusque iuris doc­tor, cano­nicus Trai­ectensis, consiliarius caesariae maie­statis in Haga Comitis.

Ibidem. *

Anno incarnationis Domini millesimo sexcentesimo, die vero XVIII mensis aprilis, obiit nobilis et egregius vir, dominus Joannes Renes van der A, canonicus huius ecclesie, cuius anima requiescat in pace.[i]

Ibidem in sarcophago caeruleo hoc signum, inscriptione pene fu­giente.

Requiescat in pace, amen. *

Non procul hinc ad portam septentrionalem, inter columnas, la­pis nuper hisce signis et epitaphio notatus: *

Brock / Haren / Van der Staecken / Broechusen / Heesacker / Ooster­zeel / Baeck / Oerle.

Reverendo et egregio viro, domino Waltero Brock Tilburgensi, huius metropo­litanae Traiectensis ecclesiae vicario, heredes hoc monumen­tum posuerunt. Obiit anno MDCXII, XXIII junii, re­qui­escat in serena pace, amen.

In sacello Mulardi: * 1612 D.O.M.

Reverendo ac clarissimo viro, domino Valerio a Kuyck, insignis huius metropolitanae ecclesiae Traiectensis canonico, dignis­si­mo iuris utriusque doctori, necnon sacri palatii Laterani, au­laeque caesa­riae et imperialis consistorii comiti palatino, qui post varios in re publica et conlegio perac­tos (summa cum lau­de) labores, ad aeter­nam quietem evocatus, maximo sui re­licto deside­rio, placidissime sub certa beatae resur­rectionis spe, obdormivit in Domino. Joannes a Kuyck, huius etiam eccle­siae canonicus, patruo, de se et omnibus ob memoriam ultimae eius volunta­tis executor, monumentum hoc moerens posuit. Eum­que apud commu­nem avunculum, dominum Timannum a Moerendael, canoni­cum sancti Salvatoris, sepuliri fecit. Vixit annos LXXV, menses VI, dies XXII, obiit IV kal. marti­i, anno salutis XII post MDC.[ii] *



[i]. Haslinghuis en Peeters 1965, 395, nr. 98.

[ii]. Borst e.a. 1997, 112, 113.

-ocr page 39-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 39 (fol. 22r)]

Vicina pendent 4 Mulardorum gentilitia signa, quae etiam in vitro, ut supra expressa sunt,[i] spectantur, 1 cum hac in­scrip­tio­ne:

Reverendus nobilissimus et generosus dominus Theodoricus Mul­art a Cranenborch, huius metropolitanae et aliarum ecclesia­rum Trai­ec­tensi­um senior canonicus, qui obiit XII januarii anno 1613. *

Mathenes / Culenborch / Duvenvoirde / Assendelft / Brienen / Noort­wijck / Swieten.[ii]

Grovesteins / Wnama / Andlar / Douma / Iwsma / Wigisma / Popma / Gaikama.

D.O.M. / Reverendus, nobilis et praeclarus vir, dominus Joannes Gro­vest­eins, huius metropolit­anae ecclesiae scholasticus et canoni­cus, qui vixit annos LVII, obiit 19 septembris 1624.[iii]

Blaue sarck, in cruce prope capitulum: Dominus Johannes Lat­hem, vicari­us. *

Drongelen * Gijsbertus Zael, vicarius Traiectensis.[iv]

In tabula columnae ad quam sequentia signa: * Obiit [...] maii, anno 1626.

In tabula iuxta portam septentrionalem: * Hier leyt begraven vrou­we Maria Duyck ... van den heere Pieter van Leyden, geseit van Leuwen, hoochbailliu ende dijck­greef van Den Briel ende het lant van Voern, die sterf den 4 octobris 1625 ouden stijl.

Bij het capel van Soudenbalch hangen de wapene ende wapenrock, avec le pennon de guerre du seigneur de Marquet. *

Hartain / Lievijn / Quarouble / Amijne.



[i]. Zie pag. 8.

[ii]. Van Beresteyn 1927, nr. 31, Haslinghuis en Peeters 1965, 397, nr. 108: het graf van Jan van Mathenesse, Domdeken, overleden 1614.

[iii]. In de marge, ter verduidelijking: septembris.

[iv]. Van Beresteyn 1927, nr. 49, Haslinghuis en Peeters 1965, 387, nr. 120.

-ocr page 40-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 40 (fol. 22v)]

Haec pictura olim expressa in pariete sacelli, in quo tumu­la­tus Fre­dericus Scenck a Tautenburch postremus Trai­ectensium antis­tes, cuius etiam-num spectantur aliqua inditia, rubro colore quo ea tota inducta est, paulatim deficiente. Est a XIm virgi­num his­toria an fabula, de qua viden­di Myraeus in libello sin­gulari,[i] et Balaeus, De scriptoribus Brittannicis, Centuria 1, nume­rus 39, pagina 38.[ii]

In altaris tabula haec spectabantur: *



[i]. A. Miraeus (Aubert Le Mire, 1573-1640), onduidelijke verwijzing.

[ii]. Baleus 1557, centuria prima, Ursula Cornubia, XXXIX, 38. (John Bale was bisschop van Ossory).

-ocr page 41-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 41 (fol. 23r)]

Non procul hinc tabula nuper suspensa est, hisce signis ac ver­bis notata: *

Utenhove / Rijm / Grutere / Claessone / Van der Varent / Eeck­hout / De Wale / Stelant.

Nobilissimae honestae domicellae Mariae ab Utenhoven, filiae nobilis­simi viri domini Jacobi ab Utenhoven, equitis domini de Merckegem, Nieulant etc. Coniugi suae moestissimus Cornelius de Regniere posuit. Obiit X aprilis anno 1617. *

D.O.M. et aeternae memoriae reverendi ac antiquissimi generis nobilitate clari viri et domini Bernardi a Renesse, huius am­plissimae metropolitanae ecclesiae Traiectensis decano dignis­simo, qui hanc vitam cum meliore commutavit XXIV maii XVcXX. Haeredes tibi hoc monumentum posue­runt.[i] *

Darle / Duvenvoirde / Westerholt / Renesse / Bijlant / IJsel­stein / Dun­ge­len / Kuynre.

Utenhove / Renesse / Ketel / Schimmelpenning / De Gale / Bor­sa­len / Mulart / Gaesbeek.

D.O.M. [Olivier van Utenho­ve] obiit sexta ca­l.­ ianuarii anno 1623.

Alia tabula fratris: D.O.M. Nobili viro Guiliel­mo Utenhovio, qui obiit anno salutis Christi MDCXXVI, die XXVII februarii.



[i]. Haslinghuis en Peeters 1965, 395, nr. 98.

-ocr page 42-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 42 (fol. 23v)]

Bij den omganck van 't choor aen de zuytsijde leyt begraven een Van Panhusen, wiens quartieren staen hiervoor mette co­leu­ren, folio 17.[i] Op de sarc staet als volcht: Omnes una manet nox, et semel cal­canda via Lethi. * Nobili ac claro viro domino Petro Panhusio, qui post varias peregri­natio­nes tandem hinc ad beatorum sedem concessit, maximo sui relicto deside­rio, moesta coniux domina Maria Godin hunc sarcop­hagum marito ac conthorali suo, ad amoris et honoris perpetui ar­ram excidi cura­vit. Obiit anno Domini MDCXXII.[ii] *

In tabula insignia Utenhoveniana, cum hac inscriptione: D.O.M. Nobili­ta­te claro Joanni ab Utenhoven, nobilis domicella Maria Mag­dalena ab Eede moesta marito hoc posuit. Vixit annos XXX dies XVI, obiit 9 septembris 1625.

Ad eandem columnam, ad quam Ottonis Treslongii, canonici Mar­ti­ni­ani, VIII insignia pendent, su­pra folio 14 expressa,[iii] ea­dem spec­tantur in tabu­la cum sequenti epitaphio:

D.O.M. Reverendo admodum generoso et strenuo viro, domino Bart­ho­lomaeo de Bloys de Treslong, canonico sancti Salvatoris, equiti aureo, ab ipsomet im­perato­re Rodulpho II publicis comitiis, Augus­tae Vindelico­rum habitis, creato, post XVIII an­no­rum fidelem ope­ram electori Co­loniensi, duci Bavariae (cui et a cubiculis praefectus fuit), praestitam, qui non tan­tum prop­ter egregias animi dotes prin­cipibus gratus, ve­rum etiam pa­triae acceptissimus fuit. Et ut in vita semper tranquillita­ti addic­tus, ita et placide in Domino obdormivit XV decembris anno 1626, annos natus LXVI, menses [...], dies XVI. Here­des ex sor­ore nepotes monu­mentum posue­runt.

Ad sacellum decani Vechtii sepultus est dominus de Hoef­laken, quem et brevi secuta uxor. In ta­bula suspensa insignia hac forma: *

Sulen van Nievelt / Weerdenburch / Duvenvoird / Nievelt / Van Erp / Re­nesse / Tuyl.

Generoso heroi Jacobo de Sulen de Nievelt, domi­no de Hovelaec­ken, ex potentissimis nobilibus eques­tribus ordinibus seniori, de republi­ca et patria optime meri­to, qui obiit 17 no­vembris 1626, aetatis suae 68.



[i]. Zie pag. 29.

[ii]. Haslinghuis en Peeters 1965, 395, nr. 57, Borst e.a. 1997, 60.

[iii]. Zie pag. 24.

-ocr page 43-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 43 (fol. 24r)]

* Renesse / Renesse / Arnim / Van der Haer / Van der A / Cuyn­re / Bemmel / Verburch.

In alia tabula iuxta sepulcrum Henrici Kilgrei. *

Killegrew / Hownke / Suemori / Grante / Godulphin / Dante / Aron­del / Cham­paxnon.

D.O.M. Nobili ac strenuo viro domino Henrico Killegrew, equiti magi­stro, Mag­nae Britanniae regum militi, vice tribuno, et apud illustrem Belgicum ordinem centurioni, liberi bonae memoriae, coniux moesta mari­to hoc loco monumentum quon­dam po­suerunt. Excessit XVIII kal. aprilis MDCXXVII, aeta­tis XXXVII.

Iuxta sepulcrum Assii est Anselmae Bolliae tabula, cum hoc sig­no: Obiit anno 1634, 31 julii. *

Renesse / Renesse / Arnhem / Steepraet[i] /

Aernhem / Van der Haer / Hunepel / Gelder /

Van der Aa / Kuyn­re / Bemmel / Dor­nic /

Bemmel / Van der Burch / Horn / Salm /

Baer / Culen­borch / Rechteren / Sciderich /

Rechteren / Uten­ham / Wttenhorst / Schenck /

Gent / Issel­stein / Valckenaer / Bemmel /

Valckenaer / Poth / Groen / Van der Donc.

Illustri avitis na­talibus antiquaque Vorningo­rum vicecomitum Ze­landia familia ex comitibus Hollandiae prosapia



[i]. Hiernaast: z[wart?] velt.

-ocr page 44-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 44 (fol. 24v)] oriundo, et insigni raro virtutum cumulo iuveni, domino do­mino Adria­no de Renes­se van der Aa, domino in Dorp et Scho­nau­wen, et Inferioris Traiecti Duro­stede[i] mareschalco, Traiec­ti ad Mosam anno 1632, 14 sep­tembris defunc­to, hoc monu­mentum moe­ren­tes posue­runt, aeta­tis 25. Martis et artis heri, sed nunc heu mortis alumnus. (Ad aquilonarem templi partem, non procul ab orga­no et sepul­cro decani Aemilii, ut puto, sepul­tus).[ii]

* Zulen van Nievelt / Amstel / Weerdenburch / Zulen van Nie­velt[iii] / Rutenberch / Renesse / Rossum / Mont­fort / Mate­nesse / Is­selstein / Sterckenburch / Witte[iv] / Lans­croon / Mael­stede / Hemert.

Memoriae aeternae pernobilis et generosi viri Arnoldi de Zulen a Nie­velt, domini in Gerest­ein, Teckop etc. Ex nobilissima et antiquis­sima Zule­norum a patre, ac illustri Amsteliorum a matre apud Bat­avos familiis oriun­di, qui cum longo rerum usu et ingenii felicita­te summam prudenti­am sibi comparas­set, difficillimis rei pu­blicae tem­poribus patriae nunquam defuit, sed ex equestri ordi­ne clavo admo­tus aliquoties, tam ad summos liberae Belgiae or­dines, quam exteros prin­cipes magna cum laude legatio­nibus functus est. Ac nunc de­mum, in supremum apud Hagam con­ces­sum, adsci­tus paci cum durissimo hoste ineundae, Ultraiect[in]o­rum nomine adhibi­tus. Praeclaro isti negotio ibidem immortuus est, in­gente sui relicto desiderio, XI kal. aprilis anni Christiani MDCXXXI­II, vetere calcu­lo, aetatis suae anno LV. Cui heredes moe­rentes hoc monumentum faciundum cu­rarunt.

Sit tibi terra levis, placideque hic membra quiescant.

Spiritus aethereas felix dum possidet arces.

In den Dom bij de sepulture van heer Johan Proeys, eer­tijts Domde­ken, hangen de wapenen van J[ohanna] Proeys, weduwe van den heer Gijsbert van Gremay, met hare acht vierdubbelde quartie­ren, als bij haer broeder in de Buerkerck gestelt. Leyt daer begra­ven bij consent van joncker G. de Wael van Vronestein, op de­selve grafstede preten­derende. Waerover is pro­ces geresen met de Proeyssen, die haer wa­pen daer hadden op doen hou­den. *

Obiit (...)



[i]. In de marge: In tractu Batavoduri.

[ii]. In de marge. Vergelijk Haslinghuis en Peeters 1965, 395, nr. 98.

[iii]. In de marge: Het wapen gehoude met leuwen, mede voor Duven­voirde Wasse­naer.

[iv]. In de marge: Dit quartier is uuijtgelaten, ende in plaets Am­stel ge­stelt.

-ocr page 45-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 45 (fol. 25r)]

Ex tabula, olim suspensa ad altare, a Davide epis­copo fun­da­tum, sub vitro magno quod fieri curavit inter rude­ra, scri­be­bat Gijsbertus Lapp, iuris consultus. (Utrim­que de­picta erant insignia episcopi).[i]

In mortem Davidis a Burgundia, episcopi Traiectensis.

Heus, peramice gradum paulisper siste, viator,

  Atque haec attenta carmina mente lege.

Quid longum? praestant certum cui tempora finem,

  Quodque pari ut natum est mobilitate perit.

Ecce ducum veteri praelustris sanguine David,

  Qui modo tantus erat flebilis umbra iacet.

Dum Morinis cum laude praeest, avellitur inde

  Traiectum, ad maius pastor ovile pius.

Hunc octo populum dextre per lustra gubernans;

  Unica pontificum norma decusque fuit.

Vincere doctus erat magna virtute rebelles

  Et placidis mitis legibus esse bonis.

Inque Deum et clerum, nulli pietate secundus

  Ipsius ut templis dona relicta docent.

Contulit huic aedi gemmis auroque coruscum

  Bethleem regificum nobilis artis opus.

Sex etiam aurato nitidas emblemate cappas,

  Quaeque vides isto splendida vitra loco.

Dotavit gemino praesens altare ministro,

  Alternis faciant qui pia sacra Deo.

In summa omnigena virtutum luce refulgens

  Et dignus nunquam qui moreretur erat.

Ni Deus, aethereis dignatus sedibus illum,

  Donasset tanto praemia digna viro.

Nox sextodecimo maias suprema calendas

  Vexit eum ad superi regna beata chori

A Christo nato post saecula quinque decemque,

  Annis si quatuor sit tibi summa minor.

Eius victurae florent per saecula laudes.

  Ossa Dorestatum, spiritus astra tenet.

Te quoque mortalem, lector, memor esto Deumque

  Ora, ut pontificis molliter ossa cubent.

Altijt bereyt.



[i]. In de marge.

-ocr page 46-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 46 (fol. 25v)]

Den Domdeken, denckende te verheffen sijn geslachte ende dair­van een memorie te laten aen de nacomelingen, heeft seecker deel van de kerck aen de noortsijde doen maecken ende ac­commo­deren tot een capel ende be­graefplaetse van die van sijn fami­lie. In de glasen staen dese wapenen: *

De quartieren van de moeder hieronder gestelt versiert.

De selve wapenen staen noch ten beyden sijden van het wulf­sell. *  D.O.M.

Wijngarden / Krousing / Spruyt / Bourbonnois / Nie­velt / Cru­ningen / Sonnevelt / Teilingen[i] *

Ibidem tabula cum insigniis abbatissae Vallensis prope Traiec­tum: * Hier leyt begraven de eedele vroue Joanna van Rheede, (de vrou van der Horst),[ii] vroue van den Dael, gestorven den 2 septembris 1632, het 50. haers ou­der­doms.

Aen een pilaer bij het cruys van de kerck hangt een coopmanswa­pen, XV septembris anno 1634. *



[i]. Hieronder is in negentiende-eeuwse hand een slecht leesbare tekst bijgeschreven.

[ii]. In de marge.

-ocr page 47-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 47 (fol. 26r)]

* Hartevelt / Egere / Weese / Beler / Horst / Wijhe / Gestelen / Bon­gaert / Pieck / Oswart / Have / Spaen / Roosenoow. *

Generoso ac avito stem­mate claro domino Gijsberto de Hartevelt van Colck, huius metropolitanae ecclesiae canonico et scholastico, inter prae­potentes ordines Traiectenses adscripto, nec­non in conces­su tam generali quam consilium confoederatarum provinciarum ad tempus delega­to, atque electo­ris Brandenburgi­ci equitum duci, qui optime de republica meri­tus postridie cal.­ decembris anno 1633 ultimum clau­sit diem, cum vixis­set annos LIIII. Moerentissima uxor posuit.

Aen d' ander sijde aen een pilaer hangen de 16 quartieren van den heer van Dorp ende Schonauwen, weleer proost van St. Jo­hans Baptist t' Utrecht, gelijck die boven folio 24 gestelt sijn. Het epitafe sal hier vol­gen.[i] D.O.M. sa­crum.

In tabula prope patrem sepulta filia his signis:

Hartevelt / Maelpart / Baexen / La Feur / Egeren / La Faille / Y / So­hier.

De weleedele joncfrou, joffrou Anna Catarina van Hartevelt to Colck, out XV jaeren, drie maenden, gestorven den 13 de­cembris anno 1638. *

Braeckel / Wael van Vronestein / Nispen / Raephorst / Lutte­ken­hus / Verborch / Kijfhoec / Culemborch.

Monumen­tum sacrum antiquae nobilitatis ac probitatis virginis, dominae Johannae de Brakel, Gynecaeo olim Veteris Vici in agro Traiectensi ad­scrip­tae, quae vixit annos 94, menses 3, dies 13. Deces­sit 8 octobris anno Chris­ti 1639. Heredes posuerunt.



[i]. `1639 HH PP' hoort onderaan de tweede kolom, zie onder de pag.: `1639. Heredes posue­runt.'

-ocr page 48-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 48 (fol. 26v)]

Bij den noortuuytganck van de kercke hangen aen columnen de vol­gende wapenen: * Obiit I. julii anno 1634

Anno 1637 den XI junii begraven in den Dom in de capel van Sau­den­balch, met latten gesloten, vrouwe Margriete Maria doua­gie­re van Breden­rode, met dit wapen in 't groot ende cleyn ge­mul­tipliceert. * Obiit I. junii anno MDCXXXVII. *

Sacrum D.O.M. Obiit pridie kal. julii anno 1636; ad sepulcrum Uten­hovio­rum.

In ambitu exteriore: Heer Claes van Drueten obiit anno 1514. Blaue sarc.

Ad parietem in lapide Benthemico: In 't jaer onses Heren MCCCC

LXXXVII, op sint Egidiusavont, sterf blinde Johannes, organist van dese kerck.[i] *

In templo: Vrou Catarina van Arnhem, weduwe van heer Johan van Re­nesse van der A, heer van Schonauwen, stelt XVI cartieren, acht van Aernhem, acht van Steepraet, als supra folio 24 uuytge­maect.

Anno 1462, XIII septembris sterft heer Willem Knoop.

Anno 1496, 13 julii obiit dominus magister Johannes Straet den Uden, perpe­tuus vicarius huius ecclesiae. *

Anno MCCCCXCII, die XI mensis junii, obiit honestus vir domi­nus Lambertus Rijck, presbyter vicarius ecclesie Traiecten­sis, cuius anima requiescat in pace.

In pariete: * Anno Domini MDXIIII obiit dominus Nicolaus Drue­ten a Scorels, vicarius huius templi.

In 't jaer ons Heren 1480, opten lesten julii, sterft heer Hen­rick Bor van Lienden, vicaris deser kerc. *



[i]. Haslinghuis en Peeters 1965, 478, nr. 5.

-ocr page 49-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 49 (fol. 27r)]

In tabula ad columnam in templi medio haec Arnoldi Bodeckii nobilis Germani insignia: *

Bodeck / Borcman / Roggendorf / Piggen / Friedewalt / Kersac­ker / Rac­ken / Van der Hoff / Neck / Elstick / Bardessen / Breu­si­gen / Van der Schellingen / Gieselaer / Ransdorff / Van der Vlot.

Het derdeel van Breusigen was als Maelsteden, een root cruis blaue balc daerover in 't gout velt. Onder dit distichon:

Quam mihi bellatrix Germanus denegat urnam,

In Batavis placido sub Iove Belga dedit. *

Oostrum / Oostrum / Boole / Sloyer / Malsen / Blochoven / Haest­recht / Heerman / Abcoude van Meerten / Spruit / Grau­wert / Heemskerc / Van der Haer / Sonnevelt / Teilingen.

Per­nobili et stre­nuo viro Guil­lielmo ab Oostrum, to­parchae in Broe­chusen, ex potentissimis Ul­traiectinis ordi­nibus. 0biit 10 novembris 1639, aetatis suae 57.

Suspensa tabula iuxta insignia Bodeckiorum domi­nae Catharinae de Over­beke, quae florente aetate obierat 3 liber­orum mater. *

-ocr page 50-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 50 (fol. 27v)]

 

[De toren]

De turre[i] huius templi quae maxima mole ad summam altitudinem per­ducta est, quo tempore inchoata, quo item perfecta fuit, hi versus ibidem incisi, indicant:

Doe men screef MCCC twintich ende een,

wert van mijn geleyt den eersten steen.

Als men screef MCCC twe ende tachtich

was ik volmaect soe men nu siet warachtich.

et

M, ter C, bis X, semel I, Paulique Johannis[ii]

Turris adaptatur qua Traiectum decoratur.

In coemiterio lapides sepulcrales duos vidi colore caeruleo cum mar­cellis, latomos ibi sepultos indicantibus, cum his signis et literis in vivo lapide ad exteriorem templi parietem: *

Anno MCCCC LXXXVIII sterft Jacob Gielissoon, steenhouder, ende leyt hier begraven: bidt Godt voor de siel.

In 't jaer MCCCC LXXXVIIII, den V in junio, sterft Sweer Hen­dricx, steenhouwer.

Op een sarck dicht daerbij staen deese woorden ende wapen: Anno MCCCCLXXV sterft Jacob van der Borch, meyster in den Dom was, bidt voor de siel. *

Ad portam templi occidentalem sub turri legitur sequens epi­taphi­um, vulgari lingua non iniucundum temporis simplicita­te:

Daer men gaet nae Sunte Salvatoor

Onder den Dom­stoorn, daervoor

Men bootscapt van Jesus,

Daer leggen drie, die heeten aldus:

Henricus Gruter, Reimburch, Mechtelt.

Maria neemp se in u gewelt.

MCCCLXXX ende drie,

Soo sijn sij als ick besie.[iii]

Bij den uuytganck iuxta meridiem est in lapide ad parietem vir genicu­lans coram tutelari divo, * cum hoc in aurea area epita­phio:

In 't jaer ons Heeren MCCCXCIII, den XIII dach van october, sterft Gosen ten Hove, neve heer Roberts van Wissche. Bidt voor de ziel.

Ex Molano, libro 1, capite 14, De cano­nicis, videtur: `Sub Gode­boldo epis­co­po prima prebenda data esse decano Maio­ris ecclesiae, iuxta com­mune consilium prioratus sui in laboris temporalis consolatio­nem. Colo­niensi ecclesia refra­gante, sed tamen post eo accede­ret ut idem imitare­tur.'[iv]

Cassander, ca­put 26, dicebat `manere tamen vestigia communis ac canoni­cae vitae in aedificiis et nominibus.'[v]



[i]. Op deze pag. komt naast elkaar turre en turri voor als ablativusvorm; turri is de gangbare vorm.

[ii]. Petrique is in het hs. onderstreept (dat wil zeggen doorgehaald) en Johannis is er bovengeschre­ven. In werkelijkheid staat er `festo Paulique Johannis' (zie Haslinghuis en Peeters 1965, 457). Haslinghuis en Peeters 1965, verwijst aldaar naar Muller 1906 (1) 170, waar ook nog een derde gedicht­je staat.

[iii]. Haslinghuis en Peeters 1965, 458 leest (in het andere hs.) `Remburch', en `als elck' i.p.v. `als ick'.

[iv]. Molanus 1587, Liber 1, caput 14, pag. 44: ‘Sub Gode­bal­do episcopo prima praebenda data esse decano Maioris ecclesiae, iuxta commune consilium prioratus sui in laboris temporalis conso­latio­nem. Coloniensis ecclesia rescrip­sit'. Sed tamen post eo accede­ret ut idem imita­re­tur.

[v]. Cassander 1616, Ca­put 26, dat wil zeggen Articulus XXV De mon­achatu (et) De canoni­cis, 1009-1010) `... manent tamen vestigia huius commu­nis & canoni­cae vitae, sed in aedifi­ciis ac nominibus tantum.'

-ocr page 51-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 51 (fol. 28r)]

* Nobili generoso domino Andreae Caddle, ordinis Periscelidis, in[i] foede­ra Belgio ductatori, ac veteris Scotii legionis pro­chi­li­archo, bonae memo­riae coniux moestissima monumentum hoc mari­to quondam erigendum curavit. Vixit annos 47, obiit 13 aprilis 1640.

In tabula haec signa: *

Oestrum / Bongart / Malsen / Arkenteel / Abcoude van Meer­ten / Turck / Van der Haer / Nienrode / Oestrum / Rhede / Jutfaes van Bl. / Goor van Kel. / Spruyt van Kr. / Nienrode / Sonne­velt / Re­nes­se.

Ge­nere, ingenio, mo­destia, amore co­niugali nobili do­minae Ma­riae Eli­sabethae ab Oestrum, equi­tis Traiectini et inter eques­tres ad­scriptos Trai­ectinorum ordi­nes, perspicacis viri domini Gui­lielmi ab Oes­trum, domini de Broechuysen etc., fili­ae unicae, coniu­gi charissi­mae, coniunx moes­tissi­mus Ansel­mus Boll ab Ha­mersvelt posuit. Obiit ante diem XVI sep­tembris anno Domini MDCXL, aetatis suae XXVI, (a contracto)[ii] ma­tri­mo­nii mense VII.

Dilecta cunctis unico coniugi vita

Electa sponso turturi suo turtur.

Faecunda prole, nec suae parens prolis

Peritura periit, nec periisse vult credi.

Nova nupta nuper at matura morti

Iam nupta coelo, nescit aeternum fatum.

 



[i]. Van Buchel heeft dit vanaf `in' in onvaste hand bijgeschreven; het is, ook door de vele afkortingen, moeilijk te lezen.

[ii]. In de marge.

-ocr page 52-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 52 (fol. 28v)]

Ibidem, in porticu templi exteriore haec leguntur sequentia:

In fine anni 1640 in den Dom begraven de vrou van Stavenesse met 16 quartieren. *

Tuyl / Wijngarden / Sandelijn / Spruyt / Micault / Nievelt / Werve / Son­ne­velt / Ryndhout / Crousing / Brimeu / Bourbon­nois / Catz / Cruningen / Cuyck / Teilinge.

-ocr page 53-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 53 (fol. 29r)]

 

Catalogus prepositorum huius Maioris ecclesiae[i]

Sanctus Adel­bertus, Deirorum regis filius, et socius Willebro­di, primus pre­positus Traiectensis, Egmondae sepultus.

Craft sub Frederico episcopo, anno 838.

Ragenboldus, prepositus sub Bal­drico, anno 943.

Habeo annales Egmondanorum procerum, in quibus legitur Gisber­tum Walengeri filium, prepositum fuisse Traiectensem, circa an­num 1005. Verum, cum Bockkenbergius huius non meminerit,[ii] neque etiam anna­les vulgari lingua conscripti, nihil certi statuere audeo.

Udo alias Odo, prepositus, anno 1026.

Focco, prepositus sub Bernoldo episcopo, anno 1046.

Lanzo, prepositus sub Conrado episcopo, anno 1086.

Ansfridus, prepositus, anno 1063.

Ludolfus, prepositus, anno 1081.

Lanzo, supra.

Arnoldus, prepositus sancti Martini.

Rodolphus, prepositus anno 1108, qui occiditur ab inimicis suis anno 1112, Liber ceruleus A, folio 3.

Mengodus, prepositus, anno 1118, 1131.

Rotardus, anno 1120 fit tandem episco­pus Cameracensis; alibi poni­tur Lutgardus; eodem anno alibi Lietardus.

Harbertus alias Hardbertus, anno 1132.

Conradus, frater Conradi imperatoris, prefuit anno 1145. Hic pos­tea elec­tus Pataviensis episcopus et inde ar­chiepiscopus Salsburgensis.

Godefridus de Renen, prepositus, est electus episcopus anno 1156, mori­tur 27 maii anno 1178. *

Theodoricus de Hollandia, anno 1196 a quibusdam eligitur epis­co­pus Traiectensis et mori­tu­r anno 1198, sepultus Ticini.[iii] *

Florentius de Hollandia, prefuit anno 1204.

Quo anno etiam qui­dam Ludovicus Maior prepositus praefuit, qui dedit decano et capi­tulo liberam potestatem, instituendi sa­cer­dotes in 4 eccle­siis parrochialibus.

Otto de Lippia, anno 1212, electus episcopus Traiectensis. *

Theodoricus de Randerode, prefuit anno 1227 et 1247, cuius si­gil­lum a me alibi expressum; 1239. Vide Librum album X, folio 14. *

Theodoricus de Wijckerode 1247.

Cuius predecessor Henricus, fra­ter comitis Gelriae, inde epis­copus Leo­diensis. Liber D, diploma Latina, 70 sec.

Gobertus de Par­weys, prefuit[iv] anno 1263 et ad­huc anno 1266, 1250. Liber albus X, 40. Register 5, 29. *

Anno 1243 Theodoricus maior prepositus.

Adolphus de Wal­deck, prefuit 1287, Liber q 28, anno 1289.

Hic anno 1301 a quibusdam est electus episcopus Traiec­ten­sis, sed Gui­do de Han­nonia prevaluit, et Adolphus est eodem anno elec­tus episcopus Leodiensis. Liber caeruleus, folio 38, 1280; 44, 1289.

Guillelmus Clivius vocatur prepositus Ultraiec­tensis anno 1302, in Burchii Guidone, pag. 190.

Engelbertus, prepositus et archidiaconus Traiec­ten­sis, in litte­ris de anno 1302, Liber albus 71.

Engelbertus (ali­bi Wilhelmus) de Hoorn obiit 20 decembris. *

Wilhelmus de Hoorn, prepositus anno 1304, occubuit bello Zee­lan­dico, secundum Hedam.[v]

Theodoricus, 1311. *

Bartolomeus de Wassenaer, Theodorici fili­us, wort ont­rent dese tijt Dom­proost genaemt, sed ab­usive, ut quidam Domheren qui in aliis tamen collegiis canoni­ci.

Jacobus Osthorni­us, qui anno deinde 1322 eli­gitur episcopus.

Florentius de Jutdfaes, prefuit anno 1313, moritur 28 martii anno 1337, hic inchoa­vit domum in Doirn quae non longe post collap­sa est. *

Henricus de Mier­laer, canonicus capitularis, eligitur a capi­tu­lo suo 6 aprilis anno 1337 prepositus Traiectensis.[vi] Hic re­fe­cit castrum in Doirn sumptu proprio, anno 1356 perfectum, et obiit anno 1362, ipso Ag­netis. *

Swederus Uterloo, canonicus capitularis, 1363 eligitur et mo­ri­tur 1378. *

Gijsbertus Cock, canonicus capitularis Traiectensis, eligitur post mortem Uterloo, et moritur 20 maii anno 1391. *

Wilhelmus de Coulster, cancellarius ducis Alberti, comitis Hol­landi­ae, admissus est ad preposituram Traiectensem 21 maii anno 1392, et mori­tur 10 octobris 1399. *

Joannes de Mont­fort, admissus in octobri [13]99 ad preben­dam et pre­po­situram Traiec­tensem, per mortem Coulstri vacantem. Hic tandem resig­navit et fit burchgravius, duxitque uxorem. Vide sigillum huius anno 1400, Liber albus X 153. *

Swederus de Cul­emborch, successit Mont­fordio 8 novembris anno 1414, qui anno 1424 eligitur episcopus, maiori tamen par­te capi­tuli reluctante. *

Prosper de Colum­na, Romanus, admissus ad pre­posituram 4 junii anno 1426 ex cessione Swederi; hic tan­dem fit cardinalis. *



[i]. In de transcriptie van deze lijsten wordt niet in voetnoten verantwoord, wat in de marge of tussen de regels geschreven staat. Zie de Inleiding.

[ii]. Zie Bockenberg 1586.

[iii]. Patavia doorgehaald.

[iv]. Bovengeschreven: 1252. D. 6.

[v]. Heda 1612, 347.

[vi]. In de marge: De hac electione vide litteras de anno 1337 in Libro albo, fo­lio 68, 110.

-ocr page 54-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 54 (fol. 29v)]

Jacobus de Zirck, prepositus, admissus anno 1433, 4 januarii ex resignati­o­ne dicti Prosperi. *

Gijsbertus de Brederode, admissus in vigilia sancti Andreae anno 1437 ex resignatione domini Zirck. Was oeck proost te Maastricht 1468. * Hic tandem resignavit pre­posituram magistro Simoni de Slusa, medico Caroli, ducis Bur­gundiae, eodem Carolo cogente, et mo­ri­tur Bredae 15 augusti anno 1479. *

Simon de Slusa a Rotterdam, admissus 13 augusti anno 1474, mori­tur Mechliniae 29 septembris anno 1499. Hic medicus cuius mentio Annales vulgares, fo­lio 400.[i]

Philibertus Naturelli, Burgundus abbreviator, de maiore admis­sus 11 februarii anno 1500, obiit 19 julii anno 1529. *

Invenio circa haec tempora Joannem de Eynatten, docto­rem, praepo­si­tum Ultraiectinum.

Claudius de Bousset, archidiaconus Atrebatensis, admissus 18 au­gusti anno 1529. * Hunc Boissot putat Proeys.

Johannes Slacheck, Westfalus, admissus 1a junii anno 1530 ex ces­sione Claudii praedicti, moritur 5 alias 15 aprilis anno 1543. *

Cornelius a Mierop, admissus post mortem Slacheck 13 februarii anno 1545, obiit ultima julii anno 1572. *

Dominus Henricus Scriver, prepositus et archi­di­aco­nus et canoni­cus Trai­ec­tensis.

Anthonius de Henin a Bossu, canonicus Traiectensis, admissus ulti­ma septembris anno 1573 ex causa coadiutoriae. *

Post quem vacavit hic locus et ordines sibi reservarunt emolu­menta, do­nec anno 1618 republica non nihil mutata et hoc mune­re donatus est Hugo de Zulen de Nievelt, obiit Pentecostes anno 1630, maii 16. *

 

Decani Maiores

Sigboldus, decanus Traiectensis sub Baldrico anno 943.

Volbodo, ducis Montensis filius, decanus Traiectensis, fit anno 1017 episcopus Leodiensis, et obiit 11 kal. maii anno 1021 (Flander? sim­pli­citer in annalibus Leodiensi­bus).[ii]

Anno 1081 Egibertus decanus, 1085 Engelber­tus.

An­ce­linus 1155, Adel­ber­tus decanus 1108. Li­ber caeru­leus A 3.

Lubbertus, anno 1118, 1132, 34.

Anselmus, prefuit anno 1154, obiit vero anno 1164, 11 octobris.

Theodoricus, anno 1200, 1178, 1203.

Otto, maior decanus anno 1208, Liber albus X, II.

Remboldus, anno 1219, adhuc anno 1227, obiit 10 decembris. [Liber] q 30.

Henricus anno 1234. *

Theodoricus, maior decanus 1247, de Wickerode.[iii]

Petrus de Dwar­sdijck anno 1257, adhuc anno 1261, moritur 27 ju­li­i. 1255. Liber q 19, 38.

Amelius anno 1250, 1268 fol. 35. * Amelius anno 1275, moritur 19 janua­rii anno 1281; 1279, 1280. Liber albus X, 20. *

Stephanus de Scalcwijck anno 1289, obiit 11 septem­bris anno 1295 vel statim post; 1287. Liber albus X, fol. 12, q 45.

Arnoldus de Fo­reest anno ... obiit 13 januarii anno 1296, vi­vebat anno 1305. Liber albus 52, 61, caeruleus A, 23.

Wilhelmus Clau­wert, decanus Traiectensis obi­it 23 octobris anno 1309, vide Li­brum album X, 46.

Cui suc­cessit (vide Librum album, folio 96) dominus Gerar­dus de Wit alias Souden­balch, pre­positus beatae Mariae Traiectensis, qui moritur 23 aprilis anno 1312.

Cui successit Jacobus de Oudtshoorn, qui anno '22 eius­dem se­cu­li eligi­tur episco­pus Traiectensis, et moritur 22 septembris anno eo­dem. Liber albus X, 25.

Stephanus de Bo­sinchem (1321, 146) succedit Jacobo de Oosthoorn, obiit 11 septem­bris anno 1323.

Giselbertus de Everdingen, praefuit in principio maii anno 1324, et anno 1330 tandem cessit decanatui.

Quem permutavit cum Henrico de Jutfaes pro prepositura El­sten­si, et obiit 28 maii anno 13... Vixit 1336, 1334, Liber ceru­leus 26.

Henricus de Jutphaes prefuit anno 1337 et 1346, idem obiit 30 octo­bris 1336, Liber albus 67, 98; 1338 Liber albus 51.

Hendricus de Wey­da prefuit anno 1353, 1355, 5 februarii, obiit 8 no­vem­bris 1370.

Lubbertus Bolle, qui post 1383 ingreditur ordi­nem Teutonicum apud Traiectum, et ibidem moritur ipso Animarum die anno 1398.

Wilhelmus Buser, canonicus Traiectensis prefuit decanatui anno 1396, vivente adhuc Bolle cui succedit; 1400.

Petrus de Diven­dijck, decanus maior, obiit 27 julii



[i]. Onduidelijke verwijzing.

[ii]. Onduidelijke ver­wij­zing.

[iii]. Deze regel is bovengeschreven.

-ocr page 55-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 55 (fol. 30r)]

1399, Liber albus 121, 1406.

Hermannus de Lockhorst, decanus Traiectensis, qui moritur anno Domi­ni 1438, die 6 augusti.

Joannes Preys, admissus 8 novembris anno 1438, ac anno 1449 men­se julii a quibusdam, volente Rodulpho episcopo, destitui­tur.

Et eligitur in eius locum Wilhelmus de Heze, utriusque iuris doctor, qui 6 augusti su­pra­dicti ad possessionem decanatus venit.

Tandemque post mor­tem Rodulphi episcopi 25 octobris 1455 Joan­nes Preys restitui­tur. Quo iterum a Davide Burgundo eo priva­tur, et mori­tur 19 decem­bris anno 1482.

Ludolfus de Veno Campensis, admittitur anno 1471, 11 julii, et mori­tur 16 decembris anno 1508.

In cuius locum eligitur Jacobus de Apeltern, canonicus Traiec­tensis, qui ad possessionem admittitur 25 januarii anno 1509, et obiit 27 maii 1526.

Amelius de Zulen de Nievelt, electus a capitulo et admissus 11 junii anno 1526, qui tandem cessit.

Episcopus elege­rat Thomam Ni­kerckium in locum Amaelii, sed Burgundi­o­res mox Vor­stio nomen dederunt.

Et admissus est in eius locum Joannes van der Vorst, dominus de Loon­beeck, die X novembris anno 1529, et moritur anno 1546 VIII novem­bris.

Adrianus de Renesse, de Wulven, admissus anno 1549, 18 aprilis, per electionem, et obiit 7 decembris anno 1559.

Johannes van den Vecht, Campensis, per capitulum electus et ad­missus ad possessionem anno 1560, 29 decembris; moritur 22 apri­lis anno 1572.

Johannes a Bruhesen, canonicus et thesaurarius Traiectensis, per capitu­lum electus, successit Vechtio 20 maii 1573, tandem cum ob factionem Hispa­nicam in exilium Coloniam fuisset pro­fectus.

Eidem succedit Johannes a Duvenvoirde, canonicus et scolasticus Traiec­tensis, qui obiit [...]

Post quem eligitur a capitulo Joannes Montanus vel Van den Berch, iuris utriusque doctor, sed ordinibus ei non faventi­bus, plene admis­sus non est. Obiit anno 1609, 18 martii.

Post mortem Mon­tani, ordines approbarunt electionem Joannis Mathe­nes­sii, qui obiit anno 1613. *

Quem sequutus est dominus Theodoricus de Darle, * eo vero anno 161.. mortuo suc­cessorem habuit Bernardum Re­nessium de Moer­mont.

Post cuius mortem Joannes a Rede electus anno 1620. *

 

Scolastici Traiectenses

Swederus de Voerne, scolasticus anno 1326, Liber al­bus 68.

Heer Willem van Ysselstein, scolaster ten Domme anno 1351.

Gijsbertus de Walemborch, scolasticus Maio­ris ecclesiae, obiit anno 1383 ultima augusti.

Wilhelmus de Re­nen, praepositus Embricensis et scolasticus Traiec­tensis, obiit 26 augusti anno 1424.

Bernardus Preys, scolasticus Traiectensis, obi­it 1 decembris anno 1457.

Conradus Coesvelt de Uden, scolasticus Trai­ectensis, obiit 4 julii anno Domini 1457.

Uldaricus Bijl, scolasticus, obiit anno 1517 27 januarii.

Henricus Huys­selman, nepos praepositi Ingenwinckel, obiit 24 mar­tii 1535.

Adrianus de Re­nesse, de Wulven, qui anno 1549 17 aprilis re­sig­na­vit nepoti suo, Johanni a Duven­voirde.

Quo electo anno 15.. decano in eius locum successit magister Johan­nes Scade.

Quo e vivis ablato in eius locum allec­tus Johannes Grove­st­eins, qui obiit 19 sep­tembris 1624.

Post quem eo ti­tulo et commodo usus dominus Gi­selbertus Harte­veltius, qui obiit .. de­cembris 1633.

-ocr page 56-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 56 (fol. 30v)]

 

Thesaurarii Traiectenses,

qui et custodes dicebantur.

Theodoricus 1280.

Invenio anno 1303 Gerardum de Nassauwen.

Inde Giselbertus, thesaurarius anno 1340. Giselbertus de Jutfaes, thesaura­ri­us Trai­ecten­sis, anno 1346, in Libro albo, folio 62; D 208.

Hermannus Tulman.

Hinc Everhardus Zoudenbalch qui obiit anno 1505.

Gerardus Zoudenbalch anno 1524 mortuus.

Post quem thesaurarii:

Albertus Pigius;

Jodocus de Praet a Moerkercken;

Bucho a Montisma;

Carolus Perenothus, dominus a Faverne, ex permutatione cum Mon­tisma;

Johannes Bruhesius ex resignatione Perenothi;

Engelbertus Bruhesius.

Capitulum vero elegerat Beyrum, cui Fredericus ad­huc pensio­nem tri­buit.

Post cuius mortem thesaurariam obtinuit et ab ordinibus Conra­dus Strick, prefectus Heelensis.

Post quem Fredericus de Renesse, filius domini de Wulven, ob­ti­nuit ordi­num consensu.

Quo mortuo aliquandiu vacavit illud officium, donec tandem anno 1618 eo donatus est Adrianus Plo­sius.

Theodoricus Baren invenitur thesaurarius maior anno 1247.

 

[Domproosten en –dekens; aanvulling]

Henricus Scatter, decanus Traiectensis, nominatus in consilio Basi­liensi anno 1431. Idem anno 1435 choorepiscopus et rector uni­versi­tatis Lova­nien­sis. Molanus, De canonicis Liber 2, ca­put 32, pagina 201.

Invenio praeter suprapositos etiam Simonem, Maioris ecclesiae praeposi­tum, circa annum 1178.

Invenio et prae­positum Ingenwinckel circa annum 1530.

Invenitur simili­ter dominus Joannes de Clivis, decanus maior.

Florentius de Jutphaes erat anno 1346 praepositus Al­densalen­sis, Liber albus X, fol. 62.

Arnt van Foreest, Domdeken, segelt anno 1304, Liber ceruleus A, 23.

Stephanus, 1290 Domdecken, 24.

Lubbertus, praepo­situs maior, invenitur anno 1252, Register 29.

Ghijsbertus Sonc­kaert, decanus summi templi, supra neglectus, anno 1384, Liber D, 36.

Anno 1633, nihil[i] obstante, quod iam statutum esset ut praepo­si­tu­rae sum­mae reditus ad publi­cum aerarium redirent, ut mu­tuum muli quod in pro­verbio, principe adminiculante, quo eius af­finis praepo­situram Joan­nitanam adi­pisceretur, eius titulo donatus Horstii domi­ni filius pene puer. Gol­steinius vero qui sibi eo fieri iniuriam quere­batur aedes Dor­nenses accepit cum adiacentibus ali­quot iugeribus parvo aere redi­mendis et a praepositura distrac­tis, in proprium.

Inde dominus van der Horst filii sui praeposituram vendidit domi­nae van der Liere, pro filio eius Cornelio Lockhorstio 20000 florenos, ut dicitur, ac is iam praeposi­tus est Traiecti Martinianus.

Philippus Forti­garius, episcopus Atrebatensis, post annum 1439 dici­tur in epitaphio etiam fuisse Westfrisi­ae et Traiecten­sis ecclesiae praepositus, apud Buzelinum, Gallo-Flandriae I, pag. 25.[ii]

 



[i]. Sic, lees nihilo ?

[ii]. Buzelinus 1625, liber I, 25. Hij citeert een grafschrift in de kathe­draal van Arras op Fortigarius uit Brugge, `etiam in West-Frigia in Ecclesia Traiec­tensi Praepositu­ras pacifice possidens'.

-ocr page 57-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 57 (fol. 31r)]

[Oudmunster (St. Salvator)]                  

 

Antiquissimum eorum, quae extant, templorum ac colle­giorum cathedralium, fuit quod veteris olim monasterii dictum Deo Sal­vato­ri dicatum ac positum, unde vulgo Sint Salvatoors mun­ster diceba­tur,[i] sed nuper anno 158., ut quorundam lubidini ac in­vi­diae satisfieret, nullo bono ad fundamenta usque diru­tum vacu­am nunc tantum aream, anti­quit­atis amatoribus con­spi­ciendam exhibet. For­mam eius et ichno­graphi­am hic inserui, ut ali­quatenus saltem supe­resset.

Sepulcra in hoc templo erant antiquissimorum antistitum Christianae in Batavia relligio­nis, de Willibrordo dubito, at reliquo­rum omnium post Bonifa­tium ad Hungarum usque constanter credi­tur, ex quibus nonnul­li tempo­rum ac hominum superstitio­ne, inter divos rela­ti fue­runt, et mira­culis apud credulos clarescere putaban­tur; unde celebre diu fuit sepul­crum, quod a me puero visum est admo­tis digi­tis, Frederici, in cryp­ta huius tem­pli conditi, auge­scente lapi­dis natura, qui sudo­rem exprimere videbatur mira­culo.

Incen­dio hoc templum, ut annales perhibent, circa annum 1... de­forma­tum est, plur­imis consumptis statuis, una tamen cruci­fixi imago, que diu fumo et flammis reluctasse dicebatur, superfuit et non sine divinitatis opinione, a posteris suspi­tie­batur. Sed cum a curio­sis quae­dam, quamvis satis negli­gen­ter, sint collecta eius loci monu­menta, ne et illa pereant hic ex­scribenda putavi, licet ma­luis­sem illa maioris aevi su­perfuis­sent.

In oratorio de Montfoort:

Anno 1508, 20 mensis aprilis, obiit venerabilis et generosus vir, dominus Adrianus de Weerdenborch, canonicus huius eccle­siae, hic sepultus, cuius anima requiescat in perpetua pace, amen.

Anno 1507, 13 novembris, obiit venerabilis vir, dominus Petrus de Ven­roy, canonicus huius ecclesiae.

Anno 1515, 15 decembris, obi­it Gerardus de Buren, canonicus hui­us ecclesiae.

Anno 1521, 30 decembris, obiit venerabilis dominus, magister Wol­p­har­dus de Medenblick, huius ecclesiae scolasticus.

Anno 1538, 11 aprilis, concessit naturae venerabilis dominus Jo­annes de Medenblic, sacrae huius aedis canonicus, qui opera et contributi­one fratris sui Wol­phardi, vivus aedificavit et li­be­raliter donavit XI paupe­rum habita­tio­nes.

In capella sanctorum Martini et Antonii, in par­te aquilonari:

An­no 1467, 9 octobris, starft meester Guido van Bloys, cano­nick in dese kerck.

Anno 1430, op Sint[ii] Laurensdach sterft joncvroue Heyl­wich Grau­werts.

Anno 1452, 12 novembris, sterft joncvroue Alit van Velde.

Anno 1456, 2 septembris, obiit venerabilis et egregius domi­nus, magister Wouterus Grauwert, huius ecclesiae decanus, fun­dator et dotator istius al­taris, cuius animae propitietur Deus.

Anno 1501, 2 augusti, starft heer Wauter Grauwert, ... vi­cari­us van dese kerck, ende naeste besitter van dese vicarie.



[i]. In de marge: De nominibus huius templi vide notata in sce­dis Prei­sii.

[ii]. Er staat abusievelijk tweemaal `op st.'

-ocr page 58-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 58 (fol. 31v)]

In altari sancti Nicolai:

Anno 1527, 11 mensis augusti, obiit venerabilis et egregius do­mi­nus Harmannus de Lockhorst, huius insignis sancti Salvato­ris decanus, ac Maio­ris ecclesiae Traiectensis quondam canoni­cus, qui praefuit decanatui annis XLIIII, anima requiescat in pace, amen.

In capella sanctae Barbarae:

Anno 1481, 30 die mensis julii, obiit venerabilis vir, dominus Otto de Boetzeler, canonicus ecclesiae sancti Salvatoris.

Anno 1495, in profesto Michaelis, obiit venerabilis vir, domi­nus Gerar­dus Vrenck, huius ecclesiae sancti Salvatoris canoni­cus, ac a dextro latere al­taris sepultus.

In medio templi:

Prestantissima miraque erga egenos munificen­tia, predito domi­no Mi­chaeli ab Inckevoort, totius campaniae huiusque fani an­ti­qui, praeposi­to et archi­diacono laudatissimo, reverendis­simi Guil­lelmi ab Encke­voort, sanctorum Joannis et Pauli cardina­lis, hui­usque veteris Traiecti episcopi cognato. Here­des ami­cique memoriae ergo posue­runt. Excessit anno 1556, kal. maii, Leo­dii in aede sancti Lam­berti sepultus. Tu, quaeso, viator, piis eius manibus regnum precare aeternum.

In capella de Bronckhorst:

Anno 1412, 15 die aprilis, obiit Gerardus de Bronckhorst, ca­no­ni­cus huius ecclesie, orate pro eo.

Capella domini Joannis de Bronckhorst, praepositi et ar­chi­dia­coni huius ecclesie sancti Salvatoris, et in episcopum Traiec­tensem electi, qui obiit anno 1346, VII kal. julii.

Anno 1439, mense septembris, ipso die beatorum Cosmae et Da­mia­ni martyrum, obiit venerabilis vir, dominus Joannes Steyn, ca­no­ni­cus huius ecclesie.

Anno 1451, ipso die Tiburtii martyris, obiit venerabilis vir, do­minus Joannes de Treslong, canonicus et thesaurarius huius ecclesie, cuius ani­ma requiescat in pace, amen.

Anno 1543, obiit venerabilis vir, dominus Wilhelmus Taets, cano­nicus huius ecclesie, sepultus sub sarcophago domini deca­ni[i] Lock­horst, avun­cu­li sui, orate pro eo.

In 't jaer ons Heeren 1505, opten 23 dach julii, sterft die edel heer Jan, broeder tot Montfoort, canonick deser kercken, Godt heb de siel, amen.

Dominus Everhardus Foeck, decanus sancti Salvatoris, ac ne­pos domini Gerardi Foeck, ex sorore, cum capitulo suo pavimentum chori cum lapidi­bus de Namurco 1800 fecit, una cum 32 gradibus de Namurco et 13 de Diananto, ante et circumquaque altare po­sitis.

Item 14 imagines cum crucifixo, artificialiter per Wilhel­mum Scherp­s­weert, aurifabrum, civem Traiectensem, fieri fecit, pon­derantes ultra 152 mercas argenti, item 42 imagines de ala­ba­stro, et duas fenestras novas oblongas, tam a latere meridi­o­nali quam aquilonari.



[i]. Doorgehaald: Wilhelmi.

-ocr page 59-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 59 (fol. 32r)]

Dominus Pr[oeys] cum mihi quaedam communicasset, olim a se observata vel ab aliis accepta Zelbachii, canonici Salvatoris, VIII insignia materna (paterna II excerpta non fuerant), ut depicta quondam in hoc templo fue­rant, exhi­buit, quae hic po­nenda curavi.

Caetscoet / Ipeler / Evergeer / Ebesen / Broeck / Tichelt / De Bye / Ber­che(?). *

Anno 1513 sterft mr. Cornelis van Zelbach, canonick ende the­saurier sint Salvatoors, geboren tot Oosterhout bij Breda.

 

-ocr page 60-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 60]

(Tekening van Oudmunster *) Schola, het school, 126 voet, 42 voet, 131 voet, 28 voet, 21 voet, 47 voet.

 

-ocr page 61-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 61 (fol. 32v)]

 

Sancti Salvatoris kerck tot Utrecht, genaempt Oudemunster.

Anno a nativitate Domini nostri, Jesu Christi, Salvatoris om­ni­um, MCCCXCIII, id. juliis, infrascriptae relliquiae fue­runt vi­si­tatae et decenter recog­nitae, in capsa sancti Pancra­tii mar­ty­ris. In primis de relli­quiis sancti Pancratii, item sanc­ti Bonifatii, martyris, item sancti Calixti, pa­pae, item Pantha­leo­nis, martyris, item de capillis sancti Quintini, mar­tyris, item sancti Mar­tini, archiepiscopi, item sancti Germa­ni, episco­pi, item costa sancti Antonii, mon­achi, item sancti Eligii, epi­sco­pi, item de tybia sancti Montani, con­frat­ris, item de digito sanc­ti Walerici, confesso­ris, item sanctae Electae, virginis, item cineres de corpore et se­pulcro beati Jacobi, apostoli, filii Zebe­dei, item de membris Abra­hae, pa­tri­ar­chae, item de capite eiusdem, item de manna in sepulcro sancti Joannis evan­gelistae, inventa per reverendum patrem, domi­num Hubertum, epis­copum Yppu­sen­sem, presentibus dominis Ever­ardo Foec, decano, Ri­chardo de Oy, Ber­toldo Ruwen­ho­ve, Alardo de Cloetingen, Wilhelmo de Clivis, Gerar­do de Bronckhorst, Dankardo Bays, Joanne de Bronio, Adolpho Vrij­dach, Urem­berto Utenleen, Gisel­berto Hoey, Egberto de Daven­tria, Francone over de Vecht et Theodorico van den Grave, canno­nicis capituli hui­us ecclesiae sancti Salvatoris.

Anno 1421, 17 aprilis, inventae relliquiae Gregorii, episcopi, a Wille­bror­do tertii, et ex tumba lapidea, subter gradus sep­ten­trionalis chori ipsius ecclesiae, eaeque repositae concessis in­dulgentiis.

Extant adhuc apud Salvatorem, cannonicorum testamenta, Ge­rar­di Foec et Everardi Foec, quorum uterque, ut videtur, fuere suc­ces­si­ve decani colle­gii sancti Salvatoris. Et obiit ille anno 1383, 8 martii, omniaque sua cano­nicis dedit, tantum quibusdam aedibus domino Everardo, decano, et usuf­ructum cuiusdam domus Bertradi, sorori suae, legatis ad vitam. Hic vero anno 1418, men­sis martii 26, qui similiter omnia fere sua ecclesiae dona­vit, tamen Beatrici de Reno, moniali Albarum, quaedam ad vitam assig­navit.

Statutum extat de presentiis distribuendis, sub Frederico do­mino Osse­kin, decano sancti Salvatoris, de anno 1343, et aliud de 1391.

-ocr page 62-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 62 (fol. 33r)]

 

Catalogus praepositorum sancti Salvatoris

Blidgerus, 1063; post quem Lambertus.

Otto, praepositus sancti Salvatoris, 1200. Register 29.

Walterus, Liber Registri 1217, fol. 5; 1200, 26.

Walterus, Dei permissione praepositus sancti Salvatoris in Traiecto, citatur in literis statutorum collegii Salvatoris, pag. 20; obiit anno 1220, fol. 7.

Ludovicus, praepositus sancti Salvatoris, quem Otto, episco­pus, ex co­mi­tibus Hollandiae, consanguineum suum vocat, anno 1240, 1226 (Liber albus X, 14).[i]

Jacobus, praepositus sancti Salvatoris, anno 1243.

Henricus, praepositus sancti Salvatoris, anno 1247, et post anno eodem vel sequenti, Leodiensis electus episcopus. Vitae dicitur fuisse probatae pa­rum, unde et anno 1274 destitus ali­quandiu priva­tus vixit, cum esset frater comitis Gelriae. Vide Placen­tium, in Vitis episcoporum Leodiensi­um,[ii] et Librum perga­menum sancti Salvato­ris, pagina 109, 151. *

Theodoricus D.G.[iii], dictus de Wijckerode, sancti Salvatoris in Tra­iecto praepositus et archidiaconus, tempore Ottonis epi­sco­pi, anno 1272, 1265, 1247.[iv]

Theodoricus de Hoerne successit in dicta praepositura, anno 1288, 1281;  1299, D. 169.

Theodoricus de Altenae, praepositus et archidiaconus sancti Salvato­ris, anno 1300 fuit.

Engelbertus de Hoerne, praepositus et archidiaconus sancti Sal­vato­ris fuit, sub Guidone episcopo, ut et summi templi 1306, 1310.

Johannes de Bronckhorst, praepositus sancti Salvatoris, inve­ni­tur anno 1316, 1317, Liber albus 61, et 1328; obiit 1346, 1327 D.

Joannes, 1374.

Jacobus a Bronckhorst, praepositus sancti Salvatoris, eligitur quidem in episcopum, defuncto Joanne a Diest, sed non designa­tur, refer ad Joan­nem.

Petrus Rogerius, praepositus et archidiaconus sancti Salvato­ris, annis 1348, 1351, 1357.

Petrus, cardinalis de Belloforti, praepositus sancti Salvato­ris, ac post, anno 1374, papa Gregorius XI.

Adimarus de Rupe, praepositus, 1375, et archidiaconus ecclesi­ae sancti Salvatoris.

Cui successit Wilhelmus de Zijl, decanus sancti Petri, anno 1380, qui fuerat procurator huius Adimari.

Anno 1381 fuit praepositus sancti Salvatoris, Joannes, cardi­na­lis Vercel­lensis.

Anno 1385 Henricus de Steenbergen, praepositus et archidiaconus sanc­ti Salvatoris, 1382, obiit '95. Steenbergen ex nothis ut dictur Geldriae.

Huic videtur suc­cessisse in praepositura, Alp­hardus de Lich­ten­berch, qui invenitur circa annum 1398, 1399, 1400. Insignia sunt Lanscroon, ut indicat sigillum 1399, Liber albus 121.

Sequutus hunc Wilhelmus, praepositus sanc­ti Salvatoris, domi­nus de Pur­merende et supremus Hollandiae thesaurarius, qui inveni­tur anno 1417.

Anno 1422 et 1436 invenitur Petrus van den Steyne, praeposi­tus sancti Salvato­ris.

Anno 1453, Gijsbertus de Brederode, praepo­situs sancti Salvato­ris, prae­posituram abdicat, episcopus Traiectensis electus, pro no­bili Wilhelmo de Montfoort, cir­ca annum 1455.

Wilhelmus de Montfoort, sancti Salvatoris prae­positus fuit, an­nis 1460‑1480, et obiit anno 1514.

Cui successit eodem anno Adrianus Florentius, postea anno 1521 pontif­ex maximus Romanus creatus, qui obiit anno 1522, 18 ca­l.­ octobris.[v]

Wilhelmus ab Enc­kevoort, cardinalis, epis­copus Derthusiensis, prae­posi­tus sancti Salvatoris, anno 1525.

Hic videtur prae­posituram transtulisse in nepo­tem suum, Mi­chael de Enc­kevoort, qui annis 1530 et adhuc 1549 vixit, et anno 1556 mortuus est, ut supra.

Robertus a Bergis anno 1550 praepositus fuit, ut et anno 1562, qui etiam episcopus Leodiensis crea­tus.

Anno 1566 Harmannus, comes Rennenburgius, dominus Zulae et Ol­den­hornis, praepositus sanc­ti Salvatoris.

Florentius Heremale, dictus Batavus, obiit senex nu­per.

Cui successit Reinaldus Bredenrodius, Florentii filius, tene­ra adhuc aeta­te.



[i]. In de marge.

[ii]. Placentius 1529, ongepagineerd. Als `Quadragesimus antistes [Leodiensis]': Henricus frater comitis Gelriae.

[iii]. Mogelijk afkorting voor Dei gratia.

[iv]. In de marge: ...? hi ...? videntur.

[v]. Lees respectievelijk 1522 en 1523.

-ocr page 63-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 63 (fol. 33v)]

Invenio praeter suprapositos:

Anno 1315, 1311, Philippum de Al­meloe, praepositum sancti Sal­vatoris Traiectensis, cum hoc si­gillo et alio signo 3 aquila­rum. *

Anno 1319 fuit praepositus ecclesiae Joannis Traiectensis, Ja­cobus ex Lichtenbergiis, ut ex sigillo patet, vide Librum al­bum X, fol. 52, 57, et 1318, quando accepit titulum conducto­ris iurisdictionis tempora­lem, ville de Wilnesse, ad capitulum sancti Joannis pleno iure perti­nentem.

Gerardum de Amerongen, ex Zulenis, invenio anno 1346 praeposi­tum sancti Salvatoris, Liber albus X, fol. 62.

Ludovicus, praepositus sancti Salvatoris, anno 1228, in diplo­ma­te Wi­brandi nominatur, vide Librum album X. fol. 65.

Anno 1108, in diplomate Burchardi,[i] Herimannus praepositus, vide Li­brum ceruleum A, fol. 3, 1118, 1134.

Philippus, praepositus sancti Salvatoris, anno 1313, Liber q, fol. 165.

Thiemon, praepositus sancti Salvatoris, anno 1138, 1146 Temo.

Goselinus, praepositus, 1176, Bescelinus, 1178.

Otto diaconus, praepositus sancti Salvatoris.

Walterus, praepositus sancti Salvatoris, 1220. Hic fecit tes­ta­mentum[ii] et bona sua, domum et terram, ultra Renum prope civi­ta­tem, dedit in subsidi­um Terrae Sanctae, ita quod ea vendita, quidquid ex ea haberi poterit, tribus personis per­solvetur, quod servient pro X libris in Terra Sancta.

Theodoricus de Hoern, praepositus sancti Salvatoris, obiit 20 martii.

Invenio praeter dictos, Bartoldum, praepositum.

Item Giselinum, anno 1185, praepositum.

Harmannum quoque praepositum sancti Bonifatii, anno 1119 et 1131.

Jacobus Pamelius, Brugensis, designatus episcopus Audomaren­sis, anno 1587 mortuus, praepositi sancti Salvatoris Ultraiec­ten­sis titulo decoratur a Sweertio, Desselio, Myraeo, aliis.[iii]

Anno 1306 invenitur Matheus, scolasticus sancti Salvato­ris.

Anno 1292 obiit Warnerus, scolasti­cus.

Joannes de Isendijck, scolasticus, obiit 1360. Vide infra, fol. 160.

 



[i]. OSU nr. 277.

[ii]. OSU nr. 687.

[iii]. V. Andreas, A. Miraeus, Fr. Sweertius e.a., Bibliotheca Belgica: Pamelius in dl. 1, 522-3 (met portret) `episcopus Audoma­ropoli­ta­nus'.

-ocr page 64-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 64 (fol. 34r)]

[St. Victorskapel]                                      

Vicinum est, et quasi continuum Martiano templo, oratorium quod divi Victo­ris olim nomen tulit, in quo quotannis memo­ria mortis divi Odul­fi, ibidem sepulti, celebrari solet.[i] Qui Odul­fus, canoni­cus sancti Salvato­ris, vir pius et doctus fuis­se cre­ditur, ac circa an­num DCCCXL in vicinis aedibus, ubi in fron­tispicio, nuper sequen­tes versus depicti:

Odulfus, sacrum quem clara Brabantia ab Orchot

Misit ad hoc tem­plum, (has) habitavit praesbiter olim (aedes)

habitas­se.[ii]

Restaura­tum autem illud oratorium, ut habet inscriptio in li­mi­ne, lapidi Benthemico incisa: Hanc capellam novam fieri fecit Petrus a Steinen, praepositus huius eccle­siae, anno MCCCCXIII.

In ipsis parietibus restabant sequentia monumenta ad parietes.

Anno XVc vier, op sint Nicolaesdach, sterft die eerbaer heer Claes Uten­broeck, vicaris t' Oudemunster, hier begraven, God heb de ziel. *

Ibidem: In 't jaer ons Heeren MCCCCLXXX, opten lesten dach in de­cember, sterft mr. Lievyn van Blasenborch, vicaris in de­ser kercke van Oudemunster, bidt voor de ziel.

Christi simulacrum in medio, et Virginis matris ab una par­te, Johannis evangelis­tae et ipsius Livini in altera. *

In alio lapide ibidem: Anno Domini MCCCCXLVII ...

Obiit honorabilis vir dominus ... Bont doctor ...

In alio lapide: Divus tutelaris * Divus tutelaris * ... Gerit ...

In pavimento la­pis est caeruleus, cum hoc no­mine notatus: Grau­wert.

In alio lapide ad parietem. *

In chori vitro maximo, haec signa simul depicta. * In alio vitro * in alio. *



[i]. Zie Van den Hoven van Genderen 1997, bijlage II, `Het graf van Odulf,' 709-714.

[ii]. Dit woord schiet over, en ook de boven de regel geschreven woorden lijken te veel voor een hexameter.

-ocr page 65-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 65 (fol. 34v)]

 

Ex registro anniversario et memoriali Veteris monasterii Trai­ec­tensis:

Obiit Hildegondis, mater Frederici Frisonis.

Joannes Vranck, canonicus, sacerdos.

Theodoricus Vrenck, canonicus noster, levita.

Ludolphus ultra Vechte.

Anno 1454, obiit Hubertus Wail, canonicus et scolasticus.

Stephanus van der Brugge, Alberinus de Jutfaes, canonici nos­tri.

VI id. januarii, obiit Wilhelmus de Hare, laicus, frater nos­ter, qui dedit nobis mansum in Spangen.

Obiit Godscalcus, miles de Hare, qui dedit 12 iugera apud Bra­lant.

Memoria Wilhelmi de Odenkercke, nostri concanonici.

Memoria Jacobi de Outhusen.

Obiit Henricus Friso, laicus.

Memoria Gerardi de Bronckhorst.

Anno 1380, obiit Giselbertus de Walenburch, scolasticus hui­us eccle­siae.

Memoria Guidonis de Boloy, canonici.

Memoria Isbrandi de Lent, militis, qui contulit ecclesiae nos­trae ius patro­natus ecclesiae de Judefaes, cum omnibus appen­dentibus, anno 1245.

Memoria Friderici Zuermont, presbyteri, canonici nostri.

Obiit Wilhelmus de antiquo Gheino,[i] laicus.

III kal. februarii obiit Bernardus Snoy, miles.

Anno 1533, obiit magister Gerardus de Suggerode, decanus sanc­ti Salva­toris, utriusque iuris doctor.

VIII id. februarii, obiit Maria, begina de Rijnsborch.

Anno 1385, obiit Jacobus de Lockhorst, civis Traiectensis, pa­ter Harman­ni de Lockhorst, decani Traiectensis, canonici et scolastici huius ecclesie.

Godscalcus Utenhamme, miles, qui dedit nobis mansum in Teken­coep.

Jacobus de Outshoerne, electus et confirmatus in episcopum Traiec­ten­sem.

Arnoldus dictus Snoy, miles, pater Theodorici Snoy.

Anno 1376, obiit Giselbertus de Broeckhusen, subdiaconus, ca­no­nicus.

VII kal. martii, obiit Gerardus, miles de Hermalen.

Memoria Joannis de Bronckhorst, praepositi nostri.

Anno 1383, obiit Gerardus Foec, quondam decanus huius eccle­sie, qui nobis donavit multa bona.

XVII kal. apriles 1414, obiit Joannes de Boeckhout, de­ca­nus sancto­rum Apostolorum Coloniensium, canonicus noster.

XIIII kal., obiit Otto de Zulen, laicus.

Anno 1273 invenitur Arnoldus Snoy de Vianen.

XVI kal., Ger­trudis, obiit Arnoldus dictus Snoye, laicus, frater The­odorici Snoye.

XIII kal., obiit Theodoricus de Horne, levita, praepo­si­tus.

Anno 1377, obiit Joannes de Mare, officialis Traiectensis, cano­nicus beatae Mariae, in Haga comitis Hollandiae.

XII kal., Be­nedicti, abbatis, obiit Cecilia, soror nostra, quae dedit nobis aream, in terra dominorum sancti Martini si­tam, iuxta Putcu­pe, quae continet 28 iuge­ra.

XI kal., obiit Joannes dictus Pot, laicus, frater Joannis et Arnol­di Pot, concanonicorum nostrorum.

Anno 1418, obiit venerabilis vir, magister Everardus Foec, deca­nus nos­ter.

III kal., obi­it Gerardus Vrenck, pater domini Joannis Vrenck, nostri con­canonici.

Eodem die, dantur in anniversario Jacobi de Lichtenberch, Wer­neri, filii Frederici (.1.) Drakenborch et Gerardi predicti, laicorum.

I non. aprilis, obiit Hermannus, dominus de Woerden, miles, qui dedit nobis, apud Woerden in Oudelant, X iugera cum censu, iuris­dictione et deci­ma, ut distribuantur fructus, ex aequo in anniversari­o suo et uxoris suae Salomae, cuius anniversarius est in vigiliis sanctae Catarinae, virgi­nis.

III id. aprilis 1369, obiit Wilhelmus de Odenkercke, levita.

III id. anno 1414, obiit Vranco Overdevecht, canoni­cus noster.

Idus anno 1379, obi­it Theodoricus de Oey, canonicus Trai­ecten­sis et praepositus de Aernhem, pro ipsius memoria et Arnoldi de Oey, civis Traiectensis et Benedictae, pa­tris et matris domini praepositi, et Ri­chardi de Oey, nostri concanonici.

XVII kal. maii anno 1412, obiit Gerardus de Bronckhorst, ca­noni­cus huius ecclesie.

XIIII kal. 1400, obiit Vrederic Zuermont, canonicus pres­by­ter huius eccle­sie.

XII kal. 1508, obiit venerabilis et generosus vir, dominus Adria­nus de Weerden­borch, canonicus noster.

III kal., obi­it Rotardus de Woerden, miles, qui dedit no­bis aream iuxta novam fossam prope regulares, pro quo datur hic, quicquid de ipsa area de­rivatur.

II kal., obiit Henricus de Insula, pater Arnoldi de Hol­lant.

III id. anno 1399, obiit dominus Adolphus Vridach, conca­noni­cus.

VIII kal. anno 1356, obiit Hermannus de Lutzelenborch, canoni­cus noster.

VII kal., me­moria Florentii de Jutfaes, presbyteris, prae­positi Maio­ris et conca­nonici nostri.



[i]. In de marge: Outgein.

-ocr page 66-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 66 (fol. 35r)]

Anno 1514, obiit venerabilis et nobilis dominus Wilhelmus de Mont­foort, praepositus noster.

Wonna, matertera Theodorici Vrencke, canonici.

Anno 1366, obiit Wouderadis, uxor Alberti Koyphe de Montfoir­de.[i]

Walterus de Zulen, miles iunior.

Anno 1505, 14 julii, obiit venerabilis et generosus vir, domi­nus Joan­nes de Montfort, canonicus noster.

Anno 1395, obiit Henricus de Steenbergen, nepos ducis Gelriae, praepo­situs noster.

Anno 1481, obiit dominus Otto de Boetzeler, canonicus noster.

Bertoldus, canonicus et praepositus.

Anno 1427, 11 augusti, obiit egregius vir, dominus Harmannus de Lock­horst.

Anno 1450, obiit dominus Joannes de Treslong, canonicus et the­saurari­us noster.

Anno 1356, obiit Stefanus Sluter de Lexmonde, nepos Swederi de Voer­ne, canonicus sancti Martini.

Mechtildis, mater domini Joannis Vrenck, concanonici.

Wilhelmus de Abcoude.

Anno 1387, obiit Giselbertus de Walenborch, senior canonicus et scolas­ticus ecclesiae Traiectensis, frater Giselberti de Wa­lenborch, canonici et scolastici nostri.

Eodem anno obiit Mechteltdis de Drakenborch, mater Harmanni de Lock­horst, decani Traiectensis, necnon canonici et scolastici nostri.

Anno 1405, obiit Gerardus de Amerongen, presbyter.

Wilhelmus de Voerne.

Anno 1376, obiit Joannes de Amerongen, concanonicus.

Anno 1439, obiit venerabilis vir, dominus Joannes de Stein, nos­ter conca­nonicus.

Anno 1495, obiit venerabilis vir, dominus Gerardus Vrenck, cano­nicus noster.

Gosuinus, praepositus noster, dedit nobis 3 mansos in West­broeck supra venum, in iurisdictione domini Stephani.

Anno 1467, IX octobris, obiit venerabilis vir, dominus, magis­ter Gui­do de Bloys, canonicus noster.

Bligerus, presbyter praepositus noster, contulit ecclesie bona in Esseden supra Velua.

Otto, subdiaconus, praepositus noster.

Themo, praepositus noster.

Anno 1435, 12 octobris, obiit Maria de Haemstede, uxor legiti­ma domini Joannis de Beloys.

Anno 1544, 28 die novembris, obiit ve­nerabilis dominus Wilhel­mus Taets.

Walterus, praepositus noster, circa annum 1220.

Anno 1360, obiit Joannes de Isendijck, canonicus et scolasticus huius ecclesie, 17 kal. decembris.

Juwannus, miles de Woerden, frater noster, qui dedit bis dimi­dium mans­um in Verwoirweerde.

Anno 1378, obiit Gerard de Amerongen, praepositus sanc­ti Seve­rini Colo­niensis, et canonicus noster.

Apud Spangen mansus, in quo fit memoria Wilhelmi de Hare, VI id. januarii.

Ab ista parte pontis Maerne, non longe a domo Wil­helmi de Bue­ren, duo iugera, in quibus fit memoria Walteri.

Ad finem libri: Legatum magistri Richardi de Oye, concanonici nostri. Anno 1399, 24 februarii, obiit magister Richardus de Oye, concano­nicus noster.

Bona et predia infrascripta, pro remedio animae suae et suorum paren­tum et benefactorum, de­dit et assignavit eidem ecclesie: cyp­hum argen­teum pro spetiebus elargiendis, de pondere 5 mar­carum argenti. Item X iugera in Lin­scoten, in maiori decima in iuris­dictione dicte ecclesie, et 2 iugera cum dimidio in paro­chia de Linscho­ten, in iurisdictione Giselberti de Nien­rode, militis.

Item anno 1383, 8 martii, obiit magister Gerardus Foec, quon­dam huius ecclesie decanus, qui dedit ecclesie nostre 14 iuge­ra terrae arabilis, cum area, structu­ra et pomario, iuxta Mont­foirde, in paro­chia de Linschoten, in iurisdictione capi­tu­li ecclesie nostre, et duas ampullas argenteas deaura­tas.

Anno 1509, fuit de­canus ecclesie nostre Harmannus de Lock­horst, qui obiit 1527.

Invenitur de hac memoriae causa inscriptio:

Anno MCCCLXXXV, in vigilia sancti Michaelis archangeli, conse­cratum fuit summum altare, in ecclesia sanc­ti Salvatoris Trai­ecti. Quod eiusque tabulam et preti­osi operis monstrantiam, venera­bilis vir, ma­gister Gerardus Foec, quondam huius ecclesie de­ca­nus, ei­dem ecclesie donavit, ad laudem et ho­norem omnipoten­tis Dei, Domini Salvato­ris.

Anno 1380/1385, V septem­bris, renovatum est summum altare, cum tabula lapidea de Dionanto, expensis Gerardi Foock, decani sanc­ti Sal­vatoris.

 

 



[i]. In de marge: 312.

-ocr page 67-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

 

[pag. 67 (fol. 35v)]

[Pieterskerk]                                             

 

Circa annum 1050 fundatum est templum ac collegium, divo Petro sa­crum, in urbe Traiecto ab episcopo Bernulpho, qui in crypta eius­dem templi sepultus, miraculis vulgi fama cele­bris habeba­tur, at­que in primis puer­orum ac infantium morbis, credebatur olim mederi.

De fundatione templi vetusti, hi versus, militum iniuria con­sumpti, nuper iubente collegio restaurati sunt, et ante chorum collocati.

D.O.M. ac memoriae sacrum.[i]

Hic sunt confossa Bernoldi praesulis ossa.

Laudet eum glossa, dedit hic quia munera grossa

Praefuit hac sorte: Sunt sede vacante subortae

Lites distorte, pro presule flente cohorte

Venit rex Conrat, ut palam mox ibi ponat

Datque cohors tota regi de praesule vota.

Retro dimissa paritura coniuge Gisla

Oosterbeec villa prope Bernoldum parit illa

Tunc ibi curatum, cui rex dat pontificatum,

Ob nova portata, quod erat proles sibi nata.

Vicenus Bernold pastor successit Adelbold

Annis septenis bene rexit bis quoque denis

Holland militiam iunxit ad ecclesiam.

Sanctis Baptistae, Petro, Paulo, Lebuino

Quattuor ecclesias condidit egregias

Quater[ii] attendas decimo quartoque cal.

Augusti semel M semel L dum scandit ad arcem.

Non mala mors subita, quam precessit bona vita.

Fundata et dotata haec basilica, a domino Bernoldo, XX Trai­ec­tensi epis­copo, Henrico III, Conradi filio, ac dedicata ipsis cal. maii, anno a nato Christo MXLVIII, cui beatae eorum memoriae[iii] hoc posuerunt.

Scriptum in parvula tabella, in domo capitulari, et in libro minore obi­tuum sancti Petri.

Anno 1[...]

Vitra pleraque omnia, vel temporis vel hominum iniu­ria, perie­runt, quae nuper restaurata. Unum ad meridiem e veteribus su­pe­rest, cum hisce signis ad dextrum latus. *

A sinistro vel inferiore templi latere, est canonicus genubus suo habitu solemni albato innixus, quem puto Nijkerckium, vitri donato­rem, cum divo tutelari, cuius quoque sexdecim insignia non uno in loco exprimun­tur, et plenissime in templo divi Jo­annis, iuxta sepul­crum eius.



[i]. Voor het hier volgende gedicht zie Van Akerlaken 1954, 53-57. In r. 5 leest hij pacem, niet palam; in r. 7 abusievelijk apertitura.

[ii]. In de marge: A.

[iii]. Van Akerlaken 1954 leest hier `Bernoldi ecclesiae monumentum.'

-ocr page 68-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 68 (fol. 36r)]

Haec insignia, ut mihi quidem videtur, confuse nec suo ordine collocata sunt, et ex octo reliquis Nikerckii signis, quinque haec de­sumpta ab impi­rito vitreario, qui vitrum hoc labefactum recenti plumbo renovavit. *

A meridionali templi latere, renovata vitra cum singulis hisce cano­nico­rum signis, in choro. *

Ad sinistrum chori latus, ubi ingressus ad cryptam sancti Ber­nulphi. *

Ab eodem latere descendendo versus turrim, octo vitra singula habent sequentia, sine galeis haec singula signa. *

In hoc templo, nisi fallor, Radelantius, canonicus, patri, prae­sidi, hoc posuit epitaphium:[i] Memoriae sacrum.

In obitum am­plissimi et clarissimi, venerabilis domini Guillelmi a Rade­lant, praesidis dum vixit ius­tissimi senatus apud Ultrai­ectum vere dignis­simi.

Cui Phoebus pater et novem sorores

Nuper tempora frondeis co­rollis

Cingebant, dede­rantque mente ab alta

Cedro digna lo­qui, et notare chartis,

Quique consilii tenens habenas

Ex aequo omnibus Utricensi in urbe.

Iura reddidit arbiter supremus,

Vindex iustitiae, et bonis sacerdos

Radelantius hoc iacet sepulcro.

Immo non iacet, exoluta cuius

Mens dudum aethe­reas volat per auras

Aevum vivere certa sempiternum.

Vixit annos LXXI­II, menses VIIII, dies XXX, consilio interfuit annos XVIII, praefuit XIII, sed amplioribus dig­num honoribus, Christus in coe­lum evexit, IIII kal. septembris MDCXII.

Aleidis ab Hinderstein, uxor, et Johannes a Ra­delant, filius, coniugi cha­rissimo, patri­que pientissimo, ad defunctionem luctusque solati­um, moes­tissimi posuerunt. Animae lector bene apprecare.[ii]



[i]. In de marge: Est in Magdaleniano.

[ii]. Dit zou eigenlijk -ari moeten zijn.

-ocr page 69-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 69 (fol. 37r)]

Ad aquilonarem chori partem est lapis caeruleus, cum hisce in­signi­is et inscriptio: * A / Sass

Anno Domini 1542 ego, Ernestus a Scayck, canonicus etc., mihi vivus tumulum praeparavi d. laeta c.e.b. febricente animam ex­ha­lavi anno '64, die 3 januarii.

Ibidem est proximum sepulcrum Taetzii cum insigniis, cui adiuncta ex lapide tabula, memoriae causa parieti affixa, cum hisce signis et inscriptio­ne: *

Anno Domini MCCCCLXII, die VIII mensis martii, obiit venerabi­lis dominus Arnoldus Taets, canonicus ecclesie sancti Petri Traiec­tensis, hic sepultus, cuius anima requiescat in pace.

Huic adversa alia spectatur in pariete tabula, cuius IV insig­nia gyp­so vel calce superinducta sunt. Inscriptiones vero sunt tales:

Anno Domini MCCCCLXXXII, Blasii, obiit honorabilis vir, dominus Nicolaus de Sperwaude, canonicus huius ecclesie.

In 't jaer ons Heeren MCCCCLIIII, opten XV dach van november, sterft joffer Mechtelt, Dirck Keysers dochter, moeder heer Claes van Sperwou­de, bidt voor de siel. *

Ad templi ingressum a parte aquilonari, haec in lapide parie­tis legitur inscriptio:

Anno MCCCCXXI, mensis augusti die XIIII, obiit magister Joan­nes de Uttyenberch (sic!), canonicus huius ecclesie; (ante columnam in oposi­to:) cuius anima requiescat in pace. Genius alatus insig­nia gestare solebat, sed iam confracta sunt.

Vicina eodem in pariete, haec inscriptio cum canonici suppli­cantis habitu effigie:

Cum semel M, C quater, ter decies ter

scribebas, semel I regis ab ortu

Verbigene cauda solque capri albens

Hic heros senior de Wit Johannes

Artibus est phi­sis legeque comptus,

Quique vicem mer­uit ferre Davidis

Presulis, en vite frena refugit.

Hunc, petimus, Christe, suscipe celis. *

Haec duo in lymbo insignia[i] olim stetisse superioris tabu­lae, se ex rela­tu magistri Joannis Valerii, canonici, accepisse mihi narravit Jo­hannes de Wit, quod mihi tamen non proba­tur, sed unicornium hoc animal insig­ne, sceptrorum tenuisse credide­rim.

Non procul a praedicto ingressu templi, in marmore pavimenti, hoc insig­ne spec­tatur, quod est Stroei­kyn. *

Vicinum est sar­cophagum aliud, hisce signis et epigrammate.[ii] *

Reliquum validi et eximii domini, domini Gaspari Oom a Winger­den, canonici huius ecclesie, qui obiit anno 1567, 1 maii.

Non procul inde sub pictura, quae etiam-num integra ex­tremi iuditi­i, haec in lapide ad pa­rietem scriptio est:

Anno Domini MCCCCLXIIII, ipso die beati Brictii, obiit honora­bi­lis vir, dominus Otto de Snellenberch, curatus quondam in Lo­pich et perpe­tuus vicarius huius ecclesie, hic sepultus, cuius anima requies­cat in pace, amen.

Ad pa­rietem ibidem:

Anno Domini MVcXXI, obiit venerabilis vir, magister Gerardus de Turri, utriusque iuris doctor, qui fundavit in altare Trium Regum mis­sam cotidia­nam, 2 chorisocios sub pulsu primarum di­cendam. Hanc si quis neglexe­rit, pia pena duplum quantum per­cipere de­buisset, fabrice persolvere tenebitur, unde ne­glecta recupe­retur. Cuius anima et omnium fidelium requiescant in pace, amen. Dedica­tio prima junii.



[i]. In de marge: Non sunt haec insignia, sed infra in pavi­men­to spec­tantur tres in scuto cruces.

[ii]. In de marge: In galea leo inter duas alas.

-ocr page 70-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

 [pag. 70 (fol. 37v)]

Non procul ab Arnoldi Taetzii monumento, est sequens Cloe­ten­giorum insignia eius gentis, ut in pavimenti lapide, ita in pariete, exhibens:

Anno Domini MCCCCLXIII, mensis decembris die VII, obiit domi­nus Zwederus Cloetinc, canonicus huius ecclesie, hic sepultus, orate pro eo. *

Anno Domini MCCCCXXXIIII, mensis maii die VI, obiit Wilhelmus Cloe­tinc, civis Traiectensis, hic sepultus, orate pro eo.

Anno Domini MCCCCXXXVIII, mensis maii[1] tertia, obiit Dylbur­ga, uxor Wilhelmi Cloetinc, hic sepulta, orate pro ea. XE "By de preecstoel in alio lapide puro confracto Van Rynevelt" 



[1]. Later bijge­schreven: junii.

-ocr page 71-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 71 (fol. 38r)]

In posteriore templi parte circa turrim, sepulcrum est Junio­rum, literis iam fugientibus, et haec insuper insignia. *

Anno Domini XVcXXIX, ... obiit venerabilis vir, dominus Wou­ter[i] de Jonge, canonicus huius ecclesie ... Anno XVcX ... decembris obiit ...

Ibidem sub turri est lapis ceruleus, cum hac inscriptione et signis:

[] Anno MVcXLIII, XXII die mensis junii, obiit magister, dominus Fran­cis­cus Beyer de Reno (...)

Ad parietem est tabula lapidea semifracta, cum hisce signis. *

In pavimento lapis est eisdem signis notatus, adscripto hoc epi­taphi­o:

Sepulcrum honorabilis viri Johannis Modd, artium magistri et huius eccle­sie Traiectensis canonici, eiusque matris que obiit anno Domini MCIII­I...XVII, mensis martii die XIX, orate pro eo.

+ Anno[ii]

Ibidem: Lapis cum hac inscriptione et signo: *

Sepulcrum venera­bilis viri, domini Johannis Roberti de Poort­vliet, cano­nici huius ecclesie, qui obiit anno MVc, prima die mensis apri­lis, cuius animae misereatur Deus.

Dominus Johannes a Lichtenberch haec insculpi fecit, anno 1584. Johan­nes a Lich­tenberch, vicarius huius ecclesiae ac mi­nister, licet indignus verbi Dei, hic sepultus, qui obiit anno 1587, die vero XXIII mensis octobris, cuius animae propi­tietur Deus, amen.

Sub turri ad me­ridiem, in tabula lapidea parietis, haec signa et in­scriptio legitur: *

Hoc sig­num in pavi­mento est nulla addita inscrip­tione. *

Anno Domini mil­lesimo CCCCLXXXII, in die Decollationis Jo­han­nis Baptiste, obiit venerabilis vir, dominus Petrus Bij Jaco­bi, canonicus huius ecclesie, hic sepultus, orate pro eo.

Hic iacet sepul­tus venerabilis vir, dominus Joannes By Jacobi, huius eccle­sie canonicus, qui obiit anno Domini MCCCC nonage­simo, mensis februa­rii die VII.

Sub ipsa turri lapis talis: [] Sine felle. Fratres in unum. *

Siste gradum, saxo Theodorici conditur isto

Corpus, cognato stemmate progenitum.

Fratris fraterno iunctim iacet, aspice lector.

Ut flos marces­cit, sic perit omne genus.[iii]

Anno[iv] Domini 1528, novembris die 18, obiit dominus Hugo Zwa­ni­nus, filius Wilhelmi de Abcouda.

 



[i]. Wouter later bijgeschreven.

[ii]. Zie verder onderaan pag. 71.

[iii]. Over dit opschrift zie Van Tongerloo 1994, 68-69. Van Buchel heeft de tekst die in gotische letters als randschrift op de grafsteen staat, in dichtregels en in humanistenschrift overgeschreven. `Cygnaeo' (Zwaninus) transcribeerde hij abusievelijk als `cognato'.

[iv]. Op deze plaats staat `+ Vide adversam columnam', wat verwijst naar `+ Anno', hier­voor.

-ocr page 72-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 72 (fol. 38v)]

In medio templo pavimentum, lapide caeruleo magno stratum, qui totus varia sculptura et signis occupatur, hac fere forma:

Amstel van Mijnden Isselstein / Boetseler Mol van Leetberg / Sulen van Nievelt Montfoort / Langeraeck Pieck / Cronenborch / Pella­nen Rechte­ren / Herlaer / Appeltern. *

Sepulcrum venerabilis ac nobilis domini Cristophori ab Amstel a Mijn­den, canonici huius ecclesie divi Petri, sepultus anno XVcXLIX, die vero quin­to mensis januarii.

Ibidem paulo superius, in medio fere versus chorum, lapis sar­cop­hagus cum hoc epigrapho:

[] Sepulcrum venerabilis domini Adami a Compostel, huius phani divi Petri Traiectensis canonici,[i] qui anno Domini MDLIX, apri­lis XII, hic re­positus est.

In sarcophago ante chori medium: *

Anno 1603, mense augusti, magistro Johanni del Vael, ab Alde­nar­do Flandriae, Johannes Valerius, iuris utriusque licentiatus, cano­ni­cus huius ecclesiae sancti Petri, senior re­sidens, pietatis ergo et in suam sepul­turam po­nebat. *

Heus viator, lon­gae vitae tempora tibi noli promitte­re, ego, Gerar­dus ten Bu­sche, huius phani canonicus, medio vi­tae cursu anno 1572, 3 junii, hic meas posui reliquias, extre­mum iuditii expectans diem. Cuius me­mor ...

Anno Domini MCCCCCXXI, die IX junii, obiit venerabilis vir, domi­nus magister Gerardus de Turri, legum doc­tor, decanus et canonicus huius ecclesie, vicarius ... Trai­ectensis in spi­ritualibus, hic se­pultus, orate pro eo.

Proximum est se­pulcrum Georgii Solms, decani, cum hac inscrip­tione: *

Sepulcrum venera­bilis et egregii viri, domini Geor­gii a Zolms, deca­ni et canonici huius ecclesie, qui obiit anno Domini XVcXLI, die VII mensis augusti, cuius animae propitie­tur Deus, amen.



[i]. Hs. abusievelijk -us.

-ocr page 73-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 73 (fol. 39r)]

In medio templi versus chorum, ad columnam a parte septemtrio­nis, est monumentum cum hac inscriptione et signis (haec pars superior versus chorum): *

Anno Domini MCCCCXVIII, mensis junii die XVI, obiit magister Alphar­dus van der A, canonicus huius ecclesie, hic sepultus, orate pro eo.

Non procul a sepulcro Hugonis Swanini, sub turri est lapis, ve­tusta­te an hominum iniuria pene consumtus, cum hisce lite­ris: Sepul­crum Johannis Maes.

Ibidem est sarcophagus in pavimento lapis, cum hisce insigni­is. *

Ad meridionalem templi partem prope turrim, pic­tura est ad pa­rietem Mariae Magdalanae vel Aegyptiacae, ut in de­serto vi­xe­rit, et ab angelis post mor­tem fuerit in caelum delata.

Non procul ad parietem, est hoc monumentum cum epi­grapho et signis: *

Anno Domini MCCCCLVI, die XVII mensis decem­bris, obiit hono­rabilis domi­nus Joannes Lamberti, canonicus huius ecclesie sancti Petri, orate pro eo.

In pavimento: [] Depositum Gijs­berti de Merloe, anno 1519.[i]

Ibidem in pariete:

Anno Domini MCCCCLXVII, die XXVIII mensis novembris, obiit ve­nerabilis vir, magister Everardus de Duthe, canoni­cus ecclesie sancti Petri Traiectensis, hic sepultus, cuius anima requies­cat in pace.

In pavi­mento ibidem: [] Sepulchrum ma­gistri Gerardi de Duthe, canoni­cus huius eccle­sie. Quies­cit et hic Joannes de Duthe.

Supra portam ad exitum inferiorem ab eodem la­tere, hi versus le­guntur:

Serviens divinis hic Petrus Bloem tumulatus,

Iuribus in binis et in artibus hic graduatus.

M cum ter qui­nis, dum C quater es memoratus,

Huic vitae finis Damasi stat ad astra locatus.

Sequitur in pavimento sepulcrum Hermanni de Amerongen, ex loco sic dicti, Bor­reorum tamen signa posuit.



[i]. In de marge: 1419.

-ocr page 74-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 74 (fol. 39v)]

[] Anno Domini XVcXXXIII, die XII mensis maii, obiit venerabilis vir, dominus Harmannus de Amerongen, huius ecclesie canoni­cus, hic sepul­tus, cuius anima requiescat in pace, amen.

In alio lapide ibidem: [] Dum adhuc ordiremur, succisi ruimus in pulvere terrae dormimus, sur­recturi in novissimo die. Sepulcrum hoc Wolphardi de Wael de Vronestein, canonici, anno 1559 mortui.

Sequitur: [] Anno XVcXL, die XVIII mensis februarii, obiit venerabi­lis vir, magister Hugo Snel de Oudewater, utri­us­que iuris licenti­atus, cano­nicus huius ecclesie, requiescat in pace, amen.

Ad parietem est tabula memoriae posita Gerardi de Leyden, semi­con­frac­ta, extat tamen ab una parte, hoc signum cum in­scriptio­ne: * Anno Domi­ni MCCCC ... Wilhelmus Gerardi de Leydis... *

In sarcophago caeruleo ibi­dem: Sepulcrum domini Arnoldi de Lockhorst, ... huius ecclesie, obiit ... * Reliquum domini Nicolai Lamberti, canonici huius ecclesie sancti Petri, qui obiit anno MCCCXCIX, XXVI maii.

Ibidem in pavimento: [] Sepulcrum devoti sacerdotis, domini Petri Jo­hannis, pa­tris, et magistri Nicolai Petri, filii sui legit­ti­mi.

In parie­te ibidem:

Anno Domini MCCCCLXVIII, obiit honorabilis vir, dominus Pe­trus Johannis de Amsterdam, vicarius huius ecclesie, orate pro ani­ma eius.

Anno Domini MCCCCLXXVIII, obiit venerabilis vir, ma­gister Nico­laus Petri de Amsterdam, canonicus huius ecclesie, orate pro eo.

In lapide pavimenti: [] Sepulchrum domi­ni Florentii de Zoelen, cano­ni­ci huius eccle­sie 1441. Requiescat in pace.

-ocr page 75-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 75 (fol. 40r)]

Ibidem in lapide sepulcri: *

Venerabili viro, domino Petro Zuermont ab Hinderstein, huius templi decano et canonico, qui anno Domini MCCCCLXVII, die XXIII novem­bris, obiit, pietatis ergo posuerunt [...].

Proximus lapis haec signa Regiorum exhibet, quibus tota imple­tur. *

In pariete leguntur sequentia:

Anno domini millesimo quingente­simo decimoseptimo, XXVIII die julii, obiit venerabilis dominus Godefridus de Coninck, cano­ni­cus huius eccle­sie, cuius anima requiescat in pace, amen. Et:

Post exactos, cum laude, in canonicatu et prebenda huius phani 52 annos, vitae 70, obiit dominus Johannes de Coninc, quinque ecclesiarum Traiec­tensium senioris, ante praesens altare suas depos­uit relliquias, anno 1566, 1 februarii, quem piis preci­bus iuvato, viator.[i]

Proximum ex candido lapide in pariete factum, non ita nuper hoc se­quens monumentum, recentibus adhuc coloribus splendidum.

Hic princeps cum sceptro / hic villicus cum ligone.

D.O.M. * Mors sceptra ligonibus aequat.

D.O.M. Non procul in pavimento est lapis sarcop­hagus, cum sequentibus epitap­hiis: [] Sepulchrum Judoci de Winssem, canonicus huius eccle­sie, obiit anno 1494.

Reliquum domini Jacobi de Winsen, quinque ecclesiarum seni­oris canoni­ci, qui obiit anno MVcXLVII, 2 januarii.

Ibidem ad parietem:

Anno orbis re­dempti tricesimo septimo supra sesquimil­lesimum, ipsis cal. mensis aprilis, fato con­cessit venerandus vir, dominus Johannes Utenham, huius templi canonicus, in urbe Ro­mana sepul­tus, cuius ani­mae pro­pitietur Deus, amen.

Vicinus in pavimento, lapis hanc continet sequen­tem inscripti­o­nem:

Ecce ego sicut foenum arvi et nunc in pulvere dormio, re­sur­recturus in no­vissimo die.

* Nescio talpae sint, an alterius spetiei animalia.

Anno 1581, die 14 martii, obiit venerabilis dominus ac magis­ter Pe­trus Camp, huius ecclesie canonicus, cuius anima re­qui­escat in pace.

Eodem in loco duo alii lapides, vel temporis vel ignis iniuria cor­rupti, cum his signis spec­tantur. *



[i]. Dit grafschrift had Van Buchel ook in zijn Diarium, 14, opgenomen.

-ocr page 76-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 76 (fol. 40v)]

[] Anno Domini 1569, die 4 mensis maii, obiit ma­gis­ter Jaco­bus Ute­neng­he, huius ecclesiae decanus et canoni­cus, orate pro eo.

Ibidem ad parietem: * D.O.M. Venerabili et nobili domino, domino Cor­nelio Utenenge, quinque eccle­siarum Traiectensium seniori cano­nico, et huius scolasti­co, de suo capitu­lo benemerito. Beatae eius memoriae posu­e­runt, vixit annos LXXXII, desiit anno MDLXXVIII, V cal. novem­bris. Mortua cum fuerit mors, redivivus ero.

Ad parietem: Anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo nono, die vero XXVI martii, obiit venerabilis et eximius vir, dominus Frederi­cus ab Honseler, canonicus huius ecclesie, conditus in sepulcro decani consan­guinei sui.

In eadem templi parte ad parietem: Hic iacet sepultus venerabilis dominus Harmannus de Reno, de­canus et canonicus huius ecclesie, qui obiit anno Domini MCCCCLXXXVIII, XXIIII [...]. *

Ibidem: Anno Domini MCCCCLI, in profesto beati Willebrordi episcopi, obiit honorabilis vir, dominus Joannes Hervoert, canonicus huius ecclesie, hic sepultus, cuius anima requiescat in pace.

Ibidem sequitur: Anno Domini MCCCCLIII, ultima mensis januarii, obiit honorabi­lis vir, dominus Joannes de Brunsvelde, canonicus huius eccle­sie sancti Petri Traiectensis, hic sepultus, orate pro eo.

Ibi­dem ad parietem: * Vide­tur ex `can­nistis' hic pota­toribus fuisse et id observatum in verbo `cannonico'. *

Anno Domini mil­lesimo quadringentesimo septuagesimo octavo, men­sis maii die XXX, obiit venerabilis vir, dominus Hen­ricus Voss, huius eccle­sie canonicus, orate pro eo.

Ibi­dem: In 't jaer ons Heeren MCCCCLXXXV, op st. Jansavont, doe sterft mr. Simon Haw, vicarius deser kerck, ende pas­toir van Tuyl, God heb de ziel.

In eadem templi parte, versus turrim, pila parietis hanc habet in­scriptio­nem:

Anno Domini MCCCCXLVIII, mensis julii 19, obiit honorabi­lis vir, dominus ma­gister Petrus Vranconis, decretorum licentia­tus, ca­noni­cus huius ecclesie sancti Petri Traiectensis, hic sepul­tus, orate pro eo.

Eodem fere in loco, legebatur epitaphium Simonis de Ostende, quod tamen hoc tempore legere non potui, cum caetera describe­rem 4 septem­bris anno 1611.

Non procul a se­natulo canonicorum, `domum capitularem' vocant, est tabula Carolo Smijtero, consili­ario Hollandiae, a Joanne Lenti­o, regi His­pania­rum a consiliis, suspensa cum hoc epi­tap­hio:

Nobili doctoque viro, domino Carolo Smijtero, Gandensi, curi­ae Hollan­diae senatori regio, posuit Johannes Lentius.

Hic posuit Flan­der Smijterus Carolus urnam,

    consul apud Bat­avos regis Ibere tui.

CVM BataVos VeXat CIVILIS ErInnIs

FIXos, heV, prop­rIIs VVLnera VVL­nerIbVs,[i]

Martius hunc rap­uit, coelo­que As­trea locavit.

Hic celebri tan­tum nomine fama viget.

        Obiit IX cal.­ apr.

Olim fuerat Gan­davi, in curia Flandriae, advocatus, et carminum li­bros reli­quit.



[i]. De transcriptie van het chronogram is overgenomen uit het Diarium, 45. In de Monu­menta is het onleesbaar.

-ocr page 77-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 77 (fol. 41r)]

Sepulcrum satis politum, cum epitaphio aureis lite­ris, in ni­gro mar­more ad parietem, spectatur Victoris Scorellii tale [...].

Ad parietem supra cryptam ad partem meridionalem le­gitur hoc epitap­hium: D.O.M. Reverendo et or­natissimo domino Guilielmo ab Asch, huius sa­crae aedis canonico et scolastico, Ultraiectinorum ordinum in revisiona­libus iudiciis adsessori, inge­nio, eloquentia, virtu­te et pru­dentia inter sui ordinis pri­mos, litteris, elegan­tia et lepore multo, viro ad humani­tatem et amicitiam facto, tes­tamento denique in pauperes et bibliothecam huius aedis pio, in suos profuso patruo et avuncu­lo optimo, alteri parenti suo, haeredes, ex fratre et sor­ore nepotes, faciendum cura­verunt. In cine­rem rever­teris.

In sar­cophago: * Vixit annos LIII, menses III, dies V, obiit V eidus octo­bris MDCXV.

-ocr page 78-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 78 (fol. 41v)]

 

Praepositi sancti Petri

Rudolphus, praepositus sancti Petri, anno 1085. *

Ansfridus, 1108, Godebaldus, 1108.

Theodoricus, 1119, 1121.

Athelmus, 1133.

Luzo, 1151, 1134.

Albero, 1139, 1138.

Luitbertus, praepositus, 1145.

Andreas, 1157.

Godefridus, 1178.

Walterus, praepositus, 1196, 1200.

Wigerus vel Wickerus, 1226, 1227.

Reimarus, 1228, '34, '39, 1247.

Engelbertus de Isenbroecke, praepositus sancti Petri, anno 1270, 1272.

Ricoldus de Hezewijck, praepositus, 1320, 1337.

Stephanus de Busichem, successor Engelberti, 1277, 1281, 1285, 1290.

Balduinus, frater comitis de Benthem, et Egberti, 1258.

Peregrinus de Reno, praepositus, 1367.

Fridericus Zierick anno 1294, episcopus factus anno 1317, obi­it anno 1322.

Dominus Walterus de Bloemendael, praepositus sancti Petri, anno 1350.

Swederus Uterloe, anno 1357, 1362, inde praepositus Maioris, obiit anno 1378, 22 aprilis, sepultus in Martiniano.

Rodulfus ab Isendoren, praepositus sancti Petri, anno 1393, 1386, 1400, 1410 obiit.

Jacobus a Lichtenberch, electus anno 1410, anno 1412, 1425, obiit anno 1449, 2 sep­tem­bris.

1403 vel 1442.

Henricus de Roever de Winsen, anno 1449, 6 septembris, succes­sit.

Anno 1452 obiit magister Johannes Scade, praeposi­tus sancti Petri, et canonicus Maio­ris.

Wouterus de Gouda creditur Jacobo de Lich­tenberch suc­cessisse, inveni­tur anno 1452, 1459, 1463.

Magister Joannes de Burgundia, 1476 successit

Joannes Heesboom anno 1478, 3 junii, successit.

Nicolaus, praepo­situs sancti Petri Traiectensis, filius natu­ra­lis Anto­nii Burgundi­ae, nothi comitis de la Roche, 1498.

Hic successit Nicolaum anno 1537 in novembri.[i]

Fredericus Scenck a Tautenberch, praepositus sanc­ti Petri, inde post Geor­gius Egmond episcopus, ac post archiepiscopus Traiectensis, obiit anno 1580.

Post hunc Albanus praeposituram dedit Walterio Kerckhornio, anno 1569, 16 decem­bris.

Huic successit filius Johannis Wilhelmus de Alen­derp, anno 1580, 1a sep­tembris.

Cui successit anno 1595, 28 augusti, Adolphus de Alen­dorp, fra­ter.

Quem secutus fuit Johannes de Wijck, scolas­tici filius, in junio 1633.



[i]. Deze zin is doorgehaald.

-ocr page 79-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 79 (fol. 42r)]

 

Decani

Harmannus, decanus, 1108. *

Otto, decanus, anno 1118.

Lubbertus, decanus, anno 1134, 1139.

Johannes, 1147.

Harmannus, 1155, 1157, 1178.

Walterus, 1200, 1202.

Elias, 1204.

Hugo, decanus, 1227, '26, '28.

Everardus, 1239, 1258.

Wigerus, 1245.

Theodoricus, decanus, obiit 19 kal. septembris.

Stephanus, decanus, 1267, 1271.

Giselbertus, 1279, 1294, 1311, 1309.

Gerardus de Bimmen, decanus sancti Petri, invenitur 1313 et 1316, vide­tur alias Vimmen scriptum.

Jacobus, decanus, 1318.

Everardus, praepositus Tielensis, decanus sancti Petri et sco­lasticus Maio­ris 1310.

Johannes de Tuyrnout, decanus, anno 1329, obiit 1331.

Henricus 1328, 27 februarii.

Joannes Roemaert, decanus sancti Petri, obiit anno 1340.

Wilhelmus, decanus sancti Petri et canonicus Salvatoris.

Robertus de Drongelen, decanus sancti Petri 1355, 1360.

Magister Tielmannus de Strijen 1366; vocatur et magister Tiel­man Jansz.

Henricus, decanus in kalendario.

Wilhelmus de Zijl, decanus anno 1374, '75.

Arnoldus Poth, decanus sancti Petri, anno 1393, 1386, 1398, 1380.

Alferdus de Lichtenberch, decanus, anno 1400.

Rudolfus de Isendoren.[i]

Henricus de Ommen, decanus.

Joannes Hemaert, decanus, ex kalendario sancti Petri

Henricus de Homberch, sancti Salvatoris, inde decanus sancti Petri, vixit annis 1414, 1423, decanus.

Petrus de Mera, decanus, 1418.

Nicolaus de Vrie­se, decanus, in kalendario.

Magister Augus­tijn van den Steyne, Brabanto-Zelandus, decanus sancti Petri.

Petrus Zuermont ab Hinderstein, decanus sancti Petri, obiit anno 1467, 23 novem­bris.

Dominus Harmannus de Reno, decanus sancti Petri, obi­it anno 1488, 14 decembris.

Giselbertus Vivien, decanus in kalendario.

Anno 1514 obiit dominus Bernardus de Tiela, decanus sancti Pe­tri. Dubi­to, cum hoc nomine et tempore vixerit decanus sanctae Mari­ae.

Magister Gerardus de Turri, literarum doctor, decanus sancti Petri, suc­cessor Bernhardi, obiit anno 1521, 9 junii; 1515.

Georgius de Sol­mis, decanus sancti Petri 1527, obiit anno 1541, die 7 augusti.

Et postridie electus est in decanum, dominus Jacobus Utenenge, decanus sancti Petri, obi­it anno 1569.

Et tum electus est Jacobus Verhaer, sed obti­nuit contra illum Guilliel­mus Veu­sels,[ii] decanus sancti Petri, anno 1572 in His­pa­ni­am missus contra Albanum, reversus calumniis Bogeri in exiliam missus, obiit 12 februarii 1614.

Magister Johannes Bogerus, in locum Veusels intrusus, obiit 12 februarii 1592.

Wilgerus a Moe­rendael, Bogerum secutus est, qui obiit anno 1619, kal.­ junii, homo hypocritum papisterium agens.

Quo mortuo in eius locum successit Theodo­ricus ab Eck, 27 ju­li­i, qui vivit adhuc in eo munere, anno 1634.

Arnoldus de Dorp, decanus sancti Petri, apud carthusios iuxta Trai­ectum sepultus.

Joannes de Galen­coop, decanus, ibidem.



[i]. Doorgehaald.

[ii]. In de marge: Praepositus Traiectensis ad Mosam, ubi obiit. Vide scedas Lappii: 13 februarii.

-ocr page 80-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 80 (fol. 42v)]

 

Scolastici

Albero, scolasticus sancti Petri, anno 1131. *

Magister Wilhelmus, scolasticus, in kalendario.

Theodoricus, scolarum rector, anno 1282.

Anno 1333 obiit Rolandus de Steenkerke, scolasticus sancti Petri, in kalen­dario.

Henricus Moliart, scolasticus sancti Petri Traiectensis, anno 1336.

Magister Bertoldus, scolasticus, in kalendario.

Hubertus de Stoutenborch, praepositus sanctae Mariae, scolas­ti­cus sancti Petri, circa annum 1400.

Johannes de Compostele, scolasticus, obiit anno 1410.

Anno 1447 obiit in octobre, magister Wilhelmus de Leiden, doc­tor in iure canonico, scolasticus.

Harman van Rijn, scolasticus sancti Petri, anno 1465.

Johannes Nijs de Borsalia, anno 1472, praepositus sancti Joan­nis, scolasti­cus sancti Petri. Mater eius, vrouwe Jutta de Lichtenberch, in kalendario sancti Petri circa principium.

Cornelius Uteneng, scolasticus sancti Petri, obiit 1578.

Wilhelmus Asch, obiit anno Christi 1615, aetate 53.

Anno 1632 adhuc eo titulo fungitur et gaudet Asch de Wijc, ab avunculo adoptatus.

 

The­saurarii

Johannes de Lei­den, thesaurarius, in kalendario.

Henricus, thesau­rarius sancti Pe­tri, anno 1311. Henricus Vrenc­ken, anno 1322. Liber albus X, 41; in Registro 46. *

Hubert de Wijse, thesaurarius sancti Petri anno 1388, folio 103. *

-ocr page 81-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 81 (fol. 44r)]

[Janskerk]                                                  

 

Collegiorum canonicorum ordine quartum, ab eodem Bernulpho, epi­scopo, in honorem divi Joannis Baptistae fundatum est, ma­net­que adhuc hodie in loco urbis amoenissimo, arboribus undi­que septum. Hoc tem­plum, quod iam concionibus Gallicis haben­dis destina­tum, publicam quoque urbis bibliothecam, ex libera­li donati­one nobi­lis viri Huberti Buchellii, ac claris­si­mi ordinum syn­dici, Ever­hardi Pollionis, conservat in cho­ro.

Buchellii vero effigies, Coloniae anno 15.. ad vivum per Alba­num, picto­rem, expressa in tabella, ibidem pendet cum hac in­scriptione et insigniis:

A parte paterna: * Buchel / Stromberger / Cloits / Betzdorf,

a materna: * Zulen van Blasenborch / Culemborch / Gruythusen / Trin­den.

Obiit anno 1599, 28 maii.

Vitra in choro V adhuc semifracta supersunt, sequentibus pic­tu­ris ac insig­niis.

In medio seu in supremo loco chori, depicta historia ut vide­tur Elisabe­thae, Mariam invisentis, caeterum inscriptio plane dele­ta; aliquae ita turba­ta sunt, ut nihil de iis indicare potuerim. Decapitatio Joannis in suprema parte.

Ad dextrum latus versus septentrionem, vitrum est, ab imperato­re Carolo V positum, in quo depicta historia Johannis, Chris­tum in flumine ablu­entis in summo, a lateribus eiusdem vitri haec signa: * Divus Andreas, tutelaris. *

-ocr page 82-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 82 (fol. 44v)]

Contra hoc vitrum a parte meridionali, est aliud imperatricis, cum hisce scutis, signis et insignibus, historia est Herodia­dis saltantis. * Diva Elisa­betha, cum tunica rubea et palla purpurea. *

Inscriptio, temporum iniuria, plane periit.

Vicinum huic est vitrum, cum simili pictura in supremo, histo­ria. Unctio Davidis. Angelus, angelus *

Ab altera parte versus aquilonem, sequitur vitrum vi­cinum im­pera­toris, in cuius supre­mi­tate historia est, inde (...). Divus Petrus tute­laris. *

Dominus Thomas de Niekercken, sancti Joannis Traiectensis quon­dam ch[orepiscopus] dn... electus. Hoc vitrum sanc­ti Joan­nis honori (...) *

-ocr page 83-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 83 (fol. 45r)]

In templi cruce, ut vocant, ubi hincinde brachia sua exten­dit, vitra iam nuper omnino confracta, facta sunt nova, a prae­posi­to unum, alterum a praefecto equitum Teutonicorum[i] et tertium a balivo divae Catharinae, ordinis Joannitarum.

* Anno 1599. Vive ut vivas.[ii]

Ibidem ad latus templi dextri, ab aquilonari parte chori, ora­to­rium est chorepiscopi Nijekercken, in vitris haec mon­strans sig­na eius familiae.

In sarcophago:

Anno Domini 1556, die XIX mensis augusti, obiit venerabilis do­minus Thomas de Nijkercken, decanus sancti Johannis et chore­pis­copus Maio­ris, sancti Petri, sancti Johannis ecclesiarum Traiectensi­um canonicus, hic sepultus. Nempe in capella, quam sibi fieri fecit anno 1536. *

Hoc vitrum Nijkerc­kianum in summitate Trinitatem depic­tam inde (...) * Sint Jan Baptista.

Ibidem in alio vitro: Suos habent singu­li divos tutelares, et supra vide­tur picta historia coenae dominicae. * 1



[i]. Doorgehaald: militensium.

[ii]. In de marge: versus chorum.

-ocr page 84-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 84 (fol. 45v)]

* Singulis signis adiuncta 4 scuta, `quarterios' vocant, et pri­mo ac ultimo eadem sunt; 2° et 3° sunt addita, quae inde se­quuntur.

In eodem sacello sepultus Edmundus, Scoticae legionis tribu­nus, in obsi­dione Tiberica ad Rhenum nuper occisus, ubi se­quentia eius signa et arma suspensa sunt. *

Magnifico nobili strenuoque viro, domino Wilhelmo Edmondio, il­lustri atque splendidissimi ordinis sancti Andreae, in regi­men­to Scotico equiti aurato, veteris legionis Scoticae, ad auxilium Confoede­ratarum provincia­rum in Bel­gio conscrip­tae, chili­ar­chae for­tissimo, et per omnes militum gradus ad summos ho­no­res evecto, civitatis Berchani ad Rhenum, eiusque propug­na­culi a se erecti, defensori acerri­mo, qui cum obsidii tempo­re exer­citui cum impe­rio ibidem praeesset, forti­terque pugnans ab hos­te glande trai­ectus, magno omnium moerore, vi­tam morte commu­ta­vit. Do­mina Agnes Berchia Durdrechtana ma­ri­to incom­pa­rabi­li ob me­mori­am, Thomas et Sabi­na, proles, patri pientis­si­mo monu­men­tum hoc gesse­runt, et pientissimi in pace facien­dum cu­rave­runt.

Vixit annos plus minus XLIX, ex hac luce ereptus III sep­tem­bris, stilo correcto, anno salutis IIII(?) post MDC.

In cruce templi, nu­per suspensa haec ta­bula a reverendo deca­no.

D.O.M. sacrum.[i]

Reve­rendo patri, domino Alberto Pighio, sa­crae the­ologiae et artium doctori, apud Bel­gas Campis nato. Cum in ma­thesi et in primari­is lin­guis versatus, eru­di­tioni ra­rae ac elo­quen­tiae prudentiam et rerum publi­ca­rum usum adiunxis­set, ab Adri­ano VI, pontifice maximo, in hac urbe Trai­ecto nato, in Ita­liam evocatus, sibi et successoribus pa­pis Romanis accep­tus, operam illis suam frequentibus legationibus navavit. Nam in republica Christia­na nego­tiis expe­diendis, dexter et admi­rabilis fuit.

Scripserat ado­lescens Lova­nii ad Leonem X, papam, a. De rati­one pa­schalis ce­le­bratio­nis, deque restitutione calen­darii, b. Aequi­noc­tiorum et sol­stitiorum in­ventio­ne, aliaque in mathesi edidit opera non con­tem­nenda. Astrologiam defen­dit, sed pro­gnos­ti­catores repre­hen­dit. Iam theologiae doctor renuncia­tus de hierarchi­a eccle­siastica, item c. De controversiis in comitiis Ratisbo­nen­si­bus et d. Dis­sidiis com­po­nendis librum conscrip­sit. Hinc conti­git ut [a] domi­no[ii] Carolo V, cae­sare augus­to, virtutum suarum meritis tan­dem etiam inno­tescens et am­plissi­ma huius ecclesiae sancti Johan­nis prepo­situra et ar­chi­diaco­natu cohonestatus sit, cum an­tea creatus quoque es­set metro­po­lita­nae[iii] ecclesiae canonicus et the­saurari­us, haud du­bie ad mai­ores, imo sum­mos honores, nisi imma­tura mors ei vitam anno 1543 abri­puis­set, fuisset evec­tus.

Effigies eius, a summo pic­tore Scho­relio, artefi­ciosissime ad vivum deline­a­ta, hoc loco, quo ipse sepul­tus, servatur. Vide fol. 48.[iv]



[i]. Het volgende opschrift is getranscribeerd aan de hand van Caspar Burman, Traiectum eruditum, Utrecht 1738, 265-266. In het handschrift van Van Buchel zitten zoveel afkortin­gen en onduide­lijkheden, dat een betrouwbare transcriptie onmogelijk was. Waar die van Burman van de zijne afwijkt, is dan ook slechts in één geval aangegeven. De vier titels van Pigge's boeken die in de tekst aangehaald worden, zijn hier gecursiveerd.

[ii]. Bij Van Buchel mogelijk terecht: a Carolo.

[iii]. Er staat: metrapolit., en ook Burman transcribeert: metrapolitane.

[iv]. Het vervolg staat op pag. 89 (fol. 48r).

-ocr page 85-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 85 (fol. 46r)]

Ad meridiem, ubi olim simulacrum sepulcri Christi, in pavimen­to mar­mor est totum aere vestitum, quod sequentia exhibet sig­na et lite­ras: []

Hier lecht begraven Nicolaes Basins, die sterft in 't jaer on­s Heeren MCCCCXCV, den XXVIen dach in junio, ende noch meer van sijne naecomelingen, bidt Godt voor haer aller sielen.

Ad parietem praeterea sequens legitur inscriptio:

Anno Domini MCCCCXCV, die XXVI mensis junii, obiit venerandus vir Nico­laus Basin, reverendissimi in Christo patris et domi­ni, domi­ni Thome, Cesariensis archiepiscopi, in choro hui­us ec­cle­sie sepulti, germa­nus, Roto­mago oriundus, moribus ac­ti­bus­que insignis, hic sepultus. Et:

Anno Domini MCCCCLXVIII, die XXVII mensis marcii, obiit hono­randa domicella Catarina de Quesnay, quondam uxor Nicolai Ba­sin, oriunda de Rotomago, se­pulta Bru­gis in monasterio fratrum beate Marie de monte Carme­lo, in ca­pella sancti Nicolai, cuius anima requiescat in pa­ce.

Insig­nia Basiniorum, hic de lapide excisa, spectantur suis colo­ri­bus. Ante chorum, ubi nunc sugge­stum concionatoris erec­tum, se­quen­tes leguntur versiculi:

Rotomago natus a stirpe Basin, nominatus[i]

Thomas, ecclesie pri­dem qui Lexoviensis

Presul V statutus, ac depost, sorte minante,[ii]

Omnia que versat pre­clara Cesariensis

Prefectus, titulo cogor ab hoc tumulo.

Sar­cophagum cer­nens et me pia mente recensens,

Caeli sine mora Domi­num pro me precor ora.

Obiit anno a nati­vitate Do­mini 1491, 30 die decem­bris.

Ibi­dem in lapide caeruleo pavi­menti haec leguntur: Magister Jaco­bus de Lichtenberch, huius ecclesie canonicus, qui obiit anno MVc­XLIIII. *

Sequitur in vicino lapide pavimenti: * Venerabilis domi­nus Christia­nus Cool, animarum presby­ter huius eccle­siae, patria Batavodura­nus, qui annos 49 presbyter, obiit anno 1607, die 17 mensis maii. Hunc post mortem locum sibi vi­vus comparavit, cuius anima requi­escat in pa­ce.

In pariete: * (...) van april sterft joffer Johanna van Bever­weer­de, heeren Otto doch­ter van Isselstein.

Hic lapis dimi­dia par­te superiori confrac­tus est, inferiori tantum parte salva.

Ibidem in pariete pen­dent 2 tabulae, in quibus depicta insig­nia Caecillio­rum, ex Angli­cana nobilitate, cuius duae filio­lae hic sepul­tae.

Inscriptio addita vide­tur nuper deleta: *

Cy gisent damois­elles Eli­sabet et Francina, filles de messire Eduwert de Cecil, gentilhomme ordi­naire de la chambre du roy de la Grande Brittan­nie, capiteine de cava­lerie et coronel d' un regi­ment d' infan­terie Angloi­se, du ser­vice de ce pais; et de ma­dame Theodora Noel, son espouse, decedees le 6 de janvir et 8 de may 1606, agees, l' une de 3 et l' autre de 15 mois, ou envi­ron.



[i]. Hierboven staat `30' of `zo'(?)

[ii]. In de marge: `De hoc vide Hedam pag. 407, Gaguinum lib. X, et Meye­rum, in Chron. Flandriae passim.'; zie Meyerus 1477-1617, Gagui­nus 1577 (2), Liber X, cap. 8, 254. Alleen over zijn vertrek naar Leuven, als `morum Ludouici con­temp­tor'.

-ocr page 86-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 86 (fol. 46v)]

Ibidem sarcophagus in pavimento iacet blavii coloris, hisce epigrap­his et signo:

Hac in basilica sancti Johannis Babtistae, sunt domini Johan­nis a Castro condita ossa, qui dum vixit esurientium viscera refe­cit, et omnibus extor­ribus patronus fuit. Ad superos evo­ca­tus immortale suum desiderium reli­quit. Obiit aetatis suae 73, anno 1580, non. aprilis. *

Monumentum grati animi dominus Joannes a Castro iunior huius eccle­sie canonicus, pat­ruo suo posuit, qui hic extremum exspec­tat diem bea­tamque spem, et adventum gloriae magni Dei. Obiit anno ...

Ibidem: [] Anno 1563, die 5 decembris, obiit venerabilis vir, magister Adri­anus a Bevelant, senior canonicus huius ecclesie. Anno 1574, die 9 octobris, obiit domicella Aleidis a Bevelant, et utrius­que ossa hic collata sunt.

Ibidem in alio sarcophago, haec insignia cum epitaphio, in limbo lapidis: * Bartolomeum Knijff, huius urbis seniorem canoni­cum, supremae vo­lun­tatis suae vindices, sub hoc saxo condebant, anno Christi MDLXIII, aprilis XXIIII.

Ad templi partem aquilonarem, non pro­cul ab hoc loco, in lapi­de caeru­leo:

Disce mori in vi­ta, post vitam vivere cura,

Vita brevis, vitae causa pe­rennis erit.[i]

Reverendo et vene­rabi­li domino Arnoldo Eschio, iuris utri­us­que licentia­to, ecclesie huius dum vive­ret canonico, patruo suo nepos, Theodorus Eschi­us, aeternum gratitu­dinis monumentum li­bens meritoque signa­bat. Obiit anno repara­tae salutis 1610, pridie kal.­ martii, aetatis suae LXXX. *

Ibidem in sarcophago: Depositum Comans. *



[i]. Vergelijk Vita brevis, longa ars (Seneca).

-ocr page 87-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 87 (fol. 47r)]

Non procul hinc prope fores capituli ad parietem:

In 't jaer ons Heeren MCCCCLXXX, op meydach, sterft heer Aernt van Abcoude, canonick deser kercken, bidt voor de ziel.

Ibidem: *

In't jaer ons Heren MIIIIcVIII, opten XVIIIen dach in junio, doe sterft meister Geryt van Entheren, canonic deser kercken st. Jans, die hier begra­ven leghet, onder dese gebroken serc.

In alio lapide sarcophago ibidem, nomen et signa Abcaudii su­prapo­siti. *

Ad parietem pilae oppositae: Anno Domini MCCCC, ipso die Ger­trudis, qui fuit XVII marcii, obiit venerabilis vir dominus Adam de Zulen, cano­nicus huius ecclesie, cuius anima in pace requies­cat.

Ibidem ad parietem: *

Anno Domini MCCCCLVI, die XII mensis augusti, obiit venerabi­lis vir, dominus Nicolaus Cleutinck, canonicus huius ecclesi­ae.

[] Sepulchrum spectabilis et egregii domini, magis­tri Joannis ex Insula, Salt­bommelensis, huius sacrae aedis sancti Johannis ca­nonicus, qui obiit anno 1558, 9 augusti. [] Pigius Albertus hic, pre­positus, requi­escit.

Ad pilam non procul a templi ingressu:

Anno Domini MCCCXCII­II, die XVII augusti, obiit Lambertus de Vrese, canonicus huius ecclesie. *

Ad pilam ta­bula lapi­dea.

Anno MVcXXX nono, die (...) mensis (...) obiit venerabilis et egregi­us domi­nus, ma­gis­ter Gerardus Comans, canonicus huius ecclesi­ae, cuius ani­ma requiescat in pace.

In alia pila: *

Anno MVcXL, XXIII apri­lis, die Georgii, obiit dominus Gobelinus Vol­cquyn de Coetsveldia, canonicus preben­datus hui­us ecclesie sancti Joan­nis, cuius anima requiescat in sancta pace, amen.

In sar­cophago: [] Anno MVcXL, XXIII mensis aprilis, obiit venerabi­lis dominus Gobeli­nus Volquyn de Coets­veldia, canonicus huius ecclesie sancti Joannis, hic sepultus, orate pro eo.

In alio lapide: * Honorabilis domi­nus Ro­dulphus Streng, Vianensis, pri­mus secre­ta­rius ca­pituli, et presbyter animarum, post canoni­cus hui­us ec­clesiae, hic sepul­tus, obiit anno 1592, die 13 martii. Memor esto iuditii mei, sic non erit et tuum.

Mihi heri, cras tibi. Eccl. 38.

In alio lapide sarcop­hagi: Hier leit begra­ven jofvfrou Lucretia van der Noot, dochter van den heere van Risoor, storf den 19 julii anno 1631. *

-ocr page 88-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 88 (fol. 47v)]

In medio templi ad columnam vel pilam eiusdem, haec leguntur:

Anno salutis 1558, die 9 mensis augusti, obiit honorabilis domi­nus, magis­ter Joannes de Insula, huius collegii canonicus, sub hoc sar­cophago ante chorum sepultus, cuius anima ...

Ibidem in pavimento lapis ceruleus, in quo laminis aereis in­sculpta insig­nia et inscriptio­, in limbo circumvestito. *

Monumentum clarissimo domino Stephano de Rumeler, huius eccle­sie Traiectensis praeposito et archidiacono, iuris utri­usque consulto, Stepha­nus de Rumeler, canonicus idemque, iuris utri­us­que doctor, pro patruo, pro memoria sitis hic utriusque rel­li­quiis ornari fecit. Illum XI cal. sep­tembris anno XVcIII­I, hunc XVcLVI, fata in aeternas tenebras rapuere. Quietem his lucemque a Deo perennes precare viator.

Vicinum huic monumentum Mathenessii, sculptura non ineleganti orna­tum. *

Matenesse / Assendelft / Duvenvoirde / Cuynre / Rijn / Aernhem / Haef­ten van Renoy / Iselstein. *

In 't jaer ons Heeren MDXXII, opten XXVII november, sterft Jo­han, heer van Mathenesse, oudt wesende XXXIIII jae­ren, in Hol­lant tot Overscie begra­ven.

In 't jaer ons Heeren MDXLVII, den VIII october, over­leet de­ser werelt joffer Maria, heeren Nico­las van Assendelfs doch­ter, ende was de huys­frou van Johan van Mathenes, oudt wesende LVI jaer.

Nemo ante finem beatus.[i]

Dum versat dubio vitam fortuna tenore,

Felicem sese dice­re nemo potest. *

Hic in­sig­nia Godin, cum galea et ornata. *

Hic insignia Malpart faeminea, quae tenet geni­us alatus. *

D.O.M. * Anno Domini 1613, die 27 augusti, obiit venerabilis vir, domi­nus Philip­pus Godin, cum vixisset annos 50. Anno Domini 1612, die 6 martii, obiit honorabilis domi­cella Su­sanna Malpart, uxor eius, vixit annos 30.

* Cogita mori.



[i]. Vergelijk Nemo ante mortem beatus (naar Ovidius).

-ocr page 89-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 89 (fol. 48r)]

In medio templi ad intercolumnia, partis sinistrae ceu borea­lis, se­quentia signa et epitaphia notavimus. *

Anno Domini XVc decimonono, die XXVIta mensis marcii, obiit vene­ra­bilis dominus Joannes de Diephout, utriusque iuris doc­tor, officia­lis Trai­ectensis, huius sancti Johannis ac sancti Lebuini Daventrii ecclesia­rum, canonicus et quondam scolasti­cus, hic sepultus.

Ibidem in lapide Benthemico: D.O.M. * Domino Wilhelmo Pijl, sacrarum aedium huius, et Marianae, cano­ni­co et thesaurario, ob peculiares quasdam animi dotes, viris principi­bus reipu­blicae suisque percaro, Joannes a Re­nesse, col­legae dilecto adornatum monumentum et pecuniam eo dedit et posuit. Vixit annos LV, menses VII, dies XI­IX. Obiit X kal.­ augusti, anno a Chris­to Jesu salvatore nato XCI post MD. Ossa eius heic sita quies­cunt. *

Ibidem Loniorum, patris et filii, tabulae sepulcrales suspen­sae sunt. *

Clarissimo ornatissimoque viro, domino Antonio a Loon, curiae provin­cialis Traiectensis consiliario seniori, qui postquam munere senatorio viginti sex annis, summa cum laude functus esset, tandem annum aetatis suae agens septuagesimum quartum, viam universae carnis ingressus, hanc mortalem vitam cum ae­ter­na commutavit. Uxor eius charissima domicel­la Hildegundis Pijl cum luctu posuit. Obiit 5 maii anno 1606.

Ibidem in alia tabula:

Hic iacet strenuus et fortissimus vir Joannes a Loon, chiliar­cha seve­rus militum tribunus eximius, Ostendae ordinum confoe­deratorum nomine prefectus dignissimus, qui mul­tis praeclaris editis facino­ri­bus, in illius tandem op­pidi forti propugnatio­ne hostili tormento, ictus totius exerci­tus et suo­rum sum­mo luctu, deci­mo quar­to cal.­ aprilis anno MDCI­I­II in vi­ri­di florentique aetate ceci­dit. *

Sequitur finis epitap­hii Pigii et Bredani:[i]

Istius etiam com­menda­tor Joannes Breda, artium liberalium ma­gis­ter, patria Campen­sis,[ii] f(ovente) Carolo V imperatore, beneficiatus(?) ad cano­ni­catus huius ec­clesiae possessionem devenit. At is, ob­ses­sa a civi­bus Trai­ectensi­bus arce vulgo Vredenborch, quae His­panio presidio te­neba­tur, dum impru­denter ex vicinis aedi­bus male per­suasus quid intra Iber miles ageret per­spicere co­na­retur, glande mox capite tra­nsiec­to, interiit aetate anno 46, salutis '76 post MD. Cuius etiam hic ossa quiescunt.

Joan­nes a Renesse, sancti Joan­nis decanus[iii], et V ecclesiarum in urbe Trai­ectensi senio­r cano­nicus, ad utriusque memori­am (a.l. ex I hanc in lect. fautor hic app. c.)[iv] anno XVIcXIII. *

In templi fere medio ad in­tercolumnia: *

D.O.M. Nobili et honestae domi­cel­lae Aemiliae Bardesen, filiae viri equi­tis, domi­ni Guillielmi Bardesen, domini de Warmen­hu­sen, Crabbendam etc., obiit XXX decem­bris anno MDCXXII.

Antiquum Pighii:

Pighius Albertus, prae­positus, hic requiescit, commune habens se­pulcrum cum spectabili et egregio domino, ma­gistro Joanne ex Insu­la Saltbommel, canonico sancti Joannis. Vide foli­um ante­ce­dens proxime.



[i]. Vervolg van pag. 84.

[ii]. Hs.: (abusievelijk?) prij Campens.; vergelijk op pag. 131 patria Gaudanus. Overigens lijkt er SRIJ te staan: Sacri Romani Imperii. Het is mogelijk dat Van Buchel dit abusievelijk verwisseld heeft.

[iii]. Hs. `decano,' waarschijnlijk leesfout van Van Buchel.

[iv]. Onbegrijpelijke afkortingen. De laatste C. kan `Christi' betekenen.

-ocr page 90-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 90 (fol. 48v)]

In media adhuc templi area, est lapis[i] caeruleus in pavimento mag­nus, hanc habens in limbo epigraphum: * Hier leghet begraven de eerbaer heer Gerrit Vrenck van Winsen, deken ende canonic deser kercken, die sterft in 't jaer ons Hee­ren MCCCCLXV, opten XII dach van januario, bidt voor de ziel.

Ultimus ad mortem post ultima fata recursus.

* D.O.M. Generoso et nobili domino Casparo ab Haem­stede et Muer­mondt, huius ecclesiae sancti Joannis, aliarumque quatuor, seniori cano­nico, qui post actos varia fortuna vitae suae an­nos de­functus est, 16 janua­rii anno 1598.

[] Honorabilis vir ma­gister Johannes a Draken­burch, canoni­cus hui­us ecclesiae atten­dens.

Scutum hoc a duobus utrimque geniis, ala­tis ac stolatis, sus­ti­netur.

[] Anno Domini MCCCXL, in die Om­nium Sanctorum, obiit venera­bi­lis vir, dominus Arnoldus Loef de Rueel, prepo­situs et archidiaconus huius ecclesiae, cuius anima Dei miseri­cordia requiescat in pace. *



[i]. Hs. abusievelijk lapidis.

-ocr page 91-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription:

[pag. 91 (fol. 49r)]

In parte templi ad meridiem est sarcophagus caeruleus, cum hoc signo et in limbo inscriptione. * Anno Domini millesimo quingente­simo 9, die [...]

Ibidem ad parietem: Anno 1556, die 24 mensis martii, obdormivit in Domino venera­bi­lis vir, magister Chonradus then Dunen, huius ecclesie cano­ni­cus.

Non procul adversus hunc locum, memoriae posita tabula: * Anno Domini MVcXXI, die VI mensis octobris, obiit venerabilis et circum­spec­tus domi­nus, magister Joannes Taets de Amerongen, huius ecclesie ac aliarum ecclesiarum senior canonicus, hic sepultus, cuius anima in santa pace quiescat.

In pavimento. * In vitro quod est supra portam et ingressum templi ibi­dem. *

In lapide pavimen­ti pro­ximo, haec signa spec­tantur.

D.O.M. * Godin / Malpart / Vivien / La Faille. *

Obiit 22 junii 1622.

Dominus de Liss 13 julii 1624 sepultus est in sepulcro maio­rum, cui appensa est tabula cum insigniis:

D.O.M. * Matenesse / Pieck / Duvenvoird / Ghoer / Assendelf / Via­nen / Noortwijc / Linden. *

Obiit quarta julii anno 1624.

In tabula D.O.M. * Obiit anno 1621.

-ocr page 92-
Monumenta passim in templis ac monasteriis Trajectinae urbis atque agri inventa / Arnoldus Buchelius
Click for Dutch translation

Transcription: